Jump to content

Vetus interpretatio canonum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Vetus interpretatio canonum
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 56


AucVar.VeInCa 56 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO IN COLLECTIONEM SEQUENTEM. 577

1. Socrates lib. I Historiae ecclesiasticae, c. 20, de Patribus Sardicensibus scribens: Et confirmata Nicaenae fidei formula ἀνομοίου quidem vocabulum rejecerunt; consubstantialis autem vocem apertius promulgarunt, scriptasque ea de re litteras quoquoversum etiam ipsi miserunt: expositionem fidei indicat, quam Synodicae Sardicensi in suo codice adjectam nactus, ab ipsa synodo editam credidit. Hanc quidem expositionem uti vere Sardicensem habuit etiam Theodoretus; ac propterea ipsam Synodicam cum hoc additamento inseruit Historiae ecclesiasticae lib. III, c. 12 (Tom. IV Conc. Ven. edit., col. 1766). Quid quod eamdem quoque uti sinceram allegarunt Patres Chalcedonenses in allocutione ad imperatorem Marcianum, dum a Patribus Sardicensibus contra reliquias Arii ad Orientales directa tradiderunt sui constituta judicii: quae constituta paulo ante appellaverant decretum de fide. Legitima enim Synodica decretum continet de personis; sola vero expositio fidei addititia, est decretum de fide. Tandem Sozomenus, lib. III, c. 12, non solum hanc expositionem laudat, sed etiam Osii et Protogenis litteras ad Julium pontificem. Caeterum (inquit) et ipsi (Patres Sardicenses) aliam conscriptionem fidei tunc temporis ediderunt, prolixiorem quidem Nicaena, eamdem tamen continentem sententiam, nec multum ab illius verbis discrepantem. Denique Osius et Protogenes, qui tunc inter episcopos Occidentis, qui Sardicae convenerant, principem locum obtinebant, veriti fortasse ne quibusdam viderentur derogasse Nicaeni concilii decretis, litteras Julio scripserunt, testatique sunt, se illa quidem ratihabere, sed majoris perspicuitatis causa eamdem sententiam fusius exposuisse, ne Arianis brevitate conscriptionis illius abutentibus, occasio daretur imperitos hujusmodi disputationum in absurdum sensum pertrahendi. Haec quoque Osii et Protogenis epistola, cum expositionem addititiam respiciat, inter apocrypha referri solet. 2. Qui vero fieri potuerit, ut haec expositio fidei, et hae Osii ac Protogenis litterae a genuinis Sardicensibus gestis ablegandae (uti expositionem quidem fidei expresse abjudicavit concilium Alexandrinum anni 362) non ita multo post scriptoribus tam eruditis, ac ipsis Patribus Chalcedonensibus veluti sincerae obrepserint, explicavimus in tractatu de Collectionibus, part. I, c. 6, n. 5, ubi has expositionem et litteras Sardicae quidem paratas, et in concilio propositas, at ab eo rejectas ostendimus, ne hinc Nicaenae fidei aliquid praejudicii afferretur. Exinde nihilominus a nonnullis relatae in codicem cum aliis genuinis Sardicensibus documentis, sensimque multiplicatis ejusmodi exemplaribus, sincerae aeque ac caetera laudatis scriptoribus et Patribus videri potuerunt. 3. Quaenam vero essent ejusmodi exemplaria, hactenus ignotum fuit. Nunc vero in antiquissimo ms. codice 55 capituli Veronensis Sardicensium documentorum vetustam collectionem et versionem nacti, quae inter genuina Sardicensia monumenta eam expositionem fidei cum Osii et Protogenis litteris exhibet, Graecum exemplum, ex quo haec versio prodiit, unum ex illis fuisse suspicamur, quae laudatis scriptoribus ac Patribus usui fuere. Hinc ergo quanti sit hanc versionem proferre, deficiente Graeco textu, nemo non videt. 4. Quid quod aliae utilitates ex hac editione dimanant? Graecum codicem, quem interpres adhibuit, ad Alexandrinam Ecclesiam, saltem ab origine, pertinuisse non levibus indiciis conjecimus in tractatu part. II, cap. 9. n. 3. Haec autem Graeca collectio jamdiu ante Chalcedonense, ut vidimus, lucubrata, nullos aliarum Graecarum synodorum canones continebat praeter Nicaenos et Sardicenses, quibus postea soli Chalcedonenses adjecti fuerunt. Si enim alios canones recepisset Graecum exemplum, quo interpres usus est, nihil ambigendum videtur, quin aeque omnes Latine reddidisset. Id autem tria nos docet: 1o non omnes Graecos codices canonum similes fuisse vulgatis, qui aliorum conciliorum canones adjiciunt; 2o Sardicenses canones in antiquioribus Graecis exemplaribus fuisse recensitos; 3o idcirco hos tantum recensitos videri cum Nicaenis et Chalcedonensibus, quod aliae synodi, quae canones apud Graecos ediderunt, non fuerunt 579 generales; hae autem tres, Nicaena, Sardicensis, et Chalcedonensis, universim apud Graecos oecumenicae haberentur. Constantinopolitanum enim concilium diutius neque apud Graecos generale habitum in cit. tract. probavimus. Ephesinum vero licet apud omnes esset oecumenicum, cum tamen nullos canones ad generalem disciplinam pertinentes sanxerit, in antiquis Graecis collectionibus canonum locum non habuit, sicut nec in veteri Graecorum codice, quem Latinitate donarunt auctores versionum Isidorianae, priscae, et Dionysianae. Solum circa medium sextum saeculum partim ex Ephesina Synodica sex canones ad Nestorianam causam spectantes, et alii duo ex actionibus 6 et 7 excerpti et collecti, canonum codicibus inseri coeperunt: quae nostrae collectionis antiquitatem confirmant. 5. Ad haec, tria insignia documenta Sardicensia hac sola versione et codice nobis conservata fuerunt, nimirum Synodica ad Ecclesias Mareoticas, et duae epistolae S. Athanasii ex synodo scriptae. Hae vero, licet ex eodem manuscripto antea editae a V. C. Scipione Maffeio, typis dantibus ipsam collectionem atque versionem omittendae non fuere; cum praesertim subscriptiones, quibus duo ejusmodi documenta muniuntur, usui nobis fuerint in praemisso tractatu, ubi de Patrum Sardicensium numero et subscriptionibus disseruimus. Accedit Osii et Protogenis epistolam nunc apparere in lucem, quae hactenus a Sozomeno indicata tantum, desiderabatur. Adde quod canonum Sardicensium originale quidem Latinum prodiit, nunquam autem antiqua versio ex Graeco textu, quem pariter originale fuisse, et a Latino aliquot in locis dissimilem, in tractatu probavimus. Nostra autem vetus interpretatio, quae nunc e tenebris educitur, praeter quam quod aliquot loca in vulgato Graeco corrupta manifestat, emendationesque suppeditat, quibus difficultates ex eodem Graeco exortae submoventur; tum vero unum canonem adjicit, qui etsi inveniatur in omnibus exemplaribus Latinis, in Graecis tamen hactenus inventus non fuit. Aliae utilitates in notis indicabuntur. 581 SYNODUS NICAENA SUB ALEXANDRO EPISCOPO ALEXANDRIAE IMPERATORE CONSTANTINO. Multa igitur seditione facta beato Alexandro cum suis de mala mente Arii victoriosissimus imperator Constantinus scripsit illi, et omnibus episcopis occurrere, colligens concilium omnium episcoporum in Nicaena civitate, et convenerunt universi statuto die.

Expositio fidei a sancta synodo habita apud Nicaenam civitatem metropolim Bithyniae provinciae consulatu Paulini, et Juliani VV. CC. consulum anno ab Alexandro millesimo trigesimo sexto, mense Julio, XIV kal. Julias.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem; et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, verum Deum de Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in coelo sunt, et quae in terra: qui propter nos homines, et nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, unde venturus est judicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum.

Eos autem, qui dicent: Erat aliquando quando non erat, et quoniam de non existentibus factus est, vel alterius substantiae, dicentes, aut convertibilem, aut mutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

Haec est fides, quam exposuerunt primum quidem adversus Arium blasphemantem, et dicentem creaturam Filium Dei, et adversum omnem haeresem extollentem se, et insurgentem contra catholicam et apostolicam Ecclesiam, quas cum auctoribus suis damnaverunt apud Nicaenam civitatem [ Lege supradictam] supradicti 318 episcopi in unum congregati, quorum nomina cum provinciis, et civitatibus in exemplaribus 582 continentur: sed studiosi servi Dei magis curaverunt Orientalium nomina episcoporum conscribere, propterea quod Occidentales non similiter quaestionem de haeresibus habuissent.

Osius Cordubensis episcopus dixit: Sic credo, quemadmodum superius dictum est. Similiter et Avitus, et Vincentius presbyteri urbis Romae dixerunt, et subscripserunt.

INCIPIT CANON PRIMUS SYNODI NICAENAE. I. Ubi qui se ipsos castraverunt, ad ordinationem venire non licere.

Si quis aegritudine faciente a medicis ita forte curetur, et nato in locis vulnere opus sit testiculos amputari, aut si cuiquam violenter a barbaris fiat, maneat in clero. Sin vero sanus aliquis se ipsum exciderit, hunc in clero manere non oportere. Sicut enim hoc manifestum, abscidentes se manifestos esse; ita si qui a barbaris, aut a dominis castrantur, inveniantur autem alio modo digni, admittantur ad clerum.

II. De neophytis, utrum admittantur ad clerum.

[ Lege Quoniam] Quam multa saepe sive necessitate, sive cogentibus quibusdam facta sunt extra ecclesiasticum canonem, ut homines venientes de gentili vita, simul accesserint ad fidem, et in brevi tempore, postquam baptismum fuerint consecuti, ad sacerdotium presbyterii, vel episcopatus promoveantur: placuit nihil fieri tale de caetero, quia longiore tempore, ut diutius catechizentur, est opus ante quam baptizentur; et postquam fuerint baptizati, diu sunt comprobandi. Manifestum enim est apostolicum dictum: Non neophytum, ne inflatus in judicium cadat, et laqueum diaboli (I Tim. III). Quod si procedente tempore peccatum aliquod, quod animo noceat, inveniatur circa personas hujusmodi, et a duobus, vel tribus testibus arguantur; recedant de clero. Qui autem extra haec fecerit, velut audacter contrarius magnae synodo ipse clericatus periculum sustinebit.

583 III. De non cohabitando mulieribus nisi certis.

Abnuit ex toto, atque prohibuit magna synodus, neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque prorsus cuiquam clerico licitum esse cum mulieribus conversari, praeter matrem, sororem, germanam, et amitam, aut eas solas personas, de quibus nulla possit esse suspicio.

IV. De constituendis episcopis.

Episcopum convenit maxime quidem ab episcopis, qui sunt inter provinciam, omnibus ordinari. Si autem difficile sit hoc ipsum propter cogentem necessitatem, quae fieri expetat sacerdotem, aut propter itineris longitudinem, de omnibus tres in unum congregati, consentientibus per epistolas caeteris, qui absentes fuerint, electioni, de quo habuerint, ordinare debebunt. Confirmationem sane ordinati in unaquaque provincia metropolitano episcopo reservandam.

V. De iis, qui ab episcopo suo excommunicantur.

De excommunicatis sive in clero, sive in populo in unaquaque provincia sententia synodalis obtineat, ut qui ab aliis excommunicati episcopis fuerint, non admittantur ab aliis. Requirendum tamen, examinandumque est diligentius, ne levitate quadam, aut pusillanimitate episcopi sui sit a communione remotus. Itaque ut [ Lege harum] allium causarum decenter examinatio ventiletur, bene placuit singulis annis in unaquaque provincia bis in anno synodum fieri, ut omnium de eadem provincia episcoporum congregatione facta, inquisitiones hujusmodi peragantur. Atque ita si offendisse episcopum manifeste fuerint deprehensi, rationabiliter ab omnibus communione priventur, donec aut simul cum omnibus, aut ipse solus episcopus, cujus vel clericus, vel laicus excommunicatus fuerit, humaniorem de eo ferat forte sententiam. Synodi autem fiant, una quidem ante Quadragesimam, ut omnis fatigationis excusatione sublata purissimum munus offeratur Altissimo: altera vero circa tempus autumni.

VI. De primatibus.

Antiquam per Aegyptum, ac Libyam, atque Pentapolim consuetudo servetur, ut Alexandrinus episcopus horum habeat potestatem, quoniam et urbis Romae similis mos est, nec non et Antiochiae; itaque et in aliis provinciis propria jura serventur Ecclesiis. Sit autem manifestum omnibus, quod si quis citra arbitrium metropolitani 584 episcopi fuerit ordinatus, constituit magna synodus ita factum esse episcopum non oportere. Et ideo si communi omnium [ Lege sententiae et supple quae] sententia rationabiliter habita, et secundum ecclesiasticum canonem fuerit, duo, aut tres propter contentiones quamproprias contradicant, obtineat sententia plurimorum.

VII. De episcopo Aeliae Jerosolymae.

Quoniam consuetudo praevaluit, et antiqua traditio, ut honoraretur episcopus Aeliae; habeat honorem, metropolitanae civitatis dignitate servata.

VIII. De iis qui dicuntur Cathari.

De his, qui se dicunt Catharos, si veniant ad Ecclesiam catholicam et apostolicam, placuit sanctae et magnae synodo, ut manus eis impositio fiat, et in clero maneant, ante omnia autem scripto eos convenit profiteri, quod consentiant, et sequantur omnia dogmata catholicae Ecclesiae, et communicare se bigamis, et iis, qui in persecutione lapsi sunt de quibus constitutum, et praefinitum est tempus, vel de caeteris statutis. Unde omnes, sive in vicis, sive in civitatibus inveniantur, impositis manibus reconciliationis chemate maneant clericorum. Ergo qui fuerit episcopus talium, presbyteri honorem in catholica habeat Ecclesia: nisi forte maluerit episcopus catholicus loci, in quo id agitur, in solo nomine episcopatus ei dare consortium. Si vero id noluerit, providebit locum, ubi aut chorepiscopus, id est, vicem ad consuetudinem episcopi, aut presbyter sit, si placebit, ut eum in clero retineat. Hoc autem idcirco, ne in una civitate duo episcopi esse videantur.

IX. De iis, qui sine examinatione ad presbyterium promoventur.

Si qui inexaminati promoveantur ad presbyterium, aut examinati confiteantur peccata sua, et post confessionem eorum incitati quidam non circumspecte manus [ Lege eis] ejus imponant, hujusmodi canon respuit, nec admittit. Inreprehensibilem requirit presbyterum catholica Ecclesia.


X. De his, qui in persecutione negaverunt, et postea ad clericatum promoti sunt. Quicunque ordinati sunt per ignorantiam, aut dissimulationem ordinantium, de his, qui in persecutione sunt lapsi; nullum ecclesiastico canoni praejudicium faciunt. Cogniti enim cum fuerint, deponuntur.

585 XI. De his, qui negaverunt, et habentur inter laicos.

Qui praevaricati sunt absque necessitate aliqua, et absque ablatione facultatum suarum, vel sine periculo fuerunt, vel sine aliqua tali re, quae facta est sub tyrannide Licinii, placuit synodo, etsi digni non essent, humanitate tamen utendum in eos. Si ergo ex corde poeniteant, triennio inter audientes sint qui lapsi fuerint baptizati, septem annis sub manibus, duobus autem annis non offerant oblationes, sed solum communicent orationibus populi.

XII. De his, qui abrenuntiaverunt, et iterum ad saeculum sunt conversi.

Quicunque vocati sunt ad gratiam, et [ Lege primum] plurimum impetum fecerunt, vel calorem fidei ostenderunt in militiae cingulis deponendis, postea vero ad vomitum proprium reversi sunt dando pecunias, opesque fundendo, et plurima commoda conferendo, ut militiam repeterent; ii decem annis subjecti sint manibus sacerdotum, post triennii scilicet tempus [ Lege quo] quod inter audientes fuerint. In his autem annis omnibus oportet examinare voluntatem, et propositum, et qualitatem poenitentiae eorum. Igitur qui timore et lacrymis, vel poenitentia, atque bonis operibus conversionem suam non specie, sed opere fecerint manifestam: ii [ Legendum tempore impleto triennii] tempus impleto trienii inter audientes poterunt merito nobiscum [ Lege orationes] ortationes habere communes ad Dominum, ut liceat episcopo de illis aliquid humanius cogitare. Qui autem indiscrete id egerint, speciem sibi solam ingrediendi Ecclesiam judicantes ad conversionem posse sufficere, omne compleant tempus ascriptum.

XIII. De his, qui in exitu positi communionem requirunt.

Circa eos, qui incipiunt exire de saeculo, lex synodalis et antiqua servabitur, ut si quis in ultimo constitutus communionem quaesierit, non eum tali viatico debere fraudari. Si autem desperatus a medicis, et oblationis, vel communionis sacrae particeps factus sanitatem perceperit, et post haec [ Lege vixerit] dixerit, sit orans tantummodo cum his qui communicant, abstinens a communione se ipsum, donec compleat tempus a magna synodo constitutum. Postulantibus vero quibuslibet in fine suo communionem, probabiliter episcopus dare debebit.

586 XIV. De catechumenis lapsis.

De catechumenis [ Supple lapsis] placuit magnae et sanctae synodo, ut tribus annis ipsi soli sint audientes, atque ita orare postea cum catechumenis.


XV. Ut transire non liceat clericis, vel mutare Ecclesias. Propter perturbationes et seditiones, quas excitant saepe nonnulli, omnimodo consuetudinem, quae est extra canonem, placuit amputari: ut si quis fuerit in partibus aliquibus inventus transiens de civitate in aliam civitatem animo propriam Ecclesiam deserendi, sive episcopus, sive presbyter, sive diaconus sit, illicite facere; et [ Supple si] post hoc praeceptum definitionemque synodi tentaverit quispiam ausus, quod prohibetur efficere, vacuabitur sine dubio [ Lege praesumentis] praesumptis inceptum, et restituetur Ecclesiae suae, quam reliquit, in qua scilicet episcopus, aut presbyter, aut diaconus fuerit ordinatus.

XVI. De his, qui in Ecclesiis suis, in quibus promoti sunt, non morantur.

Quicunque nec periculum, nec timorem Dei habentes prae oculis neque ecclesiasticum canonem scientes, discedunt ab Ecclesia sua presbyteri, vel diacones, vel de quibus canon statuit; hujusmodi nequaquam sunt ab alia Ecclesia recipiendi, sed omni eos necessitate debere compelli, ut ad proprias redeant parochias; aut, si redire noluerint, communione privari. Si vero audet aliquis alterius clericum in sua Ecclesia promovere, fratre cujus fuerat non praebente consensum, secundum canones ordinatio existat infirma.

XVII. De clericis, qui usuras accipiunt.

Quoniam multi in canonica examinatione reperti sunt avaritiam et lucrum turpe sectantes, oblitique divini sermonis, qui [ Lege dicit, vel quo dictum est] dictum est: Et pecuniam suam non dedit ad usuram: centesimas exigentes; juste constituit sancta, et magna synodus, ut si inventus fuerit aliquis post definitionem hanc synodi usuras accipere, vel aliquid tale, quod turpis lucri gratia factum videatur, deponendus de clero est canonum statuta contemnens.

587 XVIII. De primatu presbyterorum.

Delatum est sanctae et maximae synodo, quod in quibusdam locis, et civitatibus presbyteris eucharistia a diaconibus detur, quod nec canon tradidit, nec antiqua consuetudo, ut qui potestatem non habent immolandi, dent illis, quibus faciendi eucharistiam facultas est data. Sed et illud est cognitum, quod etiam quidam diaconorum et ante episcopos eucharistiam contingant. Haec omnia igitur auferantur, et maneant diacones in sua mensura, scientes quoniam episcoporum quidem ministri sunt, presbyteris vero minores sunt. Communicent itaque secundum ordinem post presbyteros, aut episcopo eis dante, aut presbytero. Nec sedeant in medio seniorum diacones: est enim extra ordinem canonum, si haec fiant. Si quis autem noluerit his definitionibus obedire, quiescat ministrare.

XIX. De his qui a doctrina Pauli Samosateni confugiunt [Supple ad Ecclesiam].

Si qui de Pauli Samosateni confugiunt ad catholicam Ecclesiam, difinitum est eos omnimodo rebaptizari debere. Si autem quidam antecedenti tempore vel praeterito in clero [ Corrige recensitis] examinati, inventi sunt sine querela, et post baptismum inreprehensibiles, ordinentur ab episcopo catholicae Ecclesiae. Quod si non inquisitio inutiles eos invenerit, secundo deponi oportere, vel abjici. Similiter, et de diaconibus. Si autem in specie diaconorum constituuntur, nam per impositionem manus non sint, et omnimodo inter laicos debent computari.

XX. De flectendo genua.

Quoniam sunt quidam, qui in die Dominico flectunt genua, et in Pentecoste diebus, placuit de hoc sanctae, et magnae synodo, cunctos in omnibus consonanter et consentienter stantes Dominum orare debere.

EPISTOLA SYNODI NICAENAE AD ECCLESIAM ALEXANDRINAM, ET EPISCOPOS AEGYPTI, LIBYAE, ET PENTAPOLIS. Sancta, et magna synodus per Dei gratiam Ecclesiae Alexandriae dilectissimis fratribus per Aegyptum, Libyam, et Pentapolim 588 [ Supple episcopi] apud Nicaeam civitatem collecti [ Supple qui] sanctum, et magnum concilium constituerunt, in Deo salutem.

Quoniam per gratiam Dei piissimo imperatore Constantino nos congregante ex diversis ac multis provinciis, sancta et magna synodus apud Nicaeam convenit; omnimodis necessarium visum est a sacro concilio etiam ad vos litteras dare, ut cognoscatis, quae sunt mota, quae ventilata, quae vero placita. Primum quidem examinatum est de impietate ac scelere Arii, et ejus sociorum sub praesentia piissimi imperatoris Constantini: et ex omnium sententia definimus anathematizare glorificationem ejus impiam, et verba male dicta ac sensus, quibus utebatur blasphemans Dei Filium, et dicens ex nihilo esse, et antequam nasceretur non fuisse, et fuisse tempus, quando non erat, et propria potestate virtutis, ac malitiae esse capacem, Filium Dei asserens creaturam esse, et facturam. [ Lege His omnibus] Haec omnia posuit anathema sanctum concilium; sed nec audire [ Lege opinionem] glorificationem impiam, et immanitatem, ac maledica verba sustinuit. Et ille quidem quem exitum, vel finem habuerit meritorum, forsitan audistis, vel audietis, ne insultare homini videamur opprobrium peccato dignum perpesso. Tantum praevaluit ejus impietas, ut etiam cum eo pateretur Theonas de Marmarica, et Secundus de Ptolemaide: nam et ipsi quoque eadem meruerunt. Sed quoniam Dei gratia illa mala [ Lege opinione] glorificatione, et blasphemiis, ac personis praesumentibus sibi separationem, et haeresim facere, [ Lege pacifico] pacifica ab initio populo, Aegyptum liberavit; de temeritate Meletii, et ordinatorum ab eo, quae statuta sunt, [ Lege vobis] quovis indicamus, dilectissimi fratres.

Placuit igitur cum Meletio quidem humanius agere, sancto concilio benignius commoto (pro enim certa ratione nullam indulgentiam merebatur), manere in civitate sua, nullamque habere potestatem neque provehendi, nec ordinandi episcopos, sive in territoriis, sive in aliqua civitate hujus rei causa [ Lege apparendi] apparere. Ordinatos sane ab ipso, in arcano ordinatione firmata, communicare, sub hac videlicet conditione, ut teneant quidem, et administrent; secundos autem esse sine dubio omnium, qui sunt in parochiis et in Ecclesiis sub charissimo et comministro Alexandro: quibus ne liceat, quos voluerint, ordinare [ Lege aut nomina] aut pro nomine alicujus suggerere, vel omnino quid facere sine voluntate episcopi catholicae, et apostolicae Ecclesiae. Qui vero sub Alexandro sunt, qui per Dei gratiam, et vestras orationes 589 in nullo delicto reperti sunt, sed sunt immaculati in catholica et apostolica Ecclesia constituti, habeant potestatem provehendi, nominandi et eligendi dignos clero, omnia denique [ Lege faciendi] facere secundum legem, et ordinem ecclesiasticum. Si autem evenerit quosdam quiescere in Ecclesiis, tunc ad honorem accedere mortui nunc susceptos tantum, si quis dignus videatur, et populus voluerit, consentiente, et confirmante catholicae, et apostolicae episcopo Alexandriae Ecclesiae. Hoc autem omnibus aliis concessum est. Nam in Meletii persona non placuit propter insitam ejus insaniam, et morum procacitatem atque temeritatem, quo nulla potestas auctoritatis concedatur homini praevalenti ad easdem insolentias [ Lege repedare, seu redire] repelare. Haec sunt praecipua, et pertinentia ad Aegyptum, et sanctam Ecclesiam Alexandriae.

Si quid vero aliud est redactum ad regulam, ve decretum praesentibus nobis cum charissimo, et comministro nostro Alexandro, praesens ipse referet utpote dominus ac socius actorum, quae tunc temporis ingerebantur.

CANONES SYNODI SARDICENSIS. I. Osius episcopus dixit: Quanto magis mala consuetudo nocentissima est rerum corruptione, ab ipsis fundamentis eradicanda est: ut nulli episcopo liceat de civitate ad aliam civitatem transferri: hujus enim causae occasio manifesta est, per quam [ Lege talia] tales tentantur. Nunquam enim potest episcopus reperiri, qui de majore civitate ad minorem transferri studeat. Unde apparet, appetionis flagrante modo peruri 590 hujusmodi, et superbiae potius servire, ut videantur majorem possidere potestatem. Si igitur omnibus hoc placet de talibus evitare, severius vindicari existimo, nec laicorum oportere tales habere communionem. Omnes episcopi dixerunt: Placet. II. Osius episcopus dixit: Si autem quis repertus fuerit vesanus, vel temerarius, qui pro talibus afferat excusationem perseverans ab ejus populo litteras adportando, certum enim est potuisse eum paucos quosdam mercede et pretio corruptos in Ecclesiis seditiones [ Lege movere] movisse, non habentes fidem sinceram, tanquam rogantes eumdem habere episcopum. Pariter igitur versutias et artes hujusmodi amputandas puto, et tales ne in fine quidem laicam merere communionem. Si igitur placet haec sententia, respondete. Et dixerunt: Recte dicta placent. III. Osius episcopus dixit: Et hoc addi necessarium est: ne quis episcopus de provincia sua interpellante episcopo ad aliam transeat provinciam, nisi forte a fratribus suis vocatus; ne videamur portas dilectionis clausisse. IV. Et huic similiter providendum, ut si in aliqua provincia episcopus quis adversus suum fratrem, et coepiscopum habeat causam, nullus de alia provincia arbiter requiratur. V. Si autem quis episcopus, in aliquo damnatur negotio, et aestimat se firmam causam habere, ut judicium renovetur, si placet vestrae dilectioni, apostoli Petri honorate memoriam, et scribatur ab his, qui judicaverunt [ et canonem damnati episcopi] Julio episcopo Romae per vicinos episcopos provinciae, et si oportet innovari judicium, renovetur, et judicem ipse praebebit. Et si non potuerit ibi adesse, et tale fuerit ejus negotium, ut iterum renovetur 591 judicium, semel judicata non dissolvi, quae autem sunt, maneant firma. VI. Gaudentius episcopus dixit: Si placet, necessarium esse huic addi sententiae, quam veram et charitate plenam tulisti; ut si quis episcopus fuerit depositus [ Ex Graeco judicio] praesentia episcoporum, qui vicini sunt, et [ Lege dixerit] dixerunt se negotium excusationis habere; non prius in ejus cathedra alium ordinari, nisi prius Romae episcopus de hoc cognoscens terminum imposuerit. VII. Osius episcopus dixit: Placet, ut si quis episcopus appetitus, vel accusatus fuerit, et collecti episcopi finium suorum eum gradu dejecerint, et confugerit ad provocationem beati episcopi Romanae Ecclesiae, [ Lege et] vel acquieverit eum audiri, et justum putaverit renovari judicium rei, scribere episcopis dignabitur [ Lege propinquis] providentibus provinciae, quo ipsi diligentius cum scrupulositate singula scrutentur, et secundum veritatis fidem de negotio proferant sententiam. Si vero quis iterum petierit denuo suum audiri negotium, et per hanc petitionem Romanum episcopum moverit; de latere suos presbyteros destinabit, ut sit potestatis ejusdem episcopi, quod aestimaverit esse. Et si statuerit oportere mitti, qui destinati cum episcopis judicaturi sunt, habeant auctoritatem ejus, a quo destinati sunt. Sane et hoc ponatur in episcopi potestate. Et si putaverit sufficere ad causae cognitionem, et sententiam proferendam [ Lege episcopos] episcopo, faciat quod ejus sederit prudentiae. VIII. Osius episcopus dixit: Si evenerit in una provincia, in qua plures sunt episcopi ordinandi, unum episcopum remanere, et hic ob quamdam negligentiam noluerit convenire, et [ Supple consentire] ordinationi episcoporum; plebs autem conveniens roget fieri ordinationem episcopi: primum oportet eum, qui remansit, per litteras primatis episcopi provinciae, hoc est metropolitani commoneri, quod populus petit sibi pastorem dari: aestimo oportere hunc exspectare, ut veniat, et cum eo fiat ordinatio. Si autem neque per litteras rogatus advenerit, nec scripserit; satisfieri populi voluntati debet, et vocandi sunt de vicina provincia episcopi ad ordinationem episcoporum. IX. Non licere autem episcopum simpliciter ordinari in vico, vel quadam exigua 592 civitate, cui sufficit etiam unus solus presbyter. Nec enim necesse est ibi episcopum ordinare, ne contemptibile fiat episcopi nomen, et auctoritas. Sed, sicut praedixi, episcopi vicinae provinciae in iis civitatibus ordinare debent episcopos, in quibus prius constituti videbantur. Si autem reperiatur quaedam civitas abundans populo, ut digna videatur habere episcopum, accipiat. Si hoc omnibus placet. X. Osius episcopus dixit: Importunitas nostra, et frequentatio [ Lege et preces injustae] etiam injusti fecerunt, nos merito non tantam habere gratiam, et confidentiam, quantam debueramus habere. Plures enim episcoporum non intermittunt ad comitatum venientes, ac praecipue Afri, qui, ut cognovimus, fratris dilectissimi, et comministri nostri Grati suasiones salubres non suscipiunt, sed contemnunt; ita ut unus homo in comitatu plurimas, ac diversas, et nihil ad utilitatem proficientes Ecclesiarum preces adportet, per quas (et quemadmodum debet fieri, et convenit) pauperibus vel [ Lege laicis] liutius, vel viduis subveniat, et succurrat; sed saeculares dignitates, et administrationes provideat quibusdam. Haec igitur spurcicia molestiam non sine scandalo quodam nobis, et reprehensionem adportat. Decere autem puto, episcopos suum praestare debere auxilium illis, qui ab aliquo patiuntur violentiam, vel si qua laeditur viduarum, sive pupillorum quis fraudatur: si hae quoque personae justam habent petitionem. Igitur, dilectissimi fratres, si omnibus hoc placet, statuite, nullum episcoporum debere ad comitatum proficisci; videlicet his causis exceptis. Quod vero oportet adesse, quos piissimus imperator noster suis litteris convocaverit, nullam habet dubietatem. Et quoniam frequenter evenit, misericordia dignos confugere ad Ecclesiam, [ Lege ob sua] observant delicta exsilio, vel insulis damnatos, sive quacunque obligatos sententia; talibus non est denegandum praesidium, sed sine mora, vel cunctatione his protectionem esse concedendam. Si igitur placet, statuatur et hoc. XI. Osius episcopus dixit: Et hoc vestra probet solertia. Quoniam placuit episcopos non ire ad comitatum, ne reprehensionem incurrant: si quis eorum tales habuerit preces, quales memoravimus, per suum transmittat 593 diaconum: ministri enim persona non habet invidiam, et quae praestantur, velocius perferuntur. XII. Osius episcopus dixit: Et hoc consequenter esse puto, ut in quacunque provincia episcopus adsit, et [ Lege ad coepiscopum] coepiscopus suas transmiserit preces, qui in majore civitate est, sive metropoli, ipse et diaconum, et preces ejus destinet, dans ei commendatitias litteras, et scribens scilicet consequenter ad fratres, et coepiscopos nostros, qui in illo tempore in locis, vel civitatibus morantur, in quibus felicissimus, ac beatus pius imperator rempublicam gubernat. Si vero quis episcoporum habet amicos in aula regia, et vult de aliqua re, quae tamen decet, eos rogare; non prohibetur per suum diaconum et rogare et mandare, quod suum adjutorium benignum roganti sibi praebere [ Lege dignentur] dignetur. Qui autem Romam perveniunt, sicut praedixi, dilectissimo fratri nostro et coepiscopo Julio preces quas habent, dare debebunt, ut prius ipse examinet, si nullae sunt ex his impudentes, et ita suum patrocinium, et curam praestans, ad comitatum destinabit. Omnes episcopi responderunt placere sibi, ac decentissimae esse [ Lege dispositionis] dispositione. XIII. Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium esse puto, ut cum omni scrupulositate ac diligentia examinetis, ut si quis dives, vel scholasticus, sive de publico dignus episcopatu videatur; hunc non ante ordinari quam lectoris, diaconi, et presbyteri compleverit ministerium, quo per singulos gradus, si dignus fuerit visus, ad fastigium episcopatus gradatim ascendat. Erit autem gradus uniuscujusque dignitatis non exigui temporis spatium, per quod fides ejus, et morum bonitas, gravitas, ac diligentia cognoscatur, et dignus divino sacerdotis ministerio habitus, maxima potiatur dignitate: nec enim convenit, nec disciplina vel bona patitur conversatio, audaciter, vel leviter ad hoc prosilire, ut episcopus, et presbyter, vel diaconus procaciter ordinetur; nam sic merito novella planta habebitur: quoniam et beatus Apostolus gentium magister videtur prohibuisse citius fieri ordinationes. Longioris enim temporis comprobatio conversationem, et uniuscujusque mores manifestabit. Omnes episcopi dixerunt placere sibi, et non oportere hoc refutari. XIV. Osius episcopus dixit: Et hoc statuere debetis, ut, si quando episcopus ex alia ad aliam venerit civitatem, vel de provincia ad provinciam elationis causa, suis laudibus vacans, vel ob religionis devotionem, et multo tempore voluerit ibidem commorari; ejus vero civitatis episcopus 594 minus guarus reperiatur, vel minus dicibilis: ne contemnat eum, et frequenter alloquatur, studens confundere, et vilem ejus demonstrare personam. Haec enim occasio consuevit efficere, ut is, qui ex hujusmodi sese commendat, ad se jam alienam adtrahat sedem, ac sibi vindicet eam, non dubitans traditam sibi Ecclesiam derelinquere, et ad alienam migrare. Statuendum est igitur tempus: quoniam non suscipere episcopum crudele est, et inhumanum videtur. XV. [ Lege Mementote] Memento tamen antiquis temporibus Patres nostros statuisse, ut si quis laicus in eadem degens civitate tribus Dominicis diebus per tres non convenerit hebdomadas, [ Lege amoveretur] amoveri a communione. Si igitur hoc de laicis decretum est, non convenit, nec decet, vel prodest episcopum, si nullam gravem necessitatem, vel negotium difficile videtur habere, ulterius abesse Ecclesia, et contristare populum sibi commissum. Omnes episcopi dixerunt: Et haec sententia videtur esse decentissima. XVI. Osius episcopus dixit: Quia nihil est praetermittendum, fratres, et coepiscopi in civitatibus, quibus sunt ordinati, interdum possessiunculas minimas videntur habere. Aliis vero in locis magnas, ex quibus possunt procusiores Ecclesiae redditus adhibere; hoc aestimo illis concedendum ut ad agros suos venientes, fructus suos colligant per trium Dominicarum dies, hoc est, tribus hebdomadibus in possessionibus suis degere, et in proxima civitate, in qua colliget presbyter, convenire, ut ne videantur sine conventu colligere, et ministrare. Hoc enim pacto ob ejus absentiam ad eum pertinentes possessiunculae nullum damnum sustinebunt; et [ Lege nec. . . advenient] ne frequenter ad aliam civitatem adveniant, in qua est alter episcopus constitutus: sic enim effugere [ Lege poterunt] poterit jactantiae, vel superbiae crimen. Omnes episcopi dixerunt: Placet dispositio haec. XVII. Osius episcopus dixit: Et hoc omnibus placuit, ut sive diaconus, sive presbyter, vel quis clericorum fuerit excommunicatus, et ad alterum sibi notum confugerit episcopum, scientem, quod amotus est a communione ab episcopo suo, non debere eum in communionem suscipere, ne fratri injuriam faciat [ Lege praestando] praestare communionem. Si vero ausus fuerit hoc committere, sciat quod nec convenientibus episcopis locum excusationis habebit. Omnes episcopi dixerunt: Hoc statutum pacem semper custodiet, et concordiam conservabit. XVIII. Osius episcopus dixit: Quod me 595 semper movet, tacere non debeo. Si quis episcopus oxycolus reperiatur, licet in tali viro hoc vitium non debeat reperiri, et citius contra presbyterum, vel diaconum motus dejecerit de Ecclesia; providendum est ne innocens condemnetur, vel communione fraudetur. Omnes dixerunt: Ejectus habeat licentiam apud metropolitanum episcopum ejusdem provinciae vicinum confugere, et rogare ut scrupulosius interrogetur negotium. Nec enim rogantibus est audientia deneganda. Et ille episcopus, qui merito vel indignitate dejecerit, viriliter ferre debebit, ut examen rei procedat, quo ejus sententia vel confirmetur, vel emendetur. Qui excommunicatur quolibet modo, non sibi debet communionem vindicare, antequam diligenter cum omni veritate cuncta examinentur. Qui non habet communionem, ante causae cognitionem non sibi debet vindicare communionem. Clerici vero, qui conveniunt, si praeviderint superbiam, vel iniquas subire querelas, [ Lege amarioribus] a majoribus et gravioribus verbis talem emendare debebunt, ut honesta jubenti obsequantur, et obaudiant. Sicut enim episcopus ministris sinceram debet charitatem, et affectum praestare, eodem modo subjecti episcopis merita debent praestare ministeria. XIX. Januarius episcopus dixit: Et hoc dilectio vestra constituat, ne ulli liceat episcopo alterius Ecclesiae ecclesiasticum sollicitare, vel in parochia sua ordinare. Omnes dixerunt: Maxime ex hujusmodi contentionibus consueverunt nasci discordiae, et concupiscentiae, et ob hanc rem ad destinatas sibi clerici non pergunt Ecclesias. Omnium sententia hoc prohibet fieri. XX. Osius episcopus dixit: Et hoc statuamus, ut si voluerit ex aliena parochia quis alienum ministrum sine consensu episcopi ejus ad aliquem gradum provehere, irrita et infirma hujusmodi habeatur ordinatio. Si quis vero hoc usurpare voluerit, a fratribus nostris et coepiscopis commoneri debebit. XXI. Aetius episcopus dixit: Non ignoratis, quae et quanta sit metropolitana civitas 596 Thessalonicana. [ Lege Ad eam] Ei saepius de aliis provinciis, et parochiis adveniunt presbyteri, et diacones, ac non contenti exiguo tempore commorari, resident, et omne tempus [ Lege ibidem faciunt] eodem facient, vel vix tandem post multum tempus ad suas redire [ Lege coguntur] cogentur Ecclesias. XXII. Osius episcopus dixit: Suggerente etiam fratre nostro Olympio, et hoc placuit, ut qui vim sustinuit, et violenter expulsus est sive propter disciplinam, sive propter confessionem catholicae Ecclesiae, vel veritatis assertionem, fugiens periculum, innocens ac devotus ad aliam pervenerit civitatem, non prohibeatur in ea degere tandiu, donec revertatur, vel [ Lege a facta] facti sibi liberetur injuria. Durum etenim est, injuste passum persecutionem iniquam a nobis non suscipi, multamque benevolentiae humanitatem [ Supple ei] non praestare. XXIII. Gaudentius episcopus dixit: Scis, Aeti, quod episcopo aliquando ordinato pax videbatur; ita ut nullae reliquiae discordiarum in Ecclesia remanerent. Et placuit ordinatos a Musaeo, et Eutychiano, quoniam eorum nulla reperiebatur culpa, suscipi. XXIV. Osius episcopus dixit: Mediocritatis meae haec est sententia, quoniam quieti, et patientes debemus esse, et sufficienter apud omnes habere misericordiam; semel ad ecclesiasticum clerum provectos a quibusdam fratribus nostris, si noluerint reverti ad quas nominati sunt Ecclesias, inposterum non suscipi. Eutychianus autem episcopatus sibi vindicare nomen non debet, nec Musaeus episcopus aestimabitur. Caeterum si laicam communionem exposcunt, his negari non debet. XXV. Gaudentius episcopus dixit: Haec salubriter, et consequenter statuta, et, ut decuit vestrae honestati sacerdotali, Deo placita, et hominibus, non poterunt suam vim, et potentiam obtinere, nisi timor sententiam prolatam subsequatur. Novimus namque et ipsi saepius propter paucorum impudentiam divinum et honorabile nomen sacerdotii reprehensum fuisse. Si quis vero fuerit ausus, praeter omnibus placita (cupiens 597 [ Lege contumaciae magis et superbiae] contumaciam magis, et superbiam, quam Deo [ Lege placere] placare) aliquid actitare; jam hinc cognoscet maximo se crimine obligasse, et honorem, ac dignitatem episcopatus amittere. Hoc autem ex eo innotescet, et cognoscetur. Si quisque nostrum in transitu, vel canali positus videns episcopum, requirat causam transitus, et quo suum dirigat iter; et si illum invenerit ad comitatum pergentem, expiscetur conditiones supra positas, et si ire vocatum praeviderit, eunti nullum impedimentum apportet. Si vero ostentationis gratia, sicut praedictum est vestrae charitati, [ Lege aut ob] si autem ob quorumdam preces festinat ad comitatum, nec litteris ejus quis subscribet, nec ei communicet. Omnes responderunt: Decet, et placet nobis haec sententia. OSII CORDUBENSIS, ET PROTOGENIS SARDICENSIS EPISTOLA AD JULIUM PAPAM. Dilectissimo fratri JULIO, OSIUS, et PROTOGENES. Meminimus, et tenemus, et habemus illam scripturam, quae continet catholicam fidem factam apud Nicaeam, et 598 consenserunt omnes, qui aderant episcopi. Tres enim quaestiones motae sunt: quod erat, quando non erat. Sed quoniam post hoc discipuli Arii [ Forte blasphemias vel blasphemi] blasphemiae commoverunt; ratio quaedam coegit (ne quis ex illis tribus argumentis circumventus renovet fidem) et excludatur eorum spolium, et ne fiat latior, et longior exponere priori consentientes. Ut igitur nulla reprehensio fiat, haec significamus tuae bonitati, frater dilectissime. Plura placuerunt firma esse, et fixa, et haec plenius cum quadam sufficientia veritatis dictari: ut omnes docentes, et catizizantes clarificentur, et [ Forte repugnantes] propugnantes obruantur, et teneant catholicam, et apostolicam fidem.

SYNODICA CONCILII SARDICENSIS. Sancta synodus secundum Dei gratiam apud Sardicam collecta ex Roma, Hispaniis, Galliis, Italia, Campania, Calabria, Africa, Sardinia, Pannonia, Maesia, Dacia, Dardania, altera Dacia, Macedonia, Thessalia, Achaia, Epiro, Thracia, Europa, Palaestina, Arabia [Supple universis] ubique episcopis comministris catholicae, et apostolicae Ecclesiae dilectissimis fratribus.

Multa quidem, et saepius ausi sunt Ariani adversus servos Dei fidem servantes 599 rectam. Adulterinam enim submittentes doctrinam, orthodoxos persequi tentaverunt. In tantum enim insurrexerunt adversus fidem, ut etiam bonitatem piissimorum imperatorum non lateat. Igitur gratia Dei subveniente, ipsi piissimi imperatores congregaverunt nos ex diversis provinciis et civitatibus, et sanctam hanc synodum apud Sardicam fieri permiserunt, ut omnis discordia pertoliatur; tota vero mala fide expulsa, in Christo religio sola apud omnes servetur. Venerunt enim et de Oriente episcopi, cohortati et ipsi a religiosissimis imperatoribus praecipue ob ea, quae rumigerabantur frequenter [ Supple de] dilectissimis fratribus nostris, et comministris Athanasio episcopo Alexandriae, et Marcello episcopo Ancyrae Galatiae, et Asclepa. Forte enim ad vos pervenere de his accusationes; forte et vestras aures tentaverunt movere, ut ea quae adversus innocentes dicunt maledici, credantur, et suae molestissimae [ Lege scelestissimae] haeresis suspicionem abscondant. Sed non diu haec perpetrare permissi sunt. Est enim qui praestat patrocinium Ecclesiis Dominus, qui pro his, et nobis omnibus mortem sustinuit, et propter eas ascensum ad coelos nobis omnibus dedit.

Olim itaque scribentibus Eusebio, Mari, Theodoro, Dorotheo, Ursatio, Valente, Menophanto, et Stephano Julio consacerdoti Romanae Ecclesiae episcopo adversus praedictos comministros nostros, hoc est Athanasium episcopum Alexandriae, et Marcellum Ancyrae Galatiae, nec non etiam Asclepam episcopum Gazae, scripserunt et de aliis partibus episcopi, adhibentes quidem testimonium sinceritati comministri nostri Athanasii. Facta autem Eusebii, et ejus sociorum nihil aliud nisi mendacium [ Lege mendaciis], et calumniis plena. Et licet ex eo, quod vocati sunt a dilecto nostro, et consacerdote Julio, noluerint occurrere, et ex his, quae scripta sunt ab eodem Julio, manifestata 600 sit ipsorum calumnia (venissent enim, si confidissent operibus suis, et factis adversus fratres nostros, et comministros); tamen ex his, quae fecerunt in hac sancta et magna synodo, manifestiorem suam factionem demonstraverunt. Occurrentes etenim apud Sardicam, ac videntes fratres nostros Athanasium, Marcellum et Asclepium, timuerunt ad judicium venire; et non semel, et bis, sed saepius vocati, non responderunt vocationibus, videlicet episcopis conventibus, et praecipue bonae senectutis Osio, qui propter tempus, et confessionem, et tantum laborem omni reverentia dignus videtur: et exspectantibus, et adhortantibus eos ingredi, quo ea, quae de absentibus comministris rumigerunt et scripserunt, haec praesentes convincant. Sed vocati non venerunt, sicut diximus, sed monstrantes ex hoc calumniam suam, et non solum insidias, et factiones fecerunt clamantes per excusationem. Qui enim confidunt suis dictis, ii et ad [ Supple ea probanda] in praesentia esse potuerunt.

Quia igitur non occurrerunt aestimamus jam nullum ignorare, et si iterum illi voluerint astute agere, quoniam nihil habentes adversus comministros nostros arguere, hoc accusant absentes, praesentes vero subterfugiunt. Fugerunt enim, dilectissimi fratres, non solum propter calumniam quam illis ingerebant, sed etiam propter eos qui diversis criminibus ipsos appetebant, quos videbant occurrisse. Vincula enim et catenae proferebantur ab hominibus de exsilio reversis, et ab his qui adhuc tenebantur in exsilio. Venerunt enim ministri parentes, et amici mortuorum propter ipsos, et, quod majus est, aderant episcopi, et quidem ferrum, et catenas offerebant, quas propter ipsos portaverunt: alii ex ipsorum insimulatione mortem contestati sunt. In tantam enim pervenerant immanitatem, ut etiam auderent episcopos velle interficere; et interfecissent, 601 nisi effugissent manus eorum. Surrexit itaque comminister noster beatus Theodolus fugiens eorum insimulationes; jussus enim fuerat ex eorum simulatione interire. Et alii gladiorum vulnera demonstrantes [ Lege demonstrabant], nonnulli famem sustinuisse ab ipsis implorabant: et haec nobiles homines testabantur; sed Ecclesiae omnes [ Supple testes] erant, pro quibus occurrentes, et allegantes docebant milites cum gladiis, populos cum fustibus, judicum minas, falsarum litterarum submissiones. Nam lectae sunt litterae Theogenis adversus comministros nostros Athanasium, Marcellum et Asclepam, ut etiam imperatores moverentur contra ipsos. Et haec comprobaverunt qui tunc fuerunt diacones Theogenis. Nam et virginum nudationem, Ecclesiarum incendia, carcerem adversus comministros, et haec omnia ob aliam nullam causam nisi ob immemorabilem haeresim Arianorum: excusantes [ Lege recusantes] enim horum ordinationem et communionem, necessario haec sustinebant.

Haec itaque considerantes perducti sunt ad suae voluntatis interitum. Erubescebant enim sua confiteri delicta, et quoniam omnibus patefacta celari non poterant, Sardicam pervenerunt, quo per suum adventum sinceritatis opinionem acquirant. Visis itaque his, quibus calumnias ingerebant a se afflictis accusatoribus, testibus ante oculos inspectis, vocati venire non poterant, comministris videlicet nostris Athanasio, Marcello et Asclepa multa usis confidentia, implorantibus, et urgentibus, atque provocantibus, et pollicentibus quoque non solum eorum arguere calumniam, sed insuper demonstrare quae [ Lege deliquerint] reliquerint in Ecclesiis ipsorum. Illi autem tanto timore percussi sunt, ut etiam verterentur in fugam, ac per eam [ Subaudi fugam] suam calumniam demonstrarent et delicta faterentur. Et licet ex hoc quod noluerint, et non solum ex prioribus, sed etiam ex praesentibus ipsorum versatio [ Lege versutia] comprobata est; tamen [ Supple ne] ex fuga quamdam occasionem alterius malitiae valeant invenire, cogitavimus secundum veritatis rationem ab his commissa ventilare.

Quo facto reperimus eos et ex actitatis calumniatores, et nihil aliud nisi comministris nostris insidias praeparasse. Quem enim dicebant ab Athanasio interfectum Arsenium, vivit et moratur inter vivos. Ex quo apparet etiam illa quae de aliis verbosabantur ficta fuisse. Quoniam vero de calice fracto a Macario Athanasii presbytero mentionem fecerunt, adhibuerunt testimonium ii qui de Alexandriae, et Mareotae locis ipsis venerunt, nihil tale esse 602 commissum. Etiam episcopi scribentes de Aegypto ad consacerdotem nostrum Julium, sufficienter firmaverunt ne suspicionem quidem talem fuisse. Deinde acta quae dicebant se adversus habere, constitit ex una parte confecta, et in ipsis gestis gentiles, et catechumeni interrogati sunt; ex quibus unus catechumenus interrogatus dicebat se intus fuisse quando Macarius ad locum supervenit. Et alius interrogatus aiebat. Ischyram aegrotum in cella jacuisse quem dicunt; ut ex hoc appareat nihil de mysteriis fuisse celebratum, ex eo quod catechumeni intus consistebant; et Ischyram non adfuisse, sed aegrotum fuisse. Nam et ipse pessimus Ischyras, qui mentitus est dicendo Athanasium ussisse quosdam divinos codices, et in hoc suum mendacium demonstravit. Nam confessus est illo tempore quo Macarius advenerat se aegrotasse, et jacuisse, ut etiam ex hoc calumniator demonstraretur. Unde ob hanc calumniam ipsi Ischyrae mercedem dederunt episcopi nomen, qui nec presbyter est. Occurrentes enim duo presbyteri qui quondam cum Melitio fuerunt, postmodum autem a beato Alexandro tunc episcopo Alexandriae suscepti, et nunc cum Athanasio constituti, testimonium praebuerunt hunc nunquam Melitii fuisse presbyterum, et omnino non habuisse Melitium apud Mareotam Ecclesiam vel ministrum; et tamen eum qui nec esset presbyter nunc pro episcopo produxerunt, ut hoc nomine obstupefaciant audientes eorum calumnias.

Lectus est autem liber comministri nostri Marcelli, et inventa est Eusebii commendatio [ Lege commentatio]. Quae enim proposita quaestione Marcellus dicebat, haec tanquam ab ipso confessa fingebant. Lecta sunt igitur, et haec et sequentia et praeterita quaestionum, et recta fides viri reperta est; neque enim a sancta Maria, sicut ipsi firmarunt, initium dedit Verbo Dei, nec finem ei in regno, sed imperium sine initio et fine Salvatoris esse conscripsit. Asclepas etiam comminister protulit gesta apud Antiochiam confecta praesentibus accusatoribus, et Eusebio de Caesarea; et e sententiis judicandum [ Lege judicantium] episcoporum ostendit se esse innocentem. Merito igitur, fratres dilectissimi, frequenter vocati non responderunt; merito fugerunt: conscientia enim coacti per fugam suas calumnias firmaverunt, et credidisse fecerunt quae praesentes accusatores dicebant ac demonstrabant. Quid itaque? Super his omnibus etiam depositos et ejectos ab Ecclesia Arianos non solum susceperunt, sed etiam 603 ad majorem gradum perduxerunt, diaconum quidem in presbyterum, ex presbytero vero in episcopum ob nullam aliam causam, nisi ut impietatem spargant, et latitent [ Lege dilatent], piam vero fidem corrumpant. Sunt autem post Eusebium et ejus socium nunc primates Theodorus de Heraclea, Narcisus a Marona Ciliciae [ Lege a Neroniade], Stephanus Antiochiae, Acacius Caesareae Palaestinae, Narcissus Marmiae, Menophantus Ephesi Asiae, Ursatius Singiduno Moesiae, Valens Mursa Pannoniae: qui illos cum quibus de Oriente venerunt, neque apud Asiam in concilio venire, nec ad Ecclesiam Dei penitus accedere permittebant. Etiam Sardicam venientes, per singula quaeque loca conventus inter se faciebant, et cum interminationibus posuerunt pactiones sibi, ut cum Sardicam venissent, omnino non ingrederentur in judicium, nec cum sancta synodo convenirent; sed tantum venientes, imaginarie adventum suum demonstrarent, ac velociter fugerunt [ Lege fugerent]. Haec autem scire potuimus a comministris nostris Macario Palaestinae et Asterio de Arabia, qui cum ipsis venerunt et ab eadem incredulitate recesserunt. Isti enim ad sanctam synodum venientes violentiam [ Adde quam] passi sunt, cum lacrymis exposuerunt. Nihil autem rectum apud eos fieri dicebant. Etiam hoc addebant, esse quosdam rectae fidei; et interminationibus atque accusationibus prohiberi ad nos [ Adde venire]. Hac de causa in una domo commanere studuerunt, nullo momento eos separari permittentes.

Quoniam igitur non oportebat tacere, et in occultas [ Lege inultas] eorum relinquere calumnias, vincula, homicidia, plagas, falsas epistolas, mulctationes, virginum nudationes, exsilia, Ecclesiarum destructiones, incendia, translationes de minimis ad majores civitates, et ante omnia insurgentem per ipsos adversus rectam fidem maledicam Arianorum haeresim: 604 hac de causa dilectissimos fratres nostros, et consacerdotes Athanasium Alexandriae episcopum, et Marcellum Ancyrae Galatiae, et Asclepam Gazae, et eos qui cum ipsis ministrant Domino, innocentes et sinceros esse pronuntiamus, ut cujusque cognoscant Ecclesiae populi sui episcopi sinceritatem et hunc habere episcopum, [ Supple et] exspectare: aggressos vero Ecclesiarum ipsorum judicium luporum Georgium Alexandriae, et Basilium, et Quincianum Gazae, nec episcopos nominari, nec Christianos penitus appellari, nec aliquam cum his habere communionem, vel eorum litteras suscipere, vel ad ipsos scribere. Theodorum Heracleatum Europae cum suis de [ Lege Neroniade] Maronie Ciliciae, et Caesareae Palaestinae Narcissum, et Acacium, Stephanum Antiochensem, Ursacium Singidunensem Moesiae, et Valentem Mursensem Pannoniae, Menophantum Ephesium, Georgium Laodiciae (licet timens non adfuerit de Oriente, tamen eo quod a beato Alexandro episcopo Alexandriae depositus sit) propter se ac suos collegas Arianos, et ob [ Lege eis) eos illata crimina, omnes sancta synodus deposuit episcopatu; et statuimus non solum eos episcopos non esse, sed nec communionem cum fidelibus mereri. Separantes enim Filium a substantia Patris, ac de aequalitate alienantes Verbum a Patre, segregari oportet a catholica Ecclesia, et alienari a nomine Christianorum. Sit igitur omnibus vobis anathema, propter quod negotiati sunt Verbum veritatis. Apostolica etenim est praeceptio: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, sit anathema. Nullum his communicare praecipite: nulla enim communio tenebris cum luce. Longe omnes facite; nec enim est aliqua conventio Christo cum Beliab: et observate, fratres dilectissimi, eorum litteras suscipere vel iis scribere. Studete etiam vos, fratres dilecti et 605 comministri, spiritu praesentes in synodo nostra, consentire et pronuntiare per scriptiones vestras, quo apud omnes ubique comministros nostros servetur assensus.

Illos abdicamus et deportamus a catholica Ecclesia, qui affirmant quod Deus quidem est Christus, sed verus Deus non est, quia filius est; sed et verus filius non est, quod natus est simul et factus; sic enim intelligere censuerunt natum, qui fatentur, sicut supra dixerunt, quia quod natum est, factum est; et Christo, cum sit ante saecula, dant initium et finem, quod non ex tempore, sed ante omne tempus [ Supple generationem] habet. Et in praesenti duae serpentes ex Ariana aspide natae sunt Valens et Ursatius, qui gloriantur et non dubitant dicere se esse Christianos, et quod Verbum, et spiritus vulneratus est, et occisus, et mortuus, et resurrexit; et quod assolet haereticorum conventus contendere, diversas esse substantias Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et esse separabiles.

Nos autem hanc suscepimus et docti sumus, hanc habemus catholicam et apostolicam traditionem, et fidem, et confessionem: unam esse substantiam, quam ipsi Graeci usiam appellant, Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et si quaerit quis Filii substantiam, est pro certo haec quam solius sine Patre, quod est Verbum, Spiritus. Absurdum enim est nunc dicere Patrem non fuisse; quoniam quod intelligitur Pater, sine Filio nec nuncupari, nec esse posse. Est ipsius Filii testimonium: Et ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10); et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nemo nostrum negat natum, sed quibusdam natum omnino sicut visibilia, et invisibilia appellantur nata artifice archangelorum, et angelorum mundi, et generis humani, sicut ait: Omnium artifex docuit me sapientia (Sap. VII, 21); et: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Nunquam enim esse poterit accipere initium: quoniam qui semper est, initium non habet, Verbum Deus, nec suscipiens finem. Non dicimus Patrem Filium 606 esse, nec igitur [ Lege rursum] Filium Patrem esse; sed Pater Pater est, et Filius Patris Filius. Confitemur potentiam Patris esse Filium. Confitemur Verbum Dei Patris, praeter [ Lege quod aliud] quem alter non est, et Verbum verum Deum, et Sapientiam, et virtutem, verumtamen [ Lege verumque] Filium tradimus; sed non secundum quod caeteri filii appellantur, Filium dicimus: quoniam illi aut propter adoptionem, vel ob nativitatem, vel quod merentur, filii [ Lege vocantur] vocari, non propter unam substantiam, quae est Patris et Filii. Confitemur unicum et primogenitum; sed unicum Verbum, quod semper fuit et est in Patre; primogenitum sane at [ Forte ut] hominem. Attinet autem ad communem creaturam, quod primogenitus de mortuis. Confitemur Patris et Filii unam Deitatem, nec negavit quis aliquando Patrem Filio majorem non propter aliam substantiam nec differentiam; sed [ Supple quia] nomen ipsum Patris majus et [ Lege est] Filio.

Haec autem est maledica eorum et corrupta interpretatio contendentium, quod ego et Pater unum sumus propter consensum dixerit et concordiam. Improbemus omnes catholici stultum ipsorum sensum ac vilem. Sicut homines mortales differunt, ut assolent, inter se, et offendentes concordant, et in gratiam revertuntur; sic separationes et discordiae [ Supple inquiunt] inter Patrem Deum omnipotentem et ejus Filium esse potuerunt. Hoc absurdum est et intelligere, et sentire. Nos autem credimus, et affirmamus, et ita sentimus, quod sacra voce locutus est dicens: Ego et Pater unum sumus: propter substantiae unitatem, quae est una Patris, et Filii. Hoc credimus, semper sine principio, sine fine hunc cum Patre regnare, ac nullum tempus habere, nec minui regnum ejus: quoniam quod semper est, nunquam accipit initium, nec minui poterit. Credimus, et suscipimus Paracletum Spiritum sanctum, quem nobis ipse Dominus promisit et misit. Et hunc credimus passum, sed homo, quem induit, quem assumpsit ex Maria Virgine, hominem, qui potuit pati, 607 quoniam homo mortalis, Deus autem immortalis. Credimus [ Supple quod] tertia die non Deus in homine surrexit, sed homo in Deo surrexit: quem etiam obtulit Patri suo munus, quem liberavit. Credimus quod tempore opportuno et statuto omnes, ac de omnibus ipse judicabit. Tanta est vero eorum stultitia ut non videant lucem veritatis, nec intelligant, ut vere dictum est, ut ipsi in nobis unum sint. Manifestum est, cur unum: quoniam apostoli Spiritum sanctum Dei acceperunt. Sed tamen ipsi non sunt vocati Spiritus, nec quisquam ipsorum sol, vel sapientia, sive virtus erat, nec [ Lege unigenitus] unicum erat, quemadmodum ait: Ego et tu unum sumus. Sic et ipsi in nobis unum sint. Sed diligenter distinxit vox divina: In nobis sint dicit, non dixit quemadmodum nos unum sumus, ego et Pater; sed discipuli in semetipsis aequales, et conjuncti unum sint fidei confessione, ut in gratia, et pietate Patris, et Domini Salvatoris nostri permissione ac dilectione unum valeant esse.

CONCILII SARDICENSIS AD MAREOTICAS ECCLESIAS EPISTOLA. Sancta synodus secundum Dei gratiam collecta Sardicae, Ecclesiis Dei apud Mareotam cum presbyteris et diaconibus in Domino salutem.

Etiam ex his, fratres dilectissimi, quae ad Alexandriam per fratres directa sunt, scire potestis quae apud sanctam et magnam synodum secundum Dei gratiam Sardicae collectam, sunt actitata. Sed quia et vos scripsistis, intolerabilia sustinuisse ab impiissimis haereticis, quorum est princeps pessimus Gregorius; hanc ob causam scribere et ad vestram reverentiam necessarium sancta synodus aestimavit: ut iis consolati, magis ac magis habentes in Deo spem, futuram promissionem repositam diligentibus Christum consequamini. Si igitur passi estis mala, nolite contristari, sed magis gaudete, quoniam et vos meruistis pro nomine Domini injurias tolerare. Si vero carceres, et vincula, et factiones tolerastis, haec vos non contristabunt: haec enim et ante vos Patres sustinuerunt, quorum unus est beatus Paulus, propter quod et vinctus vocatus. Audivimus quanta et Ingenius presbyter passus est, et doluimus quidem propter injurias; libenter autem accepimus sacram 608 ejus voluntatem, quoniam propter Christum cuncta sustinuit. Si igitur adhuc vos premunt, quae putatur tristitia esse, in gaudium convertatur. Scripsimus enim piissimis imperatoribus ut ne de caetero talia committantur adversum Ecclesias; et credimus quod Dominus faciet per religionem humanissimorum imperatorum, ut et nos cum solatio et libertate Deo gratias agentes, et placentes inveniamur in die judicii. Quae autem sunt actitata, sicut praediximus, cognoscetis ex dilectissimis fratribus nostris qui vestras litteras portaverunt, hoc est presbyteris et diaconibus Alexandrinis: episcopum enim vestrum dilectissimum fratrem nostrum et comministrum Athanasium innocentem et sincerum ab omni calumnia pronuntiavit sancta et magna synodus; Theodorum vero, Narcissum, Stephanum, Acacium, Georgium, Ursacium, Valentem, et Minophantum episcopatu deposuit ob ea quae deliquerunt, et ob impiissimam haeresim, cujus socii et patroni videntur. De Gregorio autem nec tantum credimus necessarium esse scribere; olim enim depositus est, immo magis episcopus penitus non est aestimatus: ejus enim opus simile est ejus ordinationi. Si quis igitur ab eo deceptus est, erudiatur et veritatem cognoscat; si vero resistit ejus impietati, gaudeat quod et ipse adversatus est hunc, quem sancta synodus nec episcopum aestimavit. Nec enim nos latuit quid adversus vos commiserit, et quantum vos presserit. Sed gaudete quoniam pro Christo patimini ab his qui Christum blasphemant. Aestimamus autem quod jam omnis insolentia cessabit, increpatis ac depositis noxiis qui haeresim non nominandam defendebant. Incolumes vos esse in Domino opto. Ego Osius episcopus incolumes vos in Domino opto, dilectissimi fratres. Athanasius episcopus vester incolumes vos in Domino opto, dilectissimi fratres. Heliodorus similiter. Johannes sim. Jonas sim. Dionysius sim. Paregorius sim. Aetius sim. Valens sim. Arius sim. Porphyrius sim. Athenodorus sim. [ Lege Alypius] Alysius similiter. Gerontius sim. Lucius similiter. 609 Asterius sim. Bassus sim. Dioscorus sim. Domitianus sim. Calepodius sim. Alexander sim. Plutarchus sim. Vincentius sim. Vitalis sim. Severus sim. Restitutus sim.

Vincentius episcopus incolumes vos in Domino opto, dilectissimi fratres: jussus a fratribus meis et coepiscopis scripsi, et subscripsi pro caeteris.

S. ATHANASII AD EASDEM ECCLESIAS EPISTOLA. Athanasius presbyteris, et diaconibus, et populo catholicae Ecclesiae apud Mareotam, dilectissimis ac desiderabilibus fratribus in Domino salutem.

Sancta synodus laudavit in Christo vestram religionem. Omnes acceptos tulerunt in omnibus animum et fortitudinem, quoniam minas non timuistis, quod tolerantes injurias et persecutiones adversum pietatem, praevaluistis. Litterae itaque vestrae, dum legerentur, omnibus lacrymas commoverunt, et omnes ad vestrum pertraxerunt affectum; dilexerunt vos et absentes, ac vestras persecutiones suas aestimaverunt: indicium namque charitatis eorum sunt litterae ad vos datae; et licet sufficeret vos connumerare sanctae per Alexandriam Ecclesiae, tamen separatim vobis scripsit sancta synodus, ut adhortati non deficiatis ob haec quae patimini; sed gratias agatis Domino quod vestra patientia bonum fructum habebit. Olim itaque latebant haereticorum mores; nunc tamen omnibus expansi sunt et patefacti: nam sancta synodus advertit ab his concinnatas adversus vos calumnias, et eos habuit odio, atque omnium consensu deposuit Theodorum, Valentem, Ursacium in Alexandria et Mareota. Eadem etiam per alias Ecclesias facta sunt. Et quoniam intolerabilis est jam crudelitas eorum, et tyrannia adversus Ecclesias celebrata, ideo episcopatu 610 dejecti sunt, omnique communione alienati. Caeterum de Gregorio nec mentionem facere voluerunt: qui enim penitus episcopi nomen nec habuit, hunc nominare superfluum aestimaverunt; sed propter deceptos ab eo, nominis ejus mentionem fecerunt; non quia dignus memoria videbatur, sed ut ex hoc qui ab illo decepti sunt, ejus cognoscant infamiam, et erubescant cujusmodi factis homini communicaverunt.

Cognoscetis vero super eos scripta ex superannexis; et licet non omnes scribere episcopi occurrerunt, attamen ab omnibus scripta sunt, et pro omnibus scripserunt. Invicem salutate in osculo sancto. Salutant vos omnes fratres. Protegenes [ Lege Protogenes] episcopus, incolumes vos in Domino opto, dilectissimi, et desiderabiles. Athenodorus episcopus incolumes vos in Domino opto, fratres dilectissimi. Julianus episcopus sim. Ammonius sim. Aprianus sim. [ Lege Diodorus] Liodorus Marcellus sim. Gerontius sim. Porphyrius sim Zosimus sim. Asclepius sim. Appianus sim. Eulogius sim. Eugenius sim. . Florentius. . . sim. Martyruis sim. Eucarpus sim. Lucius sim. Caloes sim Maximus sim. Per epistolas de Galliis incolumes vos in Domino opto, dilectissimi. Arcidamus, et Philoxenus presbb. et Leo diaconus de Roma incolumes vos optamus. Gaudentius Naisitanus episcopus incolumes vos in Domino opto. Merie Pannoniae similiter. Ammianus de Castello Pannoniae sim. Januarius de Benevento sim. Macedonius. Ireneus. . Paregorius. Zosimus. Eugenius. Julianus. 611 Severus. Castus. . Praetextatus de Narcidono Pann. sim. Hypeneris de Hypata Thessaliae sim. de Augusta Caesareae sim. de Calciso Thessaliae sim. de Theriseptapoli sim. Lucius de Verona sim. de Hecleal Cychinis sim. Lychnis Sunosio Apuliae sim. Hermogenes de Syceono [ Forte Sicyone] sim. Thrypho de Magara sim. Caspinus sim. Caloes Castromartis sim. Syconeus sim. Lypianensis sim. Martyrius Naupactis sim. Alexander. Amantius. . Palladius de Diu sim. Broseus Ludonensis Galliae sim. Ursacius Brixiensis sim. Viminacensus, per presbyt. Maximum sim. Gyparensis Achaiae sim. . Synphorus. . Antigonus. Eutychius de Mothona sim Aprianus de Petabione Pannoniae sim. Pallenensis Macedoniae sim. Dometius de Acaria Constantias sim. Olympius de Eno Rodope sim. Zosimus Oreomargensis sim. Protasius Mediolan. sim. Marcus Siscensis Saviae sim. Eucarpus Oponsius [ Lege Opuntius] Achaiae sim Vitalis Vertaresis Africae sim. Helianus de Tyrtanis sim. de Herapythis Cretae sim. Mosinius Heracleae sim. Eucissus Chisamensus sim. Cydonius Cydonensis.

ITEM S. ATHANASII AD ECCLESIAM ALEXANDRINAM. Athanasius presbyteris et diaconibus omnibus Ecclesiae sanctae apud Alexandriam, et parembolam catholicae dilectissimis fratribus salutem.

612 Haec scribentes oportet epistolae principium gratiarum Christi actionibus facere, fratres dilectissimi; nunc autem maxime decet hoc fieri, quoniam et facta multa apud Dominum, et magna habent gratiam, et oportet credentes in eum non esse ingratos tot ejus beneficiis. Gratias igitur agimus Domino, qui nos semper omnibus palam facit in fide, qui et jam in praesenti magna et mirabilia fecit Ecclesiae: quae enim rursum affirmaverunt divulgantes haeretici Eusebiani, et Arii haeredes, haec omnes qui convenerunt episcopi pronuntiaverunt falsa ea esse et ficta. Et ii ipsi, qui apud multos putantur esse terribiles, tanquam gigantes nominati, pro nihilo habiti sunt: et merito; quemadmodum enim adveniente loce tenebrae arguuntur, sic per adventum justorum iniquitas revelatur; et praesentibus egregiis debiles convincuntur. Quae enim fecerunt maledicae haeresis Eusebii successores, Theodorus, Narcissus, Valens, Ursacius, et in omnibus pessimus Georgius, Stephanus, Acacius, Minophantus, et eorum collegae, nec vos ignoratis, dilecti; nam eorum dementia omnibus patefacta est. Quae vero contra Ecclesias commiserunt, vestram nec hoc latuit solertiam. Primum enim vobis nocuerunt; primum vestram Ecclesiam corrumpere tentaverunt; sed ii qui tot ac tanta fecerunt, et apud omnem terribiles aestimati sunt, sicut praedixi, tantum timuerunt, ut omnem exsuperent cogitationem. Neque enim solum Romanam synodum timuerunt, nec solum se vocati excusaverunt; sed et nunc cum Sardicam advenissent, sic infirmati sunt conscientia, ut cum vidissent judices, mirarentur: sic mente conciderunt. Vere quis posset adversum eos dicere: Ubi est stimulus tuus, mors? ubi est victoria tua, mors (I Cor. XV, 55)? Nec enim illis proficiebat, ut vellent judicare; jam non poterant circumvenire quos volebant; sed videbant viros fideles curantes justitiam, immo magis ipsum Dominum 613 nostrum videbant in eis; quemadmodum tunc daemones de sepulcris; filii enim cum essent mendacii, non ferebant veritatem videre. Sic Theodorus, Narcissus, et Ursacius cum suis verba dicebant: Omitte: quid nobis et vobis hominibus Christi? Novimus quod veri estis, et timemus convinci; veremur in personam recognoscere calumnias. Nihil est nobis et vobis: Christiani enim vos estis, nos vero Christo repugnantes; et apud vos quidem veritas pollet, nos vero circumvenire didicimus. Putavimus abscondi nostra; non jam credebamus in judicium venire: quid ante tempus nostra convincitis, et ante diem nos convincentes vexatis? Et licet sint moribus pessimi, et in tenebris ambulent, tamen cognoverunt vix tandem, quoniam nulla est communio lucis et tenebrarum, nec est aliqua consensio Christo cum Belial. Unde, fratres dilectissimi, cum scirent quae fecerint quaecunque [ Forte quantumcunque] miserrimos videntes accusatores, testes prae oculis habentes, imitati sunt Cain, et illius more fugerunt, quoniam granditer erraverunt; etenim ejus fugam sunt imitati, et condemnationem habuerunt. Cognovit enim opera eorum sancta synodus; audivit nostrum sanguinem proclamantem, audivit voces laesorum ab ipsis. Cognoverunt omnes episcopi quae peccaverunt, et quanta adversus Ecclesias nostras et alias operati sunt; et ideo hos quemadmodum Cain Ecclesiis ejecerunt. Quis enim non lacrymatus est dum vestrae litterae legerentur? quis non ingemuit aspiciens quos exsiliaverunt isti? quis non existimavit vestras suas esse tribulationes? Fratres dilectissimi, quondam vos patiebamini, cum ii delinquerent adversum vos, et forte jam tempore multo bellum non quievit. Nunc vero episcopi convenientes omnes, et audientes quae passi si estis, sic dolebant, sic gemebant, quemadmodum tolerantes injuriam tunc dolebatis, et illis . . . erat dolor communis illo tempore quo processistis. Ob haec igitur, et alia omnia quae contra Ecclesias commiserunt, cunctos universa synodus sancta deposuit, et non solum eos alienos judicavit ab Ecclesia, sed nec dignos vocari Christianos aestimavit. Qui enim abnegantes [ Lege abnegant] Christum, quemadmodum Christiani vocentur? et qui contra Ecclesias delinquunt, ii quemadmodum poterunt adesse Ecclesiis? Unde mandavit sancta synodus ubique Ecclesiis, ut apud omnes notentur; ut ii qui ab ipsis decepti sunt, jam ad plenitudinem et veritatem revertantur. Nolite igitur deficere, fratres dilectissimi; tanquam Dei servi, et fidem Christi confitentes probemini in Domino, et non dejiciat vos tribulatio, neque ab haereticis adversum vos qui exercentur dolores contristent. Habetis enim mundum universum condolentem vobis; 614 et, quod majus est, habentem omnes vos in mente. Puto autem jam deceptos ab illis, videntes correptionem factam a synodo, ab illis averti, et ex ore [ Forte exhorrere] ipsorum impietatem. Si vero post haec adhuc manus est eorum excelsa, ne stupeatis vos, neque formidetis, si illi saeviunt; sed orate, et manus ad Deum levate, et confidite, quoniam non tardabit Dominus, sed omnia vobis faciet pro vestra voluntate. Vellem quidem adhuc pluribus epistolam vobis scribere, et ut singula facta sunt significare; sed quoniam presbyteri, et diacones idonei sunt nuntiare vobis praesentes de omnibus quae viderunt, multa quidem scribere cessavi. Illud tantum significo, necessarium putans, ut prae oculis habentes timorem Domini, eum praeponatis, et omnia cum vestra concordia celebretis intelligentes et sapientes. Orate pro nobis, habentes in mente viduarum necessitates, maxime quoniam ad eas pertinentia inimici veritatis obtulerunt [ Lege abstulerunt]; sed dilectio vestra vincat haereticorum malitiam: credimus enim quod secundum orationes vestras Dominus annuens dabit mihi velocius vos videre. Interim tamen apud synodum actitata cognoscetis ex scriptis ad vos ab omnibus episcopis, et de subjectis litteris depositionem Theodori, Narcissi, Stephani, Acacii, Georgii, Minophanti, Ursacii et Valentis: nam Gregorii mentionem facere noluerunt, qui enim penitus episcopi nomen non habuit, hunc nominare superfluum putaverunt. Sed tamen propter deceptos ab eo ejus nominis mentionem fecerunt, non quia dignum erat ejus nomen memorare, sed ut ab eo decepti cognoscant ejus infamiam, et erubescant, quod tali communicaverunt . . . tamen et hoc cum illis. Incolumes vos in Domino oro, dilectissimi, et desiderabiles fratres.

615 PSEUDOSYNODI SARDICENSIS FORMULA FIDEI. Sancta synodus congregata est Sardicae ex diversis provinciis de partibus Orientis Thebaidis, Aegypti, Palaestinae, Phoenices, Syriae Coeles, Mesopotamiae, Ciliciae, Cappadociae, Ponti, Paphlagoniae, Galatiae, Phrygiae, Bithyniae, Elesponti, Asiae, Pisidiae, Insularum, Pamphyliae, Cariae, Lydiae, Europae, Thraciae, Hemimontis, Pannoniae, Moesiae, Daciae hanc exposuerunt fidem.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem creatorem omnium et factorem, ex quo omnia in coelo et in terra nominantur. Et in unicum Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum ante omnia saecula ex Patre natum, Deum de Deo, lumen de lumine, per quem omnia, et propter quem omnia facta sunt in coelo et in terra, visibilia et invisibilia: Verbum sapienta, et potestas, lumen verum sempiternum in omnibus, qui novissimis temporibus propter nos homo factus est, et creatus ex sancta Virgine. Crucifixus, et mortuus, et sepultus, et resurrexit a mortuis tertia die. Receptum in coelis sedentem ad dexteram Patris, et venientem in finem saeculi judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum facta sua. Cujus imperium sempiternum 616 manebit in aeterna saecula, sedens semper ad dexteram Patris non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Credimus et in unum Spiritum sanctum Dei, hoc est Paracletum, quem pollicitus apostolis post in coelum ascensionem misit docere eos, et monere omnia; per quem et sanctificantur, et vivunt religiosorum animae in eum credentes. Dicentes autem ex nihilo esse filium, vel ex alia substantia ( spiritum) et non ex Deo: et erat aliquando tempus, vel saeculum, quando non erat, alienos novit sancta et catholica Ecclesia. Similiter etiam dicentes tres esse Deos, vel Christum non esse Deum (sive spiritum non esse Dei) vel ante saecula, nec Christum, nec Filium (nec Spiritum) Dei esse, vel eumdem [ Subaudi esse] Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, vel non natum Filium (vel natum Spiritum) aut voluntate, vel arbitrio Pater genuit Filium, fecit, sive creavit, vel demonstravit, sed secundum intellectum omnia scientem Verbum Dei; hos omnes anathematizat sancta catholica Ecclesia.

617 INCIPIUNT STATUTA SANCTAE SYNODI CHALCEDONENSIS. Piissimus noster imperator Constantinopolitanae perpetuus Augustus ad sacrosanctam synodum dixit: Lassati estis nimio spatio fatigationem sustinentes. Exspectate ergo tres dies, vel quatuor adhuc, et praesentibus magnificis nostris judicibus singula, quae vultis monete, et congruum praesidium meremini. Ante vero quam perfectae formulae de omnibus dentur, nemo vestrum a sancta discedat synodo.

DEFINITIONES ECCLESIASTICAE PRONUNTIATAE A SANCTA ET UNIVERSALI SYNODO QUAE CHALCEDONE CONGREGATA EST. Acta septimae cognitionis Chalcedonensis. I. Canones, qui a sanctis Patribus usque ad hanc synodum tenuerunt, teneri justum duximus.

II. Si quis per pecunias ordinatus fuerit, et in pretium adduxerit inoptam gratiam, et ordinaverit episcopum per pecunias, vel chorepiscopum, vel presbyterum, vel diaconum, vel alterum quemlibet clero annumeratum; vel si instituerit per pecunias oeconomum, vel defensorem, vel custodem, vel alterum canonis propter turpem pravumque quaestum: qui hoc conatur, convictus periclitabitur de suo 618 gradu; et qui ordinatur, nihil juvetur de ordinationis institutione, quae per quaestum facta est, sed sit alienus a dignitate, vel cura, quam per pecunias impetravit. Si vero et intercedens aliquis visus est turpibus, et infandis dationibus; siquidem clericus fuerit, de suo excidat gradu; si vero laicus aut monachus, anathematizetur. III. Venit ad sanctam synodum quia quidam de clericis propter turpe suum lucrum alienarum possessionum fiant conductores, et negotia saecularia suscipiant, ministeria quidem Dei negligentes, ad saecularium vero occurrentes domus, et dispensationem substantiarum accipientes propter amorem avaritiae. Definiit igitur sancta et magna synodus ullum de reliquo nec episcopum, nec clericum, neque monachum nec conducere posse possessionem, neque causis se immittere saecularibus, nisi forte ex legibus vocetur ad impuberum inexcusabile tutoris officium, vel si episcopus civitatis de ecclesiasticis ei praeceperit curari causis, de pupillis et viduis destitutis, et de personis quae maxime ecclesiastico egent praesidio. Si vero aliquis praetergredi definita de reliquo notus fuerit, ecclesiasticis subjaceat poenis. IV. Qui vere et sincere singularem eligunt vitam convenienti digni sunt honore. Quoniam vero quidam monachorum habitu utentes, Ecclesias, et civiles causas perturbant, circumeuntes in civitatibus, nec non est monasteria sibi constituentes: placuit neminem ullo modo aedificare, nec instituere monasterium, vel oratoriam aedem sine voluntate civitatis episcopi. Monachos vel [ Lege vero] qui sunt per singulas civitates et provincias, subjectos esse episcopo, et quietem diligere, et operam dare jejunio et orationi, in quibus locis abnuntiaverunt observantes; nec vero ecclesiasticis, neque saecularibus causis frequentare, nec communionem habere relinquentes sua monasteria, 619 nisi forte praeceptum eis fuerit propter necessariam utilitatem ab episcopo civitatis. Nemo vero suscipiat in monasteriis servum, ut monachus fiat, sine voluntate sui domini. Praetergredientem vero hanc nostram definitionem, definimus excommunicatum eum esse, ut nomen Dei non blasphemetur. Episcopum vero civitatis oportere congruam providentiam facere monasteriis. V. De transferentibus se a civitate in civitatem episcopis vel clericis, placuit ut positi de eis canones a sanctis Patribus habeant suam vim. VI. Nullum absolute ordinare nec diaconum, nec presbyterum, nec omnino aliquem eorum qui sunt in ecclesiastica ordinatione, nisi specialiter in Ecclesia civitatis, vel in possessione, vel in martyrio, vel monasterio ordinandus praedicetur: et eos vero qui absolute ordinantur, definiit sancta synodus irritam habere hujusmodi ordinationem, et in actu invalidam, ad injuriam ordinantis. VII. Eos qui semel in clero ordinati sunt, vel monachos, definimus neque ad militiam, neque ad saecularem dignitatem venire. Quod si hoc ausi fuerint, nec [ Supple ad] poenitentiam venerint, ut convertantur ad hoc, quod propter Deum elegerunt, anathematizentur VIII. Clerici qui ptochiis, vel monasteriis, vel oratoriis praepositi sunt in unaquaque civitate ab episcopis, secundum sanctorum Patrum traditionem perseverent, et ne per audaciam contemnant suum episcopum. Qui vero audent contradicere huic dispositioni quolibet modo, et non se subjiciunt proprio episcopo: si quidem clerici sunt, canonicis subjaceant poenis; si vero laici vel monachi, sint excommunicati. IX. Si quis clericus cum clero causam habet, non relinquat suum episcopum, et ad saecularia judicia currat; sed prius negotium exerceat apud suum episcopum, vel etiam cum voluntate ejusdem episcopi, apud quos utraeque partes voluerint, negotium peragatur. Si vero quis praeter haec fecerit, canonicis poenis subjaceat. Si vero et clericus habeat causam cum suo vel cum altero episcopo, apud synodum provinciae causam dicat. Si vero cum ejusdem provinciae metropolitano episcopo [ Lege episcopus], vel clericus abicit [ Lege habeat causam], perveniat ad principem dioeceseos, vel ad regiae Constantinopoleos sedem, et apud ipsum causam dicat. X. Ne liceat clericum in duarum civitatum simul Ecclesiis militare, in qua prius ordinatus est, et in quam confugit ut ad 620 majorem, videlicet propter cenodoxiae desiderium. Hoc vero facientes restitui se Ecclesiae in qua ab initio ordinati sunt, et ibi solum ministrare. Si vero quis se transtulerit ex alia ad aliam Ecclesiam, nihil de priore Ecclesia, vel de oratoriis qui [ Lege quae] sub ea sunt, vel ptochiis, vel xenodochiis rerum communicent [ Lege communicet]. Audentes vero post definitionem magnae et universalis hujus synodi agere aliquid de nuper interdictis, definiit sancta synodus excidere eos de suo gradu. XI. Omnes pauperes et egentes praesidio cum probatione, epistolis, vel pacificis ecclesiasticis solis iter agere definimus, et non cum commendatitiis; eo quod episcopales commendatitiae honestis praestari soleant personis. XII. Venit ad nos quod quidam contra ecclesiasticas leges concurrentes ad potestates, per pragmaticas unam provinciam iu duas diviserunt, ut ex hoc duo metropolitae essent in una provincia. Definiit igitur sancta synodus de reliquo quidem nihil tale hujusmodi tentari ab episcopo. Qui vero tentaverit, excidat de suo gradu. Quaecunque vero jam civitates per litteras imperiales metropolitano honorificatae sunt nomine, sole [ Lege solo] fruantur honore, et episcopus qui eamdem ecclesiam gubernat, videlicet servato secundum veritatem metropolitanis suo jure. XIII. Peregrinos clericos, vel lectores in altera civitate sine commendatitiis litteris sui episcopi nullo modo alicubi ministrare. XIV. Quoniam in quibusdam provinciis concessum est lectoribus, [ Supple et] psaltis uxorem ducere, definiit sancta synodus non licere aliquem eorum alterius sectae uxorem accipere. Eos vero qui de talibus nuptiis filios procreaverint, siquidem occurrerunt baptizari ex eis creati apud haereticos, offerre eos communioni catholicae Ecclesiae; non baptizatos vero non posse apud haereticos baptizari. Neque quidem copulari eos nuptiis haeretici, vel Judaei, vel pagani, nisi forte promiserit se converti in orthodoxam fidem quae conjungitur [ Supple cum] persona orthodoxa. Si vero aliquis hanc definitionem transgressus fuerit sanctae synodi, canonicae subjaceat poenae. XV. Diaconissam non ordinari mulierem ante quadraginta annos, et hanc cum diligenti probatione; et si suscipiens ordinationem, et tempus aliquod perseverans ministerio, semetipsam tradiderit nuptiis contemnens Dei gratiam; hujusmodi anathematizetur cum illo qui cum ea copulatus est. XVI. Virginem quae semet devovit Domino 621 Deo, similiter et monachum non licere ad nuptias venire. Si vero reperti fuerint hoc facientes, sint excommunicati. Definimus vero habere auctoritatem in eis misericordiae localem episcopum. XVII. Rurales parochias in possessionibus manere inconcussas apud episcopos qui tenent eas, et praecipue si tricennali anno inviolabiliter retinentes aedificaverunt. Si vero intra 30 annos facta est aliqua de eis, vel fit ambiguitas; licere eis qui se dicent esse laesos, de his movere apud synodum provinciae. Si vero alicui noceatur a suo metropolita, apud principem dioeceseos, vel apud Constantinopolitanam sedem causam dicere, sicut praedictum est. Si vero et aliqua ex imperiali potestate nova facta est civitas, vel renovata; civiles et publicas formulas et ecclesiasticarum paroeciarum ordinem [ Lege ordo sequatur] sequantur. XVIII. Conjurationis et factionis crimen et apud saeculares leges prohibitum est: multo magis in Dei Ecclesia interdici oportet. Quicunque igitur clerici vel monachi inventi fuerint conjurantes, vel factiosi, vel insidias machinantes episcopis, vel conclericis, excidant omnimodo de suo gradu. XIX. Venit ad nostras aures in provinciis quod canonice synodi non fiant ab episcopis: ex hoc multa negliguntur quae egent emendatione ecclesiasticarum rerum. Definiit igitur sancta synodus secundum Patrum canones, per singulos annos secundo concurrere per singulas provincias episcopos, ubi metropolitanus episcopus constituerit, et emendare singula quae emergunt. Non convenientes vero episcopos, vel residentes in suis civitatibus, et hoc in sanitate degentes, et ab omni excusabili, et necessaria occupatione existentes liberos, fraterne arguit. XX. Clericos in sua Ecclesia existentes, sicut jam definivimus, non licere in alterius civitate ordinari et Ecclesia; sed contentos in illa esse in qua ministrare ab initio meruerunt; praeter illos qui perdiderunt suas patrias, et ex necessitate in alteram Ecclesiam transierunt. Si vero alius episcopus post hanc definitionem ad alterum episcopum pertinentem susceperit clericum, placuit excommunicari et suscipientem, donec qui se transtulit clericus, in suam reversus fuerit Ecclesiam. XXI. Clerici et laici [ Lege Clericos vel laicos] qui accusant episcopos vel clericos sine causa et 622 improbabiliter, non suscipi in accusationem, nisi prius discussa fuerit eorum opinio. XXII. Non licere clericis post mortem sui episcopi rapere res ad eum pertinentes, sicut et pridem a canonibus interdictum est; et hoc facientes periclitari suo gradu. XXIII. Venit ad aures sanctae synodi quod clerici quidam et monachi nulla sibi causa injuncta a suo episcopo et tam quando se excommunicantes ab eo veniunt [ Lege et aliquando excommunicati ab eo veniunt, etc. ] ad hanc regiam Constantinopolim, ac diu in ea commorantes tumultus, et perturbationes faciunt ecclesiastico statui, et evertunt etiam quorumdam domos. Definivit sancta synodus hujusmodi admoneri quidem prius per defensorem Constantinopolitanae sanctae Ecclesiae. Si vero in iisdem causis perduraverint impudenter, et invitos eos per eumdem defensorem expelli, et ad sua loca venire. XXIV. Quae semel consecrata sunt monasteria cum voluntate episcopi, permanere in perpetuo monasteria, et pertinentes ad ea res custodiri monasterio; et non posse fieri ea saecularia habitacula. Concedentes vero hoc fieri, subjacere canonum poenis. XXV. Quoniam quidam metropolitanorum, sicut reperimus, negligunt commissos sibi greges, et differunt ordinationes episcoporum; placuit sanctae synodo intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, si forte inexcusabilis necessitas non coegerit extendi protelationis tempus. Si vero hoc non fecerit, subjacere eum ecclesiasticae poenae. Redditus vero viduatae Ecclesiae salvos apud ejusdem oeconomum Ecclesiae custodiri. XXVI. Quoniam in quibusdam Ecclesiis, sicut reperimus, sine oeconomis res ecclesiastica tractatur; placuit omnem Ecclesiam episcopum habentem oeconomum habere de suo clero dispensantem ecclesiasticas res cum voluntate sui episcopi, ut ne sine testimonio sit dispensatio Ecclesiae, et ex hoc dispergantur ejusdem Ecclesiae res, et detractio infligatur sacerdotum [ Lege sacerdotio]. Si vero hoc non fecerit, subjacere eum sacris canonibus. XXVII. Ii qui rapiunt mulieres sub nomine matrimonii, vel qui ad auxilium rapientium veniunt, definiit sancta synodus, si quidem clerici fuerint, excidere eos a suo gradu; si vero laici, anathematizentur. Expliciunt statuta Chalcedonensia.