Viam agnoscere veritatis

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere


Bayonoy regi illustri, et nobilibus viris universis principibus et baronibus exercitus Tartarorum, viam cognoscere veritatis. Nuntios vestros, quos ad nostram presentiam destinastis, benigne recepimus, et ea que significastis nobis per ipsos intelleximus diligenter. Sane locum Dei licet immeriti , tenentes in terris, omnium salutem gentium ex imposito nobis officio quanta possumus vigilantia procurare debemus, ut quelibet rationalis creatura in mortali vivens corpore ad sui notitiam perveniat Creatoris, ipsumque fide sequens et opere possit secum post vite presentis curricula conregnare.

Unde nos olim ne salutem vestram, licet in remotis agatis partibus, negligere videamur, nuntios nostros ad vos destinavimus, ut exponentes vobis fidem veram et rectam a mortis devio vos retraherent, et in viam vite dirigerent et salutis. Sed cum, nondum fidei Christiane illustrati lumine, adhuc in tenebris ignorantie ambuletis, Creatorem, Redemptorem et Salvatorem omnium Dei Filium Jhesum Christum minime agnoscentes, tanto de hoc (novit ipse Salvator) majori dolore turbamur intrinsecus, quanto per id gravius vobis imminere cognoscimus periculum animarum, presertim cum exposita iam vobis salutifere fidei veritate non possitis ulterius apud Deum super illius ignorantia excusari, nec de virium robore per quas multas hominum nationes permittente Domino superastis insultanter gloriari debetis, sed potius coram eo humiliare vos ipsos, et recognoscere multam patientiam ejus, qui tamdiu in vestris noxiis desideriis et actibus toleravit, expectando benigne ut errorum semitas relinquentes ad tramitem convertamini veritatis, propter quod recte formidare potestis ne in vos, si suam non agnoscatis omnipotentiam, sue flagellum iracundie tanquam nimium provocatus immittat. Ideoque nobilitatem vestram monemus, hortamur et sicut possumus obsecramus quatinus nostris salutaribus acquiescentes consiliis, et de profectu animarum vestrarum provide cogitantes, vias ad eternum ducentes interitum deseratis, aggredientes rectum iter per quod ad perempnis vite gaudia, duce ipso Christo Dei Filio qui vita et salus est omnium, pervenitur, et ut vobis ad habendam agnitionem omnium Conditoris gressus expeditior tribuatur, desistatis deinceps in cedem hominum, et maxime Cristianorum, exertum jamdudum dire persecutionis gladium exercere; abstinendo namque a talibus, que graviter oculos divine majestatis offendunt, facilius profecto ipsius gratiam et misericordiam poteritis invenire.

Dat. Lugduni, x kalendas decembris, anno VI.