PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PIUS PP. X LAETATUR DE FIDE, OBSEQUIO ET STUDIO
- SEMINARII THEOLOGICI MEDIOLANENSIS ERGA SEDEM APOSTOLICAM*
- DILECTO FILIO NOSTRO
- ANDREAE S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI FERRARI
- ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI - MEDIOLANUM
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.
Vigere in Seminario Theologico Mediolanensi fidem, obsequium, studium erga Nos et Apostolicam Sedem, iamdiu noveramus; agnovimus autem nuper ex iis, quas tu curasti ad Nos perferendos, amantissimas litteras, atque huius amoris pignus, Petrianam stipem. Id vero scias delectationi fuisse Nobis et solatio. Multa quidem sunt, quae perfunctionem Pontificatus maximi difficilem Nobis Iaboriosamque faciunt: sed illud in primis Nos angit et sollicitat, quod, quum ad despicientiam auctoritatis proiecta sint tempora, contumaces quosdam spiritus videmus inter bonos quoque serpere: atque huic vitio temporum nonnullos aliqua ex parte indulgere, qui minime omnium debeant. Profecto nihil tam absurdum tamque perniciosum cogitari potest, quam homines sacri ordinis esse ullos, quorum sentiendi agendique ratio obtemperationem et reverentiam Vicario Iesu Christi debitam non plane praeferat. Iamvero quidquam huiusmodi suspicari non licet de alumnis Seminarii tui, in quo sanctissimi Caroli disciplina etiamnum, te accurante, spirat: ac pro certo habendum est, eos omnes futuros tales ministros sacrorum, quales testantur se esse velle, idest Beati Petri Cathedrae toto pectore coniunctos, atque omnibus in rebus dicto audientes Pontifici. Nos interea haec pietatis observantiaeque testimonia libenter grateque amplectimur; eumdemque animorum habitum ut perpetuo tueatur et foveat ad propriam ipsorum et communem salutem divina benignitas, precamur. Ac coelestium munerum auspicem, Nostraeque paternae benevolentiae testem, tibi, dilecte Fili Noster, Seminarii Theologici moderatoribus, praeceptoribus et alumnis, iis praesertim qui sacerdotium inituri proxime sunt, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die X Aprilis a. MDCCCCVI, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), p. 140-141.