Jump to content

Vita Alcuini

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Alcuini
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 100


Vita Alcuini (Auctor incertus), J. P. Migne

1

PROLOGUS AUCTORIS.

I. Superna Christi rorante dextera et juvante gratia, reverendissime Pater aeque et amantissime, jubes, ut tibi de admirandae vitae initio fineque Patris Alcuini, quae ejus nosse potui, narrante fidelissimo Sigulfo discipulo, sermone licet inculto e parvo, tamen veritate referto, scribam aedificationi nonnullorum profutura; asserens te diu super hac re non modicam ferre sitim: non quia calore ignita superno tua viscera sanctorum innumerabilium vita, gestis piis, et studiis nequeant refici, quos sanguine proprio, vel saeculi suarumque abrenuntiatione voluptatum, Agni coelestiumque constat virtutum consortio mercari, quibus una suavi cum canore felicibus fruentes jubilo insatiabili, vestimentis, sive palmarum frondibus (mens quibus luminis ornatur ferax), (0090C)viaque [ Henschenius, viam quae] arcta exstat et angusta, Hebraeorum pueris asinaeque terga Christo sessore praebente [ H., premente] humili, planam et meabilem reddidere. Sed quoniam mundo fluide cum suis senescente vix admodum pauci reperiri queant, priscorum in omnibus ardua sequi vestigia qui possint (qui capiti summo quanto viciniores, tanto actuum immensitate fuisse probantur illustres, Domini tabernaculum instar columnarum firmissime sustinentes [ut] aquarum inundatione, atque ventorum impulsione nunquam labi, neque moveri possit), ideo necesse valde esse asseris, ut si aliquem nostris temporibus imitatione pia sequendum Christi nobis gratia contulerit, hujusmodi lucerna non sub modio, neque sub lecti quiete, sed supra candelabrum ponatur; ut ingredientes Ecclesiam lumine illustrentur claro. Ipse siquidem familiae Pater, qui prima hora, idem et undecima vineae operarios conduxit, quibus et unam mercedem dare jussit. Neque enim, si manus, aut circa Christi (0090D)os barba pendens, niveique dentes, qui queant panis crustam parvulis masticare, vel oculi pulchriores vino, quo nutriuntur virgines, esse nequimus; ob hoc a corporis Domini compagine separabimur optabili, in eadem tantum [si] fide, spe et charitate, juxta Apostolum, [simus] radicati et fundati, ut multi unum efficiamur corpus Domini, manente charitatis [unitate in] differentia stellarum.

II. Nempe oculi fuerunt apostoli, solis aeterni splendorem mentis puritate utcumque contemplantes, sicut apostolorum princeps Petrus, virgoque Joannes: quorum alter haeresium plurimarum devitans opiniones, ex duabus consistentem substantiis Flii Dei viventis unam confessus est personam, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XII, 16). Alter in seipso animam effundens suam, et cuncta creata transcendens, ad eum, per quem sunt omnia facta, conscendit, ac ejus potatus uberibus inauditum saeculis eructavit arcanum, dicendo: In principio (0091A)erat Verbum, etc. Fuere pectus aereum, clare praedicando, martyres beati ferreumque, grassantium ignes persecutorum ferendo, ut Cyprianus, Laurentius, Dionysius, Mauritius: Exstiterunt sancti confessores atque doctores, quo doctrinarum cibi conderentur, venter, Martinus, Hilarius, Benedictus monachorum pater eximius, Ambrosius, Gregorius, Hieronymus, Augustinus. Hi ergo omnesduobus Samaritae munerati denariis, quidquid proprio valuere sudore, intra stabulum vulnerato impenderunt, nunc exspectata gloriose ditati mercede. At modo, abundante iniquitate, apostoli juxta prophetiam, et refrigescente charitate multorum, quasi pupilli absque patre facti, matris residentes in genibus, quae amarissimis hinc inde quatitur fluctibus stans in medio mari, priorum nos Patrum muniri egemus suffragiis, eorumque nutriri vitalibus stipendiis, ne fame periclitemur in via cursus nostri laboriosa: quin potius relinquamus navem, saeculi onustam mercibus, vero haereamus ut capiti, dicamusque: Trahe me post te, curremus in odorem (0091B)unguentorum tuorum (Cant. I, 4). Qui enim mons cervis amoenus celsa petentibus, dignatus est et herinaciis humilibus refugium patefieri, salvans homines simul et jumenta, noverunt qui se esse apud eum.

III. Ergo quos et aevi nimium et propria gravat valetudo, antiquorum ad plenum quia nequeunt sequi, saltem illorum vestigia sequantur, quos secum convixisse suo in tempore, et evidentibus indiciis Christo placuisse certissime probarunt, Benedicti scilicet monachi et Alcuini per omnia canonicis imitatione digna: cujus tuis devote parens, sanctissime Pater, jussis, aggrediar calamo, non saecularis eloquentiae redolente stemmate, sed sicut corporis, ita sensus balbutie scriptitare vitam; testans Deum Jesum non elationis me fastu hoc arripere tentasse, sed multorum animabus prodesse cupisse. Scribam igitur fideliter quae ab ejus fidelissimo tantum didici discipulo, Sigulfo scilicet institutore meo, dilectissimum quem tu quoque habuisti (0091C)patrem, qui prae cunctis mortalibus, post sancti Edberti discessum, solus ipsius meruit nosse secreta eximia. Te ergo, Domine, te deprecor, Pater venerande, tua ut sim hoc in sudore pia fultus intercessione, qui me hactenus ista silentem aperto imperas jam sonare ore.

CAPUT PRIMUM. Alcuini pueritia ac prima studia.

IV. Vir Domini Albinus nobili gentis Anglorum exortus prosapia, nobilior Christi Jesu regeneratus undis exstitit vitalibus; qui cum matris ablactaretur carnalibus, Ecclesiae traditur mysticis imbuendus uberibus. Cujus jam tunc Jesus sua possidens dignatione corpusculum, non hoc foetidis ab antiquo hoste permisit pollui lusibus obscenisque actibus, quippe qui suam, antequam nasceretur, in eo praedestinaverat consecrare sedem.

V. Dumque adhuc esset parvulus, diurna sub (0091D)luce per canonicas cum aliis saepe frequentabat ecclesiam horas; nocturnis autem perraro temporibus. Cumque alter eum a decimo annus teneret, contigit nocte quadam eum, cum uno simplici et tonsorato rustico, separatim una jacere in domo. Postulaverat siquidem rusticus ille simplex magistrum inlustris pueri, ob suae solitudinis nocturnae solamen, ut una nocte quemlibet ex schola puerum secum sua juberet in cella dormire, eo quod quempiam suorum non haberet ad praesens. Cui, nutu Dei, Virgilii amplius quam psalmorum amator conceditur puer Albinus. Ecce vero circa galli cantum solito more pulsatur a custode signum nocturnarum vigiliarum, debitum a fratribus persolvitur officium; sed rusticus ille simplex latus se vertens in alterum, quippe nimium circa hujusmodi negligens, (0092A)dormiendo stertebat; cumque jam invitatorius fuisset ex more cantatus cum antiphona psalmus, subito domus illa vere rustici spiritibus repletur tetris, qui ejus cingentes stratum dicunt: Bene quiescis, frater. Quo repente expergefacto inculcant eadem, cur, inquiunt, fratribus in ecclesia vigilantibus tu hic solus stertis? Quid multa? Verberatur utiliter in tantum, ut sua cunctis ex mutatione salubri praestaret cautelam et canticum: Haec mutatio dexterae Excelsi, dum anticiparent oculi ejus nocturnas vigilias. Dumque is verberaretur, puer nobilis tremiscens, ne sibi eadem fierent, haec, ut ipse post testatus est, corde dicebat imo: « O Domine Jesu, si me nunc istorum eruis manibus cruentis, et post hoc sollicitus erga ecclesiae tuae vigilias ministeriaque laudum non fuero, plusque ultra Virgilium quam psalmorum modulationem amavero; tunc tale sortiar castigationis flagellum. Tantum, obnixe precor, libera me. » Denique arctius menti ut hoc imprimeretur ipsius, posteaquam a verberatione rustici cessatum, (0092B)jubente Domino, est, spiritus nequam huc illuc oculos vertentes, vident diligentissime corpus et caput pueri omne pannis involutum, penitus inscium anhelitus. Princeps autem illorum interrogat suos: « Quis hic alter quiescit in domo? Est, inquiunt, Albinus hic absconsus puer in lecto. » Puer vero, ubi se latere non posse persensit, lacrymarum nimio perfusus imbre, quanto prius pavore suppressus, tanto magnis ut puer redditur perstrepens clamoribus. Illi vero immisericorditer hunc volentes et non praevalentes [poena] afficere, pertractant quid super eo agere debeant. Sed sententia Domini constricti, ne voto satisfacerent suo, aiunt imprudentes, prudenter tamen: « Non istum verberibus, quia rudis adhuc est, acribus [ Al., acris], pedum tantum, in quibus duritia inest calli, tonsione cultelli castigemus, et emendationem sponsionis nunc suae confirmabimus. » Jamque nudatis vestimento pedibus malorum manibus, crucis se muniens Albinus velociter (0092C)signo, psalmumque decantans duodecimum affectu omni, malorum subito disparuit turba. Et rusticus semivivus una cum puero agili se praecedente gressu, sanctorum in basilicam confugit ad praesidia.

VI. O insidiator calcanei, cujus est panis pulvis, non frumentum Domini, qui capite contereris! O inimice piis! num tu demens, qui quondam coeli quaerebas indebite fieri sessor Celsissimi? Si Altissimo, ut jactabaris, similis incomprehensibili claritatis luce in monte Dei fueris, qui obscura sub nocte actus niteris diligenter mala tua cum accensione scrutari humanos? Nempe fatebor, tuarum, ut docent consequentia, tenebrarum te juste factum judicas principem propria praesentia. Nam etsi in angelo appares lucis, lucem nobis conaris auferre intimam pulvere tuo foetido. At si, ut es Aethiops, claritatem spei, pavorem incutiendo nimium, hoc in Albino agere tentasti puero, vincerisque humili ab homine, altum qui viceras hominem. Verum si cognovisses, (0092D)Christum gloriae non crucifixisses, neque Christicolae Albini [ quos sibi nolens arte mirifica fructus actuum praeparabas] callosas tondere plantas quaesisses. Abscondisti pedibus ejus rete captionis, et ipse quasi avis, pennis sustentatus columbae, pedibusque cervi instar firmatis ac in excelsa constitutis, cum David a facie Saulis fugit, in solitudine commorari gaudens. Lacum aperuisti et effodisti, inque illum confusus cecidisti optata sine praeda. Sagittae in te retorquent tuae acumen, inaestimabili dolore afficiunt. Cecidisti in terram vulnerator gentium sanctorum, conculcaris cum Albini pedibus, amato projiceris e tumulo, quia fortis a fortiore victus. Grave sceptrum tuum, o exactor, et jugum humeris nostris impositum superatum a puero patrem adhuc ignorante vocare suum et matrem. Spoliis (0093A)tuis, obliviscens te et populum suum, mater ornatur Ecclesia, spiritalium fecunda charismatum, insignia coelorum cum virtutibus Domino concelebrans laudum cantica. Gratias semper tibi, Domine, referimus, bone Jesu, una cum Patre, sancto et Spiritu per saecula, cujus est boni quidquid agimus, inchoamus et perficimus, juxta eum tuam docens nos gratiam qui ait: Deus est autem, qui operatur in vobis et velle et perficere (Philipp. I, 13), et Psalmista: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. XXXVI, 11). Et iterum alibi: Et misericordia tua subsequatur me omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII, 6). Et tu ipse dixisti: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

CAPUT II. Alcuinus traditur disciplinae Hechberti in monasterio Eboracensi.

VII. Haec ita se de initio pueri incipientis supradicti (0093B)habentibus, coepit hinc sui quamdam ad similitudinem Domini, aetate [et] sapientia, cum vera et viva proficere philosophia, arctius ejus obsecundans jussis. Postque memoriter lectionem recitatam Psalmorum, beati gentis Anglorum Bedae doctissimi discipulo Hechberto praesuli, meritis magistro simili traditur, quasi lactis inscius fortibus jam alendus panibus: qui praecelsam in puero gnaviter, ut pote oppido perspicuus, fulgere Christi conspiciens gratiam, coepit paulatim ei secretius secreta demonstrare sua: quippe quem imitatorem compertissime gaudebat fore sui. Erat siquidem ei ex nobilium filiis grex scholasticorum, quorum quidam artis grammaticae rudimentis, alii disciplinis erudiebantur artium jam liberalium, nonnulli divinarum Scripturarum, post istas manibus confricatas Patris, pectus in suum hordeaceas quinas, triticeasque septenas trajiciebant, una gemino cum pisce, spicas. Omnes vero fide, spe, charitate, humilitate, jejuniis, castitate, obedientia, et circa Ecclesiae officia devotissima (0093C)aeque et honestissima cura, omni cum circumspectione imbuebantur, verbis non tantum, quantum sancti patris Hechberti exemplis digni per omnia Christiani praesulis, in quo ea, suis quae in praeceptoribus fulserat, doctrina non mediocriter enituit, in sancto videlicet Anglorum apostolo Gregorio, Augustino ejus discipulo, Benedicto sancto, Cutbertoque simul et Theodoro, primi Patris et apostoli per omnia. . . . sequentibus; et in viro, Domino nimium amabili Beda presbytero proprio praeceptore suo; qui ab ineunte aetate quasi Samuel Domino consecratus, inscius coinquinationis ullius vestimenti, monasticis traditus a parentibus regulis quidquid verbo docuit, exemplo roboravit; qui postquam bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit, talentumque sui Domini cum usuris duplicavit, die quo voluit et petiit, eo scilicet quo rex gloriae Christus triumphator super omnes ascendit coelos, ab incarnatione Domini 731, VII Kal. Jun., (0093D)a sancti vero Gregorii obitu 127 anno consummatus, ad Dominum migravit nonagenarius, sicut quorumdam affirmatio est. Nam nono decimo aetatis suae anno levita, trigesimo vero sacerdos efficitur: a quo tempore, quae ante per triginta annos didicerat Ecclesiae profutura, usque quinquagesimo nono, cum sudore non inerti, dignis memoria libris inserere proprio stylo studuit: per alios autem triginta annos, (0094A)ferunt, ea quae scripserat correxisse: discipulos quoque non mediocriter omnium liberalium artium studiis erudiise: hanc antequam aegrotaret antiphonam ipsi valde festivitati convenientem dictans, componensque sua cum melodia: O Rex gloriae Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes coelos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos, sed mitte promissum Patris in nos spiritum veritatis. Alleluia. Cujus jam, ut dictum est, sequens Hechbertus vestigia, totum thesaurum suum Domini deputavit eloquia, Scripturarum rimando penetralia. Nam a luce diei surgente, si inevitabilis non obstitit praepeditio, vel ulla solemnitas praecellens, aut festivitas magna sanctorum, usque horam quasi ad sextam, saepissime et nonam suo residens in lecto discipulis cuique convenientia Scripturae pandebat arcana. Inde vero surgens, secretissimamque ad orationem confugiens holocausta medullata cum incenso arietum offerens prius Domino, ac post juxta exemplum beati Job (Job. I, 5), ne forte filii ejus in benedictionis (0094B)[maledictionis] laberentur foveam, sanctificabat eos offerens corpus Christi et sanguinem pro omnibus. Et sic tandem vespertina propinquante hora, praeter Quadragesimam maxime, omni tempore tam aestatis quam hiemis parcum cum suis, digne tamen praeparatum sumebat cibum; linguae non parcens lectoris, utroque ut reficeretur pane. Videres ergo tunc ante Patrem pueros praeparatis se conterebrare telis, discutientes in secreto, quid post ordinabiliter protelarent in publico. Nonne videtur tibi de hoc etiam dici posse: Sicut aquila provocat ad volandum pullos suos, et super eos volitat expandens alas, assumensque eos et portans in humeris (Deut. XXXII, 11).

CAPUT III. Alcuini adolescentis religiosa pietas.

VIII. Hos autem omnes, florida decoratus adolescentia Alcuinus, humilitatis sub lectione praeibat. Is denique pater pauperum, Christi multus amator (0094C)atque adjutor, bis in die secretissimam orationem erat solitus fundere, purissimi cum irrigatione fontis, genu utroque in terram flexo, manibusque diutius instar crucis in coelum erectis; ante scilicet quam cibum sumeret, et prius quam completorium cum suis omnibus celebraret: quo celebrato nullus discipulorum ipsius sine ejus benedictione capiti suo data, ullo unquam tempore membra audebat committere stratui. Qui omnes quidem diligebat, maxime tamen Albinum, fidelissimum suorum actuum sequacem, propter meritorum distantiam. Cui virtutes inter alias hoc erat datum specialius, ut nihil per se eligeret agere, quod magistri auctoritas probans non conderet [ Forte, concederet]; nullasque unquam hostis machinas insidiasve pertulit interius, quas absque ulla verecundia magistro celaret exterius. Qua de re actum est ut stimulum, quem aliquando senserat, libidinis indomabilem arte hac mirifica vinceret gloriosissime, dum parvulos ad petram Babylonicos (0094D)elisit, conterens caput serpentis insidiantis calcaneo. Cavebat enim ne super illo verba dicerentur Christi, quia omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur ejus opera (Joan. III, 20); sed potius illorum in sortem veniret, de quibus subnectitur: Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. O vere monachum, monachi sine voto, cujus exempli (0095A)sequax perraro reperitur monachus ex debito. Imitemur ergo Albinum pium adolescentem Domini, fugiendo tenebras pharaonicas palpabiles; vertamusque noctem in diem, et post tenebras speremus lucem, carcere principis tenebrarum evaso. Recordemur squamarum Behemoth sedulo, quibus corpus ejus se invicem prementibus compactum redditur: una enim uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas: una alteri adhaeret et tenentes se nequaquam superantur: cujus fortitudo in lumbis, cujus sunt nervi testiculorum perplexi: qui dormit sub umbra et secreto calami et locis humentibus. Gaudemus tuam, Albine, correctam pueritiam ex hostis antiqui crudelitate, dum in bonum tuum malitia illius utitur Deus. Veneramur mentis in adolescente puritatem, atque constantissimam firmitatem magno in certamine, in quo duellionis spiritu saepius agitata caro ossa, in multis quae nequeunt pace frui quieta, Domino custodiente in te manent illaesa. (0095B)Meruisti Dominum Christum mentis tuae habere hospitem, quo te protegente aiebas: In te eripiar, Domine, a tentatione, et in te transgrediar murum, qui posuisti immaculatam viam meam, brachiaque mea ut arcum aereum. Miles igitur iste videamus quibus ex adverso rursum laniari quaeritur spiculis, in modumque exercitus Judae Machabaei antiquis patrum de victoriis armemur armis invictissimis. CAPUT IV. Invidiam sociorum superat. In exstasin rapitur. IX. XIII Kal. Decemb. igitur amissione orbatus patris Hechberti Alcuinus divino munere Elcbertum virum beatum et clarum loco amissi excepit, magistro per omnia similem. Cum ergo non modo sapientiae venustate, verum aliis etiam pollens virtutibus socios praecederet, nulli secundus apparens, sentit multis in rebus suo de profectu invidiae spiritu eorum corda turbari, in tantum, ut eum claro (0095C)nequaquam oculo aspicere, neque dulcibus verbis alloqui quirent. Sciscitans vero magistri super hac re consilium, hortatur beneficiis carbones ignis congerere super capita eorum. Audiens denique patris saluberrimum consilium, non ante ab intentione rationis [ F., orationis] cessavit (considerans ne aliquod sibi contrarium ex ore ejus verbum audirent, eorum saepius substernens se vestigiis, injuste licet cum ab eis argueretur) quam evidentem Domino mentis sanitatem impetraret, adeo ut repente mutati secundum eum a Magistro omnimodis habere gauderent. Trahiturque regulus manu ablactati pueri de sua, qua cubabat, caverna, et blandi columbarum ibi statuuntur amplexus. Magnae sunt certe sanctorum virtutes, per quas corpora sanantur, at non minoris admirationis ac venerationis aestimari debent, quibus medentur animae. Hac autem insignitum virtute Albinum mira cum pietate veneremur, qui noluit absinthium saecularis litteraturae nosse, Dei (0095D)quatenus intraret in potentiam. Enimvero sprevit mundum in maligno positum, altior ut mundo factus jungeretur illi, excelsior qui est coelis factus. Legerat in Apostolo, quia prudentia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta (Rom. VIII, 7), quam sequi si vellet illorum omnium generosissimus Albinus pro talibus ausis non diu procrastinata vindicta eos percelleret. Jam autem lubricos adolescentiae calles digno cum praeconio transiliens, quasi sol in coeli arce media, magno juventutis calore figitur. Jam quoque cum Moyse Aegyptiaca doctus sapientia, cujus amputaverat crines et ungulas, montem, quo Deus videri posset, conscenderat; videratque virgam in colubrum, rursumque colubrum cauda tactum in virgam versum, abyssumque noverat invocantem (0096A)abyssum. Haerens illius vestigiis stat, qui supra montes evangelizat, annuntians bona, quatenus speculatorum levatam posset audire vocem.

X. Legens igitur Joannis Evangelium ante magistrum una suis cum condiscipulis, pervenit ad eam partem, quam soli norunt mente comprehendere mundicordes, quae est ab eo loco quo ipse supra pectus Domini recubuisse se dicit, usquequo cum discipulis suis trans torrentem Cedron Jesum egressum fuisse recolit. Hac ergo evangelica cum debriaretur lectione Albinus mystica, sedens ante magistri lectulum, subito ejus spiritu in exstasi ducitur: ac idem, qui quondam sub solis radio ante sanctissimi Patris Benedicti, nunc ante hujus oculos, curte sive equarum sub uno parco, omnis mundus collectus ostenditur: qui dum in hoc quod cernebat attentam oculorum figeret aciem, vidit totam per gyrum hanc clausuram quasi sanguine circumseptam. Cumque hac teneretur visione mirabili, sui in eum oculos vertentes nimia (0096B)cum admiratione condiscipuli, nempe qui nihil videbatur habere sanguinis, conantur quasi dormientem excitare; ad quorum sonitum oculos in Albinum beatus Elcbertus dirigens eum diutius tacite conspicit dicens: Legite, filii; et istum nolite excitare, paululum ut somno indulgens efficacius me post audire queat tradentem. Jam vero ad seipsum Albino reverso, lectione accepta, jubente Patre omnes egrediuntur foras, Albinum solum retinens secum. Cui Pater idem ait: quid vidisti? rogo ne me celes. Volens autem omnino secretum habere quod viderat, timens ne forte elationis foveam incideret, respondit: Quid? mi domine Pater! Ad quem rursus vir beatus: Noli, fili, noli occultare mihi, neque enim curiositate illud a te requiro vana, sed utilitate tua. Videns autem Albinus se celare non posse, humiliter quemadmodum mundum omnem viderat, indicavit. Tunc Pater idem dixit sibi: Vide, fili mi, vide, ne praeter uni, quem post meum discessum fidelissimum habebis super tua persona, hoc indices vidisse. Ipsi etiam interdicito, (0096C)ut usque ad tuum obitum secretum habeat. Cujus ille obtemperans consiliis Sigulfo tantum super se sua indicavit in vita. Qui igitur scire desiderat quomodo una sub clausura totum mundum conspicere quiverit, ad Dialogorum sancti Gregorii recurrat librum (lib. II, cap. 35). Interim tamen noverit, in visione mundi non coelum et terram fuisse contractum, sed videntis animum dilatatum, qui in Domino raptus videre sine difficultate potuit omne quod infra Deum fuit. Fortassis etiam quaeret aliquis studiosius cur hac sub figura, curve circumdatum sanguine viderit. Noverit ille Christi sanguine totum sanctae Ecclesiae ovile circumdatum, ita ut a solis ortu usque ad occasum redempti de manu inimici ejus passione, quae tunc sine dubio ardentius Albini supersidebat animum, cum hanc ante magistrum legeret, dicere possint: Confitemini Domino, quoniam bonus, etc. Omnis ergo mundus sanguine Christi circumdatus una sub clausura cernitur, quando omnia, quaecunque (0096D)a sanctis Patribus significative sunt gesta, et ab initio mundi scripta, sola Christi passione reserantur, qui est Leo de tribu Juda, radix David. Sin autem per clausuram gyratam, vitam carnalium suorum criminum circumdatam sanguine velit intelligi, quia ob hoc sit ei ostensa, ut ab eo calcata contemneretur, proprio relinquatur judicio.

CAPUT V. Alcuinus levita ordinatur. In Franciam venit.

XI. Post haec de virtute in virtutem succrescens, die Purificationis sanctae Mariae levita sacratur: nam dudum eadem die comam capitis amiserat. Cumque jam beatum Elcbertum patrem suum infirmitate praenuntiata celerius ad Christum transire nosset, qui (0097A)cuncta, sicut supra dictum est, cum ejus faciebat consilio, studuit illum diligenter sciscitari, quid postquam sola separarentur morte, ipsum vellet juberetque agere. Cui ut jam claret Domini dedit responsum: « Romam volo venias, indeque revertens visites Franciam: novi enim multum te ibi facere fructum: eritque Christus dux tui itineris, perducens ac gubernans te illuc advenam, sis ut expugnator nefandissimae haeresis, hominem Christum quae conabitur adoptivum adstruere: et fidei sanctae Trinitatis firmissimus defensor clarissimusque praedicator. Perseverabis ergo in terra peregrinationis, multorum illuminans animas. » Benedicens autem illum patrum suorum superius memoratorum benedictionibus, ac Christo Jesu commendans, servaret ut ipse eum, laetus Pater Elcbertus episcopus migravit ad Deum VI Idus Novembris, quem pius Albinus ut matrem deplorans lacrymis, nolebat tamen consolationem recipere. Levita vero sanctis benedictionibus patrum haereditario (0097B)jure dedit curam magnopere talentum sui Domini multiplicare egregie. Docuit multos in Britannia, et non paucos post in Francia. Quo in tempore sociatur illi vir Deo amabilis, animi carnisque nobilitate insignis Sigulfus presbyter, custos Heboricae civitatis Ecclesiae; perpetuo ut illi jam haereret, qui suo cum avunculo Autberto presbytero puer partes has petierat, Romamque ad ecclesiasticum ordinem discendum ab eo ductus fuerat; nec non Metas civitatem causa cantus directus. In quo cum nimia panis penuria aliquo desudavit tempore ac multo cum fructu (postquam suum transmisit avunculum sanctum virum ad Dominum) propriam repedaverat patriam. Hi ergo tantum se dilexere mutuo, ut cerneres Rebeccam Isaac, et Annam Tobiae copulatam. Cumque jam omnipotens Deus Franciam spiritalibus divitiis, ut pridem terrenis glorificare vellet; dans ei regem secundum cor suum, fide, fortitudine ac amore sapientiae, et corporis ineffabili pulchritudine, in his praeclarissimum Carolum monuit [ Hensch., movit] mentem (0097C)Albini, consilium et jussionem sui patris ut impleret.

CAPUT VI. Alcuinus Carolum Magnum artes liberales docet et monasteriis tribus praeficitur.

XII. Jussus igitur ab Eanbaldo archiepiscopo successore Elcberti, ut sibi pallium impetraret ab apostolico, venit Romam. Cumque reverteretur accepto pallio, habuit regem Carolum Parma civitate obvium. Quem magnis rex alloquens suasionibus et precibus postulavit, ut ad se post expletionem missatici in Franciam reverteretur. Noverat enim eum quia olim a magistro suo ad ipsum directus fuerat. Fecit autem Alcuinus, aliorum deservire cupiens profectui, ut sibi rogarat [ Edit., rogaret], cum auctoritate regis sui proprii et archiepiscopi, eo tantum jure, ut iterum ad eos reverteretur. Pervenitque, Christo ducatum praebente, ad regem Carolum; quem tenens rex (0097D)loco patris amplectitur, a quo artes introductus in liberales, refrigerari paululum noverat, sed exsaturari ob fervorem nimium satis nequibat. Tempore vero aliquanto cum eo peracto, dedit illi duo monasteria, Bethleem scilicet, quod altero nomine Ferrarias vocatur; et sancti Lupi apud Trecas. At denique Albinus nolens sine auctoritate regis sui et episcopi proprium deserere locum quo educatus quoque capitis comam amiserat, ac in levitam consecratus fuerat, postulavit magnum regem, ut daret ei licentiam remeandi in patriam. Quem Carolus voce blandientis alloquitur: « Sunt nobis, magister eximie, (0098A)terrenae divitiae sufficienter, quibus te ut patrem honorare gaudemus; tuis nos, oramus, diu desideratis, et vix aliquando inventis, tua cum pietatis merce, illustrari. » Cui Albinus: « Domine mi rex, tuae non dispono voluntati renuere, auctoritate canonum cum firmata fuerit. Libenter etiam paterna in regione mea non modica haereditate ditatus, hac spreta, tibi ut prodesse possim, hic pauper stare delector. Tuum est tantum hoc a meo rege et episcopo impetrare. » Tandem igitur ratione victus, consensit ut iret, requiem non dans animis, jam secundo ad eum reverso [ Forte, reversuro] firmiter impetraret, secum perpetuo ut duraret. Evoluto vero non parvo tempore, postquam Albinus secundo ad Carolum reversus est, sancti Martini apud Turones praeficitur pastor monasterii isdem: qui digne Deo illud cum aliis regens monasteriis, vitam subjectorum, quantum valuit, corrigere studuit; ac quos indomitos accepit, rationabiles honestique moribus ut essent, et (0098B)sapientiae inquisitores, sategit. CAPUT VII. Felicem haereticum refutat Aquisgrani. XIII. Interea haeresis inimica Deo, partibus quae pullulabat Hispaniae, asserens adoptivum Filium Dei esse secundum carnem, ad aures perducitur Caroli. Quod ut experimento novit rex magnus et per omnia catholicus, totis nisibus decertavit, ut destrueretur semen diaboli, zizaniaque de frumento Dei funditus eradicarentur. Advocans namque Albinum institutorem suum Turonis, et miserum Felicem haeresis hujus astructorem de Hispaniae partibus, congregavit synodum magnam episcoporum in Aquisgrani imperiali palatio; in quorum ipse sedens medio, Felicem licet valide repugnantem, de natura Filii Dei secundum carnem cum Albino doctissimo disputando rationabiliter confligere jussit. Tum quantum episcoporum tunc exstitit silentium! O quam clara et inexpugnabilis, Caroli cum auctoritate, magistri sui fidei confessio atque (0098C)defensio! Per plura autem Felix fugiens latibula, plurioribus ab Albino confossus est spiculis, in tantum, ut pene omnes civitates Israel consummaret, quousque Filius hominis veniret. Nam a secunda usque ad septimam sabbati parum aliud gestum est. Omnibus denique ejus patefacta socordia, atque ab universis apostolica auctoritate haeresis confutata, soli sibi latuit deformiter, usque dum dicta Cyrilli martyris, ab Albino sibi directa legit lamentabiliter: Ea natura, quae per diabolum vitiata est, super angelos exaltata est propter triumphum Christi, atque ad dexteram Patris collocata. Hanc ergo legens sententiam, tandem se recognovisse et impie egisse voce et nimio fletu testatus est. Sed quod ad aliud tendens pauca super hac re praelibavi, qui perfectius hanc scire sitit, legat ejus epistolas ad Felicem et Elipantum, et ipsorum ad illum: et nosse incunctanter poterit, quod desiderat. Largiente Christo hactenus paululum de vitae Albini (0098D)initio, quae cunctis non esse cognita putavi, non ut volui, sed fideliter quemadmodum potui, scripsi. Hinc jam calamum labris quassatum (neque enim judicavi, noverunt quae super eo cuncti, parvo isti inserere operi) ad finem ejus, despicate crepitando licet, pertrahere conabor.

CAPUT VIII. Alcuinus Fuldam secedere cupiens, Turonis retinetur. Ejus discipuli.

XIV. Cum igitur senectute unaque infirmitate plus solito se sentiret affectum, diu ut secum tractaverat, (0099A)velle se significavit regi Carolo, saeculum relinquere, postulans licentiam apud sanctum Bonifacium monasticam vitam secundum regulam sancti Benedicti ducere, monasteriaque sibi commissa suos ut inter discipulos divideret, si fieri posset. Sed rex terribilis et pius unum cum omni postulationis affectu denegavit: alterum libenter audivit, flagitans, quietissimus Turonis atque honorificentissime ut resideret, sibique et omni sanctae ecclesiae commissae [curam impendere] non detrectaret: onera vero saeculi, quae ipse habuerat, discipulis, ut petierat, libentissime dispertiit. Fecit ergo et ipse Albinus ut rex sapientissimus rogaverat, non quaerens quod sibi foret utile, sed quod multis; ac Turonis diem novissimum praestolatus fuit. Vita denique ejus non monasticae inferior fuit. Nam qualis in Patribus superius nominatis praecesserat, talis et in illo durabat; in jejuniis scilicet, in orationibus, in carnis mortificatione, in eleemosynis, in psalmorum et missarum multa celebratione, et in aliis virtutibus, quibus possibile est (0099B)humanam ornari naturam. Praeter enim dies resurrectionis et festivitatis, jejunium protelabat in vesperum, parcens cibo, quo amplius delectabatur; quocirca tantam saepissime ori suo coelitus datam gaudebat habere dulcedinem, quantam nequit humanus sermo fari. Tunc vero quidquid volebat, labore sine ullo velocissime dictare quibat: ita ut dicere posset: Dilexi, Domine, mandata tua super aurum et topazion. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 127). Qui juvenis Psalmorum modulationem secretam non tantum, quantum aliam lectionem amaverat, modo jam senex nullatenus eorum decantatione saturari poterat. Secretissimam orationem semper in die, sicut supra de magistro ejus taxatum est, cum manuum diutina crucis extensione, eodem modo multis cum gemitibus (nam lacrymas perraro habere poterat) fundebat: discipulis similiter tradebat, quorum nobilissimus Sigulfus erat Vetulus, magnanimusque Withso; post hos Fredegisus (0099C)et ejus socii. At tempore jam ultimo haerebat ei assiduo Raganardus, Waldramnus, qui adhuc supersunt: Adelbertus quoque beatae memoriae, quantum poterat, Sigulfi tunc filius, post autem venerandus Pater, et multi alii, quorum omnium utinam noverit Christus nomina. Hi vero omni se circumspectione praevidentes studebant sollicite ne quid coram eo reprehensionis agerent, multoties etiam et absque eo. Noverant enim eum vinctum esse Deo, spirituque ejus illustratum; licet corporalibus oculis, senectute atque infirmitate resistente, jam clare videre nequiret: et ideo timebant actus suos eum latere non posse. XV. Spiritu siquidem repletus prophetiae quibusdam quae eis essent ventura praedixit, sicuti fecit Raganardo de Osulfo. Nam idem Raganardus quamdam horribilem sopori deditus videns visionem, quam bonum est silere, eidem Patri sequenti die cum pavore retulit timens, ne de se ageretur. At ipse (0099D)Pater magno cum dolore respondit: « O Osulfe! tu miser, quoties te monui, quoties corripui. Multum denique laborem in avunculum tuum habui, ut se corrigeret et viam mandatorum Dei operari coepisset: praedixique ei, quia nisi fecisset, priusquam de saeculo migraret, plaga leprae percuteretur; sicque factum est. Praedico ergo et tibi, fili mi, de Osulfo, super quo est haec visio, quoniam neque in hac regione, neque in qua natus est, morietur; » quod postea probavit eventus. Mortuus est enim in Langobardia. Idem quoque Raganardus tentavit se nimiis vigiliis et abstinentiae nimia superfluitate, ignorantibus omnibus, affligere, ita ut pro hac intemperantia gravissime succumberet febri: ad quem visitandum Pater veniens Albinus jubet omnes, praeter Sigulfum, exire de domo ejus, quem increpans ait: « Cur sine cujusquam consilio tam intemperanter agere tentasti? (0100A)Nam ego considerans te velle hoc agere, in domo, in qua dormio, te quoque dormire jussi: tu vero statim, ut omnes dormire noveras, candelam latenter accendens in laterna celabas, ac ad locum illum pergens tota nocte vigilabas. » Et quidquid occulte ibi faciebat, noverat quod solus Deus, ipse ei indicavit, addens: « Quando mecum quoque ad mandatum pergebas, et te vinum bibere jubebam, arte calidissima dicebas: bibi, domine Pater, meo cum avunculo sufficienter. Cum autem ad tuum venires avunculum, et ipse quoque hoc te juberet, aiebas mecum te bibisse. Voluisti nos deludere, et deceptus es. Cave ergo ista, postquam surrexeris de febre, ne tale aliquid indiscrete unquam coneris agere. » XVI. Audiens igitur ista Raganardus ab ipso qui vocabatur Vetulus, erubuit multumque expavit, sciens se deprehensum, suaque occulta latere Albinum non posse, et admirans dicebat: Quomodo palam istud factum est? Testatur hodieque ipse coram Deo, nullum cognovisse hominem hoc antea homine revelante, (0100B)praeter solum Deum. Poenitens denique quod egerat stulte, per omne post tempus vitae Albini nihil tale sine illius egit consilio atque imperio.

CAPUT IX. Benedicti Ananiensis abbatis adventum praedicit. XVII. Saepissime etiam ad eum missi venientes regis aliorumque amicorum, cum adhuc ab eo longe essent, eorum praedicebat adventum, causamque adventus, quid quoque afferrent, quidve secum vehere quaererent. Audientes autem ista discipuli quidam, usquedum probarent, senectutem ejus quasi desipientem culpabant. Vir quoque Domini Benedictus ei prae omnibus monachis familiaritate junctus, ad eum gratia consilii salutis suae et suorum accipiendi, saepius Gothiae de partibus properabat. Quadam vero vice voluit taliter venire, nemo ut hoc agnosceret Turonis, quousque ad ostium assisteret (0100C)domus Albini. Cumque adhuc haud prope esset, vocans Albinus unum suorum, ait: « Festina occurrere Benedicto abbati in loco tali, et dic ei, velociter ad me perveniat. » Fecit missus patris Albini, ut sibi praeceptum fuerat, pervenitque post triduum ubi ei dixerat, et Benedictum reperit, eique, quod sibi jussum fuerat, nuntiavit. Stupens autem suum deprehensum conatum, cum velocitate pervenit Turonis ad eum. Cumque se alterutrum tripudiantes deoscularentur, infit Benedictus Pater reverendus suppliciter: « Domine Pater, quis meum vobis praedixit adventum? » Respondit ei: « Nullus homo verbis mihi innotuit. » Cui idem: « Quis tunc, Domine? forsitan litteris cujusquam audistis? » At ille, « vere, inquit, nullis. » Ad quem vir idem rursum: « Si neque ab homine ullo dicente, neque litteris cujusquam praescistis, precor, mi Pater, quonam modo illud noveris, edicite. » Cui Albinus: « Noli amplius hoc me interrogare. » Cum vero venerabilis vir Benedictus (0100D)jam reverti vellet, petiit eum, ut quemadmodum speciali oratione pro se orabat, ei panderet. At ipse ait: « Hoc namque Christum rogo; Domine, da mihi intelligere peccata mea, et veram confessionem facere, et dignam poenitentiam agere; et da mihi remissionem peccatorum meorum. » Cui vir Deo dignus Benedictus ait: « Addamus, mi Pater, huic orationi unum sermonem: et post remissionem salva me. » At Albinus gaudens dixit: « Fiat, reverendissime fili, fiat. » Iterum autem vir idem flagitabat, ut sibi diceret, quando crucem videns se contra eam inclinabat, quae verba labris silenter depromeret. Ille vero hoc inquit: « Tuam crucem adoramus, Domine, tuam gloriosam recolimus passionem. Miserere nostri, qui passus es pro nobis. » Post haec deducens eum aliquantulum, remisit gaudentem Albinus ad sua suosque.

CAPUT X. Ludovici filii Caroli Magni principatum praedicit. Lectionem Virgilii suis discipulis interdicit.

XVIII. Rex siquidem magnus imperatorque potens (0101A)Carolus orationis gratia, unaque desideratae conlocutionis mutuae cum Albino sepulcrum sancti Martini suis cum filiis Carolo, Pippino ac Ludovico, visitare studuit; quo in loco tenens manum Albini ait secrete: « Domine magister, quem de his filiis meis videtur tibi in isto honore, quem indigno quanquam dedit mihi Deus, habere me successorem? » At ille vultum in Ludovicum dirigens novissimum illorum, sed humilitate clarissimum, ob quam a multis despicabilis notabatur, ait: « Habebis Ludovicum humilem successorem eximium. » Hoc tunc solus audivit Carolus; sed post cum eosdem reges erecta cervice, et Ludovicum humili, orationis gratia in ecclesiam sancti Stephani incedere cerneret, sedens in loco quo sepeliri volebat, infit sibi assistentibus: « Cernitis Ludovicum (0101B)fratribus suis humiliorem? certe videbitis hunc patris celsissimum successorem. » Nec non, cum post communionem corporis Christi et sanguinis manu propria eis misceret, idem Ludovicus humilitate clarissimus prae omnibus patri sancto se inclinans, ejus osculatus est manum. Tunc vir Domini assistenti sibi ait Sigulfo: « Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Certe istum post patrem Francia gaudebit habere imperatorem. » Hoc nos jam factum et videmus et gaudemus. Depositi sunt, qui videbantur cedri, et exaltata est oliva fructificans in domo Domini. Ipse denique Pater Carolum multa erudivit cura artibus liberalibus Scripturisque divinis, adeo ut sapientissimus omnium Francorum efficeretur regum qui fuerunt ab adventu Christi. Docuit etiam eum, per omne vitae tempus, quos psalmos poenitentiae, cum litania et orationibus, precibusque; quos ad orationem specialem faciendam, quos in laude Dei, quos quoque pro quacunque (0101C)tribulatione, quemque etiam, ut se in divinis exerceret laudibus, decantaret. Quod nosse qui vult, legat libellum ejus ad eumdem De ratione orationis.

XIX. Legerat idem vir Domini libros juvenis antiquorum philosophorum, Virgiliique mendacia, quae nolebat jam ipse nec audire, neque discipulos suos legere, « sufficiunt, inquiens, divini poetae vobis, nec egetis luxuriosa sermonis Virgilii vos pollui facundia. » Contra quod praeceptum tentavit Sigulfus Vetulus secrete agere, unde post erubuit publice. Advocans namque suos quos tunc filios nutriebat, Adalbertum et Aldricum, jussit coram se secretissime Virgilium legere, interdicens eis ne quis ullo modo sciret, ne forte ad patris Albini notitiam perveniret. Albinus autem solito more ad se vocans, ait: « Unde te habemus, Virgiliane? Cur coepisti ac voluisti contra meam voluntatem et consilium me ignorante, agere, ut Virgilium legeres? » Sigulfus vero se ad pedes ejus projiciens stultissime se egisse confessus (0101D)humiliter poenituit. Cujus satisfactionem benigne pius pater post increpationem recepit, monens eum ne ultra tale aliquid ageret. Testatur vir dignus adhuc superstes Aldricus abbas, nec se nec Adalbertum cuiquam hoc innotuisse, sed usque tunc, sicut cis praeceptum fuerat, omnimodis siluisse. CAPUT XI. Occulta novit. Incendium restinguit. Infirmos sanat. XX. Fratribus Cormaricensibus, quos valde diligebat, (0102A)jusserat ipse pater centum modia vini dari. Cumque ad monasterium ducerentur, mandavit per Sigulfum Benedicti abbatis monachum provisoribus monasterii, ut tenerent interim ductores vini, quousque coram eis de vasculis, in quibus ipsum vinum adduxerant, in alia mutaretur; quia aliqui ex eis, inde furtive sumentes, in vascula, quatenus plena essent cum ad monasterium pervenirent, fabulum aquae miscuerant, quod ita factum fratres certissime probarunt.

XXI. Aigulfus praeterea presbyter Engelsaxo, et ipse ad eumdem patrem visitandum Turonis venit. Cumque ante januam ejus domus coepisset assistere, ecce! quidam Turonensium fratrum simul, videlicet quatuor, juncti hunc respicientes, putantesque nihil eum illorum de locutione scire, colloquebantur ad invicem: « Venit iste Britto vel Scotto ad illum alterum Brittonem, qui intus jacet. O Deus, libera istud monasterium de istis Brittonibus. Nam sicut apes undique ad matrem revertuntur, ita hi omnes (0102B)ad istum veniunt. » Ingressus est autem idem presbyter domum Albini: post nonnulla alia retulit ei quae audierat. Cui Albinus, « Nosti, inquit, qui sunt? » At ille: « Vere neque novi, neque eos respicere prae verecundia quivi, quando ista dicebant. » pater vero Albinus ait: « Certe ego novi qui sunt. » Vocans ergo eos ipse propriis nominibus ad se venire jubet, dicens: « Isti sunt. » Condolens itaque eorum stultitiae pepercit eis dicens: « Parcat illis Christus Filius Dei. » Dans autem eis singulos vini calices bibere, iterum foras leniter exire jubet. Aigulfus vero postea id diligentissime per alios sciscitans eosdem fuisse probavit. XXII. Neque illud silentio praetereundum ratus sum quod multi noverunt. Custos denique sepulcri sancti Martini, providebat qui ceram et vestimenta omnia quae ad ipsam basilicam pertinebant, intrans cum candela accensa secretarium quo ista servabantur, infixit eamdem stipiti; quam cum egrederetur (0102C)oblitus est accipere. Firmans itaque ostium sera abiit: candela vero ardens cecidit super ceram; cera quoque magnas dans flammas ad vestimenta quae perticis haerebant, multa cum vi ignem emisit: vestimenta porro usque ad tectum. Quod custos sentiens cum clavi statim ad aliud monasterium fugit. Fit undique concursus, pulsatur ostium, nec ullo aperitur sudore. Clerici, pretiosum quicunque aliquid in domo sua habebant, foras mittebant: ecclesia sancti Martini vestimentis quibusdam nudabatur, nec aliud quisquam sperare poterat, quam totius monasterii concremationem: nudabatur plumbo tectum. Aderat Albinus oculis jam non videns. Interrogat ergo quid agatur. Cui unus discipulorum suorum Vetulus, « Perge, inquit, hinc, mi domine Pater, ne forte aut plumbo superius projecto usque ad mortem percutiaris, aut igne cremeris. Certus enim interitus manet. » Cumque Albinus voluisset ire, iterum ad eum Vetulus, « Mi, inquit, domine Pater, vade ad sepulcrum (0102D)domini Martini et pro nobis intercede. » Fecit itaque ita Albinus. Cumque illuc pervenisset, extendit se super terram in cruce, gemitum emittens ad coelum. Miro igitur modo ac incredibili, statim ut Albinus se projecit in terram, totus ille ignis ita exstinctus est, ac si immenso necaretur fluvio. Hoc cernentes clerici, magno cum stupore exsultantes ad locum illum festinato perveniunt, ubi Albinus ante sepulcrum sancti Martini prostratus in cruce pro eis jacens Deum precabatur. Elevantes autem eum humo benedicunt (0103A)Deum, qui per Albini preces totam fabricam monasterii sancti Martini, igne ne consumeretur, salvavit. Haec tua sunt, sancte Martine, digna exempla, qui ignes quondam cum quaereres fugere, non poteras; ad Deum conversus oratione ignes illos exstinxisti minaces. Vere celsa fides, quae suo calore igneos potuit exstinguere globos. Nec mirum si elementa precibus ac jussis Albini propriam vim linquant, cum ipse in corde requiescat ejus qui diligentem se diligit, ambulantesque in igne flamma non permittit fuscari. Te in his adoramus, te glorificamus, teque laudamus, qui sicut dignatus es polliceri servis tuis tua servantibus mandata, operibus etiam in Albino tuo ostendisti evidentissime. Tu quidem dixisti, Christe Jesu: si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam, videlicet ut glorificetur Pater in Filio.

XXIII. Illud quoque ad laudem Domini commemorandum est, quod multi saepius ad Albinum venientes infirmi, benedictione ejus cum fide accepta, sospitatem recepere corpoream. Quodam etiam tempore, (0103B)fertur ut a nonnullis praecipuis, quidam pauper oculorum lumen gravi habens obductum caligine ad januam exterioris domus veniens Albini, flagitabat dari sibi aquam, ejus qua loti forent oculi: aiebat enim revelatum illi fuisse [quod si ( Edit. quas)] ex ea oculos suos ablueret, visum reciperet. Ignorante ergo Albino colligitur aqua qua faciem et oculos laverat, daturque occulte poscenti pauperi. Lavans igitur pauper ille aqua illa oculos cum plena fide, caliginem fugavit, ac clarum lumen recepit. Illustramur et nos tuo, pater, sudore, lavanturque tua pia doctrina animarum nostrarum crimina, nesciente te ultra jam fatigari labore oculorum; tu quoque corporali visu minime cernebas, et aliorum [mentes] semper illuminare satagebas: quosque praesentialiter non poteras, litteris absentialiter erudiebas, scribens multa omni Ecclesiae utilia. CAPUT XII. Opera varia quae scripsit. XXIV. Postulante namque imperatore Carolo scripsit (0103C)librum de sancta Trinitate utilissimum (Tom. I hujus editionis), nec non de rhetorica, dialectica (Tom. II) et musica. Scripsit ad Gundradam de animae ratione (Ibid.). Postulantibus feminis Gisla et Richtrude honestissime super Evangelium Joannis partim de suo, partim de sancto Augustino mirabile opus composuit (Tom. I). Scripsit et in quatuor epistolas Pauli, ad Ephesios scilicet, ad Titum, ad Philemonem et ad Hebraeos (Ibid.). Ad Fredegisum (Ibid.) in Psalmos. Ad Widonem comitem homelias de principalibus vitiis et virtutibus (Tom. II). Ad Sigulfum suum quaestiones in Genesi perutiles (Tom. I). In Proverbiis Salomonis et Ecclesiaste (Ibid.), in Canticisque Canticorum luculenta sub brevitate ineffabiliter (Ibid.). Sub nominibus Franci et Saxonis de grammatica cum interrogatione et responsione (0103D)facundissimum libellum (Tom. II). Collegit multis de Patrum Operibus homeliarum duo volumina. Scripsit de orthographia (Ibid.). In centesimo quoque octavo decimo psalmo stylo usus est aureo (Tom. I). Sunt et alia multa, quae quisquis legerit et diligenter scrutatus fuerit non modicam sui aedificationem reperiet, sicut in epistolis ad multos directis. In his ergo et hujusmodi reliquum vitae suae ducens tempus, coelestem in terris duxit vitam. Praestolans in novissima positus vigilia filii hominis adventum, intraret ut cum eo ad nuptias: Lavabat singulas per noctes lectum suum lacrymis, sanctorum semper se muniens intercessionibus, quorum omni die celebrabat solemnia, hostis ne ullis antiqui confoderetur jaculis, qui nequaquam ejus irrumpere (0104A)domum tam occulte poterat, ut ab ipso repente non deprehenderetur, crucisque signo pelleretur.

CAPUT XIII. Diabolum oratione pellit. Pia ejus exercitia.

XXV. Quadam igitur nocte solito orationem cum psalmorum decantatione volens secretim fundere, aggravatur immenso somno. Surgens vero e lectulo, tulit cappam desuper se: cumque iterum aggravaretur somno, exspoliavit se omnibus vestimentis, praeter sola camisia et femoralibus. Nihilominus vero perseverante somno, accepit turribulum, et pergens ad locum quo erat ignis tutatus, implevit prunis illud, ac desuper timiama posuit, totamque cameram odore suavi perfudit. Qua in hora corporali se specie diabolus praebuit ei visibilem, homo quasi magnus, nigerrimus ac deformis barbatusque, blasphemiae in eum aggerens jacula: Quid, inquit, hypocrita agis, Alcuine? Cur coram hominibus justum te videri conaris, (0104B)cum deceptor sis magnusque simulator? Tu putas his tuis fictionibus acceptabilem posse te habere Christum? Sed miles Christi ineluctabilis stans cum David in turre, quae est ordinata omni armatura fortium et mille pendentibus clypeis coelesti dicebat voce: Dominus lux mea et salutare meum, quem timebo? Ipse fortitudo vitae meae, quem formidabo? Intellige, Domine, murmur meum, adverte vocem clamoris mei, rex meus et Deus meus, quia te deprecor, Domine. Mane audies vocem meam, mane praeparabor ad te, et contemplabor surgens medio noctis ad confitendum tibi. Applicant mihi mendacium superbi: ego autem in toto corde scrutabor praecepta tua. Fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis, et confundantur, qui inique conterunt me, dum non confundar ego, quando aspiraverit dies et fuerint inclinatae umbrae. Fugatus denique hostis, et ipse completa oratione quiescit. Hac in hora unus solummodo discipulorum ejus Waldramnus nomine, adhuc vivens, vigilabat, occulte cernens haec omnia, testis (0104C)scilicet hujus rei quae fieret.


XXVI. Utebatur idem pater, Apostoli juxta consilium, non propter gulae desiderium, sed propter carnis infirmitatem vino modico. Fugiebat modis omnibus otiositatem: nam aut legebat, aut scribebat, aut discipulos erudiebat, aut orationi vacabat et psalmorum decantationi, inevitabilibus tantummodo corporis indulgens necessitatibus. Erat pauperum pater, humilibus humilior, divitum ad pietatem invitator, superbis superior, discretor quoque omnium, egregiusque liberator. Celebrabat omni die missarum solemnia multa cum honestatis diligentia, habens singulis hebdomadae diebus missas deputatas proprias. Dominica porro die nullo unquam tempore, postquam lux inchoasset apparere aurorae, se tradebat sopori: sed velociter levitice se praeparans suo cum Sigulfo presbytero missarum colebat solemnia specialium usque horam tertiam: et tunc nimia cum reverentia publicam intrabat ad missam. Discipuli vero ejus, (0104D)aliis solliciti cum in locis essent, maxime ad opus Dei cum assisterent, studebant ne quid reprehensionis in eis ab illo cerneretur.

CAPUT XIV. Beati Alcuini obitus. XXVII. Jam ergo Albinus corpore dissolvi cupiens et cum Christo esse desiderans, exorabat eum ut die quo in linguis igneis Spiritus sanctus super apostolos venisse visus est et eorum corda replevit, si fieri posset, migraret e mundo. Vespertinum siquidem pro se officium in loco quo elegerat post obitum quiescere, juxta videlicet ecclesiam sancti Martini, hymnum sanctae Mariae evangelicum cum hac antiphona (0105A)decantabat: O clavis David, et sceptrum domus Israel, qui aperis et nemo claudit, claudis et nemo aperit, veni et educ vinctum de domo carceris, sedentem in tenebris et umbra mortis; dicens post orationem Dominicam hos versus: Quemadmodum cervus desiderat ad fontes aquarum, etc. Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum. Beati qui habitant in domo tua, etc. Ad te levavi oculos meos. Unam petii a Domino. Ad te Domine levavi animam meam, et reliqua hujusmodi.

XXVIII. Quadragesimae igitur tempus, sicut semper consueverat, dignissime omni contritione carnis et spiritus mundationeque habitus celebrans, sanctorum basilicas, quae sunt intra sancti Martini monasterium, cunctis noctibus frequentabat, lavans se [a culpis] suis multis gemitibus. Cum vero Resurrectionis Domini perageretur solemnitas, nocte ejus Ascensionis decidit in lectum, gravi fatigatus languore usque ad mortem, nec poterat loqui. Tertia tandem antequam migraret die, solitam exsultationis (0105B)voce decantavit antiphonam: O clavis David, versusque supra memoratos recitavit. Die autem Pentecostes, peracto matutinali officio, eadem hora qua ingredi consueverat ad missas aurora patente, sancta Albini anima carne solvitur, ministerioque levitarum coelestium, beatum habentium secum protomartyrem Stephanum et Laurentium archidiaconum, angelorum cum exercitu ad Christum, quem amavit, quem quaesivit, perducitur, et fruitur ejus gloria in coelo per omnia saecula feliciter, cui servivit in mundo fideliter. CAPUT XV. Lucis splendor in ejus obitu apparet, et alia mira contingunt. Sepultura.

XXIX. Decessit igitur dierum plenus numero, XIV Kal. Junii, anno ab Incarnatione Domini 804. Eadem vero nocte super ecclesiam sancti Martini inaestimabilis visa est splendoris claritas, in tantum ut putaretur (0105C)a longe positis tota igne cremari. Quibusdam denique per totam illam noctem ipse splendor visus est, nonnullis tribus apparuit vicibus. Aurora autem surgente globus ille jam amplissimus super eum venisse locum visus est, quo Albinus jacebat, animaque ejus egrediente coelum penetrasse. Testatus est siquidem Josephus archiepiscopus per totam noctem et ab eo et a suis visum fuisse. Testantur multi et nunc corpore valentes. Plurioribus siquidem non ea nocte, sed praeterita, Dominica prima scilicet post Ascensionem Domini, ipsa claritas eodem, ut dictum est, modo apparuit. XXX. Eadem quoque hora cuidam solitario in Italia posito coelestium levitarum ostensus est exercitus, laudes Christo ineffabiles in aere resonans: in quorum medio Alcuinus, splendidissima indutus dalmatica astans, coelum cum eis ingressus, pontifici aeterno ut ministraret cum perenni gaudio: quod idem solitarius fratri cuidam Turonensi, apostolorum (0105D)solito frequentare limina, ad se venienti, eodem Pentecostes die indicavit. Interrogans namque eum ait: Quis est ille abbas, qui apud Turones in monasterio sancti Martini conversatus est? Quo vocatur nomine? Vel, si valebat, quando inde existi, corpore? Ad quem frater ille: Vocatur Alcuinus, estque magister optimus in tota Francia. Quando huc iter arripui, (0106A)sanum eum reliqui. Respondens vero solitarius ille, ait cum lacrymis: Vere felicissima fruitur sanitate. Indicavitque ei quid eodem die viderat aurora clarescente. Ipse autem frater reversus Turonis, quae audierat, retulit.

XXXI. Pater denique Sigulfus corpus patris cum quibusdam aqua honorifice lavans, posuit super feretrum. Habebat nempe et ipse tunc magnum dolorem capitis, sed fide animo sanus, citam reperit sanitatem capitis. Oculos namque super magistri lectulum elevans, cernit pecten, quo ipse suum solebat pectinare caput. Istum ergo manibus sumens ait: Credo, Domine Jesu, quia si isto magistri mei pectine meum pectinavero caput, meritis illius statim sanabitur. Ubi igitur prima vice pecten duxit per caput, quantum de eo tetigit, totum sanum habuit, sicque totum pectinando gyrans omnem dolorem amisit. Alter discipulorum ejus, Eangist nomine, dentium immenso graviter afflictus dolore, hortatu Patris Sigulfi eodem pectine dentes tetigit; et continuo, quoniam cum (0106B)fide fecit, sanitatem meritis Alcuini recepit.

XXXII. Audiens vero civitatis Turonis Joseph episcopus, vir bonus et Deo amabilis, beatum obiisse Alcuinum, advenit celerius illuc suo cum clero, oculosque ejus propriis rigans lacrymis deosculabatur diutius. Praecepit autem, sapienti usus consilio, ne in eo sepeliretur loco, quo idem Pater foris voluerat; sed intra sancti Martini basilicam honorificentissime, ut quorum in coelis junctae sunt animae, una sint corpora domo in terris posita. Sicque factum est. Super cujus tumulum positus est, sicut ipse jusserat, titulus quem ipse vivens dictaverat, lamina scriptus in aerea parietique insertus.

EPITAPHIUM ALCUINI.

Hic, rogo, pauxillum veniens subsiste viator,
Et mea scrutare pectore dicta tuo:
Ut tua deque meis agnoscas fata figuris,
(0106C)Vertatur species, ut mea, sicque tua.
Quod nunc es, fueram, famosus in orbe viator,
Et quod nunc ego sum, tuque futurus eris.
Delicias mundi casso sectabar amore,
Nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus.
Quapropter potius animam curare memento
Quam carnem; quoniam haec manet, illa perit.
Cur tibi rura paras? quam parvo cernis in antro
Me tenet hic requies, sic tua parva fiet
Cur Tyrio corpus inhias vestirier ostro,
Quod mox esuriens pulvere vermis edet?
Ut flores pereunt vento veniente minaci,
Sic tua namque caro, gloria tota perit.
Tu mihi redde vicem, lector, rogo, carminis hujus;
Et dic: da veniam, Christe, tuo famulo.
Obsecro, nulla manus violet pia jura sepulcri,
Personet angelica donec ab arce tuba:
Qui jaces in tumulo, terrae de pulvere surge,
Magnus adest judex, millibus innumeris.
(0106D)Alcuin nomen erat sophiam mihi semper amanti.
Pro quo funde preces mente, legens titulum.

Huic epitaphio subjuncta sunt verba sequentia ab alio quodam: Hic requiescit beatae memoriae domnus Alcuinus abbas, qui obiit in pace XIV Kal. Junias. Quando legeritis, o vos omnes, orate pro eo, et dicite: Requiem aeternam donet ei Dominus.

1