Migne Patrologia Latina Tomus 71
AuInGrT.VitAri 71 Auctor incertus (Gregorius Turonensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Vita Aridii
1283 IN NOMINE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, INCIPIT PROLOGUS SANCTI GREGORII TURONICI EPISCOPI, DE VITA BEATI ARIDII LEMODICINI ABBATIS.
I. Quoties sanctorum gesta narramus, et in eorum actibus et exemplis mentem figimus, vel imitatores esse desideramus, ne in hujus exsilii aerumna laqueo capti teneamur. Tantum igitur a superna gratia illustramur, quantum humiliato corde ad alta Dei contemplatione conscendere valemus. Ideoque libere non audemus cum possimus, sermone vel tenui aedificationis pandere historiam plebi: praesertim cum apostolica admonemur auctoritate de sanctorum vita seu virtutibis nonnulla commemorare, ut scriptum est: Laudemus viros gloriosos, qui vicerunt regna mundi, ut sit memoria eorum in benedictione, et nomen illorum permaneat in aeternum (Eccli. XLIV, 1); et illud: Memoria sanctorum cum laudibus (Prov. X, 7). Cum ergo anniversario curriculo sanctorum solemnia celebramus, aliqua ex eorum gestis ad aedificationem, convenientibus Christianis in laudibus Christi, recitare debemus. Quomodo igitur omnium pene miracula confessorum, et multiplices martyrum victoriae jam monimentis litterarum habentur inditae; nos modo, juxta qualitatem ingenii, vel exiguum aptare tentavimus hunc libellum, in quo de ortu, vel vita, seu et de glorioso sancti ac beatissimi Aridii confessoris obitu, adjuvante gratia Christi, explicare curamus, ut cujus est vita 1284 cum Christo, memoria ejus cum gloria celebretur in mundo. Sancti scilicet patres nostri studuerunt in saeculo nihil amare, ut legaliter ac perfecte proximos diligerent, ut in una charitate conglobati, cohaeredes Christi efficerentur et participes. Plerique vero a primaeva aetate, nonnulli in adolescentia, vel in juventute, multi in senectute militantes, Domino adhaerere conati sunt: ut qui dudum tentamenta mundi toleraverunt, quandoque ad Christum sine macula remearent. Plus namque aedificat exemplum boni operis cum simplicitate vigoris, quam multa praedicatio cum tumore vanae gloriae. Praedicator vero egregius, Doctor gentium, perhibet dicens: Stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27); et illud: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Electi vero in prosperis mundi non elevantur, ut apprehendere valeant post triumphum coronam. Quia si consideremus, quae et quanta nobis promittuntur in coelis, vilescunt animo quae cernuntur in terris.
II. Igitur beatissimus Aridius Aquitaniae provinciae in ulteriore Gallia, quae ad plagam respicit occidentalem, parentela nobili generatus, Lemodiae civitatis oriundus fuit, ut esset lucerna cunctis fidelibus, Domino condonante militibus suis. Pater vero ejus, cognomento Jucundus, genitrix vero beata Pelagia vocitata est. Quibus vita testatur esse religiosa, ut imitantes exemplum Zachariae et Elizabeth (Luc. I, 16), nisi quod Joannes in medio non erat, incedentes in mandatis Dei, ut essent sine querela. Natus ergo Aridius atque 1285 nutritus est in fide recta, denique a parentibus christianis catholica religione imbutus, jam pueritiae annos excedens, aevum adolescentiae cum magna industria gerebat. Cum autem cernerent parentes ejus in adolescentia filium salubrem viam adeptum, studio religionis ornatum, tradunt litteris erudiendum. Qui mox in tantum divina gratia illustratus est, ut multi mirarentur ejus eloquentiam in ejus verbis, cujus sermo dulcis ore mellifluo flagrabat cunctis. Cor senile gerens, nulli animum voluptati dedit, ne captus aerumna saeculi teneretur obnoxius.
III. Interea regi praecellentissimo Theodeberto commendatur, ut eum instrueret eruditione palatina. Invenit ergo Aridius gratiam coram Domino et coram rege, et ferebatur ejus testimonium ab omnibus, in tantum ut cancellarius prior ante conspectum regis assisteret; crescebatque honor cum magno favore de die in diem; omni ex parte probatus vernabat in aula; a quo tanta familiaritate habitus est, ut plurimis felicitas ejus ingens gigneret odium. Oderat quippe superbiam, diligebat veritatem: sed plane illum boni admirabantur. Sectabatur itaque indeficienter charitatem, mansuetudinem, et humilitatem. Diligebat enim Dominum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente sua. Erat quoque serenus conspectu, tranquillus moribus: semper opera bona factis amplius quam verbis ostendebat, spem suam semper Christo committens, orationi frequenter incumbens, nihilque amori Christi praeponens, semperque mens ejus praecepta coelestia meditabatur.
IV. His ita gestis, non post multum temporis, cum jam virilem ageret aetatem, cupiens se vas Domino exhibere sanctificatum, ac metuens futura tremendaque judicia, ut ne aliqua suum pectus delicta fuscarent, omnia acta adolescentiae suae coram conspectu viri beatissimi Nicetii episcopi confessus est. Denique commonitus interea divinitus per praefatum Nicetium, Trevirorum civitatis episcopum, saeculi pompam fugiens, mundi oblectamenta, ac regalis palatii vanas superstitiones, et indisciplinatas sociorum fabulas declinando, se sub regulae censura, ad contemplandam coelestis patriae palmam contulit; sicque sibi austeram imponens poenitentiam coepit viriliter colluctationi carnis spiritus fervore resistere. Proponebat namque sibi adversus praesentes carnis ardores futuri supplicii ignes: In laboribus scilicet, secundum Apostolum, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in suavitate, in patientia multa, atque in charitate non ficta (II Cor. VI, 6). Precabatur igitur Dominum pro donis coelestibus, orabat Christum diebus ac noctibus: adimebat sibi saturitatem panis, ut posset coelestem sibi promereri panem. Ora quidem ejus jejuniis pallebant, corpusque ejus valde aridum marcescebat; sed mens ejus aeternorum aestuabat desiderio. Semper autem praesentis vitae terminum intuens, ac futuram Domini sententiam, seu metuenda judicia formidabat, sciens quod scriptum est: Beatus homo 1286 qui est semper pavidus (Prov. XXVIII, 14); nec non et illud, quod a Job dictum est: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Dominum (Job. XXXI, 23); et illud Apostoli: Cum timore et tremore vestram salutem operamini (Philip. II, 12). Ante Dei namque conspectum noctibus jacebat, manibus pectus tundens, genas lacrymis rigans, oculis ad coelum elevatis, illum semper respiciebat, quem fortasse vel in minimis delinquendo se offendisse timebat, ac cum lacrymis Davidica voce haec verba enixius deprecabatur: Tibi soli peccavi, miserere mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 6, 7). Et semper ad illud tendens, quod Apostolus dixit: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Dominus diligentibus se (I Cor. II, 9). Haec igitur meditando, quanto plus proficiebat, tanto amplius humiliabatur, juxta quod Veritas in Evangelio dicit: Qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur (Luc. XVIII, 14). Quanto plus humiliatus fuisset, tanto amplius proficeret; et ut etiam quanta fuit ei moestitia, tanta fieret venia. O profunda benignitas Domini! o simplex poenitentia! frequentique jejunio misericordiam quam poscebat a Domino impetrarat. De talibus quippe per prophetam Dominus dicit: Dedi ei timorem et timuit me, et a facie nominis mei pavebat (Malac. II, 5). Hinc iterum scriptum est: Qui timet Dominum nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse est (Eccli. XXXIV, 16). Et rursus: Timor Domini expellit delictum (Eccli. I, 27). Inter haec autem Dominum pleno vigore deprecatus est, ut ejus poenitentia ante Christi conspectum esset accepta. Deinde his initiatus armis, in Christi militia se arctius stringens, ad normam irradiabat Ecclesiae.
V. Quadam die dum cursum tenens purissimae conscientiae, veniens columba delapsa de camera, considens super ejus caput, pergebat cum eodem comitata per plateam, quam removere a se vir Dei Aridius non poterat, donec sui pontificis ingrederetur cellulam. Cum vero declinaret dies ad vesperam, redibat ipsa qua venerat. Mane autem facto, revertente jam clero ad ecclesiam, ipsa super caput ejus, sicut prius fecerat, descendebat. Qua per dies triginta, sicut ipse secrete locutus est, non cessante columba, hanc verecundiam vir Dei pertulit, datam supernam gratiam praesagiebat, ut aperte daretur intelligi, jam tunc divina largitione semel super eum Spiritum descensurum. Unde et Veritas discipulis testatur, dicens: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum; et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23); quia dignum erat ut innocentiam mentis custodisset, ei visitatio Spiritus sancti adesset.
VI. Tum deinde audita vir beatissimus morte patris, pro matris suae consolatione Lemovicum regressus est. Igitur beata Pelagia, mutato saeculari habitu, induitur sanctimoniali vestimento, efficitur in Dei amore religiosa, filium bene conversum Dei hortatur ad praemium. Qui mox vir beatus eremum 1287 petiit, et in concavum saxum se retrudens, ibique diebus ac noctibus sine cessatione Domino supplicabat, et hostem invisibilem orationibus et precibus repellere jugiter contendebat, pugnans ore, non gladio; precibus, non ferro; orationibus, non telo. Cunctis horis cunctisque momentis Dei flagitabat praesidium, ut dignus post mundi laborem posset pervenire ad bravium. Cum per aliquot dies inibi esset cum magna abstinentia, auditis his ejus genitrix, ad pedes filii provolvitur, rogavitque eum exinde egredi, ut monasterii cellulam, ubi prospere aspiceret, in villis amoenis aedificaret.
Tunc et locum amoenum vir Dei Aridius reperit, de eodem saxo, in quo erat reversus, fere trium millium, ibique monasterii cellulam aedificare cum magna industria coepit, quod coenobium nuncupatum Atano. Ibique orationi intentus, et incumbens lectioni, quo vacabat, venerabilis mater ejus laborans per agros, alimoniam corpori quaerebat: quae vero post conversionem vita acta sit . . . Deinde pollebat vir beatus magis magisque in vigiliis, et jejuniis, vel in orationibus, atque in charitate. Coepitque ejus fama divulgari, confluebantque ad eum undique viri religiosi, advenae vel monachi. Multitudo etiam pauperum, sicut apes ad alvearium, ita conveniebant ad eum, in tantum, ut quanticunque pauperes confluebant ad eum, nullus vacuus ab eo recederet. Quid plura? quidquid ex possessione parentum nobilium habuit totum in pauperibus, vel in coenobiis, praecipue ad beati Martini Turonensis, vel ad sancti Hilarii Pictaviensis ecclesiam, seu per diversas ecclesias vel etiam monasterio suo omnem possessionem distribuit; auri vero argentique metalla in pauperibus dispersit, sciens Apostoli praeceptum: Habentes autem victum et vestitum his contenti sumus (I Tim. VI., 8); et: Qui volunt divites fieri in hoc mundo, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9); et: Desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem (Ibid.). Considerans quippe quod scriptum est, Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Et Veritas ait: Centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Et alibi scriptum est: Eleemosyna a morte liberat; et qui eam fecerit, non ibit in tenebras (Tobiae XII, 9). Haec autem quotidie adimplebat; semper ad eleemosynam largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus in humilitate protusus, in charitate perfectus. Nunquam otio indulsit, quo non aut lectioni vacaret, aut opus Christi perficeret, aut certe manibus opus aliquod ageret, aut denique sacros Codices scriberet. Maxime autem decreverat, ut in vicinas dioeceses sacros Codices, quos ipse manibus suis scripserat, distribueret; memorans illud quod Apostolus dixit, quia Otiositas inimica est animae. Ad ista igitur omni tempore non cessabat. Cum autem jam monasterii cellulam aedificasset, 1288 quo opus coeptum peregisset, necesse est ut de ipsius miraculis aliquid Christo auxiliante explicare valeamus. Qualiter eleemosynis, vigiliis et orationibus se Dei servus indulserit, praedicanda miracula publicaverimus alacriter: de quibus multis brevissime credimus pauca narrare.
VII. Accidit homini Dei Arvernis iter ut ageret, eo irruente nocte, aquam non inveniret, ut ad manendum se conderet. Cumque quaererent ministri ejus huc et illuc, et non invenissent, tum Aridius defixit in arena baculum. Quo retracto, de terrae foramine fons abundans exsilivit, ut fluenta aquae undantis sufficerent, et in tantum postea irrigarent, ut illic pecora biberent. Sic vir iste magnus fuit in miraculis, et Moysi typum gerens, qui percutiens petram aquam populis in solitudine praebuit. Dedit deinde operam, comitesque sui itineris, quos religio claros reddebat, elegit. Collecto sane coetu, omnium orationum suffragia postulat, ut venturo itineri solamen largitor pietatis tribuat; et sic cum eisdem, Christo duce, ad locum ubi sancti Dei martyris Juliani membra sancta fuerant sepulta, accedit, agnitis qui secum clementis judicis voluntate adessent. Cumque ad eum locum pervenissent, postulat ut reliquias sancti martyris votiva mente sua ipse mereretur. Sed custos basilicae beatissimi martyris petenti denegavit. Moratus ibi paululum, et quaerens, nec prorsus inveniens, progressus exin, accedit ad locum ubi venerabilis martyr a persecutoribus, transactis jam longaevis temporibus, decollatus fuerat, et cum plenissima devotione de eodem loco parvissima saxorum, quod vulgo sabulum dicitur, in chrismarium quod collo suo gestabat laeto animo pro sacratis sancti martyris reliquiis condidit. Cumque de eadem provincia remeare coepisset, tanta horum multitudo, qui a malignis spiritibus vexabantur, ejus vestigia cum magnis clamoribus prosequebantur, ut tantorum vix scribantur tot nomina. Pervenit ergo fama beati Viri ad aures pontificis civitatis illius, qui illico cum suis sancti Viri vestigia prosecutus, et mox ejus pedibus provolutus, coepit ab eo petere ut tandem ad tumulum sancti martyris remearet, et sacras ejus reliquias deportaret. Tunc ille ait: Hoc quod mihi omnipotens Deus largitus est munus, cum eodem iturus, ipso comitante pergam. Nam Creator omnium Dominus duo virtutum miracula in eodem loco ostendere dignatus est. Cumque Vir Dei suum chrismarium aperuisset, reperit diversos pretiosos lapides de saxis quae de fonte abstulerat, ut mira virtus sancti martyris per diversa terrarum loca declararetur, et Viri Dei fides probaretur, et multis ostenderetur. Cumque ad locum hunc, ubi Vir Dei oratorium condiderat, sacrum munus cum magno gaudio condidit, ibi quoque omnipotens Deus multa 1289 signa et mirabilia declarare dignatus est.
VIII. Nec non praetermittendum est quod Christi famulo collatum est. Quadam die viator dum iter arreptum incederet, flante ventorum turbine, cum pluvia talis circa Aridium sic fremeret, ut rivis imber efflueret, et ipsum agmen ac suos ministros gutta nec una perfunderet: quo, divisa tempestate, alicubi turbo se verteret, et ipsa nubila aerem fugarent, dum pavescunt viatorem. Si igitur conditori omnium mare et venti obedierunt in fluctibus, et facta est tranquillitas magna, imo et fideli suo jussit hanc virtutem cunctis videntibus ostendendam. Quodam tempore cum ad maturitatem segetes aristas armassent, et jam se aggravatae meti poscerent a cultore; enormitas erupit pluviae, ne quisquam fruges colligeret, ut in suis spicis grana latentia germinarent. Interea suggeritur ipsi a populo, facit vigilias intercessor. Sequenti igitur die reliquiis sanctorum apprehensis, opportune et venerabiliter coopertis de palliolo serico; diacones in albis exeunt ad processum: plebs clamat pro nimborum incursu. Quibus Vir sanctus respondit: Qui jussit aquam creari, potens est hunc imbrem sedare. Tunc mox de templo progressi sunt, subito nubes excisae sunt, sol in claritate reducitur, serenitas coeli mundo redditur, ad opera cultor trahitur, et ad manipulos colligendos messor frugibus invitatur. Nec illud praetereundum est in simili causa quod gestum est. Dum Noniaco colonica sua in honore beati Juliani martyris oratorium conderet, et imber gravis irrueret; ipso vero orationem Dominicam memorante, nimbus impetum detorsit, tempestas repulit turbinem, pluvia abscessit, locum vel sanctum virum Aridium cadens gutta non tetigit.
IX. Addatur hoc in pagina, quo rerum crescunt miracula. Quadam die, eodem sancto viro in oratorio orante, Arctardus quidam, Nivardi filius adolescens, exanimatus deportatur, et ante sacrum altare in oratorio beati Juliani martyris deponitur a parentibus. Rogatur ut vivus reformaretur a Domino. Tunc vir reverentissimus, pietate scilicet motus, lacrymis vim ingerens, aspiciens ad coelum Dominum deprecatur. Dehinc appellat infantulum, sed corpus jacet exanime. Hora fere transacta, exsuscitatur puerulus, clausos aperit oculos, et loqui posse incoepit redivivus. Sic fidelis miles tantis virtutibus pollens, et gratia divina accinctus, ut sicut Creator omnium rerum filium viduae adolescentem resuscitavit de grabato, et reddidit matri suae illaesum, ita vir Dei Aridius valuit obtinere orationibus suis apud Dominum adolescentem esse vivificatum. Quaedam mulier grande vulnus habens in facie occurrit sancto Aridio sanari exorans. Tum illa vexillo crucis signata, illico circumstante populo, tumor vulneris aperitur, 1290 et in similitudine nucis minoris velut petra de ipso progreditur. Quae sine dilatione sana domi revertitur.
X. Adjiciatur operi res adjecta mysteriis. Filius Dulcissimi quidam, Ingratius nomine, in grabato jacens, funeri exhibitus a patre, tantum distentus tumore, ut intra se sua lumina ablata fuissent. Tum vir Domini Aridius, oratione pro eo data, de oleo benedicto perungit oculos ejus: quos cum illiniret ex fide, mox quidquid morbi fuerat, tacto fugit ab unguine.
XI. Dum ad profectum sancti viri, atque ad altam Dei contemplationem se sublevant quantum possunt, divinitus eos [agi] credendum est. Quodam tempore affectu pietatis Lemovicum civitatem veniens, audit complures nuper mortis sententia damnatos teneri in carcere vinctos. Aridius ergo memor verbi Domini dicentis: In carcere eram et venistis ad me (Matth. XXV, 36); et: Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Ibid., 40), cogitavit si quo modo possit liberare eos. Cumque ad requirendos reos appropinquasset carceri, confestim divino nutu, velut magno ferientis impulsu confractae serae, dissipati cardines, ostia carceris patefacta, et omnia vincula compeditorum resoluta sunt. Eadem nocte quasi solis claritas intus apparuit, et lux in tenebris emicabat, custodes pressi a somno, et ad tumulum sacratissimum sancti Martialis antistitis cuncti fugerunt de ergastulo. Sicque orationibus beati Viri de carcere vel de morte liberati sunt.
XII. Prosit auribus populi Dei quae profuit lumini. Nivardi praefati filia, nomine Actefledis, lumen oculorum perdiderat, ut nullatenus videre potuisset. Quadam die deducta ad virum Dei Aridium a parentibus suis, ut illuminaretur, exoratur. Cumque prosternerent se ad sacerdotis vestigia, tunc Vir sanctus, signatis ejus oculis, atque intra se Dominum rogans, mox incolumis reddita, quae fuerat duce pertracta, ductrix redit ad patriam. XIII. Exempla quoque justorum avidius instruunt sequaces, quam sermo praedicationis multorum. Cum quadam vice properaret vir Dei Burgundiam ad regem, pietatis pro causa, invitatur sedulo a duce Antestio, ut diverteret ad ejus domum, cui semiviva filia decubabat in lectulo. Quae eum ad extremum exhalaret spiritum, ingressus vir Dei Aridius domum, data oratione pro ea, laetificata domum adipiscendo remedium puella redit de transitu. Ille etenim qui jussit filiam archisynagogi infra cubiculum resuscitari, mortuam petenti se tribuit, ut haec de morte reverteretur ad vitam. Quaedam mulier, nomine Bessa, pro infirmitate debilitatis membris, digitis attractis, incurvatis articulis, suis gressibus imbecilla, prona precatur se sanari. devota supplex attenuata: mox Aridius cruce a sancta manu tacta crurum tendit 1291 in pagina, nervi laxantur in organa, et diutius praestolata tandem sese membra recognoscere meruerunt. Sicque orationibus sancti Viri sana facta est. Ascribantur praeconia quae juste referuntur ad palmam. Quaedam mulier prope jam morti credita vulnus in collo gestabat: occurrit sancto Viro obsecrans ut super hoc sanctae crucis armaret vexillum, mori timens. Cumque super vulnus Christi signum deprimeret, repente mortui sunt vermes, femina rediit incolumis.
XIV. Dum majora miracula sanctorum conspicimus, et amplius in amore Dei enixius convertimur. Puella namque de urbe Petrocoria [ Périgueux ] ad Dei hominem veniens, taliter contracta, ut de suis calcaneis adhaesa sibi tangeret crura, longo jam tempore gressibus condemnata: quam Vir sacratissimus non prius dimisit quam languor eam dimitteret, et pedibus incederet, quae prius manibus ambulabat. Igitur sciscitans studiose an haberet in Christo spem, si se crederet sanandam quandoque. Illa autem in omnibus fidem dante, fixit genua Aridius in terra, et prolixe oravit: deinde oculos pariter et manus ad coelum tendens, Dominum Jesum Christum fide plenissima promissionis suae admonuit, quae dicit: Quidquid credentes petieritis, fiet vobis (Marc. XI, 23); et: Si habueritis fidem, non solum haec signa facietis, sed majora horum facietis (Joan. XIV, 12). Cumque haec pleno vigore ac devotione deposceret, conversus ad puellam dixit: Si fideliter credis, in nomine Domini Jesu Christi surge, et sta super pedes tuos. Et mox surrexit, et solidati sunt pedes et membra ejus, et sana facta est ex illa hora. Item de eadem urbe altera ad eum venit femina, simili infirmitate condemnata: cumque sancti viri manu attrectata fuisset, directa rediit ad propria; et senior cucurrit viam, quam non transcendit juvencula.
XV. Quoties ad alta Dei omnipotentis animum elevamus, vilescunt animo quae in terris conspicimus, ut accepta gratia divinitus supernam patriam penetremus, ut puta vir iste qui tantis virtutibus adornatur, terreno contagio non offuscatur. Quidam vir cognomento Addo, filius cujusdam Proculi, ad beatissimi Viri venit praesentiam sic debilis, ut de vestigiis calcaneum faceret, nec potuisset separari res infeliciter glutinata, tunc quaerens a sancto Aridio remedia. At ille signo crucis superimposito, qui claudus genibus venerat, directus pedibus ambulans, basium suarum reductus est vestigiis.
XVI. Adjiciantur virtutes operum quibus vera esse creduntur. Vir aliquis de territorio Betorico, contractis nervis, vestigio debilitatus occurrit, ad monasterium concitus venit, et ut sibi vir sanctus succurreret deprecabatur suffragia. Suscepit vir Dei Aridius causam mercedis, oratione pro eo fusa cum benedictione, 1292 rediit incolumis sancta manus quod tetigit.
XVII. Acquiratur pagina, quod praestet gratia. Leonacter quidam insania corporis ita demens effectus, ut aliud non esse crederetur quam rabies, cujus furor horribilis nimis non ferebatur, etsi nimis vinctus manibus ac pedibus alligaretur in vinculis, et violentia oppressus adhuc catenis constringeretur, hoc superadditus dolor poenae collideret, et sic crudeliter fremens tandem ad sanctum Dei Aridium perductus est. Nec mora aliqua, facto signo crucis fronte armatus, in momento ab hoste antiquo liberatur simul vinculo, qui postea clericus effectus est, et ad meliora opera cum cantico Christo dependit servitium. Sed mira dispositione omnipotentis Dei agitur, ut quos praemia divina ad meliora non invitant, temporalia flagella erudiant.
XVIII. Eodem vero tempore quo miles Christi degebat in terris, Ferreolus pastor ad gubernandam plebem sibi commissam Lemovicum civitate praesul venerandus aderat; sed quoties ipse pontifex febribus urgebatur, aut aliqua aegritudine in gravi dolore atterebatur, ad virum Dei Aridium dirigebat nuntios, ut pro eo plenius ad Dominum intercederet. Qui celebratis pro eo vigiliis, obtinebat pro pastore, venerabilis abba pro antistite, et abjectus et humilis pro sublime. Et quia crescens pagina majora tegit miracula, proferatur in medium de quodam caeco claro mysterium. Vir aliquis lumine deceptus longo jam tempore tenebris pressus, crassa caligine nubilus, ad beati viri cellulam pede tendente deducitur, quem vir sanctus miseratus ut vidit, ei visum orando restituit, et remeat ad regionem claro jam lumine illustratus.
XIX. Jucundum est proferre quid gloriosum fuit memoriae. Quidam vir, nomine Witrimundus, cognomento Atto, tam crudeliter dolorem dentium incurrerat, ut nulla intercedente venia dolor eum imminens non relaxaret. Tunc ad sanctum virum, cum beato Martino occursum devote redderet, veniens, et interrogatus cur ejus una maxilla videretur inflatior, et ille se torqueri dolore dentium gravissimo responderet; tum Vir Dei faciem turgidam palpavit tactu mollissimo, dicens: Sanaberis a Domino, obtinente Martino famulo Dei fidelissimo. Itaque mox at a Justo inchoatus sermo compleretur, salus denti refunditur, dolor cum tumore curatur.
XX. Quaedam mulier, Ricovera nomine, conjux Turonici monetarii, cum sancto viro mediam ampullam cum oleo benedicendi causa fideliter obtulisset, tunc Aridius, facto crucis signaculo, et alteram ampullam, in qua de oleo beati Martini continebatur, proferens de chrismario, superjecta gutta ampullae mediae, tanta inundatione olei virtus 1293 exsilivit, ut repletae ampullae alibi oleum tolleret, nec aliquid de redundanti benedictione periret. Quae utrisque benedictio aequanimiter profecit, et ille qui petenti dedit, et petens quae meruit.
XXI. Hoc quoque paucis conceditur, ut tantis miraculis miles Christi ametur. Decreverat quippe Vir reverentissimus, ut pro lucranda coelestis patriae palma, Turonos ad beati Antistitis festivitatem occurreret. Denique quodam tempore accidit ut ad praefatam urbem Vir sanctus properaret. Igitur cum pontifex civitatis illius cum clero in ecclesia psallendi officium nocturno tempore enixius ageret, diaconus ejus dum in ecclesia caneret, somno gravatus est; cumque eum episcopus cerneret dormientem, ait ad eum: Quare obdormis, frater? Qui de somno evigilans, ait: Videbam te, domne mi, egredientem foras ecclesiam, et in obviam beati viri Aridii properantem. Cumque diaconus vix sermonem complesset, statim nequam spiritus in quodam homine exclamavit se sancti Aridii praesentiam ferre non posse. Quo audito, episcopus cognovit quod vir Domini Aridius adveniret: moxque in obviam Abbatis episcopus cum cereis accensis prae foribus ecclesiae occurrit, ac cum magno gaudio et exsultatione in ecclesiam ingressi sunt, et pene tota nocte in divinis officiis perdurarunt. Nam multi aegri, vel diversis infirmitatibus astricti, sano vigore, orationibus vel intercessionibus ejus, ad propria regressi sunt. Alio rursus tempore cum ad eamdem festivitatem Turonos occurrisset, et alicujus paralytici crura blanda adhibitione contrectaret vir Dei Aridius, testabatur quod sancti Martini manum vidisset, qualiter debilia membra dirigeret, et sic paralyticus Sancti dextera tangente se suis vestigiis protinus direxisset. Tanta vero curationum virtus divina gratia illi collata praemicuit, ut quisquis infirmus advenisset, pleno vigore sanatus incolumis recederet. Energumenis vero tam celeris salus est reddita, ut ingentis multitudinis non praescriberentur tot nomina. XXII. Si per singula recenseantur miracula, valde incongruum non est ut credantur tantae virtutis alloquia. Quodam tempore Vir Dei egressus de basilica, peractis nocturnis vigiliis, vidit globum luminis de coelo descendisse super ejusdem cellulam, credensque splendorem ipsum ab homine fieri, interrogat Vir Dei a suo discipulo, quis est ille qui cum facula per hortum hora tali ambularet. Interea cum admiraretur, protinus globus ipse qui apparuerat desuper cella, revolvitur ad sidera, ipse vero cum metu et tremore expansis manibus divinae potestati luminis gratiam deferebat. Scilicet interrogatur a monacho, qui hoc cum eodem videbat, quid esset hoc miraculum tantae claritatis visio, ut taliter revelarentur beatissimi Sacerdotis mysteria. Cui respondit vir sanctus: Sile, sile, insipiens, cognosce quia beatissimus 1294 Martinus visitat hanc cellulam dignatione praecipua, et ad coelos remeat cum lucis fulgidae gloria. Sed quem divina gratia protegebat, dignum erat ut illustrante Spiritu sancto acciperet visitationem: sed amicus Dei cavens jactantiae vitium, praecepit discipulo ut nulli hanc visionem diceret quousque migraret ad Dominum. Sic fidelis miles regulam magistri Mediatoris Dei tenuit, qui transfiguratus in monte discipulis praecepit ut nemini visionem quam viderant dicerent, donec Filius hominis a mortuis resurgeret. Perpende igitur quanto igne amoris Dei et proximi vir iste accensus erat, qui tale revelante Spiritu divinitus meruit accipere donum. Quia Deus ignis consumens est (Deut. IV, 24; Heb. XII, 29), Jacobo attestante, qui ait: Omne datum optimum et donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17).
XXIII. His ita gestis, vir sanctus jugiter intentus manebat divinis officiis. Non enim poterat in eo invenire humani generis inimicus, nec quod fraude deciperet, nec quod simulatione fuscaret. Erat quippe in eleemosynis largus, in oratione devotus, in vigiliis sedolus, in humilitate profusus, in doctrina praecipuus, in sermone pacatus, in locutione cautus, in conversatione sanctissimus, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissimus, in hospitalitate latissimus, inter odia beneficus, in prosperis etiam et adversis semper in coelum intentus, in charitate, quod est vinculum perfectionis Christi (Col. III, 14), perfectus: sinceritatem quidem mentis vultus serenitate monstrabat, et pietatem cordis ostendebat in lenitate sermonis. Nihil ejus risu gravius, nihil prorsus tristitia suavius, nihil quippe ejus animo clementius, nihil erga humiles blandius fuit. Si pauperem vidisset, sustentabat; si divitem, ad bene agendum cohortabatur, Deum invocans testem pro ipsius nomine cuncta haec agere, illud jugiter memorans, quod Veritas in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7); necnon et illud: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41); et alibi: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Haec praecepta jugiter memorans enixius adimplebat, eratque pes claudorum, et oculus caecorum, orphanorum pater, viduarum consolator. Quem autem caecum non suum vocavit haeredem, aut quem debilem non ejus sustentavit manus? Hoc jugiter comitatus incedebat exercitu, in his etiam Christum conspiciens se amplectere gestiebat, atque his indumenta tribuens, Christi sub inopis veste se tegere membra credebat: et ob hoc cum Domino suo pecuniam dividens, substantiam suam gaudebat cum Christo sociare, ut Christus faceret eum coelestium sibi regnorum cohaeredem, sciens namque scriptum quod illa bona haereditas, quae Domino custode servatur. Ejus namque monita apud suos nihil 1295 fuerunt aliud, quam divina magisteria, et fundamenta sacrarum Scripturarum. Dignum est enim ut eum boni diligant et imitentur, noxii timeant, quem divina virtus illustravit, ut donum a Deo perceptum cum doctrina melliflua, et sancto Spiritu condita, de Christi desiderio salsa, et de aeterna beatitudine semper sollicita.
XXIV. Si consideremus quae et quanta omnipotens Deus per Sacerdotem suum operatus est, prolixior pagina styli promulgatur. Solent plerumque pessimi male blandientes consiliis regibus terrenis corda subvertere, juxta Salomonis vocem: Colloquia mata corrumpunt bonos mores (I Cor. XV, 33). Quodam tempore accidit ut populis tributa vel census a regibus fuissent descripta. Quae conditio universis urbibus per Gallias constitutis summopere est adhibita. Scilicet pro hac re vir reverentissimus, pietate motus, ad regis praesentiam properavit, ut suggestionem daret pro civibus qui gravi censu publico fuerant edicto ascripti. Sed cum scriptum sit: Cor regis in manu Domini (Prov. XXI, 1), quidquid petiit, sanctus vir a rege devotus obtinuit. Accidit igitur ut revertente eo de itinere, quodam vico Catuliaco veniens, eodem scilicet die quo resurrectionis dominicae celebrarentur sancta mysteria, invitatus a populo coepit sanctis vacare officiis. Celebrante autem eo divina solemnia, puella quaedam, quae a daemonibus graviter urgebatur, exclamavit se sancti viri non posse sufferre praesentiam, quae tamen nomen ipsius incognita invocabat. Qui videlicet juxta morem solitum exercens opera pietatis, peractis divinis mysteriis, ad orationis portum profugiens, ut ne diutius ab antiquo hoste puella vexaretur, intercessor assistit. Erant enim in ea septem nequissimi spiritus, qui dum orationi incumberet, statim quinque daemonia expulit deprecando. Residentibus adhuc duobus, praecepit vir beatissimus parentibus puellae ut ab ecclesia non discederet, donec quod residuum fuerat maligni adversitatis expelleretur e corpore. Igitur veniens vir sanctus ad ecclesiam, ubi eam stare praeceperat, adhibitis secum monachis suis, prostratus orationi, a Domino valuit obtinere ut duo daemonia quae residerant expulsa fuissent, qualiter mente sincera, sensuque firmat, remearet ad propria.
XXV. Alio quoque tempore cum vir Dei pro hujuscemodi conditione quasi occulto adventu regis expeteret praesentiam, properavit itinere. Cumque Parisiorum civitatis claustra fuisset ingressus, populus urbis hujus gravi febre, dysenteria et morbo pessimo laborabat, ita ut nec numerus corporum prae multitudine morientium diebus singulis, praecipue infantium turba, aestimari potuisset. Quadam vero die dum a pontifice civitatis illius non immerito venerabatur affectu, petiit ut eum secum paucis diebus charitatis officio retineret, ut intercessor pro populo 1296 existeret ad Dominum. Igitur dum petitionibus ejus vir Dei Aridius obtemperare voluisset, contigit aliquibus e suis in eodem taedio pessimo graviter incidisse. Scilicet vir beatissimus confidentiae tenore in Domino securus, solita prece pro plebe civitatis illius exorabat, quos blanda exhortatione suis scilicet sermonibus consolare non desiit, ut nullus de pietatis Dominicae misericordia desperaret. Qui videlicet jussit sibi oleum benedictum exhiberi, et singulorum cum crucis signaculo manu propria ora naresque perfudit, dicens ad eos: Consolamini in Domino, et vicissim vos adhortamini, fratres, omnes vos incolumes restituit dextera Christi, et ad suos ita locutus, dicens: Nolite quaeso vos, fratres mei, nolite contristari, sed potius vos viriliter confortamini, et de misericordia Domini enixius confidite, quia omnes vos divina potentia restituit incolumes regioni propriae; interea revolvens in animo suo ubi regis sciret esse praesentiam, ut scrutatus deberet expetere. Relictis igitur fratribus in eadem civitate, cum paucis comitantibus properans, tenus [locum] cognomento Brinnaco carpebat iter. Dum procul dubio viator assisteret, sequentibus se dixit: Regem cognoscite gravi febre perurgeri, et pene vitae ipsius hactenus finem imminere, sed clementia Domini pro respectu pauperum nobis eum salubriter visitantibus liberabit. Hoc quoque secretius retinete. Post hos vero paucos dies proles ipsius quae adhuc sospites esse videntur migrant a saeculo. Per Spiritum scilicet prophetiae cognovit vir Dei Aridius quod postea probavit eventus. Cum vero ad locum memoratum sanctus Dei famulus pervenisset, cognito rex ejus adventu, cubiculum suum eum introduci praecepit, credens se ejus orationibus in Domino adjuvandum. Quapropter cum introgressus fuisset, reddito salutationis officio, coepit eum manibus suis palpare, qui intra se Dominum precibus postulabat, ut petitionibus suis rex praeberet assensum. Qui dum commodius de anxietate suae infirmitatis inter sacras manus beatissimi viri coepisset habere, suae causam conditionis exposuit: sed favente Deo, qui cuncta regit et omnia disponit suaviter, quidquid Dei Sacerdos apud regem poposcit, facili obtentu potuit promereri. Adjiciensque rex ut libros ipsos, quibus inscriptus pro gravi censu populus regni ejus tenebatur afflictus, sancti etiam viri pro respectu, vel stabilitate sua, manibus ejus tradidit, ut ipsos sui auctoritate incendio concremaret. Tunc Aridius, receptis libris, jussit prunas parari. Quo facto apprehensos manibus suis ipsos libros, multis etiam circumstantibus in incendio concremavit. Obtenta ergo petitionis suae causa, post diem tertium principi valedixit.
XXVI. Quodam vero die priusquam Parisios 1297 perveniret, hoc quod suis comitibus non longe ante dixerat, illic comprobavit eventus. Referente proculdubio nuntio cognovit vir Dei regis obiisse filios, quos jam ante ipse praedixerat, et cum magna funeris turba Parisios deportandos. Qui dum aliquatenus ad praefatam urbem rediens pervenisset, reperit populum civitatis illius jam a dysenteriae morbo divino auxilio liberatum. Invenit etiam quemdam de suis collegis, nomine Constantinum, gravi mortis periculo subjacentem. Nonnullos vero quos mortuos fuisse comperit, orationibus suis incolumes reddidit. Tum deinde hortatur a suis, ut ille qui pessimo succubuerat taedio, in loco aliquo commendaretur tali personae, ut cum de hac luce transiret, cespitis humi tumulo clauderetur: ita duntaxat jam fuerat vicinae morti propinquus. Sed vir beatissimus miseratione motus, solita pietate promptus, allevans eum supra vehiculum quod sedere consueverat, regimine ducitur alieno. Qui cum videlicet jam in tertia die itineri insisteret, afflictus taedio, mortis ictu percussus, corruit exanimatus in terram: quod dum cerneret beatissimus vir, compuncto corde, cum gemitu et lacrymis enixius orationi vacare coepit. Qui cum ab oratione surgeret, conversus ad corpus, dum manibus suis eum palparet, coepit oculos suos aperire; et non post longum horarum spatium, praeda mortis evicta, redditur luci jam pristinae incolumis; qui fuerat desperatus de vita, restituitur sanitate continua: qui igitur lento sermone aquam sibi poposcit expendi, cum vagantes cuncti huc atque illuc anxie quaererent, minime invenirent, quia ille locus aquae erat proculdubio sterilis, sed sanctus Dei Sacerdos paulisper se declinans, percutiensque ictu baculi terram, aqua prosiliit abunde. Qui mox petenti in vasculo detulit. Sic sitis ardor deprimitur, pallor a facie fugatur, vultus in rubore mutatur, erigitur pedibus; et qui fuerat mortis occasu damnatus, sospes patriae praesentatur. Qui postea multorum annorum duxit curriculum.
XXVII. Annectendum est virtutum miraculis, quod corda audientium illustrentur exemplo. Cum jam e vicino patriae jungeretur vico quodam Argentomao, ibidem Artemius quidam, unus de monachis, opportune suggessit, ut alimonia fratribus parari deberet. Cui ille ait: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Luc. XII, 31); et illam Psalmistae vocem: Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono (Ps. XXXIII, 10). Sed haec a me accipe, frater charissime, cum fluminis hujus alveum pertransieris, leva oculos in partem dexteram, opportunum invenies locum, ubi possumus nos vel vehiculi nostri famis inopiam temperare. Cumque ad locum eumdem sibi praeceptum venisset, reperit ibidem duos mirae magnitudinis pisces, adhuc maxime vivos. Quibus assatis, vir Dei Aridius ex ipsis in refectionem 1298 partem accepit, et plerique ex ipsis usque ad satietatem visi sunt comedisse. Sed ille in cujus nomine retia laxaverunt apostoli in fluctibus, et illa trahere non valebant prae multitudine piscium, et his distribuit esurientibus cibum. XXVIII. Dum iterantur virtutes sanctorum, fidelium mentes velut sitientes profunda Dei mysteriorum satiari desiderant. Quodam tempore, dum positus in itinere carperet viam, appropinquans cuidam vico Argentomao, concionatus est se sequentibus, dicens: Tacite transeamus, ne nobis inducatur mora itineris. Scilicet erat hic locus profanus, superstitionis antiquae daemonum cultibus consecratus, quo in loco populus Christianus inhabitans non potuit ferre miseriam, quia infirmitatibus variis subjacent, vel etiam ab ipsis daemoniis assidue agitantur. Cumque voluisset vir Dei Aridius latenter fugere a populo, et ille secrete oraret, commota est infirmantium multitudo populi, proprium nomen ipsius invocantes, quia procax daemonum turba se a sancti viri adventu celare non poterat. Igitur dum eum sequeretur populi multitudo languentium, respiciens post tergum stetit, et protinus ad orationis studium se in terram prostravit, rogans pro illis Dominum, ut juxta fidem illorum essent salvati. Cumque ab oratione fuisset erectus, crucis vexillum illico super singulos impressisset, tum hi qui larguoribus variis detinebantur, vel illi qui a spiritibus immundis vexabantur, adjiciens oleum cum benedictione, Domino gratias referentes, sanitati pristinae ab infirmitatibus vel a daemonibus liberati sunt.
XXIX. Quos elegit Deus ante constitutionem mundi, hos despicit sublimitas reproborum. Hic vir sanctus abjectus fuit inter homines, et minimus a saeculi conspectibus, sed maximus inter sanctorum agmina praelatus. Quodam tempore in itinere positus, die quadam declinante ad vesperam, nec procul a vico, cui vocabulum est Moeno, jussit ut itineri terminus poneretur, et sarcinas quae jumenta vehebant loco congruo relaxarent; cumque locum amoenum, aspectuque delectabile manendi spatium vidissent, cognoscens vir beatissimus per spiritum prophetiae quae essent illi postmodum ventura, hortatur paterno alloquio collegas suos, quibus sciebat maximam injuriam imminere, et allocutus est dicens: Viri fratres et filii, multam credite nos hac nocte injuriam perpessuros, sed confortamini, et confidite nos coelesti auxilio liberari. Nec aliqua mora, cum coelum sidereo splendore serenissimum cerneretur, subito in tonitruo commovetur terra, quasi a stabilitate sua prae sonitu gravi in tremorem convertitur, denique conturbantur nubes in aere, apparent tetro colore per sidera; et quae fuerant candore perlucidae, vertuntur in pluviam concitae, crebrius micat 1299 coruscus e coelo quod fuerat offuscatum: videlicet non longe ab ipsis erant tria idola cultu gentili dicata, cum aera fulgoribus urgerentur, in impetu tonitrui ita eversa sunt coelitus, ut nulla exinde in crastinum fundamenta idolorum reperirent. Eodem ictu fulguris igne micante, silvam, quae ab ipsis eminus cernebatur, ingens ignis ex parte exustam concremavit, et arbusta eruta ventorum impulsio prostravit. Sed tali timore qui cum Dei homine erant porterriti sunt, ut nullus se posse evadere crediderit, metuentes ut plaga Dei super eos descenderet. Inde frequenter hortabatur suos orationi insistere, et tota nocte in psallendi officio perdurare. Locus enim ille ubi vir Dei Aridius ad manendum diverterat, humiliori loco aliis videbatur, quo caeteri sua tentoria fixerant. Ita enormitate aquae cuncti sunt madefacti, ut nihil remansisset in vestibus ubi aquae impetus non percurrisset: sed sanctus Dei Sacerdos capsulam quam cum sacris reliquiis collo suo appensam portabat, circumspiciens comites, superposito palliolo et stratorio ubi requiescere debuerat, tanquam si solis ardore attactus, ut nullum sensisset locus ille humorem.
XXX. Neque silendum est illud, quod virtuti congruit. Accidit quodam tempore, orto inter duos principes bello, Lemovicum populus regionis civitatis ipsius formidantes moenia rumpere, et in desolatione redigere et destruere: quibus directis nuntius a rege missus, quorum ditioni populus subderetur, et jam depopulata urbs esset in obsidione. Igitur quidam ex ipsis, Domaricus nomine, qui cum aliis ad occupandam civitatem venerat, sanctum Dei virum aggreditur, solerti cura sciscitans eum, ut quidquid per revelationis spiritum cognoverat, futura praediceret. Quibus silentio ita locutus est: Quanquam sciam vos regem metuere Theodebertum, hoc scitote quod regnum ipsius nuper aufertur, sed hactenus citius interimitur. Rex autem vester multarum scilicet gentium augmenta adversus illum commovebit, super quem victoria ei donabitur: obtenta videlicet pugna victoriae fraudulenter decipitur, sed a filiis nepotibusque suis, regnum ipsius traditur gubernandum. Caeteri vero reges, quibus stabilitate regnum stare videtur, interveniente articulo mortis pressi in ignobilitate rapiuntur a saeculo, sed praefatus Domaricus ad bellatores regressus est. Nam quod vir Dei Aridius praedixit, ita postea rei probavit eventus. Sed inter haec caetera bona, sermo quoque ei sapientiae atque scientiae affluenter collatus erat, charitatem et humilitatem super omnia possidebat, famulos quoque non ut servos affligebat, sed benigna charitate diligebat. Quid pluribus immorer? In omni conversatione sua quasi lucifer intra astra coeli refulgens instar 1300 magni lampadis micabat. Semper enim perfectus aemulabatur ad bonum, semperque aliorum virtutes sibi proponebat exemplum. Tardus erat ad loquendum, et velox ad audiendum, eratque eleemosynis dives, charitate longanimis, humilitate sublimis, sermone subtilis, vigil ingenio, promptus eloquio, flagrans studio, utile nempe vas in Christi domo.
XXXI. Plerisque sanctorum convenit esse credendum, ut futura prophetantes per Spiritum prophetiae aperta consideratione divinitus gesta narrentur. Ita et hic vir Dei, illustrante superna gratia, per revelationem sancti Spiritus annuntiabat quae hominibus essent ventura. Quidam vir ex civibus Lemovicum civitatis, cognomento Nectarius, non inops rebus, sed locuples divitiis, unicum habens filium, intelligente beato Dei famulo subito illi mortis imminere incursum. Quapropter vir reverentissimus nuntium direxit parentibus suis, ut antea quam morti puer occumberet, suo praesentaretur aspectui. Tum audito genitrix nuntio prorupit in lacrymis pro sobolis internecione. Interea cum paucis sibi famulantibus beati viri obtemperat jussioni: cumque proficisceretur viam, ut praedictoris veritas probaretur, vi febrium ingenti attacta pueri membra solvuntur, et demisso capite, clausisque oculis, pene mortuus esse videbatur. Et cum vir sanctus hujus rei exspectaret eventum, cernentes adolescentem esse exanimem, illico erumpentes in fletum vociferantes famuli, qui cum summa festinatione venientes ad Dei hominem properant. Scilicet pietate motus suscipiens puerum exanimem ad reliquias sacratas beati Hilarii antistitis credidit exponendum. Qui pro eo magnis orationibus et precibus Domino commendavit, ut qui quatriduanum Lazarum reddidit vivum de sepulcro, huic quoque puero subveniret propitius. Consummata igitur oratione, qui exanimis esse cernebatur, statim restituitur matri incolumis: et quem crediderat mortuum tradere sepulturae, cum eodem magno gaudio exsultantes domum revertuntur alacres.
XXXII. Haec igitur, sed et ana quamplurima his similia quae per singula prosequi longum est, plerumque vir Domini Aridius prophetiae gratia ornatus praenuntiavit. Multa etenim sunt quae per beatissimum virum omnipotens Deus virtutum opera declaravit, quae dum saepius revolvuntur, semper accrescunt quae miraculis intueantur. Sed haec, videlicet quae superius, pauca de pluribus comprehensa sunt. In terris degens ut incola, postquam coelestem acquisivit palmam, ad Christum remeans a saeculi laqueo eductus, non minimum referendum nobis reliquit exemplum, quam vivens potuisset operari in mundo. 1301 Sed nunc longum est per singula virtutum ejus miracula verbis enarrare, praesertim cum liber jam supra modum refertus postulans finem sermonem rejiciat, et ariditas sermonis nostri attenuata, vel longo tramite pene defessa succumbat: non quod omnia quae de eo narranda erant explicavimus, qui nec ad centesimum quidem ejus virtutum operum attingere potest, quanta in Virum beatum operum bonorum ornamenta, quae sunt maxima et pretiosa supernae remunerationis contulerit praerogativa. Hoc igitur restat, ut ad finem termini valeamus pervenire. O vere imitabilem virum! o quam praeferendum omnibus ejus exemplum! o semen secundum Abraham benedictum! Nempe Abrahae benedictio meruit filium, Aridius vero benedictus transfertur in coeleste regnum; Abraham tradit haeredem, hic nihilominus haereditatem; postremo Abraham quod habuit pignus exhibuit, Aridius vero totum quod potuit habere in mundo, Domini scilicet arbitrio jurique commisit. Sufficiat ergo haec dixisse. Jam vero, ut spero, etsi rustico sensu sermonem prolixum duximus, quanquam ejus meritis digna praeconia nullatenus narrare sufficeremus. Nunc vero tam ad audientium aedificationem dignum esse puto quam et legentium, si quomodo ex hac vita ad Dominum migravit, paucis verbis explicare curavero, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum, amen.
INCIPIT DE TRANSITU SANCTI AC BEATISSIMI ARIDII ABBATIS ET CONFESSORIS.
XXXIII. Igitur cum jam vir Domini senilem ageret aetatem, cum jam mundi adversa cunctosque labores aequanimiter tolerasset, postquam fidelissimae dispensationis creditae sibi undique merita cumulavit, post multiplicia misericordiae opera, post monachorum coenobiorumque mancipatum, post dulcia vitae exempla, post bonorum omnium et virtutum miracula declarata; vergente jam aetate, cum autem esset annorum amplius octoginta, sciens jam dissolutionem sui corporis imminere, dixit ad suos monachos: Scitote, charissimi fratres, quia me Dominus de laqueo hujus saeculi in proximo liberare dignabitur. Cum haec audissent, ex eo sermone cuncti tabefacti atque in angorem conversi, coeperunt moerentes dicere: Non contingat, domine, hoc famulis tuis videre, sed magis annis multis ad ornatum Ecclesiae Beatitudinem tuam Christus hic vernare permittat. At ille cum lacrymis vel longis suspiriis dixit ad eos: Non nostra, sed potius Domini ex hoc fiat voluntas. Porro ad haec verba cunctis moerentibus ait: Nolite, quaeso, fratres mei, nolite contristari, sed magis gaudete et exsultate, quia olim hoc tempus desiderabam, hanc remissionem percipere cupiebam. Illis itaque in angorem conversis, 1302 atque suspirantibus, nihilominus et rei ambiguitate detentis, a colloquio cessatum est. Igitur nec mora aliqua, post haec levissima febri infusa corpori taediari coepit. Deinde vocato quodam puero praecepit, dicens: Festina, fili mi, perge cito ad virum illustrem Astidium, dicesque ad eum ut celeri cursu veniat, quia hujus coenobii regiminis curam post dies obitus mei ipse recipiet. Et rursus ait: Quoniam si moram aliquam fecerit, faciem meam in hac vita jam non videbit. Nuntius quippe jussa complevit, sed praefatus Astidius veniendi causa tarde occurrit. Cum autem adfuisset, virum Dei jam superstitem in hoc saeculo non invenit. Itaque ut vir Dei praedixit, ita postea rei probavit eventus. Interea, ut dicere coeperam, cum vir beatus ultimam decumberet aegritudinem, nec quidem a Dei opere cessabat, bonam hanc consummationem virtutum suarum existimans, si ad finem usque perduceret. Pernox enim in orationibus et vigiliis, membris fatiscentibus, Deo spiritum et mentem servire cogebat, et nimium laetus cupitum iter exspectabat. Igitur cum jam propinquum diem sentiret, congregatis IX Kalendas Septembris discipulis suis, quos jam corpore non spiritu incipiebat relinquere, dixit ad eos: Utinam, dilectissimi fratres, parvitatis meae audire sententiam [velitis]. Si vere mei amatores estis, Christi monita amate, Dei tremenda judicia jugiter formidate. Quales eritis in die judicii praesentandi sollicita consideratione cavete. Ego enim jam gradior viam meam, sed et ego cupio dissolvi, et, si Dominus permiserit, esse in requie. His ita dictis, cum omnes flerent et ejularent, ait ad eos: Ecce hodie in manus vestras commendo salutem animarum vestrarum: mementote ergo admonitionem meam, et cogitate omnes de vobismetipsis. Haec quae dico assidue agite, haec sapite et retexite, et memoriam meam semper vobiscum retinete. Jam ultra Aridius non erit in hoc saeculo vobiscum. Cum haec audissent omnes qui circumstabant, ingenti gemitu et fletu levatis, consona voce omnes flebant, dicentes: Cur nos, pater, deseris, vel, cur tam cito a nobis recedere cupis? Scimus quidem te desiderare Christum, sed salva tibi sunt tua praemia, nostri quoque miserere quos deseris. Absentiam tuam ferre non possumus, quia similem tui nunquam postea habebimus. Doleat tibi, pater, ne tam cito relinquas nos orphanos. Talia quippe eis deflentibus, piissimus ille pastor faciem ubertim lacrymis rigabat: et cum esset pius, nec hos deserere, nec a Christo valebat diutius separari; tandem ergo inter amaras lacrymas resumens verbum, dixit: Nolite ex hoc contristari, et ne quaeso, nolite amplius fletu vexari de abscessu meo; gaudere vos magis oportet quam moerere, quia etsi corpore absens fuero, spiritu praesens ero. Ego vero si quid agere potui, profectibus vestris militavi; et quanquam ego infelix sim, Dominus autem semper est. Illi vos commendo, ipsique curam vestram 1303 committo. Scio quidem quia inutilis servus non gessi quod debui, Dominus autem scit quomodo volui. Post haec quoque verba, vergente jam die, subito procidit in pavimento, et elevatis ad coelum oculis orabat suppliciter gemens atque suspirans: Commendo tibi, Domine Jesu, oves quas mihi credidisti. Commendans igitur Domino cum fenore quod ab ipso acceperat talenti munere, jam vero in extremis positus, vocatis ad se discipulis, amplexusque per singulos, flens, valedicensque omnibus, ait: Jam ultra non loquar ad vos, faciem meam amplius non videbitis, ideoque valete in pace, etiam me sentite quiescere. Hi itaque qui circumstabant audientes, nullo quiverant genere temperare a fletu. Vix tamen inter amaras lacrymas haec verba solummodo resonabant: Dolemus quidem nostri causa, quod nos solatio abscessus tui destituis; sed tui causa, Pater optime, consolamur; quia post mundi hujus laborem ad requiem vadis aeternam. Tunc ille oculis ad coelum elevatis tacitam precem fudit, deinde cum lacrymis ait: Memento mei, Domine, qui solus sine peccato es, Redemptor mundi, et educ me corpore mortis, et salvum me fac in tuum regnum coeleste: tu es protector meus, Domine, in manibus tuis commendo spiritum meum. Suscipe ergo me secundum magnam misericordiam tuam, et non confundas me ab exspectatione mea; sed adjuva me, et auxiliare exitum animae meae. Aperi mihi, Domine, properanti januam regni tui, et principes tenebrarum non occurrant mihi, sed clementia tua protegat et defendat, ac manus tua perducat me in locum refrigerii et consolationis, et vel in ultimo tabernaculo quod praeparasti timentibus nomen sanctum tuum. Inter haec etiam addidit, dicens: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Et his dictis inter verba orationis emisit spiritum (Luc. II, 29).
XXXIV. Cum sancta illa anima carnis sarcina fuisset abjecta, statimque cum esset hora secunda noctis, visus est globus nimia claritate resplendens super ejusdem cellulam de coelo descendisse, et subito ad sidera desuper penetrare. Hoc igitur ordine sancta ejus anima terrenis contagiis liberata, deducentibus angelis sanctis, ad suum auctorem revolavit laeta. Vir quidem spiritum emiserat, luctus et fletus ad coelum resonabat. Compositum quidem ex more corpus, feretroque impositum, ibidem in psalmis et hymnis totam noctem pervigilem ducunt. Cum autem lux diei fuisset exorta, convenit populi multitudo; etiam cum et ad notitiam pontificis urbis Lemovicinae pervenisset, quo audito, cum magno fletu celerique cursu occurrens, super corpus sancti viri diutissime flevit, quod eum vivum minime in saeculo invenisset; et mox cum ad ecclesiam sancti Juliani martyris, quam vir sanctus aedificaverat, ubi corpus sacrum jacebat, deportare voluisset, nullomodo feretrum vel paucum levare potuerunt. Decreverat autem vir Domini 1304 Aridius in ecclesia sancti Hilarii antistitis, quam et ipse suo opere aedificaverat, corpus suum sepulturae tradere. Tunc tristis valde Ferreolus pontifex effectus, indixit jejunium triduanum celebrare cum psallentio. Quod cum ita fieret, ipse cum suis indesinenter per illud triduum celebravit jejunium. Interea cum peractum est jejunium, ait: Si Domini est voluntas, aut sancti hujus, ut illic eat quo ego vel plebs haec cupimus, sine ulla dilatione elevetur. Erat autem locus in secretiori parte. Cumque accessissent ad feretrum, ut eum levare conarentur, tanta mox celeritate levatum est, ut facile a duobus portaretur, quod antea nec a plurimis movebatur. Quod omnes qui aderant cum eodem pontifice cernentes, cum magna exsultatione Christi gloriam magnificabant, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens. Cumque jam deportatum fuisset corpus ad sepulcrum, omnes qui aderant nullo genere temperabant a fletu; patrem se perdere clamabant, et inter fletus et singultus vix haec verba promebant: Cur nos, Pater, deseris, et cui alumnos tuos tradis regendos? Igitur corpore ex more tradito sepulturae, praefatus episcopus reverans est ad propriat Comparetur itaque, si placet, exsequiis hujus sancti viri, non dicam funeris, sed potius triumphi, inanis gloria saeculi: conferatur si potest etiam virorum divitum pompa huic sacerdoti defuncto aequanda. Illos confusis plausibus turbarum honorat insania, Aridium mundi aerumna exutum angeli cum coelestibus laudibus perferunt ad regna perpetua. Illi post saeculi pompas in tartara truduntur, hic post mundi adversa sinu Abrahae laetus excipitur. Illi divitiarum opibus oppressi et defuncti praecipitantur in gehennam, Aridius vero eleemosynis sublimatus cum sanctis resurget. in gloria. Illi postremum lugent in inferno damnati, Aridius laureatus exsultat Ecclesiae cum cunctis a saeculo sanctis. Gratias tibi Deus noster, qui reddi listi ei magna pro parvis, et quiescere eum fecisti in gloria sempiterna, et illa evangelica promissione, ubi ait: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam (Matth XXV, 21), hic meruit audire: Intra in gaudium Domini tui. Et sicut de talibus per Salomonem scriptum est: Justus de angustia liberatus est (Prov. XI, 8). Et per Jeremiam scriptum est: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus (Jerem. XVII, 7). Hinc et David dicit: In lege Domini voluntas ejus, et erit quasi lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Ps. I, 2, 3). Hanc etiam per Isaiam prophetam Dominus dicit: Ego vocavi eum et benedixi ei, et directa est via ejus (Isai. XLVIII, 15). Hinc quoque in libro Ecclesiastico dicitur: Timenti Dominum bene erit in extremis, in die defunctionis ejus benedicetur (Eccli. I, 13). Hinc et alibi scriptum est: Bonorum laborum ejus gloriosus erit fructus (Sap. III, 15), et in perpetuum corona ejus triumphat (Sap. IV, 2). Haec nos de obitu sancti viri sufficiat narrasse, ut ne legentibus fastidium ingeram. Verum et ejus 1305 vita terminetur, noster quoque terminetur et sermo.
INCIPIT DE MIRACULIS SANCTI ARIDII ABBATIS.
XXXV. Nunc de multis miraculis quae ad sacratissimum ipsius corpus Dominus assidue ejus meritis operatur, vel pauca de pluribus, quae in calce ejus obitus ibi Jesus Christus declaravit, pro legentium opportunitate aggrediar, ideoque non valet mens humana in verbis erumpere, quantis mysteriis milites suos superna gratia illustrat. Quidam monachorum de viri sacratissimi cellula, nomine Baudenus, cum instrumentis chartarum, quibus monasterii possessio firmabatur, regionem Burgundiae adire non distulit. Qui igitur expetens venerabilem et egregium antistitem; Syagrium Aeduae civitatis episcopum, eumque suis precibus imploravit, eo quod honore dignissimus prae omnibus in regis palatio habebatur, ut ejus patrocinio a diversorum aemulorum insidiis cellula tueretur. Qui scilicet petitionibus praefati monachi annuens, quae petivit vir reverentissimus non negavit: sed etiam auctoritate regali instrumenta munivit, et ad regionem remeandi tribuit libertatem. Cumque transissent dies plurimi, et obtenta petitione festinaret, oppidum Lemovicae regionis ingressus est. Quodam die in vico quodam, nomine Ricomago, virum magnificum Nectarium ibidem reperit; et quidquid petitionibus suis eventus praestiterat, omnia patefecit. Qui dum interea percunctaretur ab ipso, coepit sermonibus suis vacillare, menteque lapsa, ac furibundo vultu, statimque prorumpens in vocem, causam sui operis silere non potuit, quod adulterii vitio fuerat ludibriose inquinatus. Qui dum freuderet dentibus, et se suis morsibus laniaret, chrismarium quod vir beatissimus Aridius gestare consueverat, et reliquias habere sanctorum, a se concitus excutiens, projecit in terram. Et dum furor ingens illius sedari nullatenus poterat, vinctus custodiae mancipatur. Interea unus e famulis praefati viri, apprehenso chrismario quod a se projecerat, nesciens inter vestimenta reposuit. Qui dum hoc ageretur, constipatis in unum rebus, onerare jumentum coeperunt. Nam cum super ipsum onus elevatum fuisset, sacro pondere constipatus, in terra corruens gressum ultra movere non potuit. Quid plura? supponitur in alio, qui scilicet suscepto pondere, pari conditione idemque similiter in terra procubuit. Qui dum multis stimulis cruentatus urgeretur, nullatenus reddidit animos erigendi, quousque daretur causa intellecti culpa facinoris patefieri. Igitur dum arctius furoris impetu suae vesaniae ageretur, exclamavit quod chrismario, quod se indigne deportasse dicebat, cum suis vestimentis esset astrictus; et ideo vehiculum non movetur nisi hactenus tollatur, ubi potius est negligentiae culpa. Quod videlicet scrutato marsupio 1306 illico repererunt, et pro veneranda devotione ac religione vir sublimis Nectarius puero innocenti cum reverentia honoris superimponit; statim horarum solvuntur spatia. Praefatus namque Baudenus, cum antequam spiritu perturbaretur, utpote nec alio potest aestimari qui suo sensu non regebatur, coram omnibus extensis gressibus fugam iniit. Qui dum in unius spatio horae pene duodecim millia suis pedibus velociter curreret, fatigato corpore, semianimis corruit in terram: cumque a custodibus assecutus fuisset, apponitur mansioni. Exacta namque nocte diluculo consurgens, ad sacratissimum tumulum sancti Martialis cogente immundo spiritu se obtulit praesentandum; ibique ut professionem sui operis patefecit, expulso maligno spiritu, medelam meruit recipere sanitatis.
XXXVI. Sunt multa et alia, quae post transitum sancti viri omnipotens Deus operatus est. Hujuscemodi causa populis exspectantibus, unus e familiaribus ad virum magnificum antedictum velocissimo cursu perveniens, nuntiavit conjugem suam gravi mortis periculo detineri, quem vero admonuit ut festinus adesset, si vellet eam reperire vivam. Qui interea confidens de Domini miseratione, puerum qui chrismarium sancti viri secum detulerat jussit concitus inantea properare. Cumque domum fuisset ingressus, omnis familia in luctu et lamentatione vacabant, eo quod tam repentinae mortis articulo subjaceret. Quae scilicet oculis clausis judicium moriturae ostentu gutturis apparebat, ubi gravissimus exortus fuerat nodus. Quae etiam jam vocis officio obserato, ac caligantibus oculis, nec virum suum agnoscere poterat. At ubi chrismarium sancti viri collo morientis suspenditur, mors illico fugatur, statim oculi solvuntur in lumine, spiritus halitus saluti pristinae reformatur. Quae eructans fortiter, ablato gutturis nodo, quod esu non acceperat revomuit, et restituitur vitae cui mors imminebat in januis. Ipsum vero chrismarium vocatis sacerdotibus venerabiliter ad monasterium sancti viri deportatum est.
XXXVII. Sed quis singillatim omnia mirabilia quae ad sanctum ejus sepulcrum Dominus Jesus Christus operatur assidue, verbis valeat enarrare? Quadam die decreverat mulier se sancti viri praesentia esse videndam, ut referret gratias. Nocturnas vigilias celebrantibus monachis, Dabolenus quidam habens filium, nomine Babolenum, qui gravi fuerat membrorum vulnere addictus, deportatus a parentibus, ad tumulum sancti viri exponitur, qui dum in pavimento jaceret, nocte fere media puer prorumpens in voce, sensit membrorum compages locis quibus fuerant dissolutae adjungi, qui videlicet se erigens e pavimento, solidatis membris stetit super pedibus suis: et qui fuerat manibus exhibitus ad sepulcrum, gressu proprio cum ipso suo parente gavisi, gratias Christo referentes, revertuntur ad propria.
XXXVIII. Intuendum summopere est quanta omnipotens Deus sanctis suis in hac 1307 vita gratiae suae contulit dona, ut ad majorem gloriae cumulum ad supernam patriam remunerentur post triumphum. Itaque quidam ex monachis, nomine Gaudomeres, de monasterio Ambiacini, quod non longe ab urbe situm est, ipse vero a maligno spiritu detentus, ita ut visu quem cerneret morsu vellet decerpere, et in duabus vinctus catenis deducitur ligaminibus quasi reus ad judicem. Quadam namque die ad tumulum sancti viri deductus est, ibique redditus sanitati pristinae, ab adversario hoste a quo vexabatur ereptus est, in servitio omnipotentis Dei plerosque convertit. Nam catenae quibus miser astringebatur, sponte solutae sunt, ut miraculo duplici patefaceret quod in uno momento catenae constipatae confringerentur, atque a daemonio obsessum divina gratia absolveret, ut liber Deo serviret, cui creatura omnis ingemiscit. Nam si quis exigente causa quamcunque fuerit ob culpam vinctus, vel catenis astrictus, si contigerit ut per agrum publicum, qui basilicae ipsius proximus est, ducatur ligatus, mox ut contra eamdem ecclesiam ventum fuerit, confestim disruptis omnibus vinculis solvitur reus, nec patitur ulterius teneri astrictus.
XXXIX. Mirandis rebus plus adhuc miranda succedunt. Quadam vero die duo muti venientes ad tumulum sancti viri, licet lingua rogare non valebant, sed fide. Peruncti igitur oleo, mox solvitur imperante Domino lingua mutorum, et loqui coeperunt adorantes, et qui effecti fuerant elingues, protinus sermocinantur ad plebem. Electi quippe hoc in munere acceperunt, ut quanto magis virtutibus polleant, tanto etiam indignos se judicent, ne ad inanem gloriam rapiantur, ut dono non priventur superno. Igitur quatuor viri de diversis provinciis venientes, una caecitate damnati, tunc prostrati in oratorio exspectabant lumen, eventu quaerentes sancti viri remedium. Interea dum preces ad sacratum tumulum offerunt, unanimiter postulantes, illico caecorum oculos aperit, qui longo jam tempore fuerant clausi, claro lumine adepti, poscentes limina templi.
XL. Multa quidem et alia ibidem jubente superna gratia ejus meritis operantur signa atque virtutes: inter quae etiam et cicindelus exundante ubertim oleo superfunditur. Ex quo etiam sancto liquore multi illic peruncti a diversis sanantur infirmitatibus, et benedicitur ibi jugiter nomen Domini Dei aeterni. Sed et ad ejus nihilominus lectum, qui situs est in monasterii sui praedio, multae virtutes similiter declarantur. Sed et per diversa loca ubicunque sacrae ejus reliquiae deportantur, vel quo etiam delatae fuerint plurima signa virtutum, ejus merita revelante gloria Christi, enixius efficiuntur. Quae omnia ex ordine onerosum duximus verbis prosequi, et idcirco ea his paucissimis syllabis complexi sumus, quia jam cessare a collocutione festinamus. Quae vero si per singula, ut gesta constant, nunc 1308 enodare curaverimus, et modum paucissimi voluminis excedimus, et pro ipsa forsitan prolixitate fastidium legentibus ingerimus. Quae vero nos minus enarravimus, palam omnibus fidem praestant, conspicientibus illa multimoda vincula compeditorum, quae ad ejus sepulcrum in argumento rerum cernuntur appensa. Ex quibus etiam nos aut certe pauca, aut pene nulla commemoravimus, per id duntaxat quod in conspectu omnium apposita, velut nos locum, ita et omnes nos ambigimus nosse. Haec quidem quamplura infra pauco tempore constant acta. Illa scilicet quae deinceps per prolixa spatia temporum agenda sunt, qualia vel quanta fiant, quis modo aestimatione comprehendere valet, cum nunquam a Praesulis tumba hodieque restent fieri miracula. Sed quotidie aegri ad tumulum sancti viri veniunt, et ibi excubantes sani efficiuntur; caeci veniunt, et illuminantur; daemoniaci veniunt, et liberantur; perjuri veniunt, et aut moriuntur, aut etiam a diabolo vexantur; ferro vincti confugiunt, et solvuntur; claudi carrucis advecti, consolidatis gressibus, ad propria incolumes revertuntur. Multae quidem sanitates ex eo, qui illic crescit, olei liquore perficiuntur. Quanti rursus a frigoribus vel diversis infirmitatibus detenti liberati sunt post transitum beatissimi viri, qui fuerant ab hoste captivi. Nam libelli pagina singillatim non potest adnecti, ut ne infirmioribus fide fastidium praeparet, et dubitantibus sermo prolixior promulgetur. Haec igitur pauca de pluribus dixisse sufficiat, ut quasi de diversis floribus in sanctae Ecclesiae sinu redolentes repleta multorum corda credentes, ut carpere perfectos fructus valeant, quos mundialis delectatio non inquinat. Non potest enim et hic gaudere cum saeculo et illic regnare cum Christo; nec duobus dominis servire, Deo scilicet et mammonae. Deponentes igitur opera tenebrarum induamus arma lucis, quia Creator omnium est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. TESTAMENTUM SANCTI AREDII ABBATIS ATTANENSIS. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sub die pridie Kal. Novembr., anno 11 1309 regni domini nostri Sigiberti regis, Ego Aredius presbyter, et Pelagia, sana mente integroque consilio, judices et arbitros rerum nostrarum, metuentes casus fragilitatis humanae, ne nos subito repentina mortis praeveniret occasio, residentes, testamentum nostrum condidimus, quem ego ipse Aredius manu propria scripsi, et testibus numero competenti tradidimus subscribendum. Quod testamentum nostrum, si casu, jure civili aut praetorio, aut cujuslibet legis novellae conscriptione, vel veteris valere non potuerit, ad vicem codicillorum et omnium scripturarum, quae firmitati consistunt valere jubentur. Ut id fiat, detur, praestetur, illibatum in omnibus teneatur, secundum tenorem infra scriptum, quem Christo Domino adjuvante constituimus.
Itaque te, sancte Martine Turonensis, judicantes constituimus ita ut per praepositum sanctae ordinationis tuae basilicae. Quod vero tibi, vel quidquid unicuique donavimus, aut quod fieri rogavimus, haec omnia potestate et sancta dominatione tua post obitum nostrum ut fiat et permaneat supplicamus. Ideoque donamus tibi, sancte Martine, per hujus testamenti paginam medietatem Griciensis, aliam vero medietatem cum aedificiis, vel cum omni jure suo, Attano consistentes monachi nostri in perpetuum te, sancte Martine, defensante possideant: ea videlicet ratione, ut ad monasterium, quem Domino inspirante et adjuvante nos fecimus, et monachos quos ibi Deus per nos peccatores esse ordinavit, aut inantea Deus ordinare jusserit, id est tam de ingenuis quam de servis nostris, tibi, domne Martine, fecimus, ordinandos commendamus; ita ut si exinde, quod absit, quisquam abstrahere de potestate vestra voluerit, quae tibi, sancte Martine, ad loca sancta amore Christi et in tuo honore vel sanctorum aedificata sunt, aliquo malo atque iniquo ingenio, quod Deus avertat, quem regendum gubernandumque dignus haberetur, absque procuratione sanctae vestrae basilicae ordinare aut subdere neglexerit, sit per virtutes tuas anathema.
Portionem nostram de agro Sisciacensi, hoc est domus et oratorium cum reliquis aedificiis, agris, silvis, pratis, pascuis et accolis [Ed., areolis], cum omni jure suo, sicut a nobis praesenti tempore possidetur, tua sancta basilica, domne Martine, sed et commendati monachi 1310 Attanenses, quos sub tuo patrocinio vivere sancimus, et qualiter Deum propitium habeatis, et mancipiola vobis ex ipso fundo Sisciacum tibi, domne Martine, atque tuis monachis condonavimus, quod est ad partem basilicae tuae, aratores tres, Parminium, Talasium et Claudium, seu et reliqua mancipia nostra, vel quaecunque nobis debita servitute debentur, exceptis illis qui jam liberi sunt, Clara scilicet et Marcia: Ursacium cum uxore et filiis similiter tibi ad servitutem donamus, ea vero conditione, ut quaternos aripennos vineae colant.
Cellam quoque nostram in honore sancti Medardi dedicatam, quae sub Gaudomaro [Al. Gandomoro] sita esse videtur, et vulgo Exidolium appellatur, cum omnibus suis pertinentiis monachi Attanenses, te, domne Martine, defensante, possideant. Nonniacum domum nostram cum aedificiis, vineis, silvis, pratis et pascuis, vel cum omni jure suo, similiter et Luciaco, Marcomonte, cum vineis, vel omni jure suo, secundum quod a nobis est Deo propitio possessum, monachi nostri Attanenses ut per te, sancte Martine, habeant volumus, et, te defensante, ut possideant rogamus, cum mancipiis, his nominibus, Parminio cum uxore et filius, Leomere cum uxore et filiis, Armedio cum uxore et filiis, Rustico cum uxore et filiis, Claudio, Silvio cum uxore et filiis. Hi enim similiter quaternos aripennos vineae monachis colant, uxores vero eorum decenos argentos singulis annis monachis suprascriptis nostris Attanensibus desolvant, et nihil amplius ab eis ullus ullo tempore exigere praesumat. Peculiaria vero eorum, campellos et vineolas, nullo inquietante possideant, ea vero conditione, ut nec vendere, nec alienare praesumant. Scauriniacum vero domum nostram, quae portio nostra dicitur [Al., debetur], praeter id quod dedimus, vel id quod vendidimus, cum vineis, pratis, silvis et pascuis, medietatem basilica tua, domne Martine, haeres instituta recolat, et medietatem monachi nostri Attanenses per te ut habeant, humili supplicatione deposcimus. Eufrasium et Meroalidum vinitores vineae [Al., basilicae] tuae deputavimus, domne Martine, ea vero conditione, ut quaternos arpennos vineae colant et deligant [Al., dirigant].
Valentinianum pariter monachis supra scriptis deputamus, ut et ipse quatuor arpennos vineae colat monachis, et nihil amplius. Uxor 1311 sua Subfronia, et filios, si habuerint, in libertate permaneant. Basilica sancti domni Martini dedimus portionem nostram ex fundo Rofiaco, domum nomine Juliaco, cum omni jure suo. Similiter et dono Genuliacum cum aedificiis, pratis, silvis et pascuis, vel omni jure suo, sancto Martiali volumus esse donatum. Et de Scauriniaco, vineae cultae arpennos quinque, quos Provincianus vinitor coluit, et in Negiaco vineae cultae arpennos quos pro oblata nostra donamus, ut servientes sancto Martiali vel matriculae suae per sanctum haeredem nostrum accipiant. Area cum domo nostra intramuranea Lemovicinae civitatis cum ingressu et regressu ejus, basilica tua, sancte Martine, et monachi nostri Attanenses aequali successione possideant. Similiter in Issandone castro aream intramuraneam cum domo nostra simili aequitate possideant [Al., possidete].
Eustriaco portionem nostram Florentiae et filiis suis volumus esse donatam, et liberi nostri, quorum nomina sunt inferius comprehensa, sub defensione tua, sancte domne Martine, consistant; id est Castorio cum uxore sua Limphasia, Octardo cum uxore sua Exsuperia, Aquilino et Pascentio cum uxoribus eorum et filiis, Malloste cum uxore sua, Antedia cum filio suo, Leotchardo cum uxore sua Gaudiosa, Gariabaudo cum uxore sua, Faustino cum uxore sua Ermentaria, Joanne cum uxore sua et filiis, Marometo cum uxore sua Sanctonidia, Frontuino cum uxore sua et filiis, Antonia, Nimasio cum uxore sua Maria, Majoriano cum uxore sua Gerontia, Leoneto cum uxore sua Bajola, Basulo cum uxore sua Avencia, Mauricio cum uxore sua Margaridia, Sanieldo cum uxore sua Marcella, Leontio cum uxore sua Euminia, Urretia, Eulia, quam redemimus captivam, Romana cum filiis, filios Burgoneri, Frontasio cum filiis. Hildemodum cum uxore et filiis liberos esse jubemus, cum campellis et vineolis eorum, vel quantumcunque peculiaria habent, aut habere potuerint inantea volumus esse concessum, ea tamen conditione, ut de campellis vel vineis vendere nec donare habeant potestatem. Proculam et Macedoniam similiter ibidem deservire jubemus, necnon et mancipiola haec, et agnitio eorum inferius comprehensa, decernere servi nostri jubemus, Solemio cum uxore sua et filiis, Maurenciano cum uxore sua Valeriana. Aligilio cum uxore sua Basilia, Aliasonio cum uxore sua Florentina, Specia cum uxore sua Eugeria [Al., Eugenia], Lupicino cum uxore sua Hoctorecia cum filiis, Francardo cum uxore 1312 sua Orogia cum filiis, Amareto cum uxore sua Savina, Frangomere cum uxore sua Leoboda, Partenio cum uxore sua Mariosa, Sonulfo [Al., Ronulfum] cum uxore sua Animia et filiis. Agnitionem eorum diximus, sed et aliquos ex ipsis liberos fecimus: hi vero cum campellis eorum, et vineolis, vel quidquid habere videntur, aut adhuc venire potuerint habere decernimus, ita ut singulis annis terna pondo carrae inferant nostro, et singulis mensibus eulogias vicissim ad missas nostras revocent, et inferant in altario quinos argenteos, et donent exenio secundum quod paupertas eorum parare potuerit: nihil amplius ab eis aut a basilica sancti Martini, aut a monachis nostris requiratur, quam quod scriptum est implere debeant.
Et istos liberos nostros et liberas nostras, quos nobis bonae memoriae genitor noster Jucundus per testamentum suum commendavit, similiter et illos quos pro remedio [animae] bonae memoriae fratris [Al., filii] nostri Eustadii liberos fecimus, tibi, sancte Martine, defensandos commendamus. Et si quis eis amplius praeter hoc quod eis injunctum est, in quolibet inquietare aut dominare voluerit, tu, sancte Martine, defendas. Nam et mulieres istas, quas inferius ascripsimus, id est Baudonidia cum filiis suis, Habenda, Allovera, Fraterna, Amasonia, Artemia, Susanna, Proba, Probatia, Frotania, ut singulis annis singulos trientes monachis nostris dissolvant, et nullus eis magis requirere praesumat, ne incurrat quod supra comprehensum est. Caballos est jumenticula nostra, seu vaccas, oves et boves, et porcos, lecturia, utensilia per domos, vel quidquid per cellaria aut areas nostras post obitum nostrum invenerit ordinator sancti Martini, medietatem pauperibus eroget, et aliam medietatem monachi nostri supra scripti percipiant.
Addimus etiam mancipia, quae colonaria appellantur, et nobis tributaria esse perhibentur [Al., debentur] medietas ad basilicam tuam, domne Martine, et alia medietas monachis nostris proficiat, et reddant omnes singulis annis trientes. Hoc est Eulodio cum filiis qui nobis esse debentur, Renchardo cum filiis, Friardo cum filiis, Amanda cum filiis, Gundemero sine [Ed., cum] filiis, Dominica cum filia. Idcirco praefata mancipia his sanctis locis donavimus, ut ipsorum merces nos peccatores [liberet].
Quod unusquisque locus sanctus constitutus ibi habeat ministerium declaratum, 1313 rectum duximus inserendum: id est turres quatuor, cooperturiolos holosericos tres, calices argenteos quatuor. Duo sunt ansati, comparati solidis tricenis. Nam ille medianus prae auro fabricatus valet solidos tricenos, et ille quartus valet solidos tredecim. Patenam argenteam valentem solidos septuagenos duos. Coopertoria holoserica quatuor, unus valet solidos tricenos, alius solidis sexdecim, tertius solidis quindecim, quartus solidis quadragenis quinis. Duo ex ipsis auro sunt fabricati. Item coopertorium lineum ornatum valens solidis quatuor, pallas corporales quatuor, coopertorios holosericos tres, minores quinque, et pallas, tribunalia [Al., tribunae] in basilica valentia solidis duodecim, et alia quotidiana valentia solidis sex, et alia quotidiana quae sunt ante altare valentia solidis quinque. Vela ornata de ostio majore valentia solidos tres. Alia vela de ipso ostio valentia solidos tres. Item velum ad ostium minus valens solidos duo. Item velum pictum valens solidos quinque. Similiter in oratorio sancti Hilarii coronam cum cruce argentea deaurata cum gemmis pretiosis, plena reliquiis sanctorum domnorum, et suo ornatu, valentem ad aestimationem solidos centum, habens corona illa in se pendentia folia ex auro et gemmis facta numero octo; et in illa cruce similes factae duae, et mimitatae gemma grande circumcirca auro, et subtus crucicula ex auro, et gemmulenas octo. Pallam holosericam cum suo ornatu valentem solidos duodecim. Item pallam super altariolo sancti Hilarii linitam auro, et margaritis fabricatam, valentem solidos triginta. Velola per ipsius oratorii parietes tria holoserico ornata, valentia solidos octo. Item pallam super altario domno Hilario quotidianam, valentem solidos duo. Item velum in domo Hilarii dramioserico, valens solidos quadraginta. Item in domno Maximino velola tria. Ante altare unum vermiculum, velentem solidos duo, et illa alia duo, valentia solidos tres. Et item pallam vermiculam in domno Juliano, valentem solidum unum. Pallam quotidianam in domno Maximino holoserico ornatam, pallas corporales in domno Hilario vel velola ad ostia quotidiana. Item ad pallas super sepulcro sancto holoserica duo, valentia solidos sexaginta. Item pallas super sepulcra quinque Achaica exornatas, valentes solidos quindecim. Item pallam profedatam [Al., prosericam], valentem solidos duo. Item aliam profedatam, valentem solidum unum. Vela ante ipsa sepulcra duo, valentia solidos quinque. Haec omnia et ornata sanctorum, vel quidquid super sepulcra nostra martyrii Attanensis sanctorum, id est Scipionem diaconem et Aventiolum, quos instituimus ipsis custodiendum et studendum ante sanctos, et domno nobis Nicetio diacono sancti Martini consignavimus, simul et de Sisciaco oratorio tribunalia duo valentia solidos quatuor, vela ad ostia tres, valentia solidos sex; turres, calices, pallas et 1314 coopertoria praedictis martyrariis ad custodiendum tradidimus.
Nam et adhuc adjuramus praepositum sancti Martini et monachos nostros Attanenses per corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et merita omnium sanctorum, ut in oratorio sancti Hilarii, in cella mea, quinta feria, omni tempore, maturius matutina et missa sanctorum domnorum a monachis ibidem revocetur. Et tectos sanctorum reparari, cum necesse fuerit, jubeatis, hoc est Attano et Sisciaco, admonentes et monachos, et liberos et servos et accolas nostros, ut ipsa loca sancta omni tempore sint munita, sicut mos est, hoc videlicet compositum sicut reliquerimus, sic etiam conservetur ut oportet in Domino Jesu Christo. Illi vero qui nobis vel monasterio atque congregationi nostrae deservire noluerint, a rebus omnibus nostris, tam nobis superstitibus, quam post obitum nostrum habeantur extranei.
Attanenses si nobis vivis, monachis Vosidensibus solatia, sicut placuerit, praebuerint, Fexitoialo portionem nostram et centum arpennos terrae in Sisciaco prona voluntate donamus; sin vero renuerint solatia praebere, quod eis a nobis donatum est, basilicae tuae, sancte Martine, et monachi Attanenses tibi commendata omnia revoces in perpetuum possidendum.
Quidquid vero in hoc Testamento nostro fortasse non comprehensum est, aut ut poni debuit, excessit: si terrula, aut aliqua res mobilis inventa fuerit, ab haerede nostro domno Martino omnia sibi vindicanda revocet. Si mancipiola remanserint, et inventa fuerint foris testamentum, tam qui chartulas libertatis extenderint, quam qui non habuerint, defensante sancto Martino, in libertate permaneant. Et quicunque per chartulas manus nostrae subscriptione firmatas dedimus, omnino valere praecepimus. Si quis autem contra hoc testamentum nostrum venire voluerit, aut aliud quam quod deliberatione nostra ista geritur, ire tentaverit, et hic et in aeternum per virtutes sancti et beati domni Martini sit excommunicatus et anathematizatus, et veniat ei illa maledictio, quam psalmus CVIII continet in Judam Scariotis. Si quae litteraturae aut caraxaturae in ventae fuerint, nos eas fecimus, dum testamentum nostrum saepius relegimus, idque emendare decrevimus.
AREDIUS, in Christi nomine peccator presbyter, testamentum nostrum scripsi, relegi, et subnotavi, die et anno quo supra. PELAGIA testamentum nostrum relegi et subscripsi die et anno quo supra. ALSTIDIUS, rogante domno meo Aredio, et Pelagia, testamentum nostrum ab ipsis factum subscripsi. 1315 CALPURNUS, rogante domno meo Aredio et Pelagia Testamentum hoc subscripsi, die et anno quo supra. LEO rogatus a domno Aredio et Pelagia Testamentum hoc confirmavi, die et anno quo supra. NECTARIUS 1316 hoc Testamentum confirmavi, rogante domno Aredio et Pelagia. Sign. + Aidelfi subdiacono. Sign. + Nectari testis.