Vita B. Epiphanii (Ennodius)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Vita B. Epiphanii
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 63


EnnTic.ViBAn 63 Ennodius Ticinensis473-521 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Ut praeliantes assurgunt buccinis; ut equorum celeritas ad potiorem cursum ferrata calce provocatur: ita dum majorum virtus sollicitat, ingenia novella confortat. Qui cana exercitia et veterum gesta relegit, ad disciplinarum frugem propositis laudum praemiis inardescit. Imago praecedentis gloriae, ut ad posteros veniat, linguarum catena retinetur: non licet per aetates perire, si quid lectio serenis actibus amica susceperit. Itaque eloquentiae diuturnitas, mortalis naturae sine congressionis periculo vincit angustiam, per quam optimorum conversatio, ipsis decidentibus, nescit occasum. Restituetur quidem corpus origini, et destinatus a superis spiritus ad proprium recurrit auctorem: quorum tamen probitas libris mandata fuerit, eorum vitalis est obitus. Dicat forsitan interpres austerior: Abjurat praedicationis dulcedinem perfuncta mens saeculo, et carnis vinculis absolutus non desiderat quae inter incerta mundi gessit, agnosci: sed illos humanus carcer, sine libertatis dispendio, refudit opifici: dum inter polluta gradiens, nitorem suum anima Deo nostro intenta geminavit; et per mandatorum coelestium lineas lenocinantem hujus lucis non sensit errorem. Nobis vero ista reviviscant, nobis profutura serventur; quibus si a studio deest sectari meliora, de illorum qui facem conversationis suae praeferunt, venire debet exemplo. Tu autem, venerabilis abbas Leonti, qui id mihi operis injunxisti, adjuva oratione titubantem, et siccitatem styli sanctarum precum imbre locupleta: facies enim, ut confido, meritis praecipuum, quod aggredi me ipse jussisti. Pronum est, beatudini tuae jejunam eloquentiam fecundis innocentiae ferculis ampliare: credite mihi, vos respiciet extortae aut culpa, aut genius dictionis: cujus nisi substantiam religiosa auctoritate firmaveris, videbitur judicii tui clauda fides delegisse minus idoneum, cui venerandi laboris provinciam commisisti.

VITA. Igitur beati Antonii narraturus insignia, primum Spiritus sancti mihi majestas invocanda est, ut qui illum rebus divitem fecit, me in his explicandis per linguae frena moderetur, et labiorum sordes prophetici carbonis diluere maturet incendio, ne conscientiae nebulis lucem conversationis illius, aut amplissimis pauperem faciam laudibus, aut infantia arente devenustem. Benedicitur indivisa Trinitas Deus noster, qui servum suum Antonium, tanta virtutum dote sublimem, circa Danubii fluminis ripas in civitate Valeria, Secundino patre lucis hujus januam jussit intrare. Qui quamvis de splendore natalium conscientiae jubar hauserit, tamen fulgorem stirpis praecipuae morum radiis obumbravit, vincens decorem sanguinis ingenii claritate; dum coruscantem germinis sui lampadam actuum serenitate transcendit; et factus est victor stemmatis sui, per quod universos nascendo superavit. Qui dum adhuc de matris penderet uberibus, quem praescivit Dei gratia, non reliquit: nec passa est inopem favoris existere dispensatio coelestis, quem remunerandis plenum studiis approbavit. Qui ne sancti instituta propositi per parentum blandimenta frangeret, annorum ferme octo genitoris tutela nudatus est: mox tamen ad illustrissimum virum Severinum ignara fuci aetas evolavit: qui dum eum mulceret osculis, futura in puero bona quasi transacta relegebat. Fuit enim, cujus meritis nihil esset absconditum. Ille hunc sibi futurum participem, pia ubique voce praedicabat: credo, ut incipientis tirocinia spes annuntiata solidaret.

Sed postquam beatus vir humanis rebus exemptus est, Constantii antistitis ea tempestate florentissimi, junctus obsequiis, gloriosis operibus vitae rudimenta dedicavit: qui eum inter ecclesiasticos exceptores coelestem militiam jussit ordiri: erat enim venerabilis sacerdos Antonii nostri patruus. Sed nunquam ille magisterii rigorem consanguinitatis lege mollivit: nec fecit securum de necessitudine discipulum non timere, cui gratiam doctoris nisi censura non praestitit. Tantus fuit circa sectatorem diligentiae modus, quantum judicia contulerunt: meritum suum in facie monitoris agnovit. Sed jam peccatorum consummatio Pannoniis minabatur excidium. Nam succisa radice substantiae regionis illius status in pronum deflexerat. Per incursus enim variarum gentium quotidiana gladiorum seges messem nobilitatis absciderat, et fecundas humani generis terras ira populante desolabat. Jam Franci, Heruli, Saxones, multiplices crudelitatum species belluarum more paragebant: quae nationum diversitas superstitiosis mancipata culturis, deos suos humana credebant caede mulceri: nec unquam propitia se habere numina, nisi cum ea aequalium cruore placassent: cessare confidebant iram coelicolum innocentis effusione sanguinis, qui ut in gratiam redirent cum superis suis, propinquorum consuerant mortes offerre: quoscunque tamen religiosi titulus declarabat officii, hos quasi sereniores hostias immolabant, aestimantes, quod piorum jugulis divinitatis cessaret indignatio, et fieret materia gratiae locus offensae. Inter quas temporum procellas Constantius pontifex, ne quid in mundo haberet subsidii, terra hostilibus deputata, humana lege liberatus est.

Post cujus resolutionem, Antonium nostrum famuli ad Italiae partes quibus coelitus fuerat deputatus, Christo duce perducunt. Principe loco Tellinae vallis, quae id sortita est vocabuli, limen ingreditur: quam montium ex utroque latere brachiis fabricata naturae ditat amoenitas, et de verticibus fecundis amnium plebe locupletat uber solum: quod avaris respondet juxta desideria immoderata cultoribus, non tamen ita aristis praegravidum aut dotatum pascuis, aut arbustis compositum, aut fluminibus laetum, ut non plus supervenientis personae gratia praestaret, quam ipsius originis variata et distincta formositas. Illic Mario presbytero qui spiritibus immundis dominabatur, adjunctus est: quia haec est rerum conditio, ut novi hominis mores divulget inventa sodalitas: et qui ignoratur per originem, similium clarescat affectu. Deprehenditur mens secreta per socios, et cui non licet ad liquidum supervenientis aestimare conscientiam, conceditur ut de suis deprehendat externos. Nam cum eum beatus Marius illis oculis quibus mentes videntur, inspiceret, et interioris decorem hominis absconditis percontaretur obtutibus, voluit eum clericorum sociare collegio, et inter ecclesiasticos coetus praestantem meritis dedicare personam. Sed fugit honorem, velut veneni poculum, qui semper potentiam credidit subjacere, et servire patienter praetulit regali dominatui.

Ne tamen diu humanae conversationis mixtus illecebris, societatem contagionis hauriret, elegit secessum haud procul a beati martyris Felicis sepulcro, ubi Larius Jonii marmoris minas deponit; quando ne evagetur longius, objectis ripis resistunt frena telluris. Illic inserto nubibus vertice mons coruscat, qui sublimitate sua vincit aspectum. Sed quam superbus est magnitudine, tam difficilis ascensu. Nam nullis ante monachum nostrum patuit gressibus; nec per praerupta saxorum humani generis admisit, formidine repugnante, vestigium. In praecisis cautibus tuta feris longum praebuit nullo exterrente cubilia; eo bestiis blandior, quo terribilius agricolarum minatur excursui. In hoc Dei famulus sedem diligit, in quo sola fuit placendi causa, quia nequaquam lenocinabatur aspectibus. Nihil secum amplius, nisi parum leguminis et ligonem quo terram sollicitaret, de mundi beneficiis assumens; dedicavit callem subjecta asperitate nescitum. Juga illa indomitam naturae legem Antonio congrediente perdiderunt: reserata itinera post ingressum ejus patuere cupientibus. Invenit illic tamen duos senes, quos jam ita inter lustra belluarum habitatio longa miscuerat, ut nihil de illis mundo fama nuntiaret: quorum vitam scientiamque plene videor elocutus, cum expetitam pro Dei timore habitationem sine nube vulgavi. Brevi post, horum unus assumptus est, et terreni carceris mole deposita, aetheriam valetudinem felix anima resumpsit: nam absolutionis ejus tempore columna ignea beati Antonii oculis est ingesta, ad coelum usque pertingens: credo, ut venerabilis viri fides, et ardor ille vitiorum decoctor typico monstraretur incendio. Tunc dum ibi Deo cultor tota disciplinis coelestibus virium suarum vela laxaret, et per sinus animae corporisque extrudentia paleas flabra susciperet: cujus vigilias, jejunia, lectionis assiduitatem jure replicarem, nisi haberem digniora memoratu. Nunquam ille cibum sumpsit, nisi fatiscente corpusculo, nunquam nisi exemptis officii muniis, sollicitudinem quiete laxavit. Sed quid retexam, quae perfectionis habuerit instrumenta perfectus, aut per quos gradus ad celsa conscenderit, quem liquido declaratum est obtinere sublimia? Scivit ille sic per labores varios disciplinarum lineamenta sectari, ut nunquam assumeret arrogantiam de labore: et cum omnia essent digna praeconiis quae gerebat, dispendium virtutis credidit fuisse laudatum. Sic totum de ejus actibus opinionis luce radiabat, ut nihil praeberetur ostentui: praeminebat censura mentis in corpore, et iracundiam quam contra culpas anima ejus susceperat, facies infucata pingebat. Videres adversus flagitia mundana torvos oculos, et indefessa contra saeculi blanditias Christi militem bella tractare. Quando illa imago statum suum resolvit in risum, et ab ordinis proprii rigore laetitiae debilitate confracta est? Interea dum velut obsignatum monachi in universis implet officium, vir quidam quem sponsae suae amor in facinus impulerat, et ad effusionem humani sanguinis affectu et indignatione provocarat; dum conscientiam se credidit fugere mutatione terrarum, et in aliis provinciae partibus innocentiam reperiri quam furore duce perdiderat, velatum simplicitate ad secreta eremi portavit homicidam, putans in Dei obsequio constitutis de actibus suis praeter effigiem nil patere. Artifici humilem simulavit obtutu; et per dolosi commenta consilii, fabricata subjectione compositus, cautioribus scelerum sordes texit obstaculis. Difficile est praeter Deum deprehendere, quidquid obsequendi argumentis involvitur: proinde flagitium celat abjectio: raro in lucem erumpunt crimina, quae auctor obtemperandi scierit fuco sepelire. Protinus tamen adfuit ille index consuetus, et latentis secreta conscientiae divinae vocis clave reseravit; in his sermonibus adorsus Antonium, quando eum plus quam homo possit docuit cognovisse, illum denudans, qui crasso indumento latronem tegebat: « Cave, inquiens, ne tanti criminis reum sancto velis miscere collegio: ne lupum ovibus, agnis viperam negligens aestimator adjungas. Iste animam Dei manibus concessam per ensi fragmenta gutturis effugavit, et internecivo fratris furore constricti vitam e sedibus suis, dum infert faucibus vincula, dissolvit: hunc debitum exitium sequitur, nec a jugo supplicii erit alienus qui humano sanguini non pepercit: misericordia est, circa facinorosos servata districtio. Ergo sopori terminum ponens, mandatorum coelestium hostem depelle, ne candida conversatio tecum habitantum fusca supervenientis contagione violetur. » Illico divinis obsecutus imperiis hominem vocat, mentientem convincit, feriato ore male conscii omnia ejus gesta persequitur. Expavit deprehensus, cum flagitia sua recenseri videret ab homine, quae sine teste humani generis commiserat: viaticum poposcit, fugam tremens apparavit: continuo tamen pedissequa reum ultio comprehendit, et expiatum scelus patratoris morte nuntiavit. Ita sermo justi viribus carere non potuit. Interea sanctus vir per regiones finitimas insidiatricis famae linguis innotuit: quae ne pareret de celebritate jactantiam, ante provisa sunt remedia, quam morbus adolesceret. Qui enim grandaevus aut debilis, duce diligentia, non itineris illius transmeabat abrupta, cum dantibus valetudinem desideriis etiam aegritudines corpora non tenerent? Hac perterritus frequentia; ad secretiora eremi beatus Antonius credidit evolandum, ne singulorum devotio inamabilis arrogantiae mater existeret, et de multiformi gratia rigidioris propositi ruina nasceretur. Mox tamen secessus quem pendula rupes commendabat, electus est: in quo annis pluribus solus, et vere monachus vitam sine humani generis consorte transegit. Dabat feras pro sodalibus montana solitudo: mugitus ursi aliarumque belluarum minax immurmuratio, pro blandae confabulationis communione ponebatur. Denique ea tempestate ursus petulantior, gloriae plus daturus, caules ipsius puberibus foliis laetiores, et quadam domino hilaritate gestientes, immani ingrediens contritione vastavit, ita ut nusquam de simplici fruge spes residua linqueretur: quem ille baculo mulcatum districtius abire praecipiens, testem virtutis suae, et nuntium passionis ad alias ire bestias mox coegit: ut impleretur Domini fidelis pollicitatio, quae sectatoribus suis totius veneni et omnium ferarum promisit obsequium. Rursus tamen gradienti ei per destinatum callem rugiens se fera suggessit: quam ille sola jussione turbatum iter fecit aperire; et occupata viae claustra deserere. Sed ecce iterum alis pernicibus, per proditionis suae ordinem, Dei servum in quo loco degeret fama vulgavit; aliud de ipso, pro sententiarum varietate, diversis opinantibus. Tunc liquido patuit per occursus multiplices nihil obstare cupientibus; planari ardua, solidari scissa, pendentia non timeri. Sed potioribus insidiis, ne per arrogantiam hostis subriperet, fortiori consilio manus opposuit, ne jam grandaevus perderet, quod inter tirocinia virtute servasset: acrius enim circa robustos diaboli certamen est, et majoribus copiis illos aggreditur, qui conflictus ejus experti roboris sudore domuerunt. Universa tamen secum ipse pertractans, brevi animum suum allocutione firmavit. « Quid agimus, mens adhuc mundani oneris fasce depressa, quam nondum ad auctorem suum corporeus carcer evomuit? non tibi certa est de perfectione fiducia, dum adhuc includeris fragilitate carnali: periculis plena sunt, quae videntur esse tutissima: lenocinia hostis tui intelligis, dum universorum voce laudaris. Vide quantis labores insidiis: absconditum esse non licet, quod adimus: latebram nostram persecutio manifestat hostilis. Sanctorum petamus exercitum, et illam Lirinensis insulae cohortem irriguo inquiramus ardore: quem solum hactenus pulsavit adversarius, timebit inter inimicam sibi multitudinem constitutum. Instructa praeliis acies illa semper invigilat, et variis perfossum ictibus abigit infestantem: quot bella illis diabolus intulit, numerant tot triumphos: non metuunt quotiens adesse Satanam, ut dimicantes acuant, classico fuerit stridente nuntiatum: semper eruditos et fortes reddidit quotidiana decertatio, quomodo prolixior pax solutos. » His dictis, dimissa fratribus cellula, quos ibidem praedicti amor congregaverat, apud Lirinum improvisus apparuit. Nuntiavit virum insignium meritorum facies jejunii pallore decorata. Nam dum secreti nitorem hominis splendidissima macies indicaret, non defuit actuum ejus praeco consuetus: immaculatam conversationis ipsius speciem sub verborum abundantia et relationis ubertate describens. Mixtus grandaevis et praecipuis gestorum suorum lampadam non minori intellexit igne rutilare: metitus est fomitis sui lucem, dum vidit alieni. Quasi inter ornamenta coeli et sidera pleno fulgore micantia, supervenientis astri claritudo societur; certant sine invidia: geminare radios, et per augmenta luminis speciem superare novitatis. Alia prolixiori crine facem suam stella commendat; alia puriore: unam ditat potior flamma, nobilitat alteram per spatia nocturna sincerior. Sic Antonium nostrum per universas locorum mutationes a Christo veniens disciplina comitata est. Providit tamen, ne cui in illa nutrice sanctorum insula, cum praestaret meritis, praeferri videretur honoribus: sciens in humilitatis radice plantatum ad centenos fructus assurgere. Blandus juvenibus, gravis maturis, doctus peritis, submissus existendo simplicibus, totam illam dominici gregis legionem distinctam actu, variatam gentibus, quasi unam animam in sua affectione collegit. Ibi biennio, se ipso potior, mundi istius sarcinam deponens, victor insidiarum quas antiqui serpentis parat astutia, diem nostrum et lucem praesentis saeculi perpetui luminis adeptione commutavit. Taceo qualiter vitam ipsius mortis claritudo signaverit, ne universa digerens, non tam veritatem narrasse, quam praedicti laudibus videar immoratus. Veluti si quis consitum lucum frondium densitate repererit; ex quo coronam ferro stringente subripiens, genium silvae, dum praesumit parva, non amovet; melioribus equidem de Antonii nostri factis, quae stylo non attigi, narranda servavi. Vincar forte eloquentiae flumine: nemo me circa illum superabit affectu. Habeat qui secutus fuerit, de peritiae messe jactantiam: mihi gratiam beati hominis nemo praeripiet, qui ad explicanda ejus bona primus accessi.