Jump to content

Vita B. Posthumii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita B. Posthumii
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


Vita B. Posthumii (Auctor incertus), J. P. Migne

Prologus.

(0429)Quoniam desiderio desiderasti semper audire quae sancta sunt; et nos, ne silentio tempora peragantur, curare debemus: idcirco de operibus Domini tacere non possumus, quae in servis suis indesinenter ostendit. At primum, de sancto Posthumio Dei servo sciendum, quo ordine eum Dominus ad suam vocare dignatus est gratiam, sicut referentium jactavit oratio, qui conversionis ejus ordinem noverunt. Haec vestrae dilectioni scriptis intimare curavi, quomodo per rusticos Dominus credentibus in se manifestavit regni sui mysterium.

VITA.

(0429) (0429A)233 CAPUT PRIMUM.--Erat Posthumius Mempheus genere, gentilis natus, ab infantia innocens, ignarus litterarum, et ab omni peritia alienus Aegyptiorum, ab eorum gentilium delubris semper extraneus. Fuerat restium spatarius, nunquam se adolescentium gregibus commiscuit, nec publici usus fabulas aliquando cognovit, pes ejus ad saltandum non est commotus. In vita sua nunquam de ore ejus turpis sermo processit, neque avaritia in cor ejus aliquando ascendit. Ad feminam oculos suos, cum adhuc esset in saeculo, non levavit; mendacium omni virtute vitavit; discordiam vel odium adversus proximum suum, neque contra extraneum, noverat; custodiebat pacem in animo suo per omne tempus.

CAP. II.--Cum ergo haec ab eo gererentur, et annorum (0429B)esset triginta septem, placuit Deo eripere eum de corruptione peccatorum, et ad incorruptionem vitae aeternae evocare. Unde fertur introisse ad eum angelum Domini, quando ipse plectam de spato plectebat. Aitque ad eum angelus: Posthumi. At ille ait: Quid est? Et dixit ad eum angelus Domini: Quid est in manu tua? Ille ait: Funis plectacius. Et dixit ad eum angelus Domini: Deum excelsum, qui habitat in coelo, nosti? Posthumius dixit: Domine, nescio si est Deus in coelo; sum enim rusticus, et nulla est mihi sapientia. Arti meae inservio ab infantia mea, et nihil ab urbanis hominibus audivi quod discerem, sed et publicum semper fugi accessum. Dixit ad eum angelus: Ora Deum, et dabitur tibi sapientia et intellectus. Posthumius dixit: Deum non (0429C)novi orare, nescio enim quid dicam. Et accepit angelus folium lauri, et scripsit in eo verba orationis, et dedit illud Posthumio, dicens: Manduca illud, et erit amarum in ore tuo sicut fel, ventremque tuum implebit obsecrationibus sapientiae, et dabit tibi formam orationis et sanae doctrinae. Et accipiens Posthumius, manducavit: et factum est os ejus amarum. Porro venter ejus dulcedine impletus est, et magnificavit (0430A)Dominum valde. Vere autem credidimus in eo impletum illud prophetae Ezechielis (Ezech. III), vel Joannis apostoli (Apoc. X), qui librum de manibus angelorum accipientes, comederunt et adimpleti sunt sapientia ad prophetandum.

CAP. III.--Item angelus Domini tetigit labia Posthumii. Et depulsa amaritudine, lingua ejus de Deo loquebatur ingentia. Dixitque ad eum angelus: Posthumi, fige genua tua in terra, et faciem tuam ad Orientem, et tunc dabitur tibi a Deo quemadmodum possis orare. Et posuit Posthumius genua sua in terram, faciem quoque etiam ad Orientem, et infusa est ei oratio, et ait: Benedicam te, Domine Deus omnipotens, rex coelestis, qui ignorantibus te nomen tuum innotescere 234 facis, per Dominum nostrum (0430B)Jesum Christum Filium tuum, nomen tuum efficiens manifestum, ut populum tibi congregaret ex omnibus gentibus adoptivum. Nam volens mundo succurrere labore laboranti, propter generis humani salutem, unico Filio non pepercisti. Per eum ergo te obsecro, et tuam misericordiam, ut mihi caeco verum lumen in tenebris constituto ostendas. Tu enim, Domine, nosti quia nullum sciebam omnino sermonem, et dignatus es donare quod loquerer ad te, et docuisti me quibus te rogarem. Ex me ipso cognosco, Domine Deus meus, quia vere caeci vident, surdi audiunt, mutorum linguae solvuntur, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur, peccatores vocantur (Matth. XI). Quis eram ego, quia recordatus es mei? In quo praevalet apud te pusillanimitas (0430C)mea, quia requisisti me? Quare nunc peto ut a sordibus me abluas peccatorum naturalis miseriae meae, quae me longo tempore pressit; vivebam enim eruditus a parentibus infideliter more gentilium tanquam socius jumentorum. Misisti tu mihi angelum tuum, et percussisti femur meum, aperuistique mihi saxeum pectus. Vae tacenti de te, quia ignis ustione trucidatur in sempiternum. Ecce in brevi cognovi (0431A)quoniam non est gaudium impiis apud te, nec peccatoribus laetitia post obitum veniet; nisi ad te convertentur, salvi esse non possunt. Et quoniam non est visum tibi perdere me, Domine redemptor humilitatis meae, ostende mihi in melius, ut in pleno cognoscam Dominum et Salvatorem Jesum, et quod non est alius absque te, qui es benedictus in saecula. Haec oratio sancti Posthumii prima, per quam eum introduxit angelus Domini ad viam fidei requirendam.

CAP. IV.--Erat intentus ex hoc beatus Posthumius, quando ad eum angelus Domini remeare posset: fretus ex hoc sperabat, quod esset eum Dominus semper visitaturus. Cum autem pauci dies transissent, ecce Posthumius juxta consuetudinem suam (0431B)restim torquebat ex junco. Et ingressus angelus Domini ad eum, ait: Ave, Posthumi. Statimque pavefactus surrexit Posthumius. Et ait illi angelus: Vis ducam te ad virum sacerdotem Dei, qui te baptizet in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti? Et respondit Posthumius: Domine mi sancte Dei, hoc est mihi optabile jucundumque valde, ut plene me viam doceas Dei, et quae sit perfecta salus operum supernorum. Et apprehendit eum angelus Domini a vertice capilli capitis ejus, et duxit eum ad quemdam nomine Priscum, sanctum virum et timentem Deum. Aitque illi: Hunc doce quae sit via Domini, sapientiae et intellectus, et baptiza eum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Porro sacerdos Domini audiens, gratulatus est valde; sed sacerdos non (0431C)intellexit angelum Dei esse, qui introduxit eum ad se. Statimque angelus in splendida mutatus effigie refulsit in faciem sacerdotis in albis vestibus, vultuque decoro. Tunc Christi sacerdos timore perterritus cecidit consternatus in terra. Rursumque angelus erexit eum, et ait: Ne timeas; conservus enim tuus et omnium fratrum tuorum ego sum (Apoc. XXII). Oportuit enim tibi manifestare gloriam Dei nostri, ut scias quo modo hunc doceas verbum Domini, erudiens eum secundum salvationem ejus, ut vivat in aeternum coram Domino. Haec dicens, discessit ab eis.

CAP. V.--Priscus autem episcopus accepto secum Posthumio, docuit eum jejunare. Cui manum imponens, catechumenum fecit; atque ita velociter baptizavit, docens eum symbolum Sacramenti. Qui mox, (0431D)ut baptizatus est, impletus est Spiritu sancto, et dixit hanc orationem: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui per Spiritum sanctum reconciliare me dignatus es Deo Patri, et redemisti me a morte et a poena aeterna: quam non credentes in te consequuntur, peccatorum suorum ponderibus aggravati. Sunt autem peccata plumbo graviora, quibus ego laetor extractus, et de omnibus iniquitatibus et necessitatibus liberatus, exulto. Vere enim personarum acceptio apud Deum non est (Act. X), sed misericordia multiplex. Quomodo igitur indignus ego ad sedes accederem creaturae tuae, nisi tu me coelesti digito tangeres, foenum male aridum, quod in corporis materia habitare praeceperas? velociter mihi voluisti subvenire, inimicum (0432A)legis tuae, qui mihi in carne dominabatur, subvertens; a sordibus aqua, Spiritus sancti regeneratione; mundasti. Loquitur in me anima renovata, quae longo tempore inter oves perditas jacebat abjecta. Accepto signo laetatus sum quasi nominis magni: census imperatoris militi infixo reparatur in gratiam. Quasi mutus accepi vocem. Loqui cupio filiis tuis, et hymnum narrare in confessione, quoniam absolvisti captivum migrantem. Quaesisti stultum per sapientiam, vitam donasti, egentem ditasti, mortuum resuscitasti, longe positum appropinquare tuae majestati fecisti, alienum a conversatione Israel, socium sanctorum tuorum per Christi gratiam esse voluisti. Ideo confiteor tibi, et psalmum dicam nomini tuo, cum me docueris ordinem; psallam tibi, et benedicam (0432B)nomini tuo in aeternum, et in saecula saeculorum.

CAP. VI.-- 235 Igitur Posthumius baptismum consecutus, litteras nesciebat; sed tamen nomen Domini fidei augmento et robore de die in diem crescebat. Accendebatur fraternae studio charitatis, humilitatis vinculo ad universos colligatus fuerat fratres. Charitatis jugum vehementer amabat: cunctosque fratres, qui aderant, ecclesiae proxima loca inhabitantes, sollicite requirebat. Studioso psalmos dicebat; corpus vero suum jejuniis affligebat, in oratione Dei quotidie pernoctabat. Agrestes edebat herbas, et aquam frigidam bibebat. Cilicio corpus opertum fatigabat, per eremum currens, ut miserum frangeret corpus, asserens esse peccatum, aliquando ab opere si vacasset. Verbositatem sermonis cavebat, divinis libris (0432C)accommodabat aurem, jurare omnino detestabatur: mundum se in omni oratione sua exihibebat, plangere non desinebat: nam cum frequentia pateretur in corpore daemonum tentamenta, ad nota orationum praesidia convolabat. Et ne amplius sommo indulgere videretur, ut mortalia membra foveret, paululum super saxa requiescebat, ut cum duritia lectuli doloribus ageret corpus, statim ad Dei consurgeret opus. Panem etiam suum ad mensuram accipiebat, et aquam ad mensuram bibebat. Nunquam pleno ventre amensa recessit, nec sitim suam unquam satiavit, dicens, Non esse dignum si carnis voluntas esset impleta. Obedientiam vero et fecit, et docuit, patientia vero superbos et iracundos homines humiliter mitigavit. Sed quando Satanas suggestionibus (0432D)suis cupiebat propositum ipsius impedire, oculos in coelum levabat, et statim sanctum adesse sibi sentiebat auxilium. Talis ejus vita usque ad senectam fuit, qualis ab initio fuit, cum haec gererentur in eo, ut omnino usque ad extremum, suum despiceret corpus.

Et si quando infirmitas febrium aut stomachi dolores gravi tormento eum afficerent, non dedit indulgentiam morbo infirmitatis, nec calidis usus est rebus, nec jejunia minoravit, aestimans quod si corpori calido cibo consuleretur, a Domino redemptio animae non daretur. Nam si aliquando valetudo gravis debilia genua fatigaret, ita ut ad vigilias Posthumius exsurgere non valeret, orando et psallendo in (0433A)stratu suo non desinebat. Si lingua prae siti siccaretur, cordis intima rugiebant, ne silentio ejus hostis animae diabolus laetaretur, aut in opere Dei vir sanctus negligens inveniretur. Sed cum in tam districtiori vita Posthumius permaneret, ad baptizatorem suum perrexit, et ab eo commendatoriam orationem poposcit, et sine aliquo victu eremi petivit arcana; ibique multo tempore demoratus, innumeras daemonum insidias pertulit. Sed Dominus, qui de mundo venerabilem converterat virum, quotidie cor ejus armabat ad sustinendas versutias daemonum.

CAP. VII.--Nota igitur facta est sancto Macario, scilicet beati Antonii discipulo, conversatio Posthumii, et celebre ejus factum est nomen, visumque est illi ad hunc abire in eremum. Nam idem Macarius (0433B)ab illustri viro Antonio monachorum fere quinquaginta millia susceperat gubernanda. Ejusdem igitur Macarii exitus de saeculo appropinquabat, et Dominico gregi, quis post ejus excessum magisterii nomine subrogaretur, inquirebatur. Sanctus itaque Macarius cum ad sanctum venisset Posthumium, excepit eum libenter, praecipue cujus jam ab angelo famam audierat. Non ergo ille ut hospes, sed ejus subtiliter explorare propositum venerat. Porro Macarii aspectibus, Posthumii complacuit conversatio, et eum suadere coepit, ut sancti Antonii anachoretarum principis non gravaretur visitare reliquias. Sed cum omni virtute reniteretur, et abire penitus noluisset, in somnis Posthumius sine aliquo cunctamine ire jussus, divinae contradicere non poterat majestati. Itaque (0433C)cum Macario aggreditur iter, multitudinem congregationis monachorum, quae a solo gubernabatur Macario, ingressus, de quo saepe diximus corpus sepelisse magistri, cum spiritus ejus vocatus est ex saeculo

Qui cum se in extremo vitae istius temporalis aspiceret, advocato ad se sancto Posthumio, ita exorsus est ei: En frater, tempus resolutionis meae instat; quapropter audiens bonum testimonium de te, finem senectutis meae debilitatis supposui gressibus ad pertingendum usque ad te. Nunc igitur bene fecisti venire mecum. Suscipe ergo paterno amore gregem Dei ad regendum. Noli quaerere quod tibi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X); ne ergo neges suscipiendi honoris gratiam, mercedem (0433D)a Domino recepturus tempore opportuno.

Tunc sanctus Posthumius pedibus ejus provolutus, ait: Charissime Pater, quomodo mihi tam magnae multitudinis curam imponis, rustico homini, litteras nescienti? Provide igitur ex eis meritum hominem, qui possit cum sollicitudine tantas animas regere populorum. Tunc Macarius ait Posthumio: Excusationes non audio, neque causas recipio; hi enim omnes sub tua ditione manebunt, nec alius est tantae abstinentiae vir, qui possit istius populi gubernare 236 animas, ac sollicite pertractare. Et ut certius dicam, dilectissime frater, te electione sua Dominus designavit ad suscipiendum hunc ministerii locum; nequaquam ergo coelesti poteris contradicere jussioni. (0434A)Nihil ex hoc Posthumius locutus est Macario; sed dum ejus verba secum in animo volveret, Macarius emisit spiritum; statimque populorum ingens turba intente ad funus currunt. Ibi psallentium multitudo, diversis hymnorum vocibus, quasi uno ore laudes Deo canebant, donec corpus ad sepulcrum deduceretur humandum: nemo tamen vehementer dolebat, eo quod sanctus Macarius tam velociter monasterium relinqueret, quoniam Dominus similem ei Posthumium gregi suo magistrum providerat.

CAP. VIII.--Tribus ergo diebus post sancti Macarii decessum orabat Posthumius, ut acciperet de coelo fontem doctrinae per Jesum in Spiritu sancto, ut posset tantam populorum militiam docere prudentiam. Tertio igitur die venit ad eum secundum consuetudinem, qui eum converterat angelus, et locutus est ad (0434B)eum; et constituit eum monasteriorum doctorem et principem, in eum locum a quo Macarius recesserat; deditque ei formam spiritualium praeceptorum, et abiit. Porro Posthumius congregatis fratribus cunctis, aperiens os suum, locutus est eis, dicens:

Audite, filioli, verbum quod Dominus locutus est vobis, praeclaram praeceptorum justitiam et charitatis regulam sensibus nostris volens infundere. Paterna enim voce loquor ad vos in nomine Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus Dei nostri. Accepi enim formam de manu angeli, ut dicam universa quae acciderint sensui meo, ad vestram aedificationem. Intente igitur praebete aures: Deus ipse mandavit quod de ore meo procedit.

(0434C)Prima est enim mandati confoederatio, in omnibus vos obedire majoribus.

Secunda mandati est subjectio, ut in timore casto serviatis Domino.

Tertia positio est, ut temperanter et pie et juste vivatis in hoc saeculo (Tit. II).

Quarta mandati ratio, ut corpora vestra affligatis per omnia, quo possitis acquirere animarum salutem, domando jejuniis, ac mortificando carnem, quia haec est delectatio bonorum operum.

Quinta constitutio, orationi frequenter instare, sicut et Apostolus indesinenter orare nos jubet (I. Thess. V). Orantes quippe semper ac jejunantes, et fidei dona in memoria mentium tenebimus infixa, ut possimus scaturientium daemonum superare naturam.

(0434D)Sequitur aliud genus erroris, in quo majus est animae damnum, superbiae malum per omnia esse cavendum: haec angelum in primordio mundi de coelo dejecit, et novimus superbiam originale esse peccatum. Ad quam excludendam de cogitationibus nostris Deum semper deprecemur, ut donetur nobis forma humilitatis.

Accedit et alia infestatio mortis in corpore, si de saeculari vitiorum causa monachorum sollicitet quemquam.

Funiculum vero charitatis ante omnia inter vos habete, fide continua in spe manentes, quoniam ad regnum Dei festinatis aeternitatis. Cura ergo disciplinae monachorum perfecta est dilectio. Haec vincula (0435A)charitatis et pacis exornant sine avaritia. Igitur in dilectione sincera modus sufficiens est praesentibus; et qui invicem diligunt, filii regni vocabuntur. Perfectius invicem diligentes, ipsi sunt qui manducant panem in regno Dei sine macula (Lucae XIV). Perfecti ergo eritis, si mundum sacrificium charitas in odorem suavitatis zelo succendet. Gaudebit enim Dominus Jesus in vobis, quia fecistis fideliter quod ipse mandavit. Nam prima legis in monte Sina ordinatio haec ad Moysen data est: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut. VI; Luc. X; Levit. XIX). Secunda: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. Vacat enim dilectio Dei, nisi jungatur et proximi. Plenum ergo praeceptum veritatis, ut maneat in sensu individua (0435B)regula charitatis. Tunc ergo dilectio beata erit in pleno, si colla obedientiae posueritis proposito.

Obedientia quoque in congregatione laudatur. Nihil vobis proderit, filioli, si diligitis invicem, et non vultis invicem obedire. Dilectio sine obedientia faciet criminosum, et conscientia aegrum. Quomodo enim gramen seminales impedit fructus, sic inobediens homo frustra jejunat, et orationis nullum accipit fructum. Igitur qui in uno esse concupiscunt, et vivere mente communi disposuerunt, hi consiliis majoribus serviant. Quidquid ex consiliis processerit Patrum, hoc faciat qui a perfectione adhuc procul est. Quicunque frater oneris quidpiam collo suo portaverit, nec quidem sustinet, de humero suo onus exstare, si abbas praesens fuerit, reperiens aquam scativam sive germinantem (0435C), praeter abbatis consilium diverterit ad bibendum, aut alterius fratris secum comitantis, etiam junioris, peccatum fecisti, qui praeter benedictionem aquam potasti. Quod si calor solis exarserit, et volueris bibere, et abbas ad te 237 domandum prohibuerit; si vel mente murmuraveris, deliquisti. Deinde si in via calcaveris spinam, non est educenda, donec abbas praeceperit.

Procul ab invicem contextas vites sternite.

Cum ad dormiendum seceditis, interstitium cubitus habeatur unius; ne, dum ad invicem proximant corpora, nutriantur libidinis incentiva.

Porro negotium noctis, propter lucifugas daemones et noctipetas, in spiritali opere peragatur. Experrectis autem nulla de saecularibus causa ingerenda, donec (0435D)ad galli cantum, fraternarum orationum communis hora succedat. Alterius vocis cantus alterum non excitet ad orandum; sed cum suum pectus tundere coeperit, qui primum experrectus est, provocetur etiam ille qui dormit, exsurgere. Saepe enim Satanas somno animam captam nocturnis involvit tenebris, ut ab orationis patrocinio separata sit, operante diabolo socio tenebrarum. Ideo dico vobis, filioli, vigilate, quia nescitis qua hora fur veniet animarum (Matth. XXIV).

Studete igitur complacere Deo, conversationem habentes spiritalem. Divina mandata in dilectione Dei cum sapientia, legis praecepta in tabulis cordium vestrorum sint; nec quidem amplius sapiatis quam simplicitas (0436A)confirmat Scripturarum Dei. Multi autem de Deo aliter sentientes, exciderunt a dilectione ipsius et proximorum suorum. Qui autem hujusmodi sunt, audiant Baruch prophetam dicentem: Pax justitiae, et honor pietatis (Baruch V). Sic enim videns populi sui dilectionem fraternitatis esse incorruptam, inter cunctos facit eos amicitiae Dei fieri socios. Quoniam qui diligunt Deum, secundum boni operis gloriam, invicem in operibus bonis irritam faciunt vitam istius mundi, profanantes quidquid ex diabolo est cogitationum malarum in cordibus Dei servorum; quoniam cupiunt anachoretarum perfrui vita, si corpus abdicant adhuc in terra positi, jam coelestibus delectentur, nihil terrenum prorsus exquirant, ut jam saecularium tenebrarum causas conculcantes ac prosternentes.

Verum quia coelestibus regionibus apti, vos satis (0436B)placere convenit Creatori, virgines mente et corpore permanentes, fructus fidei et limam sermonis quam maxime conservantes; nefas est enim ut monachum quis reprehendat in modico vel in maximo. Irreprehensibiles enim nos esse oportere, Apostolus docet (Coloss. IV), et ut sermo noster in gratia sale semper sit conditus, scilicet condimento quo nos Evangelista condivit, dicens: Vos estis sal terrae (Matth. V). Quod peto ut non in vobis evanescat, ne forte, cum evanuerit, extra congregationem multitudinis foras projiciatur, linguis inimicorum quotidie conculcandum.

Hoc autem obsecro, filioli, secundum formam quae mihi data est de manu angeli, fugere linguam detrahentium (0436C)iniquorum, qui mordaci dente, etiam sine causa, Ecclesiae Christi insultare festinant.

Dissensiones, quas habetis inter vos, projicite ab invicem, scientes Dominum nostrum non esse dissensionis, sed pacis (I Cor. XIV). Si qua igitur scandala, inimico suggerente, frater habet adversus fratrem, propter obedientiam, fide exstante, dimittat; quoniam ego non ex me loquor, sed ex Deo, qui in manu nuntii sui docuit me.

Et si obedientiam praelato praebueritis, hospitalitatem peregrinanti, ex praecepto Domini facitis.

Si fieri potest, nullo pacto miles Dei debet irasci, non solum ad socios, verum etiam ad extraneos.

In quocunque negotio, nullus saecularium servum Dei audeat judicare, quia inter se et illum distat. Non (0436D)patiaris conjugatum judicio tecum contendere; melius est enim monacho fraudem et injurias sustinere, quam ut audiatur vox militis Christi in clamore.

Non decet monachum causa pecuniae esse negotiatorem, sed coelestium bonorum lucra mercantem. Praedicet verbum salutis, animas invitet ad coelum, ad nihilum deducat saeculi desiderium. Cor enim Christianum exsulta, maxime servi Dei, tyrannum fraudatorem animarum divinae virtutis oratione expugnat.

Quod si terrores aliquos intulerint, currat ad auxilium crucis, statim ille recedet: versutia ejus crebris orationibus et jejuniis devincitur. Filioli, quid ad vestram pertinet curam, si adversus vos conveniant (0437A)daemonum castra, potestis et vos multis adjuvari agminibus angelorum. Sed cum daemonum catervae crescere coeperint, oculos vestros ad coelum levetis, dicentes: Domine Jesu Christe, adjuva infirmitatem meam. Tunc sermo vobis prophetae Elisaei conveniat adversus eos qui de Samaria comprehendere eum venerant, qui terrenti se puero suo respondit: Aperi, Domine, oculos servi tui, et videat quod plures sunt nobiscum quam cum illis. Statim ergo ad adjuvandum vos, angelorum Dei legiones advenient, qui fidei vestrae auxilium praebeant.

CAP. IX.--Haec sunt, filioli, mandata, quae ut pusillanimitas 238 cordis invenit, vobis de diaboli certaminibus explanavi. Nolo autem ea quae nobis ipso immittente acciderunt silentio praeterire, ut et (0437B)vos possitis malitiis ejus resistere.

(0438A)Quadam die in monte sedenti mihi, ingens velut militum turba occurrit. Quos dum oculis cernerem venientes a longe, Satanae angelos statim esse cognovi. Ego autem deposito omni terrore, genibus provolutus humo, ut secederent orabam, Dominum invocans Redemptorem. Tunc turba quae venerat, velut stipula, quae a vento rapitur, nusquam comparuit. Gratias ergo egi Domino per Jesum Christum Dominum nostrum, quod meo certamini finem imposuit cito, et orationem meam illico exaudivit. Multas itaque insidias passus sum, et ex omnibus me eripuit Dominus. Unde et vos, filioli, constantes estote, quia mitis est Dominus ad liberandum nos. Amate ergo Dominum, odite malignum, et Deus misericordiae erit vobiscum, ut possitis ejus insidias evadere. (0438B)Amen.