Vita Balthildis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Balthildis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Vita Balthildis (Auctor incertus), J. P. Migne

PROLOGUS AUCTORIS.

1. (0665D)Mihi quidem ut imperatum est, dilectissimi fratres, ad tam subtile piumque opus peragendum praesule Christo, etsi imperitia denegat vires delicatae historiae scholasticorumque verborum ordinem proferendi; sed validius nobis imperat plenissime charitatis affectus, ut veritas pateat, et jactantia non inflet. Novimus enim Dominum Jesum Christum in ficulnea magis fructum requisisse quam folia. Et ideo veritatis fructum super lucernae candelabrum ad aedificationem multorumque profectum perpatefacere et non (0666D)occultare decrevimus. Minus licet periti scholastica, sed magis studere volumus patere aedificationi plurimorum, qui velut apes prudentes dulce requirunt ex floribus nectar, id est, ex verbis simplicibus veritatis augmentum quod magis aedificat audientem, quam inflat, ut imitari cupientibus compendium pietatis aperte ostendat. Hic ergo non tam detractoribus, sed potius fidelibus quam potuimus veritatem ostendimus.

INCIPIT VITA.

(0667) 2. (0667A)Benedictus Dominus qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, qui et operatur omnia in omnibus velle et perficere. Et ideo merito ipsius laus canenda est prius in sanctorum meritis sive virtutibus, qui de parvis efficit magnos, imo qui de stercore elevat pauperem, et eum consedere facit cum principibus populi sui, sicut et praesentem venerabilem magnique meriti feminam domnam Balthildem reginam: quam de partibus transmarinis divina Providentia advocans, et vili pretio venundata huc advenit ipsa pretiosa et optima Dei margarita; receptaque est a principe Francorum viroque illustri Erchinoaldo quondam in cujus ministerio ipsa adolescens honestissime conversata est, ita ut pia ejus conversatio et admirabilis complaceret (0667B)tam principi quam et hominibus ejus ministris. Erat enim benigna animo et moribus omnibus sobria, prudens et cauta nulli machinans malum. Non levis in eloquio, non praesumptuosa in verbo, sed in cunctis actibus suis honestissima. Et cum esset ex genere Saxonum forma corporis grata ac subtilissima, et aspectu decora, vultu hilaris, et incessu gravis. Et cum talis esset, fuit omnino grata principi, et invenit gratiam in oculis ejus. Quam instituit ut sibi in cubiculo pocula porrigeret, et ut pincerna honestissima saepius praesens astaret in ministerio ejus. De cujus dignitatis gratia nullam habuit extollentiam, sed potius in humilitate fundata, omnibus erat suis consodalibus obediens atque amabilis; honore congruo ministrans senioribus, ita ut de earum pedibus calceamenta (0667C)detraheret ac dilueret, aquam quoque ad lavandum afferret, et vestimenta earum festinanter pararet. Et hoc absque murmurio bono et pio animo exercebat eis ministerium.

3. Ex qua ejus nobili conversatione, maxima ei inter socias laus atque amor adolevit. Et in tantum felicem famam promeruit, ut matrona suprascripti principis Erchinoaldi defuncta, ei complacuisset, ut denuo sibi Balthildem honestissimam virginem in thoro matronali sibi sociaret. Qua re ipsi comperta, latenter se et studiose ab ejus subtraxit aspectu. Et cum jam vocaretur ad principis cubiculum, secreto se ipsa abscondit in angulo, superjectis sibi vilibus pannusculis, ita ut nemini pateret illic aliquem latere potuisse. Ipsa vero ut prudens et astuta virgo jam (0668A)tunc honores vanos fugiens et humilitatem diligens, tentabat ut poterat humanum devitare thorum, ut mereretur ad spiritualem coelestemque pervenire Sponsum. Sed et illud procul dubio divina peragebatur providentia, ut ipse princeps ipsam tunc quaesitam minime inveniret, et sibi ad conjugium aliam sociaret. Et tunc ita demum Balthildis puella inventa est nutu vere Dei, ut quae principis nuptias devitarat, postea Clodoveum Dagoberti quondam regis filium in conjugium acciperet, ut meritum humilitatis ad altiorem gradum eam attolleret. In quo gradu ipsam divina dispensatio decreverat honorare, ut dum ministrum regis contempserat, ad regis copulam perveniret, atque ex ipsa regalis soboles procederet. Quod nunc peractum est, sicut omnibus patet, ipsa (0668B)ejus nunc regali regnante progenie.

4. Sed et ipsa collata sibi a Deo prudentiae gratia, vigilanti studio et regi obtemperabat ut domino, et principibus se ostendebat ut mater, sacerdotibus ut filia, juvenibus seu adolescentibus ut optima nutrix, eratque amabilis omnibus. Diligens valde sacerdotes ut patres, et monachos ut fratres, pauperes ut pia nutrix, largasque eleemosynas distribuens singulis. Principum honorem conservans, consiliaque eorum congrua retinens. Juvenes ad religiosa studia semper exhortans, regi humiliter et assidue pro ecclesiis et pauperibus suggerens. Jam enim sub saeculari habitu Christo ministrare cupiens, frequentabat orationem, quotidie commendans se cum lacrymis Christo regi coelesti. Quam ipse rex pius consolans juxta fidem et (0668C)devotionem ejus, dedit ei adjutorium suum fidelem famulum abbatem Genesium, per cujus manus ministrans ipsa sacerdotibus et pauperibus, pascebat egenos, et induebat vestibus nudos, studioseque sepelire ordinabat mortuos, dirigens per ipsum ad coenobia virorum ac virginum auri vel argenti largissima munera. Qui ipse Christi famulus domnus Genesius postea Christo jubente Lugduno Galliae ordinatus est episcopus. Tunc enim in palatio Francorum erat assiduus, per quem ut diximus ipsa domna Balthildis una cum regis Clodovei imperio et suggerente ipso Dei famulo in cunctis pauperibus larga procedebat regis eleemosyna per loca multa.

Quid plura? Deo jubente rex Clodoveus vir egregius migravit a corpore; relictaque sobole filiorum (0669A)cum matre, suscepit illico post eum filius ejus Clotarius quondam Francorum regnum. Tunc etenim praecellentibus principibus Chrodoberto episcopo Parisiaco et domno Audoeno, seu et Ebroino majore domus cum reliquis senioribus vel caeteris quampluribus, et regno quidem Francorum in pace consistenti. Tunc enim nuper et Austrasii pacifico ordine ordinante domna Balthilde per consilium quidem seniorum receperunt Childericum filium ejus regem Austri, Burgundiones vero et Franci facti sunt uniti. Et credimus Deo gubernante juxta domnae Balthildis magnam fidem ipsa tria regna tunc inter se tenebant pacis concordiam.

6. Factumque est tunc per eam nutu Dei et exhortantibus bonis sacerdotibus, ut haeresis simoniaca (0669B)quae pravo usu maculabat Dei Ecclesiam, ita ut dando praemia contra ordinem episcopatus acciperet, ut praefata domna Balthildis hoc impium nefas prohiberet, ut nullum praemium pro percipiendis sacris gradibus omnino intercurreret. Ordinavit etenim, imo per eam Dominus, et ut alia pessima et impia cessaret consuetudo, pro qua plures homines sobolem suam interire potius quam nutrire studebant, dum dividebat actiones publicas quae eis ex consuetudine ingerebantur accipere, ut illis ex hoc gravissimum rerum suarum inferrent damnum. Prohibuit hoc ipsa domna pro mercede sua, ut hoc nullus facere praesumeret, ex quo facto copiosam et valde magnam mercedem exspectat.

7. Quis enim valeat dicere quanta et quam magna (0669C)commoda per religiosorum coenobia largiendo integra praesidia, et silvas magnas ad cellulas seu monasteria construenda concessit? Quo etiam et ipsa velut proprias seu et peculiares Dei causas, id est, Kala in Parisiaco Deo sacratas puellas coenobium magnum virginum aedificavit, ubi Dei famulam religiosam valde puellam Bertilam in locum matris esse primam constituit. In quo et ipsa venerabilis domna Balthildis dein conversari sub integra regula religionis, et in pace requiescere consueverat, et in veritate devota id voluntate complevit. Praetereundum non est quia ad laudem Dei pertinet quidquid in sanctis et electis suis mirabiliter Deus operatur, quia, ut dicit Scriptura, mirabilis Deus in sanctis suis. Cujus Spiritus Paraclitus (0669D)cooperatur interius per bonam voluntatem, ut scriptum est: Omni volenti bonum Deus cooperator (0670A)est illi (Psal. LXVII, 36), sicut et isti magnae feminae constat veraciter fuisse. Ut enim praefati sumus, neque nostra, neque cujuslibet, ut arbitror, lingua quamvis erudita enarrare ejus omnia bona valet: quantas consolationes vel adjutoria ad casas Dei vel ejus pauperibus pro Christi amore quantasque opportunitates et commoda ipsa largita est, qualeque monasterium quod vocatur Corbegia in Ambianensi parochia suo opere construxit, ubi venerabilis vir domnus Teudofredus, nunc enim episcopus, tunc vero abba magno gregi fratrum praefuit: quem de Luxovio monasterio praefata domna Balthildis a reverentissimo viro domno Galberto quondam abbate expetivit, et mirabiliter ad ipsum coenobium fratrem condirexit, qui nunc ipse et laudabiliter constat.(0670B)

8. Quid enim? ad Gemeticum domno Phileberto viro religioso et silvam magnam ex fisco ubi ipsum coenobium fratrum situm est, et multa munera et pastus de fisco dominico ad ipsum monasterium construendum concessit. Quantaque vero domno Legoberto [ Al., Laigoberto] ad Curbionis monasterium et villam magnam vocabulo Nugaretum, et talenta multa argenti vel auri etiam ipsum regale quo ipsa cingebatur cingulum de supra sacris lumbis suis devote abstulit, et fratribus in eleemosynam ipsum direxit. Et hoc totum hilari vultu ac benigno dispensabat animo. Ut enim Scriptura dicit: Hilarem datorem diligit Deus. Similiter ad Fontenellam eulogia plura concessit et compendia. Quanta enim ad Luxovium, vel ad reliqua monasteria in Burgundia, (0670C)et villas multas integras concessit, et pecuniam innumerabilem direxit. Quid ad Jotrum monasterium, unde illas sacras virgines cum praefata domna Bertilana abbatissa ad Kala suum monasterium arcessivit, quanta ibi munera et de agris et pecunia multa contulit. Similiter et ad monasterium sancti Farae, sua saepe larga munera direxit. Ad urbem vero Parisiacam ad sanctorum basilicas seu monasteria et villas multas et magnas contulit, et muneribus plurimis ditavit. Quid plura? ut diximus, hoc narrare non valemus per singula. Sed neque vix media totaque dici ejus bona omnino a nobis non possunt.

9. Praeterire enim non debemus quod per seniores basilicas sanctorum domni Dionysii et domni Germani, (0670D)et domni Medardi et sancti Petri, vel domni Anniani seu sancti Martini, vel ubicunque ejus pertinxerit (0671A)notitia, pontificibus seu abbatibus suadendo pro zelo Dei praecepit, et epistolas pro hoc eis direxit, ut sub sancto regulari ordine fratres in ipsa loca consistentes vivere deberent. Et ut hoc libenter acquiescerent, in privilegio eis firmare jussit, vel etiam immunitates concessit, ut melius eis delectaret pro rege et pace summi regis Christi clementiam exorare. Et illud commemorandum est, quia ad mercedis ejus cumulum pertinet, quod captivos homines Christianos ire prohibuit; datasque praeceptiones per singulas regiones, ut nullus in regno Francorum captivum hominem Christianum penitus transmitteret. Sed magis et ipsa dato pretio captivos plurimos redimere praecepit, et liberos relaxavit, et alios ex ipsis in monasteria intromisit, et praecipue de gente (0671B)sua viros et puellas quamplures denutritas secum. Quantas enim attrahere potuit, eas per sancta coenobia commendavit, et ut pro ea exorarent eis praecepit. Etiam ad Romam usque ad beati Petri et Pauli basilicas, vel ad Romenses pauperes plura ac larga saepius direxit munera.

10. Erat enim ejus sancta devotio, ut in monasterio quod praediximus religiosarum feminarum, hoc est in Kala quod ipsa aedificavit, conversari deberet. Nam et Franci pro ejus amore hoc maxime dilatabant, nec fieri permittebant, nisi commotio illa fuisset per miserum Sigoberrandum episcopum, cujus superbia inter Francos meruit mortis ruinam. Et exinde orta intentione dum ipsum contra ejus voluntatem interfecerunt, metuentes ne hoc ipsa domna (0671C)contra eos graviter ferret, ac vindicare ipsam causam vellet, permiserunt eam subito pergere ad ipsum monasterium. Et fortasse dubium non est quin ipsi principes tunc illud in bono animo permisissent. Sed ipsa domna Dei voluntatem considerans, ut hoc non tam eorum consilium quam Dei fuisset dispensatio, ut ejus sancta devotio per quamlibet occasionem Christo gubernante esset impleta. Deductaque ab aliquibus senioribus, venit ad praefatum monasterium suum Kala, ibique a sanctis puellis ut decebat honorifice et satis amabiliter in sancta congregatione recepta est. Habuit enim tunc non modicam querelam contra eos, quos ipsa dulciter nutriverat. Pro qua re falsam [ L. falso] ipsi eam habuissent susceptam, vel etiam pro bonis mala ei repensarent. Sed et hoc conferens (0672A)cum sacerdotibus citius eis clementer cuncta indulsit, et ut ipsi ei illam cordis commotionem indulgerent supplicavit. Et ipsa pax inter ipsos, Domino largiente, plenissime restituta est.

11. Ipsa vero piissimo affectu diligebat sorores ut proprias filias, et sanctae abbatissae earum obediebat ut matri. Et ministerium exhibebat eis ut vilissima ancillula ex sancta devotione, ita ut etiam cum adhuc regeret publicum palatium, et ipsa visitabat suum saepe sanctum coenobium, ita humilitatis magnae fortiter exhibebat exemplum, ut ipsa quoque in coquina ministraret sororibus, et munditias vilissimas, etiam deambulationes stercorum, ipsa mundaret. Et hoc totum cum gaudio ac laeto perficiebat animo tam humile pro Christo ministerium. Quis (0672B)enim crederet ut sublimitas tantae potentiae ita vilissimis administraret rebus, nisi ei hoc magnus Christi exegisset omnimodo plenissimus amor? Insistebatque assidue orationi devota cum lacrymis, et divinam lectionem saepius frequentabat. Consolationem vero continuo per sanctam exhortationem, et frequentem visitationem infirmorum faciebat. Dolebat enim cum dolentibus per studium charitatis, et cum gaudentibus gaudebat, et pro sanis, ut consolarentur, domnae abbatissae humiliter saepius suggerebat. Cujus petitioni ipsa ut mater amabiliter cuncta praestabat, quia vere erat eis more apostolico cor unum et anima una, dum se invicem tenere ac plenissime diligerent in Christo.

12. Coepitque ipsa domna Balthildis corpore infirmari (0672C)et viscerum incisione, pessimo infirmitatis vitio graviter laborare. Et nisi medicorum studia subvenissent, pene deficere. Sed magis ipsa ad coelestem medicum semper fidem habebat de salute sua. Ipsa vero sancta conscientia et pia non cessabat Deo gratias agere de sua castigatione, et bona et astuta ministrare consilia semper, et humilitatis magnae exemplum ex ministerio suo sororibus ostendere formam pietatis. Et conferens saepe cum matre monasterii, ut et regem et reginam et proceres condigno honore cum eulogiis semper visitarent, ut erat consuetudo, ut ipsa domus bonam famam quam ceperat non amitteret, sed amplius semper in affectu charitatis cum omnibus amicis atque validius in Dei nomine permaneret in dilectione, ut scriptum est: (0673A)Oportet et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7); et praecipue curam pauperum et hospitum cum summo studio pro misericordia et dilectione in ipsis semper impendi. Pro Christi amore salutis monita sancta ipsa mater monasterii, audita alacri ac laeto animo adimplebat omnia: sed neque ea deinceps ullomodo adimplere cessabat, pro mercedis communis augmento.

13. At vero jam propinquante glorioso ejus obitu, visio praeclara ei fuit ostensa. Scala enim erecta et stans ante altarium sanctae Mariae, cujus culmen coelum contingeret, et quasi angelos Dei comitantes, ut ipsa domna Balthildis ascenderet per eam, ut ex hac revelatione patenter daretur intelligi, eo quod per sublimia ejus merita patientia et humilitas eam (0673B)ad celsitudinem aeterni regis et ad praemii coronam citius exaltandam perduceret. Qua etiam ipsa domna visione comperta cognovit se quantocius e corpore esse migraturam, et illuc ubi jam olim thesaurum optimum reconderat [ Al., recondiderat] perventuram. Illud vero silere praecepit, ut usque in transitum suum pro doloris moestitia sororibus vel matri monasterii ipsa visio non indicaretur. Sed potius ipsa pia et alacri mente magis ac magis sanctae insistere preci, et semetipsam cum cordis contritione humiliter coelesti regi Domino Jesu Christo commendare attentius. Et occulto exhortabatur semper vel consolabatur domnam Bertilanam et sorores, eo quod ipsa jam aliquantulum ab infirmitate sua convalesceret melius. Et dissimulabat venturam moestitiam (0673C)de transitu suo, quae magna postea et subitanea eis contigit.

14. Cum vero ipsa domna sensit proximum finem suum, tunc mens ejus sancta ad coelum erecta est. Certaque facta de beatitudinis retributione et praemio magno, prohibuit secum consistentibus, ut aliis sororibus hoc nullatenus innotescerent, nec domnae abbatissae quae valde et ipsa infirmabatur, ne illa pariter periclitaretur ob magnitudinem tristitiae. Et erat aliqua quaedam tunc infantula sua filiola, quam praecepit ut secum iret, quae et ipsa subito e corpore exiit, et eam ad tumulum praecessit. Tunc consignans se confidenter et pios oculos ac sanctas manus ad coelum erectas [ Al., piis oculis ac sanctis manibus ad c. erectis], sancta illa anima a corporis vinculo in pace (0673D)soluta est. Statimque divinus splendor in ipso cubiculo clarissime coruscavit. Et sine dubio ab angelorum choro vel obviante amico suo fidelissimo quondam (0674A)Genesio episcopo gloriose ipsa sancta anima recepta est, ut magnum ejus exigebat meritum.

15. Et hoc ita paulisper sorores illas cum in tanti doloris gemitu conticuerunt et ut ipsa jusserat sub silentio, ita tantum ut soli tantum sacerdotes qui ejus beatissimam animam Domino commendaverunt, illis est denuntiatum. Quam rem postea cognoscens abbatissa et cuncta congregatio, cum magno fletu requirentes quomodo sic subito et improviso nec sibi cognita esset exitus sui hora, et quasi rapta fuisset ab eis gemma illa omnibus desiderabilis. Omnibusque obstupefactis pariter prostrati illico super humum multisque ibi profusis lacrymis cum immensi doloris gemitu flentes, et pio Domino gratias agentes et collaudantes (0674B)commendaverunt ejus sanctam animam pio Regi Christo, ut ipse eam in sanctae Mariae choro, vel sanctorum consortio perduceret. Et ut tunc erat decus ipsius, sepelientes eam cum magno honore et multa reverentia. Tunc domna Bertilana abbatissa pro studio pietatis sollicita, commendavit sanctis sacerdotibus et per plures ecclesias ut esset memoria sancta in sacris oblationibus assidue facienda. Quod nunc usque per loca multa merito ejus assidue celebratur.

16. Reliquit sanctum exemplum sequentibus humilitatis et sapientiae, mansuetudinis et plenissimae dilectionis studium, imoque infinitae misericordiae, astutamque prudentiae vigilantiam et confessionem puritatis, et cuncta per consilium, et nihil sine (0674C)commeato omnino esse faciendum, sed temperata et rationabilia fieri universa. Hanc pietatis regulam consodalibus exemplum sanctissimum dereliquit, pro quibus nunc sanctis virtutibus et multo pluribus sanctis suis meritis recepit magni praemii coronam sibi a Domino olim repositam. Et modo perfruitur inter angelos in conspectu Domini et Sponsi sui cum candido virginum grege quod desideravit immensum ac sempiternum gaudium. Et nunc ad declarandum fidelibus sublime ejus meritum divina pietas ad sacrum ejus sepulcrum plura perficit mirabilia. Ita quisquis ibi febre correptus seu a daemonio vexatus vel dentium dolore contritus ad fidem [ Al., cum fide] accesserit, illico per divinam virtutem et per ejus sanctam intercessionem statim depulsa (0674D)qualibet morborum peste, sani atque incolumes in Dei nomine exinde procedunt, ut et modo nuper de aliquo puero manifeste contigit(0675A)

17. Venit quippe ex partibus provinciae quidam vir venerabilis Leudegaudus episcopus, amicus et fidelis monasterii Kalensis, cujus puerum ita saevus daemon arripuit, ut contineri a sociis non posset, nisi ejus manus pedesque colligassent, eo quod ob nimiam saevitiam dilaniaret quos contingere poterat. Qui dum ad locum sacrum perveniret, et sarcophagum aliorum ductu tetigisset, subito et sanatus et mitis velut ovis effectus est, opitulante Domini nostri Jesu Christi gratia, qui regnat in saecula saeculorum. Amen APPENDIX EX INTERPOLATORE POST PRAEDICTA.

18. Recolimus quidem in Francorum regno nobiles et Dei cultrices quasdam fuisse reginas, Chrodechildem (0675B)scilicet neptam Gundebaldi regis atque magni et antiqui Clodovei regis conjugem, quae ita eumdem paganissimum veris instruxit exhortationibus, ut tota mentis intentione ad cultum Christianae religionis fervente fidei calore converteret. Et non solum ipsum, sed etiam divina gratia adjuta plurimos Francorum proceres traxit ad Christi agnitionem et ad catholicae fidei dilectionem. Ecclesiam quoque in honore sancti Petri, ubi religio monastici ordinis vigeret, Parisius fecit, necnon et coenobiolum in honore sancti Georgii sacrarum virginum in Kala prima construxit. Quod postea quia ambitus ecclesiolae strictior erat, ad capiendum plurimum gregem sanctimonalium a saepe memoranda domna Balthilde eversum, et basilica praegrandi spatio amplitudinis (0675C)constructa; cujus medium altare in honore sanctae crucis, atque illud [ F., aliud] in parte dextera in honore sancti Georgii; quod vero ad laevam est, in honore sancti Stephani protomartyris titulatur consecratum. Alia etiam quamplurima pro mercede aeternae remunerationis in honore sanctorum edidit loca et muneribus plurimis ditavit; parique modo de Ultrogotha fertur regina Childeberti videlicet Christianissimi regis conjuge, eo quod nutrix esset orphanorum, consolatrix pupillorum, sustentatrix pauperum et Dei servorum atque adjutrix fidelium monachorum. Recte quoque et illud praedicatur memorabile (0676A)factum sanctae et venerabilis Radegundis reginae Clotarii quondam anterioris regis conjugis, quam tanta sancti Spiritus succenderat gratia, ut vivum relinqueret conjugem et se Christo Domino sub sacro velamine consecraret, multaque alia quae in Actibus ejus leguntur perageret.

19. Sed quanquam illud considerare libeat quod ab ipsis sanctis feminis actum est, summopere tamen nobis ad sanctam matrem domnam Balthildem quae nostris effulsit temporibus, necnon et ad ejus merita gloriosa quae ipsi ab ea gesta novimus et vidimus, recurrendum est. De quibus hic quidem pauca de plurimis commemoravimus, per quae non putamus eam inferiorem meritis fuisse illis prioribus, sed multo magis in sanctis studiis et bonis operibus eas (0676B)praecessisse cognovimus. Quae post multa memoranda quae gessit opera, evangelicae perfectionis adimplevit mandata, despexit mundum et concupiscentiam ejus, contrivit diabolum et pompas ejus, secutaque est Christum et praecepta ejus, utque vera monacha sub integra religione beatam vitam feliciter consummavit, atque III Kalendas Februarias terrena deserens et coelestia appetens, animam beatam benigno Jesu qui eam dederat, mundam et immaculatam reconsignavit, humataque in pace requiescit in Kala monasterio, et regnat in perpetua jucunditate cum Domino, non immemor, ut credimus, suorum fidelium, qui ejus cupiunt veraciter attollere praeconium. Nos vero etsi non ita ut debuimus, saltem ut potuimus vestrum imperium adimplere curavimus. Imperitiae (0676C)sermonis indulgentiam date, et pro culpis negligentiarum cum charitate Deum exorate. Nos ergo qui adhuc mole carnalis ergastuli pressi ac multiplici scelerum pondere praegravati in hujus labentis saeculi fluctibus vagamur ambigui, ejus suffragia pia devotione poscamus assidui, ut pro nobis apud misericordem Dominum intercedere dignetur, quatenus ablutos omnes labe criminum perducat pro sua pietate ad coeleste regnum, ubi est gloria indeficiens, perpetua pax, lumen sempiternum cum Patre et Filio et Spiritu sancto, quae praeparavit his qui diligunt eum.