Vita Bertulfi (Jonas Bobiensis), J. P. Migne
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
(1061A)
Vitam sancti Bertulfi Bobiensis abbatis tertii, Venerabili Bedae falso ascriptam, a Surio expolitam restituere tentavimus. Eam reperimus, at mutilam, (1061B)in quodam monasterii nostri Compendiensis apographo, in quo Jonae lucubrationes, excepta sancti Eustasii abbatis Vita, hoc modo dispositae sunt, ut Vita sancti Columbani unum librum, Vita sancti Attalae abbatis alterum, narratio de rebus mirificis in Burgundofarae monasterio Eboriacensi patratis tertium constituat distinctum in XVIII capitula; quorum tertium decimum sancti Bertulfi abbatis Bobiensis Acta qualia hic subjiciuntur comprehendit, alia quinque (quae quidem in ms. Cod. lacero desiderata ex Surio supplevimus, quorumdam monachorum Bobiensium praeclara facta mortemque egregiam praestringunt. Jonas auctor rebus pene omnibus testis adfuit.
INCIPIT VITA.
1. Quam praeclara sint monimenta justorum, doctorum ordo per temporum vicissitudines studuit posteritati (1061C)declarare. Quae ergo nunc nostris noscuntur patrata temporibus, nequaquam silentio negligentiae somno torpente sunt praetermittenda, ut sicut nobis praecedentium exempla uberius religionis studia generant, ita postmodum posteritati nostrorum temporum augmenta pariant; dumque aliis imitanda propagamus, nobis saepius memoranda opponimus. Venerabilis etenim Bertulfus Ebobiensis coenobii praesul, cujus superius fecimus mentionem ( In prologo Vitae S. Columbani, et in Vita S. Attalae ), quis quantusque fuerit, a nobis non est omittendum tradere memoriae, sed prius qualis conversatio in saeculo fuerit memorandum est. 2. Fuit enim genere nobilis, licet gentilis, consanguineus Arnulfi Mettensis urbis pontificis. Qui cum (1061D)praefatum pontificem Arnulfum ad cultum religionis post aulicos honores, infulas, pompasque saeculi ad religionis studia anhelare perspexit, nisus est et ipse calcando terrena coelestia desiderare. Postposuit patrem, natale solum, pompas orbis juxta Evangelii vocem; postremum amissione rerum nudus tollendo crucem ad semetipsum abnegando secutus est Christum. Junctus supradicto pontifici Arnulfo (1062A), cum ipso tantisper moratus est. Deinde ad venerabilem virum Eustasium perrexit, quo diu subjectus sanctae regulae, religionique gratus omnibus mansit.(1062B) 3.Exin adventante beato Attala ex Ausoniae [Italiae] partibus, cum voluntate et pacis venerabilis vinculo vir Eustasius ejus societati subjunctus est, quia erat illis cor unum et anima una, nec quidquam discordiae manebat, sic [ supple ut] mutuo ac vicissim subjectos sibi commutarent. Abiit ergo post vestigia venerabilis Attalae, Ausoniaeque sinibus receptus, in Ebobiensi coenobio sub obedientia beati Attalae permansit. Cumque Repertor rerum saepefatum Patrem Attalam ad coelestia regna post aerumnas saeculi evexit, omnis concio monachorum voce animoque unito: In paterno honore, aiunt, Bertulfum sublimamus. Qui per tredecim annos omni diligentiae studio plebem docere ac imbuere salubribus monitis non omisit. Sed quid (1062C)in his temporibus gesserit, memoriae tradendum est. 4. Cum jam egregiis moribus bonitate et disciplina, scientiaque moderante, plebem regeret, coepit antiquus anguis quietem adversitatis ictu quatere. Excitavit quemdam Prowm nomine Dertonensis urbis pontificem, qui ut subjectum sibi praefatum abbatem cum coenobii supplemento faceret omni vi intendebat. Aggressus primum aulicos vel pontifices est vicinos muneribus tentare. Cumque sibi junctos gauderet, regi per eos suadere adiit. Regnabat enim eodem tempore Ariowaldus Longobardus. Sed cum nihil aliud a rege in responsis recepissent, nisi ut ecclesiastico jure probarent utrum coenobia procul ab urbibus ita episcopali debeant ministrare dominio, (1062D)ille omnes quos potuit suo intentui jungit. 5. Cumque haec agereatur, unus ex aulicis clam praefato Bertulfo quod rei fomenta gestirent mandavit. Ille missos experiendi causa ad regem direxit, quibus Ariovualdus: « Non, inquit, meum est sacerdotum causas discernere, quas synodalis examinatio ad purum debet adducere. » Sciscitantur illi si illorum sit fautor consilii. Nequaquam ait se eis favere, (1063A)qui adversum Dei famulum molestias vellent generare. Cumque illi quamvis a barbaro et Arianae sectae credulo talia fari cernerent, poscunt ut supplemento publico qualiter Romae ad sedem apostolicam venire queant fulciantur. 6. Largito ergo beneficio, regio cultu Romam usque supradictus abba, in cujus obsequio ego infui [ f., interfui], ad Honorium papam accessit. Qui cum rei causam patefecisset, ille de industria quaerit quae sit consuetudinis [consuetudo] regularis disciplinae. Cumque cuncta alacri animo in aures praesulis digessisset, placuit Honorio regularis series, religionis cultus ac humilitatis indicia. Tenuit ergo eum tantisper, et quotidiano affamine Bertulfum roborare nisus, ut coepti itineris laborem non relinqueret, (1063B)et Arianae pestis perfidiam Evangelii mucrone ferire non abnueret. Erat enim venerabilis praesul Honorius sagax animo, vigens consilio, doctrina clarens, dulcedine et humilitate pollens. Laetabatur a gentibus socium reperisse, cum quo dulcia promeret affamina, nec prorsus delectabatur ut cito ab ejus consortio segregaretur. 7. Sed cum vehemens aestus quaerendi longum prohiberet spatium, praebuit optatum munus, privilegia sedis apostolicae largitus est, quatenus nullus episcoporum in praefato coenobio quolibet jure dominari conaretur. Perceptum ergo optatum munus [ Pro percepto munere], ad patriam remeare nisi sumus. 8. Cumque peracto itineris spatio Tuscana arva (1063C)postposita [Tuscanis arvis postpositis], Apennina aetigimus rura, et prope castrum cui Bismantum nomen est venissemus, tanta vis febrium Bertulfum oppressit, ut omnino morte praeveniri crederetur. Aeger enim ab urbe progressus fuerat. Oppresserat omnes moestitia tam longaevi itineris, quam labor aegri Patris: nec prorsus de ejusdem sospitate spem habentes, tenso tentorio, aspero in loco, nec omnino de sospitate paterna fidentes metati sumus. Erat enim vigilia passionis beatorum Petri et Pauli apostolorum. Cumque jam atra nox irrueret, ille inter ignes febrium me accersivit, ac curis mens dedita de nocturna vigilia suscitavit. Cumque ego excubassem quousque intempesta nox rueret, tantus me sopor oppressit, ut sursum caput attollere non valerem, (1063D)omnesque qui erga tentorium sarcinas vel equos excubabant, simili sunt sopore depressi. 9. Cumque ergo cuncta silentia operissent, beatus apostolorum princeps Petrus advenit ac super stratum aegri Patris astitit: Surge, inquit, et sospes tuos ad sodales perge. Cumque ille inquireret quis esset, ille ait: (1064A)Petrus. Mea hodie clara in toto orbe celebrantur solemnia. Cumque haec dixisset, abiit. Ille timore perculsus anxio et trepido corde me sciscitari curat quid rei causa inesset. Putabat enim et audisse vocem et aspectum vidisse. Cumque ego aierem me nihil vidisse vel audisse: Non cernis, inquit, fulvam lucem quo Petrus apostolus pergit? Cumque aeirem me nequaquam videre, silere coepit. Cumque ego cognovissem quid rei causae gestiret, vix tandem precibus obtinere merui, ut mihi rei panderet veritatem: quod ille omnino siluisset, si me et audisse et vidisse non putasset. 10. Cum quodam in tempore expleto psallendi officio una cum fratribus secunda diei hora de ecclesia beati Petri egrederetur, obvium habuit hominem in (1064B)via Turinum [ Sur., viatorem] nomine, daemonis rabie plenum. Quem intuens coelos inspexit, Conditoremque postulavit, ut suae voci favens adesset, sauciumque daemonis peste suis consulendo precibus curaret. Deinde imperavit ut vis rabida daemonis ab homine exiret, nec prorsus praesumeret Dei imaginem maculare. Mirabiliter discerpendo iniqua pestis fugit ab homine, protinusque salus secuta est, sospesque ab ecclesia una cum fratribus egressus atque incolumis permanens, gratias Creatori rependit, qui sic famulo suo cito favendo ejusque orationibus obtemperando suo cruciatui subvenit. Deinde interposito temporum circulo, alius saeva daemonis peste infantulus oppressus nomine Dominicus, filius cujusdam nomine Orbani, ad eum curandi gratia properavit. (1064C)Quem diu increpans curavit, et saevam pestem ab homine exire fecit. Deinde alia virtus subsecuta est. 11. Quidam leprosus valida lepra perfusus, nec prorsus sospitatem recipiendam a medicis fiduciam gerens, ad venerabilem virum Bertulfum venit, suisque orationibus ut opem misericordiae mereretur postulavit. Quem cum vir fiducia plenus aspexisset, gravissimae ultioni hominem subjacere suspiravit, imperatque ut secum quoadusque sospes redderetur maneret. Dedit operam ut mens virtutum conscia coelos penetrans ad suas preces rerum Conditorem excitaret. Peractoque biduano jejunio, oleum supra membra ulceribus plena effudit: moxque didicere (1064D)membra post viscerum putredinem sanitatem recipere, et ad pristinum decorem denuo reverti; et ita sanus aeger effectus est, ut nec vestigium leprae in ejus corpore appareret. Sicque Creator omnium suis favendo subvenit, ut uberius vigore virtutum roborati, calcando perfunctoria, coelestia semper studeant adimplere praeconia. DE ULTIONE MONACHI AB ARIANIS. (1065A) 12. Plerumque etenim monachorum experti sumus virtutes flagrare, et ideo ratum ducimus ut ex his aliqua interseramus. Cum quodam tempore Blidulfus presbyter, cujus superius memoriam fecimus, a beato Attala ad urbem Ticinum [ Pavie ] directus fuisset, ibique pervenisset, viaque mediae civitatis ambulans obvium habuit Ariowaldum ducem Longobardorum, genere hominem nobilissimum, generum Agilulfi, cognatum Adalwaldi, sectae Arianae credulum, qui post Adalwaldi obitum regnum Longobardorum regendum suscepit. Is ergo cum Blidulfum vidisset, ait: Ex Columbani monachis iste est, qui nobis salutantibus denegant apta respondere. Cumque jam haud procul abesset, deridens salutem praemisit. Ad haec (1065B)Blidulfus: Salutem, inquit, optabam [ F., optarem] tuam, si tu non tuis seductoribus et veritate alienis faveres doctrinis, quos et sacerdotes adhuc vocatis mendacio sibi allatum nomen usurpantes. Porro melius est te ineffabilem Trinitatem una Deitate confiteri, non tres potestates, sed tres personas, nec unam trium nominum personam, sed tres in veritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti personas, una potestate, voluntate, essentia. 13. Haec cum paulisper audiens, progressus ait cur se non habere hujus incredulitatis ministros, qui obruente noctis caligine redeuntem sollicitarent, et fustibus vel sudibus collisum morti hunc monachum traderent? Tunc unus vesanior caeteris ait, ad hoc se patrandum paratum esse si jubeat. Ille vero: Si (1065C)haec, inquit, feceris, muneribus te sequenti die ditabo. Progressus ergo socium sibi sceleris alium similem sui jungit, viamque atris obruentibus tenebris custodit. Commeans ergo per eamdem viam monachus et presbyter, et a coena ad quam a quodam Christiano invitatus fuerat regressus, inopinato in satellites incidit, percussusque cerebro ac omni compage corporis collisus magnis fustium ictibus ac sudibus pulsatus interiit, nullo e populo sentiente (erat enim abditus locus), sed nec dare vocem quiverat anticipatus loco a talibus. Diu ergo exanime, ut putabant, cadaver caedentes abeunt, auctori sceleris patratum facinus nuntiant. 14. Cumque is ad cujus domum morabatur morari (1065D)presbyterum et monachum cerneret, eventum rei nesciens (erat enim et ipse presbyter Justus nomine), veritus ne in Arianos incidisset, arrepto baculo e parte dirigit iter, reperitque jacentem, acsi somno depressum suscitare conatur. Ille vero velut a strato incolumis surgit, vix plagarum vestigiis parentibus: pariter ad metatum pergunt. Conquirenti quid hoc fuisset, nihil ei respondit unquam suavius accessisse, nec somnum dulciorem habuisse testatur. Interrogat si dolor aliquot membrorum attingat, nequaquam plus sospitem fuisse, et nescire sibi aliquid adversi evenisse respondit. Peractis ergo necessariis ad monasterium (1066A)repedat. Is ergo qui se spontaneum ad hoc patrandum opus indiderat, mox post discessum monachi a Ticino a daemone corripitur, et diversis poenarum incendiis flagellatur, admissumque facinus exitiabiliter confitetur. Omnis populus clamat: Quicunque talia Ebobiensibus monachis, quae ipse patraverat, commutat, simili ultioni subjaceat, et qui Arianorum acquiescat persuasionibus talem iram justi Judicis sentiat. 15. Quod facinus videns Ariowaldus divinitus manifestatum, confusus et metuens ne sibi aliquid simile eveniat, ipsum quem vis horrida torquebat cum sociis ad beatum Attalam dirigit, precaturque pro se ut commissum malum ignoscant; se multo famulatu paratum esse, si ejus dona vellent recipere. Videns (1066B)beatus Attala membri sui injurias divinitus vindicatas, rogat ut cuncti pro pestifero orent, utque vis adversae potestatis misero ab homine pellatur, nam munera impii ac haeretici hominis nunquam in perpetuum se suscipere respondit. Cunctorum ergo orationibus Dominus ad tempus pepercit, redditus sanitati statim homo sospes rediit, sed vitae lucro non diu potitus est. Cumque metatui suo resideret, et ab aliis increparetur cur hoc fecisset, insultantis voce dicit se hoc sponte fecisse quod exinde vellet. Mox correptus igne febrium et inter poenas incendii clamans vita privatus est. Quem nequaquam juxta aliorum sepulcra sepelire ausi sunt, sed procul ab omnibus in quodam conspicuo loco, quo praetereuntes dicerent: Hic ille miser tumulatus jacet, qui Ebobiensibus monachis (1066C)sua lascivia crudelitatem administravit. ( Huc usque ex Codice Compend. )
DE MONACHO MEROVEO ET ULTIONE EJUS. 16. Eodem tempore monachus Meroveus nomine, a beato Attala Dertonam urbem missus, et causa ejus negotii propter quod venerat, longius ab urbe progressus, ad quamdam villam Iriae fluvio adjacentem accessit: ubi fanum quoddam arboribus consitum videns, allatum ignem ei admovit congestis in modum pirae lignis. Id vero cernentes fani cultores, Meroveum apprehensum diuque fustibus caesum et ictibus contusum in flumen illud demergere conantur. Sed unda monachum non ausa fuit suscipere, licet ille ejus rei quam gesserat nomine mori paratus esset. (1066D)Cernentes ergo illi non posse eum mergi, quem Domini clementia servaret, mane inter se communicato consilio super undas eum prosternunt, materiamque super eum coacervant, ut immani pondere deprimeretur. Cumque id scelus se jam confecisse putarent, relicto (ut putabant) cadavere ad littus redeunt. Illis abeuntibus Meroveus nihil molestiae sentiens, incolumis a fluvio surgit diruptis nexibus, sospes Dertonam ingreditur, ac postea ad monasterium redit. Ecce autem repente divina ultio in ejus adversarios animadvertit. Quotquot enim in eo fuere contubernio, diversis sunt calamitatibus affecti: alii caecitate, alii ignis adustione, (1067A)quidam publica contractione, plerique omnium membrorum debilitate, ita ut diversi diversas sentirent poenas. At ubi compererunt Meroveum sospitem ad Bobiense monasterium revertisse, quidam ex iis eo adducti sunt; et perpaucis quidem poenitentiae medicina remedium attulit, reliqui omnes ea ultione periere.
DE OBITU AGIBODI MONACHI. 17. Ita sane mirificum famulis suis Deus munus impertit, cum post damna corporis et post irrogatas injurias, et in praesenti vita adjutorio suo eos roborat, et in futuro post certamina coronando glorificat, quos hic propter nomen suum illatam injuriam sponte excipere sentit. Vidimus nos in eodem Bobiensi monasterio etiam aliorum monachorum felicem vitam (1067B)felicioremque exitum, qui multa virtutum de se exempla praebuere; e quibus nos saltem aliqua referemus, ut viventibus eorumque vitam imitari cupientibus uberior adhortatio accedat. 18. Monachus quidam Agibodus nomine, qui beati Attalae tempore monialium monasterium gubernarat, in extremis angoribus positus, sui exitus exspectabat horam. Cumque jam fratres astarent, qui animae e mundo migranti suprema officia persolverent, atque de more ad psallendi munus sese praepararent, elapsa e corpore anima, vidit aeternam lucem sibi paratam, solemque miro fulgore micantem. Cum autem ea visione stuperet, diceretque se nunquam talem solem vidisse, vel claritatem quae ei posset aequiparari, unus e coelicolis accedens sciscitatur quid sic attonita (1067C)intueatur. Illa respondet solem micantem se intueri, cui nunquam alium similem viderit. Ait coelicola: Noveris te hodie venturam ad nos et in hac admirabili luce habitaturam septiesque vincentem solis lumen, Justorum choris inserendam. Reversa igitur vale dic fratrum collegio, atque ita porro redibis ad nos. 19. Reversa igitur anima in corpus, Agibodus fratribus ultimum vale dixit. Quodam autem e fratribus percontante quandiu in eo ancipiti exitu moratus esset, ei indicavit quid vidisset, et quanta ipsi esset claritas promissa, quodque eadem hora obiturus sit postquam viaticum perceperit, et fratribus vale dixerit. Sumpto inde sacratissimo Domini corpore, omnibus (1067D)osculo praebito, orat ut charitatis officia corpori impendant. Itaque promissionem coelestem mox finis prosecutus est, felicemque obtinuit exitum, magno sui desiderio superstitibus derelicto. Hunc enim sanctorum Remunerator posteris voluit exemplo esse, ut qui ejus coronam ante exitum promissam cognovissent, ejus puritatis et religionis in omnibus imitatores se praeberent. Fuerat is a puero sub disciplina regulari eruditus, sub Columbano a saeculo conversus, simplex et omni bonitate inter fratres conspicuus, obedientia et religione pollens, denique, juxta Pauli sententiam (I Cor. IV), malitia omnino parvulus. Quid enim sibi (1068A)vult quod clementissimus Deus exeunti de mundo monstrare voluit qualis postea futurus esset, nisi ut ostendat eos qui simili simplicitate vivunt, et obedientiae et mortificationi voluntarie subjiciuntur, similem exspectare remunerationem, et aeterni luminis esse claritate potituros?
DE OBITU THEODALDI ET BAUDACHARIO MONACHO 20. Vidimus et alium huic obedientia, pietate et mansuetudine, similem Theodaldum feliciter ex hac vita abeuntem, et summa animi exsultatione ad aeterna animi gaudia properantem. Cum enim laetus in suo strato decumberet, rogat ut fratres omnes ad ipsum veniant; iisque omnibus supremum vale dicens, se eadem hora ait e corpore egressurum. Qua autem ratione exitum suum cognoverit, nobis haudquaquam (1068B)voluit indicare. Cumque omnibus vale dixisset, viaticum poposcit. Quo accepto, antiphonam ipse imposuit ita dicens: Ibunt sancti de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII); absolutaque antiphonae melodia, laetus et summa hilaritate refertus, animam reddidit Creatori, ut nobis qui praesentes eramus aperte liceret intelligere eum de gloria coelesti et promisso praemio usque adeo exsultasse. 21. Alius monachus sub abbate Bertulfo, nomine Baudacharius, cum tempore vindemiae deputatus esset vineae custodiendae, ne ea ab avibus et bestiis aliqua injuria vel detrimento afficeretur, evenit ut triginta fratres ejusdem vineae tuendae causa eo advenirent. Ille ergo charitate plenus orat ut illic post laborem (1068C)fessa membra reficiant, cum nihil aliud haberet quam parum panis quem in suos usus secum attulerat. Objurgante autem eum praeposito dicenteque ne quid tale attentaret, quandoquidem panes conficere non posset, ille ait: Largae mecum dapes sunt, quibus possint etiam plures satiari. Praeposito sciscitante quaenam illae sint dapes, respondet anatem sibi a Domino datam. Tum vero praepositus: Fac, inquit, sicut dixisti. Divisit itaque anatem triginta fratribus; atque adeo illi exsatiati sunt, ut dicerent se nunquam ita cibo expletos fuisse. Auxit enim fides quod dapibus deerat.
DE LEOPARDO MONACHO. 22. Leopardus quoque monachus alio tempore vineae tuendae deputatus invenit vulpeculam botrum vorantem. (1068D)Quam objurgans minis intentatis jussit ne amplius vineam attingeret. Sed cum ille abiisset, furax bestiola rediit ad carpendas uvas: quas ubi contra illius prohibitionem gustavit, haerente in ore cibo vetito exstincta est; moxque Leopardus monachus vineam studio circumiens, reperit vulpem mortuam in ore prohibitos tenentem cibos. 23. Alio tempore eodem Leopardo cum Meroveo, cujus supra fecimus mentionem, septa vineae ex abbatis imperio defendente, arborem securi succiderunt, ramis sepem densarunt. Dumque arborem totam ramis (1069A)nudassent, inter se statuerunt humi prostrati Dominum rogare ut ipse vires suppeditet, quibus possint arboris truncum integrum ad sepem asportare. Inde ab oratione surgentes, invocato nomine omnipotentis Dei, truncum corripiunt, et in locum destinatum perferre conantur; et ecce quem vix multi pertrahere potuissent, duo homines fide armati, levi motu portant. Postea vero multi fratres simul collecti eumdem truncum movere volentes levare nequibant; atque (1070A)ita Omnipotentis virtutem agnoverunt, quam duo illi fratres nulli indicare voluerunt, sed secreto alii aliis patefecerunt. 24. At nos fortassis rodet quispiam et carpet, quod haec inserere hoc loco voluimus; sed nos tamen quae ad Dei gloriam faciunt silere nequivimus. Ille vero dijudicet recipiendane sint vel rejicienda haec Dei dona, qui talia non abnuit nec abjicienda sentit quae fidei canon admittit.