Jump to content

Vita Caesaris

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Caesaris
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

XYLANDER VITA CAESARIS I. Cinnae summa rerum Romanarum potiti filiam Corneliam Sylla uictor quum nec pollicitationibus nec minis a Casare diuellere posset, dotem eius publicauit. Causa autem Caesari inimicitiarum cum Sylla fuit Marii propinquitas. Nam Iulia, patris Caesaris soror, uxor Marii senioris, mater iunioris fuit, Casaris consobrini. Caesar uero quum initio prae multitudine caedium et negotiorum a Sylla se praeteritum non contentus, sacerdotii insuper petendi causa in publicum procederet, nondum plane adolescens, Sylla resistente repulsam tulit. Idem de caede eius deliberans, quibusdam dicentibus absurdum fore, si talem puerum occideret, stupidos esse respondit, si non in isto puero multos conspicerent Marios. (2) Caesar autem de hoc dicto certior factus, diu in Sabinis oberrans neci se subtraxit. Deinde ob ualetudinem in aliam domum translatus, noctu in Syllanos milites incidit, qui loca ista perscrutabantur et latentes ibi comprehendebant. Horum duci Cornelio duobus datis talentis, dimissus est, statimque ad mare profectus, in Bithyniam ad regem Nicomedem nauigauit. Neque diu apud eum commoratus quum inde aueheretur, apud Pharmacusam insulam a piratis captus est, iam tum magnis classibus et innumeris nauigiis mare obtinentibus.

II. Ab his primum uiginti talentis dimissionem redimere iussus, derisit eos, quod nescirent quem cepissent; ultroque daturum se quinquaginta promisit. Deinde suis in diuersas urbes ad agendam pecuniam dimissis, quum inter hominum generis immanissimum Cilicas solus ipse cum uno amico et duobus famulis ageret, ita eos spreuit, ut quoties requieti se dedisset, mitteret qui eos tacere iuberent. Ita per duodequadraginta dies quasi non captus teneretur ab iis, sed stiparetur, summa securitate collusit ipsis et una exercitationibus uacauit. Carmina etiam et orationes quasdam quum scripsisset, iis recitabat, et qui non laudassent, eos palam barbaros rudesque appellabat, ac saepe per risum minabatur, se eos in crucem acturum, gaudentes ea dicendi libertate et simplicitati ac ioco imputantes. (2) Allatis a Mileto pecuniis quum satis fecisset piratis essetque dimissus, statim nauibus instructis aduersum eos ex portu Milesiorum est profectus, et stationem adhuc apud insulam habentes nactus, plerosque cepit. Itaque pecunia praedae cessit, piratas Pergami in custodiam dedit, et ad praefectum Asiae Iunium abiit, quod illius, utpote praetoris, esset de captiuis supplicium sumere. Verum quum is pecuniae intentus erat enim haud parua per otium se de captiuis deliberaturum respondisset, ualere eo iusso, Caesar Pergamum rediit, productosque in medium uniuersos piratas in crucem egit, quod illis saepe in insula iocans, ut uidebatur, praedixerat.

III. Secundum haec Syllae potentia iam languescente, a suis in patriam reuocatus, Rhodum nauigauit ad Apollonium Molonis filium, quem et Cicero audiuit, insignem rhetorem et honestorum morum. (2) Fertur ad ciuiles orationes Caesar et natura aptissimus fuisse et plurimum in ea re operae posuisse, ut haud dubie secundum laudis locum tenuerit, primo autem renuntiauit, ut potentia et armis potius primus esset omnium, quandoquidem propter bellicarum et ciuilium rerum tractationem, quibus rempublicam in suam redegit potestatem, non eo peruenit eloquentiae, quo naturalis eum indoles perduxisset. Ipse quidem postea in oratione qua laudationi Catonis Ciceronianae respondit, precatus est ne militaris sermo cum oratoris ingeniosi et qui multum otii dicendo impendisset, eloquentia compararetur.

IV. Romam reuersus, Dolabellam repetundarum postulauit, multarum Graecarum ciuitatum testimoniis adiutus. Absolutus tamen est Dolabella. Caesar, ut gratiam Graecis referret, causam eorum egit P. Antonium captorum munerum accusantium apud M. Lucullum Macedoniae praetorem. Ac tantum ualuit eius oratio, ut Antonius, praetendens sibi in Graecia contra Graecos iniquum esse certamen, ad tribunos plebis prouocauerit. (2) Ceterum Romae Caesar quum reis defendendis gratiosum se reddidit, tum congressibus et colloquiis comibus magnam sibi plebis beneuolentiam parauit, ultra quam aetas ipsius ferret officiosus. Simul et conuiuiorum ac coenarum et uitae splendore paulatim potentia ipsius augebatur, suo tempore in republica ualitura. (3) Quam initio aemuli eo neglexerunt apud uulgus efflorescentem, quod sumptibus deficientibus fore ut statim euanesceret putabant; sero admodum errorem suum animaduerterunt, quum ea grandis iam et inexpugnabilis non occulte iam ad mutationem reipublicae spectaret; adeo nullius rei initium paruum est putandum, quandoquidem id assiduitate illico magna incrementa facere potest, quum quidem eo quod neglectui sit et contemptui habitum, absque ullo impedimento augescat. (4) Sane qui primus uidetur eius institutum suspectum habuisse, ueluti maris falso blandientem tranquillitatem, latentemque sub humanitatis et hilaritatis specie calliditatem deprehendisse, Cicero dicebat se in omnibus eius conatibus atque consiliis tyrannicum propositum inesse perspexisse, sed quum eum comam ita accurate composuisse et uno dignito caput scabere uideret, non potuisse sibi persuadere eum hominem tantum facinus animo concepturum, ut rempublicam Romanam euertere aggrederetur. Sed haec post.

V. Primum popularis beneuolentiae erga ipsum documentum exstitit, quod in ambitione tribunatus militaris C. Popilio est praelatus; alterum et illustrius, quum Iuliae Marii uxoris, amitae suae, defunctae laudationem funebrem in foro perorauit, et imagines Marii in funere ducere ausus est, tunc primum a Syllae dominatu uisas, a quo Marius cum suis hostes reipublicae fuerant iudicati. Tunc enim quibusdam obstrepentibus Caesari, populus factum eius laeto clamore et applausu approbauit, gaudens longo post tempore et quasi ab inferis eum honores Marii in urbem reduxisse. (2) Enimuero aetate prouectiores mulieres in funere laudare, moris antiqui apud Romanos fuit : primus Caesar uxorem suam, quum iuniores laudari non esset receptum, mortuam oratione funebri decorauit : quo facto animos multitudinis sibi fauore obstrinxit, ut tanquam mansuetum placidissimisque moribus uirum amarent. (3) A morte mulieris quaestor cum praetore Vetere profectus est in Hispaniam, quem et coluit summa constantia et ipse praetor factus filium eius quaestorem fecit. Eo defunctus magistratu, tertiam duxit coniugem Pompeiam, quum haberet ex Cornelia filiam, quae postea Pompeio Magno nupsit. (4) Ceterum ingentes sumptus faciens, creditusque breuem et unius dieculae gloriam maximis parare impendiis, quum re uera minimis maxima emeret, fertur priusquam magistratum aliquem iniret, mille trecenta talenta aeris alieni conflasse. Quum uero insuper uiae Appiae procurator constitutus, magnam a se pecuniam impendisset et aedilis uiginti et trecenta gladiatorum paria exhibuisset, ceterisque in theatra, pompas et coenas impensis omnem priorem magnificentiam superasset, tantum erga se fauorem populi concitauit, ut certatim nouos magistratus, nouos honores quaererent, quibus delatis ei gratias referrent.

VI. Duae eo tempore factiones Rome erant, Syllana altera, tum uigens, altera Mariana, humilis tum et dissipata atque fracta. Hanc Caesar erigere et prouehere cupiens, munificentia aedilitia ad summum producta, occulte imagines Marii et Victorias tropaea ferentes noctu in Capitolio posuit, auro radiantia, arteque summa elaborata, quorum inscriptiones Cimbricas uictorias indicarent. Quae facta die quum essent conspecta, mirati sunt homines audaciam eius qui ea posuisset : nec enim is latebat. Statim rumore uulgato uniuersi Romani ad spectaculum concurrerunt. (2) Ibi alii clamare, Caesarem tyrannidem moliri, qui legibus et senatusconsultis abolitos honores restitueret; periculum eum facere iam de animis populi, eosque premollire et explorare, num huiusmodi donis sint mancipati ipsumque rebus huiusmodi ludere et noua affectare patiatur. At Mariani subito ingenti multitudine exsistere, dictis Caesarem confirmare, plausu Capitolium implere; multi conspecta Marii imagine prae gaudio illacrimare, Caesar in oculis eorum esse, magnisque laudibus tolli ac solus Marii propinquitate dignus praedicari. (3) Conuocato eius rei causa senatu, Lutatius Catulus, qui in summa tum erat inter Romanos existimatione, surgens, inter alia quibus Caesarem accusabat, id quoque memoratum deinde dixit, eum non iam cuniculis, sed machinis rempublicam oppugnare. Sed postquam Caesar excusationem suam senatui probauit, auxit ea res animos sectatorum eius, hortatique sunt, ut ne cui animi contentione cederet; haud dubie enim omnes cum populi fauore uicturum.

[VII. Interim Metello pontifice maximo uita defuncto, quum id sacerdotium Isauricus et Catulus, clarissimi uiri et in senatu principes, peterent, nihil territus Caesar ipse quoque in comitiis idem ambiit, et quum paria utrinque studia uiderentur, Catulus, quo maiore esset dignitate praeditus, eo magis euentum rei incertum metuens, grandem pecuniam Caesari per internuntios obtulit, si a petitione desisteret. Respondit Caesar etiam maiore aeris alieni onere sibi contracto, se certaturum. Comitiorum die matrem eum cum lacrimis ad fores persequentem quum salutasset : Hodie, inquit, mater, filium tuum aut pontificem maximum aut exsulem uidebis. Vicit tamen in suffragiorum certamine, senatuique et optimatibus metum incussit, quod ad extremum audaciae populum producturus uidebatur. (2) Itaque Piso et Catulus Ciceronem incusabant, qui Caesari opportunam se opprimendi ansam praebenti pepercisset in coniuratione Catilinaria. Catilina enim, quum non mutare, sed euertere rempublicam et omnia confundere statuisset antequam totum ipsius consilium detegeretur, leuioribus quibusdam indiciis proditus profugerat, Lentulo et Cethego coniurationis exsecutoribus in urbe relictis, quibus utrum uirium aliquid fiduciaeque fecerit Caesar, non satis constat. His quidem in senatu conuictis, quum Cicero consul de supplicio iis irrogando sententias singulorum quaereret et ad Caesarem usque omnes morte mulctandos dixissent, Caesar orationem, quam fuerat ante meditatus, habuit : neque moris Romani neque iustum sibi uideri, indicta causa, idque non postulante extrema necessitate, uiros dignitate et genere illustres interficere; placere ut in urbes Italiae arbitrio Ciceronis electas diuisi in custodia teneantur, donec Catilina debellato senatus per otium de causis singulorum cognoscere ac statuere queat.

[VIII. Haec sententia quum humanitatem prae se ferret, et oratione facunda esset confirmata, tantum ualuit, ut non modo qui post Caesarem dixerunt, ei subscriberent, sed et quidam eorum qui ante responderant, suis retractatis ei accederent, eo usque dum ad Catulum et Catonem peruentum est. (3) Hi quum Caesaris orationem magno studio refellerent et Cato simul etiam suspicionem ei impingeret, coniurati isti ad necem traditi sunt. ln Caesarem uero senatu egredientem multi eorum iuuenum qui Ciceronem stipabant, nudatis gladiis irruerent, sed eum et Curio fertur toga sua circumdata eduxisse, et ipse Cicéro respicientibus ad se iuuenibus renaisse, siue quod populum metueret, siue quod iniustam eam caedem putaret. (3) Hoc si uerum sit, equidem miror a Cicerone in libro de consulatu suo omissum. Vitio sane ei post datum est, quod occasione contra Caesarem oblata optima usus non esset, metu populi, qui incredibili studio Caesarem defenderet. Nam et paucis post diebus, quum in senatum is diluendarum suspicionum causa uenisset, ac tumultibus exciperetur aduersis et senatus solito diutius consedisset; magno cum clamore multitudo curiam circumstetit, missum fieri Caesarem postulans. (4) Itaque Cato seditionem pauperum praesertim (hi enim Caesare freti totam multitudinem incendebant ) metuens, senatui persuasit, ut singulis mensibus plebi frumentum diuideretur : qua ex re caeteris sumptibus accessit trecenties sestertium in singulos annos. Id quidem factum magnum in praesentia terrorem auertit haud dubie maximamque Caesaris copiarum partem aueliit ac dissipauit, cum is ob praeturam, quam tum idoneo sibi tempore erat gesturus, terribilior uideretur.

[IX. Sed nihil in eo tumultuose actum, uerum sed domus Caesaris aduersa fortuna laesa est. P. erat Clodius patricio genere natus, opibusque et facundia clarus, libidine autem, audacia et impudicitia nemini nequissimo socundus. Is Pompeiam Caesaris uxorem deperibat, cui ne ipsi quidem uoluntas deerat. Sed et gynaeceum accurate custodiebatur et Aurelia Caesaris mater, honesta matrona, nurum ubique comitans, difficilem et periculosum congressum eorum effecit. (2) Colitur Romae dea, quam Bonam appellant, ut Graeci Muliebrem. Hanc Phryges Midae regis matrem fuisse putant, Romani Nympham Dryadem, Fauni uxorem, Graeci de nutricibus Bacchi unam, eam scilicet quam nominari nefas est. Itaque apud hos quum sacra ei fiunt, uitium palmitibus scenae tectae gestantur, et secundum fabulam draco sacer apud Deam collocatur. Quum ea sacra peraguntur, uerum accedere aut iisdem in aedibus esse nefas ducitur; ipsae inter se mulieres multa cum Orphicis conuenientia obire feruntur. Eorum orgiorum tempus et celebrandi munus quum ad consulem uel praetorem deuenit, ipse, et omne quod est masculum, aedibus egrediuntur, uxor domo occupata eam exornat et pleraque noctu fiunt iocis ad nocturna sacra admixtis, musicaque multa adhibita.

0X. Ea tum sacra Pompeia administrante, Clodius imberbis adhuc eoque se latere posse sperans, habitu psaltriae, specie mulieris iuuenis ad aedes uenit, quumque fores apertas offendisset, ab ancilla rei conscia tuto introducitur. Haec dum ad Pompeiam accurrit rei indicandae causa et mora fit, Clodius manere ubi relictus erat non sustinens, magna in domo hinc inde oberrat, lucem fugiens. In eum Aureliae pedisequa incidit, et mulierem rata ad colludendum inuitat, detrectantemque in medium protrahit, et quis atque unde esset percontatur, quumque is se Pompeiae abram (id est ancilla delicatior), ut et ipsa uocabatur, quaerere diceret et uirum se esse uoce proderet, subito magna cum uociferatione ad lumina et turbam se proripit, uirum se in aedibus deprehendisse clamans. (2) Perterritis mulieribus Aurelia, orgiis deae sublatis, fores occludi iussit, domumque facibus praelucentibus perlustrauit, Clodium quaerens ; isque inuentus est in conclaui ancillae, quae eum domum adduxerat, quo confugerat, agnitusque a mulieribus domo eiicitur. (3) Ea adhuc nocte matronae domum digressae maritis rem aperuerunt, interdiuque rumor per urbem dispersus est, Clodium infanda conatum non iis modo ad quos ea iniuria pertineret, sed ciuitati etiam diisque poenas debere. Itaque ei quidam tribunorum plebis diem uiolatae religionis dixit, factaque est contra Clodium coitio potentissimorum senatorum, qui ei quum alia horrenda flagitia, tum incestum cum sorore Lucullo nupta obiicerent. Huic eorum conatui populus se opponens, Clodio auxiliabatur, quod ei plurimum profuit, quia iudices perterrefacti multitudinem formidabant. (4) Caesar cum uxore statim diuortium fecit. Testimonium uero iussus dicere, nihil se eorum quo Clodio obiicerentur cognitum habere respondit. Quod quum incredibile uideretur, accusator quaesiuit ex eo, cur ergo uxorem dimisisset. Tum Cassar, siue ex animi sententia, siue ut populo gratificaretur Clodium incolumem cupienti, respondit : Quia suam uxorem etiam suspicione uacare uellet. Absolutus quidem est Clodius, quum plerique iudices (ne, si condemnassent, in periculo uersarentur apud plebem; sin absoluissent, in infamia apud optimates essent) confusis literis tulissent sententias.

XI. Caesar statim ex praetura prouinciam nactus Hispaniam, quum foeneratores debitum exigentes molesteque profecturum urgentes atque conuiciantes placare non posset, ad Crassum confugit, Romanorum ditissimum et qui uigore ac uehementia Caesaris indigeret ob dissensionem cum Pompeio. Crasso apud creditores, qui maxime instabant, octingenta triginta talenta intercedente, in prouinciam suam abiit. (2) Narrant eam, quum Alpes transiret et praeter oppidulum quoddam barbaricum iter faceret paucis habitatum hominibus atque uile, amicis per iocum quaerentibus, an et hic de magistratibus essent contentiones ac de principatu certamina et potentium aemulationes? serio respondisse, malle se hic primum quam Romae secundum esse. (3) Rursus quum in Hispania per otium librum aliquem de rebus Alexandri gestis legeret, diu cogitabundum, ad extremum illacrimasse, et amicis causam quaerentibus dixisse : An non dolendum uobis uidetur, me quum id aetatis sim, qua Alexander tot nationibus imperauit, nihil dum memoratu dignum gessisse?

XII. Simul atque autem Hispaniam attigit, eam industriam adhibuit, ut paucis diebus cohortibus uiginti suis decem alias adiecerit, factaque in Callaicos et Lusitanos expeditione, populos qui Romanis hactenus non paruerant subigendo usque ad Oceanum perrexerit. (2) Rebus bellicis bene compositis, ciuiles eadem felicitate constituit, ciuitates ad concordiam reducens et maxime rixas inter debitores et creditores tollens, lege posita, ut de reditibus debitoris bessem creditor quotannis acciperet, dum ipsi satisfactum esset, reliquo debitor frueretur. Parta his factis gloria ex prouincia discessit, dilatus ipse et a militibus, qui eo duce rem et ipsi fecerant, imperator dictus.

XIII. Quia autem triumphum petentes extra urbem manere, consulatum ambire praesentes in urbe oportebat, ea legum diuersitate implicatus, quum ad urbem comitiis consularibus instantibus accessisset, misit ad senatum petitum, ut sibi absenti petere consulatum per amicos concederetur. (2) Cato primum lege ad postulatum id oppugnandum annixus quum uideret multos Caesari deditos, rem mora iniecta impediit, totumque diem dicendo absumpsit. Itaque Caesar statuit, omisso triumpho, consulatum persequi. (3) Ut primum in urbem uenit, callide eam rem confecit, qua uniuersos homines, solo excepto Catone, decepit. Pompeium enim et Crassum ex graui discordia in gratiam mutuo restituit, qui duo facile totius ciuitatis erant potentissimi, eorumque potentiam in unum conflatam ad se transferens, perhumano titulo tenus facto rempublicam nemine animaduertente peruertit. Non enim Caesaris et Pompeii dissidium, quod plerique putant, ciuilium bellorum causa fuit, sed amicitia uerius eorum, quam initio ad euertendum optimatium in ciuitate principatum initam deinde disciderunt. Cato autem saepenumero quae futura essent uaticinans, eum solum fructum tulit, ut tum morosus et curiosus homo, post prudentior quam felicior consultor haberetur.

XIV. Verum Caesar Crassi Pompeiique amicitia stipatus consulatum periit, eumque splendide impetrauit, Calpurnio Bibulo collega. Ut primum uero magistratum iniit, illico leges de agris diuidendis in gratiam multitudinis tulit, quae non consulem, sed petulantissimum aliquem tribunum plebis decerent. (2) In senatu autem optimatibus repugnantibus, arrepta quam dudum quaerebat occasione, magna uoce obtestatus inuitum se et ui coactum ad populum confugere eique se committere iniuriis et uiolentia senatus compulsum, ex Curia se in forum proripuit; et a lateribus suis hinc Pompeium, inde Crassum collocans, quaesiuit ex iis, ecquid leges has probarent : affirmanteque utroque, hortatus est ut in eos opitularentur, qui gladiis se contra acturos minarentur. Promisit hoc uterque, addiditque Pompeius, se contra gladios istos cum ense et scuto etiam uenturum. Quod dictum pergratum populo, optimates offendit, insano scilicet adolescenti potius conueniens, quam tantae uiro existimationis et a uerecundia senatui debita alienissimum. (3) At Casar, quo magis potentiam Pompeii suam faceret, Iuliam filiam suam, Seruilio Caepioni desponsatam, Pompeio nuptum dedit, promissa huic Pompeii filia, quae et ipsa Fausto Sylla filio pacta erat. (4) Neque multo post ipse Calpurniam Pisonis filiam duxit, eique consulatum in sequentem annum confecit, maxime tum Catone uociferante et testante ferendos non esse qui nuptiis principatum prostituant et mulierum causa prouincias copiasque mutuo sibi tradant. Collega Caesaris Bibulus, quam resistendo eius legibus nihil proficeret, sed saepe cum Catone in foro de uita periclitatus esset, domi inclusus reliquum consulatus tempus exegit. (5) Pompeius nuptiis peractis statim armatis forum oppleuit, et in perferendis legibus populum adiuuit ; Caesari Gallia omnis cis et trans Alpes lllyricumque decretum cum quatuor legionibus in quinquennium. Catonem his ausum contra contradicere, Caesar in carcerem abripuit, existimans eum tribunos plebis appellaturum; sed cum quum tacitum ire, et non modo optimatibus id dolere factum, sed plebem etiam uerecundia uirtutis Catonis moestam uideret silentemque sequi, ipse clam unum de tribunis exorauit, ut Catonem eriperet. (6) De reliquis senatoribus perpauci in Curiam exinde uentitabant; ceteri indignitate eorum quae fiebant moti publico abstinebant. Cuius rei quum causam Considius quidam admodum senex redderet, armorum et militum metu fieri ut non conueniretur dicens : Quid ergo, inquit Caesar, non tu quoque domi te contines, eadem timens? Et Considius : Metu me senectus liberat; quod enim reliquum est uitae, exiguum quum sit, non magna cura indiget. (7) Omnium autem factorum id turpissimum uidebatur, quod Caesare consule Clodius ille tribunus plebis est factus, qui coniugium Caesaris et arcana peruigilia polluerat. Ad eum autem magistratum promotus est, ut Ciceronem euerteret; neque prius Caesar ad exercitum abiit, quam opera Clodii Ciceronem oppressisset eumque Italia expulisset.

XV. Talia eius ante Gallicum bellum facta fuerunt. Bellorum autem quae deinceps gessit et expeditionum quibus Galliam domuit tempus eum, quasi alio exorsum initio aliaque uiuendi atque agendi ingressum uia, non ullo eorum qui summi et maxime apud omnes in admiratione habentur ducum inferiorem commonstrauit et pugnandi laude et imperandi. Imo siue Fabios, Scipiones, Metellos, siue qui aequales eius aut aetate paullo superiores fuerunt, Syllam, Marium, utrumque Lucullum, ipsumque adeo, cuius ad coelum osque omnigenarum bellicarum uirtutum gloria se efferebat, Pompeium conferas, rebus eorum gestis facta Caesaris palmam praeripiunt. Alio enim maiorem laudem consecutus est ob iniquitatem locorum in quibus bellum gessit, alio ob magnitudinem regionis quam in potestatem redegit, alio ob multitudinem deuictorum hostium et robur, alio ob insolentiam et perfidiam morum cum quibus ipsi communicandum erat, alio ob clementiam qua aduersus domitos usus est, alio ob liberalitatem et beneficia in commilitones, omnibus uero ob multitudinem depugnatorum proeliorum occisorumque hostium. Non toto enim decennio in Gallia beiligeratus, urbes octingentis plures cepit, populos trecentos subegit, quum ter millies millibus hostium congressus diuersis proeliis, quorum decies centena millia in acie interfecit, uiuos alterurn tantum cepit.

XVI. Tanta uero beneuolentia erga eum, tantum fuit militum studium, ut qui alioquin in bello nihil reliquis praestarent, ii pro Caesaris gloria inuicti quoduis periculum adirent. (2) Qualis fuit exempli causa Acilius, qui quum Massiliensi naumachia in hostilem nauim euasisset, dextera ei gladio amputata, sinistra manu clypeum tenuit, eoque facies hostium feriens, uniuersos repulit, nauique ipse potitus est. Et Cassius Scaeua, qui in pugna ad Dyrrhachium oculum sagitta, humerum itemque femur pilo confixus, exceptis scuto centum et triginta telorum ictibus, hostes uocauit, ueluti se dediturus; accedentibusque duobus, alterius brachium gladio abscidit, alterum in faciem percussum auertit et ipse suorum auxilio saluus euasit. (3) In Britannia quum primos centuriones in palustrem et aqua repletum locum ingressos adorirentur hostes, quidam miles, ipso Caesare pugnam spectante, per medios se proripuit, quumque praeclara fortitudinis facinora edidisset, primipilis seruatis et fugientibus barbaris, aegre ipse euadens, in lacum sese coniecit et summa cum difficultate natando partim, partim gradiendo cum amisso scuto transiit. Admirante eum Caesare cum comitibus et magno cum gaudio clamoreque obuiam prodeuntibus, ipse tristis admodum et lacrimans ei supplicauit, ut sibi ueniam scuti amissi daret. (4) In Africa Scipio nauim Caesaris cepit, inque ea quaestorem Granium Petronem; is quum hostes, reliquis inter se diuisis, eum se salute donare dicerent, Caesaris milites non accipere, sed dare salutem consueuisse inquiens, se ipsum gladio transegit.

XVII. Huiusmodi autem spiritus militum et animi ardores Caesar ipse excitauit atque aluit, primum honoribus et donis largiendis, ostendens non se sui luxus aut uoluptatum causa bello diuitias parare, sed eas opes tanquam communia uirtutis praemia apud se recondi, diuitiis ad hoc tantum se uti, ut militibus pro meritis dare praemia possit; deinde quod omnibus ultro periculis se obiiciebat, et nulli labori succumbebat. (2) Et quidem eius in periculis adeundis audaciam eo minus admirabantur, quod proficisci ab incredibili gloriae cupiditate existimarent; uerum laborum tolerantia, quos praeter uires corporis sustinebat, stupefaciebat. Nam et corporis habitu tenui fuit et alba mollique carne et capite morboso et comitiali morbo obnoxius, quod ei malum Cordubae primum accidisse dicitur. Verum ualetudinem Caesar non mollitiei ansam arripuit, sed expeditionibus, difficillimis itineribus, tenuitate uictus, et continua sub dio uita et aerumnosa morbum depellere et corpus sanum tueri studebat. (3) Plerumque in curru aut lectica dormiebat simulque prouehebatur, ut ne somnus quidem otiosus esset. lnterdiu uehebatur circum castella, urbes et castra, uno assidente puero, qui, dum ipse iter faceret, dictata ab ipso exciperet scribendo, unoque a tergo milite cum gladio astante. Adeo autem magna itinera faciebat, ut primam Roma expeditionem faciens, octauo die ad Rhodanum peruenerit. (4) Equitare ab ineunte aetate didicerat, ac se assuefecerat ut retro abductis manibus et tergo applicatis summo impetu equum citaret. Ea uero expeditione exercuit se praeterea ut inter equitandum epistolas dictaret, idque duobus, et, ut Oppius ait, etiam pluribus diuersas. Ferunt id quoque primum omnium Caesarem excogitasse, ut per codicillos cum amicis colloqueretur, quod coram de rebus maxime necessariis agere et urbis magnitudo et negotiorum multitudo non pateretur. (6) Quam tenui uictu usus fuerit, argumento est quod Mediolani apud hospitem suum Valerium Leonem coenans, quum is asparagum apposuisset et pro oleo recenti conditum instillasset, ipse nihil moratus comedit, amicosque indignantes increpuit : Satis erat, inquiens, non uesci iis quae displicerent, inurbani uero hominis est talem rusticitatem arguere. (6) ln itinere aliquando ui tempestatis in tugurium pauperis cuiusdam compulsus, quum nihil reperisset praeter unum cubiculum uix uni recipiendo sufficiens, ad amicos dixit : Honestiora optimis, necessaria infirmissimis concedenda; idque cubiculum Oppio ad quietem concessit, ipse cum reliquis sub uestibulo ostii dormiuit.

XVIII. Enimuero primum bellum Gallicum ei contra Heluetios fuit et Tigurinos, qui quum suas urbes numero duodecim ac uicos quadringentos combussissent, per Galliam Romanis subditam procedebant, quemadmodum olim Cimbri ac Teutones; quibus neque audacia inferiores uidebantur, itemque trecenta hominum millia erant, atque ex his centum nonaginta millia ad pugnam apti. Tigurinos Labienus Caesaris legatus apud Ararim flumen concidit. (2) Heluetii autem Caesarem, quum is ad sociam quandam urbem exercitum adduceret, inopinato sunt in itinere adorti, occupauit tamen in locum quendam natura munitum cum suis euadere. lbi quum colligeret et instrueret copias, et equus ei adduceretur : Hoc, inquit, utar ad insequendos uictos hostes, nunc in eos eamus; simulque pedes irruit. Difficulter et sero pulsis hostibus, plurimum laboris apud carros et castra eorum sustinuit, quum non illi soli ibi, sed mulieres etiam et pueri usque ad mortem se defenderent, atque conciderentur, ita ut mediante demum nocte finis pugnandi fuerit. (3) Insigni uictoriae pulchrius adiecit facinus, quod barbaros a pugna superstites et fuga dilapsos, ultra centum millia hominem, coegit regionem quam reliquerant, repetere, urbesque a se crematas iterum colere. Id autem eo consilio fecit, ne Germani eam regionem habitatoribus uacuam inuaderent.

XIX. Secundum bellum palam pro Gallis contra Germanos gessit, tametsi eorum regem Ariouistum Romae prius socium P- R- appellauisset. Erant autem intolerabiles Romanorum subditis uicini Germani et capto tempore uidebantur non contenti statu suarum rerum praesenti latius grassaturi Galliamque inuasuri. (2) Videns autem Caesar duces suos formidine captos, presertim uero qui nobiles iuuenes ipsum secuti erant, luxum scilicet et diuitias in castris Caesaris consecuturi, aduocata concione, abire eos neque inuitos periculo se committere iussit, qui ita effeminati essent; se cum decima legione in hostes iturum, quod neque hostes Cimbris fortiores, neque se Mario deteriorem imperatorem duceret. (3) Eam ob rem decima legio missis legatis gratias Caesari egit; reliquae suis obtrectantes ducibus repletaeque alacritate una multorum dierum iter Caesarem secutae sunt, donec uiginti quinque millibus passuum ab hostibus castrametati sunt. (4) Audaciam Ariouisti ipse aduentus Caesaris nonnihil fregit. Mirabatur enim Caesaris confidentiam, qui ducere aduersus Germanos (quibus ipse aduentantibus fugam facturos Romanos sperauerat) exercitum non ueritus fuisset, inque suis castris trepidari sentiebat. Auxerunt terrorem uaticinia mulierum sacrarum, que in uortices fluminum inspicientes ex strepituque et fluctuatione amnium futura praesagientes, pugnare eos ante nouam lunam uetabant. (5) Qum ut sunt ad Caesarem renuntiata, Germanos quiescere uidens, statuit potius adoriri eos pugnam ita formidantes, quam otiosus desidere, dum tempus iis commodum appeteret. Itaque munitiones eorum et colles quos insederant inuasit, irritatosque ut descenderent ad pugnam permouit, fuditque eos ingente strage et ad Rhenum usque per quadringenta stadia insecutus, cadaueribus et spoliis omnem planitiem repleuit, Ariouisto cum paucis elapso et Rhenum transuecto. Caesa perhibent octoginta hominum millia.

0XX. Inde exercitu in Sequanis in hibernis relicto, ut rebus urbanis intendere animum posset, in Galliam Pado uicinam profectus est, quae et ipsa ad eius prouinciam pertinebat. Rubicone enim amne Italia a Gallia Cisalpina diuiditur. (2) Ibi quum ageret, multitudinis ad se confluentis deuinxit animos largiendo quae petebantur, nec quoquam dimisso nisi impetratis quae cupiebat aut spe excitata. Reliquo etiam belli tempore non animaduertente Pompeio alternis, modo ciuium armis hostes domuit, modo pecuniis ab hoste captis ciues captauit inque potestatem suam redegit. (3) Posteaquam uero renuntiatum est Belgas Gallorum potentissimos et qui tertiam totius Galliae partem tenerent, contractis multis hominum armatorum millibus, bellum moliri, magna aduersus eos celeritate contendit, populantesque Romanis societate coniunctam Galliam adortus, conferto agmine malo euentu pugnantes fudit, tantaque affecit strage, ut ob cadauerum multitudinem Romanis transitus per paludes altosque fluuios daretur. (4) Ex his qui rebellauerant, ad Oceanum accolentes omnes, ne tentato quidem proelio, deditionem fecerunt. Inde in Neruios Caesar duxit, omnium Gallorum ferocissimos atque bellicosissimos. Hi quum saltus densissimos incolerent, medio cuiusdam siluae recessu uxoribus cum liberis atque facultatibus repositis, sexaginta millium multitudine Caesarem castra facientem neque tum pugnam exspectantem subito inuaserunt, et fuso equitatu duodecimam septimamque legionem circumdederunt, centurionesque omnes interfecerunt. Quod nisi Caesar ipse arrepto scuto per suos in primam aciem processisset, impetumque in barbaros dedisset, eoque in tali periculo constituto decima legio a tumulis decurrisset ordinesque hostium dissipasset, nemo uidetur ea die Romanus euasurus caedem fuisse. Nunc Caesaris audacia incitati, supra uires, ut dicitur, pugnantes, Neruios non pepulere quidem, sed resistentes prope occidione occiderunt; quippe de sexaginta millibus uix quingenti, de quadringentis senatoribus tres cladi superfuerunt.

XXI. Haec quum senatui essent renuntiata, quindecim dierum (quod pro nulla ante unquam factum fuit uictoria) decreta est supplicatio. Nam et periculi magnitudinem tot populorum simul facta rebellio ostendebat, et uictoriae splendorem beneuolentia erga Caesarem augebat. (2) Ipse uero Gallicis rebus compositis, rursus circa Padum hiemabat atque urbem callide sibi conciliare studebat. Non enim il modo qui magistratus petebant, ipso suppeditante pecuniam, populum corrumpebant et dignitates quas uellent consecuti, omnia quae ad potentiam Caesaris conducerent augendam agebant, sed et ad eum plerique illustrissimorum amplissimorumque uirorum Lucam conuenerunt, Pompeius, Crassus, Appius Sardiniae praefectus, Nepos Hispaniae proconsul, ita ut lictores ibi tum centum uiginti, senatorii uiri ducentis plures fuerint. (3) Consiliis inter se collatis digressi sunt his conditionibus, ut Pompeius ac Crassus consules constituerentur, Caesari prouincia in aliud quinquennium et pecunia ex aerario decerneretur. Quod quidem nemini cordato non est uisum absurdissimum, eos qui tantum a Caesare pecuniae accepissent, senatui decernendae ei tanquam indigenti pecuniae auctores esse, aut inuito potius gementique id extorquere decretum. Cato tum aberat, quem isti de industria in Cyprum amandauerant. Fauonius autem qui erat Catonis imitator, quum in senatu diu frustra reclamasset, e curia se proripuit, et apud multitudinem magnis clamoribus questus est, quum quidem nemo dicta eius curaret, aliis Pompeium et Crassum uerentibus, aliis Caesari, in quo ipsis erant omnia, cupientibus.

XXII. Caesar postquam in Galliam ad copias rediit, magnum iis in regionibus bellum offendit, quod duo magni Germaniae populi, Usipetes et Tenchteri, Rhenum habitationis quaerendae causa transiissent. (2) De pugna cum his facta ipse in Commentariis scribit, eos missis ad se legatis in itinere per inducias ex improuiso equitatum ipsius (erant autem quinque millia Caesarianorum equitum ) octingentis equitibus adortos in fugam uertisse; misisse deinde iterum fallendi causa legatos, quos ipse detinuerit et exercitum in hostem duxerit, stoliditatem ratus fidem erga homines ita infidos ac periuros. (3) Tanusius quidem scribit, quum senatus uictoriae eius causa supplicationem decerneret, Catonem sententiam tulisse, dedendum esse barbaris Casarem, expiandamque urbis nomine uiolationem foederum uertendasque in sontem exsecrationes. Caesa autem fuerunt Germanorum qui Rhenum transierant, quadringenta millia; paucos, qui reuerterunt, Sicambri exceperunt, Germanica gens. (4) Hanc nactus ansam Casar, qui alioquin gloriae studiosus primus cum exercitu Rhenum transiisse dici cuperet, ponte Rhenum instrauit, quo maxime loco is et latus admodum est et rapidus turgidusque, ita ut trunci ac ligna secundo amne deuecta pontis fulcra uehementer concuterent. Contra hoc Caesar sublicas ligneas ualidas et robustas obiecit, flumini impactas, quibus uis undarum frangeretur, pontemque decem omnino diebus absoluit, opus fide superius.

XXIII. Traductis ea copiis, quum nemo occurrere auderet, sed Sueui etiam, quorum prima est inter Germanos laus, intra densas ac siluas obsitas conualles se recepissent, quum duodeuiginti dies in Germania hostium regionem incendiis uastando, sociosque quoscumque Romanorum confirmando, exegisset, in Galliam rediit. (2) Nobilis etiam conatus Britannicae expeditionis est. Primus enim cum classe occiduum Oceanum intrauit ac per Atlanticum mare copias ad bellum uexit et insulam incredibilis magnitudinis ac quae permultis scriptoribus contendendi materiam praebuit, quum quidam nihil nisi nomen esse eam putarent, occupare aggressus, Romanorum imperium extra orbem terrarum propagauit. (3) Bis ex opposita Gallia in eam insulam traiecit; quumque multis proeliis maiora Britannis damna quam suis commoda attulisset (nihil enim fere erat, quod hominibus inopem et laboriosam uitam tolerantibus eriperet) non quali statuerat exitu bellum finiit, sed acceptis a rege obsidibus et stipendio imperato, ex insula discessit. (4) In Galliam reuersus, literas accepit, quas nuntii fuerant ad ipsum in Britanniam delaturi; his amici eum certiorem de obitu Iuliae filiae Pompeio nuptae faciebant, quae in partu perierat. Magnum is casus Caesari, magnum Pompeio dolorem attulit, amici autem perturbabantur, existimantes uinculum, quod laborantem ceteroqui rempublicam in pace et concordia continebat, morte Iuliae ruptum. Nam et infans paucis post matrem diebus obiit. Iuliam quidam inuitis tribunis populus in campum Martium detulit, ibique sepeliit.

XXIV. Quum uero Caesar copias suas magnas iam factas necessario in hiberna multa diuisisset, atque ipso more suo in Italiam abiisset, omnia illico Gallica bella recruduerunt; et Galli magnis cum exercitibus circumeuntes exscindebant hiberna, oppugnabantque castra Romanorom. Maxima et ualidissima pars rebellantium duce Ambiorige Cottam et Titurium cum ipso exercitu necauerunt, Ciceronis hiberna sexaginta hominum millibus obsederunt, ac tantum non expugnauerunt, Romanis omnibus consauciatis et uirtute magis quam uiribus obsidionem sufferentibus. (2) Caesar, acceptis harum rerum nuntiis, tametsi procul a suis abesset, statim tamen eo conuersus, septem millibus militum contractis ad eripiendum obsidione Ciceronem properauit. Obsidentes, eius aduentu cognito et contempta paucitate, obuiam contendunt, quasi ad internecionem caesuri Caesarem. At Caesar callide subterfugere, locum nactus qui paucis aduersum multos pugnaturis esset commodus, castra munire, suos proelio abstinere, uallum altius exstrui et portas obstrui metu simulato iubere, ita se hostibus in contemptum adducere, donec eos ex ferocia sparsim effusos subito adortus fudit et magna clade affecit.

XXV. Hoc factum plerasque Gallorum qui in Belgico sunt defectiones repressit, et ipse per hiemem circum oppida passim proficiscebatur, ac ne quid nouarum rerum exsisteret obseruabat. Nam in locum amissorum militum tres ei legiones Roma missae aduenerant, quarum duas de suis militibus ei Pompeius utendas dedit, tertia ex Gallia Togata recens collecta fuit. (2) Interim in diuersa procul parte defectio, cuius iam pridem inter bellicosissimos et potentissimos homines iacta erant et alita semina, in maximum et periculosissimum illuc erupit bellum, confirmata ingentibus hominum ualida ad militiam aetate copiis et cum armis undique accurrentium, collatis in unum maximis opibus ac diuitiis; ad haec ualidae urbes et regiones difficilibus munitae accessibus; et tunc hiberno tempore congelati amnes, siluae niuibus obtectae, campi torrentibus stagnantibus perfusi, hinc itinera ob niuis altitudinem incerta, hinc ob paludes et amnes auersos perplexa uidebantur Caesarem impeditura, ne de rebellantibus poenas sumere posset. Desciuerant autem a fide Romanorum multi populi, quorum praecipui erant Aruerni et Carnutes; summa rerum ad Vercingentorigem delata erat, cuius patrem Galli affectatae tyrannidis insimulatum occiderant.

XXVI. Is copiis in multas partes diuisis et singulis partibus suis praefectis ducibus, ad defectionem uicinas omnes usque ad Ararim regiones pertraxit, in animo habens quod iam tum Romae coitio esset aduersus Caesarem facta, uniuersam bello concitare Galliam. Et quidem si hoc paulo post molitus fuisset, Caesare bello iam ciuili implicato, haud leuiores utique Cimbricis terrores Romam inuasissent. Nunc qui omnibus rebus ad bellum praeclare, tempore autem omnium optime nosset uti Caesar, simul atque rem comperit, ipsis uiis, quas ingressus est, ipsaque itineris celeritate et impetu ostendit barbaris, inuictum se aduersum eos adducere exercitum. (2) Quo enim missum ab eo nuntium aut tabellarium peruenire multo etiam tempore posse nemo credidisset, ibi ipse statirn cum toto est conspectus exercitu, agros hostium uastans, munitiones exscindens, urbes subigens, eos qui factum mutarent in fidem recipiens, donec ab Heduis etiam est rebellatum. Hi quum se reliquo tempore fratres Romanorum appellassent, essentque ab iis praecipuos honores consecuti, tum se adiunxerunt rebellibus, multasque Caesaris exercitui molestias exhibuerunt. Itaque Caesar inde motis castris per Lingones in Sequanos contendit socios et quorum regio omnium Gallicarum prima aditur ab Italia proficiscentibus. (4) In itinere eum hostes adorti sunt, multisque hominum millibus circumfusis pugnare coactus, omnibus copiis suis in certamen commissis temporisque diuturnitate et caede subactos compressit barbaros; tametsi initio uidetur incommodum accepisse. Ostendunt enim Aruerni pugionem in templo suspensum, spolium Caesaris; quem ipse Caesar postea quum uidisset, subrisit, amicosque tollere uolentes prohibuit, sacrum esse deputans.

XXVII. Enimuero eorum qui cladem effugissent, maior pars cum rege Alesiam confugerunt, urbem et murorum magnitudine, et tum defensorum multitudine prope inexpugnabilem uisam. Quam quum Caesar in obsidione haberet, periculum ei tantum, quantum uerbis exprimi non potest, obtigit. Robur enim totius Galliae, hominum armatorum trecenta millia ad Alesiam uenerunt, quum in urbe essent non infra centum septuaginta millia, ita ut Caesar utrinque graui bello detentus, duos castris muros sit coactus circumdare, unum aduersus urbem, alterum exaduersus eus qui recens aduenerant; actum enim de se fore intelligebat si inter se copias coniungere hostibus licuisset. (2) Multis itaque nominibus celebre ad Alesiam bellum Caesaris fuit, quod obscurum non erat, nullo unquam alio bello insigniora audaciae ac peritiae opera edita esse. Id uero maximam admirationem meruit, quod Caesar non animaduertentibus qui in urbe erant hostibus, cum tot millibus conflixit, uictorque discessit, idque adeo matis, quod Romanos etiam, qui murum urbi obiectum custodiebant, fefellit. Non enim prius de uictoria cognouerunt, quam uirorum et mulierum ab Alesia eiulatum et planctum exaudierunt, qui nimirum uiderent ab altera parte multa auro argentoque ornata scuta, multos sanguine conspersos thoraces, multa pocula, multa tentoria Gallica a Romanis in castra referri. Tanta celeritate magnae istae copiae umbrae instar aut insomnii dilapsae euanuerunt, plerisque in pugna occisis. (3) Qui uero Alesiae obsidebantur, quum et se et Caesarem diu multumque torsissent, in deditionem tandem uenerunt. Totius autem belli dux Vercingentorix armis indutus pulcherrimis, equo ornato portis exiit; quumque ter in orbe circa Caesarem, ut tum sedebat, equitasset, equo desiliuit, proiectisque armis ad pedes Caesaris accessit, atque ibi quietus assedit, donec ad triumphum in custodia asseruari iussus est. XXVIII. Enimuero iam pridem Pompeium euertere Caesar animum induxerat, sicut et hunc Pompeius. Crasso enim, quem uictor uterque aduersarium fuisset habiturus, in Parthis occiso, relinquebatur Caesari ut maximus fieret, eum qui maximus erat Pompeium deiiciendi, Pompeio hunc, ne id sibi accideret, ante opprimendi consilium capere. (2) Et Pompeius quidem nuper demum sibi a Caesare timere coeperat, quem hactenus neglexerat, existimans se quem euexisset haud difficulter deiecturum. At Caesar, qui multo ante hoc apud animum suum proposuisset, longe se ab aduersariis, uelut athleta, subduxerat, bellisque Gallicis et se et copias exercuerat, ac gloria factorum rerum gestarum Pompeii famam aiquauerat. Occasiones autem propositi sui exsequendi partim Pompeius ipsi, partim temporum uitia, corruptaque Romae reipublicae ratio suppeditabant. Quippe qui magistratus ambiebant, posita in medio mensa argentaria impudenter populum corrumpebant, isque addictis suffragiis in Campum descendebat, non uotis pro largitore, sed sagittis, gladiis et fundis certaturus, ita ut saepe sanguine et caedibus polluto tribunali discederent, urbem tanquam gubernatoris orbam effrenatae licentiae diripiendam relinquentes, adeo quidem ut cordati homines bene actum fore cum republica existimarent, si ad nihil eam deterius uesania tanta atque procella, quam ad unius alicuius dominationem redigerent. (3) Quin et inuenti iam sunt multi, qui nisi unius imperio sanari rempublicam posse negare auderent in publico, idque remedium adhibendum esse a medico lenissimo, eique obtemperandum, Pompeium scilicet indicantes. Pompeius autem se id recusare speciose simulans, re ipsa hoc unum summo studio agebat, ut dictatorem se dici efficeret; id quod Cato intelligens, senatui persuasit uti eum solum consulem crearet, ut legitimo utcumque magistratu delinitus, contentionem dictaturae adipiscendae abiiceret. Quin et prouinciarum eius tempus prorogatum est; obtinebat autem duas Hispanias et Africam uniuersam, quas missis legatis administrabat, ex aerario quotannis acceptis mille talentis exercitus alebat.

XXIX. lnterim Caesar per nuntios consulatum et prouinciarum prorogationem petit. Ibi primum tacente Pompeio, Marcellus et Lentulus odio Cresaris petitionem eius impugnauerunt, necessariis dictis multa superuacanea addentes, quae ad contumeliam eius iniuriamque pertinerent. Nam Nouocomensibus, quam coloniam nuper in Galliam Caesar deduxerat, ius ciuitatis ademerunt, et Marcellus consul unum senatorum eius loci Romani profectum uirgis caedi iussit, addens se eum ita insigniisse, ut cognosceret se Romanum non esse : abiret, ac Caesari ostenderet. (2) Caesar post Marcelli hoc factum Gallicas diuitias ubertim hauriendas iis qui in republica uersarentur dedit, Curionem graui aere alieno liberauit, qui tum tribunus plebis erat, Paulo consuli H- S- trecenties sexagies largitus est; ex qua pecunia is basilicam, nobile opus, foro ornandi causa adiecit, pro Fuluia exstructum. Proinde Pompeius factionis Caesarianae metu palam ipse, amicorum etiam adhibita opera, egit uti Caesari successor mitteretur, misitque qui milites ab eo reposcerent, quos ad Gallicum bellum ei utendos concesserat. Remisit eos Caesar, uiritim ducentis quadraginta denariis donatos. (3) Qui autem eos ad Pompeium reduxere, ii apud uulgus sparsis de Caesare sinistris rumoribus ipsum Pompeium inani spe productum corruperunt, desiderari eum a Caesaris exercitu dicentes, et qui ob inuidiam et uitia reipublicae hic uix suum locum teneat, ei paratas ibi esse copias, atque, si modo Italiam attigissent, mox in eius potestate futuras; adeo Caesarem suis militibus ob continentes expeditiones inuisum, et metu tyrannidis suspectum esse. (4) His inflatus Pompeius quasi nihil timens curam exercitus parandi dimisit, Caesaremque, ut sibi falso persuadebat, decretis et sententiis, quas ille nihil faceret, oppugnare satis habuit. Ferunt sane quendam tribunum militum astantem curiae, quum audiret senatum Caesari tempus imperii non prorogare, capulo gladii manu pulsato dixisse : At hic dabit.

0XXX. Verumtamen Caesaris petitio splendidum iustitiae praetextum habebat. Postulabat enim ut tam Pompeius quam ipse ab armis discederent et priuati a ciuibus aliquid muneris peterent ; et ostendebat qui se armis spoliarent, Pompeio imperium confirmantes, eos alterum tyrannidis accusando, alteri tyrannidem parare. (2) Has a Caesare latas conditiones Curio apud populum proponens magno est acceptus applausu et coronae in eum tanquam athletam coniectae. Antonius etiam tribunus plebis epistolam Caesaris eadem de re allatam apud populum inuitis consulibus recitauit. (3) In senatu autem Scipio Pompeii socer sententiam tulit, ut Caesar, nisi intra diem dictam ab armis discessisset, hostis iudicaretur. Consulibus uero quaerentibus, Pompeiusne dimittere exercitum, iuberetur, itemque an Caesar, illud pauci admodum, hoc prope ormes censuerunt; quum uero Antonius postularet, uti uterque imperio se abdicaret, ab uniuersis assensum est. Vi tamen Scipio obtinuit ac Lentulus consul, armis, non suffragiis, contra latronem opus esse uociferans, ut re infecta discederetur luctuque ob tumultum uestis mutaretur.

XXXI. Aliae deinde Caesaris allatae sunt epistolae, quibus moderate, ut uidebatur, petebat uti citerior saltem Gallia et Illyricum sibi cum duabus legionibus concederetur usque ad alterius consulatus petitionem. Cicero etiam tunc e Cilicia reuersas pacificationi studebat et Pompeium eo usque inflexerat, uti negatis militibus, cetera concederet, et eo rem inclinauerat, ut persuasi ab ipso Caesaris amici, qui iam remissiores erant, nominatarum prouinciarum et sex millium militum promissione contenti essent inirentque concordiam, idque iam Pompeius concederet. Verum Lentulus consul, quique ab eius erant factione, obstiterunt, et ab his ignominiose Antonius et Curio senatu exturbati sunt, Caesari ultro praetextum honestissimum praebentibus et qui ad animos militum irritandos plurimum conduceret; ostendebat enim eis uiros insignes, et qui cum magistratu fuissent, seruili habitu (nam ita se Roma fugientes metus causa composuerant) rheda meritoria ad se profugisse.

XXXII. Habebat secum Caesar haud plures trecentis equites et legionariorum militum quinque millia; reliquum exercitum trans Alpes relictum missi erant qui adducerent. Videns autem initium rerum, quas aggrediebatur, in praesentia non tam multitudine militum opus habere, quam celeritate et terrore hostibus iniecto (facilius enim se eos improuiso impetu perterrefacturum, quam armis coacturum), tribunos et centuriones iussit absque armis reliquis, solis gladiis succinctos, Ariminum occupare, magnam Italiae urbem, et quantum eius fieri posset, a caedibus et tumultu abstinere, eosque Hortensio ducendos tradidit. (2) Ipse interdiu in conspectu omnium exercitia gladiatorum spectauit; paullum ante uesperam curato corpore in triclinium ingressus et haud diu apud eos, qui erant ad coenam uocati, moratus, iam tenebris se intendentibus abiit, salutatis ceteris et suum reditum exspectare iussis, paucis autem amicorum mandauerat uti alia alii uia se sequerentur. (3) Ipse meritorio curru primum alia uia, deinde ea quae ad Ariminum tendit, uectus, ad Rubiconem fluuium peruenit, qui Italiam a Gallia Cisalpina diuidit. Hic eum propiorem iam facinori, quod proposuerat grauissimum, ac prae magnitudine conatus sui ueluti uertigine circumactum, uariae grauesque cogitationes subierunt : itaque inhibito cursu substitit, diuque tacitus secum in utramque partem rem deliberauit. Consiliumque eius quum plurimas habuit mutationes, tum multa etiam cum amicis, inter quos fuit Asinius Pollio, commentatus, quantorum malorum omnibus hominibus istius fluuii transitus esset praebiturus initium, et quae de eo iudicia posteritatis futura essent. (4) Tandem animi feruore quodam, ueluti euentui se ualere iussis rationibus committens, ac praefatus id, quod solent qui dubiae se fortunae et incertis periculis credunt : Iacta esto alea, transiit amnem; cursuque deinde pergens, ante lucem Ariminum peruenit, idque occupauit. Ferunt proxima qua Rubiconem transiit nocte nefarium habuisse insomnium : nempe se cum matre nefande corpus miscere.

XXXIII. Occupato Arimino, bellique iam tanquam latis plateis in omnes terras et maria aperto aditu, ac confuso simul cum prouinciarum limitibus iure reipublicae Romanae; non iam, ut alias fieri solet, consternatione hominum oborta uiros et mulieres per Italiam discurrere uidisses, sed L ipsas adeo urbes certatim ac promiscue fugere; Romam uero fuga atque migratione circumiectorum populorum ueluti fluuiorum illuuie oppletam, neque cuiusquam iam dicto audientem esse, neque oratione temperari posse, sed in tanto aestu atque procellis, tantum non ipsam a se ipsa subuerti. Contrarii enim affectus et uehementes motus ubique locorum exsistebant, quum ne ii quidem, qui gaudio afficiebantur, quiescerent, sed spe euentus ferocirent et passim cum timentibus sibi ac dolentibus in uasta urbe concurrentes contenderent. At Pompeium attonitum alii aliter perturbare : hi, quod euexisset Caesarem contra se et rempublicam, poenas eum dare dicentes; illi culpantes, quod cedentem iam et aequas ferentem conditiones a Lentulo contumeliis affici passus esset. (2) Fauonius pede eum terram percutere iubebat, quod elatius aliquando in senatu uerba faciens, nihil eos de belli apparatu sollicitos esse iusserat, se, si quando Caesar ad urbem moueret, ut primum pede solum pulsasset, exercitibus Italiam impleturum. (3) Et uero tunc Pompeio quam Caesari ampliores erant copiae : sed nemo eum suis uti consiliis sinebat. Itaque uictus multitudine falsorum rumorum atque terrorum, tanquam omnibus iam ab hoste occupatis, eoque iam imminente, abreptus communi hominum impetu, tumultum esse decernit et urbe excedit, iusso sequi senatu, et omnibus qui patriam et libertatem tyrannide antiquiorem haberent.

XXXIV. Consules ne iis quidem sacris, quae ante exitum fieri leges iubent, peractis fugerunt; fugiebant et senatorum plerique, obiter de suis, tanquam aliena si essent, quaedam abripientes secum. Fuerunt etiam qui quum ante Caesaris partes secuti essent, tamen tunc stupore excussi consiliis una procella fugae eius, nulla sua necessitate, abriperentur. Miserrimum uero fuit spectaculum urbis, quum ea ueluti nauis ingenti ingruente tempestate, rectoribus iam desperantibus, ad quemcumque fortuna obtulisset locum, eiectum iri uideretur. (2) Nihilominus, quamuis ea migratio esset miserrima, fugam tamen Romani ob Pompeium pro patria habuerunt et Romam, tanquam Caesaris castra, reliquerunt; quando Labienus etiam, praecipuus inter amicos Caesaris, quique eius bellis Gallicis legatus fuisset et in omnibus rebus promptissimam ei nauasset operam, ab eo ad Pompeium perfugit. (3) Huic quidem Caesar pecuniam et impedimenta eius transmisit. Domitius triginta cum cohortibus Corfinium obtinebat : is quum admoto exercitu Casar cum obsedisset, rebus suis desperatis, a seruo medico uenenum poposcit, idque ut moriturus bibit. Statim uero audito Caesarem mira humanitate captos hostes prosequi, deplorauit suam sortem et consllii celeritatem, quumque eum medicus bono esse animo iussisset et somniferum, non letale bibisse uenetmm ostendisset, incredibili gaudio affectus surrexit et Caesarem adiit, ab eoque benigne acceptus, iterum ad Pompeium profugit. Hic Romam renuntiata hominum animos deliniuere, ita ut multi se a fuga in Urbem reciperent.

XXXV. Caesar Domitianis militibus et quoscumque alios per oppida Pompeii nomine conductos deprehendit, in suam potestatem redactis, magnis iam auctus copiis et terribilis, aduersus ipsum contendit Pompeium. Sed is aduentum eius haudquaquam praestolatus, praemissis Dyrrhachium cum exercitu consulibus, Brundusium fugit, et paullo post Caesare eo insequente inde soluit, quae singulatim omnia in Vita eius persequemur. Caesaris autem Pompeium statim insequendi consilium penuria nauium impediit. Redacta in potestatem suam spatio dierum sexaginta uniuersa absque sanguine Italia, Romam uenit (2) Ibi quum res exspectatione sua pacatiores offendisset compluresque senatores, hos benigno sermone popularique compellauit, hortatusque est ut ad Pompeium legatos de pace tolerabilibus conditionibus componenda mitterent; nemo tamen obtemperauit, siue quod Pompeium a se desertum metuerent, seu quod praeter animi sententiam simulari haec a Caesare putarent. (3) Metello autem tribuno plebis pecuniam ex aerario auferre prohibenti Caesar legesque praetendenti, «Non, inquit, idem est armorum atque legum tempus : tu, si tibi quae geruntur displicent, hinc te age; non enim libertatem dicendi bellum admittit; ubi arma deposuero et bellum compositum erit, tunc redibis, si libet, et popularia ista perorabis. Et haec ego tibi dico, de meo decedens iure, meus enim tu es et omnes quos de aduersa factione cepi.» (4) Hoc locutus, ad aerarium perrexit. Quumque claues nusquam inueniret, accitis fabris fores effringi iussit. Ibi rursus instantem Metellum, et a nonnullis laudatum, interfecturum se, nisi finem obturbandi fecisset, neruose minatus est, addens : Haud quidem te, o adolescentule, fallit, difficilius mihi hoc dicta esse quam factu. Id dictum fecit ut et Metellus perterritus discederet et reliqua Caesari facilius ac celerius, quibus ad bellum opus erat, subministrarentur.

XXXVI. Proinde in Hispaniam expeditionem fecit, quod statuisset primo Afranium et Varronem legatos Pompeii inde profligare, prouinciaque ea et copiis potitus, ac nullo a tergo relicto hoste, ita demum Pompeium persequi. Eo bello quum et insidiis saepe petitus in discrimen uitae uenisset et exercitus eius fame praesertim laborasset, tamen insequendi, prouocandi et munitionibus circumueniendi hostes non ante finem fecit, quam castra eorum et exercitum caperet, ducibus ad Pompeium fuga se conferentibus.

XXXVII. Reuersum inde Romam Piso, socer eius, hortatus est, uti ad Pompeium pacis contrahendae causa legatos mitteret, Isauricus autem Caesaris studio ductus contradixit. Caesar ex eo dictator constitutus a senatu, exsules reduxit et a Sylla proscriptorum liberis petitionem rnagistratuum concessit debitoresque foenorum quadam diminutione subleuauit, alia id genus haud multa egit, intra diem undecimum dictatura se abdicauit, consulque cum Seruilio Isaurico a se ipso factus, bellum prosecutus est. (2) Relicto in itinere reliquo propter festinationem exercitu, cum sexcentis delectis equitibus et quinque legionibus circa brumam atque Ianuarii initium (qui fere mensis Atheniensium Posideoni respondet) mari se commisit, Ionio transmisso Oricum et Apolloniam cepit; inde naues remisit Brundusium, ad milites qui tardius aduenerant transfretandos. (3) Hi dum essent adhuc in itinere, ut quorum iam aetate corpora languescerent, animique prae multitudine bellorum deficerent Caesarem incusabant. "Quis tandem, dicebant, ei finis erit nos circumducendi et nobis quasi omnis laborum sensus animaeque expertibus utendi? At enim et ferrum crebris ictibus retusum est, et clypeo thoraciue tam longo tempore quaenam fuit quies? Annon ex uulneribus Caesar intelligit se mortalibus imperare nobis et doloribus mortique obnoxiis? At is ea anni uentorumque tempestate mari incumbente, quam ne deus quidem aliquis superare ui queat, audacter in aperta nos pericula coniicit, tanquam si non insequeretur, sed fugeret hostes". (4) Haec illi dictitantes lento gradu Brundusium profecti sunt. Sed ut eo peruenerunt et euectum iam ante Caesarem senserunt, statim mutata sententia se ipsos culpauere, imperatoris proditores sese uocantes : duces quoque incusauerunt, qui non celerius duxissent. Porro autem in promontoriis sedentes, mare et Epirum prospectabant, naues operientes quibus ad imperatorem transueherentur.

XXXVIII. Interim Caesar Apolloniae quum non satis haberet secum copiarum, morante ea, de qua modo retulimus, exercitus parte, summa sollicitudine et dolore percitus, rem grauissimam aggressus est. Naui quae duodecim remis ageretur clam omnibus conscensa, statuit Brundusium traiicere, quum tantis classibus mare hostes obtinerent. (2) Itaque noctu seruili ueste occultatus in eam se contulit et tanquam extremae sortis homo quietus decubuit, Aooque flumine est ad mare deuectus. Auram matutinam, quae apud ostia amnis procul repulsis undis tranquillitatem solebat efficere, tum uentus qui ab alto uehemens eam noctem tenuerat, exstinxerat, ita ut ob aestum maris undantis fluctusque occurrentes incitatus fluuius et exasperatus, magno cum strepitu et grauibus retro auersus procellis nulla ui a gubernatore superari posset, isque iam nautas retro auertere nauim iuberet. (3) Hic Caesar re cognita se ipsum aperuit, manumque gubernatoris uiso eo obstupefacti apprehendens : Agedum, inquit, bene uir, audacter perge, neu time quicquam : Caesarem uehis, et Caesaris una fortunam. Nautae illico tempestatis obliti, remis insurrexere, omnique conatu aduersus uim amnis laborarunt. Postquam frustra omnis labor fuit, nauisque in ipsis ostiis multa aqua recepta periclitata est, inuitus admodum Caesar rectori ut cursum conuerteret concessit. (4) Redeunti cateruatim obuios se dedere milites, grauiter conquerentes, quod non uel cum solis ipsis se uincere posse existimasset, sed quasi praesentibus diffideret, ita se ob absentes angeret tantumque discriminis adiret.

XXXIX. Mox et Antonius cum exercitu a Brundusio transuectus adfuit. Exinde Caesar, confirmata fiducia, Pompeium castra commodo loco habentem et terra marique commeatu subuecto instructum ad pugnam prouocauit, quum ipse neque initio abunde necessariorum haberet et postmodo grauissima premeretur inopia. Quippe radicem quandam effodiebant milites concisamque et lacte subactam comedebant. Quin et aliquando confectis ex ea panibus, ad excubias hostium accurrentes, intro eos coniecerunt, dicentes se a Pompeii obsidione non discessuros, dum terra esset huiusmodi radices productura. At Pompeius neque panes istos neque sermones efferri ad uulgus militum passus est, ne milites animum desponderent, Caesarianorum immanitatem et extremam tolerantiam, quasi ferarum, formidantes, (2) Semper autem leuia proelia ad munitiones Pompeianas sunt commissa, et Caesar, quum semper discessisset superior, semel exercitu ipsius fuso prope ipsa castra amisit. Nemo enim mansit in iis Pompeio irruente, sed et fossae cadaueribus impletae, et apud ipsum uallum munitionesque effuse fugientes caesi sunt. Caesar autem quum obuium se offerens fugam inhibere conaretur, nihil egit aliud, nisi ut signiferi signa ipso apprehendente abiicerent, de quibus duo et triginta ab hostibus capta sunt. Atque ipse Caesar leui tum momento morti ereptus est. Etenim magno cuidam et robusto uiro iuxta se fugienti manum iniiciens, manere et in hostem se uertere iubebat ; is totus, ut fit in graui periculo, perturbatus, gladio ictum ei intentauit, ac feriisset, nisi armiger Caesaris brachium ei amputare occupasset. (3) Adeo quidem tum de suis rebus desperauit, ut quum Pompeius siue metu siue fato operi tanto finem non imposuisset, sed hostibus ex fuga in castra inclusis, suos abduxisset, discedens amicis suis dixerit : Hodie penes hostem fuisset uictoria, si uincere scientem habuissent. (4) Noctem uero eam omnium acerbissimam exegit Caesar in tentorio decumbens, grauissimis cogitationibus uexatus, quod rem male gessisset, qui quum ad uicinas locupletes regiones urbesque diuites Macedoniae ac Thessaliae bellum potuisset auertere, ad mare, quod totum in hostium potestate erat, desidere maluisset, oppugnatus uerius commeatuum penuria quam armis oppugnans. (5) Ita iactatus et praesentibus difficultatibus sollicitatus castra mouit eo consilio, ut in Macedoniam contra Scipionem duceret, sperans se aut Pompeium eo pertracturum, ubi commeatu a mari destitutus cogeretur pugnare, aut Scipionem a sociis desertum oppressurum.

0XL. Haec Caesaris discessio Pompeianos milites ducesque excitauit, ut uictum fugientemque Caesarem insequi iuberent. Ipse enim Pompeius in discrimen pugnae mittere summam rerum quammaxime cauebat, optimeque ad tempus ducendum paratus, cunctando atterere et conficere hostem, cuius haud diu uigere possent copiae, cupiebat. (2) Etenim copiarum Caesaris pars pugnacissima peritia et incomparabili audacia praedita ad certamina obeunda, ad castra uero huc illuc mouenda et munienda, ad muros custodiendos et excubandum propter senectutem defatigata animum despondebat, ita ut confectis corporibus alacritas etiam eos in obeundis laboribus deficeret. (3) Sed praeter haec lues etiam pestilens ferebatur in castris Caesaris grassari, coorta ex uictus magna insolentia; et, quod grauissiuunn erat, neque a pecunia, neque a commeatu instructus Caesar, breui uidebatur temporis spatio uel per se confectum iri.

XLI. Eas ob causas Pompeio a pugna abhorrenti unus Cato assensus est, eo quod ciuibus parceret, quippe hic etiam uelato uultu lacrimans discesserat, quum hostium cadauera, qui ad mille in acie ceciderant, conspexisset. Ceteri omnes Pompeium, quod pugnam subterfugeret, culpauerunt, irritaueruntque Agamemnonem et regem regum appellantes, quod imperium deponere nollet, sed tot principes a se pendere et ad tentorium suum commeare gauderet. (2) Et Fauonius, Catonis dicacitatem insani in morem aemulans, quiritabatur, si propter Pompeii unius cupiditatem imperandi ne isto quidem anno Tusculanis ficubus uesci liceret. Afranius etiam, qui recens ex Hispania re male gesta aduenerat, et male audiebat quod accepta pecunia prodidisse exercitum putaretur, tum interrogabat : ecquid non pugnaret Pompeius aduersus mercatorem, qui a se mercatus fuisset prouincias. (3) His omnibus praeter animi sui uoluntatem compulsus Pompeius pugnae conserendae causa Caesarem est insecutus. Caesari iter perdiffcile fuit, nemine commeatum praebente, omnibusque eum ob acceptam nuper cladem despicientibus. Sed ut Gomphos, Thessalicum oppidum, ceperat, non alimenta modo exercitui parauit, uerum etiam morbo eos insperato quodam modo liberauit. Vino enim, in cuius magnam inciderant copiam, abunde hausto milites, comessati deinde per uiam atque bacchati ex crapula habitu corporis immutato, affectum priorem discusserunt.

XLII. Postquam Pharsaliam ingressi uterque castra fecit, Pompeius ad id consilii, quod primum intenderat, reuolutus est, territus praeterea ostentis l'arum felicibus: {uidebatur enim sibi secundum quietem plausu P- R- in theatro excipi}. At sociis eius tantum erat confidentiae, adeoque spem uictoriae animis iam praeceperant, ut de Caesaris pontificatu Domitius, Spinther et Scipio contenderent, multique Romam mitterentur, qui aedes consulatum et praeturam ambientibus idoneas conducerent atque occuparent, ueluti statim confecto bello magistratus gesturis. (2) Maxime omnium equites ferociebant, pugnamque expetebant et armorum mirifico splendore ornati et equis bene saginatis instructi et pulchritudine sua superbi Caesarianosque prae paucitate (nam septem millia Pompeio, mille tantum Caesari erant) contemnentes. Ne pedestribus quidem copiis hostem Caesar aquabat, quippe uiginti duo millia, Pompeianorum quadraginta quinque millibus opponebat.

XLIII. Caesar, aduocatis in concionem militibus, Cornificium cum duabus legionibus appropinquare, quindecim cohortes cum Caleno circum Megara et Athenas uersari ostendit, et interrogauit, illorumne aduentum exspectare, an absque his proelium committi uellent. llli sublato clamore poposcerunt, uti ne moram iniiceret, sed id omni arte atque consilio potius ageret, ut hostem ad pugnam eliceret. (2) Lustranti deinde exercitum Caesari primamque immolanti hostiam aruspex statim dixit, hoc triduo pugna cum hoste decretum iri. Quaerenti porro, numnam aliquod uictoriae signum in extis conspiceret, «Tu, inquit, rectius quam ego, tibi responderis. Magnam enim dii status rerum tuarum in diuersam partem portendunt mutationem : itaque si in praesentia res tuas existimas bono esse loco, aduersam fortunam, sin afflictas censes, meliorem spera.» (3) Ea nocte quae pugnam praecessit, quum excubias ipse inspiceret, fax coelestis ignis conspecta est, quae quum super castra eius splendida et flammea ferretur, in Pompeii castra decumbere uidebatur. Matutina etiam uigilia Panicum terrorem in castris hostium exstitisse senserunt. Neque uero pugnam eo die futuram Caesar sperabat, sed castra ueluti ad Scotusam profecturus mouebat.

XLIV. Quum iam detensis tabernaculis exploratores equis ad ipsum aduecti, hostes ad pugnam descendere annuntiarunt, hoc nuntio uehementer gauisus, deos comprecatus est, triplicemque instruxit aciem. Mediam Domitio Caluino commisit, Antonio sinistrum cornu, dextrum ipse tenuit, decimae legionis praesidio pugnam initurus. Contra hoc equites hostium obiectos uidens, eorumque splendorem et multitudinem metuens, occulte ab extremis ordinibus ad se cohortes sex subire et post dextrum cornu adstare iussit, mandato quid agerent hostium equitatu irruente. (2) Pompeius dextrum cornu, alterum Domitius, mediam aciem Scipio Pompeii socer ducebat. Equitatus uniuersi moles ad sinistrum cornu coiuerat, spe dextri hostium cornu circumueniendi magnamque apud eorum ducem fugam stragemque edendi; non enim impetum hunc tot equitum a pedestri acie posse sufferri, sed omnia perrupta statim prostrataque fore putabant apud hostes. (3) Quum iam congressus signum essent daturi, Pompeius stare suos in procinctu iussit, seruatisque ordinibus hostium incursum excipere, donec ii intra pili coniectum uenissent. In quo eum Caesar peccasse ait, neque animaduertisse, incursionem statim ab initio cursu et impetu factam ictibus robur addere et animi feruorem ex omnibus exagitatum inflammare. (4) Ipse iam aciem commoturus et ad rem gerendam accessurus, quendam primi pili ducem, hominem fidum sibi et belli peritum, primum omnium uidet suos cohortantem et ad fortitudinem instigantem. Hunc nominatim compellans, Quid, ait, spei, C. Crastine, quid fiduciae habemus? Tum Crastinus manum intendens, contenta uoce, Vincemus, inquit, Caesar, praeclare; me quidem aut uiuum aut mortuum hodie laudabis. Haec locutus, primus omnium cum centum uiginti militibus quos secum habebat, cursu in hostes latus est; primisque dissipatis, quum magna caede ac ui pergeret, ense per os traiecto, ita ut mucro supra occiput exiret, obtruncatur.

XLV. Hoc modo pugna inter pedites in medio et a cornibus etiam commissa, Pompeiani equites turmas suas confidenter ad circumdandum dextrum hostium cornu explicant. Qui antequam impetum darent, a Caesare cohortes procurrunt, non, ut alioquin solebant, pila eminus coniicientes neque suras aut femora cominus ferientes, sed in ora et facies ictus intentantes. Ita enim Caesar eos docuerat, sperans homines qui in bello atque inter uulnera haud diu egissent, iuuenes et formae decore florentes, maxime huiusmodi uulnerum metu cessuros, ac quum praesens periculum, tum mansuram in posterum deformitatem fugituros. (2) Neque id abs re fuit. Non enim sustinuerunt uolitantia pila ferrumque ante oculos obuersans, sed faciei suae quisque timens, auerterunt sese et texerunt, tandemque ita perturbatis ordinibus in fugam uersi sunt, turpissime summam rei pessumdantes. Statim enim qui hos uicerant, peditibus circumfusi, a tergo eos inuaserunt. (3) At uero Pompeius ut ab altero cornu dissipatos uidit equites, non iam idem qui prius, neque se Pompeium esse Magnum recordans, uerum eius similis, cui dii sanam eripuissent mentem {aut clade diuinitus illata obstupefactus}, tacitus in tentorium suum abiit, ibique euentum exspectans sedit, donec omni ipsius exercitu fuso, castra etiam ipsa adorti sunt hostes et cum custodibus pugnauerunt. Ibi demum ueluti ad sanitatem reuersus hoc unum, ut aiunt, fatus, Ergone etiam ad castra ? paludamento posito fugae aptam uestem sumpsit et e castris elapsus est. Qua deinde fortuna usus sit, utque se ipsum Aegyptiis in manus dans, ab iis sit interfectus, in eius Vita ostendimus.

XLVI. Caesar castra hostium ingressus quum hostium cadauera inspexisset et alios qui necarentur, gemitu edito, Hoc, inquit, ergo uoluerunt, ad eam me necessitatem compulerunt? scilicet ut C. Caesar, qui maxima bella feliciter confecissem, dimisso exercitu condemnarer. (2) Haec Asinius Pollio Latine tum Caesarem pronuntiasse, post autem Graece scripsisse ait. Plerosque seruos fuisse eos, qui in castrorum expugnatione ceciderint; milites haud plures sex millibus periisse. Plerosque peditum captorum Caesar in suas legiones immiscuit. Multis etiam illustribus uiris impunitatem concessit, inter quos et Brutus fuit, a quo deinde occisus est; fertur grauiter doluisse, quum is nusquam inueniretur, et quum incolumis ad se adduceretur, magnopere gauisus esse.

XLVII. Multis uero prodigiis ea uictoria est praemonstrata, quorum id, quod Trallibus euenisse narrant, illustrissimum est. Ibi in templo uictoriae statua Caesaris posita erat, loco circum solido et natura et lapidibus instrato pauimento; inde tamen iis diebus iuxta fundum statuae palma enata est. (2) Patauii autem C. Cornelius, Liuii historici ciuis et familiaris, diuinandi scientia nobilis, quum eo die, quo depugnatum est, auguria obseruaret, primo tempus ipsum, ut testatur Liuius, pugnae notauit, iisque qui aderant dixit iam rem confici, proeliumque committi. Deinde ad obseruanda signa iterum conuersus, iis perspectis diuino quodam furore afflatus exsiluit, uociferans : Vincis, o Caesar. Attonitis illis qui intererant, coronam capiti detraxit, sacramento se obstringens, non ante se eam resumpturum, quam artem exitus comprobasset. Haec ita acta esse Liuius affirmat.

XLVIII. Caesar uictoriae ergo Thessalis libertate donatis, Pompeium insequi institit. Quom in Asiam peruenisset, Cnidios in gratiam Theopompi, eius, qui fabulas conscripsit, liberos reddidit, omnibusque Asiae habitatoribus tertiam tributi partem renisit. (2) Alexandriam Pompeio iam mortuo uenit, ibique Theodotum caput illius offerentem auersatus, accepto sigillo eius illacrimauit; ormes autem socios eius et familiares qui per eam regionem errantes a rege capti essent, adsciuit sibi, ac beneficiis ornauit. Scribensque ad amicos Romam, hunc se dixit fructum uictoriae amplissimum dulcissimumque ferre, quod semper aliquos eorum ciuium, qui arma contra ipsum tulissent, seruare sibi daretur. (3) Bellum uero Alexandrinum quidam ab eo nulla necessitate susceptum, sed ob amorem Cleopatrae eum infamiam simul et grauia pericula ista adisse dicunt ; quidam in regios administros culpam conferunt, eunuchum Pothinum praecipue, qui potentissimus omnium, nuper Pompeio caedem parauerat, Cleopatram regno eiecerat, actum Caesari occulte exitium struebat : quam fuisse Ca'sari causam perhibent, ut insidiarum euitandarum gratia noctes compotando exigere inciperet. Et quidem palam intolerabilis erat Pothinus, multa in Casaris inuidiam contumeliamque dicens ac faciens. (4) Milites enim quum iis pessimum uetustissimumque dimetiretur frumentum ferre iussit et boni consulere, quod de alieno ederent, ad coenas ligneis utebatur tantum et fictilibus uasis, aurea et argentea Caesarem pignorfis loco habere dicens. (5) Debuerat autem pater eius qui tum rex erat Caesari septingenties H- S- et tum Caesar reliquum eius summae liberis eius donabat, quadringenties solum petebat ad alendum exercitum. Pothinus eum in praesentia abire et magna sua negotia persequi iubebat, post eum cum gratiarum relatione debitum recepturum. Caesar se nihil omnino Aegyptiis consiliariis opus habere respondit, et occulte Cleopatram ad se ex agro acciuit.

XLIX. Haec cum uno suorum amicorum Apollodoro Siculo in lembum ingressa, iam nocte ingruente ad regiam peruenit, quumque latere aliter non posset, in longum porrecta loris stragulo se illigari ab Apollodoro, atque ita ad Caesarem per fores apportari passa est. Hac primum Cleopatrae techna captus ac proteruitate traditur Caesar, uictus deinde suauitate consuetudinis eius et iucunditate, in gratiam fratris eam restituit, una cum illo regnaturam. (2) Postea facta hac compositione quum frequenti omnes conuiuio interessent, tonsor Caesaris, ut erat hominum timidissimus, ideoque curiose omnia explorabat et clanculum auscultabat, ab Achilla exercituum praefecto et Pothino eunucho insidias strui Caesari percepit, indiciumque rei detulit. Caesar coenaculum praesidio cinxit, et Pothinum necauit. At Achillas fuga in castra elapsus difficillimum ei bellum intulit, parua manu contra ingentes copias, inque tanta urbe id sustinere coacto. (3) Primum periculum fuit, quod aqua prohibebatur, aquae ductibus hostium opera obstructis; alterum, quod interclusus a classe sua, periculum incendio amoliri coactus est, quod a nauali grassatum magnam etiam bibliothecam absumpsit; tertium fuit, quum apud Pharum commissa pugna ab aggere in lembum desiluit, suisque pugnantibus auxilium tulit, multis uero Aegyptiorum nauibus petitus, in mare se ipsum coniecit, magnoque cum labore enatauit, lembo, in quo fuerat, ab hostibus statim submerso. Ferunt eum tunc libellos multos manu altera tenuisse, eosque, tametsi et mergeretur et telis impeteretur, non dimisisse, uerum una manu supra aquam extulisse, altera natasse. (4) Ad extremum rege ad hostes digresso, proelium commisit, et multis deiectis, ipsoque etiam rege (incertum quo modo) de medio sublato uicit. Cleopatram inde Aegypti reginam constituit, qum paullo post filium ex eo peperit, quem Alexandrini Caesarionem appellauerunt.

0L. Ipse statim ab eo bello in Syriam profectus, Asiam inde peragrauit. Ibi ei renuntiatum est, Domitium a Pharnace Mithridatis filio uictum ex Ponto cum paucis profugisse, Pharnacen uictoriam insatiabili cupiditate subsecutum, iam Bithynia et Cappadocia occupatis minorem Armeniam appetere, omnesque in illis partibus reges principesque ad defectionem pertrahere. Aduersus hunc illico tribus cum legionibus profectus, apud urbem Zelam ingenti proelio facto exercitum eius occidione deleuit, ipsumque Ponto expulit. Celeritatem eius uictoriae Romam nuntians, ad Amantium, suorum quendam amicorum, ita scripsit : Veni, uidi, uici. Quae uoces eo ipso, quod similiter desinunt, breuitati indicandae haud parum congruunt.

LI. Secundum haec in Italiam traiecit Romamque uenit, in fine anni eius, quo dictator iterum creatus fuerat, quum quidem nunquam antea annua fuisset dictatura. Ad insequentem annum consul creatus est. Male autem audiuit, quod milites, cura ii per seditionem duos praetorios uiros Galbam et Cosconium interfecissent, uerbis tantum increpauit ita, uti pro militibus Quirites appellaret, iisque uiritim mille denarios et multum agri in Italia distribuit. (2) Vitio ei dabatur etiam Dolabella insania, Amantii auaritia et Cornificii Antoniique temulentia, qui domum Pompeianam perscrutatus, tanquam haud satis laxe in ea posset habitare, demoliebatur atque mutabat. Haec enim Romanis erant molesta. Caesar tametsi neque ignoraret neque probaret, tamen ad institutum suum ut iis necessario uteretur administris necesse erat.

LII. Interim Cato et Scipio a Pharsalica pugna in Africam delati, auxilio regis Iubae magnas contraxerant copias. Aduersum hos expeditionem faciens Caesar, brumae tempore in Siciliam traiecit, utque suis spem omnem cunctationis praecideret ducibus, in littore suum posuit praetorium. Ventum nactus idoneum, cura tribus peditum millibus et paucis equitibus in Africam transmisit; hisque expositis, metuens maioribus suis copiis clam rursum auectus, eas iam transfretantes offendit, inque castra deduxit. (2) Ceterum audito hostes antiquo oraculo quodam fretos esse, quo Scipionum genus semper rem in Africa obtenturum praediceretur, Scipionem quendam Sallutionem cognomine, Africanorum genere ortum, sed hominem alioqui contemptum et abiectum, in proeliis primo loco, tanquam ducem constituit et sape inuadere hostem ac conserere manus coegit; incertum an hostium imperatorem Scipionem per iocum flocci faciendi gratia, an uero oraculi serio sibi uindicandi causa. Caesariani et frumenti et pabuli affligebantur penuria, cogebanturque algae marinae salsugine abluta et condimenti loco pauculo gramine admisto equos adducere. Numidiae enim celeres multique simul identidem irruebant et agris potiebantur. (3) Quodam etiam tempore, quum Caesaris equites otiosi Afrum quendam saltantem simul et tibia canentem ita uti admirationem mereretur, spectarent, eique intenti oblectationi equos pueris commisissent, Numidae subito circumfusi bonam eorum partem in ipso illo loco occiderunt, reliquos effuse ad castra fugientes insecuti eodem impetu irruperunt. Quod nisi Caesar ipse, cumque eo Asinius Polio ex castris auxilium suis tulissent, eorumque fugam inhibuissent, actum utique de eo bello fuisset. Iterum deinde alio proelio superiores hostes fuerunt, quum quidem Caesar aquiliferum fugientem fertur collo correptum obuertisse, ac dixisse : Hic sunt hostes.

LIII. Scipio sane his successibus elatus statuit proelio rem committere, relictoque seorsum Afranio, seorsum Iuba, castra haud procul habentibus, super paludem prope urbem Thapsum castris munitionem erexit, quae omnibus ad pugnam ituris arcis et refugii loco esset. (2) Hoc illo agente Caesar, superatis incredibili celeritate siluestribus et quorum aditus occulti erant locis, exercitum eius partim cinxit, partim a fronte adortus est. Eo fuso, impetum successus prosperi sequens, continuo Afranii castra capit, confestim etiam Numidica, dilapso fuga Iuba, diripit. Ita exigua unius diei parte trinis est potitus hostium castris, ac suorum non omnino quinquaginta amissis, hostium quinquaginta millia deleuit. (3) Hoc modo quidam de hac pugna tradunt; alii eum rei gestae interfuisse negant, sed quum iam ordines instrueret, correptum solito morbo tradunt, quem ut primum sensit ingruentem, priusquam penitus omnibus sensibus caperetur, quum iam inciperet tremere, in quoddam uicinum castellum abductum fuisse, atque ibi acquieuisse. Qui ex pugna fugerant, consulares et praetorii uiri, multi capti mortem sibi consciuerunt, permulti ad Caesarem abducti, iussu eius necati sunt.

LIV. Catonem uiuum in potestatem suam redigere quammaxime cupiens, ad Uticam propere accessit, quam is urbem custodia tenens, proelio non interfuerat. Ut uero de morte eius, quam is sibi ipse attulerat, cognouit, haud dissimulauit grauiter id se ferre, tametsi cur ita, non constat. Dixit qidem, Inuideo tibi mortem tuam, o Cato, quando tu etiam mihi salutem tuam inuidisti. (2) Sane oratio in Catonem iam mortuum scripta a Caesare, uidetur animi nequaquam reconciliati indicia continere. Qui enim pepercisset uiuo, in quem sensu iam omni priuatum tantum iras effuderit? Humanitas tamen, qua Ciceronem, Brutum, et mille alios, qui in bello contra ipsum fuerant, complexus est, argumento esse quibusdam uidetur, non odio uiri eam orationem, sed ciuilis contentionis causa scriptam. (3) Etenim Cicero laudationem Catonis composuit, quae ab eo est Cato inscripta, et a multis magno studio probata, ut par erat orationem a praestantissimo oratore de materia pulcherrima conditam. Id molestum erat Caesari, ut qui hominis propter se mortui laudibus se accusari putaret. Itaque multa in Catonem crimina collegit, libroque complexus est, cui titulus est Anticato. Utraque oratio propter et Catonem et Caesarem, multorum est applausu accepta.

LV. Enimuero ut rediit Romam Caesar ex Africa, primo uictoriam suam apud populum uerbis iactauit, predicans se tantum telluris subegisse, unde quotannis in publicum ducenta millia Atticorum medimnorum frumenti essent reditura, olei librae ter millies millenae. (2) Triumphos deinde duxit, Aegyptiacum, Ponticum, Africanum, hunc quidem non de Scipione, sed de Iuba rege scilicet, cuius etiam filius Iuba, puer admodum, in pompa tum ductus est, beatissimus eius captiuitatis nomine, qui per eam ex Numida atque barbaro eo deductus est, ut inter doctissimos Graecorum scriptores numeretur. (3), Secundum triumphos militibus amplissima dona dedit, populumque epulis et spectaculis recreauit. Totum populum epulo excepit tricliniorum uiginti duobus millibus, et in honorem filiae Iuliae dudum mortuae gladiatorum et naumachiae spectacula edidit. Post haec populi recensio facta est et numerata sunt hominum centum quinquaginta millia, quum priori censu trecenta uiginti millia essent relata. Tantam ciuile bellum calamitatem inuexit, tantamque populi partem pessumdedit, ut ceteras reliquae Italiae et prouinciarum clades taceam.

LVI. His omnibus perfectis consul quartum factus in Hispaniam contra filios Pompeii profectus est, qui iuuenes etiamnum aetate, admirandae tum multitudinis copias contraxerant, audaciamque imperio non indignam prae se ferebant; unde Caesar in summum deductus est discrimen. (2) Magnum ad urbem Mundam proelium depugnatum est. Quo in proelio Caesar quum pelli suos uideret et aegre resistere, per ordines et arma discurrens uociferatus est ad milites : Ecquid uos pudet? quin uos imperatorem uestrum corripitis et in manus puerorum traditis? Tandem magno conatu hostes fudit, et super triginta millia occidit, amissis suorum mille praestantissimis uiris. Discedens quidem a pugna suis dixit, se de uictoria saepe, tunc uero primum de uita sua dimicasse. Pugnatum est autem Liberalibus, quo die etiam Pompeius Magnus traditur ad bellum exiisse ante quadriennium. De filiis Pompeii iunior effugit ; maioris caput paucis post diebus Didius attulit. (3) Ultimum hoc bellorum a Caesare gestorum fuit. Triumphus autem ab eo bello apud Romanos summam commouit indignationem. Minime enim probabatur eum non exteris ducibus, aut barbaris regibus deuictis, sed optimi Romanorum calamitatibus icti genere et liberis exstirpatis, per triumphum patriae infortuniis insultare, iisque se rebus iactare, quas sola necessitas apud deos hominesque excusare possit, augebatque rei indignitatem, quod antehac neque nuntium neque literas publicas de ulla bello ciuili parta uictoria miserat, uerecundia gloriam tegens.

LVII. Veruntamen ad fortunam uiri inclinantes, recepto iam fraeno, et existimantes constituto unius in republica principatu respirare urbem ab intestinis malis posse, dictatorem eum perpetuum creauerunt; ea uero haud dubia erat tyrannis, adiecta ad summum imperium perpetuitate. Primes honores ei decernendos in senatu proposuit Cicero, quorum tamen magnitudo utcumque homini par esset ; his certatim alii maiora adiicientes effecerunt ut Caesar, ob fastum et nouitatem eorum quae in honorem eius decreta sunt, etiam mansuetissimis inuisus fieret. Quam ad rem inimici eius haud minus quam assentatores contulisse uidentur, id agentes, ut quam plurimas ac maximas eius inuadendi causas lcaberent. (2) Alioquin enim imposito a se iam bellis ciuilibus fine Caesar nullo se crimine obligauerat, uideturque haud absurde ternplum Clementiae ad agendas humanitati eius gratias decretum fuisse. Multis enim eorum qui bellum contra ipsum gessissent, ueniam dedit, quosdam etiam ad magistratus et honores prouexit, ut Cassium et Brutum, qui tum praetores erant. (3) Pompeii etiam statuas, quae deiectae erant, non est passus iacere, sed restituit, estque tunc a Cicerone dictum, Caesarem restituendis Pompeii imaginibus suas stabilire. Amicis quoque stipatoribus ipsum uti iubentibus, et operam suam offerentibus, recusauit, dicens, Praestat semel mortem oppetere, quam semper metuere. Itaque ciuium beneuolentia, quam honestissimam eandemque fidelissimam custodiam censebat, sese muniens, iterum populum epulis et frumentariis largitionibus refecit, milites coloniis deducendis, quarum nobilissimae erant Carthago et Corinthus, quae ut olim eodem tempore dirutae, ita tum simul instauratae sunt.

LVIII. Potentiores autem consulatus et praeturas insequentis anni promittendo, aliisque honoribus et dignitatibus deliniuit, omnibusque bonas spes proponens id studiose egit, ut uolentibus imperaret. Quin etiam mortuo Maximo consule quum una tantum adhuc dies consulatus gerendi superesset, Caninium Rebilum consulem ei suffecit. Ad quem quum pro more frequentes salutatum accederent multi, Cicero, Properemus, inquit, priusquam magistratu homo abeat. (2) Enimuero ingenium eius magnificum atque honoris auidum ita erat, ut prosperi successus eum non ad fruenda ea quae adeptus erat auerterent, sed ad nouos maiorum rerum conatus incenderent, et quasi defunctus praesenti gloria esset, ad quaerendam recentem aliam incitarent, adeoque ipse secum, ueluti cum alio quopiam, contendebat, et acta agendis superare certatim laborabat. Eapropter tunc quoque animo res arduas conceperat, expeditionem in Parthos facere, his subactis per Hyrcaniam praeter Caspium mare et Caucasum Pontum in Scythiam proficisci, inde regiones Germaniae finitimas, ipsamque Germaniam percurrere, et per Gallias in Italiam reuerti, scilicet confecto expeditionem circulo, qui Oceano undique circumfuso terris concluderetur. (3) lnterim opera Anieni statuerat lsthmum Corinthiacum perfodere Tiberim statim infra urbem profundo alueo intercipere atque ad Circaeum auertere, inque mare quod apud Anxur est deducere ; qua re et faciliorem et tutiorem mercaturae causa Romam petentibus nauigationem machinabatur. Praeterea paludes quae sunt apud Pomentum et Setiam siccare, et campum redigere multis hominum millibus colendum, aggeribus coniectis claustra mari quod Romae proximum est addere, littorisque Ostiae propinqui caecis et importuosis partibus expurgatis, portus ibi et stationes pro dignitate nauigationis condere. Atque haec quidem parabantur.

LIX. Anni uero correctio et inaequalitatis fastorum emendatio scite ab eo excogitata et absoluta, usum habuit gratissimum. Non enim antiquitus modo Romani menses habuerunt ad anni circuitum non congruentes (quo efficiebatur ut sacra et feriae paulatim a constituto die decedentes, in diuersam adeo anni partem deferrentur), sed et solaris anni ratio, qua utebantur Caesaris aetate, omnibus praeter sacerdotes ignota erat, iique soli eam cognitam habentes, subito ac praesentiente nemine mensem intercalarem adiiciebant, qui et Mercedonius dicitur; hunc autem primus omnium Numa rex inuenisse traditur, auxilium ad errores circa orbium coelestium ad eadem signa reditum tollendos exiguum neque durabile, uti est in eius Vita a nobis demonstratum. (2) Sed Caesar praestantissimis philosophis atque mathematicis eam quaestionem proposuit, et ex methodis iam tum inuentis peculiarem quandam et absolutam emendationem composuit, qua etiamnum utuntur Romani, minusque reliquis temporum inaequalitate laborare uidentur. Neque tamen id institutum eorum qui potentiae ipsius aemulabantur reprehensiones effugit. Cicero certe orator, ut fertur, dicente quodam Lyram postridie orituram, Nimirum, inquit, ex edicto; tanquam hic quoque necessitatem hominibus Caesar imposuisset.

0LX. Enimuero apertis capitalibusque in eum odiis ansam praebuit regni cupiditas, quae et prima causa plerisque fuit, et iam pridem in occulto infensis honestissima facti sui praescriptio. Et uero qui regium nomen Caesari quaerebant, rumorem diuulgauerant, Sibyllino oraculo indicari, Parthos a Romanis subigi nullo modo posse, nisi si cum rege suo in eos expeditionem facerent. Quin etiam ab Alba Romam descendentem ausi sunt regem salutare; quum quidem populo conturbato, ipse indignatus, Caesarem se, non regem uocari dixit; omniumque silentio facto, minime sereno hilarique uultu transiit. (2) Deinde quum essent in senatu honores ei immodici decreti, accedentibus ad ipsum pro rostris tum sedentem consulibus et praetoribus totoque senatu, non assurrexit, sed tanquam si cum priuatis hominibus colloqueretur, respondit eos honores diminutionem potius quam additionem requirere. Non senatum modo, sed et populum id offendit, ciuitatemque rati ignominia senatus ludibrio haberi, magna cum tristitia discesserunt, quotquot discedendi facultatem habuere; adeoque sensit Caesar indignationem eam, ut statim domum abiret, reductaque a collo ueste ad amicos uociferaretur, se paratum esse ad praebendum, si quis necare ipsum uellet, iugulum, ac postea morbum suum praetenderit facto, quo qui laborent, ii si stantes ad multitudinem uerba faciant, sensibus suis integris ac firmis uti nequeant, sed hi statim conturbentur, exagitenturque et uertiginibus corripiantur. (3) Sed res nequaquam ita habuit, imo enim ferunt eum, quum assurgere senatui uellet, ab amico, aut uerius adulatore quodam suo, Cornelio Balbo, prohibitum, monente eum, ut se Caesarem esse meminisset, seque ut praestantiorem coli pateretur.

LXI. Ad has inde offensas accessit circumscriptio tribunorum plebis. Res ea ita acta est. Lupercalibus (quae a pastoribus olim celebrata fuisse multi tradunt, et quidem habent nonnihil similitudinis cum Arcadicis Lycaeis) multi nobiles adolescentes et magistratum etiam gerentes discurrunt per urbem nudi et obuios per risum iocumque hirsutis scuticis feriunt; multae uero etiam nobiles matronae de industria occurrunt, manusque uerberibus tanquam in ludo literario praebent, ad facilem partum grauidis, ad foecunditatem sterilibus conducere id persuasae. (2) Ea tunc Caesar spectabat pro rostris sedens aurea sella, uestitu triumphali. Antonius etiam, ut tum erat consul, inter Lupercos currebat. Is ut in forum peruenit, populusque ei locum adeundi dedit, diadema serto laureo circumplicatum Caesari porrexit; ad hoc ex composito plausus non alacris est editus. Caesare repudiante, uniuersus populus plausum dedit, iterumque Antonio diadema porrigente, pauci, Caesare non accipiente, uniuersi manus comploserunt. Hoc modo animis populi exploratis, Caesar surrexit, mandato ut sertum in Capitolium deferretur. (3) Statuae autem ex eo Caesaris conspectae sunt regiis mitris redimitae ; has duo tribuni plebis, Flauius et Marullus, detraxerunt, inuentosque eos, qui primi Caesarem regem salutassent, in carcerem abduxerunt, populo sequente et Bruti nomen tribunis acclamante; nam Brutus fuit is, qui regia potestate euersa, rempublicam senatui et populo reddidit. Isis factis irritatus Caesar Flauio et Marullo magistratum abrogauit, et in accusandis iis multa contumeliose in populum faciens, Brutos eos et Cumanos appellabat.

LXII. Proinde multitudo se ad M- Brutum confert, cuius paternum genus a magno illo Bruto uidebatur descendere, maternum ex Seruiliorum nobili stirpe, idemque consobrinus erat ac gener Catonis. Is Brutus quum natura uideretur ad tyrannidem destruendam incitari, honoribus tamen et muneribus a Caesare acceptis inhibebatur. Non modo enim a Pompeiana fuga apud Pharsalum Caesar eum seruauerat, multosque ipso deprecatore uenia donauerat, sed et plurimum ei habebat fidei, praeturamque omnium praestantissimam contulerat, et in quartum annum consulem destinauerat, praelatum in contentione Cassio. Ferunt enim Caesarem dixisse : Cassium iustiore sermone uti, se tamen Bruto non defuturum. Idem quibusdam accusantibus Brutum, iam tum conspiratione ea gliscente, animum non aduertit, quin et corpus suum manu tangens, delatoribus dixit : Hoc corpus praestolatur Brutus, censens eum ob uirtutem dignum imperio, atque huius tamen causa non ingratum neque improbum aduersus se futurum. (2) Qui uero mutari statum reipublicae cupiebant et ad Brutum uel solum uel primum omnium respiciebant, non ausi uerbis eum tentare, noctu sellam eius et tribunal de quo praetor ius dicebat, schedis oppleuerunt, quibus fere haec erant inscripta : Dormis, Brute ; et, Non es Brutus. Quibus sentiens Cassius paulatim animum eius commoueri, magis quam ante institit hominemque instigauit, priuatim ipse etiam Caesari infensus ob causas in Bruti Vita indicatas. Sane et suspectus Caesari fuit, adeo ut hic ad amicos aliquando dixerit : Quid uobis uidetur Cassius? mihi quidem non admodum probatur, nimis enim pallet. Iterumque delatis apud eum Dolabella et Antonio, quasi ii res nouas machinarentur, dixisse fertur : se sibi haud magnopere a crassis istis crinitisque metuere, sed a pallidis istis atque macilentis, Cassium et Brutum notans.

LXIII. Verum enimuero fatum haud tam praeuideri quam euitari nequit, quando et mirabilia prodigia atque ostenta apparuisse dicunt. Fulgores quidem coelestes et strepitus nocturnos passim auditos et aues solitarias in forum delapsas referre, ut tantae rei signa, fortasse non conuenit; Strabo philosophus narrat, multos hommes ignitos per aerem deferri uisos, calonem quendam ex manu multum flammae effudisse uisumque ardere, sed flammis cessantibus nihil habuisse mali. Ipso Caesare immolante, hostiam corde carere uisam, idque pro graui ostento habitum, quod natura non ferat uti ullum animal sine corde sit. Iam illud a multis commemoratur, quendam ei ariolum praedixisse, ut Idibus Martiis magnum periculum caueret; Caesarem Idibus Martiis in senatum euntem ariolum salutasse eique illusisse dicentem : Idus Martius iam uenisse; ilium submissa uoce respondisse : Nae illae uenerunt, sed nondum praeteriuerunt. (2) Pridie eius diei quum apud M. Lepidum coenaret et accumbens, uti solebat, literis subscriberet, orta disquisitione, quodnam mortis genus esset optimum, omnibus anteuertit et subitam inopinatamque mortem optimam esse exclamauit. More deinde suo cum uxore dormiens, omnibus ianuis et ualuis fenestrarum conclauis subito apertis, strepitu simul et luce perterritus, luna splendente uidit Calpurniam uxorem grauiter dormire et uoces obscuras gemitusque inarticulatos edere per somnum; ea enim imaginabatur per quietem se mariti trucidati corpus in ulnis tenere atque deplorare. (3) Quidam non hoc insomnium uxori eius obtigisse dicunt, sed, ut Liuius narrat, fuit quoddam pinnaculum quasi honoris causa et mandato senatus additum Caesaris aedibus, id per quietem uisa sibi est Calpurnia collapsum deflere ac lamentari. (4) Itaque facta luce Caesarem orauit, ut si omnino prodire cogeretur, at saltem senatui diem protraheret; quodsi ipsius insomnia prorsus uilipenderet, at aliis diuinationibus atque sacris futurum exploraret. Et iniecit quidem uiro nonnihil metus ac suspicionis, quod uxorem, quam hactenus nequaquam mulierum more superstitiosam expertus fuerat uehementius esse sollicitam cerneret. Quum uero aruspices etiam multis mactatis hostiis non potuisse litari nuntiarent, statuit misso Antonio senatum dimittere.

LXIV. Interim Decimus Brutus Albinus cognomine aduenit, cui Caesar tantum tribuebat, ut eum in testamento suo secundum haeredem scripserit. ls M- Bruti et Cassii coniurationis socius, metuens ne Caesare ilium diem euitante conatus ipsorum innotesceret, aruspices risit, Caesaremque uerbis increpuit, qui se ipsum incusationibus et calumniis senatorum obiiceret, quod iis illudere uideretur; etenim eos iussu ipsius conuenisse omnesque paratos esse decernere, ut ipse rex omnium quae extra Italiam sunt prouinciarum dicatur, ac terra marique, nisi quum in ltalia sit, diadema gestet; quodsi quis considentibus iis, in praesentia abire domum dixerit et rursum in curiam uenire, ubi meliora Calpurniae insomnia fuerint oblata, quosnam futuros inuidorum sermones putaret, aut quem amicorum eius audituros esse istos, ostendere conantem, haec non seruitutem esse et tyrannidem? si tamen omnino stet sententia diem istum abominari, rectius facturum, si ipse in curiam progressus senatui coram hoc indicet. (2) Simulque Caesarem manu apprehensum produxit. Haud procul foribus processerant, quum seruus quidam alienus Caesarem compellare cupiens adfuit, qui quum a turba Caesarem certatim sectantium retruderetur, in domum Caesaris tamen ui eluctando per cateruas peruenit, Calpurniaeque custodiendum sese tradidit, dum rediret Caesar habere se magnarum rerum indicia que ad eum deferret dicens.

LXV. Artemidorus etiam Cnidius, Graecarum literarum magister, atque ob eam rem quorundam Brutianae conspirationis sociorum familiaris, ita ut pleraque eorum consilia haberet cognita, indicia rei in libello perscripta ad Caesarem attulit, quumque eum uideret libellos accipere ac suis famulis porrigere, proxime aggressus : Hunc, inquit, o Caesar, solus lege et celeriter; scriptas enim continet res magnas et tua plurimum referentes. (2) Acceptum Caesar quum saepius esset conatus legere, prohibitus interpellantium multitudine, in manibus retinuit solum omnium reliquorum, itaque seruans in curiam intrauit. Quidam libellum ab alio porrectum scribunt, ipsum Artemidorum tota uia aditu Caesaris exclusum et detrusum fuisse.

LXVI. Verum huiusmodi res etiam casu euenire possent. Eo autem in loco, ubi senatus est habitus et caedes peracta, Pompeii statua posita erat, ipsaque illa curia ab eodem Pompeio olim dedicata et ornamenti causa theatro adiecta, demonstrauit numine quopiam auctore uiamque quasi praeeunte ibi rem perpetratam fuisse. Itaque ergo Cassius etiam, tametsi ab Epicuri opinionibus haud abhorrens, fertur ante factum ad statuam Pompeii respexisse, tacitusque eum inuocasse, scilicet instante iam facinoris tempore animo diuinitus concitato, atque ea perturbatione prioribus sententiis excussis. (2) Antonium, Caesari fidum et robustum hominem, extra curiam Brutus Albinus detinuit, iniecto studiose longiori sermone. Caesare ingresso senatus assurrexit honoris causa, Bruti socii partim post sellam eius circumstiterunt, partim obuiam iuerunt, scilicet Tullio Cimbro pro fratre exsule deprecanti adfuturi, et usque ad sellam comitati sunt, preces suas pro eo interponentes. Postquam consedit Caesar, et preces eorum repudiauit, acriusque urgentes singulatim obiurgauit, Tullius togam eius utraque manu conprehensam a collo detraxit: quod signum erat inferendarum Caesari manuum datum. Tum primus ei Casca pugione secundum ceruicem uulnus inflixit neque letale neque graue, nimirum initio magni facinoris consternatus; itaque Caesar obuertit se et arrepto pugione exclamauit Latinis uerbis, Scelerate Casca, quid agis? simul Casca Graeco sermone : Frater, auxiliare mihi. (3) Hoc facto initio, qui non erant coniurationis conscii, ita sunt obstupefacti, ut neque fugere, neque opitulari, neque omnino uocem ullam edere auderent; coniurati gladium unusquisque suum strinxerunt. Ita Caesar circulo armatorum inclusus, et quocumque faciem conuerteret, ictibus occurrens in ferrumque offendens uultui oculisque intentatum, ferae instar inter manus omnium inuoluebatur : omnes enim oportuit participes caedis eius fieri, ideoque unum etiam uulnus ad inguen ei Brutus imposuit. (4) Perhibent Caesarem, quum reluctatus aduersus ceteros esset, uociferansque corpus hinc inde iactasset, ut uiderit Brutum gladium nudasse, toga caput obnupsisse, ac se siue fortuito, siue compulsum eo a percussoribus demisisse ad basin statuae Pompeianae. Et hanc caedes ista cruore oppleuit, ut uideri possit ipse Pompeius supplicio inimici astitisse sub pedes eius collapsi, ac prae multitudine uulnerum calcitrantis. Viginti enim ac tria uulnera accepit, et multi, dum in unum corpus tot plagas ingerunt, sese mutuo consauciarunt.

LXVII. Caesare interfecto, quamuis in medium progressus Brutus esset uerborum de re acta faciendorum causa, manere tamen senatus non sustinuit, sed fuga se per fores proripuit, tumultuque et dubio metu populum repleuit, ita ut quidam aedes clauderent, alii mensis et tabernis relictis ad curiam accurrerent uisuri cadauer, quidam eo spectato inde procurrerent. Antonius et Lepidus praecipui Caesaris amici in alienas domos confugerunt. (2) Brutus uero cum sociis, ut adhuc a caede calebant, nudos ostendentes gladios uniuersi a curia agmine facto Capitolium petierunt, non fugientium similes, sed hilari uultu et audaciam prae se ferente, populumque ad libertatem uocarunt, obuiorumque optimum quemque asciuerunt et in arcem euaserunt. Fuerunt qui se eis adiungerent, unaque ascenderent et societatis perpetratae caedis gloriam sibi arrogarent, ut Lentulus Spinther ac C- Octauius, qui paulo post poenas uanitatis suae dederunt, ab Antonio et iuniore Caesare necati, quum sane reliquis fidem eis derogantibus ne gloria quidem ea, ob quam mori cogebantur, perfrui eis contigisset : neque enim punientes illos, facti, sed uoluntatis causa supplicium eis imposuerunt. (3) Postridie Bruto cum suis digresso et in concione facti rationes edente, populus neque indignatione neque collaudatione facti uerba eius prosecutus est, altoque silentio ostendit se Caesaris miseratione, Brutique uerecundia teneri. At senatus obliuione iniuriarum, omniumque aduersus omnes pacificatione constituta, Caesari diuinos honores decreuerunt, utque nihil ne leuissimum quidem eorum quae is dictator sanxisset rescinderetur; Bruto quoque et sociis prouincias dignosque honores tribuerunt, iamque omnes existimabant pacatam esse rempublicam et optime omnia temperata.

LXVIII. Verum ubi testamentum Caesaris recitatum est quo haud uile munus uiritim is ciuibus legauerat, corpusque eius per forum ducto funere spectatum est, ut erat laniatum uulneribus, statim multitudo nulla decori, nulla ordinis habita ratione, subsellia a foro et cancellos et mensas ad cadauer Caesaris accumulauerunt, ibique statim cremauerunt; alii arreptis ardentibus facibus ad aedes interfectorum eius accurrerunt, iisque incendium minati sunt, alii per totam urbem discurrerunt, comprehendere eos et discerpere cupientes. Verum eorum nemo se obuiam tulit, sed tuto se quisque loco continebat. (2) Erat quidam amicus Caesaris, Cinna nomine. Is superiori nocte mirum somnium somniauerat : uisus erat sibi a Caesare ad coenam uocari, quamque detrectaret, ab eo manu abduci inuitus atque repugnans; tum uero audiens Caesarem in foro cremari, honoris causa eo se conferre coepit, tametsi et insomnio nonnihil terreretur et febricitaret. Hunc quum de multitudine unus uidisset, percontanti alteri quis esset indicauit, isque rursus alteri; ita confestim apud omnes rumor increbuit, esse hunc unum de interfectoribus Caesaris. Etenim fuit inter coniuratos alios quidam Cinna, quem illi tunc sibi offerri suspicantes, hominem in medio foro facto impetu discerpserunt. Hoc maxime facinore perterriti Cassius et Brutus, ceterique eorum socii, paucis interpositis diebus Roma discesserunt. Quae deinde egerint, quae pertulerint, utque perierint, in Bruto perscripsimus.

LXIX. Mortuus est Caesar annos natus quinquaginta sex, quattuor post Pompeii obitum haud pluribus annis, quum uixdum potentiam et imperium, quod per omnem uitam ac tot pericula quaesiuisset, adeptus, nullum eius fructum, nisi nomen solum et inuidiosam gloriam apud ciues percepisset. Magnus tamen ille genius, qui uiuenti adfuit, mortuum quoque caedis ultor persecutus est, auctores eius terra marique agens et inuestigans eo usque, dum nemo eorum superesset, sed quicumque in facinoris partem uel facto uel consilio uenissent, poenas dedissent. (2) Ex iis quae hominibus euenerint, maximam Cassii casus admirationem meretur. Is enim uictus apud Philippos, eodem, quo Caesarem, gladio sese peremit. De ostentis diuinitus factis, cometa ingens, qui septem noctes a morte Caesaris splendidus apparuit, octaua euanuit, et solis obscuratio, qui totum ilium annum pallido et nihil rutilante circulo ortus est, imbecillumque a se et tenuem diffudit calorem, ita ut aer ob defectum eius a quo discernitur et temperatur caloris caliginosus grauisque fuerit, ob eiusque frigiditatem fruges non satis percoctae maturataeque. exstiterint. Maxime autem omnium Bruto ostentum factum demonstrauit, Caesaris caedem diis displicuisse. Exercitum enim Abydo in oppositam continentem traiecturus, quum in tentorio more suo non dormiens (3) (nemo enim, ut perhibent, imperator illo minus dormitauit, aut plus uigiliae temporis impendit), sed futura secum animo prospiciens quiesceret, uisus est sibi apud fores strepitum quendam exaudire, respiciensque lucerna iam deficiente terribilem imaginem uiri inusitatae magnitudinis horrendaeque forma uidit. Perterritus primum, ut nihil agere aut loqui, sed tacite astare lecto sensit, percontatus est : ecquis esset. Respondit ei umbra: Sum tuus, Brute, malus genius; apud Philippos me uidebis. Et Brutus tum constanti animo : Videbo, inquit; statimque recessit spectrum. (4) Postea temporis apud Philippos cum Antonio et Caesare congressus, priori proelio hostes a sua parte fudit et insecutus eos, castra Caesaris diripuit. Iterum pugnaturo spectrum idem noctu occurrit, tacitum tamen; itaque intelligens fato se urgeri, coniecit se ipsum in pugnae discrimen. Neque tamen in proelio cecidit, sed fusis suis in praeruptum quendam confugit locum, nudoque pectore in gladium incubuit, et quodam ex amicis, ut traditum est, ictui uehementiam addente mortuus est.