Vita Constantini

E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Constantini
saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 22


EusPam.VitCon 8 Eusebius Pamphilus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.--CAPUT PRIMUM. Prooemium, de morte imperatoris Constantini. --II. De filiis ejus imperatoribus. --III. De Deo pios principes honorante, et tyrannos puniente. --IV. Quod Deus Constantinum honoraverit. --V. Quod XXX quidem annis regnavit: vixit autem plusquam LX.--VI. Quod Dei quidem famulus, gentium autem victor fuerit. --VII. Comparatio ejus cum Cyro Persarum et Alexandro Macedonum rege. --VIII. Quod orbem propemodum universum subegerit. --IX. Quod pii imperatoris filius imperium filiis reliquit. --X. Quod historia haec necessaria et ad formandos mores utilis sit. --XI. Quod sola Constantini gesta quae ad pietatem pertinent narraturus sit. --XII. Quod Constantinus in tyrannorum aedibus, sicut Moses, educatus sit. --XIII. De patre ejus Constantio, qui Christianos ut Diocletianus et Maximianus persequinoluit. --XIV. Quomodo Constantius exprobrata ipsi a Diocletiano paupertate, aerarium impleverit, et postea collatoribus pecuniam reddiderit. --XV. De persecutione ab aliis concitata. --XVI. Quomodo Constantius simulans se simulacra colere, eos quidem qui sacrificare parati essent expulerit: illos vero qui se Christianos profiteri maluissent, in palatio retinuerit. --XVII. De affectu et amore Constantii erga Christum. --XVIII. Quod post abdicationem Diocletiani et Maximiani, Constantius primus Augustus fuit, numerosa prole insignis. --XIX. De filio ejus Constantino, qui adhuc adolescens, una cum Diocletiano in Palaestinam venit. --XX. Constantinus propter Diocletiani et Galerii insidias ad patrem revertitur. --XXI. Mors Constantii Constantinum filium imperatorem relinquentis. --XXII. Quomodo elato Constantio Constantinus a militibus Augustus appellatus sit. --XXIII. Interitus tyrannorum brevis commemoratio. --XXIV. Quod Constantinus imperium Dei arbitrio sit consecutus. --XXV. Constantini de Britannis et Barbaris victoriae. --XXVI. Quomodo Romam Maxentii tyrannide liberare decreverit. --XXVII. Quod Constantinus Gentilium interilum considerans, Christianismum potius elegit. --XXVIII. Quomodo Deus oranti visionem ostenderit in coelo sub meridiem, crucem videlicet lucidam cum inscriptione, monente ut in hac vinceret. --XXIX. Quomodo Christus Constantino in somnis visus, praeceperit ut signo ad crucis formam facto uteretur in bellis. --XXX. Fabricatio ejus signi ad crucis similitudinem. --XXXI. Descriptio signi instar crucis formati, quod Romani labarum vocant. --XXXII. Quomodo Constantinus Catechumenus factus, sacras Scripturas legerit. --XXXIII. De adulteriis a Maxentio Romae perpetratis. --XXXIV. Quomodo uxor praefecti pudicitiae servandae causa mortem sibi conscivit. --XXXV. Caedes populi Romani jussu Maxentii. --XXXVI. Magicae artes Maxentii, et alimentorum penuria Romae. --XXXVII. Maxentii exercitus in Italia superati. --XXXVIII. Maxentii interitus in ponte Tiberis. --XXXIX. Ingressus Constantini in urbem Romam. --XL. De Constantini statua crucem tenente, et de ejus inscriptione --XLI. Exultatio provinciarum, et largitiones Constantini. --XLII Honores episcopis delati, et ecclesiarum extructiones. --XLIII. De Constantini in pauperes beneficentia. --XLIV. Quomodo synodis episcoporum inte fuit. --XLV. Quomodo insipientes toleraverit. --XLVI. Victoriae de Barbaris relatae. --XLVII. Mors Maximiani et aliorum quorum insidias Deo revelante Constantinus deprehenderat. --XLVIII. Constantini decennalia. --XLIX. Quomodo Licinius Orientem afflixerit. -- L. Quomodo Licinius Constantino insidiatus sit. --LI. Licinii insidiae adversus episcopos, et prohibitio synodorum. --LII. Christianorum exilia et proscriptiones. --LIII Edictum Licinii ne mulieres una cum viris in ecclesiam convenirent. --LIV. Quomodo eos qui sacrificare renuissent, militia solvit, et carcere inclusos ali vetuit. --LV. De iniquitate et avaritia Licinii --LVI. Quomodo persecutionem adversus Christianos tandem excitaverit. --LVII. Qualiter Maximianus fistuloso ac verminante ulcere perdomitus pro Christianis legem scripserit. --LVIII. Qualiter Maximinus Christianorum persecutor, fugiens servili habitu sese occultaverit. --LIX. Quomodo vi morbi excaecatus Maximinus legem pro Christianis dedit.

CAPUT PRIMUM. Prooemium de morte imperatoris Constantini. Nuper quidem universum hominum genus secunda ac tertia magni Imperatoris nostri decennalia certis temporum spatiis redeuntia festivitatibus et conviviis celebravit. Nos quoque ipsi nuper eumdem victorem ac triumphatorem coetu famulorum Dei circumseptum, laudatione in ejus vicennalibus dicta venerati sumus. Sed et tricennalium orationum coronas ei texentes, nuper in ipso palatio sacrum ejus caput redimivimus. Verum nunc anceps animi haereo; cupiens quidem aliquid more solito proferre, sed quo me vertam, prorsus ignarus, inusitatae rei spectaculo perculsus. Nam quocumque mentis oculos intendo, sive ad Ortum Solis, sive ad Occasum, seu universum terrarum orbem, seu coelum ipsum circumspicio, beatissimum Principem ubique praesentem intueor. Ac liberos quidem ejus quasi nova quaedam lumina, terrarum ambitus omnes paternis radiis implere animadverto, illumque ipsum auctoritate ac potentia etiamnum viventem, resque humanas multo praestantius ac potentius moderantem; quippe qui filiorum successione diffusus sit atque amplificatus. Qui prius quidem honore Caesarum affecti fuerant: nunc vero totum patrem induti, ob eximiam religionis virtutem imperatores et Augusti renuntiati sunt, cuncta patris ornamenta prae se ferentes.

CAPUT II. Prooemium de filius Constantini imperatoribus Cumque eum qui paulo ante in mortali corpore cernebatur, et nobiscum una versabatur, admirabili quadam ratione etiam post obitum, quo tempore natura quidquid superfluum est, tanquam alienum refutat, iisdem regiis aedibus et honoribus ac laudationibus frui video, incredibili admiratione percellor. Jam vero cum ad ipsos usque coeli fornices mentis meae aciem extendi, atque illic beatissimam ejus animam cum ipso Deo versari cogito; terrestri quidem ac mortali integumento liberatam, circumdatam vero splendidissimae lucis stola: eamque non jam brevi temporis curriculo in his caducis sedibus volutari, sed corona perpetuo virente, et immortali vita ac beato aevo donatam esse intelligo: mutus haereo, et linguae rationisque usu penitus destitutus. Ac vocem quidem proferre nullam possum: sed meam ipse tenuitatem ultro condemnans, mihique ipse silentium indicens, cedo potiori has partes, ut pro meritis congruas laudes expromat: illi scilicet qui cum immortalis Deus sit ac Dei sermo, solus sua ipsius dicta firmare et rata facere potest.

CAPUT III. De Deo pios principes honorante et tyrannos puniente. Cum enim praedixerit, eos a quibus cultus et honoratus fuisset, maximis praemiis a se vicissim remunerandos esse; illos vero qui se hostes atque inimicos ipsius professi essent, sibimetipsis perniciem creaturos, promissorum ac verborum suorum veritatem jam inde ab hac vita comprobavit. Quippe impiorum quidem Deique adversariorum tyrannorum abominandos exitus nobis ob oculos proposuit: famulo autem suo non vitam solum, verumetiam mortem felicissimam et maximis laudibus dignam praestitit: adeo ut haec etiam omnium posterorum sermonibus celebrari, nec tantum caducis, sed etiam immortalibus honoribus affici meruerit. Mortalium quidem genus solatio aliquo letiferi interitus excogitato, consecratis imaginibus, tanquam immortalibus honoribus superiorum hominum memorias colere solitum est. Et alii quidem adumbratis encausticae picturae coloribus; alii inanimis materiae sculptura similitudinem hominum exprimentes; quidam in ligneis aut lapideis tabulis litteras altius incidentes, eorum quos colebant virtutem ad aeternam posteritatis memoriam consecrare instituerunt. Verum haec omnia caduca, et temporis longinquitate pereuntia; utpote quae mortalium corporum figuram, non immortalis animi formam exprimerent. Haec tamen sufficere iis videbantur, qui post hujus mortalis vitae exitum nullius spem boni animo conceperant. Deus vero, Deus inquam, communis omnium rerum Servator, qui pietatis amatoribus majora quam quae cogitatione hominum comprehendi possint, apud se recondidit bona, primitias futurorum praemiorum in antecessum quasi pignus dat in hoc saeculo; immortalium rerum spem mortalibus oculis quodammodo exhibens ac repraesentans. Hoc vetusta Prophetarum oracula quae scriptis mandata sunt, aperte praedicunt. Hoc vitae Deo carorum virorum qui variis virtutibus refulserunt, posterorum memoria etiamnum celebratae confirmant. Hoc ipsum aetatis nostrae testimonio verissimum esse convincitur, cum Constantinus solus omnium qui Romano unquam imperio praefuerunt, summo omnium Regi Deo acceptus, quasi illustre quoddam religiosae vitae exemplum cunctis hominibus est propositus.

CAPUT IV. Quod Deus Constantinum honoraverit. Hoc denique Deus ipse quem veneratus est Constantinus, evidenti suffragio comprobavit, dum illi non modo in exordio, sed etiam in progressu et in fine imperii semper propitius benignusque adfuit, quippe quem humano generi ad divini cultus informationem proposuerat. Hunc certe unum ex omnibus quos unquam auditione accepimus imperatoribus, velut clarissimum quoddam jubar, et velut quemdam verae religionis praeconem maxima voce inclamantem, innumeris in eum congestis bonis, designavit.

CAPUT V. Quod XXX quidem annis regnavit: vixit autem plusquam LX. Ac tempus quidem imperii ipsius, tribus denum annorum circulis absolutis et aliquanto amplius honoravit; totius autem vitae tempus quam inter homines duxit, duplo majore spatio circumscripsit. Porro cum eumdem velut imaginem monarchiae suae proponere vellet, victorem eum omnis tyrannici generis praestitit, et impiorum Gigantum exstinctorem, qui desperatae mentis audacia impulsi, contra ipsum Deum summum omnium Regem impietatis vexillum sustulerant. Verum hi quidem cum momento temporis extitissent, momento quoque ac dicto citius exstincti sunt. Famulum autem suum Deus qui unus est ac solus, cum solum adversus multos divina armatura muniisset, ejusque opera orbem terrarum impiorum hominum multitudine liberatum repurgasset, cultus sui magistrum universis gentibus constituit; clara voce cunctis audientibus testantem, se verum quidem Deum agnoscere, falsorum autem Numinum errorem aversari.

CAPUT VI. Quod Dei quidem famulus, gentium autem victor fuerit. Et hic quidem tanquam bonus ac fidelis servus, id egit ac praedicavit; servum se palam nominans, summique Regis famulum se fateri non erubescens. Deus vero protinus ipsum remuneratus, Dominum ac victorem, solumque ex omnibus qui unquam fuerunt imperatoribus, semper invictum atque insuperabilem praestitit: et ob victorias ac tropaea tantum imperatorem eum effecit, quantum nemo unquam superiori memoria ullum extitisse recordatur; adeo felicem et Deo carum, adeo pium ac fortunatum, ut plures quidem gentes ac nationes quampriores imperatores sub ditionem suam redegerit: imperium vero omni molestia vacuum ad extremum usque diem obtinuerit.

CAPUT VII. Comparatio ejus cum Cyro Persarum et Alexandro Macedonum rege. Cyrum Persarum regem prae cunctis qui unquam exstiterint enituisse vetus narrat historia. Verum ille nequaquam felicem exitum vitae, immo turpem potius atque ignominiosum sortitus esse dicitur, utpote a muliere interfectus. Alexandrum Macedonum regem innumerabiles gentes domuisse praedicant Graeci: sed priusquam ad virilem aetatem pervenisset, commessationibus et temulentia confectum, immatura morte periisse. Et hic quidem duorum ac triginta annorum spatio totius vitae cursum absolvit; quorum non plus quam tertiam partem tempus regni illius sibi vindicat. Grassatus autem est per caedes instar fulminis, gentes atque urbes integras absque ullo aetatis discrimine crudeliter servituti subjiciens. Sed cum vix dum in ipso aetatis flore ageret, et amasium suum lugeret, mors repente superveniens, illum improlem; nulla stirpe, nulla fundatum domo; in externo et hostico agro, ne humanum genus diutius vastaret, extinxit. Mox regnum ejus varia in membra divulsum est, singulis ejus ministris partem sibi rapere atque auferre contendentibus. Verum hic quidem ob hujusmodi mala laudibus effertur.

CAPUT VIII. Quod orbem propemodum universum subegerit. Noster vero imperator ex eo aetatis anno regnare orsus est, quo Macedo ille decessit. Ac vitae quidem spatium duplo majus habuit quam ille; regni vero triplo longius. Ceterum cum exercitum suum mansuetis ac modestis religionis praeceptis munivisset, in Britanniam quidem et in eos qui in ipso habitabant Oceano ad Solis occasum longe lateque diffuso, signa intulit. Scythiam vero universam quae sub ipso Septentrione posita, in plurimas gentes et nomine et moribus discrepantes dividitur, suo adjunxit imperio. Jam vero cum ad extremos meridiei fines imperium propagasset, ad ipsos nimirum Blemmyas et Aethiopas: eos quoque qui ad Solis Ortum incolunt, in suam ditionem redigendos putavit. Denique, ad ultimos usque continentis terminos, hoc est, ad extremos Indos et circumsitos undique populos, cunctos mortales qui universum terrarum orbem incolunt, splendidissimis pietatis radiis illustrans, Regulos, Praefectos et Satrapas gentium Barbararum, sibi obnoxios ac subditos habuit: qui sua sponte et cum gaudio ipsum salutabant, et Legatos cum muneribus ad eum mittebant, ejusque notitiam atque amicitiam plurimi aestimabant. Adeo ut eum in sua quisque provincia partim imaginibus, partim statuis publice dedicatis honoraret: solusque ex imperatoribus Constantinus, ubique terrarum notissimus esset ac celeberrimus. Igitur ad has usque gentes regiis allocutionibus Deum suum cum omni libertate praedicavit.

CAPUT IX. Quod pii imperatoris filius imperium filiis reliquit. Caeterum non id verbis quidem praestitit, re autem ipsa frustratus est. Sed in omni genere virtutis semet exercens, variis pietatis fructibus abundavit; amicos quidem ingentibus beneficiis sibi devinciens; subditos vero elementiae legibus moderans, et imperium suum placidum cunctis atque optabile exhibens. Donec post longa annorum curricula, Deus quem coluerat, variis illum certaminibus defessum immortalitatis praemiis remuneratus, ex mortali regno ad immortalem vitam sanctis animis apud se praeparatam transtulit; trium liberorum sobole, qui in imperio ei succederent, excitata. In hunc igitur modum imperialis dignitas a patre quidem transmissa ad ipsum pervenit; jure autem naturae liberis, ac nepotibus servata, et in perpetuum deinceps tanquam paterna quaedam haereditas propagata est. Ac Deus quidem ipse qui beatissimum illum Principem adhuc nobiscum in terris agentem divinis honoribus sublimavit, eumdemque morientem eximia quadam praerogativa dignitatis ornavit, solus vitae illius scriptor fuerit idoneus; quippe qui certamina illius resque praeclare gestas in coelestibus tabulis consecraverit.

CAPUT X. Quod historia haec necessaria, et ad formandos mores utilis sit. Ego vero tametsi tanti quidem viri felicitate dignum quidpiam dicere difficile admodum esse intelligam, silere autem tutum ac periculo vacuum: necessarium nihilominus puto piissimi Principis imaginem, exemplo mortalis picturae, verborum coloribus expressam ad sempiternam posterorum memoriam consecrare, ut desidiae atque inertiae crimen a nobis depellamus. Me enim profecto puderet mei ipsius, nisi omnem meam industriam ac facultatem, licet admodum levis sit atque exigua, in hunc qui divinum Numen summa observantia veneratus est, conferrem. Sed et ad communem hominum vitam utile, mihique imprimis necessarium hoc opus fore confido, quo generosissimi imperatoris res gestae, summo omnium imperatori Deo acceptae, comprehenduntur. Quomodo enim turpe non fuerit, Neronis quidem et aliorum impiorum tyrannorum qui longe illo deteriores fuerunt, memoriae non defuisse diligentissimos scriptores, qui mala argumenta eleganti sermone exornantes, numerosis historiarum voluminibus condiderunt: nos vero silere, quibus Deus ejusmodi imperatorem qualem nulla unquam aetas vidit nancisci, et in ejus conspectum, notitiam ac colloquium pervenire concessit.

CAPUT XI. Quod sola Constantini gesta quae ad pietatem pertinent narratarus sit. Quamobrem si cuiquam alteri, nobis certe praecipue convenit, ut tot ac tanta quae audivimus bona, iis nuntiemus, quorum mentes bonorum operum exemplo ad amorem Dei excitantur. Quippe alii quidem vitam hominum minime gravium, et res gestas ad morum emendationem prorsus inutiles, aut gratia, aut odio quorumdam, aut ad doctrinae suae ostentationem scribere aggressi, turpissimorum flagitiorum narrationem magnifico verborum apparatu aliter quam decuit amplificarunt: iis qui singulari Dei beneficio malorum expertes fuerant, pessimorum operum et quae oblivione ac tenebris involvi debuerant, magistros se praebentes. At nobis oratio quidem ipsa quamvis suscepti operis magnitudini prorsus impar sit, sola tamen pulcherrimorum facinorum narratione illustrari posse videtur. Ipsa vero operum Deo acceptorum commemoratio, iis utique qui animum recte comparatum habuerint, non inutilem sed in primis fructuosam lectionem praebitura est. Itaque quamplurima alia quae de hoc principe narrari possunt: conflictus et praelia, fortia facinora atque victorias, tropaea ac triumphos de hostibus partos, et quae praeterea ad singulorum utilitatem ab eo constituta sunt: leges ad subditorum et Reipublicae commodum latas; alios denique plurimos Principatus labores ab eo exantlatos, qui in omnium ore ac memoria versantur, praetereundos mihi nunc esse arbitror: quippe cum instituti operis argumentum admoneat me, ut ea sola quae ad Dei cultum pertinent, dicendo ac scribendo persequar. Caeterum cum haec ipsa numero pene infinita sint; ex iis quae ad notitiam nostram pervenerunt opportunissima quaeque dumtaxat; et posterorum memoria dignissima seligens, quam potero brevissime exponam. Si quidem tempus ipsum hanc deinceps licentiam nobis concedit, ut beatissimi Principis laudes quovis orationis genere libere praedicemus (Eccl. II). Nam antea quidem id facere nequaquam licebat, propterea quod vetitum est ne quemquam ante obitum ob incertas vitae mutationes beatum pronuntiemus. Proinde Deum adjutorem invoco, ac coeleste ejus verbum precor, ut in hoc opere aspirare mihi velit. Ordiar autem a prima illius aetate in hunc modum.

CAPUT XII. Quod Constantinus in tyrannorum aedibus, sicut Moses, educatus sit. Vetus narrat historia, gentem Hebraeorum a saevissimis olim tyrannis oppressam fuisse: Deumque cum oppressos benigno ac propitio vultu respexisset, providisse ut propheta Moses, qui tum adhuc infans erat, in mediis tyrannorum aedibus et in ipso eorum gremio educaretur, omnemque quae apud illos erat sapientiam perdisceret. Postea vero cum ille progressu temporis ad virilem pervenisset aetatem, et divina justitia quae oppressis opitulari solet, poenas ab iniquis tyrannis exposceret; tunc Dei Propheta ex ipsis tyrannicis profectus aedibus, divinae voluntati ministerium suum exhibuit. Et ipsos quidem tyrannos a quibus fuerat educatus, re ac verbis a versatus est: eos vero qui revera fratres et cognati erant, amicos ac familiares elegit. Posthaec Deus cum illum totius gentis ducem constituisset, Hebraeos quidem acerbissima apud hostes servitute liberavit: tyrannorum autem genus coelitus inflictis suppliciis ejus opera ultus est. Vetus, inquam, haec historia, instar fabulae a multis accepta, omnium aures mortalium implevit. Nunc vero idem nobis Deus majora omnibus fabulis miracula ipsis oculis spectare concessit, quod genus spectaculi apud eos qui recens viderunt, omni auditione fide dignius habetur. Nostra enim aetate tyranni quidem qui adversus Deum summum omnium Regem bellum movere instituerant, ejus Ecclesiam graviter oppresserunt. Constantinus vero qui postea tyrannorum interfector fuit; dum adhuc adolescens esset et juvenili lanugine decorus, in medio illorum, ut quondam ille Dei famulus Moses, in ipsis tyrannorum aedibus subsedit. Neque tamen eosdem cum impiis mores, tametsi admodum adolescens, sectatus est. Quippe jam inde ab illa aetate, egregia indoles divino Spiritu impulsa, ipsum ad piam Deoque acceptam vitam, incitabat. Sed et patris aemulatio stimulos admovebat, qua ad virtutis et bonorum actuum imitationem juvenis provocabatur. Pater siquidem ei fuit (nam et hujus memoriam opportune renovare congruum est) Constantius: imperatorum nostri temporis nobilissimus. De quo nonnulla quae ad filii commendationem pertinent, breviter a nobis exponenda sunt.

CAPUT XIII. De patre ejus Constantio, qui Christianos ut Diocletianus et Maximianus persequi noluit. Cum imperium Romanum a quatuor Augustis regeretur, hic diversum a collegis suis vitae institutum aemulatus, solus cum Deo rerum omnium moderatore pacem firmavit. Illi enim ecclesias Dei expugnare adorti, solo aequarunt, et oratoria una cum ipsis fundamentis aboleverunt. Hic vero a nefaria illorum impietate puras manus atque integras servavit, nec se ullatenus eorum similem praestitit. Et illi quidem Dei cultorum tam virorum quam mulierum caedibus, tanquam civili quodam bello provincias sibi subjectas polluerunt. Hic vero animum ab hujusmodi scelere purum atque inviolatum semper servavit. Illi coacervatis impiissimae superstitionis malis, seipsos primum, ac deinde subditos omnes nequissimorum daemonum fraudibus manciparunt. Hic profundissimae pacis intra imperii sui fines auctor ac signifer, subditis suis permisit ut absque ulla molestia divino cultui inservirent. Denique illi cunctos mortales gravissimis exactionibus opprimendo, vitam illis minime vitalem et quavis morte acerbiorem praestiterunt. Solus Constantius placidum ac tranquillum principatum suum subditis exhibens, paterna quadam cura ac sollicitudine eos fovit. Porro cum aliae quoque innumerabiles hujus viri virtutes ab omnibus praedicentur, uno et altero ejus facinore commemorato, ex quibus conjectura fieri possit de iis quae silentio praetereuntur, ad propositum nobis scribendi argumentum transgrediemur.

CAPUT XIV. Quomodo Constantius exprobrata ipsi a Diocletiano paupertate, aerarium impleverit, et postea collatoribus pecuniam reddiderit. Cum hic princeps crebris hominum sermonibus celebraretur, quod mitis esset ac placidus; quod optimus Deique amantissimus; quodque ob incredibilem erga subditos indulgentiam, nullam pecuniam in thesauris reconditam haberet: imperator is qui tunc temporis supremum imperii gradum obtinebat, missis ad eum quibusdam hominibus, objurgavit ejus in republica gerenda negligentiam: et paupertatem ipsi probro vertit; hoc maxime argumento fidem dictis faciens, quod nihil in thesauris reconditum haberet. At ille eos qui ab imperatore venerant rogavit, ut apud se aliquantisper marari vellent. Deinde ex omnibus provinciis quae ipsius imperio parebant convocato opulentissimo quoque, se pecunia opus habere iis significavit; hancque occasionem oblatam esse, qua suam quisque erga principem benevolentiam sponte declarare deberet. Illi vero, utpote qui jampridem in votis habuissent, ut suum erga illum studium testificandi aliquando offerretur occasio: hoc audito, confestim auro, argento ac reliquis opibus thesauros ejus compleverunt: ambitiose certantes inter se, ut se invicem in largiendo superarent: idque laeto atque hilari vultu omnes praestitere. Posthaec Constantius homines a seniore Augusto ad se missos, thesaurorum suorum spectatores esse jussit, et ea quae vidissent renuntiare. Se quidem impraesentiarum haec apud se congregasse: caeterum ea jampridem apud ipsos dominos tanquam apud fidos depositarum opum custodes sibi servari. Et hi quidem admiratione hujus rei perculsi sunt: humanissimus autem princeps post eorum discessum opum dominos accivisse dicitur: et obsequio illorum ac studio erga se magnopere laudato, jussisse ut cunctis opibus suis receptis domum reverterentur. Hoc igitur unum illius principis facinus est, quo singularis ejus humanitas perspicue declaratur. Alterum facinus, illustre ejus erga Deum pietatis indicium praebet.

CAPUT XV. De persecutione ab aliis concitata. Praesides provinciarum per universum orbem viros divino cultui deditos imperatorum jussu persequebantur. Primique omnium ex ipsis imperialibus palatiis progressi Dei amantissimi martyres, pro religione certamina obierunt; ignem et gladios marisque altissimos gurgites, et cuncta mortis genera alacri animo perpessi. Adeo ut brevi temporis spatio cuncta imperatorum palatia cultoribus Dei viduata sint. Quo maxime factum est, ut hujus sceleris auctores, Dei praesentia atque auxilio orbati remanerent. Dum enim cultores divini numinis persequuntur, eadem opera precationes pro semetipsis fieri solitas abegerunt.

CAPUT XVI. Quomodo Constantinus simulans se simulacra colere, eos quidem qui sacrificare parati essent expulerit: illos vero qui se Christianos profiteri maluissent, in palatio retinuerit. Soli Constantio sapiens quoddam consilium venit in mentem. Acres quidem ipsa quam gessit mirabilis est auditu; factu tamen longe admirabilior. Palatinis omnibus qui in ipsius aula militabant, ad ipsos usque judices in summis potestatibus constitutos, data eligendi utrum mallent facultate, hanc conditionem detulit, ut siquidem daemonibus sacrificassent, manere ipsis in palatio et consuetis honoribus frui liceret: si vero id facere renuissent, ab ipsius aditu excluderentur, et ab ipsius notitia ac familiaritate remoti discederent. Cum ergo universi bifariam dirempti essent; aliusque in hanc, alius in illam partem discessisset; et uniuscujusque propositum ac sententia explorata fuisset: tunc eximius princeps consilium suum quod hactenus latuerat, detegens, illorum quidem timiditatem ac nimium sui ipsorum amorem condemnavit: hos vero ob devotam divino numini conscientiam magnopere probavit. Ac deinde illos quidem tanquam Dei proditores, ne principis quidem obsequio dignos judicavit. Nam quomodo, inquit, fidem erga principem suum servaturi sunt, qui erga Deum perfidi esse deprehenduntur? Itaque ejusmodi viros a regiis aedibus procul ablegandos esse censuit. Illos vero quos Deo dignos esse veritatis ipsius testimonio constaret, eodem erga principem animo futuros esse affirmans, protectores atque imperii ipsius custodes constituit; ejusmodi homines inter praecipuos amicorum et maxime necessarios habendos esse dicens, multoque pluris aestimandos quam maximarum opum thesauros.

CAPUT XVII. De affectu et amore ejusdem Constantii erga Christum. Hujusmodi fuit Constantini pater sicut a nobis breviter indicatum est. Qualis autem exitus vitae illi contigerit, cum se talem erga Deum praestitisset, quantumque discrimen inter illum et reliquos imperii consortes is quem coluerat Deus esse voluerit, quisquis rem ipsam attentius expenderit, facile cognoscet. Postquam enim multa regiae virtutis indicia diutissime praebuisset, unum quidem summum omnium Deum agnoscens, eorum vero qui plures Deos, colerent impietatem condemnans, et sanctorum hominum precationibus domum suam undique munivisset, reliquum deinceps vitae tempus expedite ac tranquille summa cum gloria exegisse dicitur: compos ejus felicitatis quam vulgo perhibent in eo positam esse, ut neque ab aliis afficiamur neque alios ipsi afficiamus molestia. Ad hunc igitur modum toto imperii sui tempore, quod aequabile perpetuo ac placidum fuit, universam familiam, conjugem scilicet ac liberos cum omnibus ministris, uni omnium Regi Deo consecravit. Adeo ut multitudo eorum qui in ipsius palatio simul versabantur, nulla re ab Ecclesia Dei differret. Inter quos erant etiam ministri Dei, qui continuis precationibus pro salute principis Deum venerabantur: cum tamen vulgo apud alios ne ipsum quidem Dei cultorem nomen proferre fas esset.

CAPUT XVIII. Quod post abdicationem Diocletiani et Maximiani, Constantius primus Augustus fuit, numerosa prole insignis. Porro eas ob res non diu posthac mercedem a Deo est consecutus: in tantum ut primum imperii locum obtineret. Nam cum seniores Augusti nescio quo pacto imperio se abdicassent, quae repentina mutatio proximo post ecclesiarum eversionem anno illis contigit; solus exinde Constantius primus Augustus renuntiatus est. Qui initio quidem Caesarum diademate cum Galerio decoratus priorem gradum obtinuerat: postea vero cum in illa Caesaris dignitate egregium sui specimen edidisset, summum apud Romanos honoris fastigium adeptus est; inter quatuor qui postmodum designati sunt, primus Augustus appellatus. Sed et numerosae sobolis praestantia reliquos imperatores superavit, maximo liberorum utriusque sexus choro circumdatus. Denique cum in extrema senectute positus, debitum communi naturae persoluturus atque ex hac luce migraturus esset, ibi Deus admirabilem potentiam suam ei denuo exhibens, providit ut filiorum ipsius natu maximus Constantinus jamjam morituro ad capessendum imperium praesto esset.

CAPUT XIX. De filio ejus Constantino, qui adhuc adolescens una cum Diocletiano in Palaestinam venit. Quippe hic una cum imperatoribus patris sui collegis versabatur, et quemadmodum vetus ille Dei propheta Moses in medio illorum, sicut jam diximus, degebat. Cumque transacta pueritia jam adolescentiae annos ingressus esset, summo in honore apud supra dictos imperatores erat. Cujusmodi nos quoque eum vidimus, cum per Palaestinam provinciam transiret una cum seniore Augusto. Ad cujus dextram assistens, cunctis qui videndi desiderio tenebantur praestantissimus apparebat, et qui regiae cujusdam celsitudinis animi jamtum indicia praeberet. Nam quod ad pulchritudinem et proceritatem corporis attinet, nemo erat qui cum illo conferri posset. Sed et virium robore adeo inter aequales eminebat, ut ab illis etiam formidaretur. Animi vero virtutibus longe illustrior quam dotibus corporis fuit. Ac primum quidem modestia animum exornavit: deinde humanioribus disciplinis; et tum innata prudentia, tum sapientia divinitus infusa non mediocriter eum excoluit.

CAPUT XX. Constantinus propter Diocletiani et Galerii insidias ad patrem revertitur. At imperatores illius temporis, cum adolescentem viderent generosum ac fortem, magnumque et excelso animo praeditum, invidia simul ac metu ob id torqueri coepere. Itaque tempus opportunum captabant, ut malo atque ignominia juvenem afficerent. Id juvenis cum intellexisset (quippe insidiae semel atque iterum ei comparatae, Dei nutu detectae fuerant) fuga salutem sibi quaesivit, magnum illum prophetam Mosem in hoc etiam imitatus. Porro Deus in omnibus illum adjuvit, providentia sua sic cuncta disponens, ut patri ad successionem imperii praesto esset.

CAPUT XXI. Mors Constantii Constantinum filium imperatorem relinquentis. Cum ergo evitatis insidiarum dolis, celeri cursu ad patrem profectus esset, ipse quidem post longum temporis spatium in patris conspectum venit. At Constantio sub idem tempus ultimus vitae dies imminebat. Qui cum filium insperato sibi adesse cerneret, lecto exiliens, ambabus ulnis eum amplexus est: huncque unum quo angebatur dolorem, ex absentia scilicet filii conceptum, jam ex animo penitus excussum esse affirmans, gratias Deo maximas egit, posthac mortem omni immortalitate potiorem sibi esse testatus. Dispositis deinde ex arbitrio rebus suis, et vale dicto liberis suis utriusque sexus qui instar cujusdam chori ipsum undique cingebant; in palatio et in regio cubili jacens, imperii administratione, ut naturalis ratio postulat, filio natu maximo in manus tradita, ex hac luce migravit.

CAPUT XXII. Quomodo elato Constantio, Constantinus a militibus Augustus appellatus sit. Neque tamen idcirco absque imperatore remansit respublica, quippe Constantinus paterna ornatus purpura, et ex paternis aedibus progressus, Constantium patrem tanquam redivivum et in filio adhuc regnantem cunctis exhibuit. Posthaec funus paternum antecedens cum ingenti paternorum amicorum multitudine, quorum alii anteibant, alii subsequebantur, pulcherrimo apparatu exequias Deo devoti principis celebravit. Cuncti beatissimum imperatorem acclamationibus et laudibus prosequebantur; unoque animorum consensu mortuum principatu filii restitui atque in lucem revocari censebant; et faustis acclamationibus novum principem, imperatorem, Augustum, primo statim impetu appellabant. Et hae quidem filium laudantium voces patri mortuo ornamentum afferebant: filium vero beatum praedicabant, qui tanti patris successor esset renuntiatus. Sed et omnes provinciae ejus imperio subjectae, maximo gaudio et inexplicabili laetitia perfusae sunt; utpote quae ne minimo quidem temporis momento imperiali providentia destitutas se fuisse sensissent. Hujusmodi piorum ac Dei amantium hominum exitum esse Deus in imperatore Constantio universis nostrae aetatis hominibus declaravit.

CAPUT XXIII. Interitus tyrannorum brevis commemoratio. Qualis vero exitus fuerit aliorum qui Ecclesias Dei tanquam indicto bello oppugnarunt, nequaquam hic commemorandum esse duxi, nec bonorum memoriam, malorum attexta commemoratione esse violandam. Sufficiunt certe res ipsae, ad reprimendos et in officio continendos eos qui scenam omnem calamitatum quae singulis illorum acciderunt, ipsis oculis atque auribus accepere.

CAPUT XXIV. Quod Constantinus imperium Dei arbitrio sit consecutus. In hunc modum universorum auctor et totius mundi moderator Deus Constantinum tali parente genitum, principem atque imperatorem per se ipse provexit: adeo ut, cum caeteri omnes aliorum suffragio hunc honorem consecuti sint, solus hic fuerit de cujus promotione nemo mortalium gloriaretur.

CAPUT XXV. Constantini de Britannis et Barbaris victoriae. Postquam igitur in imperio firmatus est, primum quidem imperii partibus sibi a patre transcriptis prospicere coepit; universas provincias quae antea sub patris administratione fuerant, cum summa humanitate perlustrans. Sed et Barbaros qui ad Rhenum et occidentalem oceanum positi novos motus concitare ausi essent, cunctos suae dominationi subjiciens, ex feris mansuetos reddidit. Alios vero reprimere contentus, tanquam feras bestias ab imperii sui finibus absterruit: eos videlicet quorum insanabiles animos ad tranquillam et quietam vivendi rationem traduci nullo modo posse animadverterat. Quibus ex animi sententia confectis, reliquas orbis partes sibi ob oculos proponens, interim quidem adversus Britannicas gentes in intimo oceani recessu sitas trajecit. Eas vero cum subegisset, ad alias mundi partes oculos convertit, ut ea quae auxilio ipsius indigebant, persanaret.

CAPUT XXVI. Quomodo Romam Maxentii tyrannide liberare decreverit. Posthaec universum terrarum orbem instar vasti cujusdam corporis animo complexus, ipsamque totius mundi caput et imperii Romani dominatricem urbem, tyrannica dominatione oppressam conspiciens; primum quidem eam vindicandi ac liberandi partes iis cessit qui reliquas imperii romani portiones obtinebant, utpote aetate potioribus. Sed cum nullus eorum opitulari posset, adeoque ipsi qui id tentare voluerant ignominiosum exitum nacti essent; vitam sibi minime vitalem esse professus, si urbem omnium dominam tanta aegritudine affectam despiceret, ad extinguendam tyrannidem sese adcinxit.

CAPUT XXVII. Quod Constantinus eorum qui simulacra coluissent interitum considerans Christianismum potius elegit Jam vero cum intelligeret praeter militares copias praestantiore aliquo subsidio sibi opus esse, ob maleficas artes magicasque praestigias quas tyrannus studiose consectabatur: Deum sibi adjutorem quaesivit, armorum quidem apparatum et militum copias secundo loco ducens; auxilium autem divini numinis invictum et inexpugnabile esse sibi persuadens. Igitur cogitare apud se coepit, quemnam sibi Deum adscisceret. Quod dum sollicite inquirit, haec illi subiit cogitatio: ex plurimis qui ante se imperium tenuerant, eos quidem qui in deorum multitudine spem suam collocassent, et qui victimis illos ac donariis coluissent, primum vaticiniis ad assentationem compositis, et oraculis fausta omnia pollicentibus delusos, tandem infausto mortis genere interiisse; nec deorum quemquam praesto illis adfuisse, qui eos invecto divinitus exitio liberaret. Solum ipsius patrem, qui contrariam prioribus illis viam iniisset; et qui eorum quidem errorem condemnasset, unum vero supremum omnium Deum toto vitae spatio coluisset; eumdem servatorem ac imperii custodem, et omnium bonorum auctorem habuisse. Haec ille cum apud se expendisset; recteque animadvertisset, illos quidem qui in deorum multitudine fiduciam posuissent, in multitudinem quoque exitiorum esse delapsos; adeo ut nec generis illorum ac sobolis, nec stirpis ac nominis, nec memoriae ullum inter homines vestigium remanserit: contra vero Deum patris sui, multa eaque illustria potentiae suae documenta ipsi praebuisse. Cumque praeterea considerasset, eos qui jam antea copias adversus tyrannum duxerant, cum deorum multitudine ad pugnam profectos, turpem exitum habuisse. Alter enim re infecta cum omnibus copiis ignominiose recesserat: alter in medio exercitu jugulatus, tanquam fortuita mortis praeda exstiterat. Haec, inquam, omnia cogitatione sua complexus, deos quidem qui nusquam essent colendo nugari, et post tot ac tanta documenta caeco adhuc errore ferri, summae dementiae esse existimavit: solum vero Deum genitoris sui sibi esse colendum censuit.

CAPUT XXVIII. Quomodo Deus oranti visionem ostenderit in coelo sub meridiem, crucem videlicet lucidam cum inscriptione, monente ut in hac vinceret. Hujus ergo opem implorare coepit, orans atque obsecrans ut se ipsi noscendum praeberet, ac praesentibus negotiis adjutricem manum porrigeret. Haec precanti ac suppliciter postulanti imperatori, admirabile quoddam signum a Deo missum apparuit. Quod si quidem ab alio quopiam diceretur, haud facile auditores fidem essent habituri. Verum cum ipse Victor Augustus nobis qui hanc historiam scribimus, longo post tempore, cum videlicet in ejus notitiam et familiaritatem pervenimus, id retulerit et sermonem sacramenti religione firmaverit; quis posthac fidem huic narrationi adhibere dubitabit? Praesertim cum id quod subsecutum est tempus, sermonis hujus veritatem testimonio suo confirmaverit. Horis diei meridianis, sole in occasum vergente, crucis tropaeum in coelo ex luce conflatum, soli superpositum, ipsis oculis se vidisse affirmavit, cum hujusmodi inscriptione: Hac vince. Eo viso et seipsum et milites omnes, qui ipsum nescio quo iter facientem sequebantur, et qui spectatores miraculi fuerant, vehementer obstupefactos.

CAPUT XXIX. Quomodo Christus Constantino in somnis visus, praeceperit ut signo ad crucis formam facto uteretur in bellis. Interim ipse, ut aiebat, addubitare animo coepit quidnam hoc spectrum sibi vellet. Cogitanti ipsi et diu multumque apud se reputanti, nox tandem supervenit. Tum vero Christus Dei dormienti apparuit cum signo illo quod in coelo ostensum fuerat, praecepitque, ut militari signo ad similitudinem ejus quod in coelo vidisset fabricato, eo tanquam salutari praesidio in praeliis uteretur.

CAPUT XXX. Fabricatio ejus signi ad crucis similitudinem. Ille primo statim diluculo surgens, arcanum omne amicis exposuit. Convocatis deinde auri ac gemmarum fabris, medius inter eos sedens, speciem signi eis sermone depinxit, jussitque ut auro ac lapillis similitudinem ejus exprimerent. Quod et nos aliquoties videre meminimus.

CAPUT XXXI. Descriptio signi instar crucis formati quod Romani labarum vocant. Erat autem ejusmodi. Hasta longior auro contecta, transversam habet antennam instar crucis. Supra in ipsa hastae summitate corona erat affixa, gemmis et auro contexta. In hac salutaris appellationis signum; duae videlicet litterae, nomen Christi primis apicibus designabant, litera, ρ in medio sui decussata. Quas quidem literas imperator in galea gestare posthaec etiam consuevit. Porro ex antenna quae oblique per hastam trajecta est, velum quoddam dependebat; textum videlicet purpureum pretiosis lapidibus inter se junctis, et luminis sui fulgore oculos praestinguentibus coopertum, multoque intertexto auro inexplicabilem quamdam pulchritudinis speciem intuentibus praebens. Atque hoc velum antennae affixum, latitudinem longitudini aequalem habuit. Ipsa vero recta hasta ab infima sui parte in magnam longitudinem producta, in superiori parte sub ipso crucis signo ad ipsam veli variis coloribus depicti summitatem, auream Deo cari imperatoris et liberorum ejus imaginem depictam pectore tenus sublimem gestabat. Hoc igitur salutari signo, tanquam munimento adversus oppositas quorumvis hostium copias imperator semper est usus; aliaque ad ejus similitudinem expressa signa cunctis exercitibus praeferri jussit.

CAPUT XXXII. Quomodo Constantinus Catechumenus factus sacras Scripturas perlegerit. Sed haec postea. Tunc vero admirabili visione obstupefactus, cum nullum alium praeter illum quem viderat Deum sibi colendum esse statuisset, Sacerdotes arcanae illius doctrinae mysteriis instructos ad se accersivit; et quisnam ille Deus esset interrogavit, quidve signi illius visio sibi vellet. Illi hunc quidem Deum esse dixerunt, unius ac solius Dei unicum Filium: signum vero illud quod ostensum fuisset, immortalitatis symbolum esse, et tropaeum victoriae quam ille in terris olim versatus, de morte retulisset. Simul causas illius adventus eum docuerunt, accuratam incarnationis rationem ei exponentes. At ille hos quidem sermones discendi cupidus auscultabat. Caeterum Dei praesentiae suis conspectibus exhibitae admiratione tenebatur. Cumque coelestem illam visionem et sacerdotalium sermonum interpretationem inter se contulisset, confirmatus est animo, harum rerum cognitionem Dei ipsius magisterio sibi tradi pro certo habens. Exinde ipsemet divinorum librorum lectioni vacare instituit, et cum sacerdotes Dei sibi assessores adscivisset, Deum illum quem viderat, omni observantia colendum esse duxit. Posthaec munitus spe bona quam in illo collocaverat, tyrannici furoris incendium restinguere aggressus est.

CAPUT XXXIII. De adulteriis a Maxentio Romae perpetratis. Quippe ille qui urbem regiam per tyrannidem occupaverat, eo impietatis ac flagitii processerat, ut quodvis nefarium atque impurum facinus audacter susciperet. Etenim uxores per divortium a maritis sejunctas violavit, easdemque violatas ad maritos remisit. Neque vero homines obscuros atque ignobiles, sed ipsos primores senatus Romani, eo contumeliae genere affecit. Caeterum cum innumeras fere mulieres ingenuas foede violaret, immoderatam tamen animi sui libidinem nullatenus poterat explere. Sed postquam mulieres christianas sollicitare coepit, nullis artibus perficere potuit ut earum congressu frueretur. Hae namque animam leto objicere, quam corpus ei ad stuprum permittere malebant.

CAPUT XXXIV. Quomodo uxor praefecti, pudicitiae servandae causa mortem sibi conscivit. Quaedam ex his, nupta senatorii ordinis viro qui praefecturam administrabat, cum satellites quibus tyrannus hujusmodi flagitiorum ministris utebatur, pro foribus adesse comperisset, et virum suum metu adactum permisisse illis ut se prehensam abducerent (erat autem mulier christiana) breve temporis spatium concedi sibi flagitavit ad corpus solemni cultu exornandum. Et cubiculum ingressa, solam se relictam videns, gladium pectori immersit: statimque exanimata, cadaver quidem perductoribus reliquit. Ipsis vero factis quae omni voce clarius resonant, cunctis qui nunc sunt et qui posthac erunt mortalibus declaravit, pudicitiam penes solos christianos invictam atque inexpugnabilem, nec morti obnoxiam esse. Atque haec quidem ita se gessit.

CAPUT XXXV. Caedes populi Romani jussu Maxentii. Eum igitur ad ejusmodi facinora cum omni audacia prorumpentem cuncti reformidantes, tam plebei quam magistratus, tam nobiles quam obscuri, gravissima tyrannide opprimebantur. Ac tametsi quiete agerent et acerbissimam servitutem patienter tolerarent, ne sic tamen vitare poterant cruentam tyranni atrocitatem. Denique, quodam die levissimam ob causam populum Romanum praetorianis militibus obtruncandum dedidit. Atque ita innumerabilis multitudo populi Romani, non Scytharum ac Barbarorum, sed civium suorum hastis armisque in media urbe trucidata est. Quantae porro Senatorum caedes factae sint, ut in bona uniuscujusque eorum invaderetur, numerari nullo modo potest; cum quotidie plurimi confictis variis criminibus interficerentur.

CAPUT XXXVI. Magicae artes Maxentii, et alimentorum penuria Romae. Tandem vero tyrannus sceleribus suis quasi quoddam fastigium, magicae artis praestigias imposuit, nunc mulieres gravidas dissecans, nunc infantum recens in lucem editorum rimans viscera, leones quoque interdum mactans, et quaedam nefanda peragens sacra ad daemones evocandos, et ad bellum quod jam instabat, depellendum. His enim artibus victoriam se adepturum sperabat. Hic igitur dum Romae tyrannidem exercet, vix dici potest quot quantisque malis subditos oppresserit atque in servitutem redegerit: adeo ut ad extremam trusi sint alimentorum penuriam, qualem antea Romae unquam fuisse, nulla hominum aetatis nostrae memoria recordatur.

CAPUT XXXVII. Maxentii exercitus in Italia superati. Ob haec cuncta dolore ac miseratione commotus Constantinus, omni bellico apparatu adversus tyrannidem sese instruxit. Cumque summum omnium Deum patronum sibi adscivisset, Christumque ejus Filium servatorem atque auxiliatorem invocasset; et victoriae tropaeum, salutare scilicet signum ante milites ac stipatores suos statuisset, cum omni exercitu progressus est, eo consilio ut Romanis libertatem quam a majoribus suis acceperant, interventu suo restitueret. Porro cum Maxentius magicarum artium praestigiis magis quam subditorum benevolentia confisus, ne quidem extra urbis portas progredi auderet; cuncta vero in circuitu urbis Romae ac totius Italiae loca, oppida, regiones quas servitutis jugo oppressas tenebat, innumerabili armatorum multitudine et dispositis ad insidiandum exercitibus undique muniisset: divino fretus auxilio imperator, primam, secundam ac tertiam tyranni aggressus aciem, cunctis primo statim impetu fusis ac fugatis, in interiora Italiae penetravit.

CAPUT XXXVIII. Maxentii interitus in ponte Tiberis. Tandemque ad ipsam urbem Romam propius accessit. Verum ne unius tyranni causa Romanos omnes oppugnare necesse haberet, Deus illum quasi vinculis quibusdam constrictum quam longissime extra urbis portas protraxit: simulque prisca illa adversus impios edita miracula, quae sacris voluminibus continentur, et quibus multi quidem perinde ac fabulis fidem derogant, cum tamen fidelibus fide digna videantur, cunctis tam fidelibus quam infidelibus qui hoc miraculum quod dicturi sumus oculis suis spectaverunt, verissima esse opere ipso comprobavit. Nam quemadmodum Mosis ac religiosae quondam gentis Hebraeorum temporibus, Deus currus et exercitum Pharaonis projecit in mare, lectissimos milites ex curru pugnantes tristatas submersit in mari rubro, et fluctibus operuit; sic plane Maxentius, et quicumque circa illum erant milites ac stipatores, instar lapidis in altissimum gurgitem ceciderunt. Tunc videlicet cum divina virtute Constantini partibus auxiliante in fugam actus, fluvium sibi objectum pertransiret: in quo, ponte ex scaphis firmissime contabulato, ipse machinam quamdam in suam ipsius perniciem construxerat, Deo dilectum principem hujusmodi dolo interceptum iri sperans. Verum huic quidem Deus quem colebat, auxilio adfuit. At impius ille, occultas machinas in suum ipsius caput miser comparavit. Proinde et hoc merito dici potuit: Scrobem aperuit atque effodit, et in foveam quam fecit ipse incidet. Convertetur labor ejus in proprium ipsius caput, et in verticem ipsius injustitia ejus recidet. Sic igitur machinis quae in ponte constructae fuerant cum occulta decipula tempore minime sperato dissolutis, transitus quidem subsidere coepit: navigia vero simul cum ipsis hominibus repente pessumiere. Et infelix ille omnium primus, deinde cuncti quos circa se habebat protectores ac stipatores, sicut divina praedixerunt oracula, instar plumbeae massae in altissimum gurgitem cecidere. Adeo ut milites qui tunc ope divini Numinis victoriam adepti sunt, perinde ac olim Israelitae quos magnus ille Dei famulus Moses ducebat, merito si non verbis, saltem rebus ipsis eadem quae illi quondam adversus impium illum Pharaonem cantaturi fuerint in hunc modum: Cantemus Domino: magnifice enim glorificatus est. Equum et ascensorem projecit in mare. Adjutor et protector factus est mihi ad salutem. Et iterum: Quis similis tibi inter deos, Domine, quis similis tibi? Glorificatus in sanctis, admirabilis in gloria, faciens prodigia.

CAPUT XXXIX. Ingressus Constantini in urbem Romam. Haec et alia horum germana cum Constantinus eo tempore magnum Dei famulum Mosem imitatus, in laudem Dei universorum principis et victoriae auctoris factis ipsis cecinisset, Romam triumphans ingressus est. Omnesque pariter tam ex senatu quam ex equestri ordine, tanquam carceris custodia liberati, cum universo populo Romano, laeto vultu faustisque acclamationibus cum inexplebili gaudio ex intimo animorum affectu eum excepere. Et cuncti tam viri quam mulieres cum liberis et infinita famulorum multitudine, illum liberatorem, servatorem ac bonorum auctorem, incredibili clamore quem nemo cohibere poterat appellabant. Verum ille pietatem in Deum quasi insitam sibi atque innatam gerens, nec hujusmodi acclamationibus, nec laudibus elatus est. Sed cum Dei auxilium sibi adfuisse probe intelligeret, illico victoriae auctori gratiarum actionem supplex rependit.

CAPUT XL. De Constantini statua crucem tenente, et de ejus inscriptione. Et clara voce ac titulorum inscriptionibus, salutare signum cunctis hominibus annuntiavit: hoc tropaeo in medio urbis regiae adversus hostes erecto, atque hoc salutari signo quod imperii Romani ac ttius orbis praesidium est, literarum notis nunquam interituris inciso. Statim ergo sublimem hastam in modum crucis, sub manum statuae suae in celeberrimo urbis loco poni jussit, et hujusmodi inscriptionem latino sermone subjici: Hoc salutari signo quod verae virtutis argumentum est, vestram urbem tyrannicae dominationis jugo liberatum servavi. Senatui populoque Romano in libertatem asserto pristinum decus nobilitatis splendoremque restitui.

CAPUT XLI. Exultatio provinciarum, et largitiones Constantini. In hunc modum Dei amantissimus imperator victricis crucis confessionem prae se ferens, Filium Dei Romanis libere atque ingenue praedicavit. Et cuncti qui urbem incolebant, tam senatus quam populus, utpote acerba et tyrannica dominatione liberati, respirare quodammodo et purioris lucis radiis perfrui sibi videbantur, atque in novam quamdam vitam renasci. Gentes quoque universae quotquot occidentali oceano terminantur, pristinis malis liberatae, festos dies cum omni hilaritate celebrabant; Constantinum victorem, Dei amicum, de omnibus bene meritum continuis laudibus praedicantes. Eum cuncti commune quoddam bonum, Dei benignitate humano generi donatum illuxisse, uno ore atque, una voce testabantur. Sed et imperatoris literae ubique propositae legebantur: quibus ii qui bonis suis spoliati fuissent, eorum possessionem beneficio principis recuperabant, et qui injuste relegati essent, penatibus suis restituebantur. Vinculis quoque et omni periculo ac metu liberabantur ii, qui per tyrannicam crudelitatem iis vexati fuissent.

CAPUT XLII. Honores episcopis delati, et ecclesiarum extructiones. Porro ipse imperator ministros Dei a se convocatos, omni obsequio atque honore prosequebatur; eos utpote Deo quem colebat consecratos, non verbis modo, verum etiam factis humaniter excipiens. Proinde mensae ipsius adhibebantur homines, externo quidem habitu ac vestitu despicabiles, sed quos ille minime despicabiles judicabat: quippe qui non externam hominis speciem quae oculis subjecta est, sed Deum ipsum introspiceret. Ad haec quocumque iter faceret, eos secum deducebat; Deum quem illi colerent, ob id etiam propitium sibi adfore pro certo habens. Quin etiam ecclesiis Dei plurima ex thesauris suis beneficia subministravit; partim sacras aedes amplificans et in sublime erigens, partim augusta ecclesiarum sacraria plurimis donariis exornans.

CAPUT XLIII. De Constantini in pauperes beneficentia. Variis denique pecuniarum divisionibus egentium inopiam sublevans. Extraneis praeterea qui ipsum adirent, humanum se ac liberalem praebebat. Ac miseris quidem illis et abjectis qui in foro mendicant, non pecunias solum et alimenta ad victum necessaria, sed etiam vestem ad tegendam corporis nuditatem suppeditari jussit. Illis vero qui cum ingenui atque opulenti prius exstitissent, postea mutata sorte in extremas calamitates inciderant, largiora vitae subsidia commodavit. Prorsusque regio animo magnifica quaedam munera in ejusmodi homines conferens, aliis agros donavit, alios variis dignitatibus ornavit. Et eorum quidem qui in orbitatis miserias incidissent, quasi pater curam gerebat: viduarum autem mulierum solitudinem sublevans, eas patrocinio suo fovebat. Quin etiam virgines parentibus suis orbatas ipse hominibus opulentis ac familiaribus suis in matrimonium dedit. Idque agebat, cum prius dedisset nubentibus, quaecumque ipsas viris suis conferre oportebat. Denique quemadmodum sol supra terras exoriens lucis suae radios cunctis liberaliter impertit; sic plane Constantinus primo diluculo procedens ex palatio, ac cum coelesti solis jubare quodammodo exoriens, cunctis adeuntibus beneficentiae suae radios impertiebat. Nec ullus unquam ad illum propius accessit, qui fructum alicujus beneficii non retulerit: nec spe sua unquam frustrati sunt, qui ab ipso aliquid auxilii exspectassent.

CAPUT XLIV. Quomodo synodis episcoporum interfuit. Ac generaliter quidem erga omnes talem se praestitit. Verum Ecclesiae Dei praecipue curam gerens, cum per diversas provincias quidam inter se dissentirent, ipse velut communis omnium episcopus a Deo constitutus, ministrorum Dei concilia congregavit. Nec dedignatus adesse et considere in medio illorum conventu, cognitionis particeps fuit; ea quae ad pacem Dei pertinent, cunctis procurans. Porro sedebat in medio tanquam unus e multis; protectores quidem cunctosque corporis custodes procul amovens, Dei autem timore contectus, et amicorum fidelium benevolentia vallatus. Caeterum quoscumque saniori sententiae acquiescere, et ad quietem et concordiam propensos esse animadverterat, eos maxime probabat; palam indicans unanimi omnium consensu se in primis delectari. Pertinaces vero et immorigeros aversabatur.

CAPUT XLV. Quomodo insipientes toleraverit. Quin etiam nonnullos qui adversus ipsum asperius invecti fuerant, patienter tulit; leni ac sedata voce eis praecipiens, ut modestius agere, nec seditiones excitare vellent. Ex his alii admonitiones ejus reveriti, a pervicacia animi desistebant. Alios qui ad sanam mentem nullo remedio revocari poterant, Deo committens relinquebat; nihil adversus quemquam asperius unquam designans. Hanc ob causam, ut credibile est, qui in Africa seditionem commoverant, eo improbitatis proruperunt, ut abrupta quaedam facinora tentarent; daemone ut videtur ob praesentium bonorum copiam invidia percito, et ad gravia quaedam et atrocia facinora homines incitante, quo imperatoris animum contra ipsos accenderet. Verum nihil profecit invidia, cum imperator ea quae fiebant, ridenda esse duceret; et maligni daemonis impulsionem agnoscere se affirmaret. Neque enim sanorum hominum illa esse facinora, sed vel penitus amentium, vel eorum qui nequissimi daemonis stimulis agitarentur: cujusmodi homines miseratione potius quam supplicio dignos esse. Non enim tantae justitiae est, insurgere ad puniendum furorem hominum amentium, quantum eorumdem vicem dolere, extremae humanitatis est.

CAPUT XLVI. Victoriae de Barbaris relatae. Et imperator quidem ad hunc modum in omnibus suis actibus Deo omnium inspectori cultum exhibens, Ecclesiis ejus inconcussa sollicitudine providebat. Deus vero ei vicem rependens, cunctas fere barbaras gentes pedibus illius subjecit; adeo ut tropaea ubique de hostibus erigeret. Illum victorem apud omnes mortales illustri praeconio renuntiavit; illum formidabilem inimicis et hostibus reddidit, quamvis suapte natura minime talis, sed potius mansuetissimus, lenissimus atque humanissimus esset omnium mortalium.

CAPUT XLVII. Mors Maximiani et aliorum quorum insidias Deo revelante Constantinus deprehenderat. Haec dum ab eo geruntur, alter eorum qui se imperio abdicaverant, cum insidias in ejus nece compararet, deprehensus turpissimo mortis genere interiit. Primusque hic est cujus utpote impii ac scelerati hominis imagines omnes et statuae, caeteraque id genus monumenta quae honoris causa erigi solent, ubique terrarum dejecta sunt. Post hunc alii quoque propinquitate generis conjuncti, cum occulte ei insidiarentur, deprehensi sunt; Deo scilicet cuncta illorum consilia mirabili quodam modo per visiones famulo suo detegente. Nam et praesentiam suam ei saepius exhibere dignatus est, divina scilicet specie per summum miraculum et apparente, ac futurarum rerum praescientiam ipsi suggerente. Et inexplicabilia quidem illa divinae gratiae miracula, quae Deus ipse famulo suo praestare dignatus est, ne comprehendi quidem dicendo facile possunt. Quibus ille munitus, reliquum tempus aetatis tutissime traduxit; tum ex subditorum benevolentia maximam capiens voluptatem; tum ex eo quod cunctos imperio suo subjectos in summa tranquillitate ac laetitia degere videbat: tum praecipue ob splendorem Ecclesiarum Dei incredibili gaudio gestiens.

CAPUT XLVIII. Constantini decennalia. Dum in hoc statu esset, decimus imperii ejus annus evolutus est. Cujus rei causa festis diebus per universum orbem Romanum celebratis, preces cum gratiarum actione tanquam puras victimas, ignis et nidoris expertes, Deo omnium Regi obtulit. Et ex his quidem maximam animo capiebat voluptatem: sed non perinde cum oblectabant nuntii illi, qui de provinciarum Orientis vastatione afferebantur.

CAPUT XLIX. Quomodo Licinius Orientem affixerit. Etenim immanis quaedam bellua tum Ecclesiae Dei, tum reliquis provincialibus illic insidiari nuntiabatur: cum nequissimus daemon quasi aemulatione succensus, iis quae ab imperatore Dei amantissimo gerebantur, contraria facere studeret. Adeo ut imperium Romanum duas in partes divisum, nocti ac diei simile esse omnibus videretur. Quippe Orientis quidem incolas caligo noctis premebat: eos vero qui Occidentis partes habitabant, serenissimus illustrabat dies. Qui cum infinitis bonis a Deo sibi conciliatis fruerentur, non tulit id maligni daemonis invidia bonis omnibus infesta. Sed neque tyrannus qui alteram partem orbis Romani dominatione sua opprimebat, id ferendum putavit. Qui cum res suas prospero cursu ferri videret tantique principis affinitate esset honoratus; religiosi quidem imperatoris exemplum sequi neglexit: impiorum vero instituta atque improbos mores studuit imitari. Et quorum miserabilem vitae exitum suis ipse oculis conspexisset, eorum consilia sequi maluit, quam in amicitia et concordia cum eo qui praestantior erat ac potior, permanere.

CAPUT L. Quomodo Licinius Constantino insidiatus sit. Bellum igitur inexpiabile homini bene de se merito intulit; nec amicitiae jura, nec sacramentorum religionem, nec generis necessitudinem, nec foedera in memoriam revocans. Nam Constantinus quidem utpote benignissimus princeps, quo sincerae benevolentiae certissimum ei argumentum daret, paternae stirpis nobilitatem, et imperatorii jam inde a majoribus generis splendorem ei communicaverat, sorore sua in matrimonium data: totiusque imperii Romani consortio eumdem frui permiserat. Licinius vero plane his contraria animo volvens, adversus praestantiorem occultis artibus grassabatur; varia subinde insidiarum genera comminiscens, ut bene meritum malis remuneraretur. Ac principio quidem amicitiam simulans, dolo ac fraude cuncta agebat; sperans fore ut consilia sua laterent. Verum Deus insidias quae clanculo struebantur, famulo suo detexit. At Licinius in primis conatibus deprehensus, ad secundas fraudes se contulit; nunc amicitiae fidem praetendens; nunc foederum ac sacramentorum religione fidem sibi concilians: deinde pacta conventa repente violans, rursusque per legatos veniam poscens: ac denuo mendaciis foede illudens. Tandem vero bellum palam indixit, et desperata mentis audacia incitatus, adversus Deum ipsum cujus cultui imperatorem Constantinum deditum esse cognoverat, arma deinceps ferre instituit.

CAPUT LI. Licinii insidiae adversus Episcopos, et prohibitio Synodorum. Ac primum quidem Dei ministros sub ditione sua degentes, qui nihil unquam criminis adversus imperium ipsius commiserant, obscure et callide circumvenit, varias adversus eos calumnias investigans. Cumque nullum ipsi crimen suppeteret, nec haberet quod viris illis posset objicere, lege lata praecepit ne episcopi uspiam inter se de ulla re conferrent, neve ulli eorum in alterius sibi vicini ecclesiam ventare liceret, et synodos ac concilia de communibus negotiis habere. Verum haec illi ad nos vexandos occasio quaerebatur. Nam si quidem nostri legem violassent, poenam subire eos oportebat: sin praecepto paruissent, ecclesiasticas leges convelli. Neque enim majoris momenti controversiae, aliter quam per synodos componi possunt. Et alioqui Deo infestus tyrannus, cum principi Deo amantissimo adversari in omnibus studeret, haec nostris imperavit. Nam Constantinus quidem sacerdotes Dei, pacis et concordiae mutuae causa in unum convocabat: idque in honorem ejus cui sacra faciebant. Licinius vero dum optima quaeque convellere molitur, concentum Ecclesiarum turbare tentavit.

CAPUT LII. Christianorum exilia et proscriptiones. Et quoniam Deo carus Constantinus famulos Dei in palatium libenter admittebat, hostis Dei Licinius contraria omnia sentiens, cunctos Dei cultores qui sub imperio suo degebant, palatio expulit; et quos in comitatu suo habebat fidissimos ac devotissimos, eos praecipue in exilium relegavit. Quique ob egregia facinora vel honore aliquo, vel dignitate ab ipso antehac fuerant ornati, hos aliis servire, et famulorum ministeria obire mandavit. Cumque omnium bona tanquam lucrum aliquod sibi oblatum rapuisset, ad extremum mortem quoque minatus est iis, qui salutare sibi nomen christianae religionis assumerent. Porro cum in omnem libidinem ac lasciviam effusus esset, multaque adulteria aliaque detestandae obscoenitatis flagitia committeret, pudicitiae et continentiae honestatem ab hominibus praestari neutiquam posse censuit; de communi hominum natura ex suomet ipsius morbo pessime judicans.

CAPUT LIII. Edictum Licinii, ne mulieres una cum viris in ecclesiam convenirent. Idcirco alteram legem tulit, qua jubebat, ne viri orandi causa in ecclesiam Dei simul cum mulieribus convenirent; neve mulieres ad venerandas virtutis scholas discendi causa ventarent, postremo ne episcopi divinae religionis praecepta mulieribus traderent, sed ut mulieres ad id electae, docendis mulieribus praeficerentur. Quae cum ab omnibus riderentur, aliud quidpiam commentus est ad ecclesiarum eversionem. Jussit enim ut solemnes populorum conventus extra portas in aperta planicie celebrarentur; asserens liberum extra portas aerem turbis longe commodiorem esse, quam oratoria intra urbem sita.

CAPUT LIV. Quomodo eos qui sacrificare renuissent, militia solvit: et carcere inclusos, ali vetuit. Verum cum ne in hoc quidem obsequi sibi illos videret, tandem rejectis ambagibus, nudo quod aiunt capite, decrevit ut milites qui per singulas urbes apparebant judicibus, nisi daemonibus sacrificare mallent, ab apparitione praesidialis officii removerentur. Proinde officia magistratuum per singulas provincias viris piis ac religiosis nudabantur. Sed et ipse qui hanc legem tulerat, nudabatur orationibus sanctorum virorum, quibus semet ipse privarat. Quid praeterea commemorare attinet, quo pacto praeceperit, ne miseris in carcere detentis alimenta quisquam humaniter subministraret; neve quis homines in vinculis fame contabescentes, miseratione prosequeretur: hoc est, ne quis omnino vir bonus existeret; neve ii qui ad proximorum miserationem natura ipsa ducuntur, boni quidquam praestarent. Fuit haec profecto quidem lex palam impudens et immanissima; omnemque morum feritatem facile superavit. Quinetiam legi adjecta erat haec poena, ut qui inclusis stipem dedissent, pari cum ipsis supplicio plecterentur; utque in carcerem et vincula conjecti eamdem cum noxiis poenam subirent, qui humanitatis officia eis praestitissent.

CAPUT LV. De iniquitate et avaritia Licinii. Hujusmodi fuere constitutiones Licinii. Quid vero opus est recensere quae in nuptiis aut circa morientes innovavit; vetustas Romanorum leges recte et sapienter constitutas ausus abolere, et barbaras quasdam atque immanes planeque illegitimas et iniquas leges illarum loco substituere? Mille praeterea exactionum genera adversus subditos excogitavit. Quocirca novas agrorum mensiones adinvenit, ut exigui agri majorem imputaret modum, ob inexplebilem cupiditatem nimiarum exactionum. Ideo rusticorum qui superstites amplius non erant, sed jampridem obierant, nomina in censualibus tabulis inscribebat, turpis lucri hinc compendium captans. Neque enim sordida hominis parcimonia ullum habebat modum, nec habendi cupiditatem satietas finiebat. Itaque cum auro et argento et immensa opum copia thesauros suos implesset, gemens de paupertate sua querebatur, Tantalico quodam morbo vexatus. Quid referam exilia quibus viros innocentes damnavit? Quid bonorum publicationes? Quid nobiles ac praecipuae dignitatis homines in carcerem abductos, quorum uxores sceleratis quibusdam mancipiis constuprandas dabat? Quid mulieres nuptas, quid virgines recenseam, quibus ipse licet affecta jam aetate, vim inferre tentavit? Nihil opus est in his commemorandis diutius immorari, cum postremorum ejus facinorum gravitas, ut priora haec levia ac prope nulla viderentur, effecerit.

CAPUT LVI. Quomodo persecutionem adversus Christianos tandem excitaverit. Denique eo furoris processit, ut Ecclesiis bellum inferret, ipsosque episcopos adoriretur, quos maxime sibi adversos esse intelligebat; pro inimicis habens eos qui maximi Deoque carissimi imperatoris amici essent. Ob quam praecipue causam furorem suum in nos exacuit, a recta ratione desciscens. Nec exemplum eorum qui ante ipsum Christianos fuerant persecuti, in memoriam sibi revocavit; nec illorum quorum ob impia facinora ultor ipse atque extinctor fuerat constitutus. Nec animo et cogitatione recoluit ea quorum ipse spectator exstiterat; tunc cum illum omnium malorum antesignanum, quisquis ille tandem fuit, inflicta divinitus plaga percussum suis ipse oculis conspexit.

CAPUT LVII. Qualiter Maximianus fistuloso ac verminante ulcere perdomitus, pro Christianis legem scripserit. Nam cum hic Ecclesias oppugnare exorsus fuisset, primusque justorum ac Dei cultorum caedibus animum suum contaminasset; merito eum divina ultio corripuit, ab ipsis exorsa carnibus, et ad animam usque progressa. Repente enim in medio occultiorum corporis partium abscessus ei nascitur: ulcus deinde in imo fistulosum. Utriusque insanabilis morsus intima viscera depascebatur. Ex his incredibilis vermium multitudo scaturiens, letalem exhalabat foetorem. Quippe illi tota corporis moles, ob nimiam alimenti copiam in immensam quamdam pinguedinem conversa erat: quae tunc temporis in tabem soluta, horrendum et intolerabile spectaculum astantibus praebuisse fertur. Tot igitur quassatus malis, tandem intelligere coepit quae contra Ecclesiam scelera admisisset. Posthaec errorem suum Deo confessus, persecutionem christianorum cohibere, et regalibus edictis ac legibus emissis, ecclesias eorum quantocius aedificari, ipsosque christianos sacra sua solito more peragere, et pro imperatore preces ad Deum fundere jubet.

CAPUT LVIII. Qualiter Maximinus christianorum persecutor, fugiens servili habitu sese occultaverit. Verum hic quidem qui persecutionis auctor fuerat, hujusmodi poenas luit. Is vero de quo nunc loquimur Licinius, qui horum testis ac spectator extiterat, et qui cuncta accurate experientia ipsa docente cognoverat; repente omnium oblitus, nec supplicium priori huic irrogatum animo reputavit, nec quas divina justitia de posteriore altero sumpserat poenas. Qui quidem cum priorem illum tanquam in quodam scelerum certamine superare ambitiose contenderet, novorum adversus nostros suppliciorum inventione gloriabatur. Neque enim ignis aut ferrum; non clavorum suffixiones; non bestiarum laniatus, nec maris altissimi gurgites ei suffecerunt. Sed praeter haec omnia novum quoddam supplicii genus ipse commentus, membra quibus lucis usuram percipimus, mutilari lege lata praecepit. Statim igitur conferta agmina non virorum modo, verum etiam puerorum ac mulierum, dextris oculis et juncturis pedum, partim ferro, partim cauterio debilitatis, trusa sunt ad metalla, ut diuturno labore ibidem vexarentur. Ob quam causam et hunc quoque non multo post ulta est divina justitia: tunc cum daemonum (quos quidem ille deos putabat) fiducia, et innumerabili armatorum multitudine fretus, praelium commisit. Quippe tunc omni spe divini nudatus auxilii, imperialem cultum minime ipsi convenientem abjecit: deinde vulgarium turbae immixtus, timide prorsus atque ignave fuga salutem sibi quaesivit: et per agros ac vicos sese occultans, sub habitu servili latere se posse existimavit. Verum magnum illum et universa spectantem providentiae oculum subterfugere non valuit. Cum enim salutem suam in tuto jam locatam esse censeret; ardente Dei percussus telo, pronus in terram cecidit: totumque ejus corpus inflicta coelitus plaga adeo consumptum est, ut pristinae formae species omnis aboleretur: solaque ossa arefacta instar simulacri cujusdam superessent.

CAPUT LIX. Quomodo vi morbi excaecatus Maximinus, legem pro Christianis dedit. Porro saeviente acrius Dei plaga, oculi tandem ei exilierunt, et ex propria sede avulsi, caecum eum dimiserunt: eadem justissime perpessum supplicia, quae adversus martyres Dei primus excogitarat. Posthaec nihilominus adhuc spirans, ipse quoque a christianorum Deo veniam poposcit, bellum se divinitati intulisse palam confessus. Nec aliter ac prior ille palinodiam cecinit: legibus et constitutionibus editis, quibus errorem suum in colendis illis quos existimasset deos, ingenue professus est, unumque christianorum Deum expertum se nosse testatus. Haec cum Licinius non aliorum sermone didicisset, sed factis ipsis percepisset, tamen velut densa quadam caligine animo ejus offusa, eadem quae illi agere instituit.

LIBER II. ARGUMENTUM.--I. Occulta persecutio Licinii, et caedes episcoporum apud Amasiam urbem Ponti. --II. Ecclesiae dirutae, et episcopi trucidati. --III. Quomodo Constantinus Christianorum causa quos Licinius persequi parabat, commotus sit. --IV. Quod Constantinus cum precibus, Licinius vero cum vaticiniis, se ad bellum parabat. --V. Quid de simulacris et de Christo Licinius dixerit, dum in luco sacrificaret. --VI. Spectra in urbibus quae Licinio parebant visa, Constantini militum Licinianos persequentium. --VII. Ubicumque in praeliis signum crucis adfuit, partam esse victoriam. --VIII. Quod quinquaginta viri electi sunt qui crucem portarent. --IX. Quod ex cruciferis is quidem qui fugit inter fectus est; qui vero fideliter permanserat, incolumis evasit. --X. Variae pugnae, et Constantini victoriae. --XI. Fuga et magicae artes Licinii. --XII. Quomodo Constantinus orans in tabernaculo, victoriam adeptus est. --XIII. Constantini hnmanitas in milites captos. --XIV. Iterum de oratione in tabernaculo. --XV. Licinii simulata amicitia, et idolorum cultus. --XVI. Quomodo Licinius militibus praeceperit, ne adversus crucis signum impetum facerent. --XVII. Constantini victoria. --XVIII. Licinii caedes, et triumphi de eo acti. --XIX. Publica laetitia ac festivitas. --XX. Quomodo pro confessoribus Constantinus leges sanxerit. --XXI. Quomodo etiam pro martyribus, et pro ecclesiarum praediis leges tulit. --XXII. Quomodo etiam populos recreaverit. --XXIII. Quod Deum bonorum auctorem praedicavit, et de legibus ejusdem. --XXIV. Lex Constantini de pietate in Deum, et de Christiana religione. --XXV. Exemplum a vetustis temporibus. --XXVI. De iis qui persecutionem passi sunt, et de persecutoribus. --XXVII. Quod persecutio bellum gerentibus malorum causa extiterit. --XXVIII. Quod Deus Constantinum bonorum ministrum elegit. --XXIX. Piae in Deum voces Constantini, et laus confessorum. --XXX. Lex solvens exilio et curia, et bonorum proscriptione. --XXXI Item eos qui in insulas erant relegati. --XXXII. Item eos qui ad metalla et ad publica opera ignominiose damnati fuerant. --XXXIII. De confessoribus qui militaverant. --XXXIV. De iis qui ad gynaecea, vel in servitutem dati erant liberandis. --XXXV. De successione bonorum martyrum et confessorum, et eorum qui relegati fuerant, et quorum bona in fiscum relata. --XXXVI. Ut deficientibus cognatis Ecclesia haereditatem capiat, utque legata firma maneant. --XXXVII. Ut qui hujusmodi loca, aedes, hortos occupaverint, restituant: exceptis fructibus. --XXXVIII. Quomodo super his libellos dari oporteat. --XXXIX. Ut fiscus fundos, aedes et hortos restituat Ecclesiis. --XL. Ut martyria et caemeteria Ecclesiis reddantur. --XLI. Ut qui res Ecclesiae emerunt, aut dono acceperunt, eas restituant. --XLII. Sedula exhortatio ad colendum Deum. --XLIII. Quomodo Constantinus ea quae legibus sanxerat, factis ipsis confirmavit. --XLIV. Quomodo Christianos ad regendas provincias promoverit, et paganos sacrificare prohibuerit. --XLV. De legibus quibus sacrificia quidem prohibebantur; Ecclesiae vero construi jubebantur. --XLVI. Epistola Constantini ad Eusebium et religuos episcopos de Ecclesiis praesidum opera aedificandis, utque vetustae reficiantur et ampliores exstruantur. --XLVII. Quod contra idolorum cultum scripserit. --XLVIII. Constantini edictum ad provinciales de falso cultu multorum deorum. Exordium de virtute et vitio. --XLIX. De pio ac Dei amantissimo Constantini patre, et de Diocletiano ac Maximiano persecutoribus. --L. Quod ex Apollinis oraculo qui ob justos homines responsa amplius edere non poterat, mota sit persecutio. --LI. Quomodo Constantinus adhuc adolescens, justos esse Christianos audivit. --LII. Quot tormentorum et suppliciorum genera adversus Christianos excogitata. --LIII. Quomodo Barbari Christianos exceperunt. --LIV. Quomodo divina ultione puniti sint, qui ex oraculo persecutionem commoverant. --LV. Constantinus Deo gloriam tribuit, signum crucis confitetur et precatur pro Ecclesia. --LVI. Quomodo omnes quidem Christianos esse optavit; neminem autem coegit. --LVII. Gloriam tribuit Deo, qui per filium suum errantes illuminavit. --LVIII. Iterum Deo gloriam tribuit ex ministerio totius mundi. --LIX. Deum laudat qui semper bona atque honesta docet. --LX. Adhortatio sub finem edicti, ut nemo alteri molestiam facessat. --LXI. Quomodo ab urbe Alexandria quaestiones commotae sint propter Arium. --LXII. De Ario et de Meletianis. --LXIII. Quomodo legatum cum litteris misit, ad pacem componendam. --LXIV. Constantini epistola ad Alexandrum episcopum, et Arium presbyterum. --LXV. Quod pro pace continue satagebat. --LXVI. Quomodo quaestiones in Africa excitatas compressit. --LXVII. Quod religio ab Orientis partibus caeperit. --LXVIII. Quomodo seditionem moleste ferens, pacem suasit. --LXIX. Unde nata sit controversia inter Arium et Alexandrum, et quod talia non erant disquirenda. --LXX. Exhortatio ad concordiam. --LXXI. Quod ob leves quasdam voculas pertinaciter certandum non fuit. --LXXII. Quomodo dolore affectus, prae pietate lacrymas effudit; et iter quod facturus erat in Orientem, ob hanc causam repressit. --LXXIII. Quod post has etiam imperatoris litteras perseveravit contentio.

CAPUT PRIMUM. Occulta persecutio Licinii, et caedes episcoporum apud Amasiam urbem Ponti. Ad hunc modum supradictus Licinius in impiorum barathrum praeceps ruit: et quorum ob res impie gestas exitium suis ipse oculis aspexerat, eorum exemplum in suam ipsius perniciem aemulatus, persecutionem Christianorum, quasi flammam quamdam jam sopitam denuo excitavit, et multo gravius quam priores impietatis conflavit incendium. Ac primum quidem tanquam mala bestia, et tortuosus quidam serpens in seipsum convolutus, et furorem atque hostiles adversus Deum minas spirans, Ecclesiis Dei sub imperio suo constitutis bellum palam inferre, ob Constantini metum minime ausus est: sed improbitatis virus abscondens, occultas insidias certis duntaxat in locis adversus episcopos comparavit; et ex his probatissimum quemque, compositis per provinciarum rectores calumniis interfecit. Porro caedis illorum modus, novus nec unquam antea cognitus fuit. Certe quae apud Amasiam gesta sunt, omnem crudelitatis modum transcendunt.

CAPUT II. Ecclesiae dirutae, et episcopi trucidati. Qua in urbe Ecclesiae Dei, aliae iterum post priorem illam expugnationem aequatae sunt solo: aliae clausae a praesidibus provinciarum; ne quisquam eorum qui eas adire consueverant, eo conveniret, neve solemnem cultum Deo exhiberet. Neque enim qui haec jubebat, precationes illic pro se fieri opinabatur; celerum scilicet conscientia in eam opinionem adductus. Sed nos pro Constantino cuncta agere, ac divino numini supplicare sibi persuaserat. At praesides utpote assentatores atque adulatores, cum rem gratam imperatori facere se pro certo haberent, optimos quosque Ecclesiarum antistites capitali supplicio addixerunt. Itaque viri qui nihil mali commiserant, absque ulla causa abducebantur, et puniebantur perinde ac sicarii. Nonnulli novum quoddam mortis genus pertulerunt, corpore in multas partes frustatim conciso; et post atrox illud omnique tragico figmento horribilius spectaculum, ut piscibus cibum praeberent, in altissimum mare projecti. Posthaec Dei cultores fugam denuo inire coeperunt. Iterum agri, iterum solitudines famulos Dei suscepere. Quae dum ad hunc modum tyranno succederent, deinceps persecutionem adversus omnes Christianos excitare in animum induxit. Ac procul dubio voti sui compos exstitisset, nec ei quicquam obstitisset quominus rem ad exitum perduceret, nisi famulorum suorum propugnator Deus, id quod futurum erat celerrime praeveniens, Constantinum famulum suum tanquam splendidum lucis jubar, in profunda caligine et in obscurissima nocte subito ostendisset, eumque quasi manu apprehensum has in partes perduxisset.

CAPUT III. Quomodo Constantinus Christianorum causa quos Licinius persequi parabat, commotus sit. Qui cum hujusmodi rerum nuntium ad aures suas perlatum, non amplius dissimulandum esse intelligeret, sobriae mentis vigorem collegit: et severitatem morum cum innata miscens clementia, iis qui opprimebantur auxilium ferre properavit; pium sanctumque facinus habendum esse judicans, cum uno e medio sublato totum fere hominum genus incolume servatur. Sic enim apud se reputabat; si ipse summa clementia uteretur, et hominis nulla miseratione digni misereretur, illi quidem nihil id profuturum, quippe qui a pravis moribus et institutis nullatenus discederet, quin potius rabiem adversus subditos intenderet: oppressis vero nullam amplius spem salutis relinqui. Haec imperator cum apud se reputasset, iis qui in extremas calamitates incidissent, absque ulla dilatione salutarem dextram porrigere decrevit. Et militarium quidem copiarum atque armorum ingentem apparatum coegit. Jamque aderant universa tam equitum quam peditum agmina in unum congregata. Cunctis vero praeibant insignia fiduciae in Deum; signum videlicet illud quod supra memoravimus.

CAPUT IV. Quod Constantinus cum precibus, Licinius vero cum vaticiniis, se ad bellum parabat. Cumque precationibus, si unquam antea, sese tunc maxime indigere intelligeret, sacerdotes Dei secum duxit: eos velut optimos animae custodes adesse coram et secum versari debere existimans. Unde cum tyrannus audiisset, Constantinum non aliter quam divino auxiliante numine victoriam de hostibus parare; et eos quos dixi ei perpetuo adesse unaque versari; salutaris quoque passionis signum, et ipsum et universum ejus exercitum antecedere; haec utpote impius risu digna esse censebat, Constantinum subsannans et contumeliosis appetens verbis. Ipse vero divinos et vates Aegyptiorum, veneficos et impostores; sacrificulos denique ac prophetas falsorum quos colebat deorum sibi adjunxit. Deinde sacrificiis placans illos quos existimabat deos, sciscitabatur ex illis quemnam belli exitum esset habiturus. At illi sine controversia victorem hostium, et superiorem in bello fore responderunt; cunctis ubique oraculis uno consensu haec illi per prolixa et elegantia carmina promittentibus. Sed et somniorum interpretes per somnia; et aruspices per viscerum motum similia portendi affirmabant. Horum itaque fallacibus pollicitationibus inflatus, cum ingenti fiducia progressus est ad castra, seque ad pugnam ineundam instruxit.

CAPUT V. Quid de simulacris et de Christo Licinius dixerit, dum in luco sacrificaret. Cum vero bellum jam orsurus esset, ex protectoribus et honoratioribus amicis lectissimos quosque in quemdam locum qui ab ipsis sacer habebatur, coegit. Lucus hic erat irriguus et opacus, in quo plurimae statuae eorum quos ille deos putabat, sculptae ex lapide visebantur. His cum cereos accendisset et solemni ritu sacrificasset, hujusmodi verba habuisse dicitur: Viri amici et commilitones, hi quidem quos colimus et quos ab ultimis usque majoribus colendos accepimus, dii sunt patrii. Iste vero qui adversarum nobis partium copias ducit, moribus institutisque majorum violatis, ad impiam nullos credentium deos opinionem descivit; peregrinum quemdam nescio unde quaesitum temere amplectens Deum. Quin etiam turpissimo ejus signo exercitum suum dehonestat: Eoque confisus, non tam adversus nos quam adversus ipsos quos violavit deos, armatus procedit. Praesens igitur dies manifeste arguet, uter nostrum caeco errore ducatur: et de diis qui apud nos aut qui ab adversarum partium hominibus coluntur, judicium feret. Aut enim concessa nobis victoria, deos nostros vere servatores atque auxiliatores esse jure merito declarabit. Aut si diis nostris qui quamplurimi sunt, et multitudine nunc utique antecellunt, unus ille nescio unde profectus Constantini Deus superior exstiterit, nemo posthaec in dubium revocet quisnam colendus sit Deus: sed ad potiorem accedat, eique victoriae praemium deferat. Ac si quidem peregrininus ille quem nunc ludibrio habemus, victor esse videbitur, nos quoque illum agnoscere et colere oportebit: procul abire ac valere posthac jussis iis quibus cereos frustra accendimus. Sin vero nostri superiores exstiterint, quod quidem nemini dubium esse potest: post partam hoc loco victoriam impiis deorum contemptoribus bellum inferre aggrediemur. Et Licinius quidem ante exordium pugnae, ad circumstantes hujusmodi verba fecit: Nobis vero qui haec scribimus, ipsi illi qui orationi ejus interfuerant, non multo post eam retulerunt. Hujusmodi igitur oratione facta, jussit militibus ut praelium inirent.

CAPUT VI. Spectra in urbibus quae Licinio parebant visa. Constantini militum Licinianos persequentium. Quae dum geruntur, spectrum quoddam prorsus mirabile in urbibus tyranni illius dominationi subjectis apparuisse ferunt. Varia enim Constantini militum agmina per meridiem visa, quae tanquam parta victoria per urbes transirent. Atque haec cernebantur, reipsa quidem nemine usquam comparente: sed divina potentia per visionem illam quae oculis subjiciebatur, id quod futurum erat praemonstrante. Porro cum exercitus congredi jam pararent, is qui concordiae foedera ruperat, primus pugnam exorsus est. Tunc vero Constantinus servatore ac supremo omnium Deo in auxilium vocato, atque hoc signo militibus suis dato; hostes primo praelio fudit. Nec multo post altera commissa pugna, iterum superior discessit, et longe majorem victoriam retulit; cum salutare crucis tropaeum exercitum ipsius antecederet.

CAPUT VII. Ubicumque in praeliis crucis signum adfuit partam esse victoriam. Certe ubicumque hoc signum conspectum fuerat, continuo fuga hostium, victoribus terga illorum prementibus, sequebatur. Quo imperator comperto, sicubi agmen aliquod exercitus sui premi animadverteret, illico salutare tropaeum tanquam efficacissimum quoddam ad parandam victoriam amuletum inferri jubebat. Quo facto, statim victoria sequebatur, divina utique virtute animos viresque pugnantium confirmante.

CAPUT VIII. Quod quinquaginta viri electi sunt qui crucem portarent. Itaque lectis ex protectorum numero quotquot corporis viribus et animi fortitudine ac verae religionis institutis praestare videbantur, unum hoc munus imposuit, ut signi hujus assidue curam gererent. Erant omnes quinquaginta viri; quorum nullum aliud erat officium quam circumstare et satellitio suo custodire signum; quod singuli humeris suis alternatim gestabant. Haec imperator ipse nobis qui hanc historiam scribimus, dum in otio ageret, narravit, longo post tempore quam haec contigerant: simulque rem quamdam adjecit memoratu dignissimam.

CAPUT IX. Quod ex cruciferis is quidem qui fugit interfectus est: qui vero fideliter permanserat, incolumis evasit. Nam cum forte, inquit, inter pugnandum ingens strepitus exercitum conturbasset, is qui hoc signum humeris ferebat metu perculsus, alteri gestandum tradidit, ut ipse discrimen evaderet. Vix alter ille signum gestandum susceperat, cum ecce is qui se subripiens custodiam signi deseruerat, telo in ventre percussus occubuit. Et hic quidem ignaviae atque infidelitatis suae poenas persolvens, ibidem jacuit exanimis. At salutare crucis tropaeum, ei qui ipsum sublime gestabat incolumitatem praestitit. In quem cum tela undique jacerentur, signifer quidem ipse salvus evasit: hasta vero salutaris tropaei, missilia excepit. Erat id spectaculum omni miraculo majus, cum cuncta hostium tela in brevissimum illum hastae ambitum caderent. Quae cum in hastam impacta defigerentur, signifer servabatur incolumis: adeo ut nullo unquam jaculo ferirentur, quicumque hoc ministerium obibant. Neque porro haec nostra est oratio, sed ipsius imperatoris, qui inter reliqua id etiam nobis commemoravit. Qui cum priores victorias Dei omnipotentis auxilio retulisset, posthaec acie instructa exercitum movens, ulterius processit.

CAPUT X. Variae pugnae et Constantini victoriae. Porro adversarum partium antesignani cum primum ejus impetum sustinere non potuissent, abjectis armis sese ad imperatoris pedes prostraverunt. At ille cunctos incolumes servavit, magnam ex salute hominum percipiens voluptatem. Alii vero qui sub armis remanserant, sese ad pugnam parabant. Quos imperator ad deditionem invitans, cum amicis compellationibus nullatenus inflecti videret, exercitum in eos immisit. Illi continuo terga dantes, in fugam vertuntur. Quorum alii comprehensi inter fugiendum, jure belli caesi. Alii in se mutuo impingentes, suismet gladiis obtruncati sunt.

CAPUT XI. Fuga et magicae artes Licinii. Illorum vero princeps, cum se ministrorum suorum auxilio destitutum esse, et quas collegerat copias tam militum quam auxiliarium, omnes evanuisse cerneret; spemque in diis quos colebat prorsus inanem esse res ipsa convinceret, fugam turpissimam iniit. Atque hoc modo elapsus, semet discrimine exemit: cum imperator Dei amantissimus, suos confestim sequi et fugientis terga premere noluisset, quo scilicet fugiens posset evadere. Sperabat enim fore ut Licinius cognito tandem rerum suarum infelicissimo statu, a pristina audacia atque insania discederet, et ad saniorem mentem rediret. Verum Constantinus quidem pro eximia qua praeditus erat humanitate, haec ita existimabat: et injurias patienter ferre, ac licet non merenti veniam dare, in animum induxerat. At Licinius tantum abest ut a pristina improbitate destiterit, quin potius mala malis exaggerans, pejora in dies aggrediebatur. Quin etiam ad magorum detestandas artes denuo confugiens, efferri insolentius coepit. Ac de illo idem merito dici poterat quod de vetere illo tyranno; cor scilicet ipsius a Deo induratum fuisse.

CAPUT XII. Quomodo Constantinus orans in tabernaculo, victoriam adeptus est. Licinius igitur hujusmodi scelerum vinculis sese ipse constringens, in exitii barathrum praecipitem dedit. Constantinus vero cum altero praelio sibi opus esse cerneret, Servatoris sui cultui diligenter vacavit. Et crucis quidem tabernaculum fixit extra castra: ubi pure et caste degens, preces ad Deum fundebat; exemplo veteris illius prophetae, quem extra castra tabernaculum constituisse divina testantur oracula. Aderant autem assidui una cum ipso pauci quidam, fidei, pietatis ac benevolentiae probe compertae. Atque id semper facere consueverat, quotiescumque certamen esset initurus. Neque enim praeceps erat, quippe qui tutiora semper eligeret. Ad haec Dei consilio cuncta gerere solitus erat. Porro cum sedulo atque impense Deo suo supplicaret, semper Deus ei praesentiam suam exhibere dignatus est. Exinde velut diviniore actus impulsu, prosilire ex tabernaculo solebat: et signo ad proficiscendum dato, statim militibus imperabat ut absque mora gladios stringerent. Qui confestim impetu in hostem facto, obvios omnes sine ullo aetatis discrimine obtruncabant; donec exiguo temporis momento parta victoria, tropaea de victis hostibus erexissent.

CAPUT XIII. Constantini humanitas in milites captos. Hoc modo imperator ante pugnae conflictum, et seipsum gerere, et exercitum suum instituere, etiam antea solitus erat: quippe qui Deum vitae suae semper anteponeret, cunctaque ejus nutu et consilio agere studeret, et multorum hominum caedem facere religioni duceret. Quocirca non minus hostium quam militum suorum consulebat saluti. Itaque suis victoriam adeptis praecipiebat, ut victis parcerent, utque homines nati communis hominum naturae meminissent. Quod si forte militum animos obstinatos ad caedem videret, auri largitione eos reprimebat, jubens ut qui hostem vivum cepisset, certo auri pondere donaretur. Atque hanc illecebram ad salutem hominum conservandam imperatoris excogitavit solertia. Adeo ut plurimi ex ipsis etiam barbaris servati sint, cum imperatoris aurum vitam ipsorum redemisset.

CAPUT XIV. Iterum de oratione in tabernaculo. Haec et alia plurima horum similia imperator etiam alias factitare consueverat. Tunc temporis vero antequam praelium consereret, seorsum in tabernaculo positus, orationibus, ut solebat, vacavit, ab omni quidem joco et delicatiori vitae cultu abstinens, jejuniis vero aliisque hujusmodi exercitationibus corpus fatigans, et supplicationibus ac precibus ita Deum placans, ut benignum illum ac propitium suarum partium adjutorem haberet, eaque ageret quae ille menti suae suggessisset. Et Constantinus quidem Reipublicae pervigilem curam gerebat, non magis pro suorum quam pro hostium salute vota faciens.

CAPUT XV. Licinii simulata amicitia et idolorum cultus. Quoniam vero Licinius qui paulo ante fugam inierat, simulatione utens, iterum amicitiam, ac foedera renovari poscebat; imperator id e Republica esse, et generi humano conducere ratus, pacem illi sub certis conditionibus indulgere non recusavit. At Licinius, specie quidem ipsa fingebat leges se libenter amplecti, et fidem jurejurando firmabat. Verum occulte militarem apparatum instruebat, atque iterum bellum inferre, iterum pugnam instaurare meditabatur. Sed et Barbarorum auxilia undique conquirebat, et novos circumquaque investigabat deos: utpote a prioribus in fraudem inductus. Nec memoria repetebat, quae paulo ante de diis in concione dixisset. Nec Deum qui pro Constantino propugnasset, agnoscere volebat: sed multo plures ac recentiores deos non sine risu ac ludibrio coepit conquirere.

CAPUT XVI. Quomodo Licinius militibus praeceperit, ne adversus crucis signum impetum facerent. Posthaec, cum reipsa didicisset arcanam quamdam ac divinam potentiam in salutari tropaeo inesse, cujus ope Constantini exercitus victoriam referre consuevisset, milites suos admonuit, ne ex adverso illi congrederentur, neve in illud temere ac fortuito oculos conjicerent. Quippe illud signum incredibili vi pollere, ac sibi privatim infestum adversumque esse aiebat, atque idcirco cavendum esse ne adversus ipsum pugna iniretur. His ita compositis, adversus illum, qui pro innata clementia cunctabatur, et qui imminens ipsi exitium differebat, praeliari constituit. Et Liciniani quidem deorum multitudine confisi, cum ingentibus copiis progrediebantur; nescio quae mortuorum simulacra et statuas inanimes praesidii causa praeferentes. Constantinus vero pietatis lorica contectus, salutare et vivificum crucis signum, velut terriculamentum quoddam et potentissimum ad depellenda mala munimentum, hostium multitudini objecit. Ac principio quidem sustinebat, parcens interim ferro, ne videretur prior pugnam iniisse, idque ob foederum quae pepigerat religionem.

CAPUT XVII. Constantini victoria. Sed posteaquam hostes obstinato animo perstare, jamque gladios distringere animadvertit, indignatione commotus, solo clamore ac minimo temporis momento cunctas hostium copias in fugam vertit, et de daemonibus pariter atque hostibus victoriam reportavit.

CAPUT XVIII. Licinii caedes et triumphi de illo acti. Posthaec ipsum Dei hostem ejusque familiares belli jure dijudicatos, congruo supplicio affecit. Abducebantur itaque una cum tyranno, et debitas capitis poenas dabant quicumque bellum adversus Deum gerere ei suasissent. Et qui paulo ante vana spe elati erant, reipsa Constantini Deum amplectebantur, eumque unum ac verum Deum agnoscere se tunc demum profitebantur.

CAPUT XIX. Publica laetitia ac festivitas. Impiis igitur e medio sublatis, puri deinceps ac liquidi solis radii, cernebantur, quasi nubilo tyrannicae dominationis depulso. Cunctaeque imperii Romani partes in unum corpus coaluerunt: orientalibus provinciis cum Occidente conjunctis, unoque omnium principe tanquam capite quodam, totum imperii corpus refulgebat, unius dominatione cunctos homines complectente. Et qui prius in tenebris et in umbra mortis sedebant, iis tunc splendidissimi pietatis radii laetos dies praestabant. Nec praeteritorum malorum ulla jam supererat recordatio, cum omnes ubique victorem laudibus celebrarent, ejusque servatorem Deum solum se agnoscere profiterentur. Noster vero omni genere pietatis excellens Constantinus victor (hoc enim convenientissimum sibi cognomen comparavit ob victorias de hostibus et inimicis ipsi a Deo ubique concessas) Orientem recepit, et imperium Romanum solidum sicut olim fuerat, et coadunatum, sub suam unius potestatem redegit. Ac Dei quidem unius dominationem primus omnibus praedicavit: ipse vero singulare quoque imperium orbis Romani tenens, universum genus humanum gubernavit. Omnis jam metus malorum quibus cuncti homines oppressi fuerant, penitus exciderat. Et qui prius moesti fuissent, tunc hilari vultu laetisque oculis sese mutuo intuebantur. Choris praeterea et hymnis, primum quidem Deum omnium Regem, prout instituti fuerant; deinde victorem Augustum, et modestissimos Deoque carissimos ejus liberos Caesares, sine ulla intermissione celebrabant. Nulla jam praeteritarum calamitatum, nulla impietatis memoria suppetebat: sed praesentium bonorum fructus cum futurorum spe atque exspectatione percipiebatur.

CAPUT XX. Quomodo pro Confessoribus Constantinus leges sanxerit. Tunc etiam apud nos, sicut antea apud illos qui alteram orbis partem incolunt, proposita sunt imperatoris edicta plena humanitatis: et leges quae sinceram ac religiosam Dei observantiam spirarent, varia cujusque generis bona haud dubia spe pollicebantur; cum et provincialibus largirentur quae ad ipsorum utilitatem spectabant; et Ecclesiis Dei congrua et convenientia statuerent. Ac primum quidem eos qui propterea quod idolis sacrificare noluissent, a rectoribus provinciarum relegati, et ex patria migrare compulsi erant, domum revocarunt. Eos deinde qui eamdem ob causam curiis addicti fuerant, publicis functionibus liberarunt: et qui facultatibus spoliati fuissent, iis bona sua restitui praeceperunt. Praeterea qui persecutionis tempore divina virtute roborati, fortitudinis et constantiae illustre specimen ediderant, aut ad metalla damnati, ut continuo labore ibi divexarentur, aut in insulam deportati, aut publicis operibus mancipati fuerant, his omnibus subito soluti molestiis libertatem adepti sunt. Sed et quicumque ob egregiam in retinenda religione constantiam honore militiae spoliati erant, eos imperatoris munificentia ab hac ignominia revocavit; ipsorum arbitrio ac voluntati permittens, ut vel propria recuperarent officia, et pristino honoris gradu fruerentur, vel, si quietam vitam degere mallent, ab omnibus deinceps functionibus immunes permanerent. Denique quotquot ignominiae causa gynaeciis mancipati fuerant, eos imperator perinde ac caeteros libertate donavit.

CAPUT XXI. Quomodo etiam pro martyribus et pro Ecclesiarum praediis leges tulit. Et haec quidem de iis qui ista perpessi essent, imperator scriptis legibus constituit. De bonis autem eorum, lege imperatoris plenissime cautum est. Nam sanctorum Dei martyrum bona qui in ipsa confessione mortem obiissent, ad proximos eorum devolvi jussit. Quod si nullus genere ipsis conjunctus reperiretur, haereditatem eorum Ecclesiis deferri; bona item quae ex fisco vel per venditionem, vel per donationem ad alios translata fuerant, aut quae penes fiscum remanserant dominis restitui debere, indulgentiae imperialis epistola praecipiebat. Et hujusmodi quidem beneficia in Ecclesiam Dei contulit benignitas principis, legibus per omnes provincias missis.

CAPUT XXII. Quomodo etiam populos recreaverit. Populis vero a fide nostra alienis et universis provinciis, multo plura ac majora donavit principis munificentia. Proinde omnes nostrarum partium incolae, qui prius audientes ea quae in altera parte imperii Romani gererentur, beatos praedicabant illos qui tantis afficerentur beneficiis, et qui ardentibus votis optabant, ut iisdem bonis ipsi quoque aliquando fruerentur, haec oculis suis spectantes, seipsos jam felices praedicare non dubitabant; novum quoddam miraculum et quale nulla unquam sub coelo vidisset aetas, tantum scilicet imperatorem humano generi affulsisse testantes. Atque hi quidem ita sentiebant.

CAPUT XXIII. Quod Deum bonorum auctorem praedicavit, et de legibus ejusdem. Imperator autem ipse, ubi cuncta Dei servatoris virtute sub ditionem suam redegit, eum qui haec ipsi bona praestitisset omnibus palam fecit, illumque victoriarum auctorem fuisse, non autem seipsum, professus est. Idque litteris tum latino tum graeco sermone scriptis et ad omnes provincias missis, praedicavit. Porro orationis vim ac virtutem facile cognoscet quisquis epistolas ipsas perlegerit. Sunt autem duae: altera ad Ecclesias Dei directa, altera ad singularum urbium populos a nostra religione alienos. Quam quidem utpote praesenti argumento convenientissimam hic inserendam esse duxi, tum ut historiarum monumentis prodita ejus exemplaria apud posteros perpetuo conserventur, tum ut narrationis nostrae fides ac veritas confirmetur. Descripta autem est ex authentico exemplari legis imperialis, quod apud nos servatur. Cui principis manu apposita subscriptio orationis nostrae veritatem tanquam sigillo quodam astruit.

CAPUT XXIV. Lex Constantini de pietate in Deum, et de christiana religione. (Hanc legem, quae ab hoc capite XXIV ad XLIII extenditur, videsis infra, ubi series operum Constantini.)

CAPUT XLIII. Quomodo Constantinus ea quae legibus sanxerat factis ipsis confirmavit. Et haec quidem prima imperatoris epistola ad nos missa constituit. Caeterum ea quae lege sancita fuerant continuo executioni mandata sunt: et cuncta iis quae crudelitas tyrannica praesumpserat contraria gerebantur. Fruebantur imperatoris beneficentia hi quibus id lege concessum erat.

CAPUT XLIV. Quomodo Christianos ad regendas provincias promoverit, et paganos sacrificare prohibuerit. Posthaec imperator serio manum operi admovit. Ac primum quidem in singulas provincias eos praesides ut plurimum misit, qui salutari fidei dicati essent. Quod si qui eorum graecae superstitioni dediti esse viderentur iis vetitum erat sacrificare. Eadem lex illis etiam imposita est qui dignitate praesides anteibant, iisque adeo qui summum honorum fastigium et praefecturae praetorianae potestatem obtinebant. Aut enim siquidem Christiani essent, iis concedebat ut nominis sui appellationi convenientia gererent. Aut si aliter affecti essent, ne simulacris sacrificarent praecipiebat.

CAPUT XLV. De legibus quibus sacrificia quidem prohibebantur, Ecclesiae vero construi jubebantur. Exinde duae leges uno eodemque tempore sunt emissae. Altera quae detestanda idolorum cultus sacrificia, per urbes olim et per agros passim fieri solita, prohibebat; ita ut nullus deinceps nec statuas deorum erigere, nec divinationes et hujusmodi vanas artes attentare nec victimas caedere auderet. Altera lex quae oratoriorum fabricam in sublime erigi et ecclesias Dei tam latitudine quam longitudine ampliores effici praecipiebat; perinde ac si universi, ut ita dixerim, homines insana multorum deorum observantia e medio sublata, in posterum accessuri essent ad Deum. Haec imperatorem sentire; haec ad cujusque provinciae praesides scribere, religiosa divini Numinis observantia impellebat. Illud praeterea lex continebat, ne pecuniis largiendis parcerent; sed ut ex imperialibus thesauris sumptus ad aedium sacrarum extructionem depromerentur. Quin etiam ad cujusque loci ecclesiarum antistites istiusmodi litterae scribebantur: cujusmodi etiam ad me scribere dignatus est. Easque primas ad me nominatim litteras dedit.

CAPUT XLVI. Epistola Constantini ad Eusebium et reliquos episcopos de Ecclesiis praesidum opera aedificandis: utque vetustae reficiantur, et ampliores extruantur. (Hanc epistolam videsis infra.)

CAPUT XLVII. Quod contra idolorum cultum scripserit. Imperator vero suam erga Deum pietatem atque observantiam quotidie adaugens, ad universos provinciales orationem misit de errore cultus simulacrorum, quo imperatores romani ante ipsius aetatem involuti fuissent. Et subditos suos cum admirabili facundia exhortatus est, ut summum omnium Deum agnoscerent, ejusque Filium Christum sibi servatorem adsciscerent. Porro has etiam litteras manu ipsius scriptas, ex latino sermone in graecum transferre, et praesenti operi intexere necessarium duxi, ut ipsum quodam modo imperatorem nobis audire videamur, cunctorum mortalium auribus in haec verba inclamantem.

CAPUT XLVIII. Constantini edictum ad Provinciales de falso cultu multorum deorum. Exordium de virtute et vitio. (Hoc edictum, quod ab hoc capite XLVIII ad LXI extenditur, videsis infra.)

CAPUT LXI. Quomodo ab urbe Alexandria quaestiones commotae sint propter Arium. Haec imperator velut quidam Dei praeco maxima praeditus voce, cunctis provincialibus per suas litteras inclamavit, dum subditos a daemonum errore revocare, et ad verum Dei cultum amplectendum incitare conatur. Quas ob res cum singulari gaudio gestiret, nuntius ad eum perlatus est de quodam non mediocri tumultu qui ecclesias occupaverat. Quo audito perculsus, remedium excogitare coepit. Porro tumultus origo haec fuit: Florebat populus Dei, et cum alacritate quadam ac tripudio honestis actibus incumbebat. Nullus erat fortis metus, qui perturbationem afferret: quippe cum Dei optimi maximi beneficio, amoena et profundissima pax Ecclesiam undique communiret. Sed enim invidia nostris bonis insidias struens subsederat. Quae primum quidem intro irrepens, postea in medio Sanctorum coetu tripudiavit. Tandem vero episcopos inter se commisit; tumultum et altercationem inter eos excitans, divinorum dogmatum obtentu. Exinde, tamquam ex levi quadam scintilla, gravissimum exarsit incendium. Quod quidem ab ecclesia Alexandrina velut a capite exorsum, universam posthaec Aegyptum, et Lybiam, et ulteriorem Thebaidem peragravit. Sed et reliquas urbes ac provincias depastum est, adeo ut non solum ipsos Ecclesiarum Antistites verbis inter se digladiantes, verum etiam plebem ipsam discissam cernere liceret; aliis horum, aliis illorum partes amplectentibus. Porro rerum quae gerebantur spectaculum eo usque processit indignitatis, ut in mediis infidelium theatris, divinae praedicationis venerabilis doctrina turpissimo risu ac ludibrio traduceretur.

CAPUT LXII. De Ario et Melitianis. Et hi quidem in ipsa urbe Alexandria de sublimissimis rebus pertinaciter dimicabant. Alii vero per totam Aegyptum et superiorem Thebaidem, ob controversiam quamdam quae prius commota fuerat, interim dissidebant, adeo ut ubique discerptae essent Ecclesiae. Cum autem Ecclesiae corpus hujusmodi morbo laboraret, universa Libya simul etiam aegrotavit, et reliquae exterarum provinciarum partes eodem morbo correptae sunt. Nam qui Alexandriae erant, legatos ad singularum provinciarum episcopos dirigebant. Isti vero in alterutram partem discissi, seditioni quoque adjungebantur.

CAPUT LXIII. Quomodo Legatum cum litteris misit ad pacem componendam. His auditis imperator gravissimo dolore perculsus, eamque rem instar domesticae calamitatis habendam ratus, confestim ex Dei cultoribus quos circa se habebat, quemdam, quem ob modestiam fidei spectatum, et ob religionis confessionem superiori tempore prae caeteris nobilitatum esse cognoverat, Alexandriam dirigit, ut inter eos qui illic dissidebant pacem componeret; eidemque litteras dat ad contentionis auctores utiles imprimis ac necessarias. Quae cum illustre specimen exhibeant curae ac sollicitudinis illius quam pro Ecclesiis Dei gerebat, non absurdum fuerit, huic de illo institutae narrationi ipsas inserere. Sunt autem ejusmodi.

CAPUT LXIV. Constantini Epistola ad Alexandrum episcopum, et Arium presbyterum. (Haec epistola, quae ab hoc cap. LXIV ad LXXIII producitur; videsis infra.)

CAPUT LXXIII. Quod post has etiam Imperatoris litteras perseveravit contentio. Et ad hunc quidem modum imperator Deo carus, missa epistola pacem Ecclesiae Dei reformare studuit. Quinetiam vir bonus et Dei cultor eximius, ut supra dixi, non solum in litteris perferendis, sed etiam in implenda ejus a quo missus fuerat voluntate, egregiam operam navavit. Verum majus erat negotium quam ut litterarum ministerio sedari posset. Adeo ut contendentium rixa magis in dies aucta sit, et cunctas Orientis provincias vis mali pervaserit. Haec livor invidiae, et malignus daemon Ecclesiae felicitatem semper aegre ferens, in nostram pernicicm machinatus est.

LIBER III. Argumentum.--I. Comparatio pietatis Constantini cum iniquitate persecutorum. --II. Rursus de pietate Constantini signum crucis libere profitentis. --III. De imagine Constantini, cui crux quidem superposita erat, infra autem draco. --IV. Rursus de controversiis in Aegypto excitatis ab Ario. --V. De dissensione ob festum Paschae. --VI. Quomodo synodum Nicaeae fieri jussit. --VII. De universali concilio, ad quod ex omnibus provinciis convenerunt episcopi. --VIII. Quod sicut in Actis apostolorum dicitur, ex variis gentibus convenerunt. --IX. De virtute et aetate ducentorum quinquaginta 0episcoporum. --X. Synodus habita in palatio, quo ingressus Constantinus, cum episcopis resedit. --XI. Silentium concilii, postquam Eusebius episcopus pauca quaedam dixisset. --XII. Constantini ad synodum oratio de pace. --XIII. Quomodo episcopos inter se certantes ad concordiam revocarit. --XIV. Concors synodi sententia de fide et de Pascha. --XV. Quomodo Constantinus vicennalibus suis episcopos convivio exceperit. --XVI. Munera episcopis donata et litterae ad omnes scriptae. --XVII. Epistola Constantini ad Ecclesias de synodo Nicaena. --XVIII. De consensu in celebratione festi paschalis, et contra Judaeos. --XIX. Hortatio ut maximam partem orbis terrarum sequi velint. --XX. Hortatio ut omnes decretis synodi assentiantur. --XXI. Episcopis discessuris consilium dut ut concordiam servent. --XXII. Quomodo alios quidem hortatus sit, ad alios autem scripserit: et de pecuniarum divisione. --XXIII. Quomodo ad Aegyptios scripserit, eosque ad pacem hortatus sit. --XXIV. Quomodo episcopis et plebibus religiosas litteras saepius scripsit. --XXV. Quomodo Hierosolymis in sancto Dominicae resurrectionis loco templum extrui praecepit. --XXVI. Quomodo impii sepulcrum Domini ruderibus et simulacris superpositis obtexerant. --XXVII. Quomodo Constantinus delubri materiam ac rudera longissime projici mandavit. --XXVIII. Manifestatio Sanctissimi Sepulcri. --XXIX. Quomodo de construenda ecclesia ad praesides et ad Macarium episcopum litteras dedit. --XXX. Constantini ad Macarium epistola de aedificatione Martyrii Servatoris nostri. --XXXI. Quod hanc aedem moenium, columnarum, et marmorum venustate caeteras ecclesias superare voluerit. --XXXII. Ut de pulchritudine conchae et de artificibus ac de Materia Macarius ad praesides scribat. --XXXIII. Quomodo ecclesia Servatoris exstructa fuerit, quam prophetae novam Hierusalem appellaverant. --XXXIV. Descriptio aedificii Sancti Sepulcri. --XXXV. Descriptio atrii et porticuum. --XXXVI. Descriptio parietum tectique, et ornatus atque inaurationis ipsius basilicae. --XXXVII. Descriptio geminarum utrinque porticuum, et trium portarum orientalium. --XXXVIII. Descriptio hemisphaerii et duodecim columnarum cum crateribus. --XXXIX. Descriptio atrii, exhedrarum et vestibulorum. --XL. De numero donariorum. --XLI. De aedificatione ecclesiae apud Bethlehem, et in monte Olivarum. --XLII. Quomodo Helena Augusta Constantini mater, Bethlehem orandi causa profecta, has ecclesias aedificavit. --XLIII. Rursus de ecclesia Bethlehemitica. --XLIV. De magnitudine animi et beneficentia Helenae. --XLV. Quomodo Helena in ecclesiis religiose versata sit. XLVI. Quomodo octogenaria testamento facto e vita decessit. --XLVII. Quomodo Constantinus matrem deposuit: et qualiter illam coluit dum viveret. --XLVIII. Quomodo Constantinopoli martyria construxit, omnemque idolorum cultum abolevit. --XLIX. Signum crucis in palatio, et imago Danielis in fontibus. --L. De ecclesiis quas Nicomediae et alibi extruxit. --LI. Quod in Mambre ecclesiam aedificavit. --LII. Constantini epistola ad Eusebium de Mambre. --LIII. Quod Servator noster ibidem visus est Abrahae. --LIV. Fana et simulacra ubique diruta. --LV. De Basilica extructa apud Antiochiam. --LVI. Eversio fani apud Aphaca in Phoenice, et impudicitiae abolitio. --LVII. Destructio templi Aesculapii Aegis. --LVIII. Quomodo Gentiles damnatis simulacris Deum agnoverunt. --LIX. Quomodo apud Heliopolim destructo Veneris fano, primus Ecclesiam construxit. --LX. De tumultu Antiochiae propter Eustathium excitato. --LXI. Constantini epistola ad Antiochenos, ne Eusebium Caesarea abstraherent, sed ut alium quaererent. --LXII. Imperatoris ad nos epistola post repudiatum Antiochiae episcopatum. --LXIII. Constantini epistola ad synodum, ne Eusebius Caesarea abstrahatur. --LXIV. Quomodo haereses exscindere studuerit. --LXV. Constantini Constitutio adversus haereticos. --LXVI. De tollendis conventiculis haereticorum. --LXVII. Quomodo nefariis libris apud haereticos repertis, plurimi eorum ad Catholicam redierint Ecclesiam.

CAPUT PRIMUM. Comparatio pietatis Constantini cum iniquitate persecutorum. Hoc modo daemon bonorum omnium inimicus, qui Ecclesiae felicitati semper invidere solet, pacis ac laetitiae tempore tumultus et intestina bella in ea excitabat. Interim vero Deo carus imperator, quae sui officii erant minime neglexit, prorsus contraria iis quae tyrannica crudelitas paulo ante praesumpserat agere studens. Eaque ratione cunctis hostibus atque inimicis superior fuit. Nam primum quidem illi a veri Dei cultu alieni, cunctos mortales ad falsorum numinum cultum variis modis per vim adigebant. Hic vero deos illos neutiquam esse, tum verbis, tum reipsa convincens, universos ad ejus qui solus est Deus agnitionem hortatus est. Ad haec illi Christum Dei impiis vocibus deridebant; hic vero illud ipsum quod impii homines maledictis praecipue incessebant, salutis praesidium esse scripsit; Dominicae passionis tropaeo sese efferens. Illi cultores Christi persequebantur, eosque domo ac penatibus exturbabant; hic cunctos ab exilio revocavit, et domiciliis suis restituit. Illi eos notabant infamia; hic honoribus auxit, et felices ac beatos omnium judicio effecit. Illi Dei cultorum bona injuste publicabant ac diripiebant; hic non solum ipsis bona sua restituit, sed plurimis insuper beneficiis affectos locupletavit. Illi scriptis constitutionibus calumnias adversus Ecclesiarum praesides divulgabant; hic contra eosdem viros extollens et honore afficiens, edictis ac legibus propositis, illustriores quam antea reddidit. Et illi quidem oratoria funditus evertebant, et ab ipsis culminibus usque ad solum disjecta sternebant; hic vero oratoria quae adhuc superessent altius erigi, et nova magnifico cultu prolatis ex imperiali aerario sumptibus exstrui praecepit. Illi oracula divinitus inspirata flammis aboleri jusserunt; hic sacrorum voluminum exemplaria sumptibus imperialis aerarii propagari, et magnifico apparatu decorari mandavit. Jubebant illi ne episcopi synodos congregare uspiam auderent; hic episcopos ex omnibus provinciis ad se accersivit, nec modo intra palatium et in intimum usque cubiculum admisit, sed etiam mensae tectique participes esse voluit. Illi daemones donariis honorabant; hic eorum fraudes aperuit, et materiam ipsam donariorum nullis usibus dicatam, iis qui uti poterant perpetuo est dilargitus. Illi deorum templa magnifice ornari jubebant; hic ea quae superstitiosis hominibus praecipuo honore colebantur funditus subvertit. Illi Dei servos ignominiosis poenis afficiebant; hic eos quidem qui ista admiserant persecutus debito affecit supplicio; sanctorum autem Dei martyrum memorias colere nunquam destitit. Illi divino cultui dicatos homines e palatio ejiciebant; hic ejusmodi hominibus praecipue confisus est, quippe quos prae caeteris omnibus benevolos fidosque sibi esse intelligeret. Illi, pecuniae cogendae supra modum avidi, Tantalico cuidam affectui animum suum mancipaverant; hic regali magnificentia thesauros omnes recludens, liberati et generosa largitione eos distribuit. Denique illi quidem innumerabiles caedes perpetrabant, ut interfectorum bona diriperent ac publicarent; quamdiu vero imperavit Constantinus, cunctis judicibus gladius otiosus semper atque incruentus pependit: cum in omnibus provinciis populi simul ac decuriones patria quadam potestate potius quam vi ac necessitate regerentur. Quae si quis attentius consideraverit, merito dicturus est novum quoddam saeculum tandem apparuisse sibi videri; insolito lumine post diuturnas tenebras humano generi repente affulgente. Totumque hoc Dei opus esse fatebitur, qui adversus illam impiorum multitudinem, hunc religiosum imperatorem velut aemulum opposuerit.

CAPUT II. Rursus de pietate Constantini signum crucis libere profitentis. Nam cum illi quidem tales exstitissent, quales nulli unquam visi fuerant, eaque adversus Ecclesiam admittere ausi fuissent, quae nemo unquam ab ultima usque hominum memoria facta esse audierat, merito Deus inusitatum quoddam miraculum, Constantinum scilicet, in medium producens, ea per illum gessit quae nec auditu unquam accepta, nec oculis visa fuerant. Quod enim miraculum magis novum et inusitatum fuit, quam imperatoris nostri virtus, quem Dei sapientia humano generi donavit. Quippe ille cum omni fiducia ac libertate Christum Dei cunctis perpetuo praedicavit, nec salutari vocabulo censeri erubuit. Verum ob eam rem sese magnopere efferens, omnibus se noscendum exhibuit: dum nunc quidem salutari signo vultum consignat, nunc triumphali gloriatur tropaeo.

CAPUT III. De imagine Constantini, cui crux quidem superposita erat, infra autem draco. Quinetiam in sublimi quadam tabula ante vestibulum palatii posita, cunctis spectandum proposuit salutare quidem signum capiti suo superpositum: infra vero hostem illum et inimicum generis humani, qui impiorum tyrannorum opera Ecclesiam Dei oppugnaverat, sub draconis forma in praeceps ruentem. Quippe divina oracula in prophetarum libris, draconem illum et sinuosum serpentem appellarunt. Idcirco imperator draconem telis per medium ventrem confixum, et in profundos maris gurgites projectum, sub suis suorumque liberorum pedibus cera igne resoluta depingi proponique omnibus voluit; hoc videlicet modo designans occultum humani generis hostem, quem salutaris illius tropaei quod capiti ipsius superpositum erat, vi ac potentia in exitii barathrum detrusum esse significabat. Atque hoc quidem imago variis coloribus depicta tacite indicabat. Mihi vero eximiam imperatoris intelligentiam mirari subit, qui divino quodam afflatu impulsus, ea pingendo expressit, quae prophetarum vocibus de bestia illa multo ante praedicta fuerant: Deum scilicet machaeram ingentem et terribilem adacturum esse in draconem serpentemque fugientem, et occisurum esse draconem qui est in mari. Horum igitur figuram expressit imperator, rem ipsam pictura prorsus imitatus.

CAPUT IV. Rursus de controversiis in Aegypto excitatis ab Ario. Et haec quidem ille libenti animo perficiebat. Verum livor invidiae qui ecclesias Dei in urbe Alexandria etiamtum conturbabat, et Thebaeorum atque Aegyptiorum pestilens schisma, non mediocriter animum ipsius angebant. Quippe cum per singulas urbes episcopi adversus episcopos conflictarentur, et populi adversus populos insurgerent, ac mutuis se vulneribus instar Symplegadum collisi conciderent. Adeo ut furore tandem ac desperatione acti, impia quaedam admittere, ipsasque imperatoris imagines violare ausi sint. Verum haec non tam ad iracundiam principem excitare, quam moestitia animum ejus afficere potuerunt; quippe qui perditorum hominum amentiam magnopere deploraret.

CAPUT V. De dissensione ob festum Paschae. Alius quoque his antiquior suberat morbus longe gravissimus, qui ecclesias jampridem infestabat; dissensio scilicet de salutari festo. Quippe alii consuetudinem Judaeorum sequi oportere asserebant: alii tempus ipsum accurate observandum esse aiebant, nec errantibus assentiendum, qui ab Evangelica gratia hac etiam in parte alieni essent. Itaque cum omnes ubique populi jamdudum inter se dissiderent, et sacri religionis nostrae ritus conturbarentur (quippe in uno eodemque festo temporis diversitas maximum discidium inter feriantes excitabat, cum hi jejuniis et aerumnis seipsos attererent, illi otio ac laetitiae indulgerent), mortalium quidem nemo erat, qui huic malo remedium posset adhibere; cum utrinque inter dissentientes velut aequata lance controversia penderet. Soli omnipotenti Deo perfacile erat istis malis mederi. Unus porro in terris extabat Contantinus, qui ad haec bona perficienda idoneus Dei minister esse videretur. Qui posteaquam haec quae modo dixi auditione accepit, et litteris quas ad Alexandrinos miserat nihil se profecisse cognovit, mentis suae solertiam ipse excitans, novum sibi bellum adversus invisibilem hostem Ecclesiae statum perturbantem conficiendum esse dixit.

CAPUT VI. Quomodo synodum Nicaeae fieri jussit. Mox velut divinam quamdam phalangem adversus cum instruens, generalem synodum convocavit; honorificis litteris episcopos undique invitans, ut quantocius adessent. Nec vero simplex ac nuda erat jussio: sed praeterea multum ad hoc opus contulit imperatoris benignitas. Qui aliis quidem cursus publici copiam praebuit: aliis vero jumentorum usum abunde subministravit. Quinetiam sedes huic synodo convenientissima assignata est, urbs quae a victoria nomen habet Nicaea, in Bithynia sita. Perlato igitur in omnes provincias imperatoris praecepto, statim cuncti velut ex transenna emissi, summa cum alacritate advolarunt. Alliciebat scilicet eos spes bonorum, et praesentis pacis opportunitas; novi denique miraculi, tanti nimirum imperatoris spectaculum. Posteaquam in unum convenere, Dei opus esse id quod gerebatur apparuit. Nam qui non modo animis, verum etiam corporibus et regionibus ac locis et provinciis longissime inter se dissiti erant, tunc in unum congregati cernebantur; et velut maximam quamdam sacerdotum coronam ex pulcherrimis floribus contextam, una cunctos civitas capiebat.

CAPUT VII. De universali Concilio, ad quod ex omnibus provinciis convenerunt Episcopi. Etenim ex omnibus Ecclesiis quae universam Europam, Africam atque Asiam impleverant, ii qui inter Dei ministros principem locum obtinebant, simul convenere; unaque aedes sacra, velut Dei nutu dilatata, Syros simul et Cilicas, Phoenices et Arabes et Palaestinos, Aegyptios praeterea, Thebaeos et Libyas, aliosque ex Mesopotamia advenientes, ambitu suo complexa est. Quidam etiam ex Perside episcopus synodo interfuit: nec vel Scytha abfuit ab hoc choro. Pontus item, Galatia, Pamphylia et Cappadocia, Asia quoque et Phrygia lectissimum quemque ex suis praebuere. Taraces quinetiam, Macedones, Achivi et Epirotae, et qui longissimo intervallo ultra hos positi sunt, nihilominus adfuere. Ab ipsa quoque Hispania vir ille multo omnium sermone celebratus, una cum reliquis aliis consedit. Aberat quidem regiae urbis antistes ob senilem aetatem: sed praesto erant presbyteri qui vices ejus implerent. Hujusmodi coronam pacis vinculo consertam et connexam, solus ab omni aevo imperator Constantinus velut divinum grati animi monumentum pro victoriis quas de hostibus et inimicis retulerat, Christo Servatori suo dedicavit: hoc amplissimo coetu, tanquam imagine quadam apostolici chori, nostris temporibus convocato.

CAPUT VIII. Quod sicut in Actis Apostolorum dicitur, ex variis gentibus convenerunt. Siquidem et Apostolorum temporibus viri religiosi ex omni natione quae sub coelo est, in unum convenisse dicuntur. Inter quos erant Parthi, Medi, Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum, Asiam et Phrygiam ac Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae est juxta Cyrenem; advenae quoque, Romani, Judaei et Proselyti, Cretenses et Arabes. Verum apud istos quidem hoc minus fuit, quod non omnes erant Dei ministri qui convenerant. In praesenti autem choro episcopi quidem supra ducentos et quinquaginta adfuerunt. Presbyterorum vero qui eos comitati sunt, diaconorum, acoluthorum aliorumque complurium numerus iniri vix potest.

CAPUT IX. De virtute et aetate ducentorum quinquaginta episcoporum. Porro ex his Dei ministris, alii sermone sapientiae, alii gravitate vitae et laborum tolerantia eminebant: alii modestia et comitate morum erant ornati. Ac nonnulli quidem eorum ob provectam aetatem maximo in honore erant: nonnulli et corporis et animi juvenili vigore enitebant. Quidam nuper admodum ministerii sui stadium erant ingressi. Quibus omnibus quotidie annonas copiose praeberi imperator mandaverat.

CAPUT X. Synodus habita in palatio, quo ingressus Constantinus cum episcopis resedit. Caeterum die concilio constituta, qua controversias dirimi oporteret, cum singuli praesto essent ex quibus Synodus constabat, in ipsa media aede palatii, quae reliquas omnes amplitudine superare videbatur, plurimis sedilibus ad utrumque aedis latus ordine dispositis, omnes qui accersiti fuerant introgressi, suo quisque loco consedere. Postquam universa synodus cum decenti modestia resedit, omnes primum conticuere, imperatoris processum exspectantes. Mox unus ex proximis imperatoris, deinde alter ac tertius ingreditur. Praecedebant quoque alii, non ut moris est ex militum ac protectorum numero, sed ex amicis ii soli qui fidem Christi profitebantur. Cumque signo dato quo imperatoris introitus nuntiabatur, omnes assurrexissent, tandem ipse medius incedens advenit, velut quidam coelestis Dei angelus, purpureae quidem vestis fulgore oculos omnium praestinguens, et flammeis quibusdam radiis collucens, ad haec auri et lapillorum eximio splendore exornatus. Et hujusmodi quidem corporis cultus erat. Quod vero ad animum spectat, satis apparebat eum timore Dei ac religione decoratum esse. Atque id indicabant oculi demissi, rubor in vultu, et motus corporis atque incessus. Sed et reliqua corporis species, proceritas scilicet qua cunctos qui circa ipsum erant longe superabat. Nec statura solum, sed etiam formae decore, et totius corporis venusta quadam majestate, invicto denique virium robore caeteros anteibat. Quae quidem omnia admirabili modestia et imperatoria lenitate temperata, eximiam et omni laude majorem mentis illius praestantiam declarabant. Postquam imperator ad caput subselliorum venit, primum medius stetit. Positaque ante eum humili sella ex auro fabrefacta, non prius assedit quam Episcopi ei innuissent. Idem omnes post imperatorem fecere.

CAPUT XI. Silentium Concilii, postquam Eusebius episcopus pauca quaedam dixisset. Tum ex episcopis is qui in dextra parte primum locum obtinebat, consurgens, modica oratione imperatorem allocutus est, propter illum gratias et laudes perhibens omnipotenti Deo. Postquam ille etiam assedit, mox cuncti defixis in imperatorem oculis silentium fecere. Ille laetis oculis et placido vultu universos intuitus, ac deinde mentem suam in se colligens, leni et moderata voce hujusmodi verba fecit.

CAPUT XII. Constantini ad synodum oratio de pace. (Hanc orationem videsis infra.)

CAPUT XIII. Quomodo episcopos inter se certantes ad concordiam revocarit. Haec ille cum latino sermone dixisset, quae alius quispiam graece interpretatus est, deinceps concilii praesidibus sermonem concessit. Tum vero alii proximos insimulare coeperunt, alii accusantibus respondere et vicissim queri. Multis igitur hunc in modum ex utraque parte propositis, magnaque controversia in ipso principio excitata, imperator cuncta patientissime auscultans, intento animo propositas quaestiones excepit; et quae ab utraque parte dicebantur, vicissim astruens atque adjuvans, pertinacius certantes paulatim conciliavit. Cumque omnes placide alloqueretur, et graeca uteretur lingua, quippe qui ne hujus quidem linguae ignarus esset, suavissimus ac jucundissimus fuit: dum alios vi rationum adductos in suam sententiam trahit, alios orat et flectit; eosque qui recte dixissent, laudibus afficit, et universos ad concordiam incitat. Donec tandem eos concordes in omnibus de quibus antea certabatur, et consentientes effecit.

CAPUT XIV. Concors synodi sententia de fide et de pascha. Adeo ut non modo unius fidei consonantia apud omnes obtineret, verum etiam unum idemque tempus in salutaris festi celebratione ab omnibus firmaretur. Porro ea quae in commune placuerant, scriptis mandata, et singulorum subscriptione roborata sunt. Quibus ita gestis, imperator alteram hanc victoriam de hoste Ecclesiae se retulisse testatus, triumphalem festivitatem in honorem Dei celebravit.

CAPUT XV. Quomodo Constantinus vicennalibus suis episcopos convivio exceperit. Eodem tempore vicesimus imperii ejus annus complebatur. Cujus rei causa cum in omnibus provinciis publicae festivitates agerentur, imperator Dei ministros ad convivium vocavit; et cum iisdem jam inter se conciliatis epulatus, hoc velut conveniens sacrificium per illos obtulit Deo. Neque ullus episcoporum ab hoc imperiali convivio abfuit. Res porro ipsa omnem dicendi copiam longe superabat. Protectores enim et milites in orbem dispositi, strictis gladiis palatii vestibulum custodiebant. Homines autem Dei per medium illorum absque ullo metu transibant, et ad intima usque palatii penetralia ingrediebantur. Ex his deinde alii una cum imperatore accubuerunt: alii in stibadiis utrimque dispositis discubuere. Prorsus imago quaedam regni Christi adumbrari, resque ipsa somnio quam veritati propior videbatur.

CAPUT XVI. Munera Episcopis donata et litterae ad omnes scriptae. Celebratis splendidissimo apparatu conviviis, imperator cunctos liberaliter excipiens, id etiam pro sua magnificentia adjecit, ut unumquemque pro meritis ac dignitate muneribus honoraret. Eos quoque qui huic synodo minime interfuissent, de rebus in ea gestis certiores fecit per litteras: quas in hoc opere, tanquam in tabula quadam incisas proponam. Sunt autem hujusmodi.

CAPUT XVII. Epistola Constantini ad Ecclesias de synodo Nicaena. (Epistolam hanc hoc et tria seq. cap. complectentem videsis infra.)

CAPUT XXI. Episcopis discessuris consilium dat ut concordiam servent. Porro cum Synodus jam dissolvenda esset, imperator sermonem cum Episcopis habuit quo ipsis valediceret. Quippe omnes certo die in unum convocavit. Cumque adessent, eos admonuit ut pacis inter se servandae studiosi essent, et pervicaces contentiones fugerent, nec inviderent si quis inter ipsos Episcopus, sapientiae et facundiae laude floreret: sed uniuscujusque virtutem commune omnium bonum esse existimarent; neve ii qui praestantiores sunt, supra inferiores sese efferrent; Dei enim esse, de vera cujusque virtute ac praestantia judicare. Decere potius ut praestantiores infirmioribus sese accommodent cum indulgentia quadam ac lenitate; praesertim cum absolutum omnibus numeris quidpiam reperire prorsus difficillimum sit. Itaque ipsos levis aliorum delicti mutuo veniam indulgere; et quidquid humanitus peccatum sit condonare oportere, magnam semper rationem habentes mutuae concordiae; ne forte dum ipsi inter se seditiones agitant, iis qui divinam legem maledictis incessere parati sunt, ridendi praebeatur occasio. Quorum tamen maximam rationem ab ipsis habendam esse, quippe cum facile servari possint, si ea quae apud nos geruntur illis eximia et admiranda videantur. Neque vero ipsis obscurum esse sermonum copiam haudquaquam omnibus hominibus utilitatem afferre. Alii enim tanquam ad vitam sustentandam commoda sibi suppeditari gaudent; alii ad patrocinium solent confugere. Quidam eos a quibus benigne excipiuntur diligunt; nonnulli munusculis honorati, ad amicitiam ineundam impelluntur. Pauci admodum sunt veri sermonum amatores: nec facile invenitur, qui veritatis studiosus sit. Quam ob causam omnibus sese accommodare oportet, et instar medici cujusdam ea quae ad uniuscujusque salutem utilia sunt subministrare, ut salutaris doctrina omni ex parte ab omnibus honoretur. Et haec quidem primo loco imperator eis praecepit. Ad extremum vero adjecit, ut pro se quoque preces ad Deum sedulo facerent. Cum in hunc modum eis valedixisset, cunctis posthaec in patriam redeundi potestatem fecit. Illi igitur summa cum hilaritate domum reversi sunt; ac deinceps una apud omnes valuit opinio, sub ipsius imperatoris praesentia, communi omnium consensu firmata; cum ii qui jamdudum a se mutuo divulsi erant, in unum veluti corpus coaluissent.

CAPUT XXII. Quomodo alios quidem hortatus sit, ad alios autem scripserit, et de pecuniarum divisione. Tanto igitur successu imperator exhilaratus, iis qui synodo minime interfuissent, gratissimum fructum per litteras praebuit. Sed et universis populis, tam iis qui per agros quam qui in urbibus habitabant, magnam pecuniae vim distribui jussit, publicam festivitatem ob vicesimum imperii sui annum hac ratione concelebrans.

CAPUT XXIII. Quomodo ad Aegyptios scripserit, eosque ad pacem hortatus sit. Verum cunctis inter se pacem colentibus, apud solos Aegyptios implacabilis contentionis furor ardebat, adeo ut molestiam quidem exhiberent imperatori; non ideo tamen eum ad iracundiam excitarent. Illos enim ut patres, aut potius ut prophetas Dei, omni honore imperator afficiens, iterum ad se vocavit; iterum arbiter eorumdem fuit; iterum eos muneribus ac donis honoravit. Sententiam quoque quam arbiter dixerat, per epistolam significavit, confirmans et sanciens ea quae a Synodo decreta fuerant, eosque adhortans ut concordiae studerent, nec Ecclesiae corpus distrahere ac discerpere vellent, sed futurum Dei judicium animo reputarent. Et haec quidem imperator speciali epistola eis suggessit.

CAPUT XXIV. Quomodo episcopis et plebibus religiosas litteras saepius scripsit. Sed et alia plurima ejusmodi scripsit, ac pene innumerabiles exaravit epistolas; nunc episcopis praescribens ea, quae ad ecclesiarum Dei utilitatem spectabant: nunc ipsas plebes per litteras compellans, fratresque et conservos suos nominans Ecclesiae populos, vir beatissimus. Verum haec separato volumine colligere, alias fortasse otium fuerit, ne hujus historiae nostrae series interrumpatur.

CAPUT XXV. Quomodo Hierosolymis in sancto Dominicae resurrectionis loco templum exstrui praecepit. His ita gestis, imperator Deo carus aliud quiddam imprimis memorabile aggressus est in Palaestina. Quidnam vero illud est? Beatissimum illum Dominicae resurrectionis locum qui est Hierosolymis, illustrem ac venerabilem cunctis mortalibus efficere, officii sui esse existimavit. Confestim igitur oratorium ibidem exstrui mandavit: non absque Dei nutu eo inductus, sed ipso Servatore ejus animum incitante.

CAPUT XXVI. Quomodo impii sepulcrum Domini ruderibus et simulacris superpositis obtexerant. Quippe impii quondam homines, seu potius universum daemonum genus, impiorum hominum opera, venerandum illud immortalitatis monumentum tenebris atque oblivione penitus involvere studuerant. Illud, inquam, monumentum, ad quod angelus olim e coelo delapsus admirabili luce radians, saxum revolverat ex animis eorum qui vere saxei erant, et qui viventem Christum inter mortuos adhuc jacere arbitrabantur: felicem nuntium afferens mulieribus, et incredulitatis lapidem a mentibus earum removens, ut opinionem de vita ejus qui ab illis quaerebatur adstrueret. Hanc igitur salutarem speluncam, impii quidam ac profani homines funditus abolere in animum induxerant, stulte admodum opinati se hoc modo veritatem esse occultaturos. Itaque non sine summo labore, plurima humo aliunde advecta aggestaque totum locum opplevere. Quem cum mediocri altitudine extulissent et lapide constravissent, sub hac tanta congerie sacram speluncam obtexerunt. Dehinc perinde ac si nihil amplius ipsis superesset, supra illud solum, infaustum prorsus animarum sepulcrum exstruxerunt, obscuram mortuorum simulacrorum cavernam in honorem lascivi daemonis quem Venerem vocant aedificantes: ubi execranda sacrificia super profanis et impuris altaribus offerebant. Id enim quod instituerant, ita demum se perfecturos esse opinabantur, si impuris hujusmodi sordibus salutarem speluncam obruissent. Miseri enim illud intelligere non poterant, fieri omnino non posse, ut qui de morte victoriam retulisset, hoc ipsorum facinus occultum relinqueret: quemadmodum nec fieri potest, ut sol supra terras radians, et consuetum in coelo cursum peragens, totius generis humani notitiam subterfugiat. Quippe Servatoris nostri potentia longe praestantiori luce resplendens, nec ut sol corpora, sed animos hominum illustrans, totum jam terrarum orbem radiis implebat. Sed nihilominus ea quae impii ac profani homines adversus veritatem machinati fuerant, longo temporis spatio permanserunt. Nec ullus ex praesidibus, aut ex ducibus, aut ex ipsis etiam imperatoribus, qui ad tantum scelus evertendum idoneus foret, inventus est praeter unum Deo omnium regi acceptissimum principem. Qui divino animatus Spiritu, cum supra memoratum locum, omnibus purgamentis ac sordibus ab adversariis fraudulenter obstructum, et oblivioni penitus traditum esse indigne ferret, nec improbitati eorum qui id moliti fuerant cedendum esse arbitraretur, Dei adjutoris sui numine invocato, purgari praecepit: ratus eam maxime soli partem, quam adversarii contaminassent, sua opera ac ministerio divina frui magnificentia oportere. Simul atque hoc ab imperatore praeceptum est, continuo opera illa ad fraudem comparata, e sublimi ad solum dejecta sunt, et aedificia ad decipiendos homines constructa, cum ipsis statuis ac daemonibus diruta sunt ac dissipata.

CAPUT XXVII. Quomodo Constantinus templi materiam ac rudera longissime projici mandavit. Neque tamen hic conquievit imperatoris alacritas. Sed praeterea tolli ruta caesa, et quam longissime extra fines regionis projici mandavit. Quod itidem praeceptum protinus executioni mandatum est. Hucusque vero progressus imperator, nequaquam sibi satisfecit. Sed, divino quodam aestu incitatus, jussit ut loco altissime effosso, solum ipsum utpote daemonum piaculis contaminatum, simul cum egesta humo quam longissime exportaretur.

CAPUT XXVIII. Manifestatio sanctissimi sepulcri. Nec mora; istud quoque, ut jussum erat, impletum est. Postquam aliud solum, locus scilicet qui in imo erat, apparuit; tunc vero ipsum augustum sanctissimumque dominicae resurrectionis monumentum praeter omnium spem refulsit; et spelunca illa quae sancta sanctorum vere dici potest, resurrectionis Servatoris nostri quamdam expressit similitudinem, cum post situm ac tenebras quibus obtecta fuerat, rursus in lucem prodiit, et miraculorum quae ibi quondam gesta fuerant, historiam iis qui ad spectandum confluxerant manifestissime videndam exhibuit; rebus ipsis quae omni voce clarius sonant, Servatoris nostri resurrectionem testata.

CAPUT XXIX. Quomodo de construenda ecclesia ad praesides et ad Macarium episcopum litteras dedit. His ad hunc modum gestis, confestim imperator emissis constitutionibus et liberali sumptu suppeditato, circa salutarem speluncam Deo dignum templum regali magnificentia exstrui jubet. Quippe jam pridem hoc apud se constituerat, idque quod erat futurum, divina quadam alacritate praeviderat. Ac rectoribus quidem provinciarum per Orientem praecepit ut, impensis copiose subministratis, ingens amplumque et magnificum opus illud efficerent. Ad episcopum vero qui tunc temporis Hierosolymorum regebat ecclesiam ejusmodi litteras dedit, quibus salutaris fidei doctrinam apertissimis verbis adstruebat, ita scribens:

CAPUT XXX. Constantini ad Macarium epistola de aedificatione Martyrii Servatoris nostri. (Hanc epistolam hoc et duo seq. cap. complectentem videsis infra).

CAPUT XXXIII. Quomodo ecclesia Servatoris extructa fuerit, quam prophetae novam Hierusalem appellaverant. Et haec quidem ab imperatore scripta sunt. Caeterum effectus verba ipsa statim subsecutus est: et in ipso Servatoris nostri martyrio nova fabricata est Hierusalem, ex adverso veteris illius celeberrimae, quae post nefariam Domini caedem ultimam vastitatem experta, pro incolarum impietate poenas persolverat. Contra hanc igitur imperator tropaeum victoriae, quam Servator noster de morte retulerat, ambitioso cultu erexit. Atque haec forsitan fuerit recens illa ac nova Hierusalem, prophetarum vaticiniis praedicata, de qua in sacris voluminibus tot praeconia ab ipso divino Spiritu pronuntiata leguntur. Primum igitur sacram illam speluncam, utpote totius operis caput, exornavit: divinum scilicet monumentum, juxta quod olim coelesti lucé radians Angelus, regenerationem quae per Servatorem ostendebatur, omnibus nuntiaverat.

CAPUT XXXIV. Descriptio fabricae sancti sepulcri. Hoc, inquam, monumentum tamquam totius operis caput, imperatoris magnificentia eximiis columnis et maximo cultu primum omnium decoravit, et cujusquemodi ornamentis illustravit.

CAPUT XXXV. Descriptio atrii et porticuum. Transgressus inde est ad vastissimum locum libero patentem coelo. Cujus solum splendido lapide constravit, longissimis undique porticibus ad tria latera additis.

CAPUT XXXVI. Descriptio parietum tectique et ornatus atque inaurationis ipsius Basilicae. Quippe lateri illi quod e regione speluncae positum solis ortum spectabat, conjuncta erat basilica; opus plane admirabile, in immensam altitudinem elatum, et longitudine ac latitudine maxima expansum. Cujus interiora quidem versicoloribus marmoris crustis obtecta sunt: exterior vero parietum superficies, politis lapidibus probe inter se vinctis decorata, eximiam quamdam pulchritudinem, nihilo inferiorem marmoris specie, praeferebat. Ad culmen vero et cameras quod attinet, exteriora quidem tecta plumbo tamquam firmissimo quodam munimento ad hibernos imbres arcendos obvallavit. Interius autem tectum sculptis lacunaribus consertum, et instar vasti cujusdam maris compactis inter se tabulis per totam basilicam dilatatum, totumque auro purissimo coopertum, universam basilicam velut quibusdam radiis splendere faciebat.

CAPUT XXXVII. Descriptio geminarum utrinque porticuum et trium portarum orientalium. Porro ad utrumque latus geminae porticus, tam subterraneae quam supra terram eminentes, totius basilicae longitudinem aequabant, quarum concamerationes auro perinde variatae sunt. Ex his quae in fronte basilicae erant, ingentibus columnis fulciebantur: quae vero interiores, pessis magno cultu extrinsecus ornatis sustinebantur. Portae tres ad orientem solem apte dispositae introeuntium turbam exceperunt.

CAPUT XXXVIII. Descriptio hemisphaerii et duodecim columnarum cum crateribus. E regione harum portarum erat hemisphaerium, quod totius operis caput est, usque ad culmen ipsius basilicae protentum. Cingebatur id duodecim columnis, pro numero sanctorum Servatoris nostri apostolorum. Quarum capita maximis crateribus argenteis erant ornata, quos imperator tamquam pulcherrimum donarium Deo suo dicaverat.

CAPUT XXXIX. Descriptio atrii, exhedrarum et vestibulorum. Hinc ad eos aditus qui ante templum sunt progredientibus, aream interposuit. Erant autem in eo loco primum atrium, deinde porticus ad utrumque latus, ac postremo portae atrii. Post has totius operis vestibula in ipsa media platea in qua forum est rerum venalium, ambitioso cultu exornata, iter forinsecus agentibus, aspectum earum rerum quae intus cernebantur non sine quodam stupore exhibebant.

CAPUT XL. De numero donariorum. Hoc igitur templum tamquam salutiferae resurrectionis testimonium imperator exstruxit, et magnifico planeque regio apparatu decoravit. Nec dici potest quot quantisque ornamentis ac donariis, partim ex auro et argento, partim ex gemmis, illud diversimode venustavit. Quorum apparatum summo artificio elaboratum, et magnitudine, et numero, et varietate insignem, hic singillatim exponere haud vacat.

CAPUT XLI. De aedificatione Ecclesiae apud Bethlehem et in monte Olivarum. Alia quoque ejusdem regionis loca duabus sacris speluncis nobilitata ambitioso cultu exornare aggressus est. Et speluncam quidem illam in qua Servator noster divinam praesentiam suam primum exhibuit, et in carne nasci sustinuit, imperator convenienti honore affecit. In altera vero spelunca, ascensionis dominicae quae in montis vertice olim contigerat, memoriam honoravit. Atque haec loca magnifico cultu exornans, simul nomen matris suae, cujus opera ac ministerio tantum bonum humano generi procurabatur, ad aeternam posterorum memoriam consecravit.

CAPUT XLII. Quomodo Helena Augusta Constantini mater, Bethlehem orandi causa profecta, has Ecclesias aedificavit. Nam, cum illa debitum piae affectionis munus Deo omnium Regi persolvere decrevisset, et pro filio suo tanto scilicet imperatore, ac pro filiis ejus Caesaribus Deo carissimis, nepotibus suis, gratias cum supplicationibus agendas sibi esse statuisset, quamvis affecta jam aetate, tamen juvenili animo properavit, mulier singulari prudentia, ut terram veneratione dignam perlustraret, et Orientis provincias, urbesque ac populos cum regali quadam sollicitudine ac providentia inviseret. Postquam vero Servatoris nostri vestigia debito cultu venerata est, prout olim propheticus sermo praedixerat: Adoremus, inquit, in loco ubi steterunt pedes ejus, continuo pietatis suae fructum posteris etiam dereliquit.

CAPUT XLIII. Rursus de Ecclesia Bethlehemitica. Etenim Deo quem adoraverat duo statim templa dedicavit: alterum ad speluncam in qua natus est Dominus; alterum in eo monte ex quo in coelum ascenderat. Nam et Emmanuel, quod est nobiscum Deus, sub terra pro nobis nasci sustinuit, et locus nativitatis ipsius Bethlehem ab Hebraeis est appellatus. Ideoque Dei amantissima Augusta, deiparae Virginis partum eximiis monumentis ornavit, sacram illam speluncam omni cultus genere illustrans. Nec multo post imperator eamdem Domini nativitatem regalibus donariis honoravit, variis ex auro et argento monumentis, velisque acu pictis, matris suae cumulans magnificentiam. Praeterea imperatoris quidem mater in memoriam ascensionis Christi omnium Servatoris, in monte Olivarum sublimia exstruxit aedificia, in ipso montis vertice sacram erigens aedem cum templo. Hic porro Servatorem omnium Christum, arcanis mysteriis discipulos suos in ipsa spelunca initiasse verax testatur historia. Imperator vero hoc etiam in loco, variis ornamentis ac donariis summum omnium Regem veneratus est. Atque haec duo augusta ac pulcherrima monumenta, immortali memoria digna in duabus sacris speluncis, Helena Augusta, religiosi imperatoris mater religiosissima, piae devotionis argumenta Deo Servatori suo dedicavit, cum filius imperialis potentiae subsidium ei conferret. Nec multo post grandaeva mulier dignum laboribus suis praemium retulit. Nam, cum totum vitae suae tempus usque ad prima senectutis limina in summa felicitate traduxisset, et divinorum mandatorum uberes fructus tum verbis tum operibus protulisset, ac propterea vitam doloris expertem cum summa mentis et corporis sanitate peregisset, tandem exitum pietati suae convenientem et mercedem bonorum operum in hac etiam vita a Deo consecuta est.

CAPUT XLIV. De magnitudine animi et beneficentia Helenae. Quippe dum totum Orientem cum regali magnificentia peragrat, tum civitatibus, tum privatis qui ipsam adibant, innumera beneficia acervatim contulit, innumera quoque militaribus numeris liberali manu distribuit. Pauperibus autem ac nudis et omni ope ac solatio destitutis quamplurima donavit, illis pecuniam, his vestem, ad tegendam corporis nuditatem prolixe suppeditans. Alios item vinculis, aut metallorum aerumnis afflictos exsolvit; quosdam violentia potentiorum oppressos liberavit; nonnullos etiam ab exilio revocavit.

CAPUT XLV. Quomodo Helena in ecclesiis religiose versata sit. Hujusmodi operibus cum magnam sibi gloriam comparasset, pietatem erga Deum minime neglexit: nam et assidue, cunctis videntibus, in ecclesiam ventitabat, et sacras aedes eximiis ornamentis decorabat, ne minimarum quidem urbium sacella despiciens. Itaque videre erat mulierem prorsus admirabilem, modesto ac decenti habitu una cum reliqua multitudine versantem, suamque erga Deum religionem omni piorum operum genere declarantem.

CAPUT XLVI. Quomodo octogenaria, testamento facto, e vita decessit. Jam vero cum satis longo vitae spatio decurso ad feliciorem sortem vocaretur, annum aetatis agens circiter octogesimum, in ipso mortis confinio posita, testamento facto, ultimam voluntatem declaravit, haeredem relinquens unicum filium, solum imperatorem ac dominum orbis terrarum, cum filiis nobilissimis Caesaribus nepotibus suis. Quorum singulis, bona quae per universum orbem possidebat, divisit. In hunc modum, testamento facto, diem ultimum clausit, praesente et adstante ipsi tali tantoque filio, et omni obsequiorum genere matrem fovente, manusque ejus amplectente. Adeo ut nequaquam mori mulier beatissima, sed potius caducam hanc vitam cum immortali vita commutare, recte sentientibus videretur. Anima igitur illius in incorruptibilem et angelicam substantiam reformata, ad Deum Servatorem suum assumpta est.

CAPUT XLVII. Quomodo Constantinus matrem deposuit et qualiter illam coluit dum viveret. Cadaver autem ipsius honore haudquaquam vulgari affectum fuit. Nam cum ingenti satellitum numero in regiam urbem pervectum, ibidem in regali monumento depositum est. Hoc modo imperatoris mater vivendi finem fecit; mulier sempiterna memoria dignissima, tum ob religiosos actus quibus enituit, tum ob praestantissimum illum et admirabilem foetum qui ex illa ortus est. Quem quidem ob caeteras res, maxime vero ob pietatem in matrem, beatum convenit praedicare. Quippe illam, cum antea Dei cultrix non esset, tam piam ac religiosam praestitit, ut a communi omnium Servatore instituta fuisse videretur. Regalibus autem honoribus ita eamdem ornavit, ut in omnibus provinciis, tum a paganis, tum a militibus Augusta et imperatrix nuncuparetur, et aurei nummi ejus imagine signarentur. Quinetiam thesaurorum regalium potestatem ei Constantinus concesserat, quibus pro arbitrio et ex animi sui sententia, prout libitum esset uteretur. Nam et in hac parte matrem suam conspicuam et beatam omnium judicio reddidit. Quocirca ex iis quae ad memoriam illius illustrandam pertinent, non immerito haec etiam assumpsimus, quae imperator pro singulari sua pietate in honorem matris suae gessit, dum divinis obtemperat legibus, quae filiis debita in parentes officia injungunt. Hujusmodi pulcherrima opera in Palaestina imperator, uti diximus, exstruxit. Sed et in reliquis provinciis novas a fundamentis aedificans ecclesias, multo augustiores quam quae antea erant effecit.

CAPUT XLVIII. Quomodo Constantinopoli martyria construxit, omnemque idolorum cultum abolevit. Cum vero civitatem nominis sui ad summam gloriam extollere instituisset, plurimis eam oratoriis exornavit, amplissimisque martyriis et splendidissimis aedibus, partim in suburbiis, partim in ipsa civitate constructis. Atque hoc modo simul martyrum honoravit memoriam, simul civitatem suam ipsi martyrum Deo consecravit. Totus denique sapientia Dei exaestuans, urbem illam quam appellatione nominis sui insignire decreverat, omni idolorum cultu usque adeo vacuam esse voluit, ut nusquam in illa falsorum numinum simulacra in templis colerentur; ac ne arae quidem victimarum cruore contaminatae, nec hostiae igne consumptae cernerentur, nec daemonum festivitates, nec quidquam eorum quae apud superstitiosos vulgata sunt ibidem ageretur.

CAPUT XLIX. Signum crucis in palatio, et imago Danielis in fontibus. Vidisses igitur in fontibus qui sunt in medio foro, boni pastoris imagines, divinorum oraculorum peritis notissimas, Danielis item effigiem una cum leonibus aere expressam, et auri bracteis refulgentem. Tantus porro divini numinis amor imperatoris animum occupaverat, ut in totius palatii eminentissimo cubiculo, in maxima tabula, quae in medio lacunaris inaurati expansa est, signum dominicae passionis ex auro pretiosisque lapidibus elaboratum infixerit. Atque hoc tanquam praesidium ac tutelam imperii piissimus princeps statuisse mihi videtur.

CAPUT L. De ecclesiis quas Nicomediae et alibi exstruxit. His igitur ornamentis civitatem nominis sui decoravit. Urbem vero primariam Bithyniae, pulcherrimae et magnificentissimae ecclesiae monumento exornavit, erectis proprio sumptu in honorem Servatoris sui, eo etiam in loco tropaeis victoriae quam de hostibus et de adversariis Dei retulerat. In reliquis etiam provinciis, praecipuas ac nobilissimas quasque urbes oratoriorum magnificentia illustravit: exempli gratia urbem totius Orientis metropolim, quae ab Antiocho nomen traxit. In qua tamquam in vertice omnium ejus regionis provinciarum, singulare quoddam opus, seu amplitudinem, seu decorem spectes, Deo consecravit. Quippe universum templum longissimo extrinsecus ambitu circumscripsit. Interius vero basilicam ipsam ad summam erexit altitudinem; figura quidem octaedri constructam, plurimis vero circumquaque cubiculis et exhedris, et tam subterraneis locis quam solariis undique circumdatam. Quam quidem basilicam auro plurimo et aere, aliisque pretiosis speciebus copiosissime exornavit.

CAPUT LI. Quod in loco dicto Mambre ecclesiam aedificavit. Et haec quidem sunt praestantissima monumenta, quae imperator Deo consecravit. Cum autem didicisset illum ipsum Servatorem, qui nuper in terris versatus fuisset, jampridem viris quibusdam Dei amantissimis praesentiam Divinitatis suae in Palaestina exhibuisse juxta Quercum quae dicitur Mambre, illic etiam basilicam aedificari praecepit. Proinde ad rectores quidem provinciarum missa est imperatoris auctoritas, datis ad singulos litteris quibus jubebatur ut injunctum sibi opus ad exitum perducere maturarent. Nobis vero qui hanc historiam scribimus, plenam sapientiae direxit praedicationem. Cujus exemplum, hoc loco mihi inserendum videtur, quo principis Dei amantissimi cura ac diligentia certius possit agnosci. Exprobrans igitur nobis ea quae in memorato loco geri acceperat, haec ad verbum scripsit.

CAPUT LII. Constantini epistola ad Macarium de Mambre. (Hanc epistolam, hoc et sequenti capite contentam, videsis infra).

CAPUT LIV. Fana et simulacra ubique diruta. Haec omnia imperator ad gloriam salutiferae Christi virtutis omni studio peragebat, ac Deum quidem Servatorem suum hac ratione colere non cessabat. Gentilium vero superstitiosum errorem omnibus modis studebat convincere. Itaque quorumdam in urbibus fanorum vestibula nudabantur, valvis jussu imperatoris orbata; aliorum tectum corrumpebatur, tegulis amotis. Nonnullorum veneranda ex aere simulacra, quae error majorum multis jam annis magnifice jactabat, per fora urbis ab imperatore cognominatae omnium oculis subjecta sunt. Adeo ut ad ludibrium et contumeliam spectantium paterent expositi, hic Pythius Apollo, illic Sminthius, et in ipso quidem circo tripodes Delphici; Musae autem Heliconides in palatio. Denique civitas illa imperatori cognominis, tota passim repleta est signis aeneis, quae eleganti opere elaborata, per singulas provincias olim dedicata fuerant. Quibus cum homines morbo erroris oppressi, longo temporis spatio centenas victimas et holocausta incassum perinde ac diis immolavissent, sero tandem sapere didicerunt, postquam imperator iisdem ad risum et oblectamentum spectantium uti coepit. Simulacra vero ex auro fabrefacta, alio quodam ultus est modo. Nam, quoniam imperitam hominum multitudinem, infantium instar, hujusmodi erroris larvas ex auro argentoque fabrefactas frustra contremiscere cognoverat, eas e medio tollendas esse censuit; quippe quae velut fragmenta quaedam lapidum essent, ante pedes hominum in mediis tenebris ambulantium projecta, planumque deinceps et aequabile iter viae regiae cunctis esse aperiendum. Quae cum apud se reputasset, non militari manu, nec exercitu ad haec reprimenda sibi opus esse existimavit; sed unus aut alter ex familiaribus, ad hoc munus ei suffecerunt, quos ille solo propemodum nutu in omnes provincias direxit. At illi et imperatoris pietate, et sua ipsorum erga Deum religione confisi, per confertissimam turbam et per numerosam plebem iter facientes, passim per urbes et agros vetustum errorem aboleverunt. Ac primum quidem sacerdotes ipsos, non sine risu ac dedecore ex obscuris quibusdam recessibus deos suos proferre jubebant. Dehinc eosdem deos exteriore nudantes cultu, interiorem deformitatem quae sub picta latebat effigie, omnium conspectui subjiciebant. Postremo abrasa utiliore materia et in ignem conjecta atque conflata, ipsi quidem id quod commodum ac necessarium esse videbatur, sepositum reservabant. Quidquid vero superfluum ac prorsus inatile erat, ad perpetuam opprobrii memoriam superstitiosis reliquerunt. Aliud etiam praestitit princeps omni admiratione dignus. Eodem enim tempore quo mortuorum simulacra ex pretiosa materia confecta, eo quem diximus modo spoliabantur, caeteraque ex aere fabrefacta erant, convehenda curavit. Itaque dii illi delirantibus Graecorum fabulis celebrati, circumjectis restibus vincti trahebantur.

CAPUT LV. Eversio fani apud Aphaca in Phoenice, et impudicitiae abolitio. Posthaec imperator velut lucidissimam facem ex specula quadam attollens, undique regalibus oculis circumspiciebat, sicubi forte aliquae adhuc erroris reliquiae abditae superessent. Ac veluti Aquila pennis in coelum usque subvecta, cum acutissimo visu praedita sit, ea quae in terris longissime distant, ex sublimi facile despicit; sic ille, dum in pulcherrimae urbis suae palatio versatur, perniciosam quamdam animarum decipulam in Phoenice latere, tamquam e specula prospexit. Lucum scilicet ac templum, quod non in media urbe, nec in foro aut plateis positum erat, cujusmodi multa visuntur in civitatibus ornamenti causa ambitiose aedificata; sed devium, procul a triviis et publico calle, foedissimo daemoni quem Venerem appellant, in parte verticis Libani montis apud Aphaca consecratum. Erat illic schola quaedam nequitiae, omnibus impuris hominibus, et qui corpus suum omni licentia corruperant, aperta. Quippe effeminati quidam, et foeminae potius dicendi quam viri, abdicata sexus sui gravitate, muliebria patientes, daemonem placabant. Adhaec illegitimi mulierum concubitus et adulteria, foedaque ac nefaria flagitia in eo templo tamquam in loco ab omni lege ac rectore vacuo, peragebantur. Nec quisquam erat qui ea quae illic gerebantur observaret, propterea quod nemo vir gravis ac modestus eo accedere audebat. At non etiam imperatorem maximum latere potuerunt quae ibi perpetrabantur scelera. Sed cum ea ipsemet imperatoriae providentiae oculo inspexisset, hujusmodi templum indignum censuit quod solis radiis illustraretur. Proinde illud una cum simulacris ac donariis totum funditus everti jussit. Confestim igitur protervi erroris machinamenta imperatoris praecepto dissipata sunt, militibus ad purgandum locum operam suam praestantibus. Et qui lasciviae antea dediti fuerant, imperatoris minis conterriti, modeste se gerere didicerunt. Pari modo superstitiosi Gentiles illi, qui sibi multum sapere videntur, modestius agere sunt edocti. Qui quidem etiam ipsi suam stultitiam ac vanitatem reipsa didicerunt.

CAPUT LVI. Destructio templi Aesculapii Aegis. Nam cum maximus ac vulgatissimus superstitionis error circa illum Ciliciae daemonem vanissimos homines occupasset, ac prope infiniti eum tamquam servatorem ac medicum admirarentur; quippe qui nunc in templo dormientibus appareret, nunc morbos aegrotantium curaret (erat tamen ille revera seductor animarum, utpote qui homines decipi faciles, a vero Servatore abductos ad falsum impietatis errorem pertraheret) imperator pro more atque instituto suo: quippe qui zelatorem ac vere Servatorem Deum sibi colendum proposuerat, hoc etiam templum solo aequari praecepit. Nec mora, ad unum imperatoris nutum humi jacuit manu militari subversum templum, quod nobiles philosophi tantopere suspexerant: et una cum templo ille ipse qui intus latitabat, non daemon aut Deus, sed deceptor quidam animarum, qui longissimi temporis spatio homines in fraudem induxerat. Sic igitur ille qui malis et calamitatibus alios liberaturum se esse spondebat, nullum ipse sibi remedium reperit quo sese tueretur; non magis quam cum fulmine percussum eum fuisse fabulae fingunt. At non item fabulosa fuerunt imperatoris nostri facinora Deo imprimis accepta; sed per manifestissimam ipsius Servatoris vim atque virtutem, hoc templum una cum caeteris radicitus eversum est, adeo ut pristinae insaniae ne vestigium quidem ullum ibidem remanserit.

CAPUT LVII. Quomodo gentiles damnatis simulacris Deum agnoverunt. Itaque quotquot antea superstitioso daemonum cultui addicti fuerant, cum errorem suum confutatum oculis suis viderent, et omnium ubique templorum ac simulacrorum vastitatem intuerentur, alii ad salutarem Christi doctrinam se conferebant; alii, licet idem facere nollent, majorum tamen caeremonias utpote vanas atque inanes condemnabant; et quos antea pro diis habuissent deridebant. Quidni vero ita sentirent, cum sub externa simulacrorum specie tantam intus latentem spurcitiem cernerent. Nam aut cadaverum ossa, aut aridae calvariae suberant, impostorum fraude subreptae, aut sordidi panni turpi immunditia referti, aut denique foeni ac stipulae acervus. Quae cum in penetralibus simulacrorum anima carentium congesta aspicerent, et suam et parentum suorum summam dementiam incusabant: maxime cum animadverterent, in suis illis adytis, atque in ipsis simulacris nullum esse intus habitantem, non daemonem oracula fundentem, non Deum praedicentem futura, quemadmodum sibi antea persuaserant, immo ne obscurum quidem ac tenebrosum spectrum. Atque idcirco quodvis vel obscurissimum antrum et abditissimi quique recessus, iis qui ab imperatore missi erant facile patuerunt, adita quinetiam et inaccessa prius loca, ipsaque templorum penetralia, militum vestigiis terebantur, ex quo deprehensa et cunctorum oculis exposita est caecitas mentis, quae Gentiles omnes jampridem involutos tenebat.

CAPUT LVIII. Quomodo apud Heliopolim destructo Veneris fano, primus ecclesiam construxit. Atque haec inter praeclara imperatoris facinora merito recenseantur, sicut et illa quae singillatim in variis provinciis constituit. Cujusmodi illud est quod in urbe Phoenices Heliopoli ab eo gestum vidimus. Qua in urbe Gentiles quidem qui obscoenam libidinem deae Veneris vocabulo afficiunt, uxoribus ac filiabus suis stupri impune admittendi licentiam concesserant. Nunc vero nova lex ab imperatore directa est plena modestiae, qua cavetur ne quidquam eorum quae prius in more posita erant, in posterum praesumatur. Atque his rursus scriptas misit institutiones, utpote hanc praecipue ob causam a Deo destinatus, ut universos mortales temperantiae praeceptis imbueret. Quocirca ne ad hos quidem concionari per litteras dedignatus est, exhortans ut ad cognitionem Dei celeriter accederent. Statimque facta dictis consentanea ibidem adjecit, constructa eo etiam in loco Christiani cultus ingenti basilica. Adeo ut quod ab ultima usque hominum memoria nullibi fuerat auditum, tunc primum opere ipso completum sit, et civitas hominum superstitioso daemonum cultui addictorum, Ecclesiam Dei et presbyteros ac diaconos habere meruerit, et episcopus summo omnium Deo consecratus, ejus loci hominibus praefuerit. Ad haec imperator provida mente prospiciens ut quamplurimi ad fidem Christi accederent, plurima ibidem ad sublevandos pauperes largitus est; hac etiam ratione ad salutarem doctrinam homines alliciens atque invitans, ac tantum non verba ipsa proferens Pauli dicentis, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur.

CAPUT LIX. De tumultu Antiochiae propter Eustathium excitato. Verum enimvero cum ob haec omnes in summa hilaritate vitam agerent, et Ecclesia Dei apud cunctas ubique gentes omnibus modis extolleretur, rursus daemonis livor qui bonis semper insidias struit, adversus tantam rerum nostrarum felicitatem coepit insurgere, ratus imperatorem tumultibus nostris et insolentia exasperatum, alienato tandem erga nos animo fortassis futurum. Maximo igitur incendio conflato, Antiochenorum Ecclesiam tragicis quibusdam calamitatibus implevit, adeo ut parum abfuerit quin tota funditus civitas subverteretur; quippe cum populus quidem Ecclesiae duas in partes divisus esset, reliqua autem civitas simul cum magistratibus ac militibus, hostili modo inter se dissideret. Ventumque esset ad gladios, nisi divina providentia et imperatoris metus plebis impetum repressissent. Atque hic rursus principis clementia, instar Servatoris et animorum medici, aegris hominibus medicinam orationis adhibuit. Quippe unum ex iis quos circa se spectatos habebat, comitis honore decoratum, hominem fidelissimum, eo misit, plebem quasi legatione blanda compellans. Aliisque super alias scriptis litteris hortatus est eos ut paci studerent, docens qua ratione divinae religioni congruentia gererent. Ac tandem iis persuasit, excusavitque eos in suis litteris, asserens se coram audiisse ipsum qui totius seditionis auctor fuisset. Atque has ejus epistolas non vulgari doctrina et utilitate refertas, hoc loco apposuissem, nisi reis ignominiae notam inurerent. Quocirca has quidem inpraesentia omittam, quippe qui malorum memoriam haudquaquam renovare decreverim; eas vero solas hic inseram quas ille de aliorum pace et concordia gaudens et gratulans conscripsit. Quibus quidem litteris hortatur eos, ut alterius loci antistitem, cujus interventu pacem inter se fecissent, nequaquam sibi vindicare velint; sed potius juxta Ecclesiae ritum, eum episcopum eligant, quem ipse communis omnium Servator designaverit. Scribit autem tum ad populum, tum ad episcopos haec quae sequuntur.

CAPUT LX. Tres epistolae Constantini: prima ad Antiochenos ne Eusebium Caesarea abstraherent; secunda ad Eusebium. Quod Antiochiam recusaverit; tertia ad Synodum Antiochenam, ne Eusebium a Caesarea abstrahatur. (Hac epistolas, hoc et duab. seq. capit. contentas, videsis infra).

CAPUT LXIII. Quomodo haereses exscindere studuerit. Haec imperator praesulibus Ecclesiarum praecipiens, hortabatur eos ut ad laudem divinae religionis propagandam cuncta agerent. Postquam vero, sublatis e medio dissensionibus, Ecclesiam Dei ad concordiam et unanimem doctrinae concentum revocavit, inde transgressus, aliud impiorum genus, utpote pestilens humani generis venenum, abolendum esse censuit. Erant hi perniciosi quidam homines qui sub falsa modestiae et gravitatis specie urbes vastabant. Quos pseudoprophetas et rapaces lupos alicubi Servator appellat his verbis: Cavete a falsis prophetis qui venient ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Igitur, misso ad provinciarum praesides praecepto, hujusmodi hominum genus abegit ac fugavit. Praeter ipsam autem legem, imperator salutarem quoque institutionem ad eos nominatim direxit, exhortans homines ut quantocius poenitentiam agerent, Ecclesiam enim Dei ipsis portum salutis fore. Audi ergo quomodo in suis ad eos litteris concionatur.

CAPUT LXIV. Constantini constitutio adversus haereticos. (Hanc constitutionem, hoc et seq. cap. contentam, videsis infra.)

CAPUT LXVI. Quomodo nefariis libris apud haereticos repertis, plurimi eorum ad Catholicam redierint Ecclesiam. Hoc igitur modo haereticorum cubilia imperiali praecepto dissipata sunt, et ferae ipsae, id est impietatis illorum auctores in fugam acti. Eorum vero qui ab istis decepti fuerant, alii quidem imperatoris minis perterriti, spurio quodam et adulterino sensu in Ecclesiam irrepserunt, pro tempore callide dissimulantes. Nam quoniam libros eorum perquiri lex jubebat, quicumque vetitis artibus operam dabant, deprehendebantur. Quam ob causam simulatione utebantur, cuncta agentes ut salutem sibi compararent. Alii vero sincere atque ex animo ad spem meliorum transfugerunt. Porro Ecclesiarum antistites in utrosque sollicita inquisitione facta, eos quidem qui ovium pellibus obtecti simulanter accedere tentarent, procul abigebant. Eos vero qui sincere id agerent, aliquanto tempore exploratos, post idoneam probationem in numerum eorum qui ad sacros conventus admittebantur retulerunt. Et hoc quidem modo cum abominandis haereticis agebatur. Caeterum ii qui nullam in dogmatibus suis impietatem praeferrent, sed quorumdam schismaticorum culpa a communi societate sejuncti essent, sine mora in Ecclesiam sunt admissi. Hi ergo gregatim tamquam ex peregrina regione redeuntes, patriam suam postliminio recuperarunt, matremque Ecclesiam agnoverunt. A qua cum diutissime aberrassent, tandem laeti atque hilares post longum temporis spatium ad eam remeabant. Totius ergo corporis membra communi inter se vinculo jungebantur, et una compages coalescebat. Solaque catholica Dei Ecclesia, apte sibi cohaerens refulgebat, nullo aut haereticorum aut schismaticorum collegio usquam gentium relicto. Atque hujus praeclari facinoris, solus omnium qui unquam extiterunt imperator noster Deo acceptissimus, auctor fuit.

LIBER IV. ARGUMENTUM.--I. Qualiter donis ac promotionibus plurimos cohonestavit. --II. Remissio quartae partis censuum. --III. Peraequatio et relevatio censuum. --IV. Quomodo in pecuniariis causis, iis qui causa ceciderant ipse de suo largiebatur. --V. Scytharum per signum crucis devictorum subactio. --VI. Sarmatarum subactio, cum servi adversus dominos rebellassent. --VII. Variorum barbarorum legationes et munera eis ab imperatore donata. --VIII. Quod Persarum regi qui legatos ad ipsum miserat, scripsit in gratiam Christianorum illic agentium. --IX. Epistola Constantini ad Saporem Persarum regem, summa cum pietate Deum et Christum confitentis. --X. Contra simulacra, et de glorificatione Dei. --XI. Contra tyrannos et persecutores, et de captivitate Valeriani. --XII. Quod persecutorum ruinam viderit, quodque jam ob Christianorum pacem laetatur. --XIII. Exhortatio ut Christianos in Perside agentes complectatur. --XIV. Quomodo assiduis Constantini precibus pax data est Christianis. --XV. Quod in nummis et imaginibus, precantis habitu effingi se jussit. --XVI. Quod imagines suas in templis idolorum poni lege lata prohibuit. --XVII. Precationes in palatio, et recitatio sacrarum Scripturarum. --XVIII. Ut diem Dominicum et sextam feriam honorari praeceperit. --XIX. Quomodo etiam gentiles milites diebus dominicis orare docuerit. --XX. Forma precationis a Constantino militibus tradita. --XXI. In armis militum signum dominicae crucis exprimi jubet. --XXII. Studium precandi, et cultus festi paschalis. --XXIII. Quomodo idolorum cultum prohibuit, martyrum autem festa honoravit. --XXIV. Quod rerum externarum quasi episcopum se esse dixit. --XXV. De prohibitione sacrificiorum et initiationum, et de abolitis gladiatoribus et impuris sacerdotibus Nili. --XXVI. Correctio legis adversus orbos, et legis de testamentis. --XXVII. Quod legem tulit ne Judaei Christianum mancipium haberent, utque conciliorum decreta rata essent, et caetera. --XXVIII. Dona in ecclesias collata, et pecuniae virginibus ac pauperibus erogatae. --XXIX. Lucubrationes et declamationes Constantini. --XXX. Quod cuidam avaro sepulcri modum delineavit, ut ei pudorem incuteret. --XXXI. Quod ob nimiam clementiam irrisus est. --XXXII. De Constantini oratione quam ad sanctorum coetum scripsit. --XXXIII. Quomodo Eusebii de Servatoris sepulcro panegyricas orationes stans audierit. --XXXIV. Quod de Pascha et de sacris codicibus ad Eusebium scripsit. --XXXV. Epistola Constantini ad Eusebium, in qua orationem de pascha laudat. --XXXVI. Constantini ad Eusebium epistola de conficiendis sacris Codicibus. --XXXVII. Quomodo confecti fuerint Codices. --XXXVIII. Quomodo Emporium Gazaeorum, ob Christianismum urbs facta et Constantia cognominata est. --XXXIX. Quod in Phoenice urbs facta est Constantina, et in aliis urbibus idola diruta et Ecclesiae exstructae. --XL. Quod cum trinis decennalibus tres filios Caesares creavisset, dedicationem martyrii Hierosolymis celebravit. --XLI. Quod inter haec Synodum Tyri haberi constituit ob quasdam in Aegypto controversias. --XLII. Epistola Constantini ad Synodum Tyri congregatam. --XLIII. Quomodo ad dedicationem ecclesiae Hierosolymorum, Episcopi ex omnibus provinciis convenere. --XLIV. Quomodo per Marianum notarium excepti sint, et pecuniae pauperibus erogatae; et de donariis ecclesiae. --XLV. Episcoporum in conventibus sermones, et ipsius qui haec scripsit Eusebii. --XLVI. Quod descriptionem martyrii, et orationem de tricennalibus, coram ipso imperatore postea recitavit. --XLVII. Quod Nicaena quidem synodus vicennalibus Constantini; dedicatio vero basilicae Hierosolymorum contigit tricennalibus. --XLVIII. Quomodo immodicas cujusdam laudes aegre tulerit. --XLIX. Nuptiae Constantii Caesaris, ejus filii. --L. Legatio et munera ab Indis missa. --LI. Quomodo Constantinus diviso in tres filios imperio, eos regnandi arte et pietatis officiis instituit. --LII. Quomodo eos virilem aetatem ingressos, pietatem docuerit. --LIII. Quod cum duobus ac tringinta annis regnaverit, et plusquam 60 annis vixerit, integra semper fuit valetudine. --LIV. De iis qui eximia ejus humanitate ad avaritiam et pietatis simulationem abusi sunt. --LV. Qualiter usque ad ultimum vitae diem orationes scripsit. --LVI. Quomodo ad bellum Persicum proficiscens episcopos sibi adjunxit, et tentorium in speciem ecclesiae paravit. --LVII. Quomodo susceptis Persarum legatis, festo paschae die cum aliis pernoctavit. --LVIII. De constructione martyrii apostolorum Constantinopoli. --LIX. Descriptio ejusdem martyrii. --LX. Quod etiam in eo templo sepulcrum sibi aedificavit. --LXI. Imperatoris aegritudo et orationes Helenopoli: item de ejus baptismo. --LXII. Quibus verbis Constantinus postulavit ab episcopis, ut baptismum sibi conferrent. --LXIII. Quomodo post baptismum Deum laudavit. --LXIV. Constantini mors die festo Pentecostes circa meridiem. --LXV. Militum et tribunorum planctus. --LXVI. Quomodo funus Nicomedia Constantinopolim deductum est in palatium. --LXVII. Quomodo etiam post mortem a comitibus et reliquis perinde ac vivus honoratus est. --LXVIII. Quomodo exercitus judicio, filii ejus Augusti sunt nuncupati. --LXIX. Romae luctus ob mortem Constantini, et imagines ei decretae. --LXX. Quomodo funus Constantinopoli depositum sit a Constantio. --LXXI. Missa in apostolorum martyrio celebrata in exequiis Constantini. --LXXII. De Phoenice ave. --LXXIII. Quomodo in nummis Constantinum velut in coelum ascendentem expresserint. --LXIV. Quod cum Deum coluisset, merito etiam a Deo honoratus est. --LXXV. Quod superiores omnes imperatores pietate superavit.

CAPUT PRIMUM. Qualiter donis ac promotionibus plurimos cohonestavit. Tot tantasque res ad amplificationem et gloriam Ecclesiae Dei imperator cum ageret, cunctaque eo consilio administraret ut Servatoris nostri doctrina summis omnium laudibus exciperetur, civilia interim negotia haudquaquam neglexit. Verum hac quoque in parte omnium provinciarum incolas variis et continuis beneficiis afficere nunquam destitit; nunc quidem publice erga omnes paternam quamdam exhibens sollicitudinem, nunc privatim singulos ex familiaribus suis variis ornans dignitatibus, et prolixa animi magnitudine omnia omnibus largiens. Nec eveniebat unquam ut a scopo aberraret qui ab imperatore beneficium petebat; nec ullus qui bonum aliquod ab eo speravisset, spe sua frustratus discessit. Quippe alii pecunias, alii praedia impetrabant. Alii consulari, alii senatoria dignitate ornabantur. Nonnulli consulares, plures praesides designabantur. Comites vero, alii primi ordinis fiebant, alii secundi, alii tertii. Porro perfectissimatu et aliis plurimis ejusmodi dignitatum titulis innumerabiles alii donabantur. Namque imperator quo plures honore afficeret, varias dignitates excogitaverat.

CAPUT II. Remissio quartae partis censuum. Quantopere vero studuerit ut universo hominum generi hilarem ac tranquillam vitam praestaret, vel ex hoc uno exemplo perspici potest, quod ad vitam hominum imprimis utile, et generaliter ad omnes propagatum, etiamnum communi omnium sermone celebratur. Ex annuis tributis quae terrae nomine conferebantur, quartam detrahens partem, agrorum possessoribus donavit: adeo ut si hujus annuae detractionis rationem inieris, quarto quoque anno fructuum Domini a praestatione tributaria immunes essent. Quod quidem lege sancitum et in futurum tempus confirmatum, non praesentibus modo, verum etiam liberis posterisque eorum, perpetuam nullaque oblivione delendam imperatoris beneficentiam praestitit.

CAPUT III. Peraequatio ac relevatio censuum. Jam vero cum nonnulli terrae descriptiones et jugationes a superioribus principibus factas reprehenderent, agrosque suos nimium oppressos esse quererentur, hic etiam princeps, justitiae legibus obtemperans, peraequatores mittebat qui a supplicantibus damnum depellerent.

CAPUT IV. Quomodo in pecuniariis causis, iis qui causa ceciderant, ipse de suo largiebatur. Quinetiam quoties inter duos litigantes sententiam pronuntiaverat, ne forte is qui causa ceciderat tristior eo secundum quem lis dicta erat abscederat, ex propriis bonis donabat victis, interdum praedia, nonnumquam pecunias; hac ratione efficiens ut victus non minus quam is qui causam obtinuerat laetus domum rediret, utpote qui in conspectum principis venire meruisset. Neque enim fas esse existimabat ut qui coram tanto principe stetisset, moestus unquam ac tristis recederet. Proinde uterque litigantium laeto ac renidenti vultu ex judicio redibat: et imperatoris animi magnitudo cunctis admirationi erat.

CAPUT V. Scytharum per signum crucis devictorum subactio. Quid hic necesse est quasi obiter commemorare, quomodo ille barbaras gentes sub imperii Rom. ditionem redegit, qualiter indominatas antehac, nec ulli unquam parere suetas Scytharum Sarmatarumque nationes primus sub jugum misit, ac per vim eo adegit, ut vel inviti dominos agnoscerent Romanos? Scythis quidem superiores etiam imperatores tributa pendebant, et barbaris Romani reipsa serviebant, annuam solventes pecuniam. Verum imperator hanc indignitatem ferre non potuit, nec victori principi decorum esse existimavit eadem pendere quae priores principes pependissent. Itaque, Servatoris sui auxilio fretus, triumphali signo ac tropaeo in eos etiam illato, brevi cunctos subegit. Ac resistentes quidem et contumaces armis domuit, reliquos prudentibus legationibus mitigans, a ferina legumque experte vita ad humanam civilemque traduxit. Hoc modo Scythae Romanis tandem parere didicerunt.

CAPUT VI. Sarmatae subacti, cum servi adversus dominos rebellassent. At Sarmatas Deus ipse Constantini pedibus substravit, et homines barbarico fastu intumescentes hoc subegit modo. Nam cum Scythae bellum eis intulissent, Sarmatae servos suos ut hostibus resisterent, armaverant. Servi, parta de hostibus victoria, arma in dominos vertere coeperunt, cunctosque patriis sedibus expulerunt. Hi vero nullum alium salutis portum quam Constantinum reperere. Qui servare homines assuetus, universos infra fines imperii Romani recepit. Et eos quidem qui idonei essent militaribus copiis adscripsit, reliquis ad necessaria vitae subsidia agros colendos assignavit. Adeo ut feliciter sibi cessisse calamitatem suam ipsi faterentur, quippe qui barbaricam feritatem Romana libertate mutassent. Hac ratione Deus plurimas barbarororum gentes ejus adjunxit imperio.

CAPUT VII. Variorum Barbarorum legationes et munera eis ab Imperatore donata. Quippe ex omnibus locis legati continue ad eum accedebant, quaecumque apud ipsos pretiosissima habentur dona ei offerentes. Adeo ut nos ipsi pro foribus palatii, varias formas atque habitus Barbarorum ordine stantium aliquando conspexerimus, quorum et vestitus et ornatus dispar erat, coma item et barba longe dissimilis. Torvus aspectus et barbarus ac terrorem incutiens; corporum enormis proceritas. Et aliorum quidem rubicundi vultus, aliorum vero nive ipsa candidiores. Nonnullis media quaedam coloris inerat temperatura. Quippe Blemmyes et Indi atque Aethiopes, qui, ut ait Homerus, bifariam divisi in extimo terrarum degunt, inter illos quos dixi barbaros conspiciebantur. Horum singuli quemadmodum in tabulis vulgo pingi videmus, seorsum quisque ea ad imperatorem afferebant, quae apud ipsos in pretio sunt. Alii coronas aureas, alii diademata gemmis conserta, alii pueros flava caesarie conspicuos, quidam barbaricas vestes auro et floribus intextas; hi equos, illi clypeos, et hastas longas, et sagittas, et arcus. Atque his donis significabant obsequium ac societatem armorum offerre se imperatori si vellet. Ille vero a singulis oblata accipiens ac seponens, tot tantaque eis vicissim donabat, ut momento temporis ditissimos redderet eos qui dona attulissent. Sed et ex eorum numero nobilissimos quosque Romanis dignitatibus ornabat; adeo ut plerique illorum, obliti reditus in patriam, hic apud nos manere maluerint.

CAPUT VIII. Quod Persarum Regi qui legatos ad ipsum miserat scripsit in gratiam Christianorum illic agentium. Jam vero cum rex etiam Persarum per legatos notitiam ambiret Constantini, donaque ad eum misisset, pacis et amicitiae signa; id agens scilicet ut cum illo foedus iniret; hic etiam imperator, excellenti quadam animi utens magnitudine, eum qui prior honore ipsum affecerat, munerum magnificentia longe superavit. Cumque apud Persas crebras esse Ecclesias Dei accepisset, et numerosam populorum multitudinem intra Christi ovilia congregari; hoc nuntio magnopere delectatus, utpote communis quidam omnium ubique agentium hominum tutor et curator, ad illa etiam loca provindentiam suam pro cunctorum commodis laborantem extendit.

CAPUT IX. Epistola Constantini ad Saporem Persarum Regem, summa cum pietate Deum et Christum confitentis. (Hanc epistolam, quam hoc et quatuor seq. cap. continent, videsis infra).

CAPUT XIV. Quomodo assiduis Constantini precibus pax data est Christianis. In hunc modum cum omnes ubique gentes instar navis cujusdam, unius gubernatoris regerentur industria, et imperium ac religionem famuli Dei libentissime amplecterentur; nec ullus amplius Romanum imperium perturbaret, cuncti posthac tranquillam et quietam vitam agebant. Imperator vero cum piorum hominum preces ad salutem reipublicae plurimum conferre existimaret, eas quoque necessario conciliandas sibi putavit. Itaque et ipse supplex Dei opem imploravit, et praesidibus Ecclesiarum praecepit ut pro se preces ad Deum funderent.

CAPUT XV. Quod in nummis et imaginibus precantis habitu effingi se jussit. Quanta porro divinae fidei vis ac virtus in ejus animo insederit, vel ex hoc uno conjici facile potest, quod in aureis nummis exprimi se jussit vultu in coelum sublato, et manibus expansis instar precantis. Et hujus quidem formae nummi per universum orbem romanum cucurrerunt. In ipsa vero regia juxta quasdam januas in imaginibus ad ipsum vestibuli fastigium positis depictus est stans, defixis quidem in coelum oculis, manibus autem expansis precantis in modum.

CAPUT XVI. Quod imagines suas in templis idolorum poni lege lata prohibuit. Sic igitur ille se Deo supplicantem etiam in tabulis pictis exhibuit. Quin etiam lege lata vetuit imagines suas in idolorum templis dedicari, ne forte errore vetitae superstitionis vel inani specie tenus inquinaretur.

CAPUT XVII. Precationes in palatio, et recitatio sacrarum Scripturarum. Verum his longe augustiora perspiciet quicumque attendere voluerit qualiter ille in palatio quamdam velut ecclesiam Dei constituit. Ac diligentia quidem et alacritate praeibat cunctis qui in ecclesiam illam erant adscripti: et sacros codices in manus sumens oracula a Deo edita attento animo meditabatur. Posthac solemnes preces cum universo aulicorum coetu recitabat.

CAPUT XVIII. Diem Dominicum et sextam feriam honorari praecipit. Diem vero precationibus congruum haberi constituit eum qui primus est et caput caeterorum, et qui revera dominicus est ac salutaris. Praeterea diaconos et Deo consecratos ministros, qui vitae gravitate et reliquis virtutibus ornati essent, totius domus custodes ordinavit. Denique protectores et stipatores fidi, benevolentiae et fidei armis instructi, imperatorem ipsum pietatis magistrum habebant; et salutarem ac dominicum diem perinde honorabant; eoque die precationes imperatori gratas ad Deum fundebant. Reliquos etiam mortales ad idem faciendum incitavit princeps beatissimus; utpote qui id maxime in votis haberet, ut universos homines paulatim Dei cultores efficeret. Atque ob hanc causam cunctis sub imperio romano degentibus praecepit, ut dominico die feriarentur, utque diem qui est pridie sabbati similiter honorarent, in memoriam, ut videtur, earum rerum quae a communi omnium Servatore illis diebus gestae esse perhibentur. Porro cum exercitum omnem ad salutaris diei, qui lucis ac solis appellatur nomine, religiosum cultum institueret, iis quidem qui fidem divinitus inspiratam amplexi erant, exercendi se ex more institutoque Ecclesiae Dei tempus atque otium indulsit, quo absque ullo impedimento orationibus vacarent.

CAPUT XIX. Quomodo etiam gentiles milites diebus dominicis orare docuerit. Reliquis vero qui divinae fidei doctrinam nondum susceperant, altera lege praecepit ut dominicis diebus in campum purum procederent, et precationem quam antea didicissent, simul omnes signo dato ad Deum funderent. Neque enim hastis et armatura, nec corporis viribus confidere eos oportere, sed summum omnium Deum, auctorem bonorum omnium ipsiusque adeo victoriae agnoscendum esse, cique solemnes preces persolvi debere, manibus quidem in coelum sublatis, mentis autem oculis altius ad ipsum usque coeli regem erectis; hunc victoriae auctorem, hunc servatorem custodemque et adjutorem invocare in precationibus eos debere. Ipse porro precationis formam cunctis militibus tradidit, jubens ut latino sermone omnes pronuntiarent ad hunc modum.

CAPUT XX. Forma precationis a Constantino militibus tradita. Te solum agnoscimus Deum; te Regem profitemur; te adjutorem invocamus. Tui muneris est quod victorias retulimus, quod hostes superavimus. Tibi ob praeterita jam bona gratias agimus, et futura a te speramus. Tibi omnes supplicamus, utque imperatorem nostrum Constantinum, una cum piissimis ejus liberis incolumem et victorem diutissime nobis serves, rogamus. Haec die solis a militaribus numeris fieri, et haec verba inter precandum ab iis proferri praecepit.

CAPUT XXI. In armis militum signum dominicae crucis exprimi jubet. Quin etiam in ipsis armis salutaris tropaei signum jussit effingi. Utque ante instructum armis exercitum, non aurea signa et simulacra, ut antea moris erat, sed solum crucis tropaeum praeferretur, mandavit.

CAPUT XXII. Studium precandi et cultus festi paschalis. Ipse vero utpote sacrorum mysteriorum particeps, in intimis palatii sui penetralibus quotidie statis horis sese includens, remotis arbitris solus cum solo colloquebatur Deo; et in genua provolutus, ea quibus opus haberet supplici prece postulabat. In ipsis autem salutiferae festivitatis diebus, disciplinae atque exercitationum vigorem intendens, cunctis animi et corporis viribus collectis, pontificis atque hierophantae munere fungebatur. Et ipse quidem caeteris omnibus praeibat ad festi celebrationem. Sacram autem vigiliam in diurnum splendorem converterat, accensis tota urbe cereorum quibusdam columnis per eos quibus id operis erat injunctum. Lampades quoque accensae cuncta passim loca illustrabant; adeo ut haec mystica vigilia quovis vel splendidissimo die splendidior redderetur. Simul vero ac dies illuxerat, Servatoris nostri beneficentiam imitari studens, universis gentibus, provinciis ac populis largam manum porrigebat; opulentissima donans omnibus munera.

CAPUT XXIII. Quomodo idolorum cultum prohibuit, martyrum autem festa honoravit. Hoc igitur modo ipse Deo suo sacra faciebat. Caeterum cunctis sub romano imperio degentibus, tam plebiis quam militibus, occlusae erant fores cultus simulacrorum, et quodvis sacrificiorum genus interdictum. Missa quoque lex est ad praesides provinciarum, ut diem dominicum etiam ipsi venerarentur. Iidem festos martyrum dies jussu principis observabant, et ecclesiasticarum festivitatum tempora debito honore prosequebantur. Quae quidem omnia summo cum imperatoris peragebantur gaudio.

CAPUT XXIV. Quod rerum externarum quasi episcopum se esse dixit. Quocirca non absurde, cum episcopos aliquando convivio exciperet, se quoque episcopum esse dixit, his fere verbis usus nobis praesentibus. Vos quidem, inquit, in iis quae intra Ecclesiam sunt episcopi estis, ego vero in iis quae extra geruntur episcopus a Deo sum constitutus. Itaque consilia capiens dictis congruentia, omnes imperio suo subjectos episcopali sollicitudine gubernabat; et quibuscumque modis poterat, ut veram pietatem consectarentur, incitabat.

CAPUT XXV. De prohibitione sacrificiorum et initiationum, et de abolitis gladiatoribus et impuris sacerdotibus Nili. Hinc est quod crebris legibus et constitutionibus interdixit omnibus, ne simulacris sacrificarent; ne vates curiose consulerent; neve simulacra erigerent, aut arcana sacra peragerent; postremo ne cruentis gladiatorum spectaculis urbes contaminarent. Cumque Aegyptii et Alexandrini fluvium suum ministerio quorumdam hominum effeminatorum colere consuevissent, lex quoque ad eos data est, ut omnis Androgynorum natio tanquam adulterina e medio tolleretur; nec usquam conspicerentur ii qui hujusmodi impudicitiae morbo laborassent. Sed quoniam superstitiosi homines existimabant Nilum posthac more solito agros suos minime irrigaturum, imperatoris legi favens Deus, contrarium prorsus quam speraverant praestitit. Nam illi quidem qui urbes obscoenitate sua polluebant esse desierunt. Ipse autem fluvius, quasi expiata purgataque ipsi tota regione, uberior quam unquam antea affluxit, et largiore aquarum copia exundans, agros omnes irrigavit: stultos homines reipsa docens atque admonens, impuros quidem aversari oportere; soli autem Deo omnium bonorum auctori prosperos casus esse adscribendos.

CAPUT XXVI. Correctio legis adversus orbos, et legis de testamentis. Verum enimvero cum hujusmodi res pene innumerabiles in singulis provinciis ab imperatore gestae sint, quicumque eas curiosius scribere aggressi fuerint, amplissimam certe materiam habituri sunt. Cujusmodi est quod plurimas leges ad majorem sanctitatem traducens, pro antiquis novas fecit. Atque hujus rei forma uno aut altero exemplo declarari potest. Orbos antiquae leges haereditatis patrum ademptione plectebant. Eratque lex haec sane atrocissima; quippe quae homines liberis destitutos, tanquam alicujus criminis reos, poena afficeret; imperator vero, hoc abrogato jure, sanctam ac religiosam legem tulit. Eos enim qui sponte ac dedita opera peccarent congruo supplicio afficiendos esse aiebat. At vero multis natura liberos denegavit; qui cum numerosam sobolem sibi optassent, tamen ob corporis infirmitatem liberis caruerunt. Alii sine liberis ideo vixerunt, non quod successores habere liberos nollent, sed quod muliebrem copulam aversarentur, prae ardentissimo amore philosophiae id continentiae genus amplexi. Multae praeterea mulieres divino cultui consecratae, castitatem atque omnimodam virginitatem coluerunt; et tam animos suos quam corpora purissimae ac sanctissimae vitae mancipaverunt. Quid ergo? utrum hoc supplicio, an potius admiratione et approbatione dignum haberi oportuit? Etenim hujus rei vel conatus ipse maximam laudem meretur: effectus vero naturae humanae vires excedit. Eos igitur quibus naturalis infirmitas, licet maxime cupientibus, liberos denegavit, miseratione prosequi potius quam poena afficere decet. Qui vero sublimioris philosophiae amore ducitur, is non mulcta, sed admiratione omnium dignus est. Ad hunc modum imperator summa cum aequitate legem illam correxit. Praeterea antiquis legibus cautum fuerat, ut morientes et ultimum, ut ita dicam, ducentes spiritum, certis quibusdam verbis testamenta scrupulose componerent; praescriptaeque erant formulae et solemnitates, ac verba quae addi oporteret. Ex quo plurimae fraudes admittebantur ad circumscribendam morientium voluntatem. Quod imperator cum animadvertisset, hanc etiam legem emendavit; statuens ut nudis verbis et qualicumque oratione testamentum condere morientibus liceret, et supremam voluntatem quovis scripto declarare; aut si mallent sine scripto testari, id facerent adhibitis duntaxat testibus idoneis, qui fidem servare absque mendacio possent.

CAPUT XXVII. Quod legem tulit ne Judaei christianum mancipium haberent, utque conciliorum decreta rata essent, et caetera. Quinetiam legem tulit, ne Christianus ullus serviret Judaeis. Neque enim fas esse, ut ii qui a Domino redempti essent, prophetarum ac Domini interfectoribus servitutis jugo subderentur. Quod si quis christianae religionis, servus penes Judaeum deprehenderetur, illum quidem libertate donari, Judaeum vero mulctari pecunia jussit. Jam vero episcoporum sententias quae in conciliis promulgatae essent, auctoritate sua confirmavit; adeo ut provinciarum rectoribus non liceret episcoporum decreta rescindere. Cuivis enim judici praeferendos esse sacerdotes Dei. Hujus modi pene innumeras leges subditis suis promulgavit: quas quidem peculiari volumine tradere, ad perspiciendam hac etiam in parte imperatoris prudentiam, majoris otii fuerit. Quid nunc attinet commemorare, quemadmodum summo omnium Deo sese applicans, a prima luce ad vesperam quos ex omni hominum numero beneficiis afficeret, sollicite inquirebat; seque erga omnes aequum ac civilem, bene de cunctis merendo, praebebat.

CAPUT XXVIII. Dona in Ecclesias collata, et pecuniae virginibus ac pauperibus erogatae. Sed praecipue in ecclesias Dei plurima contulit dona, nunc agros, nunc annonas in alimoniam pauperum et viduarum ac pupillorum largiens. Denique etiam vestes nudis hominibus fieri sollicita provisione curavit. Prae caeteris vero eos maxime honorabat, qui se totos divinae philosophiae addixissent. Ipsum quidem sanctissimum perpetuarum Dei virginum coetum tantum non venerabatur, cum ipsum cui se consecraverant Deum, in earum mentibus habitare, pro certo haberet.

CAPUT XXIX. Lucubrationes et declamationes Constantini. Quin et totas interdum noctes vigil traducebat, suam ipse mentem divinarum rerum meditatione instruens. Et per otium scribendis orationibus vacans, crebras habebat conciones: quippe qui officii sui esse existimaret, populos sibi subjectos praeceptis rationis regere, et principatum suum rationis imperium efficere. Quocirca ipse quidem concionem advocabat. Caeterum innumerabilis accurrebat multitudo, principem philosophantem auditura. Quod si forte inter dicendum, de theologia loquendi aliqua sese obtulisset occasio, stans illico contracto vultu ac demissa voce, cum singulari religione ac modestia divinae doctrinae mysteriis initiare auditores videbatur. Cumque universi faustis vocibus ei applauderent, ipse eis innuebat ut sursum oculos attollerent, unumque illum summum omnium Regem praecipuo cultu et admiratione prosequerentur. Porro orationum suarum partitionem ita faciebat, ut primum quidem refutationem erroris gentilium in multis diis colendis, quasi fundamentum substerneret; certis rationibus adstruens, superstitionem illorum meram fraudem esse, et impietatis propugnaculum. Post haec de singulari imperio Dei disserebat. Tum sermonem faciebat de providentia, qua et universa reguntur et singula. Hinc ad salutarem progrediens dispensationem, hanc quoque necessario et convenienti ratione factam fuisse ostendebat. Inde orationis cursum promovens, disputationem de divino judicio aggrediebatur. Quo in loco auditorum animos gravissime perstringebat; raptores coarguens, et violentos, et eos qui se pecuniarum inexplebili cupiditati mancipassent. Nonnullos etiam e familiaribus suis qui aderant, quodam quasi orationis flagello verberans, conscientiae stimulis agitatos, demittere oculos cogebat. Quibus clara voce contestans denuntiabat ipsos actorum suorum rationem Deo esse reddituros. Quippe sibi quidem imperium orbis terrarum a Deo traditum esse: se vero divini numinis exemplo, partes imperii regendas ipsis commisisse: caeterum omnes rationem gestorum suorum supremo regi tandem reddituros. Haec ille contestabatur assidue; haec suggerebat; his illos documentis imbuebat. Verum ipse quidem sinceritate fidei suae confisus, talia et sentiebat et praedicabat. Illi autem indociles ac velut obsurdescentes adversus pulcherrima documenta perstabant: lingua quidem ipsa plausuque et acclamationibus dicta comprobantes; sed reipsa ob inexplebilem cupiditatem ea negligentes.

CAPUT XXX. Quod cuidam avaro sepulcri modum delineavit, ut ei pudorem incuteret. Proinde quemdam ex familiaribus manu apprehensum his aliquando verbis compellavit. Quousque tandem, heus tu, cupiditatem extendimus? Deinde cum hasta quam prae manibus habebat, humani corporis staturam humi delineasset: Etiamsi, inquit, cunctas hujus saeculi divitias, totumque adeo orbem terrarum tibi comparasses, tamen nihilo plus quam hoc a me descriptum terrae spatium ablaturus es, si modo etiam hoc tibi concessum fuerit. Neque tamen beatissimus princeps, cum haec et ageret et diceret, quemquam a pristina pravitate revocavit. Verum ipso rerum eventu manifestissime comprobatum est, imperatoris monita divinis oraculis potius, quam nudis sermonibus similia extitisse.

CAPUT XXXI. Quod ob nimiam clementiam irrisus est. Porro cum nullus esset extremi supplicii metus, qui malos homines a sceleribus deterreret, imperatore prorsus in clementiam propenso, et ex provinciarum rectoribus nemine crimina coercente, eo factum est, ut publica administratio non mediocrem reprehensionem subierit; utrum jure, an injuria statuat quisque prout videbitur. Mihi interim fas sit rerum veritatem scriptis prodere.

CAPUT XXXII. De Constantini oratione, quam ad Sanctorum coelum scripsit. Et imperator quidem latino sermone orationes componebat. Eas vero in graecam postea linguam convertebant interpretes, quibus id munus erat injunctum. Ex his orationibus graeco sermone translatis, exempli gratia unam huic operi subjiciam, quam ille ad sanctorum coetum inscripsit, Ecclesiae Dei lucubrationem illam nuncupans: ne cui forte nostrum super his rebus testimonium vana atque inanis fabula esse videatur.

CAPUT XXXIII. Quomodo Eusebii de Servatoris sepulcro panegyricas orationes stans audierit. Illud vero quod nobis praesentibus gessit princeps mirabilis, nequaquam mihi videtur silentio praetereundum. Nam cum singulari ejus in Deum pietate confisi, rogassemus aliquando ut nos de Servatoris nostri sepulcro dicentes audire vellet, libentissime aures nobis commodavit. Cumque maxima audientium multitudo intus in ipsa regia circumstaret, stans ipse una cum caeteris orationem audivit. Nobisque ab eo postulantibus, ut in regali solio quod juxta positum erat sedere vellet, numquam adduci potuit ut sederet: sed intento animo quae dicebantur expendens, theologicorum dogmatum veritatem suo testimonio comprobabat. Cum vero multum jam temporis consumpsissemus, et prolixior esset oratio, nos quidem finem dicendi facere volebamus. At ipse hortabatur nos, ut pergeremus donec ad metam perducta esset oratio. Nobis rursus ut sederet supplicantibus, ipse obluctans benigne persuadebat: cum nunc quidem diceret nefas esse, ubi de Deo instituta sit disputatio, remisse ac molliter auscultare: nunc vero id sibi utile et commodum esse affirmaret. Pium enim ac religiosum est, inquit, ut de rebus divinis stantes audiant. His peractis, nos quidem domum reversi consuetis nos studiis et exercitationibus reddimus.

CAPUT XXXIV. Quod de Pascha et de sacris codicibus ad Eusebium scripsit. At ille Ecclesiis Dei provida semper mente consulens, de conficiendis sacris codicibus, et de festo paschali ad nos epistolam scripsit. Nam cum nos librum quemdam quo arcana illius festi ratio erat exposita, ei nuncupassemus, quomodo nos responsionis suae honore vicissim remuneratus sit, ex his ejus litteris perspici potest.

CAPUT XXXV. Epistolae duae Constantini ad Eusebium, prior in orationem Eusebii de Pascha, altera de conficiendis sacris codicibus. (Has epistolas quae hoc et sequenti capite continentur, videsis infra.

CAPUT XXXVII. Quomodo confecti fuerint codices. Et haec quidem imperator praecepit. Caeterum ejus dicta continuo opus ipsum excepit, cum nos in voluminibus magnifice exornatis terniones et quaterniones ad cum misissemus. Quod ipsum altera imperatoris responsio testabitur; in qua, cum forte ei nuntiatum fuisset urbem apud nos Constantiam, quae antea simulacrorum cultui addicta fuerat, impetu quodam sacrosanctae religionis impulsam, pristinum superstitionis errorem abjecisse, gaudere se et factum magnopere probare significavit.

CAPUT XXXVIII. Quomodo Emporium Gazaeorum, ob Christianismum urbs facta est et Constantia cognominata. Jamtum siquidem in Palaestina urbs Constantia salutarem religionem amplexa, tum a Deo, tum ab imperatore summi honoris praerogativa decorabatur. Nam et civitatis nomen accepit, cum antea vicus esset; et pristinum nomen cum praestantiore vocabulo, religiossimae videlicet sororis Principis, commutavit.

CAPUT XXXIX. Quod in Phoenice urbs facta est Constantina, et in aliis urbibus idola diruta et Ecclesiae exstructa. Idem quoque pluribus in locis factitatum. Verbi gratia in urbe quadam Phoenices, quae imperatoris nomine appellatur: cujus incolae conjectis in ignem innumerabilibus simulacris, salutarem religionem amplexi sunt. Sed et in reliquis provinciis, innumeri confertim ad salutarem Dei cognitionem sese transferentes, per urbes et agros varia simulacra ex omnis generis materia fabrefacta, quae prius pro sacris habuerant, aboleverunt: templa eorum ac delubra in immensam altitudinem sublata, nullo jubente destruxerunt. Ecclesias vero a fundamentis aedificantes, pristinam suam sententiam aut potius errorem mutaverunt. Verum Deo amabilis imperatoris res gestas singillatim commemorare, non tam nostrum est, quam illorum qui assidue cum eo versari meruerunt. Nos vero quando ea quae ad nostram notitiam pervenerant, in hoc opere breviter exposuimus, ad extremum ejus vitae tempus transgrediemur.

CAPUT XL. Quod cum trinis decennalibus tres filios Caesares creavisset, dedicationem Martyrii Hierosolymis celebravit. Annus jam imperii illius tricesimus peragebatur. Tres autem ejus filii variis temporibus consortes imperii fuerant renuntiati. Primus qui patri erat cognominis, decimo circiter paterni imperii anno, hunc honorem sortitus. Secundus avi sui nomen referens, circa parentis sui vicennalia Caesar est declaratus. Tertius Constans, qui praesentiam et stabilitatem suo nomine designat, tricesimo circiter paterni principatus anno ad hoc fastigium est evectus. Ita cum ad quamdam Trinitatis similitudinem tres filios Deo amabiles sustulisset, cosdemque singulis decenniis ad consortium imperii cooptasset, tempus deinceps tricennalium suorum opportunissimum esse existimavit, quo summo omnium Regi gratias ageret. Et ipse quidem optimum factu esse judicabat, si ejus martyrii quod singulari studio ac magnificentia Hierosolymis construxerat, dedicationem celebraret.

CAPUT XLI. Quod inter haec synodum Tyri haberi constituit ob quasdam in Aegypto controversias. Verum invidus daemon bonorum omnium inimicus, instar densissimae cujusdam nubis splendidissimis solis radiis sese opponentis, hujus celebritatis nitorem turbare conatus est; Ecclesiarum Aegypti statum contentionibus suis iterum concutiens. Sedenim Deo carus imperator collectam rursus plurimorum antistitum synodum, velut divinum quemdam exercitum in praelium educens, malevolo daemoni objecit: episcopis ex universa Aegypto, et Libya, Asia item et Europa convenire jussis; primum quidem ad dirimendam controversiam, exinde vero ad supradicti martyrii dedicationem. Proinde mandavit iis ut obiter in civitate quae totius Phoenices caput est, controversias dissolverent. Neque enim fas esse, ut cum mutua animorum dissensione ad divinum cultum accederent: cum divina lex vetet, ne dissentientes, antequam compositis inter se controversiis pacem atque amicitiam pepigerint, dona sua offerant Deo. Haec salutaria Servatoris nostri documenta imperator assidua cogitatione volvens, cum omni animorum consensione et concordia propositum opus aggredi monuit, per litteras quae sic se habent:

CAPUT XLII. Epistola Constantini ad synodum Tyri congregatam. (Hanc epistolam, videsis infra.

CAPUT XLIII. Quomodo ad dedicationem Ecclesiae Hierosolymorum episcopi ex omnibus provinciis convenere. Cum haec praecepta exsecutioni mandarentur, alius ab imperatore nuntius supervenit, qui oblatis imperialibus litteris, synodum hortatus est ut, nulla inposita mora, omnes quamprimum Hierosolyma properarent. Cuncti igitur ex Phoenicum provincia digredientes, publico cursu contendere eo quo jussum erat coepere. Totusque ille locus maximo Dei coetu tandem refertus fuit, cum ex universis provinciis insignes episcopi Hierosolymis in unum convenissent. Nam et Macedones primae apud se sedis episcopum miserant; et Pannonii ac Moesi ex tyronibus Dei lectissimum florem ac praecipuum gentis suae decus direxerant. Aderat etiam episcoporum Persidis ornamentum, vir sanctus et in divinis Scripturis apprime exercitatus. Bithyni quoque et Thraces praesentia sua conventum ornabant. Nec deerant ex Ciliciae episcopis clarissimi quique. Ex Cappadocia item qui doctrina et eloquentia praestabant, in medio consessu enituerunt. Adhaec Syria omnis, Mesopotamia, Phoenice, Arabia et Palaestina ipsa; Aegyptus quoque et Libya, et qui Thebaidem incolunt, omnes in unum congregati magnum illum Dei chorum implebant. Quos ex omnibus provinciis innumerabilis hominum multitudo sequebatur. Aderat porro his omnibus regalis cujusdam apparitionis obsequium; et ex imperii palatio missi quidam spectatae probitatis viri, qui sumptibus ab imperatore subministratis festivitatem illustrarent.

CAPUT XLIV. Quomodo per Marianum notarium excepti sint, et pecuniae pauperibus erogatae: et de donariis Ecclesiae. His autem omnibus praeerat vir imperatori comprimis utilis; fide, religione et sacrarum litterarum peritia conspicuus. Qui cum tyrannicis temporibus pro pietatis defensione multis confessionibus inclaruisset, non immerito harum rerum dispositionem sibi commissam accepit. Hic igitur omni cum sinceritate imperatoris jussibus obsecutus, episcoporum quidem coetum singulari comitate, et magnificentissimis epulis atque conviviis honorifice excepit. Egentibus vero ac nudis, et pauperum utriusque sexus infinitae multitudini, cibi ac reliquarum rerum inopia laboranti, magnam pecuniae vim et plurimas vestes distribuit. Postremo basilicam omnem regalibus donariis magnifice exornavit. Et hic quidem hujusmodi functus est ministerio.

CAPUT XLV. Episcoporum in conventibus sermones, et ipsius qui haec scripsit Eusebii. At sacerdotes Dei partim precationibus, partim sermonibus festivitatem ornabant. Alii siquidem comitatem religiosi imperatoris erga omnium Servatorem laudibus celebrabant, et martyrii magnificentiam oratione persequebantur. Alii sacris theologiae dogmatibus ad praesentem celebritatem accommodatis, spiritale quoddam epulum audientibus praebebant. Quidam sacrorum voluminum lectiones interpretabantur, arcanos et mysticos sensus in lucem proferentes. Qui vero ad haec aspirare non poterant, incruentis sacrificiis et mysticis immolationibus Deum placabant; pro pace communi; pro Ecclesia Dei; pro imperatore tot bonorum auctore, ejusque piissimis liberis, preces Deo suppliciter offerentes. Ibi nos quoque, quibus majora quam pro meritis nostris bona contigerant, variis sermonibus publice habitis solemnitatem decoravimus; nunc regalis fabricae decorem ac magnificentiam scriptis enarrantes; nunc propheticorum oraculorum sensus apte et accommodate ad praesentes figuras atque imagines interpretantes. Hoc modo dedicationis solemnitas ipsis impera toris tricennalibus summa cum hilaritate celebrata est.

CAPUT XLVI. Quod descriptionem Martyrii et orationem de tricennalibus, coram ipso imperatore postea recitavit. Caeterum qualis forma basilicae Servatoris; qualis sacrae speluncae species sit; quanta operis venustas et elegantia; quot denique donaria partim ex auro et argento, partim ex gemmis fabrefacta, peculiari opere executi, librum illum imperatori nuncupavimus. Quem quidem librum opportune ad calcem hujus operis edituri sumus; adjuncta etiam oratione illa de tricennalibus, quam paulo post profecti Constantinopolim, coram ipso imperatore recitavimus; secundo tum in palatio summum omnium Deum ac Dominum laudibus praedicantes. Quam cum audiret Deo amabilis imperator, gestire prae gaudio videbatur. Atque id ipse finita oratione confessus est, cum episcopos qui aderant convivio exciperet, omnique eos genere honoris afficeret.

CAPUT XLVII. Quod Nicaena quidem synodus vicennalibus Constantini, dedicatio vero basilicae Hierosolymitanae contigit tricennalibus. Hanc secundam synodum, omnium quas quidem novimus maximam, imperator Hierosolymis congregavit, post primam illam quam in urbe Bithyniae nobilissima collegerat. Sed illa quidem triumphalis erat; in imperii vicennalibus preces ac vota pro victoria de hostibus parta, in urbe victoriae cognomine persolvens. Haec vero tricennalium festivitatem ornavit, cum imperator Deo omnium bonorum auctori, martyrium, velut quoddam pacis donarium, in ipso Servatoris nostri monumento dedicaret.

CAPUT XLVIII. Quomodo immodicas cujusdum laudes aegre tulerit. His omnibus confectis, cum imperatoris virtus cunctorum sermonibus praedicaretur, quidam ex numero sacerdotum, illum coram beatum pronuntiare non est veritus: quippe qui tum in hac vita summum totius orbis Romani imperium consequi meruisset; tum in futuro aevo una cum Filio Dei esset regnaturus. At ille hujusmodi voces aegre admodum passus, hominem admonuit, ne his verbis uti praesumeret, sed potius supplex Deo vota faceret, ut tam in hac quam in futura vita, censeri inter famulos Dei mereretur.

CAPUT XLIX. Nuptiae Constantii Caesaris, ejus filii. Absoluto jam tricesimo imperii anno, secundi filii nuptias celebravit, cum majoris natu nuptias dudum antea celebravisset. Epula igitur et convivia praebebantur, imperatore ipso filium sponsum deducente, et magnifico apparatu seorsum virorum, seorsum mulierum coetum excipiente. Sed et munera splendidissima civitatibus ac populis divisa.

CAPUT L. Legatio et munera ab Indis missa. Eodem tempore Indorum qui ad orientem solem incolunt, legati advenere, dona afferentes; varias videlicet gemmas exquisiti fulgoris ac pretii; feras quoque forma atque indole penitus a nostris discrepantes. Quae omnia imperatori offerentes, testabantur ad ipsum usque Oceanum imperium ejus extendi, gentisque Indorum principes ac regulos pictis tabulis et statuis in honorem ejus erectis, imperatorem ac regem se illum agnoscere profiteri. Ac in ipso quidem principatus ejus exordio, primi omnium Britanni ad occidentalem oceanum positi, sese illius ditioni subjecerunt: nunc vero Indi ad orientem solem incolentes, idem fecere.

CAPUT LI. Quomodo Constantinus diviso in tres filios imperio, eos et regnandi arte et pietatis officiis instituit. Cum igitur utrumque terminum orbis terrarum sub potestatem suam redegisset, totius imperii summam, velut paternam quamdam haereditatem necessitudinibus suis dispertiens, in tres filios divisit. Et avitam quidem sortem maximo natu; alteri vero Orientis imperium; mediam inter has portionem regni, tertio filio tribuit. Jam vero cum optimam liberis suis haereditatem, et ad animae salutem imprimis utilem parare vellet, pietatis semina eorum mentibus inspersit; partim divinis documentis ipse eos imbuens; partim magistros eis apponens compertae religionis viros. Saecularium quoque disciplinarum peritissimos doctores iisdem praefecit. Alii bellicae artis scientia; alii civilium rerum praeceptis eos informabant; alii denique jurisprudentia. Porro singulis tributus erat regalis apparatus, scutarii, hastati, protectores, et legiones ac numeri militares, eorumque rectores, centuriones, tribuni ac duces, ii quos pater in rebus bellicis exercitatissimos et praecipua erga filios fide ac benevolentia praeditos esse cognoverat.

CAPUT LII. Quomodo eos virilem aetatem ingressos pietatem docuerit. Porro dum infirma adhuc aetate Caesares essent, ministri et consiliarii iis adjuncti rempublicam gubernabant. Verum ubi ad virilem aetatem pervenissent, solius patris magisterium eis suffecit. Qui nunc praesentes privatis admonitionibus ad aemulationem sui provocabat, exemplum pietatis suae ad imitandum ipsis proponens: nunc absentibus imperatoria praecepta per litteras suggerebat. Quorum primum illud et maximum erat, ut Dei summi omnium regis notitiam cultumque, divitiis omnibus ipsique etiam imperio anteferrent. Tandem vero, ut per seipsos quae utilia essent reipublicae agerent, eis permisit: et ante omnia id diserte praecepit, ut Ecclesiae Dei curam gererent, seque palam Christianos profiterentur. Atque hoc quidem modo filios instituebat. Illi vero non tam paternis monitis, quam sua sponte incitati, praecepta parentis sui alacritate animi superarunt, quippe qui divinae religionis observantiam semper prae oculis haberent, et sanctos Ecclesiae ritus in ipso palatio cum universis domesticis custodirent. Nam et hoc paternae providentiae opus fuerat, ut non alios domesticos et contubernales filiis suis, quam Christianos traderet. Primorum quoque numerorum rectores, quibus reipublicae cura commissa fuerat, Dei cultores erant. Quippe hominibus fidem in Deum professis, tanquam firmissimis quibusdam muris confidebat. Cum beatissimus princeps haec quoque ita constituisset, Deus bonorum omnium dispensator, utpote cunctis reipublicae negotiis optime ab imperatore dispositis, opportunum tempus tandem adesse statuens quoad meliorem sortem transferretur, fatalem ejus vitae finem imposuit.

CAPUT LIII. Quod cum duobus ac triginta annis regnaverit, et plusquam sexaginta annis vixerit, integra semper fuit valetudine. Ac imperii quidem curriculum duobus et triginta annis explevit, exceptis mensibus ac diebus paucis: vitae vero spatium duplo fere longius fuit. Qua in aetate, corpus ei ab omni morbo et labe vacuum, expers cujuslibet vitii, et quovis juvenili corpore firmius constitit, et tum decorum aspectu, tum ad quidvis agendum viribus pollens. Adeo ut militaribus exercitationibus proluderet, equitaret, ambularet, dimicaret, tropaea de hostibus victis erigeret, et incruentas illas more suo victorias reportaret.

CAPUT LIV. De iis qui eximia ejus humanitate ad avaritiam et pietatis simulationem abusi sunt. Animus similiter ad summum humanae perfectionis culmen pervenerat; quippe qui omnibus praeclaris dotibus ornatus esset, praecipue vero humanitate. Quam tamen multi reprehendebant; ob exuberantem malitiam improborum, qui nequitiam suam imperatoris adscribebant patientiae. Certe haec duo vitia illis temporibus maxime invaluisse, nos quoque ipsi conspeximus; violentiam scilicet pessimorum hominum et insatiabili cupiditate flagrantium, qui universos fere mortales infestabant, et fraudulentam simulationem eorum qui callide in Ecclesiam irrepebant, et Christianorum nomen falso ac specie tenus praeferebant. Verum insita imperatori humanitas ac bonitas, et fidei morumque sinceritas, eo ipsum adduxit, ut crederet fictae in speciem pietati hominum illorum qui pro Christianis habebantur, et qui sinceram erga ipsum benevolentiam callida mente simulabant. Quibus ille cum semetipse credidisset, interdum fortasse in ea quae parum decora essent, impegit; maligni daemonis invidia hanc velut maculam reliquis ejus laudibus adspergente.

CAPUT LV. Qualiter ad ultimum usque vitae diem orationes scripsit. Verum illos divina justitia non multo post merito supplicio affecit. Imperator vero tanta sermonum scientia animum instruxerat, ut ad ultimum usque diem vitae, orationes conscriberet more solito, et conciones haberet, et divina documenta auditoribus insinuaret: leges item ferret assidue, nunc de civilibus negotiis, nunc de re militari: cuncta denique ad commodum atque utilitatem humani generis excogitaret. Illud vero haudquaquam silentio praetereundum est, quod cum extremus vitae dies ipsi jam impenderet, funebrem quamdam orationem in consueto auditorio recitavit. Cumque sermonem longius produxisset, in ea disseruit de animorum immortalitate, deque his qui vitam pie traduxissent, et de bonis quae amicis Dei apud ipsum Deum recondita essent. Contra vero, quem finem essent habituri illi qui contrariam videndi rationem instituissent, multis rationibus evidenter astruxit; interitum et cladem impiorum describens. Quod quidem cum graviter et serio affirmaret, proximos et familiares suos perstringere videbatur. Adeo ut quemdam ex illis vana sapientiae opinione inflatis, interrogaverit, quid sentiret de iis quae dicta essent. At ille verissima esse cuncta testatus est; et quamvis invitus, disputationes adversus multorum numinum cultum magnopere laudavit. Hujusmodi conciones ad familiares suos ante mortem cum habuisset, viam sibi ipse complanare ad meliorem vitam videbatur.

CAPUT LVI. Quomodo ad bellum Persicum proficiscens, episcopos sibi adjunxit, et tentorium in speciem Ecclesiae paravit. Illud quoque neutiquam praetereundum est, quod circa haec tempora, cum de motu barbarorum ad orientem solem degentium nuntius allatus esset: hanc adhuc de illis victoriam superesse sibi testatus, Persis bellum inferre statuit. Quod cum facere decrevisset, militares copias undique excivit: et cum episcopis quos circa se habebat, de profectione consilium communicavit, provida mente prospiciens, viros ad divinum cultum necessarios secum assidue versari oportere. Illi vero, libenti animo secuturos se esse affirmarunt, nec ab illo discessuros, sed continuis apud Deum supplicationibus militaturos una cum illo et pugnaturos. Quo ille nuntio vehementer delectatus, viam illis qua proficiscerentur, descripsit. Deinde tabernaculum in speciem Ecclesiae ambitioso cultu ad hujus belli usum praeparavit; in quo preces ad Deum victoriae auctorem una cum episcopis fundere decreverat.

CAPUT LVII. Quomodo susceptis Persarum legatis, festo Paschae die cum aliis pernoctavit. Interea Persae cum imperatorem bellum parare comperissent, et cum illo congredi vehementer reformidarent, missis legatis pacem ab eo postulaverunt. Itaque imperator pacis amantissimus, Persarum legatione benigne suscepta, pacem et amicitiam cum eis libenter pepigit. Aderat jam magna paschalis festi solemnitas: in qua imperator vota Deo persolvens, una cum caeteris pernoctavit.

CAPUT LVIII. De constructione martyrii apostolorum Constantinopoli. Posthaec in memoriam apostolorum martyrium aedificare coepit in urbe sibi cognomine. Cumque templum omne in immensam altitudinem extulisset, vario lapidum genere splendidum reddidit, a solo ad cameram usque marmoreis crustis illud operiens. Porro cameram lacunaribus minutissimi operis obducens, totam auro imbracteavit. Et supra quidem, aes tegularum loco impositum, universo aedificio munimentum adversus imbres praebebat. Quod itidem auro plurimo superfusum resplendebat; adeo ut procul spectantium oculos fulgore praestingueret, solis radiis aeris objectu repercussis. Totum vero solarium reticulatis quibusdam anaglyphis ex aere et auro fabrefactis erat circumdatum.

CAPUT LIX. Descriptio ejusdem Martyrii. Ac templum quidem ipsum maximo imperatoris studio hunc in modum exornabatur. Circa ipsum templum ingens erat area, libero ac patente desuper coelo. Cujus ad quatuor latera, porticus erant sibi invicem conjunctae, quae aream in medio sitam una cum ipso templo circumcingebant. Praeterea basilicae; lavacra, diversoria et alia plurima habitacula ad usum eorum qui locum custodiebant, porticibus applicita, earum longitudinem aequabant.

CAPUT LX. Quod etiam in eo templo sepulcrum sibi aedificavit. Haec omnia dedicavit imperator eo consilio, ut apostolorum Servatoris nostri memoriam posteris in perpetuum commendaret. Sed et aliud quidpiam in mente habens, aedem illam construxit: quod initio quidem obscurum, tandem vero omnibus sub finem innotuit. Quippe ipse hunc sibi locum post mortem designaverat; incredibili fidei alacritate prospiciens, ut corpus suum communem cum apostolis appellationem post obitum sortiretur: quo scilicet precationum quae in honorem apostolorum ibi celebrandae erant, etiam mortuus particeps fieret. Cum igitur duodecim illic capsas, quasi sacras quasdam columnas in honorem ac memoriam apostolici collegii erexisset, suam ipsius arcam in medio constituit, quae senas utrinque apostolorum capsas dispositas habebat. Atque id in eo loco ubi corpus ipsius post mortem decenter deponendum esset, solertissime providit. His ille diu antea sagaci mente dispositis, aedem apostolis consecravit; pro certo sibi persuadens, horum memoriam non parum utilitatis animae suae esse allaturam. Nec vero Deus eum voto atque exspectatione sua frustratus est. Nam cum primas paschalis festi exercitationes obiisset, ipsumque Servatoris nostri diem, tum sibi tum aliis omnibus laetum atque hilarem reddidisset; is illum rebus intentum, et in hujusmodi operibus perstantem usque ad exitum vitae, Deus cujus auxilio cuncta gerebat, opportune tandem eum ad meliorem sortem transferre dignatus est.

CAPUT LXI. Imperatoris aegritudo, et orationes Helenopoli. Item de ejus baptismo. Principio quidem inaequalis corporis intemperies; posthaec morbus eum invasit. Itaque ad aquas calidas civitatis suae progressus, inde Helenopolim delatus est, urbem matris suae nomine appellatam: ibique in templo martyrum diu commoratus, supplicationes et preces obtulit Deo. Cumque extremum vitae diem sibi jam imminere sentiret, tempus tandem adesse existimavit, quo totius vitae delicta expiaret; firmissime credens, quaecumque humanitus peccavisset, arcanorum verborum efficacia et salutari lavacro penitus esse delenda. Haec cum apud se reputasset, genu flexo humi procumbens, veniam a Deo supplex poposcit, peccata sua confitens in ipso Martyrio: quo in loco manuum impositionem cum solemni precatione primum meruit accipere. Hinc ad suburbana Nicomediae digressus; convocatis episcopis, sic ad eos verba fecit.

CAPUT LXII. Quibus verbis Constantinus postulavit ab episcopis ut baptismum sibi conferrent. « Hoc erat tempus quod jamdudum sperabam, cum incredibili cupiditate arderem, votisque omnibus desiderarem salutem in Deo consequi. Jam tempus est, ut signum illud quod immortalitatem confert, nos quoque percipiamus; tempus est, ut salutaris signaculi participes fiamus. Equidem olim statueram id agere in flumine Jordane, in quo Servator ipse ad exemplum nostrum, lavacrum suscepisse memoratur. Sed Deus qui optime novit ea quae nobis utilia sunt, hoc in loco nobis idipsum exhibere dignatur. Proinde omnis removeatur dubitatio. Nam si quidem Deus vitae mortisque arbiter, hic me diutius vitam agere voluerit; idque semel decretum est, ut in posterum una cum populo Dei permiscear, et in Ecclesiam adscitus cum reliquis omnibus orationum particeps fiam; eas vivendi leges mihi praescripturum me esse spondeo, quae sint Deo dignae. » --Haec cum dixisset, illi solemni ritu divinas caeremonias peregerunt, injunctisque ei quaecumque necessaria erant, sacrorum mysteriorum participem eum fecere. Solus igitur ex omnibus qui unquam fuerunt imperatoribus Constantinus, in Christi martyriis renatus et consummatus est: et divino donatus signaculo, exultavit spiritu renovatusque est, ac divina luce repletus. Et animo quidem maximam capiebat voluptatem ob fidei excellentiam; evidentissimam autem divinae potentiae magnitudinem attonitus mirabatur. Postquam omnia rite impleta sunt, candidis ac regiis vestibus lucis instar radiantibus est amictus, et candidissimo in lecto recubuit; nec purpuram contingere amplius voluit.

CAPUT LXIII. Quomodo post baptismum Deum laudavit. Posthaec sublata altius voce, precabundus gratias egit Deo: et finita precatione haec subjecit. « Nunc me revera beatum esse; nunc immortali vita dignum; nunc divinae compotem lucis factum esse cognosco. » Miseros quoque et infelices esse aiebat, qui tantis bonis privarentur. Cumque tribuni ac duces militarium copiarum introgressi, vicem suam dolerent quod orbos ipsos relinqueret, et longiorem ipsi vitam comprecarentur; his etiam respondens, nunc demum veram se vitam adeptum esse dixit, seque unum optime nosse, quantorum bonorum particeps factus fuisset. Proinde properare se, et profectionem ad Deum suum nulla tergiversatione differre. Singula deinde pro arbitrio suo disposuit. Ac Romanis quidem regiam urbem incolentibus annua quaedam munera legavit. Suis autem liberis imperium velut paternam haereditatem reliquit; cuncta prout ipsi videbatur, constituens.

CAPUT LXIV. Constantini mors die festo Pentecostes, circa meridiem. Porro haec omnia gerebantur in maxima illa solemnitate venerandae et sacratissimae Pentecostes: quae septenario hebdomadum numero decorata, unitate obsignatur. In qua et communis Servatoris ascensum in coelos, et sancti Spiritus in terras descensum contigisse sacrae litterae testantur. In ea igitur solemnitate Imperator haec quae diximus consecutus, ultima tandem die, quam si quis omnium festivitatum maximam vocet, haudquaquam meo judicio aberraverit, circa meridiem migravit ad Dominum; mortalibus quidem partem sui mortalem relinquens: eam vero animae partem quae intelligentia et amore Dei praedita erat, Deo suo conjungens. Hic Constantino exitus vitae fuit. Sed pergamus ad reliqua.

CAPUT LXV. Militum et tribunorum planctus. Et protectores quidem omnisque stipatorum turba, confestim discerptis vestibus pronos se in terram abjicientes caput solo illidebant, ejulatus et lamenta cum planctu et clamoribus edentes; eumque dominum atque Imperatorem, nec ut dominum sed ut parentem piissimi liberi inclamantes. Tribuni vero et centuriones servatorem, praesidem, bene meritum praedicabant. Reliqui exercitus tamquam greges quidam, cum omni modestia ac reverentia optimum pastorem desiderabant. Plebs quoque, per universam civitatem discurrebat, intimum animi sui dolorem vociferatione et clamoribus abunde significans. Multi prae dolore, attonitis similes videbantur; singulis hanc propriam calamitatem reputantibus, seque ipsos plangentibus, ut pote communi omnium bono ex hac vita sublato.

CAPUT LXVI. Quomodo funus Nicomedia Constantinopolim deductum est in palatium. Posthaec milites sublatum e lecto corpus in arca aurea deposuerunt, eamque purpurea obtectam veste Constantinopolim deportarunt, atque in praecipuo imperialis palatii cubiculo sublimem collocaverunt. Dehinc aurea super candelabra luminibus undique accensis, admirabile spectaculum intuentibus praebebatur, et quale in nullo unquam mortalium ab ipso orbis conditu visum in terris fuerat. Quippe in medio conclavi regalis palatii, funus imperatoris in arca aut area sublime jacens, regiis insignibus, purpura scilicet ac diademate exornatum, multi circumdantes noctu atque interdiu vigiles custodiebant.

CAPUT LXVII. Quomodo etiam post mortem a comitibus et reliquis, perinde ac vivus, honoratus est. Caeterum totius exercitus duces, comites quoque et reliqui judices ac magistratus, qui etiam antea imperatorem adorare soliti erant, pristini moris observantiam nullatenus mutantes, statis horis ingrediebantur; et imperatorem in arca depositum, perinde ac vivum et spirantem, genu flexo post obitum salutabant. Post primores autem illos, idem deinceps et senatores et honorati omnes introeuntes fecere. Innumerabilis deinde vulgi multitudo cum pueris ac mulieribus ad hujus rei spectaculum accessit. Atque haec longi temporis spatio assidue gesta sunt; cum militares funus ad hunc modum jacere et custodiri decrevissent, donec imperatoris filii eo advenientes, ipsi paternum funus honoris causa prosequerentur. Solus denique etiam post mortem imperavit princeps beatissimus: cunctaque more solito administrata sunt, quasi adhuc in vivis esset. Qui honos uni illi post hominum memoriam a Deo concessus est. Quippe cum solus ille prae caeteris imperatoribus, Deum omnium regem Christumque ejus Filium, variis cujusque generis actibus honorasset, jure merito his honoribus solus affectus est: idque illi tribuere dignatus est summus omnium Deus, ut cadaver ejus in terris imperium obtineret. Quo quidem indicio iis qui non plane stupidi atque hebetes essent, perspicue significavit Deus, animam illius perpetuo et immortali imperio frui. Et haec quidem gesta sunt in hunc modum.

CAPUT LXVIII. Quomodo exercitus judicio, filii ejus Augusti sunt nuncupati. Interea tribuni lectos quosdam ex militaribus numeris, qui fidei ac benevolentiae causa olim principi accepti fuissent, ad Caesares mittunt, cuncta eis quae gesta erant nuntiaturos. Et haec quidem illi tunc egerunt. Omnes vero ubicumque exercitus, quasi divino quodam spiritu incitati, simul atque de imperatoris morte nuntiatum est, uno consensu decreverunt, prorsus quasi maximus imperator adhuc superesset, neminem se praeter ejus liberos Imperii Romani principem habituros. Nec multo post, eosdem non Caesares appellari voluerunt, sed Augustos; quod nomen summi imperii velut quoddam insigne est. Et exercitus quidem suffragia sua atque acclamationes sibi mutuo per litteras significarunt: et unanimis legionum consensus, uno eodemque temporis momento cunctis ubicumque agentibus innotuit.

CAPUT LXIX. Romae luctus ob mortem Constantini, et imagines ei decretae. At in urbe regia, senatus populusque Romanus comperta imperatoris morte, gravissimum hunc nuntium et quavis calamitate acerbiorem rati, nullum luctui modum fecere. Quippe balnea et fora rerum venalium clausa: publica item spectacula, et quaecumque aliae vitae oblectamenta homines in otio degentes consectari solent, remota. Et qui prius deliciis diffluxerant, moesti tunc per vias incedebant. Omnes imperatorem beatum, Deo carum, et prorsus imperio dignissimum praedicabant. Neque haec voce tantum nuda declarabant, sed imaginibus dedicatis mortuum perinde ac superstitem honorabant. In quibus cum coeli similitudinem expressissent in tabula, ipsum supra coelestes fornices, in aethereo domicilio requiescentem pinxere. Quinetiam ipsi liberos ejus, imperatores atque Augustos solos sine cujusquam alterius consortio nuncupabant: magnisque clamoribus postulabant, ut imperatoris sui funus apud se haberent, et in regia urbe deponerent.

CAPUT LXX. Quomodo funus Constantinopoli depositum sit a Constantio. Hunc principi a Deo honorato, etiam Romani honorem exhibuerunt. At secundus ex filiis ad patris funus cum advenisset, in urbem patri cognominem illud devexit, ipse exequias praecedens. Praeibant per catervas et agmina dispositi numeri militares. Pone sequebatur innumerabilis hominum multitudo. Hastati vero et scutarii ipsum Imperatoris corpus medii cingebant. Postquam ad apostolorum Servatoris nostri ecclesiam perventum est, arcam illic deposuerunt. Hunc in modum novus imperator Constantius, tum adventu suo, tum reliquis officiis patri honorem exhibens, justa ut par erat persolvit.

CAPUT LXXI. Missa in apostolorum Martyrio celebrata in exequiis Constantini. Ubi vero ille cum militaribus numeris abcessit, ministri Dei cum turbis et tota fidelium plebe, in medium prodiere, et divini cultus caeremonias precationibus peregerunt. Ac beatus quidem princeps alto in suggestu jacens, laudibus tum celebrabatur. Innumerabilis autem populus una cum sacerdotibus Dei, non sine gemitu ac lacrymis, pro imperatoris anima preces offerebant Deo, gratissimum pio principi officium exhibentes. Porro in hoc etiam Deus prolixam erga famulum suum benevolentiam declaravit: quippe qui carissimis ac germanis ejus filiis paterni imperii successionem tribuerit; et quod maxime ambierat, locum juxta apostolorum memoriam ei concesserit; ut scilicet beatissimae illius animae tabernaculum apostolici nominis atque honoris consortio frueretur; et populo Dei in ecclesia sociaretur; divinisque ceremoniis ac mystico sacrificio, et sanctarum precum communione potiri mereretur: ipse vero etiam post mortem imperium retinens, quasi redivivus universum orbem gubernans, Victor Maximus Augustus, suo adhuc nomine rempublicam regeret.

CAPUT LXXII. De Phoenice ave. Non quemadmodum avis illa Aegyptia, quae cum ejus generis unica sit, super aromatum cumulo emori dicitur, seipsam quasi victimam immolans: moxque ex ipsis favillis renasci, et pennis in altum subvecta, eadem qua prius specie cerni: sed potius exemplo Servatoris sui, qui instar tritici sati, ex uno semine in multa sese diffundens, ope ac benedictione Dei spicam protulit, et universum terrarum orbem fructibus suis implevit. Ad hunc modum beatissimus princeps per successionem liberorum multiplex factus est ex uno: adeo ut passim in omnibus provinciis imagines ei simul cum filiis honoris causa statuantur, et familiare nomen Constantini etiam post ejus obitum usurpetur.

CAPUT LXXIII. Quomodo in nummis, Constantinum velut in coelum ascendentem expresserint. Quinetiam nummi hujusmodi forma signati sunt, anteriore quidem parte beatum principem obtecto capite praeferentes: altera vero parte in quadrijugo curru aurigae instar sedentem; et porrecta ipsi coelitus dextra ad Superos assumptum.

CAPUT LXXIV. Quod cum Deum coluisset, merito etiam a Deo honoratus est. Haec miracula summus omnium Deus in Constantino, qui solus ex omnibus retro imperatoribus christianum se palam professus fuerat, nostris oculis proponens, satis superque declaravit, quantum interesset inter eos qui ipsum Christumque Filium ipsius colere meruissent, atque inter illos qui contrariam sectam ac sententiam amplexi essent. Qui cum Ecclesiae Dei bellum intulissent, Deum sibi hostem atque inimicum reddiderunt. Ac profecto uniuscujusque illorum interitus, quantum erga eos esset divini numinis odium, certissimo argumento declaravit: quemadmodum Constantini obitu, Dei erga ipsum benevolentiae quaedam quasi pignora, omnibus manifesto apparuerunt.

CAPUT LXXV. Quod Constantinus superiores omnes imperatores pietate superavit. Qui cum solus ex Romanis imperatoribus, Deum omnium Regem excellenti quadam pietate coluisset; solusque doctrinam Christi universis ore libero praedicasset: cumque Ecclesiam Dei honore et gloria in tantum auxisset quantum antea nemo, et errorem hominum plures colentium deos solus evertisset, omnesque hujusmodi superstitionis ritus ac modos confutasset: solus quoque tum in hac vita, tum post mortem, ea consequi meruit, qualia nullus unquam nec apud Graecos nec apud Barbaros adeptus esse perhibetur. Sed neque apud priscos illos Romanos, ab ultimis usque temporibus quisquam recenseri potest, qui cum hoc nostro sit comparandus.