Vita Constantini Cantemiri

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Constantini Cantemiri Cognomento Senis Moldaviae Principis
1720

editio: ex Operele Principelui Demetriu Cantemiru vol. VII, Societatea Academică Română, Bucurescĭ, 1883
fons: librum vide

Constantinus Cantemyr natus est, anno 1612 a mundi salute, mense Novembri 8-va, Theodoro Cantemyr, et Maria parentibus, in paterno pago Silistenii dicto, in districtu Falcziensi, super fluvium Ilan sito. Fuit autem parens ejus Theodorus ex veteri Cantemyriorum prosapia oriundus, filius Nestoris, nepos Basilii, pronepos Ibanis ex prædecessoribus Gregorio et Theodoro Cantemyr novo cognomine Silistanul, qui primus ex Cantemyriorum Crimensium, ad Christi vexillum sub Principe Stephano cognomento Magno, anno mundi 6951, se convertit. Parens Constantini principis Theodorus Cantemyr duos habuit filios, Constantinum, et Nestorium, Nestorium ex altera uxore (mater enim Constantini post sex menses partus Constantini, est mortua) et filiam unam Constantini natu majorem; quæ virginitatem Christo vovens schema monachicum accepit et Macrina fuit appellata. Mortua est hæc senectute confecta anno Domini 1677 et in monasterio paterno Urlaczii dicto, a Constantino et Nestorio fratre honorifice est sepulta in majorum suorum cœmeterio. Nestorius ex altera matre Constantini frater, quinque annis natu minor, a Demetrio Cantacuzeno Moldaviæ Principe ob fratris Constantini in Valachiam fugam, integrum annum in carceribus vinctus, ex diutina incarceratione tabem contrahens ætatis anno 48, est mortuus, et in Ecclesia pagi Czacariorum est sepultus anno Domini 1627. Ingruentibus Crimensibus et Budzikiensibus Tartaris, commissum sibi Codri gubernium strenue defendens, a Scythis graviter fuit vulneratus, ex quo vulnere paucis post diebus est mortuus. Constantinus Princeps cum esset annorum quindecim, post patris obitum, possessionumque suarum extremam depopulationem, relicta patria, in Poloniam ad Regem Cazimirum se contulit. Sub hoc tempus continuum inter Polonos Suecosque erat bellum, et assiduis conflictationibus, in quibus Constantinus licet adhuc juvenis sed non spernenda Polonis virtutis, et strenuitatis ostendit specimina. Quo factum est ut maximam apud Regem, et supremum ducem, Sobieskium inveniret, nec multo post chiliarcha tum levis armaturæ militi (quæ ex Moldavis constabat) munus obtinuit. In hoc officio Regi Poloniæ per integros septendecim annos fideliter, et claro nomine servivit. Quondam cum Poloni castra haberent prope urbem Torunam, et de hostium intentione usque nunc nullam possent habere notitiam. Dux Moldavis militibus jubet, ut selecta militum manu, suburbium infestent, si forte possent aliquem capere, ex quo res hostium explorare possint. Seliguntur Moldavi 60, inter quos fuit et Constantinus Cantemyr, tunc vexillifer. Qui cum ad urbem propinquassent, custodes de ipsorum adventu Commendati notitiam dant, Commendans statim duo regimina equestris ordinis adversus Moldavos ex urbe mittit. Moldavi fugam simulant, Sueci superbe persequuntur, duo Suecorum officiales equos velocissimos habentes, fugientes Moldavos insequuntur, Constantinus Cantemyr cum videret Suecos a suis longe processisse, equum vertit, et unus duobus insistit, illi sclopetis explosis intentu frustantur, Constantinus stricto gladio unum decapitat, alterum in fugam vertit, persequitur, et captum ad suos adducit. Officialis Suecus ad Ducem adductus, Dux supra modum lætatur, non solum quia linguam optimam ceperint, sed etiam quia vivus Suecus nondum in Polonorum manus venerat. Deinde Duce, a quo Moldavo fuerit Suecus Capitaneus, (quia ordin capitaneu fuerat) captus, relatus est, a Constantino Cantemyrio, tunc dux Constantinum officio chiliarchæ honorat. Altera vice in acie quasi ad monomachiam ab officiali quodam Sueco, provocatus astantibus regiminibus, Suecum de equo projicit et captum ad Ducem ducit, officialis ille fuit ex familia Piperorum, qui postquam fuit ad Ducem adductus, die secunda ad verbum liber est demissus, cum ipse vellet valedicere Duci, inter cœtera rogat, ne apud suos divulgaret, quod tali casu captus fuerit, præterea se maxime dolere, quod cum ipse esset veteranus miles, et tot prœliis clarus, captus fuerit a Scyta quodam ignobili homine, (nesciebant Sueci in castris Polonorum esse Moldavos, illos Tartaros Lipianienses putantes) Ducem illi respondisse, «minime, putes» inquit, «te a homine ignobili et ignoto captum, sed a strenuissimo, et multis bellicis facinoribus claro, regiminis Moldavorum Chiliarcha.» Jubetque adesse Cantemyrium. Dum autem ille Suecus gratias agit Deo et fortunæ suæ, quod a tali viro fuerit captus, cujus captivum esse, inter milites non esset inhonestum Sunt et alia quam plurima Cantemyrii in his Polonicis Suecicisque pugnis præclara et heroica acta, per 17, ut diximus anns continue renovata, et laudata, quæ brevitatis causa omittimus. Pacatis tandem inter Polonos Suecosque rebus, solitisque gregariis militibus, Constantinus quoque a Rege et Duce in patriam redeundi facultatem obtinuit, acceptisque a Rege passualibus, et recomendatoriis suæ fidelitatis, et virtutum exprimentibus literis, anno 1644 in patriam revertitur, sed cum videt patriam adhuc a Tartaricis Turcicisque tyrannidibus inquietam, ad Valachiæ Principem Gregorium Gicam transit. Cum prevenisset, Bucurestium, contigit ut principem extra urbem in venatu recreantem inveniret. Sed antequam in principis præsentiam veniret, aut quis ei unde esset, illi referet, inter cœteros venantes miscentur, casu autem lepus excitatus, et ante principem fugiens, cum nullus adesset persequeus canis, Constantinus Cantemyr fugientem leporem sagitta coram ipso principe ferit occiditque, Principe quis ille tam bonus esset sagittarius interrogante, referunt, hominem esse peregrinum Moldavum, eatenus nomine et fama in Polonia celeberrimum. Hoc a Principe audito, jubet illum ad se vocari, de adventu et statu ejus humaniter interrogat, Constantinus de rebus suis quædam breviter Principi exponit, adjicitque se a milita Regis Poloniæ dimissum, audivisse suam celsitudinem officialis militesque congregare, ideoque si placebit ad servitium venisse. Statim a Principe honorifice excipitur, et hospitium, aliaque ad victum necessaria Ordinanda magno suo Spathario, (qui Deus est apud Valachos) jubet. Tertia die a Principe in Palatium vocatur, et in officio Czauss Spataresk, (quod est apud illos quasi vice gerens Ducis) recipitur. Fuit in hoc officio usque ad annum….. in expeditione ad Stabam, ubi Gregorius Princeps a Turcis deficiens Cæsarianis arma junxerat, munus suum egregie exercuit, et in prima acie fortiter persistens, a Turca ictus est sagitta a dextro latere umbilici, quo vulnere locum minime deseruit, sed per tres horas, fracta in ipso ventre sagitta, præstitit tandem ad castra receptus a chirurgo extracta sagitta magno cum vitæ periculo, et diurna debilitate internorum viscerum, tamen convaluit. Princeps Gregorius eum in sua intentione haberet a Turcis deficere et ad Germanos adhærere, volebat explorare, quot millia Tartarorum illa expeditione esset castra Turcarum secutura; cum autem certam non poterat accipere ex aliorum relatione notitiam, Constantinum consulit, an possibile esset, ex ipso Budziak aliquem Tartarorum capere, a quo res melius explorare possint. Cantemyr cum esset linguæ Tartaricæ peritissimus, principi pollicet, se illi Tartarum ex medio Budziak capturum, negat Princeps illum ad tale periculum et rem quasi impossibilem destinari, permittit tandem hoc experimentum Princeps. Cantemyr acceptis secum duobus servis, nemine alio præter Principem sciente, usque ad confinia venit Moldaviæ, ibi servis quoque manere, et post quartam diem reditum illius ad eundem locum expectare jubet. Inde noctu in Moldaviam Siret fluvium transfretans, usque sol elucescat ad paternam domum ad Pagum Silesteni pervenit. Ubi invenit sororem Macrinam et fratrem Nestorium, sed illi vix cognoscunt, et vix ab ilis cognoscitur. Fratres dum vident tam insperatum hospitem, (illius iter quorsus tenderet inscientes) maximo cum gaudio, quæ ad convivium spectant paranda accinguntur. Sed Constantinus illis prohibet, ne cuiquam in pago de adventu illius aperiant, et convivium ad alteram diem differant, se enim habere aliud negotium illo die videre. Latuit itaque tota illa die in domo sua nemini nisi fratribus cognitus; post solis occasum ascenso equo Prut fluvium natando transit, et inde citato cursu Budziak regionem intrat, et recta ad Pagum unius Mirzæ tendit, ubi ad Pagum ante mediam noctem pervenit, fingit se ex Crimea a Chano missum, et Mirzæ se habere ex Chani mandato referre; exit ex tugurio suo Mirza, et Cantemirium quid mandatum esset interrogat, ille «cinge» inquit «gladium, et sume arma et equum quem habueris meliorem ascende, et sequere me, usque ad ulteriorem pagum, ubi eum Begmirze convenientes que ad vos spectant, mandata dabo». Tartarus nihil contrarii suspicatus, equum ascendit, et solus (sic enim illi Cantemyr jusserat) cum Cantemyrio versus pagum Begmirze (fuit hic quoque ex Cantemyriorum familia, Budziak ensium Myrzarum amplissima familia;) tendunt. Dum extra pagum ad mille passus exeunt, Constantinus improvise Tartarum eum clava ita ferit ut debilitetur quidem, sed non moriatur. Post de equo detrusum stricte ligat, et super suum equum ascendere facit; inde veloci cursu ante diluculum, ad Pagum suum Silisteni pervenit, et ligatum Tartarum in anteriori conclavi concludit. Fratribus jubet, ut clausis portis nemini ingressum in domum dent, dicantque per famulos, se domi non esse. Rem extraneam mirantur, et metuunt fratres, sed ad jussa Constantini omnia faciunt. Veniente nocte fratribus valedicit, et accepto secum ligato Mirza usque ad mane Siret fluvium remeat, ubi inventis suis famulis ligatum Tartarum post se ducendum tradit, itaque mirabili modo quod principi pollicitus fuerat executus est.

Anno 1646, ætatis 84, a Principe coactus primam ducit uxorem Anastasiam nepotem ex Patruele ipsius principis, quæ quadragesimo conjugii die pestilenti morbo extinguitur. Princeps Gregorius post Rabense prœlium, ad Germanos deficiens acceptis magnis quos possidebat thesauris, cum per Moldaviam in Poloniam et inde Viennam vellet petere, octo equos aurea moneta onustos cuidam veteri et fideli suo Capitaneo vehendos commiserat, qui ex fideli in perfidum mutatus, prope urbem Soczaviam, de mane transeuntes, nebula densissima super illos cadit. Capitaneus primum dominum per nebulam perdit, deinde malo genio et avaritia ductus, deserit, et eum suis quindecim militibus pecuniam deprædandam, et in Moldavia ignoti remanere consilium ineunt. Sublata circa prandium nebula Princeps Gregorius cognoscit, suum fidelem Capitaneum cum octo illis equis thesauro onustis deesse, illum, ut res erat, per nebulam aberrasse putat, et Constantinum Cantemyrium ad exquirendum capitaneum per sylvas camposque illo parum gradum sistente, mittit. Circa meridiem non longe ab urbe Soczava præfatum Capitaneum in nemore cum suis latentem invenit, quid starent interrogat, principem illum exquirere et in tali loco exspectare dicit. Capitaneus primum dicit se per nebulam, dominum perdidisse, postea perfidæ verba commiscens, et suis Constantinum capiendum et ligandum jubet. Constantinus a tam fideli principis servo nihil tale prius suspicatus, equum cuidam ex militibus tenendum dederat. Cum autem vidisset perfidi illius intentionem, ad evitandum mortis periculum; fingit se illorum societatem libentissime amplexurum, et simul cum illis, quorsum sors tulerit iturum. Credit ille nefarius, et jure jurando societatem confirmant. Jurat quoque Cantemyr, non tamen perfido sed justo corde. De dividenda pecunia Capitaneus proponit, differt Cantemyr, ut prius longius inde procedant, ne a missis a principe invenirentur, capianturque, (sciebat enim Cantemyr, Principem non plus quam unam alteramve horam posse illos expectare, metuebat enim, ne persequeretur ab insequentibus Valachis) ita illi equos ascendunt. Postquam parumper versus urbem progressi sunt, Cantemyr cum esset e manu sortis, et equum haberet multo illorum velociorem, Capitaneo inquit: «perfide Dominum deseruisti, et pecuniam illius ut pessimus latro, et alter Iuda concupisti, manebit te Dei vindicta, neque manus meas evades, quousque Dominus cognoscat, me non tuum socium (putas enim omnino ille nunc me tuam societatem suscepisse) sed osorem fuisse. Igitur nefande ego jam scio Dominum nostrum plus nos expectare non potuisse, sed diris nobis apprecationibus datis iter suum suscepisse, neque enim tutum erit illi, antequam Prut et Tyratem fluvios in Poloniam transiverit. Quando quidem tale nefandum facinus cogitasti et perfecisti, volo ut me usque ad urbem Soczavam, quæ jam ob oculos apparet, sequaris, ibique Commendanti Principis pecuniam, ut post ad Principem pertinentem, illæsam intactamque tradere, et me hoc crimine coram hominibus Deoque purgare; quod si negaveris facere, scito, te non posse manum meam vivum evadere, et morieris tu et socii tui a Moldaviæ Principe suspensi». His auditis pertimuit nequissimus latro, et volens nolens Cantemyrium usque ad urbem sequitur. Postquam intrant urbem ad commendantem (moldavice Pircalab dictum) Cantemyr rem illi exponit, fatentur latrones perfidi, catenis vinciuntur, et una cum Cantemyrio ad Dabizem Principem Iassios mittuntur Dabiza acceptis thesauris, in quolibet bisacco, sena millia aureorum invenit, latrones ad fodinas damnat, Cantemyrium maximi honoris et ob fidelitatem in Dominum suum laudit (sic) habet, satis amplis muneribus donat, et postulat, ut vellet in servitiis illius manere; pollicetque quidem Cantemir grato animo in servitiis tanti Principis manere hac tamen conditione, quousque audiverit, ubi terrarum Dominus suus pedem fixerit, quo audito, se debere ad Dominum suum ire, et de concepta suspicatione se purgare. Ita Cantemyr apud Dabizam Principem manet, paucis autem post diebus, audit Principem Gregorium in Poloniam evasisse, et Leopoli sex tantum diebus quieti indulsisse, et inde versus Varsaviam, et inde in Germaniam iter suscepisse. Itaque cum intelligeret, difficillimum esse per tot regna et imperia Dominum suum invenire, quiescit quosque Dei providentia faciliorem patefaceret viam. A principe Dabiza primum præfectura Codri ornatur, ubi et majores suos semper præfecturam tenuisse, et possessiones paternas habere sciebat. Princeps Gregorius dum per duas horas Cantemyrum in loco, ubi steterat, expectasset, et neque Cantemyrium, neque fidelem suum Capitaneum amplius apparere non videt, «fidem» inquit «fregerunt nequissimi, quos omnium fidelissimos sperabam, Deus illis retribuat secundum cos(?) suum.» Itaque fugam continuavit, utque quo Tyratem transiret, in transitu supervenerant persequentes Valachi, sed Gregorius strenue se defendens, abjectis aliquot curribus ipse cum reliquis suis thesauris Tyratem transit, et per Poloniam Silesiamque in Germaniam ad Cæsarem se contulit, ibi circiter duos annos moratus, a Turcico Sultano, per amicum suum Panajotem Aulæ interpretem veniam impetrat et Constantinopolin per Italiam et Veneltas redux venit. Iterum Valachiæ Principatus illi restituitur, et capitaneum perfidum ibi invenit capitque. Quem Cantacuzeni (qui Gregorii capitalis ob necem patris sui Constantini Cantacuzeni inimici erant,) nescio quomodo infidum illum Capitaneum a fodinis Moldavie liberaverant, et in gratia apud illos habebat. Cantemyr dum audit Dominum suum jam in Valachiam rediisse, et principatum illi restitutum fuisse, a Principe Dabiza facultatem ad Dominum suum eundi, et de concepto crimine purgari rogat. Princeps Dabiza juxta promissum illi nonsolum adeundi facultatem dat, sed et ad Gregorium Principem scribit, et fidelitatem Cantemyri testificatur; ipsi autem Cantemyrio dicit, quod si vellet iterum in patriam suam reverti, illum officium quod tenebat, alteri non daturum, et apud illum semper convenientem illi gratiam habiturum. Cantemyr sive ob Patriæ amore, sive ob infinitis, quas in peregrinationibus perpessus fuerat curis, pollicetur principi, si facultatem in patriam redeundi a pristino suo Domino impetraverit, et passuales literasque fidelitatem suam recommendantes obtinuerit ad servitium illius se reversurum. Ita Cantemyr in Valachiam ad Principem Gregorium adit, publicum petit et rogat judicium. Capitaneus perfidus coram sistitur, a Cantemyrio accusatus facti perfidiæ, fatetur ille, testificantur literæ Moldaviæ Principis, datur sententia, ut perfidus Capitaneus suspenderetur. Cantemyr fidelitatem et justitiam suam probat, et testificantes a Principe Gregorio literas obtinet, quæ adhuc apud filios suos servantur. Cæterum tertia die cum Capitaneus ex carceribus ad furcas educendus erat, ipsum mortuum inveniunt, quo ad Principem relato, Gregorium respondisse, mortuus est ut homo, sed ut perfidus desertor, debet etiam mortuus suspendi, itaque mortuum non ad sepulchrum, sed ad patibulum ductum suspenderunt. Constantinus autem Cantemyr acceptis, ut dictum est, testificatoriis a Principe Gregorio literis, et in patriam redeundi facultate, ad servitium Principis Moldaviæ ad possessiones, et gentem suam est reversus. Princeps Dabiza illi post reversum ex Valachia non solum Codri præfecturam committit, sed insuper Vornicziam Barladi adjicit; vixit sub principatu hujus principis, tum in aula, cum intra barones honoratissime, omnibus dilectus et gratus. Quælibet sive publica sive principis privata negotia prompte prudenterque exequebatur, et præcipue in comitiis cum Tartaris (Ilim iis dicitur) totum negotiorum pondus in unico illo incumbebat. Tartaris enim non minus quam Moldavis justus rerum negotiorumque arbiter habebatur. Anno.... ex nobili Ganestiorum familia, quæ unica totius familiæ remanserat virginem Roxanem uxorem ducit, ex qua omnes illius familiæ possessiones et satis magnum subditorum numerum ad suos adjunxit; vixit illa tres tantum annos, ex qua nata est primogenita Roxanes ejus filia. Anno.... Dabiza Princepes mortuo sufficitu Duca, qui Cantemyrium in eadem Codri præfectura et illorum districtuum tributa colligenda, et confinia a novis venientibus Nogaiensibus Tartaris defendenda committit. Sed Duca non plus quam sex mensibus principatum exercuit a porta depositus, in Principatum missus est Elias ex veteri Alexandri Principis cognomento Lapusznenus stirpe, sed diuturno tempore illa familia Constantinopoli habitans, usum quoque Moldaviæ linguæ perdiderat, ita ut ex Moldava in Græcam transformata videretur. Sed et Elias post octodecim menses depositus, iterum Duca in Moldaviam mittitur, anno...... Tertiam ducit uxorem Annam ex veteri Moldavorum stirpe Bantassiorum, neptem ex matre Anastasiæ uxoris Principis Ducæ, ex qua anno sequenti natus est illi Antiochus primogenitus filius, mense Decembri 4. Secundo illius principatus anno, Moldavi qui trans Prut fluvium habitant, contra principem, excepto Cantemyrio, rebellionem excitant, ad octo millia rebellium congregantur improvisi Iassios adoriuntur, et principem in arce cingunt. Aula defendenda Cantemyrio Duca demandat, infestantes rebelles fortiter repellit, tandem Princeps Duca rebelles quid vellet, mediante Cantemyro, interrogat, respondent illi, se nihil aliud velle præter illius abdicationem. Facile hoc concedit Princeps, seque principatu abdicasse publicat, liberum passum versus Constantinopolin petit, concedunt rebelles, Duca Jassis exiens pervenit Galatium, (est oppidum ad ripam Danubii situm) inde Sultanum de rebellibus Moldavis certiorem facit, Sultanus jubet illum a via reverti, et cum ordinatis Tartaris, rebelles dissipare, atque omnes ad unum trucidare. Usus fuit Duca non solum consiliis sed et manu Cantemyrii contra hostes suos; nam rebelles accepta de reversu Duce et Tartarorum adventu notitia, plures congregantur in campo Orheense. Se aut morituros, aut Ducam in Principatu non excepturos jurant. Cum aliqua parte Tartarorum, a Duca mittitur Cantemyr, congregatos rebelles repellit, dissipat, et ad subjectionem principis suscipiendam cogit; redux Duca, Cantemyrio magnas grates habet, et officio magni Cluczerii (annonæ præfecti) honorat. Anno sequenti Sultan Mehemmed copias contra Polonos adque expugnandum Camenicum ducit. Duca Cantemyrium calauz, (ductorem exercitus) apud Imperatorem ordinat, (linguæ enim Turcicæ erat peritissimus) a Danubio usque Cammenium in hoc tam difficili, et duro officio optime se gerit, ad Sultani lubitum omnia prompta et parata habebat. In castris Turcicis assignata erat illi mansio apud Cozazogli Ram Kapidzilar Kiehajasi. Sultanus quæ de partibus regionum, de fluminibus, deque vicinorum Polonorum moribus, atque militiis, ad placitum Sultani omnia exponebat, ut pote qui per tot annos in Polonia vixerat. Haec fuit prima causa, qua Cantemyr in aula quoque Sultanea nomen dedit. Sub Camenico deposito Duca Petreczeico sufficitur, at Cantemyr in eodem penes Sultanum officio, etiam a Petreczeico ordinatur, post Camenici expugnationem, cum Sultanus vellet ad interiora Poloniae copias ducere, Charem, hoc est, mulieres concubinas, novasque selectissimas Polonas captivas quas Chanus aliique Paszae (qui usque Leopolim Podoliam depopulati erant), dono miserant, trans Danubium remittere vellet, suum Chaznadar baszi Iusuf aga, tunc secundus post Kizlar aga ordinat, et jubet ut Cantemyrium cum aliquot centenis Moldavis Charemum concomitandum custodiendumque accipiat. Moldaviae Princeps ad Sultani mandatum quinque centum milites Moldavos ordinat, Chaznados baszi, non plus quam centum Turcas (nihil de Polonorum copiis meditantes) et hos aulicos suosque famulos acceperat. Ita Sultan Mehemmed Camenico versus Leopolim castra movens, Chaznadar baszi cum Charemo et Cantemyrio, ad Tyratem transeundum revertuntur, transacto Tyrate septem millia Polonorum cis Tyratem, a Duce Saliciskio missi erant, ut si possent, linguam ex postremis Turcarum castris arripere possent. Qui improvise, in Charemum Sultani, in ipsa fluminis ripa incidunt. Eunuchus tota spe perdita, quid factu opus esset, attonitus ignorat. Cantemyrium vocat, «ecce», inquit, «inimici multi sunt, non paucissimi, quid faciendum», Cantemyr consilium dat, ut «aliquem hominem quam primum ad Sultano notificandum et auxilium petendum mittat; se autem cum suis militibus, currus in circuitu positurum, et usque ad extremum vitae prœliaturum, neque illos antequam moriatur in hostium manus traditurum»; quod et fecit, nam contractis in circuitu curribus, solutisque equis, pedestres impetum Polonorum reprimebant, pugnavit per octo horas, quousque e regione veniens auxilium a Polonis visum est, quamvis ab ipsis videri non poterat. Poloni videntes venientes Turcas, et per omnes campos palantes, re infecta aufugiunt. Itaque virtute Cantemyrii mulieres Sultani sunt liberatae, in auxilium venientibus, Eunuchus virtutem, strenuitatem et invictum Cantemyri animum narrat, salutem suam et mulierum Sultani ab ipso cognoscere fatetur; inde concomitantibus aliis quoque Turcis, usque Galatium Charemum perduxit. Galatiis Eunuchus ad supremum Vezirium de fideli Cantemyrii servitio, dat, quibus ad Vesirium reversus, Vezirius dicit, «si antequam novum Principem constituerem, de tua virtute, atque fidelitate notitiam habuissem, tu fuisses princeps creandus; sed cum jam nimis recenter sit Princeps constitutus, impossibile est Sultanum mutare sententiam. Sed manebit te eadem fortuna, si talia semper præstiteris servitia, et fideliter aulæ Otomanicæ servaveris.» Hinc factum est, ut deinceps Cantemyr apud omnes principes suspicionis haberetur, quamvis ille nunquam principatum ambiret, et omnibus principibus semper fideliter et immaculate serviverit. Anno sequenti ex sperata pace, majus belli incendium contra Polonos conflatur, Sultan enim Muhammed cum audivisset, Rempublicam Polonam, pacta, quæ cum Turcis Rex fecerat, sprevisse, et promisum tribulum dare negasse, magnis viribus contra Polonos movet; sed sub Chotino a Polonis fœde vincuntur Turcæ funganturque, quo in prœlio Petreczeico quoque Moldaviæ Princeps arma sua ad Polona jungens. maximam Turcis intulit cladem, sed postea Petreczeico Moldaviæ Princeps cum non posset in Moldaviæ Principatu cum Polonorum protectione pedem figere, coactus est in Poloniam secedere. Aula Turcica cum videret Principem Moldaviæ in ipso prœlii ardore ad hostes defecisse, et a deficientibus Moldavis Valachisque cladis initium inchoasse consultius judicat, imposterum nunquam hominem Moldavum Principem creare, sed Græcum qui habeat domum familiamque suam Constantinopoli, præter ea imbellem, et rerum bellicorum ignarum. Itaque Demetrium, (qui diminutivo nomine vulgo Demetrasco) Cantacuzenum, in Moldaviam mittunt. Qui cum prævenisset Galatium brumali tempore Moldaviam populatoribus Cozacis, a Turcis ad Moscowitas deficientibus invenit, omnes illas regiones confusione et latrociniis plenas videt, ulterius pedem movere, harum rerum insuetus princeps timet, Barones novum hominem abhorrent, sed ne contra Sultanem mandatum quicquam moliri videantur, ac si præ timore devastantium Cozacorum Tartarorumque ad montana se retraxerint, ad principemque novum salutandum differunt. Demetrius rerum ignarus omni consilio destitutus Galatii hæret. Erat autem penes illum Græcus quidam rerum Moldavorum peritus, qui Principi referret «Quod si primum apud se Cantemyrium et Gavrilicium (erat hic illo tempore dux Moldaviæ) blandis et honorificis literis atque pollicitationibus non prætraxerit, nullum baronem apud illum accessurum; omnes enim reliqui horum duorum motus, atque facta imitari solent.» Cujus consilio Demetrius ad Gavrilitium et Cantemyrium aureos montes promittentes mittit literas. Gavrilitio quidem Ducatus confirmationem, Cantemyrio autem Serdaratum juvans, (est autem Serdaratus gubernium totius Regionis Moldaviæ quæ trans fluvium Prut est, et equestres ordines illarum partium, usque Chotinum Benderam et Budziak, in confiniis ordinati, illi parent). His literis hi Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/15 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/16 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/17 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/18 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/19 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/20 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/21 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/22 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/23 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/24 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/25 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/26 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/27 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/28 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/29 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/30 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/31 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/32 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/33 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/34 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/35 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/36 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/37 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/38 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/39 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/40 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/41 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/42 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/43 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/44 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/45 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/46 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/47 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/48 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/49 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/50 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/51 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/52 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/53 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/54 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/55 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/56 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/57 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/58 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/59 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/60 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/61 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/62 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/63 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/64 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/65 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/66 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/67 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/68 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/69 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/70 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/71 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/72 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/73 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/74 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/75 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/76 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/77 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/78 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/79 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/80 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/81 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/82 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/83 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/84 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/85 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/86