Jump to content

Vita Germani (Venantius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Germani
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


VenFor.VitGer 72 Venantius Fortunatus530-609 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Vita Germani I.

Beatus igitur Germanus Parisiorum pontifex, territorii Augustodunensis indigena, patre Eleutherio, matre quoque Eusebia, nonestis honoratisque parentibus procreatus est. Cujus genitrix, pro eo quod hunc post alterum intra breve spatium concepisset in utero, pudore mota muliebri cupiebat ante partum infantem exstinguere: et accepta potione ut abortivum projiceret, dum nocere non posset, incubabat in ventre, ut pondere praefocaret quem venena haedere non valerent. Certabat mater cum parvulo, renitebatur infans ab utero: erat ergo pugna inter mulierem et viscera. Laedebatur matrona, nec nocebatur infantia: obluctabatur sarcina, ne genitrix fieret parricida. Id actum est, ut servatus incolumis, ipse illaesus procederet, et matrem redderet innocentem. Erat hinc futura praenoscere, ante fecisse [ Al., factam pro eo] virtutem, quam nasci contigerit.

II. Deinde cum Avallone castro cum Stratidio propinquo puer scholis excurreret, mater parentis ut ejus haereditatem acquireret, de adolescentis fallitura nece tractavit. Quae temperatam potionem in ampullula condidit, vinum quoque in altera, praecipiens puellae ut venientibus ambobus illi porrigeret de vino, isti de maleficio. Sed ignorans ministra, ampullulam mutat et pocula; vinum sancto Germano, venenum dat Stratidio; et dum insonti praeparatur interitus, auctor cadit in laqueum. Quo mater ejus cognito, puellam increpat cum fletu, exstinxisse se filium. Cui Stratidio, sollicite impenso studio, facto de ipsis maleficiis vario, etsi mors vitam non abstulit, tamen signum mortis infixit. III. Hinc ad parentem suum sanctum Scopilionem Lausia se conferens, moribus honestis alitus et institutus est. Qui cum fere mille passus longe a vico consisterent, jugiter ad matutinos currebant, ducti fidei calore per tempestatem, per hiemem. Qui intra terni lustri spatium a beato Agrippino diaconus instituitur, et sequente triennio presbyter ordinatur. Dehinc a pontifice Nectario abbas ad sanctum Symporianum merito dignus asciscitur. Quanta vero inibi abstinentia vixerit, quantis quoque vigiliis continuando duraverit, quibus eleemosynis profusus exstiterit, illa res una testis est, cum jam rebus reliquis pauperibus erogatis nec panis ipse resideret quatenus fratres reficerentur. Qua de re insurgentibus adversum se monachis, retrudens se in cellula, amare flevit et doluit. Inter haec ipso orante quaedam Anna matrona duorum saumariorum cum pane dirigit onera. Sequenti etiam die cum annona destinavit plena carpenti vehicula: ita ut exinde monachi cum saturarentur cibo, terrerentur miraculo. His itaque celebriter intentus officiis, non desiit praedicandis manifestari miraculis. IV. Igitur quadam vice dum cibum fessus acciperet, ingrediente Amando monacho in fenile cum lumine, carbone decidente, flamma fenum corripuit, et arida nutrimenta vorax ignis allambit. Concurrentibus reliquis, nec tamen incurrentibus, tardius ipse prosiliens, rapta de foco cucuma, ascendens supra fabricam concinens Alleluia, fundens paululum aquae in crucis imaginem restinxit incendia: ac de manu Sancti imbre sedata est ignis unda, quam vix exstinguerent flumina. Quod tamen postero die cujus insidiis actum est hostis ipse confessus est. V. Chariulfus quidam Francus partim villae basilicae res obstinatus invaserat. Quem cum Vir Dei ad reddendum aliquatenus commoneret, nec tamen proficeret, ad orationem se convertit, nec fides vindictam distulit. Statim ex vicino ferus ursus exsiliens tres illius equos interfecit, nec sic a duritia resipiscit. Sequenti vero nocte duplicavit ultor perniciem. Sex jumenta interemit, nec sic quoque poena suffecit. Tertia idem nocte novem vehicula prosternit, triplicato cadavere: sic labor crescebat in cladem. Dehinc ad beatum Virum tardius dirigit puerum; agrum reformat invasum, calamitas compescitur. Id actum est, ut bestia castigante homo sensum acciperet, et daret non intelligenti bellua rationem. VI. Dehinc beatus Agricola Cabillonensis ( Châlonssur-Saône ) episcopus habens cubicularium graviter vi febrium fessum, qui destinato animo totus pendebat in transitu, dirigit ad sanctum Virum intercedendi suffragium. Tunc perceptis apicibus basilicae sub porticu ad sancti Symphoriani sepulcrum progreditur. Interea vir justus orationi incubuit, terram corpore premens et sidera mente transcendens; et quasi ante se habens praesentiam Domini, pro voto supplicis obsecrator accedit. Nam mox vicinus Redemptoris auribus exauditur, et adhuc isto recubante in pulvere, aegrotum medicina perfudit; ac justo jacente in pavimento, languidus surgit de lectulo, ante currentem medelam [ Pro currente medela] quam peroret qui supplicat: ita ut portitori redeunti obviam puer occurreret cui parabantur exsequiae; ut non esset ambiguum eadem hora languidum saluti fuisse redditum, qua Vir beatissimus fusus orasse comperitur. VII. Nec illud omitti convenit, quod ad domum Ebronis pro fide Justi collatum est. Cujus ingrediente domum, Anna matrona proclamat rem mirabilem se videre. Inquisita a conjuge quid esset quod inspiceret, ait: Ecce beatus Germanus cornuta facie mihi videtur incedere: quod pene vix valeo aut intueri lumine, aut sermone conferre, sanctum virum novo more cornibus radiantem. Consternataque mirabatur mulier hominem nostro tempore in figura Moysi potuisse conspicere. Credendum quod et iste post colloquium Domini potuit a muliere cornu exaltatus agnosci. Cujus causae pavore Ebro eadem die juxta Sanctum sedere nullatenus praesumpsit duplici pro merito, moerore pariter et terrore. VIII. Contigit ut pro villis Augustodunensis Ecclesiae Theodeberto regi Cabillone occurreret. Memor sancti Symphoriani in ingressu palatii, ita Spiritu Dei redundante locutus est, ut ante rex annueret, quam verba petitor explicaret. Cui et ore prophetico finem dixit de transitu. Quod paucis interim diebus dum ad Rhemos remeavit, in ipso itinere rex extrema sorte defecit, quasi sancti Viri sermo dictus fuisset ab angelo. IX. Et quoniam Beatissimo erat familiare in basilica sancti Symphoriani soli vigilias ducere, euntem eum monachus Sylvester prosequitur. Et ingressi pariter ad sancti martyris tumulum, circa noctis medium ab altari tumultum frequentantem rumores accipiunt, tanquam si ad rapinam collecta curreret multitudo. Credens enim vir Dei versari latronum incursum, imperat monacho ante sepulcrum psallere. Ipse vero accedit ad altare. Dehinc illa turba ad monachum quo psallebat alacriter properat. Quo mactato graviter et in terram projecto ac semivivo relicto, veloces effugiunt. Qui vix voce flebili cladem suam replicans, a daemonibus se caesum gravi congressu confessus est. X. Accidit ut Sabarici famulus Aesarius nomine ad virum de quo loquimur injuriam passus confugeret, supplicans ut quolibet pretio eum de insolentis domini servitio liberaret. Quod indignatus Sabaricus pro Aesario et conjuge vel unico ejus filio, octoginta solidos pretii nomen petiit, quominus famulos servili ditione laxaret. Tamen hoc non dubitavit misericordia Justi vel perquirere vel donare. Quo pretio persoluto, contigit ut ante basilicam saepe dictus Sabaricus praeteriret, nec tamen orationi quoque occurreret. Qui domum suam ingrediens, statim affligitur, ligatur, et catenis revinctus ad Sanctum perducitur. Neque sic a pio Viro misericordia tollitur, sed statum missa prece ejus obtinente fide purgatur. Tunc adjecit Sabaricus adhuc viginti aureos ad pretium quod acceperat, et de centum solidis crux ad sepulcrum beati Symphoriani ab ipso suspensa est: quae usque hodie res est in testimonio. Qua occasione filii vel filiae ita sancte conversati sunt, ut per monasteria nunc regant agmina monachorum. Quae causa modo mirabili profuit patri vel germini, ut parvum genitoris flagitium posteris transiret in luctum. XI. In pago Alisiense haec res gesta est. Conjux illustris viri Vulfarii, Destasia nomine, vitalis spei destituta solatiis, linguae carens officiis, per biduum jam muta, spiritu deficiente decumbens, apparatis exsequiis jam palpitabat exanimis. Cui eulogiis per presbyterum suum directis et violenter adapertis praemortuae dentibus in ore transjectis, mox ut fauces semivivae liquor benedictionis introiit, statim incipit praemortua vitae flatibus anhelare, oculi nece praeclusi lumen diei requirere, ut post funerum pallorem facies in ruborem transiret, donec cunctis stupentibus vivificata consurgeret, et circumstantes auctorem muneris gratiam praedicarent. Quae singulis annis tributum vitae solvit pro pretio. XII. Caeterum revelationum suarum quis scrutator introeat, cui ante quatuor annorum curricula, ipsa episcopatus sui causa non est abscondita? Itaque positus in sopore, inspicit a quodam sene claves sibi portae Parisiacae porrigi. Interrogans quid hoc fieret, accepit responsum, ut salvas eas faceret. Quod post civitatis ejus episcopo decedente dum praecellentissimo regi Childeberto occurreret, in ejus electione effectum illa vox promeruit. Ordinatusque pontifex qualis quantusque se gesserit, hoc expedire lingua mortalis non sufficit, quoniam supra hominem fuit omne quod edidit. Denique adeptus gradum curae pastoralis, de reliquo monachus persistebat. Hinc se frequentibus exercebat vigiliis, inde continuatis macerabat inediis. Pernoctabat algida senectus per hiemem sustinens dupliciter frigus, aetatis et temporis, quod nec tolerare possint petulenti juvenes: seipsum pene obliviscens pro victoria corporis, tanquam si simul accessissent dignitas et necessitas; quae vero eleemosynae tam de rebus ecclesiae quam populi oblatione vel regio munere per manus Sancti factae sunt, solus ille qui omnia scit, novit et numerat. XIII. Denique quadam vice praecellentissimus Childebertus rex cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus eroganda, expendens tria millia revertitur ad palatium; interrogatus a rege si adhuc resideret quod egenis tribueret, respondit medietatem resedisse, nec invenisse inopes quibus totum expenderet. Cui rex inquit: « Domine, dona quod restitit: nam Christo largiente quod donetur non deficiet: » incidens aurata missoria, argentea vasa comminuens, quidquid primum habuit dans sacerdoti ne perderet. Erat ergo exspectanda contentio inter sacerdotem et principem. Faciebant apud se de misericordia pugnam et de pietate certamen, thesauros ut spargerent, et de suis talentis egeni ditescerent, festini ad futura lucra, ut bratheum semen sererent, et post messores accederent aurolentam per segetem: ut sacerdos locupletaretur regalibus thesauris, ei in regem floreret gratia sacerdotis, qui suum solum hoc credidit, quod nudus aut egenus accepit. XIV. Sed revertamur ad ordinem. Quidam in Exona ( Essone, prope Corbolium) vico de fiscalibus famulis Gildomeris nomine, cum die Dominico quiddam operatus sit, ita contrahitur digitis, ut unguium acumen partem transiret in alteram. Qui Parisius sancto viro occurrit in oratorio; et oratione data, manuque peruncta oleo, ungues de palma retractae sunt. Digitis redditur organum et in antiquo officio nervorum tela retexitur. Quem clericum post effectum, et ut integrum salvum faceret, peste liberavit et crimine. XV. Rursus quaedam mulier nomine Favonia in urbe Parisiaca per novem dies percipiens nihil praeter pulticulam, ore aperto inhians sancto Viro oblata est. Quae velut ferro opposito nulla lege poterat jungere dentes aut labia. Quam in oratorio sacro perungens oleo, palpato undique capite sine tarditate saluti restituit. XVI. Accidit ut puella quaedam de Medardi Moglidunensis familia filans die Dominico, contracta manu damnaretur supplicio. Qua contacta oleo virtus infudit remedium. Hinc stupentes digiti vigorem pristinum resipiscunt, oblitum artis officium reducti articuli meditantur, manus ramosa distenditur, et purgata vitio dextera saluti reducitur. XVII. Recte creditur inserendum illud quoque miraculum. Bobolinus quidam de vico Noviomo ( Noyon, in Picardia) vehementer inimici pervasus insidiis, ad Hominem Dei vinculis nexus adducitur, rebelli spiritu rotatus excutitur nec lassatur. Qui, exorante sancto Viro, quasi de longo itinere ad se suamque mentem septimo die revertitur. Sic dupliciter liberatus, dum fugit umbra de sensibus, catena cadit de manibus, et sanus redditur et solutus. XVIII. Hoc autem memoriae jure perpetuo est tradendum. Quidam ex Nantharici [ An, Nemptodori? Nanterre? ] familia, separatis ab invicem maxillarum juncturis, ore aperto ad sanctum Virum perducitur. Quem signo crucis impresso sanitati redditum vetuit ne acciperet vini potum aut carnis edulium. Qui praecepto postposito ad normam sui languoris statim reductus est. Sed ne praevaricantis negligentia justo subtraheret gloriam, in Spedoteno villa rursus ei oblatus est. Cujus loca maxillarum sancto perunguens oleo, ac beatis manibus mentum astringens et labia Christi nomine invocato, concussa sanctis digitis ad se junctura revertitur, et suae fidei merito salvus domum reducitur. XIX. Item faber, Ligerius nomine, turbulenti daemonis arreptus insania, ita bestiali feritate proruperat, ut catenis collo manibusque revinctus vix ad beati Viri traheretur praesentiam. Inde miserabilior, ut qui sustinebat ab hoste violentiam, ipsi adderetur altera poena per vincula. Quem tamen sacerdos apud se imperat detineri; et, sicut septimo die Deus quievit ab opere, ita et opera Dei transacta hebdomada eripitur a daemone; sicque in propria redire securus meruit liberatus ab hoste. XX. Waddo vir illuster, consiliis regis particeps, typum dupliciter incurrens febris et frigoris, exspurgandus sancti Viri praesentatur obtutibus. Interea hora solita febre concussus gravissima, ut refrigeraretur vel aquam instanter expostulat. Qua sibi denegata in sancti pontificis insolescit injuriam. Vir tamen Dei contentus ut obtineret victoriam, oratione explicata, potum ei donans in calida, hominem revocavit salutem ad pristinam, et imminens periculum tali curavit antidoto, febrem curans per calidam. XXI. Nec illud est praetereundum similis causae miraculum. Reginae Chrodosintae minister, Ulfus nomine, typo [ Id est, febri periodica ] vexabatur gravissime. Poscens suffragia medelae, perrexit ad pontificem. Quem vir Dei constanter ducit ad baptisterium. Sed exorante Sancto coepit affligi gravius in proximo liberandus. Postulat ardens et aestuans aquae modicum, sed negatur. Qui fellis amaritudine suscitatus acerrime, balteum suum ad Sancti vestigia projecit clamans: Tu me, domine, interficis, cum sanare debueras. Sed hoc tibi notum sit, quia per te morior. Vita mea a te erit requirenda a rege vel a parentibus. Interdum prae calore per baptisterii pavimentum volutatur. Orante beato Viro in soporem convertitur, et aliquantulum post somnum excitatus, ab ipso in omnem incolumitatem languidus reformatur. Inquisitus a pontifice cur tantum locutus sit ad injuriam sacerdotis, respondit solum ei gratias referens, nihil se de suis verbis recordari confessus est. XXII. Praecellentissimus Childebertus rex cum equum necessarium ad sellam beati viri donasset vehiculum, rogat ipse qui dederat ut eum sibi retineret, nec cuiquam tribueret. Interim beatus vir, postulante captivo, equum donat in pretio, quoniam apud pontificem plus fuit quam illa regis vox pauperis. Jubet igitur ut quindecim eum venundaret solidis: quem pauper ipse cum duceret, negotiator occurrit, eruitque praedictum equum duodecim aureis. Quo empto negotiator adducit ad stabulum. Sed quoniam minus dederat quam vir Dei praeceperat, equus sub nocte moritur, ne Sancti verbum iret incassum. Unde sequenti die sellarem de stabulo junctis bobus exstinctum retraxit emptor mortuum vehiculum. Qui versa vice capistro non capite, sed pedibus alligatus educitur. XXIII. Est operae pretium illud memoriae tradere, qualiter Sacerdos Christi solitus erat de ipsis quoque regibus triumphare. Igitur cum glorioso Clotario regi occurrisset ex solito, nec tamen de sancto Viro stante ante palatium ei fuerit nuntiatum, mora facta ante vestibulum non repraesentatus inde domum revertitur. Sequens nox in oratorio vigiliis ducitur, rex dolore atque febris infestatione torquetur. Vix primo diluculo ad domum ecclesiae a proceribus concursatur; poena regis exponitur, ut sua visitatione regis doloris vim mitiget optimates deprecantur. Mox apud pietatem injuriae causa postponitur, qui ante nec nuntiabatur, intrat honoratus et exoratus palatium. Rex vix assurgit de lectulo, caesum se divino flagello conqueritur. Allambit sancti palliolum, vestem Sacerdotis deducit per loca doloris. Culpam confessus criminis, mox dolor omnis fugatur: idque actum est, ut cujus incurrerat de contemptu periculum, sentiret tactu remedium. XXIV. In pago Parisiaco Vico Novo (Infra, num. 40) res gesta est. Quidam in eodem loco impetu lupi rabidi laceratus et extra sensum effectus beato Sacerdoti miseranter oblatus est. Hic ad illa suae artis recurrens suffragia, mox brachio olei benedicti liquore circumlito et sacris eo digitis medicabiliter attrectato, pestis illa quae viscera dolore grassante pervaserat, loca fugit obsessa, et jam putredine resoluta, vigore pristino restituto, sine cunctatione velut experrecto de sopore dolor recessit, mens rediit. XXV. Item de vico Mantola Waldulfi cujusdam ancilla, anno et novem mensibus gravi caecitate percussa, per soporem admonita ut fimbriam Sancti si tangeret, mox visum reciperet, die quadam sacerdoti occurrit; sed multa nocte circumdata ita constrictis luminibus, ut unde oleum benedictum injiceret, luminis aditum non praestaret. Tamen perunctis palpebris desuper et locis reliquis capitis, oratione data, pane et sale signato, mulieri praecepit ad mansionem se condere. Ipse a primo somno in oratorio pervigil, circa medium noctis mulier clamat hospitem se lacrymare profuse. Tum accenso lumine ab oculorum compage cernit manare sanguinem. Quae cum eodem cruore mane ad Sanctum rediit, sed ipse cum aqua palpebras fovens et abluens, orationibus additis, oculus unus apertus est; deinde altero peruncto mulier domum revertitur. Dehinc eadem sub nocte, nimium fuso sanguine, appropinquante die, Sacerdoti se obtulit. Qui cum de regis occursu domum reverteretur, ingressus in oratorium statim mulieri alter oculus aperitur, et praestante Domino gemello se videre lumine gratulatur. XVI. Magnofledis. [ Al., Rannoflidis] puella cum talibus decepta illuderetur insidiis, ut quoties ad ecclesiam voluisset accedere, gressum facere non valeret, servo Dei in villa Savara praesentata est. Confestim ut Sancti manus super caput puellae titubantis imponitur, tali investigatione occultus hospes [ Al., hostis] detegitur, et se diu latuisse multo gemitu confitetur, nec in Beati praesentia clamat proprio se posse celare praestigio. Ergo ita se proditum et egressurum gravi ardore conqueritur. Interim non cessante sacerdote manu crucis signum depingere, exspectantibus omnibus in muscae similitudinem prorumpens, cum sanguine de naribus mulieris inimicus egressus est. Quam sanitati restitutam, monachali veste mutatam, Dei servitio traditam bis triumphare fecit, hoste victo vel saeculo. XXXVII. Quid illud quod sine mora curavit debilem dexteram? Cum ad festivitatem sancti Martini Turonis accessisset, egresso de monasterio offert se mulier barbara, manu nervis contracta, postulans medicinam. Quam sub casula receptam, suo sputo illitam velut sparsum farinae collectum commacerat. Hinc resudante dextera digitos tendit et replicat, torporem veteratum ad vivacitatem resuscitat. Et priusquam veniret ad beati Martini januam digitis suis extensam reddidit incolumem dexteram. Quam mox sentiens esse directam, mulierem a se repulsus est [ Pro repulit], ingressus basilicam. XXVIII. Deinde egrediente de praedicta basilica, cum se ad mansionem servus Dei reciperet, offert se manca altera palma digitis affixa, quae prius tacta de saliva, dehinc oleo peruncta, pristinae sanitati de praesenti est reddita. Nam causas infirmitatis hoc erat sancto Viro curare quod tangere. XXIX. Erat sane mirabile, quoties famulus Dei ad Augustodunum voluisset accedere, mox ad Sanctum Symphorianum daemones nuntiabant. Et occurrentes per Murvinum (Num. 32), fletu gemituque clamabant: Vir sancte, si de locis cultis nos inconsideranter repellis vel habitare, concede silvarum per solitudinem, ut liceat miseris per deserta securos errare. Ante tuos oculos nec corpora nos celant, nec nemora. Qui deflentes et Sancti non tolerantes praesentiam, admota ejus dextera de obsessis corporibus passim vertebantur in fugam, et de salute populi projecta daemonia lamentabantur. XXX. Producatur in medium nobile illud miraculum. Cum regrederetur pontifex de sancto Symphoriano, castello Avallone (Supra num. 1) iter agens ingreditur, ubi reorum multitudo tenebatur ergastulo. Hinc a Nicasio comite invitatus ad prandium, Vir Dei coepit de misericordia habere colloquium: ut datis fidejussoribus laxarentur de vinculo, et partem culpae cederet pietatis intuitu. Quod ille facere distulit obstinato spiritu. Unde antequam perpranderet, se de mensa Sanctus proripuit, et carceri subterraneo superjectus diutius oravit cum fletu, ut divino conferretur auxilio quod a temporali judice non esset obtentum. Sic cursus ille lacrymarum per aera surgit in coelum, et gemitus pervenit ad votum. Itaque deputatur angelus ad effectum. Dehinc vir venerabilis spem promittens inclusos hortatur. Nec perdit sermo quod loquitur: fides gestis impletur. Eo discedente mox catenarum bacae franguntur, vinctae januae reserantur, dies in carcerem reducitur, damnati de tenebris in lucem procedunt, nec diutius poena tenuit quos torqueret. Sic erepti, Parisios occurrunt pontifici, qui periclitabantur inclusi. Sed ut culpabilibus aliquid plus conferret, a rege quidquid fisco pro his debebatur obtinuit. XXXI. Dehinc ad sanctum virum Nicasius cum vellet occurrere, et jam praesentatus, mox gravissimo casu in terra prostratus est, et pene omnibus salutis destituto solatiis, ipso Sancto intercedente homini desperato virtus et sensus regressus est. Mox balteum quo cingebatur et spatam pro munere beato Germano contradidit: quod ipse comes dato pretio post redemit. Id actum est ut quod prius incarceratis concedere distulit, hic duplicato fenore debitor compensaret, et aucta dote damna sarciret, prius pro eis differens, post et seipsum redimens. Ante non illis pius, modo et de se trepidus, didicit casu proprio aerumnis succurrere alienis. XXXII. Prorsus illud stuporis retexatur in pagina. Eunte sancto viro ad beati martyris Symphoriani occursum, dum de vico Cervedone in Murvino progreditur, habitatores loci occurrentes suggerunt ut segetem Panitiae [ An., Pistoficiae] mulieris viduae nihil habentis residui, quae ab ursis vastabatur, visitare praeciperet, et sancto suo adventu repelleretur incursio. Qui concitus ministris irridentibus ad locum perducitur, et oratione data desuper fecit signaculum. Hinc instinctu divino in parentales bestias feralis ira succenditur, odium nascitur in affectu, in pace pugna committitur. Furore bestiae bis armantur, statim praefocatur unus ursus ab altero, et ipse qui restiterat dum vellet foras egredi, sepis palo transfoditur. Sic utrique vastatores uno momento perimuntur et ipsi sibi confestim arma mortis effecti sunt. Post ipsi redeunti mulier pelles ursorum obtulit ex studio, et quasi victori suo repraesentat spolium, quod tamen omnino ipse recusavit accipere; et qui prius riserant, poenitere coeperunt videntes miraculum. XXXIII. Et quoniam de Dei dono non debet esse fastidium, illud etiam breviter ducimus explicandum. Beretrudis quaedam mulier Munsunthi [ Al., Munsuinthi] matrona, dum tempore litaniarum prae caecatis oculis non posset ire cum populo, audiens chorum psallentium cum lacrymis domini Germani implorat auxilium. Tertia sequenti nocte per soporem visus est ei vir beatissimus astare prope lectulum et quasi caecis oculis fecisse signaculum. Evigilans mulier marito narrat quae gesta sunt. Mox stillante sanguine dies oculis redditur, et diuturnum post nubitum lumina sereno radio micuerunt. Clarescente quoque die ad missam cum populo progreditur mulier in processu, ita ut sancti viri sic visa per somnium esse imago remedium. XXXIV. Adest nec minus laudabile reddita vita infantulae. Cum in Turonico illustris viri Pienti matrona expositae filiae lamentaret extrema, et obseratis oculis nec anhelitu mobili respiraret infantula, ad sancti Viri praesentiam tota committit praesidia. Qui per missum invitatus, quantum valet ad conclamatae puellae cadaver [ Antiq. Codd., cadaverem] properat. Exceptus multis fletibus, deplorante familia, appropinquat subsellio quo jam rigebat infantula. Coelo vim facit questibus. Fere transacto inter haec unius horae spatio, mobili singultu flatus puellae reducitur, viscerum vitalis calor per membra diffunditur. Dehinc paulatim animata potum poposcit ut biberet. Tunc a beato Viro pane signato vel calice degustato, infantulae revocatae de funere totum vertitur in salutem. Quae post in monasterio beatae Radegundis felicioris vitae terminum consummavit. XXXV. Quidam clericus de juxta monasterio beati Sylvestri in Ternoderinse cum die Dominico, ut loquimur ex consuetudine, caligas circinasset, debilitatem manuum vel pedum incurrit. Sed de beato Sylvestro gressus recepit officium; per soporem admonitus occurrit sancto Germano poscens salutis compendium. A quo interrogatus, causam culpae confessus est. Tum imperat clerico ut clamaret per populum, nec quis temere die operaretur Dominico. Quo, quinto die transacto, superfuso oleo debilis palma dirigitur, et ad propria eundi cum libertate dimittitur. XXXVI. In pago Amoniense ( Mosny in Bria), quod gestum est replicetur. Rotegiaco [ Rozoy ] villa Parisiacae Ecclesiae septem ei viri debacchantes oblati sunt. Quibus curatis unus qui graviore vexabatur spiritu cum exire cogeretur, homini Dei professus est, expulso se de illo loco gravem lamentationem Parisiacis facere. Tunc fugata pestis de sancti viri Germani transitu famam fudit per populos, et pastoris pro obitu gregem movit in fletum. Qui tamen energumenus etsi seminavit mendacium, expulsus non defendit obsessum. XXXVII. Et quia Justi opera crescere cogebant miracula, item in praedicto loco affertur ei paralyticus membris dissolutus, carpento subvectus, gressu destitutus et actu. Quo sanctificati olei liquore perfuso cum cutis summa tetigisset, vigor medullas introiit. Dehinc redivivae manus ad usum mobilem redeunt: thorace pectoris vitali appulsus fit fortior, genua columnaris imbecillitas roboratur, plantae solidatis basibus subriguntur. Inter haec tota membrorum fabrica reparatur: qui sanitate recepta, redeunte sancto viro occurrit in itinere, praeparato exenio gratias Christo referens de reddito corpusculo. XXXVIII. Nec hoc praetereundum est, qualiter simili merito claruit virtus in altero. Igitur Emmegesilus de vico Bucciaco, quidam puer admodum parvulus membris paralyticus in sella Parisios ad sanctum virum manibus bajulantium delatus est. Nec dextra vigens mobili, nec planta surgens stabili, nec lingua sonans volubili, totius debilitatis marcore captivus, quodammodo sine naturae ordine in rerum natura praefusus. Quem Sanctus continuatim per triduum sacro liniens oleo, sanitati restituens uno sub momento voce, manu, vestigio. Cunctos stupor amplectitur, clamor in coelum educitur omnem artem medicorum sanctum superasse Germanum. XXXIX. Item de eodem vico Bucciaco quaedam occurrit Parisios ita manu contracta, ut unguium acumen palmam foraret in intimam. Qui tantum oris sui ducta saliva pollice, nervorum distentionem, manus reformat imaginem. XL. Retinet ejus laureas et pagus Bituricus. Igitur Pastor bonus cum de vico Novigento ad Vicum Novum visitandi regis cura solita pervenisset, offert se quaedam vetula annorum bis quaterna gerens in caecitate curricula. Cujus super oculos signum nostrae redemptionis Sacerdos imponens, imperat ut sequens iret qua Pontifex pergeret. Altera quoque die cum praedicto occurreret ei ex improviso, sanguinem manantem de lumine largo fonte salutem suam oculi lacrymabant. Quae inter reliquos astante sancto viro conspicitur. Qui tollens se de consessu, mulierem ut pote caecam trahit in diversorium, quo sibi erat cubiculum. Cujus lumina aqua tepida suis manibus abluens, diem refudit in oculis. Quae mox lucem inspicit, sancti viri digitos insatiata gaudio suis immersit faucibus, pariterque ministris compunctione deflentibus videre se hominem qui caecis pro pecunia in domo lumina dispensaret. Sed haec in cubiculo praesente me gesta sunt. XLI. Cum ad possessionem ecclesiae quae dicitur Inethe ( Al., in Aethe), Sacerdos accederet, quidam ei fit obvius, conquerens de quadam villa se solum incolumen esse, universos vero accolas gravi taedio laborare. Cujus eulogiis ad infirmos portatis, statim ab aegrotis languor omnis fugatus est, et primo gustu eulogiarum morbus cum pane consumptus est. Sic fuit ab illa turba cum esca sanitas manducata! XLII. Item cum Parisios ad basilicam beatae crucis vir Dei procederet, mulier parvulum in albis ultimo flatu palpitantem et jam migraturum ante Sanctum exposuit dicens: Pie Pater, si velles ad lamentantem respicere, mater flebilis non orbarer. Neque hinc discedere malles plenam gemitu vacuatam de fructu. Et nisi festines succurrere, vides infelicem extorquente morte rapi natum ab ubere. Aut filium restitue, aut pariter cum ipso funeraturam me obtine. Indulge, pastor, miserae quam suus dolor facit audacem. Qua flebiliter poscente, mox ut Beati dextera supra expirantem signum crucis impressit, quasi vigil de sopore lac matris expetiit, qui jam frigebat in funere. Ita momento temporis filius de mortis fauce, mater tollitur de moerore. Hinc circumstans populus stupore concutitur, fragor in partes attollitur, gratias Creatori referentes de praemio tempore Sacerdotis praecipuo, a quo morbis jugiter et mortibus imperetur. XLIII. Deinde accedente in Bradeia vico ( Brie-Comte-Robert, in Bria), pagi Parisiaci, missa celebrata, ei in sacrario cathedra deportata offertur paralytica universorum membrorum damnata gerens officia, nullum vigorem retinens plantae vel dexterae. Mox habens in eo fiduciam, qui dona sibi larga praestabat, eam ut vitalis olei benedictione superlinivit; statim morbus excluditur, salubris vigor illabitur; recreatisque visceribus, melius renascitur saluti quam germini, plus acquirens ex munere quam sumpsisset origine. Ita ut suis postea manibus tunicam Sancto faceret quasi acquisitae tributaria medicinae. XLIV. Tradidit memoriae quod juvat in laude. Itaque Audegisilus major domus regiae cum quartano typo graviter ageretur, occurrit beato viro, fidens de beneficio. Homo Dei in sua cella deputat, et cum uno diacono residere jubet inclusum. Tum anxius et jejunans minister, quid faceret excogitat trepidus unde curaretur infirmus. Idcirco febricitantem virum Dei Servi rachena undique obvolutum componit ejus in lectulo. Eadem quoque die tactu vestis nobilis quasi impetu fluminis, ita quartanae febris ignis omnis exstinctus est. Et redeunte de prandio, reserato cubiculo, sanus surrexit e lectulo, exsultante ministro pro sanitatis praemio, tunc sibi resoluto jejunio. Sic tactu Beati vestis salutem operatus est absens. XLV. Exsequamur itineris accepti viaticum. Itaque cum Pictavis ( Poitiers ) vir Dei ad beatum confessorem profisceretur Hilarium, quaedam Baudo Feifa de Sene Corbiaco ( Secorbi ), villa inter duos vix advecta ei repraesentata est, quae erat muta, clauda vel manca. Lingua rigebat immobilis, anhelitu palpitante, pars erat tota de funere, ut videntibus oculis reliquum esset cadaveris. Super quam misericorditer ut signum sacrae crucis expressit, confestim omnis vigor per membra diffunditur, venarum fluxuosi rivuli suscitantur, nervorum imbecillis stupor excutitur, naturalibus motibus ad vitalem usum tota fabrica renovatur. Mox linguae plectrum resolvitur, digitorum glomi tenduntur, pedum bases solidantur, totamque viscerum molem hoc fuit apud Sanctum vivificare quod tangere. Quae convalescente medela tertia die ad civitatem Sancto gratias referens suis occurrit vestigiis. XLVI. Operae pretium creditur etiam illud inserere curationis praeconium. Pago Vindocinensi ( Le Vendomois ), vir beatus dum praeteriret, in Ransidonem ( Ranscé ) manendi gratia declinavit: ubi tanti robur benedictionis invaluit, ut stipulam lectuli in quo vir sanctus requievit, quisquis fideliter abstulit, donum medelae portaverit, et de semine paleae frugem meteret medicinae. XLVII. Reddat hic testimonium nobilis facti urbs Nannetum ( Nantes in Armorica). Quo vir Dei accedens, religioso admodum exceptus obsequio, occurrit ei Tecla Damiani matrona hominis prompti negotiis, supplicans ut virum suum aut ipse pastor, aut missi sui requirerent. Quo quia ipsi fuit accessus difficilis, cum chrismariis suis diaconum direxit. Qui percurrens ad hominem ut sibi jussum fuerat, infirmi viscera tangit. Altera die exoratus ipse sacerdos accedit ad debilem, qui duplici sub tortore, hinc pressus valetudine, inde podagrae vulnere, cruciabatur homo miserandus procaciter. Tum Sacerdos Altissimi infirmum oleo benedicto perunxit. Eo momento debilis statim manibus directis longinquo de languore gressu solidato prosilivit. XLVIII. Sed ut duplicaretur in una domo mysterium, et quae praecessit in patre medela perveniret ad prolem, habentes filiam, offerunt ei, nomine Mariam caecam, surdam et mutam. Exponunt vivum cadaver [ Al., cadaverem] ante Sancti vestigia dicentes: Bone pastor, adhuc quod huic languidae medicinae restat impende. Nam tibi credimus reservatum, unde teneres praeconium, ut restituta familia acquirat a sacerdote quod amisit de germine. Tunc pietas insignis advocatur in lacrymas; mox ad militiae suae belliger arma convertitur, et ad obtinendam victoriam preces offert fortis orator. Tunc vir beatus surgens ab oratione, oleo benedicto loca perungens capitis, in Trinitatis nomine trino depulso languore, statim patefactis aurium oculorumque meatibus, plaudentibus universis muta loquax effecta est. Quo facto negotiatores civitatis Nanneticae quisque sui remedium, pecuniam, ut potuit, sancto viro dispensandam pauperibus devote vel obtulit vel direxit. XLIX. Leudegesilus vir illuster juxta quod ipse professus est, cum aliquis ex familia sua domus incurreret typum cujuscunque febris aut aliquid frigoris, lavans illas litteras quas in subscriptione manus Sancti depinxerat, quamplures suos hac medela saluti restituit. L. Breviter his perstrictis prosequamur ex reliquis. Chusinus quidam incongrue dum die Domiminico equo curam impenderet, missa manu in vulnere, digitus ejus intumuit. Hinc, grassante fervore, tota pars brachii relaxatur putredine. Qui per Belsam ( La Beauce ) Sancto itinerante ut ad domum suam diverteret precibus fusis obtinuit. Mox ejus brachium vir Dei aqua callida confovit; insuper oleo benedicto perungens superpositis caulis foliis mirificus medicus alligavit. Sic quidquid inerat ulceris, pretiosa cura restinxit. Post ipse gratias referens sancto viro occurrit tali curatus malagmate. LI. Item servus ecclesiae, Libanius nomine, die Dominico sepem inconsulte dum clauderet, manus ei contractae sunt ultione praesenti: qui ad sanctum virum Parisios morbo castigante percurrit. Quem olei benedicti liquore perfusum ac mysterii potius unguento respersum addita oratione incolumitati restituit. LII. Per singulorum compendia currant rerum miracula. Namque Andulfus Ecclesiae Parisiacae clericus dum die Resurrectionis [ Id est die Dominico ] in vincula sua nuces ab arbore excuteret, pro eo quod operatus est in die illuminationis, caecitate percussus est, et vultu tenebroso perstitit anni spatio. Dehinc Pontifici oblatus, et sancto unguine perfusus, diei rursus redditus, et sacerdotis serenum purgavit clerici nubilum. Sic quidquid minister amisit, medicabilis praesul obtinuit. LIII. Et quia crescunt genera miraculorum per tempora; cum regi praesentandus vir beatus occurreret villa Roteiaco, clericus ei nequitiae spiritu vexatus adducitur. Unde expulso adversario videntibus circumstantibus, velut avis parvula de capite energumeni, umbra fugata, egreditur. Quam dum reliqui per domum volitantem insequerentur, ipse Sanctus suis eam contrivit vestigiis: et cum pede comprimeretur, conversa est repente fallax in sanguinem, geminato praeconio, ut nec calcaretur, et sui casus indicio multifarius artifex fieret sanguis, reus sanguinum. LIV. Producat pagus Oximensis inter nostra quod suum est, ne teneatur in obscuro posteritati res uminis. Siquidem vir sanctissimus ad villam Tasiliacum ( Ville-Taillac ) cum declinasset itinere, offertur ei mulier cui duplex morbus erat, inde vetustas, hinc caecitas. Salutem deprecari verbis trementibus incepit. Qua supplicatione motus senis mulieris et debilis oratione praecedente oleo superfuso, lucernae oculorum reddunt luminis radios, et datis specularibus tenebrae fugerunt. Qua illuminata, Deo reddentes gloriam per quem Christus operatur, astantes sancti Germani praeconati sunt merita. LV. Dinumerandi sunt morbi, ut praedicetur fons medici. Daningus Ardulfi filius ita capite, oculis et totis hydropis morbo tensus erat visceribus, ut in utris similitudinem quasi totus venter esset, penetratis vitalibus velut vitrum perluceret infecta cutis intrinsecus. Qui a medicis desperatus, ad Beati confugit extrema sorte remedium. Quem mox vestibus exutum et sacris manibus perunctum, hydropis inclusus liquor liquore consumitur, et aqua infusione olei desiccatur. Sic modo admirabili nec humor foris egressus est, nec intus languor retentus est, arte praedicabili humorem ex humore siccari. LVI. Item cum ad basilicam beatissimorum Gervasii et Protasii vigilaturus accederet, quidam caecus institit misericordiam postulans. Cui vir Dei praecepit inter altare et sanctorum reliquias ut jaceret. Quo peracto primo diluculo, mox super oculos signum crucis intulit, lux effulsit. Et totus labor medici curam virtute crucis impendit. LVII. Mulier de Oximense petens redemptionem a sancto viro, qua sorte, nihil accipere meruit. Dehinc Britannum presbyterum pro infirmitate rectoris patriae suae benedictionem praedicti et reliquias expetiit. Qui iter suum egrediens, mansionem in villa qua praedicta mulier habitabat obtinuit. Quam maritus allocutus ut sicut alii et ipsi ad reliquias domni Germani occurrerent. Quae despexit pro eo quod ei sanctus vir redemptionem non dederat. Sed statim in loco quo stetit velut fixa stipite gressum movere non potuit: manibusque contractis ad reliquias sancti, manu mariti portata est. Inter haec dicti poenitens, miserante pio viro saluti reducta est, confitens ejus despectu sibi repentinum accessisse periculum. LVIII. Et quoniam suo merito semina salutis per quaeque loca dispersa sunt, contigit ut venerabilis Flameris abba de Cadone ( Chinon, supra Ligerim) Turonico, manu beati Germani subscriptam accepisset epistolam. Qui cum suum monachum per duos annos febribus decubantem ad lectulum visitaret, requirit infirmus unde venisset pagina. Respondit abba a domino Germano sibi fuisse directam. Quam petiit sibi porrigi. Qui de subscriptione ejus lingua detergens litteram, salus descendit in viscera, et atramenti pictura cuncta vicit unguenta. Unde approbatum est languido recuperato ut dicamus communiter, de Sancti subscriptione sibi salutem linxisse. LIX. Dehinc cum ad Carnonam ( Charoy, in tractu Wastinensi) castellum accederet; quidam se ei ingerit manu contracta debilis pro eo quod die Dominico aliquid operatus sit. Quem praecepit in villa Cariaco ( Chevry ) post se festinum occurrere. Quo accedente, dum digitos ejus sacro perungeret oleo, subito sicca palma revirescit ex altera. Astricta cutis ossibus intercurrente humore relaxavit articulos. Juncturae pene disjunctae retenduntur in digitos, ariditas diuturna suffusa reflorescit in vena, statimque vulnere clausa dextera inter manus medici sana redditur et distensa. LX. Accidit ut sanctus vir remeans de Namnetico, domum Nunnichi illustris [ Al. illuster] illustraret et vestigia. De cujus veste matrona, rapto fideliter filo, recondit in oratorio; quae valetudinem irruens [incurrens], vigiliis in honore sancti solemniter celebratis ac missa revocata de praesenti curata est. Ita Beatissimus non solum manu sanavit quod tetigit, sed nominatus curas sparsit. LXI. Attila vir illuster ac regalis aulae domesticus, corruens in balneo, laeso graviter brachio, computruerat ipsa tota manus ab humero. Qui medico adhibito dum curam vellet impendere, rupta vena viscerum pene omnis in momento vitae sanguis effusus est. Nuntiatur Pontifici hominem esse in funere. Pietatis impulsu, occurrit senior. Quem lacrymis conclamantum sine ulla spe oculis clausis oppressum invenit expositum. Cujus vix adaperit fauces cum cultelli manubrio, oratione prius data, intulit ei in ore paululum aquae frigidae semel, secundo vel tertio. Interim exspectans quis esset rei exitus, assedit circa lectulum. Transacta fere hora, redivivo singultu exanimatus concutitur, ac mollis motu anhelitus evocatus reducitur. Faucium meatus relaxatis visceribus spiritu intercurrente reducitur, paulatim convalescens, vita de morte revertitur. Dehinc quasi de sopore expergefactus, interrogat ad caput ejus quis fuit. Adesse domnum Germanum a circumstantibus dicitur. Postulat manum Sancti sibi dignanter porrigi, ita incipiens alloqui: Domne, tu me revocasti longo euntem itinere. Statimque obtulit sacculum plenum pecunia et balteum ampli ponderis, quos pauperibus erogaret mercedem vitae vel gratiae. LXII. Pergens Augustodunum vir sanctus Rotagiaco ( Rozoy, in Bria) dum pervenit, comperit ab Abbone quosdam retrusos in carcere. Igitur pro absolvendis supplex tribuno suggerit; sed ille durus non annuit. Hinc ipse cauto consilio dum dicit se campum circumire, currit devotus ad carcerem. Itaque ad exorandum provolutus sternitur, ibique tempore nocturno catenae discussae sunt, validus tormenti rigor ad fragmenta redigitur, sera gravis illiditur, postis cardine vellitur, feralis carcer recluditur, damnati ad vitales auras quasi redeunt de sepulcro. Ita fit ut ei Rotagiaco matutino tempore ingressi occurrerent: et qui Sancto non praestitit pro absolutis reis, tribunus reus effectus est. LXIII. Igitur cunctorum saluti semper instans sollicitus, cum Bituricas ( Bourges ) accessisset pro ordinatione Felicis episcopi, praedicante sacerdote Sigerius quidam Judaeus fidei sacramento percepto conversus est, habens in Judaismo Mammonam nomine conjugem. Quae cum de conversione nec mentionem reciperet, et per missos Beati admonita refugeret, facta ab eo vigilia Doctor ipse profectus est. Quae cum beatum virum nec visu vellet intendere, cantato cursu tertiae, manum suam Pontifex ad mulieris frontem dignanter admovit, pietatis ex opere. Statim a circumstantibus de mulieris naribus scintillante igne fumus egredi visus est, ut cunctis clarefieret, ejecto insidiatore mulierem usque tunc illum saluti suae repugnasse per obsidem. Tunc exonerata inimici fasce, respirans confessa est nunquam se prius faciem beati viri potuisse conspicere. Qua petente ac precante, effici Christiana cum propria domo promeruit, et quasi capite subdito exemplo ejus multi Judaeorum conversi sunt. LXIV. Decet hic illud inseri, qualiter peregrinula sit revocata lux oculi. Itaque pergens Augustodunum pro ordinatione Syagrii episcopi, huc inter reliquos cives Florentinus illuster pro consensu delatus est habens naevum in oculo speciositati derogans aliquantulum ne florens haberetur in vultu. Interea dum laudes acclamantur episcopo, a quodam ignorante ex improviso percutitur eodem in oculo, evulsoque de loco coepit supra maxillam dubio pendere eum visu. Qui cursu praepropero ad beatum Germanum cum clamore prosequitur, multa ipse concrepitans, ut loqui solet calamitas. Tunc sancti Germani manu lumen in locum reducitur, et ab eo ad beatum Symphorianum dirigitur. Qui pro ipso tandiu vigiliis institit, donec amissus oculus purgata pristina macula addito beneficio integrior redditur, et melius redit post vulnera, quam quod natus erat per naturam. Qui Florentinus ( Florentinus episc. Matiscon. ), deinceps Matiscone ( Mâcon ) ordinatus est episcopus. LXV. Quanta vero fuerit virtus ejus signaculi, adest inter reliqua res ista testimonii quae producitur in sequenti. Cum de basilica sancti Martini ad villam sanctae ecclesiae Severiaco ( Sivray apud Turones) recurreret, adjungit in itinere quemdam Amantium juvenem, quem deprehendit a Judaeis duci nexum in ferreis. Requiritur quid fecerit. Puer respondit veraciter ob hoc duci in vinculis, quia se recusaret legibus subdi Judaicis. Tunc dissimulabant cum clave Judaei vincula ferri reserare. Facto a sancto viro desuper crucis signaculo, mox ferri sera revellitur. LXVI. Itidem cum Parisios ad basilicam sanctorum Gervasii et Protasii orandi causa procederet, januis obseratis ingressus illi negatus est. Tunc requisitis clavibus, nec ipsis aperientibus, sic reseravit pessulum, facto crucis signaculo. Stupor animos invasit praesenti miraculo, aperiri de virtute quod clave duce non potuit. Haec quoque veneranda praesente me gesta sunt. LXVII. Et quia beato viro nullum obstitit metallum, cum ligna, saxa, ferramenta ante ipsum soluta sunt, accidit una dierum Parisiis orationem cum daret ad ostium carceris, sequenti nocte trusis apparet lumen in carcere. Visus est eis admonere quod foderent ut foris procederent. Qui dicentes ad invicem domnum Germanum se vidisse, et signa singuli referunt. Inventa costa de pecude, fodientes amovent lapidem, et praedicto amico Dei occurrunt ad ecclesiam matutino tempore, cum rediret ad requiem. Sic multis causa salutis fuit imago Pontificis, et ad vicem beati Petri dedit nostri Sacerdotis ipsa figura remedia. LXVIII. Dehinc illis ereptis, tribunus civitatis saevire coepit in milites, deputans eorum fuisse negligentiam, quod viro sanctissimo deputatur ad gloriam. Conversa in custodes iracundia judicis, qui solebant asservare, tradidit servandos in carcere, et ablatis clavibus judex fit custos custodibus. Interim vir beatus tribunum vocat ad prandium. Ac dum pariter sederent in eodem convivio, ad mensam sancti viri occurrunt et ipsi qui fuerant missi pro reis in compede. Claves habens in manibus cum tribunus de ereptis vix crederet quod videret, agnoscens se sic custodisse similiter sicut et milites carcerem, data vicissim venia, culpa transit in gratiam. LXIX. Inferat Aurelianis ( Orléans ) nobile viri praeconium. Qua de civitate vir sanctus progrediens damnatorum voces exaudivit in carcere, quo certe subterraneum habebatur ergastulum. Quo super ascendens et prostratus accubans orationem dedit amicus Christi cum lacrymis. Prorsus obtentu oraculi insequenti nocte carcere patefacto ad basilicam sancti Aniani confugiunt. Et ita beatus Pontifex quamvis praetereundo post se reliquit suffragium. LXX. Non fastidium sit audire quod Christus praestat fidelibus, dum miraculorum simul virtus crescit et numerus. Itaque Sanctissimo occurrit quidam Parisius, cujus quasi pugnus extuberaverat oculus, ut etiam dictus vergeret in ruina post vulnera. Quo rogante vir Dei de saliva oris sui oculum illiniens, medelam lumini revocavit et gratiam. LXXI. Moverta [ Al. Noverca] quaedam Parisiis pustulam habens in brachio, cruciata doloribus, occurrens beato viro, pari medicamine tactu salivae curata est. LXXII. Sed si exsequamur miraculorum singula quae suis gestis praesenti floruerunt in vita, haec sine fine sunt coepta, non erit modus in pagina. Quia quaecumque Pontificis se convertit praesentia, nulla morborum generibus defuit medicina et quanta se obtulerunt languentium vulnera, salutis fudit tot semina. Namque prima Pontificis exsequamur vel ultima, cum per salivam oris sui multa curata fuerint ulcera, purgata sint energumina. Ante quem quamvis occulte venisset hostis nequitia, statim se manifestavit fraudulenta fallacia: ac de conspectu sancti viri quia celari non poterant, nec tolerabant praesentiam, terribili ululatu sua gemebant incendia, passim per loca volitantia exponebant et crimina, suspensi per aera: frequenter nec interrogati confitebantur et nomina. Cum saepe suo impulsu currebant ad sanctum virum crucianda daemonia. Cujus minister quo loco Sancti tenebat baculum, illic energumenus pendebat religatus aero vinculo, et quasi clavis affixo tenebatur vestigio. LXXIII. Et quia sancto viro saepe inimici tendebantur insidiae, ut aut equus lapsum incurreret, vel ramus arboris tangeret, aut aqua vallis vel glacies periculum generaret; mox qui aut quanti aut qualiter totum energumina factum omne confitebantur et numerum. Cum vero pedem efferret de domo vel ecclesia, videres strages daemonum ante tanti Pontificis ac triumphatoris obtutum. Cadebant circa Sancti catervatim vestigia diversis modis effusa: haec muta, illa clamantia; illa fixa, haec lubrica. Et velut ad judicem dum gesta referrent propria, non effugiebant tormenta. Sed ad Sancti praeconium quanta est haec laudatio, cum ineffabiliter multa et stupenda ab eo fierent sub momento? LXXIV. Caeterum eleemosynis quantum fuerit prodigus, explicari non poterit, nec si totius populi vox in uno se glutinet. Qui frequenter contentus casula vel tunica, quidquid erat residui, nudum pauperem vestiebat, ut inops calefieret largitore algente. Quanta etiam fuerit redemptionis effusio, nullatenus explicabitur vel loco vel numero. Unde sunt contiguae gentes in testimonium, Hispanus Scotus, Brito, Wasco, Saxo, Burgundio, cum ad nomen Beati concurrerent undique liberandi jugo servitii. Cum vero aliquatenus nihil esset prae manibus, tristis sedens et anxius severior in vultu, austerus erat alloquio. Tunc si fortassis ab aliquo invitaretur ad prandium, compellebat convivas aut ministros proprios, ut conferentes pariter unde vel unum captivum servitio liberarent, et sic aliquantulum Sacerdotis respiraret animus ex moerore. Quod si Dominus aliquid per manus Sancti dispensandum alicunde dirigeret, mox in spiritu praevidens solitus erat dicere: Gratias agamus divinae Clementiae, nam unde fiat redemptio appropinquavit. Continuo sine ambiguitate praesens probabatur effectus. Quod dum accepisset in manibus, resoluta ruga frontis vultu florebat senior, gressu pergebat alacrior, lingua fluebat jucundior: ut crederes hominem pro redimendis aliis se ipsum servitutis vinculo liberandum. LXXV. Quis vero digne repetat quanta virtus verborum ab ore rotabatur cum praedicaret in populum, ut omni litteraturae nasceretur stupor, et fieret in commune generalis compunctio, atque ex ore dicentis crederes ut verba formarentur ab angelo, dum plus quam homo loqueretur translatus in mentis excessu, cum abrasis maculis sinceritate dogmatis pectora plebis cogeret divinis effragrare pigmentis. LXXVI. Qui equitans in itinere, semper Deo aliquid aut verbo contulit aut cantavit, cursum nudo capite dicens, etsi nix aut imber urgeret. Cum vero venit ad mensam, confestim recitans adfuit minister divina colloquia, ut inter cibi fercula animi pastus alimento plus saturaretur conviva. Nullum tempus interpolans quo non aut aliis prodesset, aut non ipse proficeret. LXXVII. Quantam vero vigiliarum curam semper impenderet quis enarret? Aut toleratos algores ardore fidei praedicet? cum frequenter in lectulo antequam reliquos de sopore commoneret assurgere, quin quaginta psalmos vel amplius, indefessus in templo sui pectoris Domino decantaret. Sed quis illud furtum felix [ Al., felicem] vel auditu senserit vel visu deprehenderit, cum ipse de lectulo frequenter sine caligis, ne sentiretur ab aliquo, perrexit in oratorium, nullum sibi cupiens testem in illud [ Al., illum] furtum praeter Christum occurrere. Qui celebrata vigilia remeans ad lectulum quasi nihil egerit, tunc primum reliquos excitaret. Quanta vero ad psallendum fuit constantia, dum velut ferri rigore induta caro subsisteret, cum saxa frigus decrustaret, et aquas in crustam verteret? Qui cum suis visceribus dimicaret et vinceret, pene seipsum obliviscens, ut domestico tormento superato corpore de se triumphum in pace factus martyr acquireret: ut, se mutantibus clericis, sine vicissitudine ipse decantandi modulamina non finiret. Cum pene hoc incredibiliter dicitur quod scitur: quia tertia noctis hora ingrediens in ecclesiam, non est egressus ulterius psallentium ab ordine, donec clarescente die, decantatus solemniter cursus universus consummaretur ex canone. Cum vero domum regrederetur fatigatus aetate vel frigore, aut illata diversorum inquietabat suggestio, aut ab ipso requirebatur ubi praeberet suffragium: ut etiam ad requiem reclinanti, vel paululum de querelis occurrentium afflictorum vel pauperum, crux pararetur in lectulo; postponens suas injurias, ne suggerentem premeret illata necessitas. Paratus pro misericordia, semper currens pro venia, pater et pastor populi ad se alienas causas transferens et querelas, aut pro parte mitigabat, dolores compatiens, aut quantum posset ex toto curabat corde subveniens. LXXVIII. In tantum quoque sacris amplificatus provectibus, etiam diem beati sui transitus ita praedixit ut subdimus. Ante aliquos dies nam vocans ad se notarium suum, imperat in cubiculum supra lectum suum scribere hoc tantummodo, sed nescientibus (V Kalendas Junias) omnibus quid hoc esset; post ejus Sanctus discessus manifestavit de saeculo; nam neque hoc Dominus familiari animae abscondere pertulit. Denique eadem die post peractum praelium Beatus migravit ad Christum. His et consimilibus studiis occupatus ac semper intentus fere octogenarius per orbem mirandis actibus asciscendus martyribus, apostolis aggregandus, glorificandus meritis, coronandus in populis, ereptus corporeo vinculo, immaculato spiritu beatis fidei dotibus perpetualiter victurus, victor evolavit ad coelos, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria, honor et potestas in saecula saeculorum. Amen.