Jump to content

Vita Hilarii

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Hilarii
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne PROOEMIUM. (1219C) 1. Conscius imperitiae meae, et non ignarus ignaviae, (1220C)dum tenerum verecundiae frontem silentii latebris volui cunctabundus operire, eamque sub (1221A)velamine taciturnitatis abscondere, jussionibus venerabilibus diutissime repugnavi. Sed vicit meritum dominorum praesentiumque pontificum; si tamen obedientis temeritas non imminuat judicium tam sublimium sacerdotum: quia cui fandi facultas non suppetit ubertate loquendi, indocta rusticitate depressus, frustra vocatur in culpam, si nequeat excolere propositam sterili sermone materiem; cujus ponderis magnitudine angustus animus in ipso praefationis exordio praefocatur, dum innumeras virtutum palmas hinc inde circumspicit, nec incipere quod aggredi conatur, queat, nec quod coeperit, supplere praevaleat. CAPUT PRIMUM. Natalium nobilitas ab Hilario et auctore ejus vitae posthabita 2. Beatissimi igitur Hilarii, peculiaris patris, monachi (1221B)singularis, antistitis summi, doctoris eximii, pii institutoris, Vitam sermone pauperculo, sensu tenui cupiens demonstrare, dignum duco nequaquam more rhetorico patriam parentesque memorare: quia etiam ipse in laudibus venerandi propinqui praecelsum stemma natalium maluit nobilitare dum respuit, commendare dum praeterit, dilatare dum (1222A)spernit. Ego, ut sic dixerim, hujus rei non immerito arbitror faciendam esse jacturam, ubi praeconiorum sublimium redundat ubertas: more artificum, qui composituri diadema pretiosum, sic eligunt veras gemmas, ut aliquas tamen praeterire noscantur industria: ita et ego, ubi virtutum exuberant margaritae, nonnullas necessario praetermittam, ut vitae ipsius pretiosissimum monile, non humanis gemmis ornatum, sed supernis virtutibus splendidum, sine artificis manu, pretiositate propria commendetur. Proinde infantiae ejus rudimenta, indolem pueritiae; jam tunc quae subsecuta sunt, vultus nivei candorem, fulgentium luminum faces, modestum gradientis incessum, ignem flagrantis ingenii, inexhaustum facundiae fontem, philosophicorum dogmatum interiorem (1222B)veramque doctrinam, praeclara posteris tradita ejus eloquio monimenta testantur, brevi trado compendio, illis definiens haec requirenda personis, in quibus tanta insignia nequeunt fructificare virtutum. Ego autem, qui in humilitate gratiam, in mundi contemptu sapientiam, in auctoris amore justitiam, in carnis mortificatione prudentiam, in perennium praemiorum comparatione fortitudinem praedico, illa omnia necessaria dissimulatione praetereo; (1223A)illud recte aestimans narrationis exordium, quod ipse judicavit conversationis suae dignum esse principium, quemadmodum portum verae salutis intraverit, vitae istius naufragio superato, praelibare tentabo. CAPUT II. Hilarium convenit Honoratus ut ad Deum convertat. 3. Hunc igitur dum beatae memoriae Honoratus pater in novae vitae immortalitatem cuperet pietatis regenerare visceribus, congregationem per se Domino conquisitam pausillulum dereliquit. Ad patriam, ex qua eum amor coelestium expulerat, tanti filii revocavit affectus. Corpore infirmus, mente validus et robustus, sobolem novam spiritali adhortatione concipiens, instructione formans, orationibus (1223B)procreans, in corde praeclari cespitis sanctum semen aratro fidei percolendum jaciebat peritus agricola, quod orationum perennibus donis et lacrymarum fluentibus rivis irrigabat. Sed anima generosa, quae falsam atque fallentem saeculi felicitatem innumero doctrinarum labore conceperat, cum ad coelestis regni militiam vocaretur, non levem habuit facilemque tractatum; quandoquidem se subtiliter ingerebat dulcedo praesentium, ut veram frugem et gloriam abstraheret futurorum. Sed pius pater his adhortationibus animum mundi prosperitate constrictum solvere gestiebat: Ego, fili, superna inspiratione flammatus, ut perennis vitae gloriam consequaris ad eadem loca pro te redire compellor, unde jamdiu fugiendum esse salubri, ut cernis, definitione (1223C)constitui. Non tibi terrena, sed coelestia; non caduca cum mundo, sed aeterna cum Christo, eodem sponsore quo largitore muneris, in perpetuum provisurus. Ista, quae sequeris, et quae animo concepisti, mors potest intercipere omni communis aetati: quae autem suadeo non deserentes parant divitias, sed mansuras; nec temporalia commoda, sed aeterna; nec titulos vanescentium honorum, sed perennem gloriam tribuunt angelorum. In saeculi conversatione volatili, quam Scriptura prophetica umbrae apparenti et illico vanescenti credidit comparandam, dicens, Dies mei sicut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4), recte quidquid aspicitur, deceptorium judicatur. Et ideo seu corporum vires, seu patrimoniorum facultates, seu felicitatis augmenta, vel diversarum (1223D)prosperitatum insignia, pene est ut ante transeant quam producta laetitia, quolibet usu auctorem incipiant oblectare. Quae tamen plus metu amissionis excruciant amatorem quam suae prosperitatis ambitu laetificent possidentem. Jugiter suspecta, nec tamen manentia, more subdoli hostis ingerentis parvam praedam, ut possit animam perpetuo tenere captivam. Et ideo accensus non humano affectu, sed divino nutu, quia non fallit ille qui dixit interius: Magna et supra quam credi possunt de te mihi metere (1224A)promitto; illa tibi et in praesenti provisurus quae non aestimas, et in futuro quae non possunt hactenus cogitari. CAPUT III. Repugnat Hilarius Honorato. Hujus violenta supplicatio. Deliberatio Hilarii conversionem parturientis. 4. Sed cum B. Hilarius exercitatione praecipua, qua pollebat, acrimonia, qua caeteros superabat, eloquentiae fonte, quo ipsis suis institutoribus plus fluebat, ista destrueret; non facile suscipiendum credens, quod summum esse mentis videbat intuitu, B. Honoratus ad Deum tota se animi virtute convertit. Quo facto non solum fastidientis assensum, verum etiam humilem et subjectum Christo auctore lacrymis gemitibusque promeruit. Quem blanda (1224B)adhortatione non flexerat, violenta supplicatione superavit; prostratus in conspectu Domini, ut eumdem celsius exaltaret; producens flumina lacrymarum, ut a lacrymis eximeret futurorum. Illico in ejus pectore novae cogitationis fluctus exaestuat: suscitantur altercantium diversa inter se consilia voluntatum, et cui invitantis Domini ingerebantur praemia, ipsi nihilominus mundi opponuntur obstacula. In suscipienda igitur coelestis militiae tirocinia excitatus, talia secum ipse deliberat: In studiis saeculi constituti nonnumquam suadendi deliberatione suscepta, justa ab injustis, utilia ab inutilibus, perpensa salubriter examinatione discrevimus. Nonnumquam humanis auribus blandientes speciem justitiae oratoriae artis venustate celavimus. Hic quid agendum est, ubi (1224C)causa vertitur salutis aeternae, ubi status animae et infinitorum coelorum est pensanda securitas? Grandi maturitate tractanda sunt, in quibus ad portum poenitendi nec ratio superest, nec recursus. Aequitatis lance cuncta pensanda sunt, quae utilitatis pondere mensuram suppleant in libra justitiae. Cuncta quae a mortalibus expetuntur, licet incomparabiliter velut pretiosa desiderentur, ipsa continuo adeptione vilescunt; natura humana vitiorum noxio insolens appetitu, non contenta, quod voluit, non satiata, quod concupivit, in novas cupiditatum faces flammarum more detrimentis suis crescens, pabuli assumptione deficiens, nec intelligens quod nonnumquam in ipsis conatibus morte immatura mortem cogitur subire perpetuam. Et idcirco quid justitia, (1224D)prudentia, fortitudo, temperantia demonstrare soleant, ut dignum est, cogitemus. 5. Justitia persuadet nihil Auctori Redemptorique praeponendum: quia propterea Divinitas ad nos humiliata descendit, ut ad coelestia regna nos faceret pervenire. Recte deputatur eidem vita, qui dedit. Redemptori debetur obsequium. Amplectenda devotio, quae gloriam parit dignitatis angelicae. Prudentia similiter docet illorum exempla debere sectari, qui Domino placuerunt. Eligamus ergo, qui nostrum (1225A)firmet ambiguum. Abraham primus occurrit, qui egredi compulsus e patria praeceptum convertit in praemium. Astra jussus aspicere, credidit quod contra naturam promittebat aeternitas. Promissum vertit in debitum. Istum decet imitari innumera stellarum comparatione fecundum; qui exstitit regni coelestis conviva gloriosus, cujus sinus recte dicitur paradisus animarum. Fortitudo cordis animae generosae nihil humile, nihil abjectum permittit arripere. Celsa sectari, ardua conscendere, facit adversa superare, desperationem fortibus probationem nullatenus exhibere permittens. Temperantia Regi coelorum templum provocat praeparandum, fugatis tenebris vitiorum, replere lumine splendidissimo puritatis; abjectis voluptatum fetoribus, castitatis (1225B)fragrare thymiamate. Proinde quia justitia Conditori nos tradere, prudentia majorum exempla sectari, fortitudo contrarias prosternere potestates, temperantia templum auctori parari debere, justae definitionis deliberatione suaserunt; contemptum pristinum spontaneo emendemus occursu: quia non hunc, sed illum a quo missus est, offendemus, si causam salutis dissimulatione aliqua, vel occupatione mundana crediderimus esse levandam; et quia laborem ipsius superna potentia invitavit, ut spolia diaboli victor ipse suscipiat. CAPUT IV. Cedit Hilarius saeculoque nuntium remittit. Gratia praevenit liberum arbitrium. 6. Astructioni nostrae ipse B. Hilarius testimonium (1225C)praebet ita dicens: Haesitantiae meae invitante pio Domino, totus cum voluptatibus suis mundus astabat: quid relinquendum, quid appetendum videretur, animus meus tamquam collatis apud amicum tractatibus ventilabat. Quotiens in animo meo velle et nolle successit? Et quid plura? Absente illo partes suas in me Christus exsequitur. Tali definitione firmatus occurrit, aspectu sereno, animo securo, submisso colloquio, quemadmodum humanum arbitrium divina praecedens gratia commutaret in melius, digna conversatione, sermone, mente, habituque demonstrans, manum continuo in Evangelii missurus aratrum, ne retro vel cogitatione respiceret. Obita taxatione omnium praediorum totiusque substantiae, acceptas a germano pecunias vel (1226A)usibus pauperum, vel refrigeriis deputat monachorum. Nequeo, ut dignum est, vel aestimare, vel dicere, quemadmodum saeculi voluptas, quae aetatis lubrico et illecebroso humanae fragilitatis solet escario prava delectatione decipere, ex animo hujus beati abjecta fuerit respuendo salubri damnata consilio, rationabili evitata perfugio, desideratae eremi glorificata secreto: illum evangelicum percontatorem merito superans, virtute vincens, perfecta consummatione transcendens. Ille vendere noluit, hic universa distraxit; ille tristis abscessit, hic laetificatus saeculi paradisum festinanter intravit. Astructioni nostrae dignum B. Eucherius testimonium perhibet, ita dicens: Et tu licet omnem censum in Christi pauperes Christo dives effuderis, tu licet praeferas annis juvenem, (1226B)moribus senem, tamen plus est quod eremum concupisti. CAPUT V. Hilarius ad monasterium Lirinense secedit. Eremum ad tempus relinquit. 7. Ruptis ergo occupationum catenis, et auctori facultatibus traditis, tanto duce terrestrem ingreditur Lirinensis Insulae paradisum; non unde, more primi Adae, in hujus vitae mitteretur exsilium, sed unde jure victoris ad coelestia postmodum regna raperetur. Hinc jam omnibus nota illa mentis acrimonia, ardens anima, mens compuncta, quemadmodum singulorum in ea servorum Dei profectus alacri inspectione pervaserit, perseverantiam hauserit, vigilias vicerit, abstinentiam rapuerit, humilitatis mansuetudinem transcenderit, (1226C)orationis instantiam superaverit, lacrymarum flumina meruerit, gratias omnium sibimet vindicaverit, compunctionum virtutes attraxerit, et vim intulerit regno coelorum, pontificalis gloria mundo nota satis superque monstravit. Si quidem quantum compunctionis tunc acquisierit, hinc aperte cognoscitur, quod postmodum in media civitate eremitica fecit instituta fervere. 8. Amorem autem secreti ita medullitus hausit insertum, ut cum illum ducem suum patremque profectuum in sacerdotali fastigio collocatum sub ordinationis principium crediderit comitandum, statim definierit relinquendum. Quantus amor eremi fuit, apud quem B. Honorati dilectio potuit studio charitatis (1227A)imminui? Sed, o ardentissima compunctionis flamma, nequeo tuum, sauciato intuitu, videre fulgorem. Quid tantopere fugis? Quid deseris? Quasi alibi possis lumen parare, quam ubi auctor elegerit. Licet velis proprio gaudere secreto, licet consueto eremi rapiaris affectu patrem deserens, pater effectus postmodum reverteris. Relationi huic scripta beati Eucherii praebent attestationem, quae ad eum directa testantur: Magno, inquit, animo egressus dudum de domo tua et de cognatione tua usque in mare magnum recedentia eremi secreta penetraveras; majore tamen virtute repetita a te est eremus quam petita. Siquidem hospes ingressus habuisti ducem et velut itineris tui praevium, quem deinde etiam militiae coelestis magistrum; cumque in pontificali fastigio persequendum (1227B)putasses, ad familiare eremi secretum te amor retulit. Et quia nobis multorum necesse est astructionibus narrationem suscepti operis confirmare, quisquis plenius ista scire voluerit, opus illud ubi haec digne sunt digesta, percurrat. CAPUT VI. Honoratum in extremis positum convenit. Designatur ab Honorato sibi successurus Hilarius. Rapitur ad episcopatum. 9. Emenso biennio, cum ad meriti proprii percipiendum praemium ex incerto vitae istius cursu beatus pontifex vocaretur Honoratus, missis epistolis, ut extremis suis interesse deberet admonuit. Ita jussionem ejus festinavit implere, ac si revocaretur ad eremum. Cumque ad tantum virum crebra sublimium (1227C)virorum agmina benedictionis accipiendae gratia adventarent, coeperunt de successore beati Honorati flagitare responsum. Excitati desuper animi de electione pontificis ad judicium perrecturi testimonium postulabant; supremo halitu summum meritis singularibus digito demonstravit antistitem. Impensis ergo supremis obsequiis, iterum sanctus Hilarius ad eremi secreta festinat. Sed illa Divinitatis potentia, quae modis occultis suam per humana ministeria peragit voluntatem, illustris Cassii, qui tunc praeerat militibus, animum repente succendit, ut ignotum, ut longe positum, ut denique ad eremum properantem ardenter expeteret, fortiter retineret, violenter attraheret. Electum civium numerum cum non parva manu dirigit militantum. Feliciter pervenitur: spiritalis praeda (1227D)astat ante oculos inquirentium, et nihilominus ignoratur. Quorumdam tamen indiciis declarata capitur. Et, o supernae gratiae dispensatio inaudita! ibi officia pastoris oves egerunt, nec immerito postmodum abegit exinde lupum, ubi oves primitus officia pastoris peregerunt. Cumque sollicito gregis agmine servaretur, animus ejus plus de divini judicii demonstratione (1228A)sollicitus, quam exstaret de suscipiendi officii onere occupatus, diurnis nocturnisque fletibus voluntatem sibi Domini declarari flagitabat enixe. Cumque positum in itinere sollicita exspectatione pavor judicii fatigaret, etiam clara voce, quae intrinsecus volvebantur, omnibus patefecit. Licet fortiter, inquit, charitatis illigatum me vinculo teneatis, et violenta custodum manibus catena cingat astrictum, nisi Dominus voluntatis suae mihi dederit signum, nequaquam sacerdotii sum suscepturus officium. Itaque cum tali affatu cunctorum vota atque animos vulnerasset, ac moesto ducentium agmine vallaretur, Alamannicum descendens castellum, niveae columbae desuper advenientis et residentis in capite, ac si divino confirmatus attactu, omne amputavit ambiguum. Quae (1228B)nec ab illis civium militumque frequentibus turbis atque custodiis vel abigi potuit, vel territa separari, quin beato vertici superposita Domini voluntatem, dum secura residet, apertissime demonstraret. Nullo dubitationis vestigio deinceps derelicto, ubi columbae species, quae jam tunc comparata Spiritui sancto super caput Jesu venit in baptismo, pontificis quoque futuri designavit nutu divino specialius dignitatem. Scilicet quae supernam benedictionem pernicibus pennis, stridenti volatu, terris velocius deportasset, ut prius quam vocibus humanis, favore superno dignus pontifex clamaretur. In tam praeclaro cultu novoque miraculo exigebat materiae magnitudo diutius immorari, nisi narrationis ordo coepta compelleret explicare. CAPUT VII. Arelatem pervenit Hilarius. Seminarium episcopale seu congregatio ecclesiastica sub episcopi manu. 10. Dum ergo voluntate omnes alacres tam de (1228C)confirmato invicem voto, quam de ostenso summi pontificis merito laetiores ad Arelatensem perveniunt civitatem, occurritur, festinatur, primas delicias vultus sui splendore advenientibus praebens, merita interioris hominis exterioris pulchritudine demonstrabat. Eminentissimam sacerdotii dignitatem et novum privilegium sanctitatis angelico praeferens vultu, agnoscitur et agnoscit; in quo agnitus est, magnus exstitit; in quo agnovit, major apparuit. Sicut sacerdotii gradu summus, ita humilitatis descensu fastigium celsae sublimitatis indeptus. O vere perfectus Christi (1228D)discipulus, qui vias magistri secutus, exercuit docendo quod didicit. Consecratur in sacerdotio jamdiu virtutum meritis consecratus. Amplectendum consecrationis ministerium, quod auxit merita consecrantum. Effectus nomine sacerdos, qui jampridem erat virtutum decoratus insignibus. Quod ita ardenter ac strenue coepit ac perfectissime consummavit, ut in (1229A)illius temporis incerto tumultu, quem pax longa nutrierat, congregationem subito institueret secreti cupidam, continentiae virtute crescentem, quam suo non minus pene imbuit exemplo quam formavit eloquio. Huic affectu animi promptum, sed effectu sermonis imparem me esse profiteor, ut incipere audeam, qua pietate sustinuerit infirmos, quibus doctrinis imbuerit imperitos. Quidquid in virtute summum, in celsitudine arduum, in mortificatione corporis asperum, in saeculi contemptu vilissimum, aequitate justitiae pretiosum, correctione providum, sapientiae consideratione praecipuum, coelesti desiderio sempiternum, exercuit, implevit, ostendit. Adeptus ipse coelestem gloriam, exemplo suo fecit alios adipisci. Ad philosophiae supernae dogmata expeditus incessit, (1229B)ut alii quoque incederent inflammavit. Usum vitae temporariae minimis, immo nullis exegit impendiis, et ita docuit singulis dierum curriculis transigendum ad obtinenda futura praemia. Innovato studio semper exarsit, et ut alii inardescerent oratione et adhortatione coegit. CAPUT VIII. Episcopus factus, fit omnium exemplum. Ornamenta ecclesiarum pauperibus erogat. 11. Cum primum speculatoris suscepit officium, in seipso primum monstravit quemadmodum congregatio mundum contemneret, corpus despiceret, et vitia superaret, fatigaretur laboribus, manuum quoque operibus continuis vexaretur, sanctis paginis inhaereret, jejuniis vigiliisque studium commodaret, (1229C)unius tunicae tegmine aestatis ardorem et hiemis rigorem contenta toleraret, iter pedibus conficeret; talia sibi suisque ingerens documenta: Manducandi necessitas incumbit, semina jaciamus: vini perceptio praesumenda est; vineas excolamus. Implevit illud apostolicum, ne quem forte gravaret otiosus, victus proprii habita ratione. Si quid operis superfuerat, misericordiae deputabat expensis. In meditatione jugiter permanere, verbi ministerio indesinenter insistere, multiplicibus coelestis sapientiae mysteriis saginari, Deum proximumque diligere, sacerdotes Domini non solum verbis, sed factis accendere, zeli superni aemulatione flagrare, instituere monasteria, aedificare templa, digna sacerdotia consecrare, propriis non solum manibus, sed nec (1229D)periculis temperare, suscipere orphanos, confirmare monachos, accersire saeculares institutione sua, pontifices ordinare, ita quotidianam sui actus discutere rationem, ut superno judici tamquam multiplicatum dispensationis suae talentum niteretur ingerere. Ita viscera ejus misericordia quatiebat et pietas, ac si solus ad redimendum paginis coelestibus urgeretur. Tractavit, secum deliberavit, effecit ut (1230A)sacra ministeria captivis potius solatia quam praestarent Ecclesiis ornamenta. Quid dicam cupidus? Quid omittam nescius, ab his qui majora sciunt negligens judicandus? Quidquid argenti omnes basilicae habuerunt, captivorum redemptioni protinus deputavit; cumque omnia cognovisset expensa, exsultans atque congratulans, quia vota fidelium dispensatione sua videbat coeli in sedem praemissa. Numquidnam poterit aestimari quantum visceribus ejus insederit pietas, qui usque eo credidit omnia distrahenda, quousque ad patenas vel calices vitreos veniretur? Accendit studia offerentium dispensatione laudabili, nec ut fatigarentur rejecit, sed ut iterato offerrent uberius excitavit, quod offerentium devotio gratanter optavit, ut oblatio sua primum sacris altaribus, (1230B)postmodum membrorum Christi redemptionibus militaret. CAPUT IX. Ut se gessit erga servos Dei. 12. Quemadmodum etiam servi Dei debeant honorari, documentis spiritalibus salubriter imitandum posteris non negavit. Nam cum sanctum Caprasium, sicut ipse dicere solitus erat, angelica in insulis conversatione degentem infirmitate fatigari corporea, certis nuntiis comperisset, ad ejus occursum celeri se festinatione proripuit: ad cujus pedes residens, ut sui meminisset, humilitate submissa et virtute inclyta flagitabat. Juste, dum tanto eremi incolae impendit obsequium, et singularem praebet humilitatis affectum sacerdotalem dignitatem quo magis extolleret (1230C)solerter invenit. In eodem loco tunc temporis sanctum Faustum presbyterum pariter et abbatem ita futurorum praescius honoravit, ut inter se et sanctos sacerdotes Theodorum et Maximum medium compulerit residere. Constat ergo humilitatis culmina proprio eum comparasse despectu, et celsum proinde virtutum meruisse fastigium. Sed forte haec tanta et tam multiplicia verae humilitatis exempla aliquod superbiae supercilium generarunt, et non potius sublimia humilitatis compararunt celsa praeconia. Exstitit rigidus, sed superbis; exstitit terribilis, sed saeculi iniquitate turgentibus, coenodoxiae vanitate tumentibus. Caeterum congregationi sanctae et consummatis viris, non solum cor atque animum, sed et corpus quoque promptissime prosternebat. CAPUT X. Qualis erga saeculi potestates. 13. Quantum igitur districtionis habuerit in causa (1230D)justitiae, apertissime declaravit; ita ut ne dignitati quidem pepercerit praefecturae. Nam cum saepius praefectum temporis illius secrete monuisset ut ab injustis judiciis se temperaret, et consuetudinario (1231A)lapsu illo ferretur in praeceps, accidit ut dum in basilica Constantia sacra solemnia celebrantur, productis fontibus coelestium doctrinarum fidelium corda rigaret, subito cum suo ingrederetur officio praefectura. Quam dum ibidem cerneret immorantem, a praedicatione cessavit, dicens non esse condignum ut qui ejus pro salute propria contempserat monita, spiritalis cibi perciperet alimenta. At ubi ille digna confusione perfusus egressus est, convivium quod inchoaverat spiritalium deliciarum profusissime cibum rursus innovato studio coepit praebere agminibus populorum. Praemisit et reliquit exemplum qualiter constantiae virtute mundanae contemni debeant potestates. CAPUT XI. Qualis in praedicatione verbi. 14. Temporalis vero ejus praedicatio quantum flumen (1231B)eloquentiae habuerit, quas sententiarum gemmas sculpserit, aurum supernorum sensuum repererit, argentum splendentis eloquii abundaverit, descriptionum varias picturas et rhetoricos colores expresserit, ferreum spiritalis gladii acumen in truncandis haereticorum venenatis erroribus exercuerit, non dicam disserere, sed nec cogitare me posse protestor. Sedilibus praeparatis in jejunio, ab hora diei sexta usque in ejus decimam epulis plebem spiritalibus saginabat, pascendo esurire cogebat, esurientes nequaquam pascere desistebat. Nescio utrum satietas plus famem fidelium provocaret, an edendo plebem magis coegerit esurire, implens (1231C)illud propheticum dictum: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29). Si peritorum turba defuisset, simplici sermone rusticorum corda nutriebat; at ubi instructos supervenisse vidisset, sermone ac vultu pariter in quadam gratia insolita excitabatur, seipso celsior apparebat, ut ejusdem praeclari auctores temporis, (1232A)qui suis scriptis merito claruerunt, Silvius, Eusebius, Domnulus admiratione succensi in haec verba proruperint: Non doctrinam, non eloquentiam, sed nescio quid super homines consecutum. Quid plura dicam? Nisi dicendi pausa desuper eidem advenisset, sermonem finire non potuerat, tanta gratia exundante, et miraculo et stupore crescente, ut peritissimis desperationem tunc auctoribus saeculi ejus inferret oratio: in tantum ut Livius temporis illius poeta et auctor insignis publice proclamaret: Si Augustinus post te fuisset, judicaretur inferior. Et licet gratia ejus ex his operibus, quae eodem dicendi impetu concepit, genuit, ornavit, protulit, possit absque haesitatione dignosci; Vita scilicet antistitis Honorati, homiliae in totius anni festivitatibus expeditae, (1232B)Symboli expositio ambienda, epistolarum vero tantus numerus, versus etiam fontis ardentis: at ne quis me aestimet falsa fortassis asserere, testimonium beati Eucherii episcopi justum credidi adhibendum, qui ejus volumine prosa versuque percepto, ita respondit: Et tu licet sis clarus eloquio, clarus ingenio; tu licet praeferas annis juvenem, moribus senem. Et Auxiliaris auctor Romanae facundiae: Dictu difficile est quanti mihi pretii fuerint litterae sanctitatis tuae, in quibus ita expressam facundiam recognovi, sicut tenes in aliis modestiae morumque operibus principatum. Ignosce de te studiose minora dicenti: quia semper in praedicatione sui virtus erubescit; cum hoc ipsum verecundiae genus pars magna virtutis sit. CAPUT XII. Qualis ad mensam et in labore manuum. 15. Inaudita forsitan crederer replicare, nisi hoc (1232C)magnorum virorum dictis, scriptis, testimoniisque firmarem. Sedili mensaque apposita, liber ingerebatur et retia, astante notario. Liber praebebat animo cibum, manus nectendi velocitate currebant, notarii (1233A)simul ferebantur articuli, et oculus paginam percurrebat. Adveniens sanctus Edesius rhetoricae facundiae et metricae artis peritissimus vir, stupens et admirans haec laetus effudit: Vidi ego, nec dignus tanta ad praeconia testis, Prolixos soles jugi cessisse labori. Nectendi ratio varias injunxerat horas, Nec finem precibus mutatus fecerat actus. Credere vix possum quemquam sic tempore eodem Nectere dictantem, relegendo, lecta fatendo, Ore, manu simul hoc operari, attendere, fari. Cibum sine lectione non sumpsit. Ab eodem in civitatibus ista est invecta primitus consuetudo. Et tanta parcitate vita est illius sustentata, ut raro saecularium aliquem invitaret. In omni actu, in omni loco quidquid ad profectum pertinere poterat, alacer (1233B)inquirere, strenuus exercere, solers consueverat consummare. Jam quemadmodum Salinas expetens automata propriis manibus et sudore confecerit, hebdomada completa, die Dominico, media nocte consurgere, et triginta millia pedibus conficere: postmodum sacris solemnibus interesse, et usque ad horam septimam populos pascere; ut dignum est, nec antiquorum posset explicare facundia.

CAPUT XIII. Qualis in poenitentiae tribunali. Forma deprecatoria poenitentiae. Lectionum solemnia. 16. Quotiescumque poenitentiam dedit, saepe die Dominico ad eum turba varia confluebat; volabat ad ejus castigationem, quicumque adesse volebat, lacrymarum se imbribus eluebat, coelestibus judiciis (1233C)territus, promissisque succensus; tanti gemitus, tanti fletus astantibus nascebantur, ut vitae praesentis horreret habitaculum. Quis ita futuri judicii monstravit examen? Quis ita tenebrosum terribiliter intimavit incendium? Quis ita flumen exurentis pariter et rapientis cruciatus expressit? Quis ita vulnera conscientiae ante oculos inspicienda reduxit? Admonitione completa cum lacrymis supplicationum sumebat exordia, ut poenitentiae fructum, quem monendo contulerat, orando firmaret. Nam mulier quaedam caeca, (1234A)dum manus ejus impositione benedicitur, visum se recepisse proclamat: aestimo quod antea interiori homini praestitit, quod exteriori postmodum impetravit. Quae recepto lumine ducem viae ulterius non quaesivit. Precibus ejus non ambigo impetratum ut tantum miraculum ad paucos admodum perveniret. Die etiam Dominico dum lectionum solemnia recitantur, quidam phantasmate constrictus, Sancte, inquit, Hilari, cur me torques? publica voce proclamans. Tunc beatus Hilarius ea qua poterat Dominum vi constringit et rogat. Cumque se obtinuisse sensisset: Imperat tibi Jesus, ait, ut de isto homine nullam facias mentionem. Qua supplicatione, quasi quibusdam catenis astringeretur, obmutuit, et discessit. Plus obmutuisse congaudens, quia ejus meritum (1234B)potuerit occultari, quam plasmatis vigentis sospitate. CAPUT XIV. Pythonem expellit. Exeuntes a basilica retinet. 17. Sacrilegium etiam, quod spiritus Pythonis muliere obtenta influxerat civitati, quam solerti spiritalis arte consilii exstinxerit, nequaquam silentio praetermittam. Comprehensam jubet recensitis lectionibus veteris Testamenti in cancello ecclesiae publicae collocari. Quid lex juberet, quantum mali Christianis mentibus diabolicae perversitatis propinaret astutia, sermone profluo demonstravit. Et ne ullus deinceps tanto sacrilegio, dum daemonum responsa perquirit, sponte se subderet, necessaria instructione perdocuit: nullam deinceps excusationem, (1234C)etiam negligentibus, derelinquens, quam idcirco publice fecisset statui, ut non liceret postmodum ignorari. Praecepit ut abiret malignus spiritus. Tum, quia videbat se aperte proditum, nec postmodum decipiendis animabus clandestina fraude valiturum: Quo, inquit, vadam? Et sanctus advertens quantum Dei gratia suo ministerio effecisset, laetus exclamat: Maximum purgationis indicium est, nescire quo redeas. 18. Populos etiam post evangelicam lectionem (1235A)egredientes tali clamore revocavit: Exite, inquit, exite, quia hoc vobis de gehenna facere non licebit. Tum spiritalis zeli aemulatio singularis ultionem poenae terribilem ob eorum exegit injuriam. Nam cum facilis ad eum tunc inaniter excitata populorum turba et inconsueta deceptaque venisset, ejusque animum concitasset, civitatis pars maxima misso desuper terribili conflagravit incendio; quod ipsi quoque qui non mediocribus sunt dispendiis fatigati, propria voce ob ejus vindictam venisse cognoscentes, clamaverunt flebiliter ejus genibus provoluti, misericordiam postulantes. Ille autem lectioni intentus, vigiliis deditus, orationi ac jejuniis jugiter mancipatus, cilicii asperitate exilitatem tenuati corporis macerabat. Nec hiemis quidem frigore, quo solent torrentia (1235B)flumina glaciali rigore constringi, pedes indumento adjecto texit, numquam linum lanamve concedens. CAPUT XV. Zelus animarum et compatientis animi exemplum. Primae sedis Galliarum episcopus cum suis clericis in seminario simul habitans. 19. Psalmorum mysteriis suavi modulatione cantatis, fletus uberes adjungebat; orationem gemitibus inenarrabilibus duplicabat, ab opere nec in noctis obscuro desistens. Manus nota rapiebantur velocitate nectendi; mens recolendi exercebatur industria. Semel evigilatus nec oculis pepercit, nec membra posuit ad quietem, nihil aliud agens nisi ut eum spiritales hostium catervae invenirent occupatum pariter et armatum.(1235C) 20.In his profectibus constitutum subitus ardor accendit, ut Heliodori matrem haeresis Arianae vinculis colligatam expeteret, illuminaret, attraheret, et in aeternum oblaturus in praesentia consecraret. Pietatis autem suae insignia in his, quos ad coeli regna praemisit, ita intimis misericordiae visceribus demonstravit, ut nullus valeat imitari. Minimi cujusque lectoris transitu ejusdem animus taliter vulnerabatur interius, ut singultibus quateretur, et profunderet fletus uberrimos, et non aliter ac si unici pignoris solatio caruisset; casus quoque infirmitatesque suorum, vulnera propria reputabat; quod sancti Cyrilli tum levitae manifesto patuit documento, qui basilicis praepositus construendis, dum marmorum crustas et theatri proscenia celsa deponeret, fidei opere (1235D)nudans loca luxuriae, quod sacrum parabat ornatibus, subito molarum funibus ruptis, impetus desuper marmoris venientis stantis pedem cum extrema digitorum parte occupatum collideret atque minueret: (1236A)pro cujus gemitu et dolore non minus vulneris vir beatus excepit in corde, quam collisus sustinebat in corpore. Cumque ministri vulnus immensum juges et indefessos sacerdoti gemitus extorqueret, quia ejusdem cellae erat ejus cella conjuncta, remedia vir sanctus more solito supplicationibus flagitabat. Paululum sopore depressus vidit reverendam eminus astare personam, quae moestitiae causas sollicite perquirebat. Ille collisum levitae pedem, non solum moerorem sibi tristitiae, sed vulnus animi indicat inflixisse. Percontatur: Vis, inquit, ut dolor omnis abscedat? Optare se omni aviditate, respondit. Produc, ait, pedem vicarium succidendum, et omnis protinus dolor ministri aufugiet. Pedem sine haesitatione protendit, ictum ferientis libenter excepit, tantusque (1236B)dolor accessit, ut refectionis dulcedinem doloris excluderet magnitudo. Evigilans non dubitavit implendum quod fuerat promissum. Ad praefati cellulam dirigit inquirentem, ut qualiter se levita sentiret protinus nuntiaret. Mandat ille omnem recessisse dolorem; quietem insuper esse concessam. Merito ejus pietate sanatus creditur, cujus inquisitione quietissimus reperitur. Qui in revelatione proximi membrorum propriorum jacturam credidit faciendam, implevit divinum praeceptum, quin immo feliciter et excessit, dicente Domino: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37); ecce invenitur hic beatus dilexisse proximum supra se, qui, quantum definitio mentis habuit, membra tradidit amputanda propria, ut sanaret aliena. CAPUT XVI. Celidonium deponit. 21. In excursibus autem quis, ut dignum est, explicabit (1236C)quantum ejus praesentia profectum contulerit civitatibus Gallicanis, sanctum Germanum saepius expetendo, cum quo sacerdotum ministrorumque curam et vitam, nec non profectus excessusque tractabat. Ubi ejus adventus innotuit, flammata ad utrosque nobilium et mediocrium studia convolarunt, astruentes Celidonium internuptam suo adhibuisse consortio: quod apostolicae sedis auctoritas et canonum prohibent statuta; simul ingerentes saeculi administratione perfunctum capitali aliquos condemnasse sententia. Tantae rei novitate permoti, testes (1236D)imperant praeparari. Conveniunt ex aliis locis probatissimi sacerdotes. Res omni ratione prudentiaque discutitur. Accusatio testimoniis confirmatur. Adhibetur vera simplexque definitio, ut quem Scripturarum (1237A)regulae removebant, voluntate propria se removere deberet. Ille Urbem credidit expetendam, ibique se injusto rigore astruit condemnatum. Quod ubi comperit vir beatus, quanto studii ardore, quantoque zelo superno fuerit inflammatus, ut non hiemis asperitatem, non Alpium stridores attenderet, vel frigora, non vitrea glacialis crustae spicula protinus resolvenda desuper, nec gladii ictui similes expaverit aculeos dependentes, vi frigoris terrorem mortiferum gelu concreto velut vibrantem dexteram imitantes. Verum ille inconcussa fidei radice constanter animatus, praesertim qui ad tantam voluntarius venerat paupertatem, ut pedibus iter aggrediens conficere non timeret. Intrepidus urbem Romam sine equo, sine sagmario vel sago, omni (1237B)difficultate superata festinus intravit. CAPUT XVII. Quid Romae actum ab Hilario. Quid Arelatem reversus egit Hilarius. 22. Apostolorum ac martyrum occursu peracto, beato Leoni papae illico se praesentat, cum reverentia impendens obsequium, et cum humilitate deposcens ut Ecclesiarum statum more solito ordinaret: astruens aliquos apud Gallias publicam merito excepisse sententiam, et in Urbe sacris altaribus interesse. Rogat atque constringit ut si suggestionem suam libenter excepit, secrete jubeat emendare, et se ad officia, non ad causam venisse; protestandi ordine, non accusandi, quae sunt acta suggerere. Porro autem si aliud velit, se non futurum esse (1238A)molestum. Et quia tantorum virorum praesertim jam ad supernam gratiam vocatorum, nec in narratione audeo judicia ventilare, hoc breviter tetigisse sufficiat, quod solus tantos sustinuit, quod nequaquam minantes expavit, quod inquirentes edocuit, quod altercantes vicit, quod potentibus non cessit, quod in discrimine vitae positus communioni ejus, quem cum tantis viris damnaverat, conjungi nullatenus acquievit, quod custodibus appositis, hiemis rigore saeviente, quos ratione non flexerat, credidit relinquendos. In civitatem regressus, licet corporali infirmitate fractus, tamen perfectione sanctus et pietate promptissimus, totum se ad placandum tunc animum sancti Leonis inclinata humilitate convertit. Misit primitus S. Ravennium tunc presbyterum, (1238B)postmodum proprium successorem, deinde sanctum Nectarium sanctumque Constantium praecipuos sacerdotes. Et quia quanta in hac causa dictaverit, huic operi nulla possum ratione connectere, Auxiliaris tunc praefecti quae fuerit sententia, credidi inserendam, cujus haec verba sunt: Sanctos Nectarium et Constantium sacerdotes de beatitudinis tuae parte venientes digna admiratione suscepi. Cum his saepius sum locutus de virtute animi atque constantia, contemptuque rerum humanarum, quo inter fragilitates nostras semper beatus es. Nam quid potest in hac corporea vita esse secundum, quae cum sit misera, tamen non potest esse perpetua? Locutus sum etiam cum sancto papa Leone. Hoc loco, credo, aliquantum animo perhorrescis; sed cum propositi (1239A)tui tenax sis, et semper aequalis, nulloque commotionis felle rapiaris, sicut nullis extolleris illecebris gaudiorum, ego nec minimum quidem factum beatitudinis tuae arrogantiae memini contagione fuscari. Sed impatienter ferunt homines, si sic loquamur, quomodo nobis conscii sumus. Aures praeterea Romanorum quadam teneritudine plus trahuntur; in quam si se sanctitas tua subinde demittat, plurimum tu, nihil perditurus, acquiris. Da mihi hoc, et exiguas nubes parvae mutationis serenitate compesce. CAPUT XVIII. Totum se pastoralibus muniis addicit et poenitentiae. 23. Talia percipiens totum se orationi, praedicationi, operationi velut incipiens mancipavit, rigore districtus, miseratione propensus, largitione promptissimus; (1239B)non contentus quae inveniebantur ingerere, nisi solatia consolationum rivis fletuum cumulasset. Unde sanctus Edesius ita prosequitur, dicens poetice: Vidi ego praeventum fletu, magis ubere fletu, Quod crevit nummis, cupiebat crescere votis. Quam prorupta viget miseratio, quam cita donis Gratia! nec solum fueras ad munera largus: Majores comitantur opes pietate ministra. 24. Abstinendo victu, operi insistendo, itinera pedibus conficiendo ita se tenuavit, fatigavit, exhausit, ut vix quadragesimi octavi anni circulum adimpleret. Non enim virtutum celsa illa perfectio, quae non solum locum, sed condignam in coelis paraverat mansionem, moras diutius est passa terrenas. Sed fidelis servus implens praeceptum, desiderans (1239C)promissum, corpus suum diversis aegritudinibus mancipavit, ut supernae monetae aurum obrizum, aegritudinum caliculo excoctum, thesauris reconderetur aeternis. CAPUT XIX. Visione coelesti recreatur, qua etiam praenoscit successorem suum. 25. Ergo ubi infirmitate crescente, non virtus mentis, sed ipsa est corporis consumpta materies, quo studio alacri omnes et exhortatione relevare, in proposito permanere, facunda et necessaria persuasione coegerit, nequeo explicare. Igitur in ultimo ambiguo constitutus, accepit manifestae revelationis non mediocre solatium. Mens ejus ad hoc in sopore relaxata est, ut ei singularis praemii magnitudo (1239D)patefacta virtutum suarum depingeret ornamenta. Videt sacris se interesse mysteriis. Intuetur tunicae (1240A)Aaron quondam pontificis tegmine decoratum, quod divina per Moysen jussione mira tum fuerat artis varietate contextum. Duodecim gemmarum multiplici ac diverso splendore pectus ornari, ejusdemque niveo humeros fulgore vestiri. Stola quoque dispari varietate micante membra circumdari, quam bysso, cocco, jacintho, radio coruscante, colore dissono metallo pretiosam spiritalium manus docta decoravit artificum. Pretiosiora pulchritudinum quam diximus ornamenta, quia Deo sunt auctore formata atque constructa, tinnivolentia commota gressibus incedentis, et intrinsecus malogranatis illisa, ictibus claris personabant extrinsecus salutiferumque tinnitum. Cumque ita meritorum perennium donis, praemiis atque muneribus se cerneret adornatum, (1240B)humano affectu adjici sibi desuper vestimenta omnimodis flagitabat. Quod ubi didicit abuegari, et vidit filium suum sanctum Ravennium applicari ad divina mysteria consecranda, intellexit se esse migraturum. Quam beatus igitur, quamque inclytus Pater, qui adhuc in saeculo constitutus, illius veri sacerdotis, quem in multiplici colorum varietate non figura, sed meritorum veritas proprie decorabat, est praemium consecutus. Cur non ei monstraretur in tunicae illius tegmine, quod in omni virtutum diversitate possederat? Cur non ei revelaretur in vestimenti illius pulchritudine, quod erat ei in stola perpetua compensandum? Quem enim decoraverat continentia mentis illaesae, et in quo immaculatae conscientiae lucebat auctoritas, merito lamina auri (1240C)fulgentis speculum verecundae frontis ejus obtexerat. Quem virtutum semper extulerat principatus, dignum pretiosiorum lapidum textus ornabat. Cur non bysso circumdaretur, quem castitatis zona constrinxerat? Nam, ut vere loquar, principalis ejus lamina auctoritate fidei et ignea flamma rutilavit. Gemmae quoque omnium virtutum splendore sidereo micuerunt: rationale micuit pectoris, fulsit elogium pietatis, justitiae byssinum, continentiae cingulum, praedicationis tinnivolum, malogranata bonae spei opere et sermone jugiter sonuerunt. CAPUT XX. Hilarii morituri exhortatio ad suos. 26. Cum ergo tanta ac tali esset consolatione relevatus atque perfusus, congregationi ad solatium (1240D)pariter et exemplum alacri sermone disseruit, ista omnes allocutionis voce compellans adjecit: « Vitae (1241A)curricula hucusque peregimus; jam ad illud tremendum supernae majestatis evocamur examen. Viam carnis hujus et incertam vitam saeculi praesentis ingressi, jussionibus paruimus Creatoris, ac servitutis propriae peractis officiis, ad veram perennemque patriam praelata consolatione migrabimus. Militavimus hucusque spiritali militia. Infidi corporis aculeos cilicii asperitate contulimus. Abstinentiae rigore ac vigiliarum lassitudine universa vitiorum certamina auxilio superavimus desuper implorato. Cogitationum laqueos sancta meditatione disrupimus. Occupati studiis doctrinae coelestis, talentum perennitatis multitudini fidelium non cessavimus erogare. Navigavimus per vitae istius pelagus, et diversa, juvante Domino, virtutum mercimonia cum fenore usurae salutiferae (1241B)Deo referenda percepimus. Ad portum quietis Domino gubernante coepimus propinquare. Cum istius mundi principibus, cum quibus Apostolus describit bellum juge esse, confliximus, quod nulli deerit quicumque ad beatitudinem coelesti gratia praecedente, et industria subsequente voluerit pervenire. Absolutum me et liberatum ad Domini mei intuitum credo eodem propitiante venturum. Ad ea praemia obtinenda perseveranti cursu vobis sunt peragenda certamina. Ille utique, qui se livore proprio perdidit, qui procul odoratur bellum (Job. XXXIX, 28), et ad vocem tubae, quasi cuncti esse debeant in sua potestate, diutina antiquitate callidus, subtilitate dolosus, decipiendi assiduitate atque arte peritus, qui electis pascitur escis, et perditione perfectorum saginatur, (1241C)poenam propriam, salutem reputat alienam, non mediocre aestimans solatium, si ad superna tendentes laqueis capiat peccatorum, et funibus perditionis; quos etiam propheta suspirans dicebat: Funes peccatorum circumplexi sunt me (Ps. CXVIII, 51). Hic salutis humanae inimicus cavendus est; huic omnimodis oppugnandum est et resistendum. Quomodo enim poterit incedere jam ligatus, vel audebit repugnare captivus? Habebit procul dubio in infernali poena participem, quem tenuerit in saeculi voluptate consortem. Hujus fortitudinem Dominus beato Job monstrans, ita dicit: Aurum reputat velut lutum; Jordanis alveum avido se aestimat ore sorbere (Job. XLI, 21, 22). Quid est, aurum reputat ut lutum? nisi sanctorum vitam, velut lutum se aestimat calcaturum: (1241D)proclamante propheta: Erue de luto faecis pedes meos (Ps. XXXIX, 3). Jordanis autem fluenta quae sunt, nisi baptismi sacramenta, quae sua credit impugnatione devoranda? Lutea compago antiquitatem potentiamque ejus non potest sine Dei gratia superare; tamen jugi certamine et indesinenti conflictu ejus sunt insidiae tolerandae. Spectator certaminis humani quotidianam exercitii palaestram placidus intuetur. Videt ignita jacula dirigi, sed lacrymarum facit fonte restingui. Cernit laqueos praeparari; sed orantes (1242A)eruit et plorantes, ut cum vera exsultatione decantent: Oculi mei semper ad Dominum, quia ipse evellet de laqueo pedes meos (Ps. XXIV, 15): ut liberi ad annuntiandam pacem incipiant esse pretiosi. Et ideo quidquid in praesenti potest ab auctoris amore separare, aestimandum est inimicum. Si me humana non fallit illusio, grandis tempestas huic imminet civitati: non mediocris, sed satis gravis incumbit afflictio. Ad omnia contraria adversaque vos jugiter praeparate. Fidem Trinitatis immobiliter retinete. Scripturarum interiora penetrate, ut abyssum invocantes in voce cataractarum, id est credentium, terras dono superno irrigare omnimodis non cessetis. Sit vestis asperior, panis grossior, cibus durior. Iter nihilominus conficiatur pedibus expeditis, ne necessitas subita (1242B)perniciem novi laboris inferat delicatis: quia ut exercitatio robustum, sic desidia reddet ignavum. » CAPUT XXI. Mortem praenuntiat ac moritur. 27. Hac igitur adhortatione completa, jubet congregationem moestam sacrificium vespertinae laudis offerre, et cibum consuetudinaria refectione percipere, dicens: Hora diei undecima anima mea de corporis domicilio liberata ad supernum judicem festinabit. Cumque modulatione psalmorum solita officia auctoris in laudibus alacer coepisset offerre; jam rediens atque commigrans, inquit: « Voces sanctae, voces quae ad aures pervenitis auctoris, me quoque Domino commendate. » Fratrum deinceps refectione completa, (1242C)manu oculos atque os crucis Dominicae signo muniens, et in oratione persistens, securus innumeris sanctorum choris occurrentibus laetus gaudensque proficiscitur ad patriam supernam. 28. Hinc jam qualiter sit universa civitas congregata, quemadmodum unusquisque non patrem aut matrem vel unicum, sed omnium religiosorum atque orphanorum singularem fleverit genitorem, quis ut dignum est explicabit? Nullus a fletu, nullus cessavit a gemitu. Parem cunctis luctum dilectio universalis indixerat; eratque velut seminarium lacrymarum, generalis dolor omnium diligentium. Ubi basilicae beati ac protomartyris Stephani venerabile corpus illatum est, totius populi cum fletu vox una procedit. Haec, inquit, dies querelas injustae imputationis (1242D)perpetuo resecavit; ut amplius quam in praedicatione sufficit non dicamus. Fidei populus nimio ardore succensus membra sancta, dum vult contingere, pene discerpsit. CAPUT XXII. Exsequiae S. Hilarii. 29. Studio congregationis effectum est ut columnis ardentibus cereorum hinc et inde populos abigerent irruentes nocte. Vigiliis expeditis, cum moesti solis claritas reputaretur obscura ad exsequias venerandas, (1243A)non solum fidelium, sed etiam Judaeorum concurrunt agmina copiosa: omnium lacrymae invicem se superare certabant. Deficiente voce, gemitus increscebant. Hebraeam concinentium linguam in exsequiis honorandis audisse me recolo. Nam nostros ita moeror obsederat, ut ab officio solito impatiens doloris inhibuerit magnitudo. Dein cum ante beati Genesii altare sanctum corpus inferrent, utriusque sexus tantus cum lacrymis datus est clamor, ut astra ipsa percussa vicarium e coelo reddiderint insolitum, et tonitruis comparandum, fragore consono reboatum. Hinc iterum nova dilectio graviori fletu corda succendit, dum singuli cupiunt fimbriam decerpere, corpusque contingere. Sancti Basilii tum presbyteri, nunc pontificis summi in venit industria, ut maximam (1243B)partem coopertorii utraque manu discerptam, qua corpus ejus tegebatur, arriperet, et longius recedens dividendo populis erogaret. Dum dispertiendi studio laetificat populum tanto munere, paululum retrahuntur a sepulcro, et sic corpus illud venerabile atque decorum, ne iterum devotis laederetur obsequiis, clam est positum in sepulcro. Quod ubi populi intellexerunt esse tumulatum, tantum subito omnes clamorem cum gemitu proprio reddiderunt, ut tecta ipsius basilicae discissa corruere et populos obruere putarentur. CAPUT XXIII. Quam pretiosa S. Hilarii memoria et vitae fructus uber. 30. Vita illius in morte fit apud animos omnium (1243C)pretiosa et desiderium tam coelestis antistitis in laudem renascitur. Eodem tumulato, cum plausu coepit doctrina illius recenseri, memoria cum gloria praedicari; mundi contemptus, compunctionis affectus, lacrymarum fluvius, temporalitatis impetus, pietatis thesaurus, justitiae culmen, temperantiae moderamen, omnibus in exemplum trahuntur. Quid plura? Civitas universa quidquid sacramento confirmare voluisset, nomen ejus proferebat; astruens similem postmodum non futurum. Sed summum est, quod orante ipso amor verus utcumque potuit habere mendacium. Nam non solum in successoribus, sed adhuc in multorum pontificum renasci non cessat augmentis; cum quibus dum laborans hic participat temporarios fructus, sine dubio aeternorum compar (1243D)efficitur gaudiorum; sicut arbor paradisi fecunda, et quid in praesenti offerat, et quid postmodum gignendo relinquat, singulari posteritatis fertilitate procreare non desinit. Quanticumque seu per ipsum nutu coelesti, seu post ipsum Dei providentia ordinati sunt sacerdotes, qui ejus intercessioni respondere eruditione doctrinae, ac crescentibus meritis, gratia juvante, contendunt. Felix, qui non tantum (1244A)propriae civitati ex sua institutione providit, verum etiam diversa loca illuminare accensis fidei calore innumeris lampadibus, et super candelabrum ponere procuravit. Ac sic in singulis ejus gratia concalescens quotidianis profectibus generata renascitur: quia quidquid ex ejus institutione producitur, eidem meritissime deputatur. Capitis utique lucris ascribitur, quidquid membrorum uberrimo cultu percipitur. Pro omnibus sollicitus, in certamine vitae istius constitutis orationum solatia impendit, praesentiam visitationis attribuit, sanctae castigationis vel increpationis innumera ac reverenda praecepta seminavit spiritalis et peritus agricola, nunc minitans et dolens, exsultans et tristis, laetus et anxius, turbulentus et patiens, serenus atque terribilis, durus et placidus, (1244B)remissus atque districtus; nunc suspirio gemens, sed cum gaudio uberes lacrymas fundens. De cujus pectoris exundanti fluvio et fonte charitatis irriguo sic hausit unusquisque quod voluit ac potuit, ut nullum damnum largitas sancta sentiret; sed erogando cumulum potius fenerator thesauri coelestis acceperit. Quia haec est munerum natura coelestium, ut profusiori fenore in se jugiter crescat, et cum defecisse putetur, quasi semper incipiat, atque imminutionis paupertatem descendens augmentum quoddam de detrimento dispensator divinus semper obtineat. CAPUT XXIV. Elogium Hilarii. 31. O magna, praecelsa ac singularis caterva gratiarum! (1244C)Quam veneranda recordatione obtutibus praesentatis, et beneficiis sentitis, profectibus nostris adhuc militare cognosceris! Tot annorum spatiis evolutis, in tuorum filiorum renasci non cessas honoribus atque reparari. Juste perpetuis laudum titulis honoraris, qui interpellaris et audis, pro supplicantibus intercedens conveneris et reddis; constringeris, et ut postulata impetrentur exsequeris; rogaris, et Deo praestante obtinere non desinis. Ecce laudis pretiosum titulum, post emeritae sanctitatis excessum. Ecce caput laureis virentibus et crucis stemmate coronatum, et fructu virtutum folioque contextum, quod non defluit in aeternum. Ecce praeconium post obitum triumphalibus meritis proponendum. Jacet in sepulcro ejus corpus conditum, (1244D)cujus precibus reserantur regna coelorum. In diversa virtutum culmina innovari tuorum non desistunt insignia meritorum. Cur anima tua non majora praestet in paradisi beatitudine posita, quam in saeculi certamine constituta; cujus virtutem ne signa proderent, oratio impetravit? Unicum pignus et decus sacerdotii, et totius coelestis scientiae thesauri jugiter ex tuo corde manarunt. Lucerna tua fidei lumine (1245A)splendens, etiam caeteras super Ecclesiae candelabrum positas lucere concessit. Vocatus ab auctore ad laboris fructum et perenne refrigerium feliciter pervenisti, in illa beatissima patriarcharum societate receptus, animae tuae singularia modo conspicis ornamenta: quae ita creverunt divinae gratiae adjumento, ut pretiosis virtutum manibus perenniter conspicua decorentur. 32. Qui continentiae puritate omnium Scripturarum thymiamate templum tui cordis et corporis flagrare fecisti, et ut in eo auctor requiesceret, perennis industriae vigilantia praeparasti. Qui secreti amore animum quoque affectumque pavisti. Qui cum psalmorum modulatione flumina lacrymarum junxisti. Qui in decachordo praeceptorum moribus pariter et vocibus (1245B)praesultasti; vias duras custodiendo vita et institutione praedicasti. Qui spiritalis organi coelestis harmoniae suavisono cantu variam modulaminis dulcedinem concrepasti. Qui sacrificio jejunii exteriorem hominem continens, vigiliarum solita assiduitate interiorem cursu strenuo oblectare non destitisti. Illud autem praetereundum esse non credidi, qui (1246A)ante resurrectionis diem, dum Campilapidei spatia peragrasti, pastores singulos unda baptismi regenerando baptizasti, et baptizatos recte vivere docuisti. Fac ergo, quaesumus, ut qui te ad Christum feliciter venisse, et sine fine te regnare cum illo gloriamur, tuis continuis precibus muniamur, interventu protegamur, et qua frueris cum Christo gloria perfruamur. 33. Cum ergo tanti talisque viri testimonium merita ejus perhibuerint, digneque facta laudaverint, quia possibilitatis immemor, impulsu amoris, incautus ad tantum praeconium prosilivi, veniam sperare praesumpsi: ut in illo meritorum suorum praeclaro fastigio constitutus, etiam pro me interpellare non cesset, illisque venerabilibus patriarcharum coetibus (1246B)aggregatus, ad praesidium nostrum turbam piae sodalitatis asciscat; obtinens ut non actu meo, non ignavia contristetur: quocirca me ejus suffragium muniat, sed suis patrociniis meritum sacerdotis in illa examinatione tremenda faciat inveniri: regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. (no apparatu