Vita Ludovici

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Ludovici
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Vita Ludovici (Auctor incertus), J. P. Migne

PROLOGUS.

Cum gesta priscorum bona malave, maxime principum, ad memoriam reducuntur, gemina in eis utilitas legentibus confertur. Alia enim eorum utilitati et aedificationi prosunt, alia cautelae. Quia enim primi in sublimi veluti specula consistunt, et ideo latere nequeunt, eo fama eorum latius propagatur, quo et diffusius cernitur; et tanto quique illorum bono plurimi alliciuntur, quanto prominentiores se imitari gloriantur. Haec ita se habere majorum produnt monumenta, qui relatione sua posteritatem instruere studuerunt, quisque principum quo calle mortalium iter triverit. Quorum nos studium imitantes, nolumus esse vel praesentibus inofficiosi, vel futuris invidi, sed Actus Vitamque Deo amabilis atque orthodoxi (0927D)imperatoris Ludovici, stylo licet minus docto, contradimus. Fateor enim, et absque fuco adulationis dico, quia succumbit cujusque, non dico meum, quod perexiguum est, sed magnorum ingenium, materiae (0928C)tantae. Etenim auctoritate divina discimus, sanctam Sapientiam docere sobrietatem, sapientiam et justitiam, et virtutem, quibus nihil est dulcius in vita hominibus: quarum ille ita comitatui indivise adhaesit, ut nescires potius quam in eo admirari deberes. Quid enim ejus sobrietate sobrius, quae alio nomine frugalitas sive temperantia nominatur? Ita enim ea usus est, ut illud vetustissimum proverbium et ad coelum usque celebratum ei fuerit familiarissimum, quo dicitur: Ne quid nimis. Sapientia vero delectabatur ea quam Scripturae auctoritate didicerat dicente: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia. Justitiam porro quanto coluerit affectu, testes sunt qui ejus novere studium quo flagrabat, ut quisque hominum ordo ordini suo justa persolveret, et Dominum (0928D)super omnia, proximum vero tanquam se diligeret. Jam vero virtus adeo ei coaluerat, ut tot ac tantis pulsatus malis, lacessitus tam privatis quam externis injuriis, nullo tamen, Deo custode, pectus ejus invincibile (0929A)potuit injuriarum pondere frangi. Uni tantummodo ab aemulis ascribebatur culpae succubuisse, eo quod nimis clemens esset. Nos autem cum Apostolo dicamus talibus: Dimitte illi hanc injuriam. Sed haec utrum vera sint necne, perlegens quisque scire poterit. Porro quae scripsi usque ad tempora imperii, Adhemari nobilissimi et devotissimi monachi relatione didici, qui ei coaevus et connutritus est. Posteriora autem, quia ego interfui rebus palatinis, quae vidi et comperire potui, stylo contradidi.

INCIPIT NARRATIO VITAE.

Famosissimus regum, nullique suo tempore postponendus, Carolus, cum post obitum paternum, fratrisque Carlomanni infaustum occubitum, populi regnique (0929B)Francorum suscepisset unicum gubernaculum, invincibile sibi arbitratus est adfore salutis prosperitatisque suffragium, si Ecclesiae paci concordiaeque adminiculans, pacificos quidem sub unione fraterna arctius vinciret, rebelles autem aequa severitate percelleret, nec non et oppressis a paganis opem ferret, sed et ipsos Christiani nominis inimicos ad agnitionem confessionemque veritatis quoquo modo perduceret. His igitur conatibus regni sui auspicia dedicans, et Christo tuenda et corroboranda committens, postquam res Franciae, prout libuit et utile judicavit, Deo annuente, composuit, ad Aquitaniam transiit, recidua bella meditantem, et Hunoldo quodam tyranno auctore, jam jamque in arma ruentem, bello aggressus est. Ejus ergo terrore coactus (0929C)est idem Hunoldus et Aquitaniam linquere, et fugae subsidio vitam delitescendo atque oberrando servare. His peractis, et rebus tam publicis quam privatis pro opportunitate dispositis, reliquit Hildegardam nobilissimam piissimamque reginam in villa regia, cujus vocabulum est Cassinogilus, gemina gravidam prole, et transiit Garumnam fluvium Aquitanorum et Vasconum conterminum: quam regionem jamdudum in deditionem susceperat, Lupo principe se et sua ejus nutui dedente. Ibidem etiam quae opportunitas utilitasque dictavit expletis, statuit Pyrenaei montis superata difficultate ad Hispaniam pergere, laborantique Ecclesiae sub Saracenorum acerbissimo jugo Christo fautore suffragari. Qui mons cum altitudine coelum pene contingat, asperitate cautium horreat, (0929D)opacitate silvarum tenebrescat, angustia viae vel potius semitae commeatum non modo tantum exercitui, sed paucis admodum pene intercludat, Christo tamen favente prospero emensus est itinere. Neque enim regis animus Deo nobilitante generosissimus, vel impar Pompeio, vel segnior esse curabat Annibale, qui cum magna sui suorumque fatigatione et perditione iniquitatem ejus loci olim evincere curarunt. Sed hanc felicitatem transitus, si dici fas est, foedavit infidus incertusque fortunae ac vertibilis successus. Dum enim quae agi potuerunt in Hispania peracta essent, et prospero itinere reditum esset, infortunio obviante, extremi quidam in eodem monte regii caesi sunt agminis. Quorum quia vulgata sunt nomina, (0930A)dicere supersedi. Rediens ergo rex, reperit conjugem Hildegardam binam edidisse prolem masculam. Quorum unus, immatura morte praereptus, ante pene mori quam sub luce vivere coepit. Alter, prospero eventu materno fusus utero, infantilibus nutriebatur impendiis. Nati sunt autem anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi septingentesimo septuagesimo octavo. Sed eum qui vividam promittebat qualitatem, cum per baptismatis sacramentum renasci contigisset, Ludovicum vocitari patri placuit, eique regnum, quod sibi nascendo dicaverat, contradidit. Sciens porro rex sapientissimus atque perspicacissimus Carolus, regnum esse veluti corpus quoddam, et nunc isto, nunc illo incommodo jactari, nisi consilio et fortitudine, velut quibusdam medicis, sanitas (0930B)accepta tutetur, episcopos quidem modo quo decuit sibi devinxit. Ordinavit autem per totam Aquitaniam comites abbatesque, nec non alios plurimos, quos vassos vulgo vocant, ex gente Francorum; quorum prudentiae et fortitudini, nulla calliditate, nulla vi obviare fuerit tutum: eisque commisit curam regni, prout utile judicavit, finium tutamen villarumque regiarum provisionem. Et Biturigae civitati primo Humbertum, paulo post Sturbium praefecit comitem: porro Pictavis Abbonem, Petragoricis autem Widbaldum, sed et Arvernis Iterium, nec non Wallagiae Bullum, sed et Tolosae Chorsonem, Burdigalis Siguinum, Albigensibus vero Aimonem, porro Lemovicis Rothgarium.

Quibus rite peractis, Ligerim cum reliquis transmeavit (0930C)copiis, et Lutetias, quae alio nomine Parisius vocatur, sese recepit (779). Post non multum sane tempus incidit ei desiderium dominam quondam orbis videre Romam, principisque apostolorum atque doctoris gentium adire limina, seque suamque prolem eis commendare: ut talibus nitens suffragatoribus, quibus coeli terraeque potestas attributa est, ipse quoque subjectis consulere, perduellionumque, si emersissent, proterviam proterere posset. Ratus etiam non mediocre sibi subsidium conferri, si a vicario eorum, cum benedictione sacerdotali, tam ipse quam et filii ejus regalia sumerent insignia. Quae res Deo prosperante pro voto cessit. Ibidem Ludovicus ejus filius, cunarum adhuc utens gestatorio, benedictione regnaturo congrua et regali insignitus est diademate, (0930D)per manus Adriani venerandi antistitis (780). Peractis igitur omnibus quae Romae agenda visa sunt, rex Carolus cum filiis et exercitu pacifice Franciam repetiit: filiumque suum Ludovicum regem regnaturum in Aquitaniam misit, praeponens illi bajulum Arnoldum, aliosque ministros ordinabiliter decenterque constituens tutelae puerili congruos (781). Qui usque Aurelianam civitatem cunali est evectus gestamine. Sed ibi congruentibus ejus aetati armis accinctus, equo impositus, et in Aquitaniam est, Deo annuente, transpositus. Ubi dum non multis moratur annis, id est quatuor, gloriosus rex Carolus assiduos durosque Saxonibus inferebat referebatque conflictus (785). Inter quos cavens ne aut Aquitanorum populus (0931A)propter ejus longum abscessum insolesceret, aut filius in tenerioribus annis peregrinorum aliquid disceret morum, quibus difficulter expeditur aetas semel imbuta, misit et accersivit filium jam bene equitantem, cum omni populo militari, relictis tantum marchionibus, qui fines regni tuentes, omnes, si forte ingruerent, hostium arcerent incursus. Cui filius Ludovicus, pro sapere et posse obedienter parens, occurrit ad Patrisbrunam (786) habitu Vasconum cum coaevis sibi pueris indutus, amiculo scilicet rotundo, manicis camisiae diffusis, cruralibus distentis, calcaribus caligulis insertis, missile manu ferens: haec enim delectatio voluntasque ordinaverat paterna. Mansit ergo cum patre inde usque ad Herisburg cum eo vadens, usquequo sol ab alto declinans (0931B)axe, ardorem aestivum autumnali condescensione temperaret. Cujus extremo tempore licentia a patre accepta, hiematum in Aquitaniam rediit.

Ea tempestate Chorso dux Tolosanus dolo cujusdam Vasconis, Adelerici nomine, circumventus est, et sacramentorum vinculis obstrictus, sicque demum ab eo absolutus. Sed hujus naevi ulciscendi gratia, rex Ludovicus et proceres, quorum consilio respublica Aquitanici regni administrabatur, conventum generalem constituerunt in loco Septimaniae, cujus vocabulum est Mors-Gothorum. Accitus autem idem Vasco, conscius facti sui venire distulit, donec obsidum interpositione fretus, tandem occurrit. Sed eorumdem obsidum periculo nihil passus, insuper muneribus donatus, nostros reddidit, suos recepit, (0931C)et ita recessit. Aestate vero subsequente, jussu patris Ludovicus rex Wormatiam simpliciter, non expeditionaliter venit: et cum eo in hibernis perstitit (788). Ubi jam dictus Adelericus ante reges dicere causam jussus atque auditus, purgare objecta volens, sed non valens, proscriptus atque irrevocabili est exsilio deportatus. Chorsone porro a ducatu Tolosano submoto, ob cujus incuriam tantum dedecus regi et Francis acciderat, Willelmus pro eo subrogatus est (789). Qui Vasconum nationem, ut sunt natura leves, propter eventum supradictum valde elatos, et propter mulctationem Adelerici nimis reperit efferatos. Quos tamen tam actu quam viribus brevi subegit, illique pacem imposuit nationi. Rex vero Ludovicus eodem anno (790) Tolosae placitum (0931D)generale habuit, ibique consistenti, Abutaurus Saracenorum dux, cum reliquis regno Aquitanico conlimitantibus, ad eum nuntios misit, pacem petens et dona regia mittens. Quibus secundum voluntatem regis acceptis, nuntii ad propria sunt reversi.

Interea anno hunc sequente (790), patri regi rex Ludovicus Ingelnheim occurrit, inde Renesburg cum eo abiit. Ibique ense, jam appellens adolescentiae tempora, accinctus est, ac deinde patrem in Avares exercitum ducentem usque ad Chuneburg comitatus, jussus est reverti, et usque ad reversionem paternam, cum Fastrada manere regina. Itaque cum ea hiemem exegit imminentem, patre in expeditione coepta permanente. At vero ipso ab expeditione (0932A)Avarica remeante, accepit ab eo mandatum in Aquitania redire, et fratri Pippino suppetias, cum quantis posset copiis, in Italiam pergere. Cui obediens, Aquitaniam autumni tempore rediit, omnibusque quae ad tutamen regni pertinent ordinatis, per montis Cinisii asperos et flexuosos anfractus in Italiam transvehitur, atque Natalem Domini Ravennae celebrans (793) ad fratrem venit. Cui conjunctus, junctis viribus Beneventanam provinciam ingrediuntur, cuncta obvia populantur, castro uno potiuntur. Hieme autem transacta, una ad patrem prospere regrediuntur, uno tamen audito offuscante eorum plurimam alacritatem, eo quod compererunt, fratrem suum naturalem Pippinum contra communem patrem rebellionem meditatum, pluresque nobilium (0932B)hujus sceleris conscios atque irretitos et pessumdatos. Concite ergo pergentes ad patrem in Bajoaria agentem, venerunt in locum cui est vocabulum Salz, et ab eo gratissime sunt recepti. Quidquid autem superfuit aestatis, autumni et hiemis, cum patre rege rex Ludovicus exegit (794). Magnopere enim curabat rex pater, ne regem filium aut nutrimenta honesta laterent, aut externa inhaerescentia in aliquo dehonestarent. Qui cum primo vere (795) a patre dimitteretur, interrogatus est ab eo, cur rex cum esset, tantae tenuitatis esset in re familiari, ut nec benedictionem quidem, nisi ex postulato sibi offerre posset, didicitque ab illo quia privatis studens quisque primorum, negligens autem publicorum perversa vice, dum publica vertuntur in privata, (0932C)nomine tenus dominus actus sit omnium pene indigus. Volens autem huic obviare necessitati, sed cavens ne filii dilectio apud optimates aliquam pateretur jacturam, si illis aliquid per prudentiam demeret quod per inscientiam contulerat, misit illi missos suos, Willebertum scilicet, Rothomagensis postea urbis archiepiscopum, et Richardum comitem, villarum suarum provisorem, praecipiens ut villae quae eatenus usui servierant regio, obsequio restituerentur publico: quod et factum est.

Quibus receptis, rex et prudentiae suae monstravit continuo documentum, et misericordiae, quae illi genuina probatur, patefecit affectum (796). Nam or dinavit qualiter in quatuor locis hiberna transigeret, (0932D)ut tribus annis exactis, quarto demum anno hiematurum se quisque eorum susciperet locus, Tehotuadum scilicet palatium, Cassinogilum, Andiacum, et Eurogilum. Quae loca, quando quartum redibatur ad annum, sufficientem regio servitio exhibebant expensam. Quibus prudentissime ordinatis, inhibuit a plebeiis ulterius annonas militares, quas vulgo foderum vocant, dari. Et licet hoc viri militares aegre tulerint, tamen ille vir misericordiae, considerans et praebentium penuriam, et exigentium crudelitatem, simul et utrorumque perditionem, satius judicavit de suo subministrare suis, quam sic permittendo copiam rei frumentariae, suos irretiri periculis. Quo tempore Albigenses tributo quo (0933A)in dando vino et annona gravabantur, sua liberalitate relevavit. Habebat autem tunc temporis Meginarium secum, missum sibi a patre, virum sapientem et strenuum, gnarumque utilitatis et honest tis regiae. In tantum autem regi patri haec placuisse dicuntur, ut hac imitatione stipendiariam in Francia interdiceret annonam militarem dari, et alia plurima corrigi juberet, congratulans felicibus filii profectibus. Sequente porro tempore Tolosam venit rex, et conventum generalem ibidem habuit. Adefonsi Galletiarum principis missos, quos pro amicitia firmanda miserat cum donis, suscepit et pacifice remisit. Necnon et Bahaluc Saracenorum ducis, qui locis montuosis Aquitaniae proximis principabatur, missos pacem petentes et dona ferentes suscepit et (0933B)remisit. Quo tempore verens ne corporis nativo superatus calore, in multimodos luxuriae raperetur anfractus, cum consilio suorum, Hermengardam futuram reginam, claris ortam natalibus, ut pote filiam Ingrammi comitis, sibi sociavit. Ordinavit autem illo tempore in finibus Aquitanorum circumquaque firmissimam tutelam. Nam civitatem Ausonam, castrum Cardonam, Castamserram, et reliqua oppida olim deserta, munivit, habitari fecit, et Burrello comiti cum congruis auxiliis tuenda commisit. Hieme transacta misit ad illum pater rex, ut ad se contra Saxones euntem, cum populo, quo posset, veniret. Qui ire non differens, ad eum Aquasgrani venit, et cum ipso ad Fremersheim, ubi placitum generale habuit, super ripam Rheni perrexit. In Saxonia (0933C)cum patre usque ad missam sancti Martini perduravit. Inde a Saxonia cum patre exiit, et in Aquitaniam, magna hiemis exacta parte, concessit. Succedente vero aestate, rex Carolus ad eum misit, mandans ut secum in Italiam proficisceretur: sed mutato consilio jussus est domi manere.

Rege autem Romam pergente, ibidemque infulas imperatorias suscipiente (800), rex Ludovicus Tolosam abiit iterum, atque inde in Hispaniam contendit. Cui Barcinonae appropinquanti, Zaddo dux ejusdem civitatis tanquam subjectus occurrit, nec tamen civitatem dedidit. Quam transgrediens rex, et Ilerdae superveniens, subegit illam atque subvertit. Qua diruta, et caeteris municipiis vastatis ac incensis, ad Oscam usque processit. Cujus agros segetibus (0933D)plenos manus militaris secuit, vastavit, incendit, et quaecunque extra civitatem sunt reperta, incendio depascente sunt consumpta. Quibus expletis, imminente jam hieme, ad propria rediit. Redeunte porro tempore aestivo, imperator gloriosissimus Carolus Saxoniam petiit (801), mandans filio, ut et ipse, tanquam in eadem terra hiematurus, se subsequeretur. Quod ipse agere festinans, ad Neusciam venit, Rhenum ibidem transiit, et patri concurrere accelerabat. Sed antequam ad eum veniret, nuntio obviavit paterno in loco cujus vocabulum est Ostfaloa, cum mandatis ne plus in ambulando fatigaretur, quin potius loco sibi opportuno castra metaretur, et se redeuntem ibidem operiretur. Tota enim (0934A)gente subacta Saxonum, victor Carolus imperator jam redibat. Cui cum filius occurrisset, multo eum amplexatu deosculans, plurima illum gratiarum actione et laude extulit, utilitatemque obsequelae illius, saepe iterando felicem se tali filio praedicavit. Finito tandem diutino atque cruentissimo Saxonico bello, quod, ut ferunt, triginta trium annorum tempus occupavit, Ludovicus rex a patre dimissus, in regnum proprium ad hiberna sese cum suis collegit.

Hieme porro transacta (802), Carolus imperator tempus opportunum nactus, ut pote ab externis quiescens bellis, coepit circumire loca sui regni mari contigua. Quod dum Ludovicus rex comperisset, Rothomagum misso legato Hademaro, petiit eum (0934B)in Aquitaniam divertere, et regnum quod sibi dederat invisere, et ad locum qui Cassinogilus vocatur venire. Cujus petitionem pater honorabiliter suscepit, et filio gratias egit: petita tamen negavit, et ut sibi Turonum occurreret mandavit. Quo filius veniens, gratulabunde nimis ab eo susceptus, et in Franciam redeuntem Vernum usque prosecutus est. A quo digrediens, in Aquitaniam regressus est. Aestate hanc sequente (803) Zaddo dux Barcinonensis suasus est a quodam sibi, ut putabat, amico, Narbonam usque procedere. Qui comprehensus, Ludovico regi est adductus, et patri Carolo itidem perductus. Ipso tempore Ludovicus rex coacto populo regni sui Tolosae, de his quae agenda videbantur tractans deliberabat. Burgundione namque mortuo, (0934C)comitatus ejus Fedentiacus Liutardo est attributus. Quam rem Vascones moleste ferentes, in tantam erupere petulantiam, ut etiam homines illius alios ferro perimerent, alios igni comburerent. Qui vocati dum primum venire detrectarent, quoquo modo ad causam dicendam venerunt, et poenas debitas pro talibus ausis dederunt, ita ut quidam talionis lege igni conflagrarent. His peractis, succedente tempore (804), visum est regi et consiliariis ejus ut ad Barcinonam oppugnandam ire deberent: divisoque in tres partes exercitu, unam quidem Ruscellioni ipse permanens secum retinuit, alteri obsidionem urbis injunxit, cui Rotstagnus comes Gerundae praefuit; tertiam autem, ne forte obsidentes urbem improvise ab hostibus occuparentur, ultra (0934D)urbem sedere praemisit. Obsessi interea intra urbem, Cordubam miserunt auxiliumque poposcerunt. Rex vero Saracenorum protinus auxiliatus eis exercitum direxit. Venientibus porro his qui missi fuerant Caesaraugustam, relatum est eis de exercitu in via sibi obviam constituto. Erat autem ibi Willelmus primus signifer, Hademarus, et cum eis validum auxilium. Quod illi audientes, in Astures sese verterunt, clademque eis improvise importaverunt, sed multo graviorem reportaverunt. Quibus recedentibus, nostri ad socios urbem obsidentes reversi sunt, et illis juncti tandiu urbem obambientes, et nullum ingredi aut egredi permittentes, vexarunt, donec famis acerbitate coacti sunt etiam vetustissima ostiis coria (0935A)detrahere, et in cibum infelicissimum vertere. Alii autem mortem infelicissimae praeponentes vitae, e muris semet praecipites mittebant, aliqui vero spe animabantur inani, cogitantes quod Franci hiemis asperitate a civitatis cohiberentur obsidione. Sed hanc illorum spem abscidit prudentium virorum consilium. Advecta enim undecunque materia, coeperunt exstruere casas, veluti in hibernis ibidem mansuri. Quod cernentes civitatis habitatores, a spe deciderunt, et ad desperationem ultimam versi, suum principem Zaddonis cognatum tradiderunt, quem pro eo constituerant, nomine Hamur, et se et civitatem, concessa facultate secedendi, dediderunt hoc modo. Cum enim longa fessam obsidione nostri tenerent urbem, et jam jam capiendam aut tradendam (0935B)crederent, honesto ut decebat usi consilio, regem vocant, ut urbs tanti nominis gloriosum nomen regi propagaret, si illam eo praesente superari contingeret. Suggestioni huic admodum honestae rex assensum praebuit. Venit ergo ad exercitum suum urbem vallantem, quae indesinenti oppugnatione sex hebdomadibus perduravit, et tandem superata victori manus dedit. Tradita ergo et patefacta civitate, primo quidem die custodes rex illud destinavit, ipse autem ab ejus ingressu abstinuit, donec ordinaret qualiter cum digna Deo gratiarum actione cupitam atque susceptam victoriam ejus nomini consecraret. Antecedentibus ergo eum in crastinum et exercitum ejus sacerdotibus et clero, cum solemni apparatu et laudibus hymnidicis portam civitatis (0935C)ingressus, et ad ecclesiam sanctae et victoriosissimae Crucis, pro victoria sibi collata, gratiarum actiones Deo acturus, progressus est (805). Porro post haec Bera comite ibidem ad custodiam relicto cum Gothorum auxiliis, hiemandi gratia ad propria remeavit. Cui pater, comperto quod ei imminere videbatur a parte Saracenorum periculo, fratrem Carolum suffragaturum mittebat: eique Lugduni agenti, et ad fratris adjutorium properanti, nuntius regis fratris occurrit, captam civitatem nuntiavit, et ne longius fatigaretur, edixit. Qui ab eodem loco regrediens, ad patrem est reversus. Rege porro Ludovico in Aquitania hibernum agente tempus, pater rex eum mandavit venire ad suum colloquium Aquisgrani, in Purificatione sanctae Mariae genitricis Dei. Cui (0935D)occurrens, et quousque placuit cum eo commorans, quadragesimae tempore rediit. At succedente aestate (806), cum quanto visum est ei bellico apparatu in Hispaniam proficiscitur, profectusque per Barcinonam, et veniens Tarraconam, quos ibidem reperit, cepit, alios fugavit, universaque loca, castella, municipia, usque Tortosam vis militaris excidit, et flamma vorax consumpsit. Interea in loco, cujus vocabulum est sanctae Columbae, divisit copias suas in duo, quam maximam quidem partem secum contra Tortosam ducens: porro Isembardum, Hademarum, Beram, Burrellum cum reliquis expeditissime ad superiora dirigens, ut Ibero flumine transito, dum hostes in sedibus securi residerent, ab istis (0936A)insidiis ex improviso eos aggrederentur, aut certe turbata regione, in pavorem solverentur. Igitur rege Tortosam tendente, memorati viri tandiu superiores in Iberi partes noctibus euntes, diebus silvarum lustra sectantes, obambulaverunt, usquequo Cingam et Iberum natando pariter transierunt. In quo itinere sex dies transigentes septima transmearunt. Qui ubi omnes incolumes evaserunt, terram hostium latissime vastaverunt, et usque villam eorum maximam, quae Villa-Rubea vocatur, pervenerunt. Unde nimis magnam praedam sustulerunt, ut pote improvisis hostibus, et nihil tale unquam suspicantibus. Quibus gestis, iis qui evadere potuerunt hanc plagam longe lateque nuntiantibus, collecta est Saracenorum Maurorumque multitudo non minima, et (0936B)eis obvia constitit ad ostium vallis quae dicitur Vallis-Ibana. Cujus vallis natura est, ut ipsa in profundo jacens hinc inde praeruptis atque altis cingatur montibus. Quam nisi Dei provisio intrare prohibuisset, nostri absque ullo pene hostium labore lapidum ictibus poterant interire, vel in manus inimicorum devenire. At dum illi viam praestruunt, nostri autem aliorsum viam apertiorem planioremque petunt, reputantes Mauri haec nostros non ob sui tantum cu stodiam, sed metu potius eorum facere, a tergo eos insequuntur. Porro autem nostri praedam retro relinquentes, facies hostibus nudaverunt, restiterunt, Christoque juvante ipsos terga vertere compulerunt. Quos autem apprehenderunt, necaverunt, et laeti ad praedam quam reliquerant redierunt: ac tandem (0936C)post dies viginti suae digressionis, ad regem alacres, paucissimis suorum amissis, redierunt. Rex autem Ludovicus suos laetanter recepit, et terra hostili usquequaque vastata domum rediit.

Sequenti vero tempore iterum rex Ludovicus expeditionem in Hispaniam paravit. Sed pater ne per semetipsum illuc pergeret eum impedivit. Praeceperat namque tunc temporis fabricari naves contra Nordomannicas incursiones, in omnibus fluminibus quae mari influebant. Quam curam etiam filio injunxit Rhodanum et Garumnam et Silidam. Attamen misit ei missum suum Ingobertum, qui filii praesentiam praeferret, et vice amborum contra hostes exercitum duceret. Rege autem in Aquitania remanente ob supradictam causam, exercitus ejus itinere prospero (0936D)Barcinonam venit, ibique habito inter se consilio, quomodo hostibus clandestina possent supervenire irruptione, invenerunt hunc modum: scilicet, ut naves transvectorias fabricantes, unamquamque earum in quaternas partirentur partes, quatenus pars quaterna cujusque duobus equis vel mulis vehi posset, et praeparatis clavis et marculis facile coaptari valerent: pice vero et cera ac stupa praeparatis, mox ut ad flumen veniretur, compagum juncturae obcludi possent. Sic itaque instructi, maxima pars eorum cum praedicto misso Ingoberto Tortosam petierat. At vero ii qui ad opus supradictum sunt deputati, Hademarus scilicet, Bera et reliqui, trium dierum emenso itinere (erant enim sine sagmatibus) (0937A)coelo pro tecto utentes, igni [ Al., foco] ne fumo deprehenderentur renuntiantes, silvis se die occulentes, nocte, quantum posse dabatur, iter agentes, quarto die Ibero compactis navibus ipsi quidem sunt transpositi, equos autem natatui commiserunt. Quod factum magnum voto eorum pepererat effectum, nisi fuisset acerrime deprehensum. Cum enim Abaidun dux Tortosae littora Iberi obsideret fluminis, et illi quos supra diximus superiora illius modo praedicto transmitterent, Maurus quidam lavandi gratia flumen ingressus, fimum a flumine vidit ferri equinum. Quo viso, sicut sunt nimiae calliditatis, adnatans fimumque comprehendens, et naribus admovens, exclamavit: Cernite, inquiens, o socii, moneo quam cavete. Nam hoc stercus non onagri est, vel cujuscunque (0937B)animantis herbidis assueti pastibus, enimvero equina esse haec egesta constat: quae certum est fuisse hordeum, et ob hoc equorum vel mulorum pabula; ideoque cautius vigilate, nam in superioribus fluminis hujus, ut cerno, nobis parantur insidiae. Extemplo duos suorum conscensis equis speculatum dirigunt. Qui, nostris visis, quod verum erat, Abaiduno renuntiant. At illi timore coacti, omnibus, quae castrensis habitatio habuit, posthabitis atque dimissis, fugae se commiserunt: omniumque relictorum nostri potiti, in illorum papilionibus illa sunt nocte hospitati. Sed Abaidun collecta multa manu hostium, eis in crastinum praeliaturus occurrit. Nostri tamen divino freti auxilio, licet impares multoque numero inferiores, tamen hostes fugere compulerunt, (0937C)multaque eorum strage viam fugientium impleverunt. Et eo usque manus ab eorum caede non continuerunt, donec solis dieique lumine recedente, et umbra noctis terram occupante, lumina stellarum noctem solatura succederent. His gestis, Christo favente, ad suos sese magno cum gaudio et opibus collegerunt. Diu etiam simul obsessa urbe domum repedarunt.

Porro anno huic proximo (808) Ludovicus rex per semetipsum Tortosam repetere statuit, habens secum Heribertum, Liutardum, Isembardum, validumque Franciae supplementum. Quo perveniens, adeo illam arietibus, mangonibus, vineis et caeteris instrumentis lacessivit et protrivit muralibus, ut cives illius a spe deciderent, infractosque suos adverso (0937D)marte cernentes, claves civitatis traderent. Quas ille rediens cum multo favore patri retulit. Quae res magnum Saracenis et Mauris pro talibus gestis incussit metum, verentibus ne singulas civitates par sors involveret. Reversus est igitur rex a civitate post quadraginta dies inchoatae obsidionis, et in proprium se contulit regnum. At post anni instantis excursum (809), exercitum ordinavit, et Oscam cum misso patris Heriberto mittere statuit. Quo pervenientes qui missi fuerant, civitatem obsederunt, obvios quosque aut vivos comprehenderunt, aut in fugam coactos compulerunt. Sed dum circa urbem sedentes, ignaviori se quam decuit studio resolvunt, imprudentes ac leves aliqui juvenum propius muros (0938A)accedentes, verbis quidem eos qui propugnaculis praesidebant, primum lacessere, deinde missilibus incessere tentant. Oppidani porro contemnentes praesentium paucitatem, absentium metientes seram occursionem, apertis portis prosiliunt. Pugnatum hinc inde est: caesi sunt ab utraque parte, et tandem illi sese in civitatem receperunt, isti autem ad castra mansuri redierunt. Protracta igitur obsidione, peracta vastatione, et quaecunque visa sunt contra inimicos agenda pro irae satisfactione, ad regem sunt reversi, qui eo tempore in silvis venationum occupabatur studiis. Erat enim tempus autumni perextremum. Receptis ergo suis ab expeditione praemissa redeuntibus, rex hiemem sequentem, in suis consistens, pacifice exegit. At succedente aestate (810), (0938B)accito populi sui generali conventu, retulit eis sibi delatum rumorem, quod quaedam Vasconum pars jam pridem in deditionem suscepta, nunc defectionem meditata, in rebellionem assurgeret, ad quorum reprimendam pervicaciam ire publica utilitas postularet. Hanc regis voluntatem omnes laudibus prosequuntur: nec talia in subditis contemnenda, sed potius severissime resecanda testantur. Moto igitur et disposito prout oportuit exercitu, Aquas villam pervenit, et ut ad se venirent, qui infidelitatis insimulabantur, jussit. Sed illis venire detractantibus, ad eorum vicinia devenit, cunctaque eorum depopulari manu militari permisit. Ad ultimum cunctis quae ad eos pertinere videbantur consumptis, ipsi supplices venerunt, et tandem veniam perditis (0938C)omnibus magno pro munere meruerunt. Superato autem pene difficili Pyrenaearum transitu Alpium, Pampalonam descendit: et in illis quam diu visum est moratus locis, ea quae utilitati tam publicae quam privatae conducerent ordinavit. Sed cum per ejusdem montis remeandum foret angustias, Vascones nativum assuetumque fallendi morem exercere conati, mox sunt prudenti astutia deprehensi, consilio cauti atque cautela vitati. Uno enim eorum, qui ad provocandum processerat, comprehenso atque appenso, reliquis pene omnibus uxores aut filii sunt erepti, usquequo eo nostri pervenirent quo fraus illorum nullam regi vel exercitui posset inferre jacturam.

His gestis, in propria rex populusque ejus Deo (0938D)propitio concessit (811). Et regis quidem ab ineunte aetate, sed tunc quam maxime, circa divinum cultum et sanctae Ecclesiae exaltationem piissimus incitabatur animus; ita ut non modo regem, sed ipsius opera potius eum vociferarentur sacerdotem. Nam totius Aquitaniae qui videbatur clerus, antequam ei crederetur, ut pote sub tyrannis agens, magis equitationi, bellicae exercitationi, missilium librationi, quam divino cultui operam dare noverat. Regis autem studio undecunque adductis magistris, tam legendi quam cantandi studium, nec non divinarum et mundanarum intelligentia litterarum, citius quam credi poterat coaluit. Praecipue tamen affectu illorum ducebatur, qui cuncta sua pro Domini amore (0939A)relinquentes, speculativae vitae curabant fieri participes. Nam antequam Aquitania sub eo regeretur, collapsus erat in ea hujuscemodi ordo; at sub eo adeo convaluit, ut etiam ipse fraternum avi Carlomanni imitari gestiens memorabile exemplum, ipse quoque theoricae vitae culmina niteretur comprehendere. Sed hujus voti ne compos fieret, obicem se praebuit refragatio patris, vel potius divinae voluntatis nutus, qui tantae pietatis virum noluit sub cura suae solius salutis delitescere: sed potius per eum, et sub eo, multorum salutem adolescere. Et quidem multa, ut dictum est, ab eo sunt in ejus ditione reparata, imo a fundamentis aedificata monasteria, sed praecipue haec: monasterium sanctae Mariae et sancti Petri de Ferrariis, quod (0939B)antiquitus Bethlehem vocabatur, in cujus curia pater ejus Pippinus occidit leonem, et ipsemet a Stephano papa Romano in regem honorifice consecratus est in eadem ecclesia; monasterium sancti Filiberti, monasterium sancti Florentii, monasterium Carroffi, monasterium Concas, monasterium sancti Maxentii, monasterium Menatae, monasterium Magniloci, monasterium Musciacum, monasterium sancti Savini, monasterium Masciacum, monasterium Noviliacum, monasterium sancti Theotfridi, monasterium sancti Pascentii, monasterium Dosora, monasterium Sollemniacum, monasterium puellare sanctae Mariae, monasterium puellare sanctae Radegundis, monasterium de Vera, monasterium de Utera in pago Tolosano, monasterium Valada in Septimania, monasterium Anianae, (0939C)monasterium Galunae, monasterium sancti Laurentii, monasterium sanctae Mariae quod dicitur in Rubine [Orubione], monasterium Caunas, et caetera plurima, quibus veluti quibusdam lychnis totum decoratur Aquitaniae regnum. Hoc ejus exemplum non modo episcopi multi, sed et laici quamplurimi aemulati, collapsa restaurabant, et nova monasteria certabant instituere; quod cernere oculis est. In tantam denique felicitatem respublica Aquitanici regni profecerat, ut proficiscente quolibet rege, vel in palatio residente, vix aliquis reperiretur se conquerens aliquid a jure perpessum. Tribus enim diebus rex per singulas hebdomadas rei judiciariae intererat. Nam quadam tempestate misso Archambaldo Commentariensi Imperii, dum ei quaedam ferenda (0939D)filio referendaque commisisset, et ille ordinationem hanc, ut viderat, rediens patri retulisset, adeo exsultasse dicitur, ut prae nimia alacritate lacrymis fluxerit, et circumstantibus, O, inquit, socii, victos nos gratulemur ab hujus juvenis senili sagacitate. Unde quia servus fuit Domini fidelis in commisso, prudens in augmentando sibi tradito talento, constitutus est potestatem habens in cuncta patrisfamilias domo.

Per idem autem tempus (813) mortuo jam pridem Pippino Italiae rege, nuperrime autem Carolo itidem fratre res humanas relinquente, spes universitatis potiundae in eum assurgebat. Misso enim pro quibusdam necessariis patrem consulendis Gerrico Capis praelato, cum in palatio moraretur, praestolans (0940A)perlatorum responsum, monitus est tam a Francis quam a Germanis ut ad patrem rex veniret, eique propter assisteret: videri sibi, dicentes, quod cum pater jam in senilem vergeret aetatem, et acerbe ferret liberorum infortunatam defectionem, citam illius haec portenderent corpoream solutionem. Quod Gerricus cum regi, rex vero consiliariis retulisset, quibusdam vel pene omnibus visum est salubre suggestum. Sed rex altiori consilio, ne forte per hoc se patri suspectum redderet, agere distulit. Haec tamen Divinitas, pro cujus timore et amore facere noluit, ut sibi moris est amatores sui sublimius quam cogitari potest nobilitare, prudentius ordinavit. Pacem porro petentibus his, quos bello fatigare solitus erat, rex articulo duorum annorum (0940B)praestituto, libenter indulsit. Interea imperator Carolus considerans suum [se] in senectutem adclinem devexum, et verens ne forte subtractus rebus humanis, confusum relinqueret regnum, quod erat donante Deo, nobiliter ordinatum: scilicet ne aut externis quateretur procellis, aut intestinis vexaretur scissionibus, misit ad filium, eumque ab Aquitania evocavit. Quem venientem clementer suscepit, tota aestate secum tenuit, de his quibus eum indigere putavit instruxit: qualiter videlicet sibi vivendum, regnandum, regnum ordinandum, et ordinatum tenendum foret, monuit, et tandem imperiali eum diademate coronavit, et rerum summam penes eum futuram esse Christo favente innotuit, et hoc peracto negotio reditum ad propria (0940C)concessit. Qui mense Novembri a patre regrediens, Aquitaniam repetiit. Pater vero veluti morti propinquus, crebris et peregrinis incommodis urgeri coepit. Nam mors veluti quibusdam nuntiis adventum suum jam jamque futurum, talibus praenuntiabat indiciis. Tandem itaque vitiis passionum inter se compugnantibus, et valentiam ejus impugnantibus, naturae imbecillitas cessit, et lecto decubuit: et in dies atque in horas propinquior morti, prout voluit suis scripto distributis, diem ultimum clausit, Francorumque regno pene ineluctabilem luctum reliquit. At vero in ejus successore veridica probata est Scriptura, quae in talibus tribulantium consolans animos dicit: Mortuus est vir justus, et quasi non est mortuus, similem enim sibi reliquit filium (0940D)haeredem. Obiit autem quinto Kalendas Februarias idem piissimus imperator Carolus, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi octingentesimo decimo quarto. Quo in tempore Ludovicus imperator concilium populo generale quasi quodam indixerat praesagio, in Purificatione sanctae Dei genetricis Mariae, in loco cujus vocabulum est Tehotuadus.

Defuncto autem patre piae recordationis, missus est Rampo ad eum ab eis qui sepulturam ejus curarunt, liberis scilicet et proceribus palatinis, ut et mortem ejus mature cognosceret, adventumque suum nullo modo comperendinaret. Qui cum Aurelianam devenisset ad urbem, Theodulfus ejusdem urbis episcopus, vir undecunque doctissimus, causam (0941A)ejus adventus praesensit: et velocissime misso perlatore imperatori innotescere studuit, hoc tantummodo ei suggerendum jubens, utrum praestolaretur venientem in urbem, an itinere aliquo ei occurreret venturo ad urbem. Quam causam ille protinus commentatus agnovit, et ipsum venire ad se jussit. Inde alium atque alium hujusce rei tristes suscipiens nuntios, post quintum diem ab eodem loco pedem movit, et cum tanto, quantum passa est angustia temporis, populo iter arripuit. Timebatur enim quam maxime Wala, summi apud Carolum imperatorem habitus loci, ne forte aliquid sinistri contra imperatorem moliretur. Qui tamen citissime ad eum venit, et humillima subjectione se ejus nutui, secundum consuetudinem Francorum, (0941B)commendans subdidit. Post cujus ad imperatorem adventum, aemulati eum omnes Francorum proceres, certatim gregatimque ei obviam ire certabant. Tandemque ad Haristallium prospero itinere pervenit, et die tricesimo postquam ab Aquitania promovit, palatio Aquisgrani pedem feliciter intulit. Moverat autem ejus animum jamdudum, quanquam natura mitissimum, illud quod a sororibus illius in contubernio exercebatur paterno: quo solo domus paterna inurebatur naevo. Cui incommodo mederi volens, simul et cavens, ne quod per Odilonem et Hiltrudem olim acciderat, revivisceret scandalum, misit Walam et Warnarium, nec non et Lantbertum, sed et Ingobertum: qui Aquasgrani venientes talibus, ne accidere possent, cautela prospicerent, (0941C)et quosdam stupri immanitate et superbiae fastu reos majestatis caute ad adventum usque suum asservarent. Nam aliqui eorum cum supplices veniam inter iter agendum poposcissent, emeruerunt. Simul et praecipiens ut populus ibidem consistens absque metu semet ibidem opperiretur venturum. At vero Warnarius comes, inscio Wala et Ingoberto, accito nepote Lantberto, Hodoinum jam dicto obnoxium crimine, ad se venire mandavit quasi comprehendendum, et regiae vindictae objectandum. Cujus ille insidias, ut pote admordente acriter conscientia, monitus praevidit, et quia declinare detrectavit, et ipse experiri meruit, et ipsi Warnario ultimam cladem importavit. Nam ad eum, sicut ille mandaverat, veniens, et ipsum Warnarium confecit, et (0941D)Lantbertum cruris laesione non parvo tempore debilem reddidit; et ad ultimum ipse confossus gladio, interiit. Quae cum nuntiata imperatori fuissent, animum illius ad misericordiam exitium flexit amici, in tantum ut Tullius [illius] quidam talium, qui pene jam imperatoris clementia venia dignus videbatur, luminum amissione mulctaretur. Venit ergo imperator Aquasgrani palatium, et a propinquis atque multis Francorum millibus cum multo favore est receptus imperatorque secundo declaratus. Quibus expletis, studiosis sepulturae paternae gratias egit, ac propinquis luctus acerbitate confectis, consolationis congruae contulit levamen. Sed et quod deerat inferiis genitoris, promptissime supplevit. Nam recitato (0942A)paterno testamento, nihil relictum est paternorum bonorum, quin secundum ejus sectionem partiretur. Nihil enim ab eo intestatum est relictum. Sed quod ecclesiis metropolitanorum distribuendum censuit, subdivisit superscriptione nominum, quarum partes fuere viginti et una. Quod autem ornatui regio conducebat, posteriori reliquit aetati. Statuit etiam quid, secundum morem Christianorum, filiis filiorumque filiis et filiabus, nec non et servis ancillisque regalibus, sed et in commune omnibus pauperibus distribueretur. Quae cuncta dominus imperator Ludovicus, ut scripta relegit, exsecutione operis complevit. His peractis, imperator omnem coetum femineum, qui permaximus erat, palatio excludi judicavit, praeter paucissimas, quas famulatui regali (0942B)congruas existimavit. Sororum autem quaeque in sua, quae a patre acceperat, concessit. Quae autem nec dum tale quid consecutae erant, ab imperatore meruerunt, et ad imperata sese verterunt. Post haec imperator legationes ad patrem destinatas, ad se autem venientes et susceptas diligenter audivit, dapsiliter curavit, sumptuose muneratas remisit. Inter quas vel praecipua fuit imperatoris Constantinopolitani, nomine Michaelis, cui dominus Carolus missos miserat Amalarium Treverorum episcopum, et Petrum Nonantulae abbatem, pacis confirmandae gratia. Qui revertentes missos supra dicti Michaelis secum adduxerunt Christophorum protospatharium, et Gregorium diaconem, ad imperatorem Carolum directos, super omnibus quae scripta fuerant respondentes. Quos (0942C)cum imperator remitteret, simul cum eis misit missos suos Leoni substituto imperatori, Nortbertum Regiensem episcopum, et Richoinum Pictavum comitem: petens amicitiarum societatem et renovationem antiquarum, simul et pacti confirmationem. Eodem anno generalem conventum Aquisgrani habuit, et per universas regni sui partes fideles ac creditarios a latere suo misit: qui aequi juris tenaces existentes perversa corrigerent, omnibusque jus congruum aequo libramine penderent. Bernardum etiam nepotem suum jamdudum regem Italiae ad se evocatum, et obedienter parentem, amplis muneribus donatum, ad proprium regnum remisit. Beneventanorum itidem principem Grimoaldum non quidem venientem, sed missos suos mittentem, pacto (0942D)et sacramentis constrinxit, ut singulis annis septem millia solidorum auri arcae publicae inferret. Eodem etiam anno duorum suorum filiorum, Lotharium in Bajoariam, Pippinum in Aquitaniam misit, tertium vero Ludovicum adhuc puerilibus consistentem in annis secum tenuit. Eodem etiam tempore Herioldus, ad quem summa regni Danorum pertinere videbatur, et qui pridem a filiis Godefridi regno pulsus fuerat, ad imperatorem Ludovicum confugium fecit, et juxta morem Francorum manibus illius se tradidit. Quem rex susceptum in Saxoniam ire jussit, et tempus quo ei auxilium ferre posset ad recuperationem sui principatus, ibidem operiri. Quo etiam tempore Saxonibus atque Frisonibus (0943A)jus paternae haereditatis, quod sub patre ob perfidiam legaliter perdiderant, imperatoria clementia restituit: quod alii liberalitati, alii improvidentiae assignabant, eo quod hae gentes naturali feritati assuefactae, talibus habenis deberent coerceri, ne scilicet effrenes in perduellionis procacitatem ferrentur. Imperator autem eo sibi arctius eos vinciri ratus, quo eis beneficia largiretur, non est spe sua deceptus. Nam post haec easdem gentes semper sibi devotissimas habuit.

Hoc anno (815) cursum vertente, perlatum est imperatori quod Romanorum aliqui potentes contra Leonem apostolicum pravas inierint conjurationes. Quos detractos atque convictos idem apostolicus supplicio addixerit capitali, lege Romanorum in id (0943B)conspirante. Imperator autem audiens aegre haec tulit, velut a primo orbis sacerdote tam severe animadversa. Ideoque Bernardum Italiae regem illuc misit, ut ipse resciens quid verum quidve falsum de hac re rumor sparserit, per Geroldum sibi renuntiaret. Ipse autem Bernardus rex Romam venit, quae visa sunt per missum supra dictum renuntiavit. Sed mox subsecuti missi ejusdem apostolici Leonis, Joannes episcopus Silvae Candidae, et Theodorus nomenclator, nec non Sergius dux, Leonem apostolicum criminibus objectis purgavere. Jusserat porro imperator ut Herioldo suppeditarentur Saxonici comites et Abotriti olim domino Carolo subjecti, quatenus regno proprio restitueretur, misso in hoc ipsum Baldrico legato. Qui cum Egidoram fluvium transissent, (0943C)devenerunt in terram Nortmannorum, in locum cujus vocabulum est Sinlendi. Sed filiis Godefridi, licet magnis abundantibus copiis et navibus ducentis, nolentibus cominus venire et pugnae se credere, ab invicem secessum est: direptis incensisque omnibus quae occurrere potuerunt, insuper et obsidibus quadraginta ab eodem populo susceptis. His gestis ad imperatorem in locum qui dicitur Patrisbruna, redierunt; quo omnis populus ad ejus generalem conventum coierat. Quo in loco principes Sclavorum Orientalium omnes primoresque venerunt. Eodem anno Abulat Saracenorum rex triennem ab imperatore petiit pacem. Quae quidem primum impetrata est, sed postea tanquam inutilis rejecta, et bellum Saracenis est indictum. Quo tempore Nortbertus (0943D)episcopus et Ricoinus comes a Constantinopoli regressi sunt, foederisque pactum inter ipsum et Francos detulere gratissimum. Eadem etiam tempestate Romani, cum Leo apostolicus gravaretur adverso incommodo, praedia omnia quae illi domocultas appellant, et noviter ab eodem apostolico instituta erant, sed et ea quae sibi contra jus quaerebantur direpta, nullo judice exspectato, diripere et sibi conati sunt restituere. Quorum coeptis restitit Bernardus rex per Winigisum ducem Spoleti, certumque rerum nuntium de his omnibus direxit ad imperatorem.

Postquam imperator hiemis inclementiam serena valetudine et tranquillo successu transegit (816), (0944A)succedente aestivi temporis gratissima blanditie, missi sunt ab eo qui dicuntur Orientales Franci, sed et Saxonici generis comites, contra Sorabos Sclavos, qui ab ejus imperio dicebantur defecisse. Quorum conatus quam brevissime ac facillime, Christo donante, compressus est. Sed et Vasconum citimi, qui Pyrenaei jugi propinqua loca incolunt, eodem tempore juxta genuinam consuetudinem levitatis, a nobis omnino desciverunt. Causa autem rebellionis fuit eo quod Siguvinum eorum comitem propter morum pravorum castigationem, quibus pene erat importabilis, ab eorum removit praelatione imperator. Qui tamen adeo sunt duabus expeditionibus edomiti, ut sero poenituerit eos incoepti sui, deditionemque magno expeterent voto. Inter haec (0944B)domini Leonis Romani antistitis dormitio nuntiatur imperatori, quae evenit octavo Kalendas Junii, anno vicesimo primo episcopatus sui: Stephanique diaconi in locum ejus subrogatio, qui post sui consecrationem ad dominum imperatorem venire non distulit. Vix enim duobus exactis mensibus, summa cum festinatione ei occurrere festinavit. Praemisit tamen legationem, quae super ordinatione ejus imperatori satisfaceret. Imperator autem ejus adventu praecognito, Bernardo quidem nepoti eum comitari jussit. Sed et appropinquanti alios missos, qui eum cum debito honore perducerent, direxit. Ipse autem adventum ejus Rhemis sustinere statuit. Cui etiam obviam Hildebaldum archicapellanum sacri palatii, Theodulphum episcopum Aurelianensem, (0944C)Joannem Arelatensem, aliorumque ministrorum Ecclesiae copiam, procedere jussit, infulis indutos sacerdotalibus. Ad ultimum imperator milliario processit a monasterio sancti confessoris Remigii, et tanquam beati Petri vicarium honestissime suscepit, descendentem ex equo excepit, et ecclesiam intrantem manu propria sustentavit: praecinentibus pro tanta exsultatione variis Ecclesiae ordinibus, Te Deum laudamus, et reliqua. Quo hymno finito, laudes imperatori debitas clerus Romanus conclamavit, quarum finem dominus apostolicus oratione complevit. His expletis, intra domus penetralia consessum est, expositisque causis sui adventus, et benedictione panis ac vini simul participata, imperator ad civitatem rediit, dominus apostolicus ibidem remansit. (0944D)Sed in crastinum dominus imperator dominum apostolicum evocavit, convivio opulentissimo procuravit, donisque maximis honoravit. Similiterque die tertio a domino apostolico dominus invitatur imperator, et multis variisque est donatus munenibus. Et in crastinum, quae fuit dies Dominica, imperator imperiali diademate coronatur, et benedictione inter missarum celebrationes insignitur. Et tandem his completis, dominus apostolicus, cunctis, quae poposcerat, impetratis, Romam rediit. Imperator vero ad Compendium secessit, ibique missos Abdirahman filii Abulat regis suscepit et audivit. Moratus autem ibidem viginti vel eo amplius diebus, Aquisgrani hiematurus petiit.(0945A) (817.) Jusserat sane imperator missos Saracenorum regis, semet praecedere illuc venturum. Quo cum pervenissent, ferme tribus detenti sunt mensibus. Post haec autem, cum eos jam taederet adventus sui, permissu imperatoris redierunt. In eo etiam commorans palatio, ad se venientem missum suscepit Leonis Constantinopolitani imperatoris, nomine Nicephorum. Legatio autem, excepta amicitia et societate, erat de finibus Dalmatarum, Romanorum et Sclavorum. Et quia nec hi praesentes erant, nec Chadalo finium praefectus, neque sine illis haec dirimi poterant, missus est in Dalmatiam ad haec pacificanda et componenda Albigarius cum Chadalo earumdem finium principe. Ipso anno filii Godefridi quondam regis Nortmannorum, cum ab Herioldo (0945B)premerentur, miserunt legatos petentes ab imperatore pacem. Quae legatio tanquam inutilis et simulata ab eo rejecta est, auxiliumque Herioldo contra eos datum. Eo anno luna Nonis Februarii defecit hora noctis secunda. Cometarum sidus portentuosum apparuit in signo Sagittatoris. Stephanus papa tertio mense postquam e Francia Romam rediit, ultimum diem clausit, et Paschalis pro eo cathedram Romani pontificatus subiit. Qui post expletam consecrationem solemnem, legatos cum epistola apologetica et maximis muneribus imperatori misit: insinuans non se ambitione, nec voluntate, sed electione et populi acclamatione, huic succubuisse potius quam insiluisse dignitati. Hujus legationis bajulus fuit Theodorus nomenculator, qui negotio peracto, et petitis (0945C)impetratis, super confirmatione scilicet pacti et amicitiae more praedecessorum suorum, reversus est. Sub eodem anno, Quadragesimae pene exacto tempore, ultimae hebdomadis quinta feria, qua Dominicae coenae celebratur memoria, dum peractis omnibus quae tanti diei solemnitas exigebat, imperator ab ecclesia in regiam se recipere vellet, porticus lignea, per quam redeundum erat, carie senioque confecta et humectatione continua putrefacta, fatiscentibus inferioribus, sub imperatoris pedibus comitumque illius collapsa, magnum fragore sui omni palatio incussit metum, verentibus singulis ne ruinae illius eventus imperatorem oppressisset. Sed a Deo, cui erat dilectus, a praesenti discrimine est protectus. Nam cum viginti vel eo amplius comitum cum eo ad (0945D)terram usque deciderint, variasque incurrerint calamitates, ille nil tristioris incurrit jacturae, praeter imi pectoris locum, cui illisus est capulus ensis, ultimaque auris cutis paululum exspoliata; sed et crus illius juxta inguina cuidam ligno impactum, cui tamen citissime est subventum. Adhibito enim medicorum studio, quambrevi pristinae saluti est restitutus. Viginti namque peractis diebus Noviomagum venatum petiit. Quo peracto negotio, imperator generalem habuit conventum Aquisgrani, in quo quantum fervoris circa divinum cultum in arca pectoris gestaret, toto adnisu declaravit. Congregatis enim episcopis nobilissimoque sanctae Ecclesiae clero, fecit componi ordinarique librum, canonicae vitae normam (0946A)gestantem, in quo totius illius ordinis perfectio continetur, sicut reclusus ipse fatetur. In quo etiam inseri jussit cibi potusque atque omnium necessariorum summam, ut omnes tam viri quam sanctimoniales, sub hoc ordine Christo servientes, nullis praepediti necessitatibus, libera servitute Domino omnium militare meminissent. Quem librum per omnes civitates et monasteria canonici ordinis sui imperii misit per manus missorum prudentium, qui illum in omnibus supra dictis locis transcribi facerent, debitaque atque conscripta exigerent stipendia ministrari. Quae res magnum Ecclesiae contribuit exsultationis tripudium, et piissimo imperatori debita cum laude immortale monumentum. Itidemque constituit idem Deo amabilis imperator Benedictum (0946B)abbatem, et cum eo, monachos strenuae vitae per omnia, qui per omnia monasteria monachorum euntes redeuntesque, uniformem traderent cunctis monasteriis, tam viris quam sanctimonialibus feminis, vivendi secundum Regulam sancti Benedicti incommutabilem morem. Considerans etiam idem piissimus imperator, non debere Christi ministros obnoxios esse humanae servituti, sed et multorum avaritiam abuti ministerio ecclesiastico ad proprium quaestum, statuit ut quicunque ex servili conditione, conciliante scientia et morum probitate, ad ministerium altaris asciscerentur, primum manumittantur a propriis dominis, vel privatis, vel ecclesiasticis, et tunc demum gradibus altaris induantur. Volens etiam unamquamque ecclesiam habere proprios (0946C)sumptus, ne per ejuscemodi inopiam cultus divini negligerentur, inseruit praedicto edicto ut super singulas ecclesias mansus tribueretur unus compensatione legitima, et servo atque ancilla. Haec erat sancti imperatoris exercitatio, hic quotidianus ludus, haec palaestrica agonia, spectante Deo, quo ejus vita in sancta doctrina et operatione clarius eniteret, qui in pomparum sublimitate constitutus imitando Christum humilitate, altius eminebat. Denique tunc coeperunt deponi ab episcopis et clericis cingula balteis aureis et gemmeis cultris onerata, exquisitaeque vestes, sed et calcaria talos onerantia relinqui. Monstro enim simile ducebatur, si ecclesiasticae familiae deputatus, conaretur aspirare ad saecularis gloriae ornamenta. At vero non tulit hanc sanctam (0946D)Deoque dignam imperatoris devotionem humani generis inimicus, undique se impetentem, et ab omnibus Ecclesiae ordinibus sibimet bella indicentem: sed coepit totis virium copiis se expugnantem oppugnare, et per membra sua, Christi fortissimum bellatorem vi et astu, quo potuit, lacessere. Nam his rite ordinatis, postquam imperator in eodem placito filium primogenitum Lotharium imperatorem appellari et esse voluit, et duorum filiorum suorum Pippinum in Aquitaniam, Ludovicum in Bajoariam misit, ut scilicet sciret populus cujus deberet potestati parere: statim ei Abodritorum defectio nuntiatur, qui cum filiis Godefridi amicitias jungentes Saxoniam Transalbianam vexabant. Contra quos imperator (0947A)sufficientes copias dirigens, eorum motus Deo favente compressit. Ipse autem Vosagi lustra sectaturus, venatum petiit. Interea venatione ibidem juxta morem Francorum expleta, cum hiemem exacturus Aquisgrani reverteretur, nuntiatum est ei Bernardum nepotem suum ltaliae regem, cui ipse maxima, ut rex fieret, apud patrem causa fuerat, consiliis quorumdam pravorum hominum adeo dementatum, ut ab eo desciverit, omnesque civitates regni et principes Italiae in haec verba conjuraverint: sed et omnes aditus, quibus in Italiam intratur, positis obicibus et custodiis obserarint. Quod cum certis nuntiis referentibus, maximeque Rathaldo episcopo, et Suppone, certissime cognovisset, contractis undique copiis, tam ex Gallia quam ex Germania, cum maximo (0947B)exercitus robore Cabillonum usque pervenit. At Bernardus, cum se cerneret viribus imparem et ad coepta inefficacem, ut pote a quo plurimi suorum quotidie deficerent, desperatis rebus ad imperatorem venit, armisque depositis pedibus se ejus prostravit, confessus perperam se egisse. Cujus exemplum primores ejus sunt secuti, et armis depositis se ejus potestati et judicio subdiderunt. Sed et concinnationes, quomodo coeptam rebellionem, et quare inchoaverint, et ad quem finem inchoata perducere voluerint, quosve complices sibi allexerint, ad primam prodiderunt interrogationem. Fuerunt sane hujus conspirationis auctores: Eggiddeo, regalium primus amicorum; Reginherius, olim comes palatii imperatoris, filius Reginherii [ Ms., Meginherii] comitis; (0947C)sed et Reginhardus, praepositus camerae regalis. Erant autem hujus sceleris conscii quam plures clerici seu laici, inter quos aliquos episcopos hujus tempestatis procella involvit, Anselmum scilicet Mediolanensem, Wulfoldum Cremonensem, sed et Theodulfum Aurelianensem (818). Postquam vero defectionis propalati sunt principes et custodiae mancipati, Aquisgrani imperator, sicut decreverat, hiematum regreditur, ibique usque dum sacram Paschae solemnitatem celebraret, remoratur. Post cujus festivitatis transactam celebritatem, Bernardum hactenus regem ejusque fautores in supra dicto scelere, cum lege judicioque Francorum deberent capitali invectione feriri, suppressa tristiori sententia, luminibus orbari consensit, licet multis obnitentibus et (0947D)animadverti in eos tota severitate legali cupientibus. At vero licet imperator indulgentius ageret, ultio tamen eliminata ad effectum in aliquos est perducta. Etenim Bernardus et Reginherius dum impatientius oculorum amissionem et ablationem tulerunt, mortis acerbitatem sibi consciverunt. Episcopos porro hac constrictos immanitate, ab episcopis reliquis depositos, monasteriis mancipavit. Caeterorum autem nullum vel vita privari jussit, vel membrorum amputatione mulctari; sed secundum quod exigente culpa visum est, alios exsiliari, alios jussit attondi. Post quae nuntiatur imperatori protervia inobedientium Brittonum, qui in tantam insolentiam eruperant ut unum suorum Marmonium [Marmanum] nomine (0948A)regem appellare ausi sint, subjectionemque omnimodis recusarint. Ad quorum insolentiam ulciscendam imperator undequaque aggregata militari manu, fines Brittonum aggrediens, proficiscitur, habitoque Venedis generali conventu, provinciam ingreditur, et parvo tempore et labore cuncta populatur, donec interfecto Marcono [Marmonio supra ], dum sarcinis castrensibus immeditatur, a quodam regiorum equorum custode, nomine Choslo, tota cum eo Britannia victa succubuit et manus dedit, ad quascunque conditiones imperator vellet, denuo servitura. Nam et obsides qui et quanti jussi sunt, dati atque suscepti, et omnis terra secundum suam voluntatem disposita est.

A quibus finibus Britanniae ita pacatis imperator (0948B)pedem retulit, et Andegavorum urbem repetiit. Ubi dum Hermengardis regina longo fatigaretur incommodo, duobus diebus post regressionem imperatoris supervixit, et tertio die obiit, quinto Nonas Octobris. Quo anno eclipsis contigit solis VIII Idus Julii. Curata autem reginae sepultura, imperator per Rothomagum et Ambianorum urbem recto itinere se Aquisgrani ad hiberna contulit. Cui revertenti et Heristallium palatium intranti, occurrere missi Sigonis Beneventani ducis dona quam maxima deferentes, dominum suum a morte Grimoaldi praedecessoris sui purgantes. Praeterea aliarum nationum missi aderant, Abodritorum videlicet, et Coduscanorum, et Timotianorum, qui Bulgarum societate relicta, nostris se nuper sociaverant. Sed et Liudeviti (0948C)rectoris inferioris Pannoniae missi ibidem aderant, accusantes Cadalum falso, ut post patuit, eo quod immanitas illius importabilis sibi foret. Quibus auditis, compositis ac dimissis, in eodem palatio imperator secundum suam dispositionem ad hiemandum se contulit.

(819.) Ubi cum moratur, exhibitus est ei Sclaomirus Abodritorum rex a ducibus Saxonum. Qui cum insimularetur defectionis, nec objectis obviare quivisset, exsilio est deportatus, regnumque ejus Ceadrago filio Trasconis traditum. Eodem itidem tempore quidam Wasco Lupus, Centulli cognomento, in rebellionem assurgens, Werimum [Werinum] Arvernorum comitem, et Berengarium Tolosanum praelio lacescivit. Ibidemque cum aliis plurimis fratrem (0948D)quoque Germanum [Gersandum] amisit, et tunc quidem fugae subsidio evasit. Post autem imperatori deductus, et causam dicere jussus, atque ratione victus, exsilio est damnatus. Qua hieme imperator in eodem palatio conventum publicum populi sui celebravit: et renuntiantes sibi missos de omni suo regno, quos pro statu sanctae Ecclesiae restaurando dejecto, vel confirmando stante miserat, audivit; et quidquid utile judicavit, sancta impellente devotione superaddidit, nihilque intactum reliquit, quidquid ad honorem sanctae Dei Ecclesiae proficere posse visum fuit. Interea capitula quaedam legibus superaddidit, in quibus causae forenses claudicare videbantur, quae hactenus veluti pernecessaria (0949A)servantur. Qua tempestate monitu suorum uxoriam copulam meditabatur inire. Timebatur enim a multis ne regni gubernacula vellet relinquere; sed compellebatur. Tandemque eorum voluntati satisfaciens, et undequaque adductas procerum filias inspiciens, Judith filiam Welfonis nobilissimi comitis in matrimonium junxit. Aestate subsequente in Ingelenheim palatio populus ejus convenit ad eum. Ibidemque sui exercitus nuntios recepit, qui contra Liudeviti apertam perduellionem comprimendam missi fuerant. Sed idem negotium remansit pene infectum. At vero pro his typho arrogantiae inflatus Liudevitus, quasdam conditiones imperatori per missos suos mandavit: quas si imperator impleret, ipse quoque ejus praeceptis ut (0949B)pridem pareret. Sed haec tanquam inutilia ab eo spreta atque rejecta sunt. Liudevitus autem in sua perfidia remanere ratum ducens, ad perfidiam quoscunque poterat sibi sociabat. Post reversionem sane exercitus a Pannoniae finibus, Liudevito in perfidia sua permanente, Cadolach [Cadolh] dux Forojuliensis in febrem incidit et diem ultimum clausit, ac Baldricus ejus loco successit. Qui cum primum in Provinciam venisset, et Carantanas ingrederetur partes, copias Liudeviti juxta Dragum fluvium cum paucis suorum fudit, et reliquos proturbans, omnes a suis finibus secedere compulit. Fugatus a Baldrico Liudevitus, Bornae occurrit Dalmatiae duci ad Calapium fluvium consistenti. Sed Borna Goduscanorum [Dunscanorum] perfidia, an timore desertus, (0949C)incertum, suorum tamen jutus auxilio domestico, discrimen imminens tutus evasit, sed et desertores suos postea subegit. Interea Liudevitus sequenti hieme Dalmatiam iterum ingressus, cuncta populari nititur; ferro quae animata erant perimens, inanimata vero igni contradens. Cujus vi cum Borna obviare nequiret, astu viam nocendi quaesivit. Neque enim apertum ei bellum indixit, sed improvisis irruptionibus adeo et illum et exercitum ejus protrivit, ut puderet ac poeniteret eum talia molitum. Nam tribus millibus interfectis de illius exercitu, equisque ac varia sibi suppellectile plurima direpta, regione sua eum excedere compulit. Quae cuncta imperator Aquis consistens laetus audivit. Interea Vascones nativa seditionis peste discordantes, a Pippino imperatoris filio ipso anno ita sunt edomiti, ut nullus eorum rebellare auderet. Pater enim eum ad hoc destinaverat. His peractis, imperator conventum dimisit. Venationi congruo tempore operam dedit in Arduenna, atque hiematurus ad palatium Aquense est reversus.

(820.) In eodem palatio hieme superveniente, imperator coadunari populi frequentiam fecit. Quo tempore Borna de infestatione Liudeviti conquestus, magnas adjutorii copias ab imperatore suscepit, quae terram illius atterere possent. Quae trina partitione divisae, primo vere terram ditionis illius ferro et igne pene omnem vastaverant, ipso Liudevito castelli cujusdam altitudine se protegente, et nec (0950A)ad pugnam nec ad colloquium procedente. Quibus reversis domum Carniolenses et quidam Carantanorum, qui ad Liudevitum se contulerant, Baldrico duci nostro manus dederunt. In palatio quoque Bera comes Barcinonensis, cum impeteretur a quodam vocato Sanila, et infidelitatis argueretur, cum eodem secundum legem propriam, ut pote quia uterque Gothus erat, equestri praelio congressus est et victus. Sed cum lege in eum animadvertendum esset, ut capitali sententia tanquam reus majestatis feriretur, imperatoris tamen clementia vitae reservatus est, et Rothomagum consistere jussus. Ipso tempore nuntiatum est naves piraticas tredecim a Nortmanniae sedibus mare conscendisse, et praedatum nostros fines appellere. Contra quas imperatoris (0950B)circumspectio custodiam fieri cum imperasset, a Flandrensi solo simul et ostio Sequanae repulsae, in Aquitaniam sese verterunt, et vastato vico cujus vocabulum Buin, multaque oneratae praeda reversae sunt. Hoc anno (821) dominus imperator hiberna tempora Aquisgrani peregit. In eadem hieme mense Februario, Aquis conventus est celebratus, et tres cunei ad Liudeviti terram vastandam directi, irruptaque imaginaria pace, quae cum Abulat rege Saracenorum pacta videbatur, bellum ei indictum est. In eodem anno Kalendis Maii conventum alterum habuit imperator Noviomagi, in quo regni partitionem, quam inter filios suos jamdudum fecerat, coram recitari fecit, et a cunctis proceribus qui tunc adfuere confirmari. Ibidem etiam missos Paschalis (0950C)apostolici, Petrum Centumcellensem episcopum, et Leonem nomenclatorem suscepit, audivit, remisit. Atque inde digrediens Aquasgrani repetiit, et inde per Arduennam usque ad Rumerici montis altitudinem, Vosagique latissimam vastitatem, totum quod superfuit dimidium aestivi et autumni temporis transegit. Inter haec Borna vita privato, successorem ei constituit imperator nepotem suum nomine Ladasdeum. Quo tempore nuntium suscepit mortis Leonis imperatoris Constantinopolitani, qui a domesticis suis et praecipue a Michaele interfectus est: qui etiam in loco ejus substitutus est, conspiratoribus suis et maxime praetorianis militibus ei annitentibus. Eodem anno medio Octobri conventus publicus in Theodonis villa celebratur. Ubi denique (0950D)dominus imperator primogenito filio suo Lothario Ermengardam filiam Hugonis comitis uxorem cum solemni junxit apparatu. Ubi etiam adfuere legati papae Romani, Theodorus primicerius, ac Florus, cum magnis variisque muneribus. Imperatoris porro clementia, cum in aliis rebus semper admirabilis claruit, in hoc conventu quammaxime, quanta in ejus esset pectore, manifestissime patuit. Nam revocatis omnibus qui contra vitam suam regnumque conjuraverant, non modo vitam membraque donavit, sed et possessiones, quibus legaliter fuerant privati, cum magno liberalitatis testimonio restituit. Adalhardum etiam abbatem quondam Corbeiae monasterii, sed tunc in sancti Filiberti monasterio (0951A)consistentem, magisterio priori reddidit. Itidemque fratrem ejus Bernarium. a monasterio sancti Benedicti evocatum et reconciliatum, eidem cum fratre restituit loco. His completis caeterisque quae utilitas poscebat explicitis, filium quidem Lotharium hiematum Wormatiam misit, ipse autem Aquasgrani reversus est.

Anno hunc sequenti (822) dominus imperator conventum generalem coire jussit in loco cujus vocabulum est Attiniacus. In quo convocatis ad concilium episcopis, abbatibus spiritualibusque viris, nec non et regni sui proceribus, primo quidem fratribus reconciliari studuit, quos invitos attonderi fecerat, deinde omnibus quibus aliquid laesurae intulisse videbatur. Post haec autem palam se errasse confessus, (0951B)et imitatus Theodosii imperatoris exemplum, poenitentiam spontaneam suscepit, tam de his quam quae in Bernardum nepotem proprium gesserat: et corrigens si quid talium vel a se, vel a patre suo gestum reperire alicubi potuit, etiam plurimarum eleemosynarum elargitione, sed et servorum Christi orationum instantia, nec non propria satisfactione, adeo Divinitatem sibi placare curabat, quasi haec quae legaliter super unumquemque decucurrerant, sua gesta fuerint crudelitate. Exercitum sane eodem tempore misit de Italia contra Liudevitum in Pannoniam. Quo ille consistere non valens, propriam reliquit civitatem, et ad quemdam principem Dalmatiae veniens, ab eo susceptus est intra civitatem. Qui tamen versa vice susceptorem suum dolo confecit, et (0951C)civitatem suo dominatui subjecit. Et quanquam nostris nec pugnam intulerit, nec collocutus fuerit, tamen missis legatis et errasse se dixit, et ad dominum imperatorem venire promisit. Nuntiatum est eodem tempore imperatori, quod custodes limitis Hispanici Sicorim fluvium transierint, Hispaniae interiora penetraverint, et cum magna praeda prospere redierint, vastatis incensisque omnibus quae obviam se praebuerunt. Nec non et hi qui fines tuebantur Britannicos, Britanniam ingressi vastarunt regionem tam ferro quam igne, propter cujusdam Britonis rebellionem, cujus nomen Wiomarchus fuit. Quibus peractis, prospere sunt regressi. Finito hoc placito, Lotharium filium suum dominus imperator in Italiam misit, et cum eo Walam affinem suum (0951D)monachum, sed et Geruntium [Geruncum] ostiarium: quorum consilio res Italici regni componeret, erigeret, tueretur, tam publicas quam privatas. Pippinum autem filium cum in Aquitaniam mittere statuisset, prius illi conjugem filiam Theotberti comitis junxit: et sic demum ad memoratas partes regendas direxit. Quibus dispositis, juxta morem Francorum regum autumnale tempus venationibus insumpsit, hiemandique gratia trans Rhenum, locum cujus vocabulum est Franconoford, petivit. Ibique conventum jussit fieri circumjacentium nationum (823), omnium scilicet qui trans Rheni consistentes fluenta ditioni Francorum obediunt. Cum quibus de omnibus quae utilitati conducere visa sunt, pertractans, (0952A)singulorum rebus congrue prospiciebat. In eodem conventu Avarum legatio munera afferens adfuit. Missi Nortmannorum pacem renovantes et confirmantes non defuerunt. Quos auditos cum congrue remisisset, in eodem loco praeparatis, ut dignum erat et tempori congruebat, novo opere aedificiis, hiemavit. In eadem villa, Franconoford scilicet, imperator hieme exacta, Maio mense conventum habuit Australium Francorum, Saxonum aliarumque gentium eis collimitantium. In quo duorum fratrum certamen, quod de regno magna altercatione inter se vertebant, congruo fine diremit. Erant autem Wilzi genere filii Liubi quondam regis. Nomina eorum fuere, Mileguastus et Celeadragus. Quorum pater Liubi dum Abodritis bellum indixisset, ab eis (0952B)interemptus est, regnumque primogenito contraditum. At cum nimis segniorem se quam res posceret in regia administratione exhiberet, circa junioris honorem favor populi declinavit. In qua altercatione ante praesentiam imperatoris venientes, requisita atque reperta voluntate populi, junior quidem princeps declaratur: ambos tamen imperator muneribus amplis donatos, et sacramentis devinctos, et inter se et sibi dimisit amicos. Interea Lotharius filius domini imperatoris, cum, sicut supra dictum est, a patre in Italiam missus esset, et secundum virorum qui cum eo missi erant consilium opportunitates negotiorum ordinasset, et quibusdam perfectis, quibusdam adhuc infectis, de singulis respondere et ad patrem de reditu cogitaret: rogatu Paschalis papae Romam, (0952C)imminente sancta Paschae solemnitate, adiit, atque ab eodem papa clarissima ambitione susceptus, ipso sancto die apud beatum Petrum diadema imperiale cum nomine Augusti suscepit. Post haec cum Papiam venisset, aliquantisper necessitatibus semet impedientibus, ibidem moratus est, et sic ad patrem mense Junio pervenit, perfecta nuntians, de inchoatis interrogans. Ad supplenda autem quae minus perfecta erant, missus est Adalhardus comes palatii, adhibito sibi socio Mauringo. Gundulfo porro Metensi episcopo eodem tempore defuncto, clerus omnis populusque ejusdem Ecclesiae, veluti uno spiritu animati, Drogonem imperatoris fratrem sub canonico habitu nobilissime viventem, sibi poscunt dari sacerdotem; mirumque in modum tam imperatoris (0952D)quam procerum ejus, sed et totius populi consensus, quasi quodam coagulo in unum conjuravit, ut omnes id velle, nullus nolle reperiretur. Ideo imperator cum summo gaudio petitioni Ecclesiae annuit, eisque quem petebant pontificem dedit. In eodem conventu mors nuntiatur Liudeviti tyranni, a quodam dolo interfecti. Imperator hoc placitum solvit, et alium conventum Compendio tempore autumnali indixit. Sub hoc etiam tempore perlatum est imperatori, Theodorum primicerium sanctae Ecclesiae Romanae et Leonem nomenclatorem luminibus privatos, ac deinde decollatos in domo episcopali Lateranensi. Invidia porro interfectoribus innascebatur, eo quod diceretur ob fidelitatem Lotharii eos qui interfecti sunt talia (0953A)fuisse perpessos. In qua re fama pontificis quoque laedebatur, dum ejus consensui totum ascriberetur. Imperator autem dum ad hanc rem enucleatissime investigandam, Adalungum abbatem monasterii sancti Vedasti, et Hunfridum comitem mittere curaret, Paschalis papae missi supervenerunt, Joannes episcopus Silvae Candidae, et Benedictus archidiaconus sanctae Ecclesiae Romanae, accusationi opponentes excusationem, et super ista imperatori examinationem offerentes. Quibus auditis, et cum congruo responso remissis, missos destinatos, ut jussum fuerat, Romam ire praecepit, investigaturos de dubiis veritatem. Ipse autem, prout visum est, singulis in locis moratus, constituto tempore, id est Kalendis Novembr. ad Compendium venit. In quo placito legati (0953B)Romam missi redierunt, nuntiantes quod Paschalis papa ab interfectorum nece se cum plurimis episcoporum sacramento purgaverit, interfectores autem nequaquam exhibere potuerit: sed et eos qui interfecti sunt, meritis exigentibus talia perpessos asseveraverit. Simulque secum praesentabant missos ab apostolico directos, similia perferentes. Nomina legatorum sunt, Joannes episcopus Silvae Candidae, Sergius bibliothecarius, Quirinus subdiaconus, et Leo magister militum. Imperator ergo natura misericordissimus, occisorum vindictam ultro persequi non valens, quanquam multum volens, ab inquisitione hujuscemodi cessandum existimavit: et cum responsis congruis missos Romanos absolvit. Eodem tempore quaedam prodigiosa signa apparentia animum (0953C)imperatoris sollicitabant, praecipue terraemotus palatii Aquensis, et sonitus inauditi nocturno tempore, et puellae cujusdam jejunia duodecim mensibus omni cibo penitus abstinentis, crebra et inusitata fulgura, lapidum cum grandine casus, pestilentia hominum et animalium. Propter quae singula piissimus imperator crebro fieri jejunia, orationumque instantia, atque eleemosynarum largitionibus, Divinitatem per sacerdotum officium monebat placandam: certissime dicens, per haec portendi magnam humano generi futuram cladem. Quo etiam anno, mense Junio, natus ei est filius ex Judith regina: quem tempore baptismi Carolum vocitare placuit. Eodem anno Eblus atque Asenarius comites, trans Pyrenaei montis altitudinem jussi sunt ire. Qui (0953D)cum magnis copiis usque ad Pampilonam issent, et inde negotio peracto redirent, solitam loci perfidiam habitatorumque genuinam fraudem experti sunt. Circumventi enim ab incolis illius loci, omnibus amissis copiis, in inimicorum manus devenere. Qui Eblum quidem Cordubam regi Saracenorum miserunt; Asenario vero tanquam qui eos affinitate sanguinis tangeret, pepercere.

Interea cum Lotharius, ut praedictum est, a patre missus Romam venisset, libentissime ab Eugenio papa susceptus est (824). Cumque de his quae accesserant quereretur, quare scilicet hi qui imperatori et Francis fideles fuerant iniqua nece perempti fuerint, et qui superviverent ludibrio reliquis forent (0954A)et haberentur: quare etiam tantae querelae adversus Romanorum pontifices judicesque sonarent, repertum est quod quorumdam pontificum vel ignorantia vel desidia, sed et judicum caeca et inexplebili cupiditate, multorum praedia injuste fuerint confiscata. Ideoque reddendo quae injuste erant sublata, Lotharius magnam populo Romano creavit laetitiam. Statutum est etiam juxta antiquum morem, ut ex latere imperatoris mitterentur, qui judiciariam exercentes potestatem, justitiam omni populo facerent, et tempore quo visum foret imperatori aequa lance penderent. Quae cum rediens filius patri retulisset, tanquam amator aequitatis, et cultor veritatis, magno gaudio perfusus est, eo quod oppressis inique relevatio pietatis occurrerit.(0954B) Tempore subsequenti dominus imperator conventum a populo suo celebrari jussit tempore Maii mensis Aquisgrani (825). Quo consistenti legatio Bulgarum, qui diu in Bajoaria, secundum praeceptum ejus, substiterant, ei adducta est audienda. Quae maxime post pacis constitutionem de terminis fuit terrarum inter Bulgaros Francosque custodiendis. Adfuerunt etiam Britonum primores non pauci, subjectionem obedientiamque multis verbis prosequentes: inter quos et Winemarchus [ Supra Wiomarchus], qui caeteris auctoritate praestare videbatur, quique insana temeritate atque stultissimis ausis in tantum processerat, ut etiam imperatorem propter suam insolentiam comprimendam, ad expeditionem in illas partes faciendam provocaverit. Is ergo cum (0954C)diceret poenitere se facti sui, et imperatoriae fidei se commisisset, ab eo juxta morem suum, qua clementia semper uti consuevit, misericorditer susceptus, et cum caeteris civibus muneribus donatus, atque ad nativum solum est permissus redire. Qui tamen postea consuetae perfidiae non immemor, dum cunctorum quae promiserat et quae expertus fuerat, bonorum oblitus, vicinos suos domini imperatoris fideles incursare atque assiduis malis lacessere non obmitteret, ad id pervenit, ut oppressus a Lantberti hominibus, in propria domo cum omnium malorum fine terminum vitae sortiretur. Dimissis ergo tam Bulgarorum missis quam Britannis, imperator exercitio venandi se commisit Vosagi secretis: iterum id agendum credens, usque quo mense Augusto (0954D)juxta condictum generalem populis Aquasgrani reversus est. Quo tempore pacem quae a Nortmannis petebatur, mense Octobri jussit confirmari; factisque omnibus quae in eodem placito et peragi et definiri visa sunt, ipse quidem cum filio Lothario Noviomagum concessit, minore Ludovico in Bajoariam dimisso: factaque autumni temporis venatione in Aquense palatium rediit. Ab hoc conventu regredientibus Bulgarorum missis, litterasque imperatoris deferentibus, rex eorum minus grate quae scripta sunt tulit, eo quod petita non impetrarit. Cum quadam ergo stomachatione eumdem nuntium remittens, mandavit ut aut communis finium terminus statueretur, aut quacunque poterat virtute tueretur (0955A)limites suorum finium. Sed cum fama rumorem sparsisset, regem talia mandantem regno caruisse, imperator tandiu legatum tenuit, quousque misso Bertrico comite palatii, falsa esse quae jactabantur comperisset. Rescita autem veritate, missum infecto negotio remisit.

Ipso anno (826). Kalendis Februarii, Pippinus filius imperatoris ad patrem Aquis hiemantem pervenit. Cui ab imperatore cura commendata, ut paratus esset, si quid ex partibus Hispaniae novi oriretur, qualiter obviare posset, regressus est. Imperator vero Kalendis Junii mensis ad Ingelheim venit, ibidemque illi conventus populi sui, secundum quod praeceperat, occurrit. In eodem placito secundum morem suum multa quae Ecclesiae essent (0955B)utilia admonuit, statuit ac definivit, legationesque tam a sancta sede Romana, quam a monte Oliveti, per Dominicum abbatem perlatas suscepit, audivit. absolvit. Nec non duos duces, Ceadragum Abodritorum, et Tunglonem Soraborum, cum accusarentur, et probatio satis clara emineret, castigatos ad propria remisit. Nec non Herioldus a Nortmanniae partibus cum uxore veniens, Danorumque non parva manu, Magontiaci apud sanctum Albanum, cum suis omnibus, sacri baptismatis unda est perfusus, plurimisque muneribus ab imperatore donatus. Verens autem piissimus imperator ne ob tale factum negaretur ei habitatio soli naturalis, dedit ei quemdam comitatum in Frisia, cujus vocabulum est Riustri: quo se suosque, si necessitas exigeret, (0955C)tuto recipere posset. Interea cum Baldricus et Geraldus, caeterique Pannoniarum custodes finium adessent, adduxit Baldricus domino imperatori presbyterum quemdam nomine Gregorium, bonae vitae hominem, qui diceret organum more Graecorum posse componere. Quem imperator gratanter suscepit: et quia Deus illi quae ante se inusitata erant in regno Francorum attribuebat, gratiarum actiones reddidit, ac Tanculfo sacrorum scriniorum praelato commendavit, publicisque stipendiis curare jussit et ea quae huic operi necessaria forent praeparare mandavit. Ipso interea anno medio Octobri coetum populi Germanicum coire jussit trans Rhenum, in villa cujus vocabulum est Salz. In qua consistenti, perfidia atque defectio Aizonis nuntiata est, qui de (0955D)palatio domini imperatoris fugiens, ad civitatem Ausonam venit, ibique receptus, Rodam subvertit; sed et resistere nitentibus non parum incommoditatis intulit. Castella quae irrumpere potuit custodibus impositis fortiter communivit. Sed et misso fratre suo ad regem Saracenorum Abdiraman nomine, validum contra nos exercitus robur accepit. Quae quidem imperatoris animum commoverunt. Nil tamen propere gerendum ratus, consiliariorum suorum sententiam, quid tali facto opus esset, statuit operiri. Per idem tempus Hilduinus abbas monasterii beati Dionysii Romam monachos petitionis suae bajulos ad Eugenium sanctae Romanae sedis praesulem misit, flagitans ossa beati Sebastiani martyris sibi transmitti. (0956A)Hujus desiderio dominus apostolicus satisfaciens, per praedictos missos sacratissimi militis Christi exuvias misit. Quae religiosissime a praedicto viro susceptae, atque interim cum loculo vectatorio, ut allatae sunt, juxta corpus beati Medardi positae. Quibus ibi consistentibus, tantam Deus per praesentiam adventus eorum mortalibus attribuit virtutum copiam, ut multitudo numerum excedat. Porro qualitas fidem superet, nisi eis auribus credatur quibus persuasum est nihil repugnare divinae jussioni, sed et omnia possibilia esse credenti.

Praeterea Aizone infestante eos qui in nostris finibus consistebant, et praecipue Ceritaniam Vallensemque regionem usquequaque vastante eo usque immanitas illius processit, annitentibus Maurorum (0956B)et Saracenorum auxiliis, ut aliqui nostrorum castella et municipia quae hactenus tenuerant relinquere cogerentur, plurimique etiam a nobis deficerent, et eorum se societati conferrent (827). Inter quos Willemundus Berae filius, eorum perduellioni cum plurimis foederatorum se junxit. Ad quos motus comprimendos, nostrosque roborandos, dum imperator exercitum illuc mittendum ordinat, praemisit Elisachar abbatem, et Hildebrandum comitem, nec non et Donatum. Qui praecedentes, junctis sibi Gothorum Hispanorumque copiis, illorum proterviae pertinaciter restiterunt, Bernardo quammaxime Barcinonae comite conatus eorum in irritum deducente. Quod cernens Aizo, exercitum a Saracenis petitum abiit praetorianum. Quem impetratum cum duce suo (0956C)Abumarum [ Amaruan ] Caesaraugustam et inde usque ad Barcinonam perduxit. Porro imperator Pippinum filium suum Aquitaniae regem contra eos misit, simulque missos ex latere suo Hugonem et Matfridum comites. Quibus meticulosius quam decuit occurrentibus, tandiu morae innexae sunt moris, quousque illi vastata Barcinonae atque Gerundae regione, Caesaraugustam sese receperunt. Praecesserunt sane hanc cladem terribiles illae sub tempore nocturno acies, humano sanguine rutilantes, ignisque pallore flagrantes. Imperator porro venationi [Imperator porro Compendio annua suscipiens dona, his compertis, ad supra dictam marcam tuendam auxilia destinavit, et usque ad hiberna tempora venationi, etc.] in saltibus Compendio et Carisiaco (0956D)contiguis institit. Eodem anno mense Augusto Eugenius papa diem ultimum clausit. Valentinus diaconus loco ejus successit. Quo vix uno mense superstite, loco illius Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus est, dilata consecratione ejus usque ad consultum imperatoris. Quo annuente, et electionem cleri et populi probante, ordinatus est in loco prioris. Legati imperatoris Michaelis eodem anno mense Septembrio Compendium venerunt, munera attulerunt: nobiliter suscepti, opulentissime curati, liberaliter munerati, et prospere sunt regressi. Ipso anno Heinardus [Eginhardus], virorum sui temporis prudentissimus, sanctae devotionis ardore incitatus, Romam misit, et corpora sanctorum Marcellini et (0957A)Petri, annuente papa, in Franciam fecit transvehi, et valde decenter in proprio territorio propriisque sumptibus recondidit. Quorum meritis hactenus ibi multa virtutum miracula operatur Dominus.

Mense Februario sequentis hiemis (828) conventus habitus publicus Aquisgrani, ubi cum in aliis, tum maxime fervebat res in marca Hispanica nuper damnose ignominioseque peracta. Qua ventilata et enucleatissime investigata, hi reperti sunt hujus culpae auctores qui ab imperatore praefecti sunt duces. Hos ergo solummodo honoribus ademptis luere jussit imperator culpam hujus ignaviae. Itidemque Baldrico duci Forojuliensi dum objiceretur et probatum esset ejus ignavia et incuria vastatam a Bulgaris nostram regionem, pulsus est ducatu, et (0957B)inter quatuor comites ejusdem potestas divisa. Equidem imperatoris animus natura misericordissimus semper peccantibus misericordiam praerogare studuit. At vero ii quibus talia praestita sunt, quomodo clementia illius abusi sunt in crudelitatem, post pauca patebit, cum claruerit quomodo pro vitae beneficio, summam ei, quantum in se fuit, importaverint cladem. Ipso tempore Halitcarius Cameracensis episcopus, et Auffridus [Ansfridus] Nonantulae monasterii abbas, a transmarinis partibus redeuntes, humanissime se susceptos a Michael retulerunt. Imperator sane aestate sequenti in Ingelheim conventum publicum habuit. Ibique missos papae Romani, Quirinum primicerium, et Theophylactum nomenclatorem, cum magnis muneribus venientes, (0957C)et suscepit et remisit. Et cum in Theonis villam devenisset, famaque venturos in nostros fines Saracenos pervulgasset, misit filium Lotharium ad eamdem Marcam, adjunctis illi Francorum validis multisque copiis. Qui cum praeceptis paternis parens Lugdunum devenisset, et nuntium praestolaretur partium Hispanicarum, Pippinus ejus frater collocuturus advenit. Ibidemque illis morantibus, missus rediit, dicens: movisse quidem Saracenos Maurosque exercitum quam maximum, sed pedem continuisse, nec illo tempore longius in nostros fines processuros. Quibus auditis, Pippinus in Aquitaniam, Lotharius autem ad patrem prospere rediit. Interea filii Godefridi Danorum quondam regis, Herioldum regno expulerant. Sed cum imperator et (0957D)Herioldum juvare vellet, et cum filiis Godefridi foedus pacis inisset, missis in hos ipsum cum ipso Herioldo comitibus Saxonicis, praecepit ut agerent cum praedictis, quatenus eum in societatem, ut pridem habuerant, susciperent. Herioldus autem harum morarum impatiens, insciis nostris, aliquas villarum illorum igne injecto concremavit, praedamque abduxit. At illi putantes haec voluntate nostrorum gesta, improvisis et nihil tale suspicantibus nostris superveniunt, transitoque Egidora flumine, castris pellunt, in fugam compellunt, potitique omnium in castra propria se recipiunt. Sed his gestis, cognoscentes rei veritatem, et verentes debitam ultionem, mittentes ad eos quibus talia intulerant primum. (0958A)deinde ad imperatorem, professi sunt errorem. Dehinc obtulerunt congruam vindictae satisfactionem: modum autem satisfactionis conferentes in imperatoris voluntatem, dummodo firmitas pacis inconvulsa maneret. Quibus imperator pro voto et petitione annuit. Bonifacius comes ab imperatore Corsicae praefectus insulae, cum fratre Beraldo aliisque adjunctis sibi conscensa parva classe, dum piratas pervagando maria requirit et non invenit, Sardorum amicorum sibi insulam appulit: indeque alios gnaros marini itineris sibi assumens, in Africam profectus est, et transvectus inter Uticam et Carthaginem. Contra quem multitudo Afrorum conveniens, quinquies conflixit, inter quos et quosdam contigit oppetere nostrorum, quos aut multa (0958B)alacritas, aut inconsulta levitas ad nimis audendum impulit. Bonifacius tamen sociis receptis ad naves se collegit, patriam repetivit, inexpletumque atque inauditum metum prius Afris reliquit. Hoc anno bis deliquium lunae contigit in Kalendis Julii, et nocte Natalis Domini. Sed et annona quaedam imperatori delata est a regione Wasconiae, brevior frumento, nec tamen teres ut pisa, quam dixerunt descendisse de coelo. Hiberna Dominus imperator Aquis exegit.

Hieme transacta cum Quadragesimae sacrati dies celebrarentur, et instaret Paschae veneranda solemnitas (829), intempesta nocte terraemotus adeo validus exstitit, ut aedificiis cunctis ruinam minaretur. Porro venti violentia subsecuta, non modo (0958C)minora, sed etiam ipsum palatium Aquense, vehementia sui ita agitavit, ut etiam laterculis plumbeis, quibus tecta erat basilica sanctae Dei genitricis Mariae, maxima ex parte detegeret. Moratus est in eo palatio plurimis cogentibus necessitatibus, et publicis utilitatibus. Statuit Kalendis Julii indidem proficisci, et Wormatiam ad celebrandum generalem populi conventum properare. A qua dispositione eum mutare aliquantisper coegit rumor, qui sederat Nordmannos velle trangredi statuta pacti et proprios fines, et Transalbianam regionem populari. Sed his aliter se habentibus, imperator secundum dispositionem loci et temporis advenit, de his quae visa sunt studiose tractavit, annua dona suscepit, filiumque suum Lotharium in Italiam dimisit. In eo (0958D)etiam conventu, comperiens clandestinas circa se eorum quos vitae reservaverat machinationes more cancri serpere, et multorum animos quasi per quosdam cuniculos sollicitare, statuit sibi contra eos quoddam propugnaculum erigere. Nam Bernardum eatenus Hispaniarum partium et limitum comitem, camerae suae praefecit. Quae res non seminarium discordiae exstinxit, sed potius augmentum creavit. Sed cum necdum ii qui tali peste tabescebant, vulnus suum detegere possent ut pote quibus nulla copia ad peragendum quae concupierant suppeteret, in aliud tempus haec differre statuerunt. Imperator autem his, ut opportunitas dictabat, explicitis, Rhenum transiit, Franconoford villam petiit, ibique (0959A)quandiu bonum visum est, et hieme propinquantia frigora siverunt, venationi indulsit: ac deinde circa missam sancti Martini, ad Aquasgrani se vertit, ibique et ipsam festivitatem, et sancti Andreae, nec non Nativitatis Dominicae, cum reliquis, ut decebat, peregit celebriter.

Circa tempus porro Quadragesimale, cum imperator loca mari circumjacentia peragraret, factionis iniquae principes ultra ferre non valentes occultatum diu vulnus detegunt. Nam primum inter se primores foedere quodam conjurant, deinde minores sibi aggregant. Quorum pars mutationis semper cupida, more canum aviumque rapacium, quae alienum detrimentum suum quaerunt fieri suppletionis augmentum. Freti ergo multitudine et assensu plurimorum, (0959B)filium imperatoris Pippinum adeunt, praetendentes abjectionem sui, Bernardi insolentiam, et caeterorum despectionem: asserentes etiam eum, quod dictu nefas, thori paterni incestatorem: porro patrem adeo quibusdam praestigiis elusum, ut haec non modo non vindicare, sed nec advertere posset. Oportere ergo, dicebant, bonum filium indigne ferre dedecus paternum, ablatisque e medio restituere patrem et menti et dignitati; et hoc agentem non solum fama virtutis prosequeretur, sed etiam amplificatio regni terrestris, hoc nomine praetexentes culpam. His ergo incitamentis allectus juvenis, cum eis et multis copiis suorum per Aurelianensem urbem, sublato inde Odone, et restituto Matfrido, Werimbriam usque venerunt. At vero imperator ut eorum conspirationem (0959C)contra se et uxorem Bernardumque obstinatissime comperit feraliter armatam, Bernardum quidem fugae praesidio se committere permisit; uxorem autem Lauduni esse, et in monasterio sanctae Mariae consistere voluit; ipse autem Compendium petiit. Porro ii qui cum Pippino Werimbriam venerunt, misso Werino [ Infra, Warino] et Lantberto, aliisque quam plurimis, Judith reginam ex civitate monasteriique basilica eductam, ad se perduci fecerunt. Quam usque adeo intentata per diversi generis poenas morte adegere, ut promitteret se, si sibi copia daretur cum imperatore loquendi, persuasuram quatenus imperator, abjectis armis comisque recisis, monasterio sese conferret, se etiam imposito velo capiti itidem facturam. Quam rem quando plus cupiebant, tanto (0959D)facilius crediderunt. Missis enim cum ea aliquibus suorum, ad imperatorem usque deduxerunt. Cui cum ille secretius secum loquendi licentiam praestitisset, permittente illo ut mortem evadere posset, ipsa velum sibi capiti superposuit: de attonsione porro sua imperator tempus deliberandi poposcit. Tanto enim imperator, aliis benigne semper vivens, injusto odio laborabat, ut taederet eos vitae ipsius, cujus beneficio nisi illi viverint, juste et legaliter vita caruissent. Redeunte ergo ad se regina, aliis quidem malis temperarunt, acclamationi autem vulgi consentientes, exsilio eam deportari et in monasterio sanctae Radegundis retrudi jusserunt. Circa mensem Maium porro filius imperatoris Lotharius ex (0960A)Italia venit, eumque in Compendio reperit. Ad quem venientem se contulit tota illa factio inimica imperatoris; ipse tamen nihil tunc temporis patri intulisse visus est dedecoris, probavit autem quae gesta erant. Denique Heribertus Bernardi frater, luminum amissione mulctatus est contra votum imperatoris, Odo consobrinus illius armis ablatis exsilio deportatus, tanquam eorum quae Bernardo et reginae acclamabantur conscii et fautores. In talibus ergo consistens, solo nomine imperator, aestatem transegit. Cum autem instaret autumnalis temperies, ii qui imperatori contraria sentiebant alicubi in Francia conventum generalem fieri volebant. Imperator autem clanculo obnitebatur, diffidens Francis, magisque se credens Germanis. Obtinuit tamen sententia imperatoris (0960B)ut Niumagum populus conveniret. Verens porro ne multitudo contrariorum superaret paucitatem suorum fidelium, jussit ut unusquisque ad idem placitum veniens, simplici uteretur commeatu. Praecepit etiam comitem Lambertum finium sibi deputatorum custodiam habere. Helisachar abbatem justitias facturum eo quoque direxit. Tandem ergo Niumagum ventum est, omnisque Germania eo confluxit, imperatori auxilio futura. Imperator autem volens adhuc vires adversariorum attenuare, Hilduinum abbatem culpans, interrogavit cur, cum simpliciter venire jussus sit, hostiliter advenerit. Qui cum negare nequiret, continuo ex palatio exire jussus est: et cum paucissimis hominibus justa Patrisbrunnam in expeditionali tabernaculo hiemare. Walach (0960C)abbas jussus est ad monasterium redire Corbeiae, ibique regulariter obversari. Haec cum ii qui imperatori adversaturi convenerant, providerent, ad desperationem ultimam infracti viribus sese verterunt. Denique per totam noctem coeuntes, atque ad habitaculum Lotharii imperatoris filii convenientes, hortabantur aut bello confligendum, aut aliquo secedendum absque imperatoris voluntate. In qua deliberatione cum totam expendissent noctem, mane imperator filio mandat ne inimicis communibus credat, sed ad se tanquam ad patrem filius veniat. Quibus ille auditis, licet dehortantibus qui circa illum erant, ad patrem venit. A quo non est aspera increpatione invectus, sed modesta lenitate correctus. Ingresso autem illo intra penita regiae domus, (0960D)diaboli instigatione vulgus contra se coepit furere, processissetque furor usque ad mutuam caedem, nisi imperatoria prudentia prospexisset. Dum enim illi inter se tumultuantes, pene in vesanum furorem ruerent, imperator ad cunctorum aspectum cum filio processit. Quo facto, omnis illa feralis commotio conquievit. Imperatoria enim oratione audita, omnis popularis tumultus facessit. Post haec imperator omnes illorum hujus impiae conspirationis principes sub privata custodia asservari praecepit. Quos postea ad judicium adductos, cum omnes juris censores filiique imperatoris judicio legali, tanquam reos majestatis, decernerent capitali sententia feriri, nullum ex eis permisit occidi: sed usus, ut multis visum (0961A)est, leniori quam debuit pietate, sibi tamen consueto benignitatis et clementiae more, laicos quidem praecepit locis opportunis attonderi; clericos vero in convenientibus itidem monasteriis custodiri.

His peractis ad hiemandum imperator Aquasgrani secessit (831). Habuit autem per idem tempus secum semper Lotharium filium suum. Misit interea in Aquitaniam, conjugemque revocavit, fratresque illius Conradum et Rodulfum jamdudum attonsos. Quam tamen conjugis honore non est dignatus, donec se legali praescripto modo ab objectis purgaret. Quod postquam gestum est, in Purificatione sanctae Mariae, cunctis dijudicatis ad mortem vitam concessit. At Lotharium in Italiam, Pippinum in Aquitaniam, Ludovicum in Bajoariam ire permisit: (0961B)ipse vero Quadragesimale tempus Paschaeque solemnitatem in eo loco celebravit. Paschalibus ergo peractis solemniis, ad Ingelheim imperator perrexit. Ipso denique tempore consuetae misericordiae non immemor, quae, sicut de se ait Job, ab initiis crevit cum illo, et de utero matris videtur cum ipso egressa: eos, quos dudum exigentibus meritis per diversa loca deputaverat, evocatos, bonis propriis restituit, et si qui attonsi fuerant, utrum sic manere, an in habitum pristinum redire vellent, facultatem contribuit. Dehinc imperator in partes Rumerici montis per Vosagum transiit: ibique piscationi atque venationi, quandiu libuit, indulsit, et filium Lotharium in Italiam direxit. Porro autumni tempore in Theodonis villam convenire generaliter suum (0961C)populum praecepit. In quo loco tres legati Saracenorum a transmarinis partibus venere (quorum duo Saraceni, unus fuit Christianus) afferentes grandia munera suae patriae, odorum scilicet diversa genera et pannorum. Qui pace petita et accepta, remissi sunt. Adfuit etiam Bernardus, qui modo praedicto, fugiendo se salvans, diu in finibus Hispaniae exsulaverat. Is ergo imperatorem adiens, modum se purgandi ab eo quaerebat, more Francis solito, scilicet crimen objicienti semet objicere volens, armisque impacta diluere. Sed cum accusator, licet quaesitus, deesset, cessantibus armis purgatio facta est juramentis. Praeceperat porro imperator ut huic placito filius ejus Pippinus interesset. Sed ille conventui semet subtraxit, post placitum autem advenit. (0961D)Imperator autem volens et hanc inobedientiam plurimamque in eo castigare morum insolentiam, secum eum morari jussit, et usque Natalem Domini secum Aquis tenuit. Sed ille ultra suum se velle teneri gravatus, fugam capessit, et inscio patre in Aquitaniam concessit. Imperator vero in hibernis ut coeperat, Aquisgrani permansit.

Hiemis sane rigore transacto, et vernali successu reducto, nuntiatum est imperatori quosdam motus excitatos in Bajoaria (832). Ad quorum compressionem festinus abiit, ad Ausburgum usque pervenit, insurgentia sedavit, continuo rediit, conventumque publicum Aurelianis fieri jussit, ibique sibi Pippinum occurrere mandavit, qui licet invitus occurrit. (0962A)Sed considerans imperator quorumdam malorum hominum consilia, filii animum tam minis quam promissionibus ad deteriora festinantium pervertere: maximeque Bernardum verens, cujus consilio uti tunc dicebatur Pippinus (qui et ipse tunc in Aquitania morabatur), Ligeri transmeato, cum suo commeatu ad Jocundiacum palatium venit, in territorio Lemovico situm. Quo ventilata utriusque causa, Bernardus quidem cum insimularetur infidelitatis, nec tamen usque ad congressionem probator procedere vellet, honoribus privatus est. Pippinum vero ob pravorum morum corruptionem, sub custodia privata Treveros perduci jussit. Quo cum duceretur, et indulgentius haberetur, a suis custodiae noctu subducitur, et usque ad imperatoris reditum ab (0962B)Aquitania, quaquaversum valuit et voluit, pervagatur. Et tunc quidem imperator inter filios suos Lotharium atque Carolum quamdam divisionem regni constituit. Quae tamen ingentibus impedimentis, quae dicenda sunt, pro voto minime cessit. Eo porro tempore visum est imperatori ab Aquitania secedere, sed post paucum tempus idem ad missam sancti Martini populum convocavit, filiumque Pippinum fugientem ad se quoquo modo revocare voluit. Sed illo id refugiente, asperrima hiemis incubuit inclementia, primo quidem pluviarum plurimarum inundantia, deinde humectationem terrae glaciali rigore astringente, quae adeo noxia fuit, ut subtritis pedibus equinis, rarus quisque foret qui vectione equorum uteretur. Fracto ergo exercitu (0962C)multo laboris incommodo, et improvisos excursus Aquitanorum subinde et moleste ferente, statuit imperator ad villam cujus vocabulum est Restis venire, ibique Ligeris amne transmeato, in Franciam hiematum redire. Quod et fecit, licet minus honeste quam decuit.

(833.) Humano porro generi pacique contrarius diabolus, nequaquam ab infestatione imperatoris feriabatur, sed per satellitum suorum versutias filios sollicitabat, persuadens illis quod pater illos ultro perdere vellet: non considerantes quod qui mitior hominibus externis esset, immanis non poterat effici suis. Sed quia corrumpunt bonos mores colloquia mala, et lapidum etiam duritiam mollis aquae guttula saepius illisa terebrare solet, tandem ad id (0962D)ventum est ut filios imperatoris in unum cum copiis quibus poterant coire facerent, Gregoriumque papam advocarent, sub ornatu quasi qui patri solus filios reconciliare deberet et posset: rei tamen veritas post claruit. Imperator porro e contrario mense Maio Wormatiam venit cum valida manu, ibique quid agendum sibi foret diu deliberavit. Missisque destinatis, Bernardo scilicet episcopo cum reliquis, filios hortabatur ad se veniendum et redeundum. Sed et papam Romanae sedis conveniebat, ut si more praedecessorum suorum aderat, cur tantas necteret moras non sibi occurrendo. Cum vero rumor usquequaque diffusus sereret de caeteris quod verum erat, de papa vero Romano, quod ideo adesset ut (0963A)tam imperatorem quam episcopos excommunicationis vinculis irretire vellet, si qui inobedientes essent suae filiorumque imperatoris voluntati: parum quid subripuit episcopis imperatoris praesumptio audaciae, asserentibus nullo modo se velle ejus voluntati succumbere. Sed si excommunicaturus adveniret, excommunicatus abiret, cum aliter se habeat antiquorum canonum auctoritas. Tandem ergo conventum est festivitate sancti praecursoris Christi Joannis in locum qui, ab eo quod ibi gestum est, perpetua nominis ignominia notatus est, ut vocetur Campus-Mentitus. Quia enim ii qui fidem imperatori promittebant, mentiti sunt, locus in quo id contigit testis nequitiae in suo nomine remansit. Cum autem haud procul inde aciebus ordinatis consisterent, jam (0963B)jamque ruendum in arma putaretur, nuntiatum est imperatori advenire papam Romanorum. Quem venientem imperator in ipsa acie consistens suscepit, licet indecentius quam debuit: imputans ei quod ipse sibi talem susceptionem praeparaverit, qui inusitato modo ad se venerit. Ductus autem papa in habitationem castrensem, multis assertionibus perdocuit, non se tantum iter ob aliud suscepisse, nisi quia dicebatur quod inexorabili discordia contra filios laboraret, ideoque pacem in utramque partem serere vellet. Audita vero parte imperatoris, mansit cum eo aliquot diebus. Remissus autem ab imperatore ad filios, ut pacem mutuam necteret: cum pene omnis populus partim donis abstractus, partim promissis illectus, partim minis territus, ad eos populumque (0963C)cum eis consistentem more torrentis deflueret, nequaquam ut fuerat jussus, est permissus redire. Tot ergo copiis inibi adductis, et imperatori subductis, adeo defectio in dies invaluit, ut in festivitate sancti Pauli, plebeii contra imperatorem, adulando filiis ejus, irruptionem facere minarentur. Quibus viribus imperator obniti non valens, filiis mandavit ne se populari direptioni exponerent. Cui remandant ut castris relictis ad se veniat, se autem maturissime obviam ipsi processuros. Quibus altrinsecus sibimet occurrentibus, imperator filios admonuit, equis desilientes, et sibi occurrentes, ut promissionis suae memores, tam sibi quam filio et uxori, illibata quae olim promiserant conservarent. Quos congrue respondentes osculatus, et ad castra (0963D)illorum est profectus. Quo pervenienti uxor subducitur, et ad Ludovici tabernacula convertitur. Ipsum vero Lotharius ad sua cum Carolo admodum puero deduxit, et cum paucissimis in papilione ad hoc deputato consistere fecit. Post haec autem jam populo juramentis obstricto, imperium inter fratres terna sectione partitur. Uxor patris a Ludovico rege recepta, exsilio iterum deportatur in civitatem Italiae Tartonam. Gregorius papa talia cernens, cum maximo moerore Romam regreditur; et duorum fratrum Pippinus in Aquitaniam, Ludovicus in Bajoariam revertitur. Porro Lotharius patre assumpto, et seorsum cum deputatis equitante atque privatim manente, Merlegium villam devenit, ibique prout (0964A)libuit commorans, et quae visa sunt ordinans, ac populum absolvens, sed et conventum populo Compendii indicens, Vosagum per Mauri-Monasterium transiit, et Mediomatricum, quae altero nomine Metis vocatur, pervenit. Qua relicta civitate, Viridunum appulit, et Suessionum urbem adiit. Ibique in monasterio sancti Medardi patrem sub arcta custodia esse praecepit: et Carolo Prumiae commendato, nec tamen attonso, ipse venationi institit, donec autumni tempore, id est Kalendis Octobris, sicut erat constitutum, patrem secum ducens, Compendium venit.

Ibique consistenti legatio Constantinopolitani imperatoris, Marcus archiepiscopus Ephesi, et Protospatharius imperatoris, ad patrem missa, occurrit, munera sibi deputata obtulit, patri missa subtraxit. (0964B)Quam ille, licet ad patrem missa, ad se tamen venientem suscepit, audivit tragoediamque reportantem pene inauditam remisit. In eodem conventu cum multi insimularentur devotionis in patrem, defectionis in filium, quidam verbis simplicibus., quidam juramentis objecta diluerunt. Miseratio tamen hujuscemodi rei, et talis rerum permutatio, exceptis auctoribus, omnes habebat. Unde verentes sceleris conspiratores inauditi, ne versa vice retrolapsa ferrentur gesta quae erant, callido, ut sibi visum est, cum aliquibus episcoporum utuntur argumento, ut pro his de quibus jam poenitudinem gesserat imperator, iterum publica poenitentia, armis depositis, irrevocabiliter quodammodo Ecclesiae satisfacere judicaretur: cum ne forenses quidem leges contra (0964C)unam culpam semel commissam bis invehant vindictam, et nostra lex habeat non judicare Deum bis in idipsum. Cui judicio pauci contradixere, plures assensum praebuere, maxima pars, ut assolet in talibus, ne primores offenderent, verbo tenus consensere. Adjudicatum ergo eum absentem, et inauditum, nec confitentem, neque convictum, ante corpus sancti Medardi confessoris, et sancti Sebastiani martyris, arma deponere, et ante altare ponere cogunt: pullaque indutum veste, adhibita magna custodia, sub tectum quoddam retrudunt. Expleto hoc negotio, missa sancti Martini, populus licentia accepta pro talibus gestis moestus ad propria revertitur. Lotharius autem patrem suum ducens, Aquisgrani hiematum regreditur. Intra hujus hiemis durationem, (0964D)gregatim populi tam Franciae, quam Burgundiae, nec non Aquitaniae, sed et Germaniae coeuntes, calamitosis querelis de imperatoris infortunio querebantur. Et quidem in Franciam Eggebardus comes, et Willelmus comes stabuli, quos poterant sibi in unione voluntatis restituendi imperatoris coadunabant. A Germania porro Hugo abbas in Aquitaniam missus a Ludovico, et ab eis qui illuc confugerant, a Drogone scilicet episcopo et reliquis, Pippinum in hoc ipsum instigabat. Porro Bernardus et Warinus in Burgundia consistentem populum suasionibus accendebant, promissionibus alliciebant, juramentis astringebant, et in unum velle foederabant.

(834.) Hieme autem exacta, et vere jam roseam (0965A)faciem praetendente, Lotharius patre assumpto per pagum Hasbaniensem iter arripuit, et Parisiorum urbem petiit, ubi obviam sibi fore cunctos fideles praecepit. Cui Eggebardus comes et alii illius pagi proceres cum magna coacta manu, obviam pro liberatione imperatoris pugnaturi processerunt: pervenissetque res ad effectum, nisi piissimus imperator, cavens et multorum periculum simul et proprium, ab hoc incoepto praecepto et obtestatione eos inhibuisset. Tandem ergo perventum est ad monasterium sancti Dionysii martyris.

Pippinus vero ab Aquitania cum maxima manu exiens, et ad Sequanam usque veniens, cum pontes dissipati navesque alto demersae transitum prohibuissent, substitit. Porro Warinus et Bernardus (0965B)comites, plurimis sociorum ex Burgundiae partibus coactis, et ad Matronam fluvium usque pervenerunt, et ibi partim asperitate et intemperie aeris retardati, partim pro colligendis sociis suspensi, in villa Bonogilo et iis praediis quae circumjacent aliquot diebus consedere. Instabat sane sanctae Quadragesimae tempus. Cujus hebdomada prima, feria quinta, missi sunt ab illis legati, Rebaldus abbas et Gautselmus comes, ad Lotharium filium imperatoris, postulantes ut eis absolutus custodiae vinculis imperator redderetur. Quorum si pareret postulationi, ipsi quoque ei causa apud patrem salutis et honoris olim dispositi forent. Sin aliter, etiamsi necesse esset, cum sui periculo eum requisituri: et resistentibus sibi in hac re cum armis, Deo judice, essent obviaturi. (0965C)Sane huic mandato respondit Lotharius, nullum plus se vel compati paternae calamitati, vel congaudere prosperitati: nec debere sibi imputari culpam senioris sibi oblati, cum ipsi eum destituissent ac prodidissent, neque carceralis custodiae naevum sibi jure inuri, cum constaret hoc actum judicio episcopali. Cum hac ergo satisfactione praemissi legati remissi sunt ad eos qui se miserant. Commandati sunt Guerinus comes, et Odo, nec non Fulco et Hugo abbates, ad se venirent: quatenus cum eis deliberaretur quomodo petitio eorum impleri posset. Praecepit etiam filius ejusdem imperatoris Lotharius ut missi sibi in crastinum dirigerentur, qui tempus adventus praedictorum virorum ab eo cognoscerent, et sic ad condictum diem sibi occurrerent, (0965D)de causa supradicta tractaturi. Etenim vero mutato consilio, cum his qui ejus favore ducebantur, relicto patre in monasterio sancti Dionysii, ipse Burgundiam petiit, Viennam usque pervenit, ibidemque stativa facere delegit. At vero ii qui cum imperatore remanserant, eum ad recipiendas imperatorias infulas hortabantur. Sed imperator, quanquam modo quo praedictum est Ecclesiae eliminatus communione, nequaquam tamen praeproperae voluit acquiescere sententiae: sed Dominica, quae in crastinum advenit, in ecclesia sancti Dionysii episcopali ministerio voluit reconciliari, et per manus episcoporum armis accingi consensit. In qua re tanta exsultatio populi excrevit, ut etiam ipsa elementa (0966A)viderentur injuriam patienti compati et relevato congratulari. Etenim usque ad illud tempus tanta incubuerat procellarum vis pluviarumque vehementia, ut extra solitum aquarum superabundantia excresceret, statusque ventorum imperviabiles fluminum alveos redderet. Sed in illius absolutione ita quodammodo visa sunt conjurasse clementa, ut mox et venti saevientes mitescerent, et coeli facies in antiquam et multo tempore invisam serenitatem rediret. Imperator ergo ab eo loco iter coepit, sed nequaquam filium abeuntem persequi, licet multis hortantibus, voluit. Inde ergo Nantogilum, ac post venit Carisiacum villam regiam; ubi consistens opperiebatur filium Pippinum et eos qui trans Matronam residebant: sed et eos qui trans Rhenum ad Ludovicum (0966B)filium ejus confugium fecerant, sed et ipsum filium, qui ad eum veniebat, Ludovicum. Quo consistenti, medio Quadragesimae tempore, arridente etiam laetitia ipsius diei, et officii exhortante cantilena ecclesiastica, ac dicente: Laetare, Hierusalem, et diem festum agite omnes qui diligitis eam; maxima multitudo fidelium suorum ibidem occurrit, congratulans communi laetitiae. Quos imperator benigne suscipiens, et pro fidei integritate gratias agens, Pippinum quidem filium in Aquitaniam cum laetitia dimisit, caeteros autem ad loca sibi congrua redire laetos permisit. Ipse autem Aquasgrani pervenit; ibique Judith Augustam ab Italia reducentibus Rataldo episcopo, et Bonifacio, sed et Pippinum filium recepit. Porro Carolum jam dudum secum habebat. Ibidemque (0966C)Paschae solemnitatem cum solita devotione peregit. Post cujus celebritatem per Arduennam silvam venatione se exercuit: et post sanctae Pentecostes festivitatem, in partes Romerici montis venationi atque piscationi operam dedit. Sane recedente filio imperatoris Lothario a patre et in partes praedictas abeunte, remanserant in Neustriae partibus Lantbertus comes, et Matfridus, caeterique quamplurimi, qui easdem partes propria vi retinere nitebantur. Quam rem aegre ferens Odo comes, et alii multi imperatoris partibus faventes, contra cos arma corripiunt, eosque pellere illis locis nitebantur aut certe cum eis congredi. Quae res cum segnius quam decuit administraretur, et minus caute circumspiceretur, non minimam calamitatem eis intulit. (0966D)Dum enim ex insperato illis hostes supervenerunt, illi autem minori quam res postulabat cautela uterentur, insistentibus hostibus terga nudaverunt. Ibique et ipse Odo cum fratre Willelmo interiit plurimisque aliis, caeteri salutem in fugae subsidio posuerunt. Quo negotio peracto, ii qui victoria potiti sunt, cum neque ibi consistere posse satis tutum videretur, neque Lothario se jungere valerent, verentes ne aut ibi consistentibus imperator superveniret, aut certe ad suos properantibus in itinere obviaret, ad Lotharium quantocius mittunt, ut eis suppetias ferret quos tanti discriminis metus circumvallaret. Qui audito eorum periculo, et rebus gestis, deliberavit eis succurrere. Qua tempestate (0967A)Warinus comes cum plurimis sociis castrum Cabillonum utcunque munivit; ut si aliquid ab adversarum partium studiosis moliretur novi, sibi suisque foret receptaculo ac munitioni. Quod cum Lothario compertum foret, improvisus illuc advenire disposuit, quod tamen facere nequivit. Advenit tamen, et oppidum circumdedit, quae in circuitu civitatis erant incendio conflagrans. Pugnatum est acriter diebus quinque; et tandem ad deditionem primum urbs recepta est, post autem versa vice crudelium victorum more, primum quidem direptionibus ecclesiae vastatae, thesauri depraedati, et communes copiae direptae: ad ultimum vero civitas voraci incendio depasta est, praeter unam parvam basilicam quae, stupendo miraculo, cum hinc inde cincta fuerit (0967B)saevientibus et lambentibus flammis, tamen non potuit aduri. Fuit autem consecrata Deo in honorem beati Georgii martyris. Nec tamen Lotharii voluntas fuit ut civitas succenderetur. Acclamatione porro militari post urbem captam, Gotselinus comes, itemque Sanila comes, nec non Madalelmus vasallus dominicus, capite plexi sunt. Sed et Gerberga, filia quondam Willelmi comitis, tanquam venefica, aquis praefocata est. Quae dum geruntur, imperator cum filio Ludovico Lingonum civitatem advenerat, in qua urbe hujuscemodi suscepit nuntium, qui eum valde moestum reddidit. Et Lotharius quidem ejus filius a Cabillono iter suscepit ad Augustodunum, indeque Aurelianam urbem pervenit, deinde in pagum Cenomanicum, in villam cujus vocabulum est Matualis, (0967C)devenit. At imperator cum suis maximis copiis, simul et Ludovico filio, eum sequitur. Quo audito, filius ejus Lotharius, jamque suis receptis, non multo intervallo a patre castra fixit; ibique quatuor diebus legatis intercurrentibus moratum est. Quarta sane nocte Lotharius cum suis hominibus referre pedem ad posteriora coepit. Contra quem pater compendioso itinere obambulabat, usquequo perventum est ad fluvium Ligerim prope castrum Blesense, quo Ciza fluvius Ligeri confluit. Positis hinc inde castris, occurrit etiam patri Pippinus filius cum quanto potuit militari apparatu. Infractus ergo viribus Lotharius, supplex ad patrem venit. Quem ille coercitum verbis, et obligatum, tam ipsum quam proceres ejus, quibus voluit sacramentis, in Italiam (0967D)remisit, oppilatis angustiis itinerum, quae in Italiam transmittunt, ne quis transire posset nisi licentia custodientium. Quibus peractis, Aurelianis usque pervenit cum filio Ludovico, ibique tam filio quam aliis reditu ad propria indulto Parisius ipse pervenit. Habuit autem eo tempore circa missam sancti Martini conventum generalem in Attiniaco palatio, ubi cum multa perperam inolita purgare decrevisset tam in ecclesiasticis quam publicis rebus, tunc praecipue fuerunt ista. Mandavit filio Pippino, per Ermoldum abbatem, res ecclesiasticas quae in regno ejus erant, quas vel ipse suis attribuerat, vel ipsi sibi praeripuerant, absque cunctatione ecclesiis restitui. Missos etiam per civitates et monasteria transmisit, (0968A)statumque ecclesiasticum pene collapsum in antiquum statum erigi jussit. Itemque praecepit ut missi per singulos comitatus irent, qui immanitatem praedonum atque latronum, quae inaudita emerserat, cohiberent, et ubi eorum major vis incubuerat etiam comites vicinos et episcoporum homines ad tales evincendos et proterendos sibi asciscerent, et de his singulis sibi in proximo placito generali Wormatiam renuntiarent, quod futurum transacta hieme et suadente vernali gratia indixit.

(835.) Transegit ergo imperator maximam partem hiberni temporis Aquisgrani. Indeque profectus est ad Theodonis villam ante Natalem Domini, ubi etiam populus, cui praeceptum fuerat, advenit. Ubi consistens, contra quosdam episcopos de sui dejectione conquerebatur. (0968B)Sed cum quidam in Italiam confugissent, quidam vocati obedire noluissent, solus Ebo eorum qui impetebantur, adfuit. Qui cum rationis reddendae causa super talibus urgeretur, causabatur se solum relictis omnibus, in quorum praesentia haec facta fuerant, urgeri. At vero caeteri episcopi, cum obtenderent necessitatem praesentiae, excusarent autem voluntatem innocentiae, idem Ebo tandem moleste ferens talibus extaediari, consilio petito aliquorum episcoporum, ipse in se quamdam confessionem praedicavit, confirmavitque se et indignum sacerdotio et irrevocabiliter eo abstinere judicavit; quod et episcopis et per eos imperatori contradidit. Quo facto, Agobardus Lugdunensis archiepiscopus, qui evocatus ad satisfactionem venire distulit, cum ter esset evocatus, (0968C)ab Ecclesiae praesulatu semotus est, caeteris, ut diximus, in Italiam fugientibus. Sequenti vero Dominica, quae sacrae Quadragesimae initium praecedebat, in Metis civitatem dominus imperator, sed et episcopi, et populus universalis illius conventus venit: et inter missarum celebrationem, septem archiepiscopi septem reconciliationis ecclesiasticae orationes super eum cecinerunt. Atque omnes populi hoc viso, pro plenaria restitutione imperatoris multas Deo gratias reddiderunt. Post quae omnia, Theodonis villam tam dominus imperator, quam qui ejus populus erant, reversi sunt: et Dominico sacro Quadragesimae tempore inchoante, unumquemque ad propria redire praecepit. Ipse autem Quadragesimae tempus ibidem exegit, sed et Paschae solemnitatem (0968D)in Metis celebravit. Post solemnitatem porro Paschalem, atque Pentecostes venerabilem diem, civitatem Vangionum, quae nunc Wormatia vocatur, secundum condictum ad celebrandum conventum generalem abiit: ubi ei etiam filius Pippinus occurrit, nec Ludovicus alter ejus filius defuit. More autem suo imperator nequaquam conventum istum a publica utilitate vacare passus est. Diligenter namque in eo examinare studuit quid quique missorum in diversas partes directi egerint. Et quia aliqui comitum in repressione et exterminatione latronum segnes reperti sunt, diversis sententiis eorum segnitiem condigna invectione castigavit; filiosque et populum admonuit ut aequitatem diligerent, raptoresque opprimerent, (0969A)bonos quosque et eorum possessiones ab oppressione relevarent, interminatus etiam severiorem in eos se libraturum sententiam qui huic admonitioni non essent obtemperaturi. Cumque ab hoc placito populum dimitteret, et sequens in Theodonis villa post Pascha constituisset, ad hiemandum Aquisgrani se contulit: filioque suo Lothario mandavit ut nobiles quosque suorum ad eumdem locum dirigeret, quatenus reconciliationis mutuae inter se et illum ratio investigaretur. Augusta Judith cum consiliariis imperatoris consilio inito, eo quod valentia, ut videbatur, imperatoris corpus mox destitueret, et mors ingrueret, et sibi et Carolo periculum immineret, nisi aliquem fratrum sibi asciscerent, conjectantesque nullum filiorum imperatoris tam convenientem huic rei sicut (0969B)Lotharium, hortati sunt imperatorem ut ad eum missos pacificos mitteret et ad hoc ipsum invitaret. Qui, ut paci semper studens, semperque dilector pacis atque amator firmitatis, quaerebat non modo filios, sed et inimicos sibi charitate uniri, libenter assensus est. In condicta porro villa, et tempore praefinito, adfuere missi a filio, quos ipse praecepit, plurimi, inter quos etiam Wala primus adfuit. Causa autem praedicta ventilata, atque ad calcem perducta, imperator cum conjuge reconciliari voluit, primum ipsi Walae dimissis quaecunque in eos commiserat delictis, multa alacritate et benignitate cordis; mandavitque per eum et caeteros filio missos, ut quantocius veniret. Quod si faceret, consultissime sibi futurum sciret. Qui redierunt, et filio rem retulerunt. Sed ne (0969C)mandatum imperatoris ad effectum perduceretur, morbus febrisque intercessit, et Walam quidem rebus humanis abduxit, Lotharium vero lectulo dejiciens, maximo tempore languere fecit. Imperator vero clementissimus natura, ut filium adversa valetudine correptum audivit, per missos fidelissimos, scilicet Hugonem fratrem suum, et Adalgarium comitem, eum visitavit, atque omnia ejus incommoda rescire studuit: imitatus videlicet beatum David, qui, multis insectationibus lacessitus a filio, mortem tamen ejus aegerrime tulit. At vero postquam desaeviente languore convaluit, nuntiatum est imperatori, eo quod conditiones sacramentorum dudum promissas irrumperet, maximeque ecclesiam sancti Petri, quam tam avus ejus Pippinus, quam pater ejus Carolus, (0969D)nec non ipse in tutelam susceperant, homines ejus crudelissima clade vexarent. Quae res animum illius mitissimum adeo exasperavit, ut quodammodo extraordinarie, ut videbatur, missos dirigeret, nullum pene ad tantum iter conficiendum spatium tribuens. Misit legatos ad Lotharium, commonens ne talia fieri permitteret: monens ut memor esset quia quando ei regnum Italiae donavit, etiam curam sanctae Romanae Ecclesiae simul commisit, et quam ab adversariis defensandam susceperat, nequaquam a suis dirupi permitteret. Commonens etiam sacramentorum nuper ab eo sibi promissorum, ne forie obliviscens atque parvipendens ea Divinitatem offenderet. Quod sibi impune non futurum non ignoraret. Simul etiam (0970A)jubens parare sibi stipendiarias annonas, stativasque congruas per omne iter, quod Romam transmittit. Dicebat enim se limina beatorum apostolorum invisere velle. Quod ne fieret, irruptio Nordmannorum in Frisiam impedivit. Ad quorum insolentiam comprimendam pergens, misit missos ad Lotharium, Fulconem scilicet abbatem, et Richardum comitem, nec non Adrebaldum abbatem. Quorum Fulco et Richardus responsum sibi a Lothario referrent: Adrebaldus porro Romam pergeret, Gregorium papam de necessariis consulturus, et voluntatem imperatoris, caeteraque sibi injuncta perlaturus. Sed Lotharius de his conventus, nec non de rebus quarumdam ecclesiarum ablatis, quae in Italia sunt, quibusdam annuit, quaedam se non posse servare respondit. Et Fulco (0970B)quidem atque Richardus imperatori a Frisia post fugam Nordmannorum revertenti, talia nuntiant in Franconoford palatio: ubi ipse autumnalem exercens venationem, hiematum Aquasgrani sese convertit. At vero Adrebaldus Romam, ut jussum sibi fuerat, pervenit, dominum Gregorium papam aegrotantem reperit, et maxime fluxu sanguinis, qui licet sensim, continue tamen ex naribus defluebat. Sed tanta alacritate et gaudio ad verba imperatoris et compassiones ejus recreatus est, ut profiteretur se pene incommoditatis propriae oblitum. Itaque et missum ad se opulentissime curavit apud se consistentem, et ditissime muneravit recedentem: mittens cum eo duos episcopos, Petrum Centumcellensis urbis, et Georgium regionarium Romanae urbis simul (0970C)episcopum. Lotharius porro ut audivit memoratorum episcoporum ad dominum imperatorem adventum, misit Leonem, qui tum apud illum magni loci habebatur, Bononiam: qui magno intentato terrore, ultra progredi episcopos prohibuit. Adrebaldus tamen epistolam imperatori destinatam ab eis occulte suscepit, et cuidam suorum sub obtentu mendici, quousque Alpes transiret, ferendam commisit, ac post imperatori porrexit. Ea tempestate quanta lues mortalis populum qui Lotharium secutus est, invaserit, miserabile est dictu. In brevi enim, id est a Kalendis Septembris usque ad missam sancti Martini, hi primores ejus vita excesserunt: Jesse olim Ambianensis episcopus, Helias Trecassinae urbis episcopus, Wala Corbeiensis monasterii abbas, Matfridus, Hugo, Lambertus, (0970D)Godofridus, itemque filius ejus Godofridus, Albertus comes Pertensis, Burgaretus quondam praefectus venatoribus regalibus, sed et Richardus vix evasit. Non post multum et ipse moritur. Hi enim erant quorum decessu dicebatur Francia nobilitate orbata, fortitudine quasi nervis succisis evirata, prudentia his obeuntibus annullata. Sed his subruti sostendit Deus quam salubre, quam laudabile sit observare, quod ex ore ejus probatur procedere: Non glorietur, inquiens, sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis. Sed et imperatoris animum quis miretur digne, quanta hunc temperantia divina gubernaverit clementia? Etenim hoc suscepto nuntio, nec in se exsultavit, nec morti (0971A)inimicorum insultavit; sed pugno pectore tunso, lacrymisque oculis oppletis, Deum illis propitium fieri cum ingenti gemitu precatus est. Hoc tempore Britonum impetus emotus est, sed tam facile conquievit, quam imperator in eum spem posuit cui veracissime dicitur: Subest enim tibi, Domine, cum volueris, posse.

In ipsis etiam diebus, in quibus Purificatio beatissimae semper virginis Mariae celebratur, conventus quidem magnus, sed praecipue episcoporum, Aquisgrani convenit (836). In quo cum de aliis utilitatibus Ecclesiae necessariis, tum praecipue de his rebus questum est, quas Pippinus et sui multis Ecclesiis abstulerunt. Ob quam rem imperialis auctoritas et communis concilii commonitorium ordinatur, quibus (0971B)commoneretur Pippinus et sui cum quanto periculo res ecclesiasticas pervaserint. Quae res prosperum suscepit exitum. Nam Pippinus monita pii patris sanctorumque virorum libenter suscipiens, obedienter paruit, et omnia invasa restitui etiam per annuli sui impressionem constituit. Proximum huic placito conventum imperator in pago Lugdunensi habuit, tempore aestivo, in loco qui vocatur Stramiacus, cum Pippino et Ludovico filiis. Nam quod Lotharius non adfuit, invalentia aegritudinis supra dictae obfuit. In quo causam ecclesiarum Lugdunensis atque Viennensis vacantium ventilari fecit, eo quod episcopi dudum illarum, Agobardus quidem jussus ad rationem non venerit reddendam; Bernardus autem Viennensis adfuerit quidem, sed rursus fugam inierit. (0971C)Sed haec quidem res imperfecta remansit, propter absentiam, ut praedictum est, episcoporum. Sed et causa Gothorum ibidem ventilata est, quorum alii partibus Bernardi favebant, alii ducebantur favore Beringarii Huronici [Hunroci] quondam comitis filii. Sed Beringario immatura morte praerepto, apud Bernardum potestas Septimaniae quam maxima remansit, legatis illuc missis, qui ea quae indigebant correctione in meliorem componerent statum. His peractis, et jam filiis populoque dimissis, imperator antumnali venatione peracta, ad missam sancti Martini Aquisgrani rediit, et hiemem ibidem exegit, Natalem quoque Domini itemque Paschalem solemnitatem, juxta morem debitum et sibi semper familiarissimum, (0971D)ibidem celebravit.

(837.) At vero mediante festivitate Pascnan dirum semper ac triste portentum, id est cometae sidus, in signo Virginis apparuit, in ea parte ejusdem signi qua penulam ejus subtus, caudam vero serpentis simulque corvum constringit. Quod cum non more errantium septem siderum Orientem versus peteret, per viginti quinque dies, quod mirum est dictu, idem sidus et Leonis ac Cancri, nec non Geminorum transiens signa, in capite Tauri tandem sub Aurigae pedes, igneum globum jubarumque prolixitatem deposuit, quas usquequaque porrexerat antea. Quam rem cum primum imperator talium studiosissimus conspexisset, constitit, et antequam quieti membra committeret, accitum quemdam, itemque me, qui (0972A)haec scripsi, et qui hujus rei scientiam habere credebar, percontari studuit quid super hoc mihi videretur. A quo cum tempus peterem quo faciem sideris considerarem, ac per haec rei veritatem investigarem, et cognitam in crastinum nuntiarem, imperator ratus, quod erat verum, tempus me redimere velle, ne cogeret triste aliquid respondere: Perge, inquit, in moenia huic domui contigua, et nobis quae perspexeris nuntia. Novi enim a me hanc stellam nequaquam praeterita vespera visam, vel a te monstratam: sed scio hoc signum cometarium esse, de quo jam praeteritis diebus locuti sumus. Quid autem portendere tibi videatur, edicito. Cumque aliqua dicerem, et aliqua tacuissem: Unum est, inquit, quod adhuc silentio premis. Mutationem enim regni mortemque (0972B)principis hoc portento monstrari dicunt. Cumque ego testimonium Prophetae in medium protulissem, quo dicitur, A signis coeli ne timueritis quae pavent gentes, ille solita usus magnanimitate et prudentia: Non alium inquit, timere debemus praeter illum qui nostri et hujus sideris creator est. Sed ejus clementiam non satis laudare et mirari possumus, qui nostram inertiam, cum simus peccatores et impoenitentes, talibus indiciis dignatur admonere. Quia ergo et me et omnes communiter hoc ostentum tangit, omnes pro posse et sapere ad meliora festinemus, ne forte misericordiam illo praerogante, et nostra impoenitudine impediente, nos illa inveniamur indigni. His dictis, et ipse paulisper mero indulsit, et omnibus id facere jussit, et unumquemque ad sua (0972C)se colligere praecepit. Noctemque illam, ut nobis perlatum est, pervigilem duxit, ac Dei laudibus et obsecrationibus oneratam, luci supervenienti praesentavit. In cujus crepusculo ministros aulicos vocavit et eleemosynas quas largissime pauperibus ac servis Dei, tam monachis quam canonicis, porrigi jussit; missarumque solemnia per quoscunque potuit celebrari fecit: non tantum sibi metuens, quantum Ecclesiae sibi creditae prospiciens. Quibus rite dispositis uti ordinaverat, venatum in Arduennam perrexit. Quod ut dicebant, ultra solitum ei prosperrime cessit; omniaque quae illo tempore illi placuere, prospero eventu cucurrerunt. Praeterea, insistente Augusta et ministris palatinis, quamdam partem (0972D)imperii imperator filio suo dilectissimo Carolo Aquisgrani tradidit, sed quia inofficiosa remansit, a nobis quoque silentio premitur. Quam rem auditam cum fratres ejus aegre tulissent, mutuum iniere colloquium. Sed nil se contraire posse intuentes, et coeptum dissimulantes, motus patris, qui ex hoc accidisse videbantur, facillime composuere. In his imperator tota aestate consistens, indixit generalem conventum, autumni tempore, id est Septembri mediante, in Carisiaco. In quo loco et tempore filius ejus Pippinus ab Aquitania ad eum venit, et ipsi conventui interfuit. Ubi dominus imperator filium suum Carolum armis virilibus, id est, ense, cinxit, corona regali caput insignivit, partemque regni quam homonymus ejus Carolus habuit, id est Neustriam, attribuit. (0973A)Itaque dominus imperator inter filios, quantum sibi possibile fuit, coagulo benevolentiae firmato, Pippinum in Aquitaniam, Carolum autem in portionem regni ipsi attributam dimisit. Et praesentes quidem Neustriae provinciae primores Carolo manus dederunt, et fidelitatem sacramento obstrinxerunt: absentium autem quisque postea itidem fecit. In eodem loco et tempore pene omnes Septimaniae nobiles adfuerunt, conquerentes adversus Bernardum ducem illarum partium, eo quod illius satellites tam rebus ecclesiasticis quam privatis, absque ullo respectu divino humanoque, pro libito abuterentur. Unde petierunt ut dominus imperator sub suae protectionis munimine eos susciperet, et post haec tales missos in eamdem terram dirigeret, qui et potestate (0973B)et prudentia de ablatis aequo libramine penderent, et avitam eis legem conservarent. Ad quod peragendum missi sunt, secundum postulationem eorum, et domini imperatoris electionem, Bonifacius comes, et Donatus itidem comes: sed et Adrebaldus Flaviniacensis monasterii abbas. His rite peractis, imperator ab eo loco divertit, et venationi autumnali juxta morem operam dedit, et ad tempora hiemalia exigenda se Aquisgrani collegit.

Qua hieme transacta, Kalendis Januarii saevus cometae ignis in signo Scorpionis apparuit, non multo post solis occubitum. Cujus minacem vultum non multo post excessus Pippini est subsecutus. Interea Judith Augusta, consilii quod pridem cum consiliariis aulicis caeterisque regni Francorum nobilibus (0973C)inierat nequaquam immemor, persuasit imperatori quatenus ad Lotharium filium suum missos mitteret, qui eum ad patrem invitarent, ea conditione ut si fratris sui Caroli dilector et adjutor, tutorque et protector esse vellet, veniret ad patrem, et sciret se ab eo omnium perperam gestorum indulgentiam adepturum; simul et medietatem imperii, excepta Bajoaria, consecuturum. Quae res tam Lothario quam suis per omnia utilis visa est. Venit ergo juxta condictum ad Wormatiam post Paschae solemnitatem (838). Quem pater cum multa alacritate suscepit, et dapsiliter suos curare praecepit, et sicut mandaverat universa peregit, in tantum ut ei datis triduo induciis, universum imperium suum cum suis ipse divideret, si ita liberet; ita tamen ut partium electio (0973D)penes imperatorem et Carolum maneret. Sin aliter vero, partitionem imperii imperatori et Carolo faciendam magis censeret. Itaque Lotharius cum suis divisionem regni domino imperatori pro suo libitu committunt, affirmantes se hanc divisionem nequaquam exsequi posse propter ignorantiam locorum. Igitur imperator cum suis, aequo ut sibi suisque visum est libramine, omne suum divisit imperium, praeter Bajoariam, quam Ludovico reliquit atque ideo in partem eorum nemini cessit. His peractis, et filiis universoque populo evocatis, data sibi optione, Lotharius a fluvio Mosa australem sibi partem tenendam delegit; occiduam vero Carolo fratri habendam reliquit, et ut haberet coram cuncto populo se (0974A)velle verbo signavit. Imperator vero laetabatur in his, et cunctus populus talibus factis applaudens, omnia sibi placere dicebat. At vero Ludovici animum non parum haec gesta laeserunt. Imperator porro pro his gestis Deo gratias agebat, filiosque monebat ut unanimes essent, et se alterutro tuerentur: et Lotharius quidem junioris fratris curam gereret, cujus se spiritualem esse patrem meminisse deberet: Carolus autem tanquam patri spirituali et fratri seniori debitum honorem deferret. Cumque hoc tanquam verae pacis amator peregisset, et inter fratres mutuam dilectionem, et inter utriusque filii populum, quantum sibi posse datum est, alternum sevisset amorem, laetus Lotharium in Italiam laetum dimisit, multis muneribus ditatum, donatum benedictionibus paternis, (0974B)et monitum ne oblivisceretur saltem nuper sibi promissorum. Egit ergo Natalis Domini atque Paschae solemnitatem celeberrime Aquis.

(839.) Ludovicus vero audiens hujusmodi patris erga fratres suos voluntatem, et regni inter eos divisionem, non tulit. Ideoque quidquid regni trans Rhenum fuit, sibi ascribendum putavit, et vindicandum statuit. Quod cum imperatori delatum esset, in transactam festivitatem Paschalem differendum judicavit. Qua peracta, nequaquam procrastinandum in talibus ratus, cum multis viribus Rhenum quidem apud Mogontiacum transiit et Triburas venit, ibique aliquandiu ad colligendum exercitum consedit. Quo coacto, usque Bedonniam [Hodomiam] perrexit, ibique filius quanquam invitus, supplex (0974C)venit, et increpatus ab eo, male se egisse confessus, emendaturumque se perperam gesta professus est. At imperator consueta et sibi semper amica utens mansuetudine, et filio indulsit, et eum verbis primum, ut dignum fuit, paululum asperis increpavit: post autem lenioribus demultum, in regno reliquit. Atque in redeundo Rhenum in loco qui Confluens dicitur, transmeavit, in Arduenna venationem solitam peracturus. In qua cum exerceretur, nuntii ad eum certissimi venerunt, affirmantes, quod verum erat, aliquos Aquitanorum suam sententiam exspectare, qualiter res Aquitanici regni ordinaretur: aliquos item indigne ferre quod audierint Carolo a patre idem regnum traditum. Nam imperatore de talibus sollicito, Ebroinus nobilissimus Pictavensis (0974D)episcopus Flateram advenit, nuntians tam se quam caeteros primores ejusdem regni exspectare imperatoris voluntatem, et imperantis exsequi velle jussionem. Erant enim in hac voluntate conspirantes maximi quippe procerum: quorum eminentes erant, scilicet ipse Ebroinus venerabilis episcopus, Reginardus comes, Gerardus itidem comes et gener quondam Pippini, nec non Hiratarius [Ratharius] similiter comes Pippini gener, sed et alii quamplures horum sequentes voluntatem, nullo poterant pacto sejungi. At vero altera pars populi, quorum vel maximus fuit Emenus quidam, assumentes filium quondam Pippini regis, Pippinum itidem nomine, quaquaversum poterant, vagabantur, (0975A)sicut moris talibus est, praedationibus atque tyrannidi operam dantes. Precabatur ergo praefatus antistes Ebroinus imperatorem, ne in longum differret hunc morbum serpere, sed mature mederetur per suum adventum tali incommodo, antequam tanta lues plurimos inficere posset. Imperator porro praefatum episcopum in Aquitaniam cum multis gratiarum actionibus remisit, et quae visa sunt suis fidelibus mandavit: et ut sibi autumni tempore aliqui eorum in Cabillono occurrerent imperavit. Ibi enim generalem indixit conventum. Nullus porro succenseat imperatori, quod dictante crudelitate, nepotem suum regno privare voluerit: cum ipse morem gentis nativum noverit, ut pote connutritus illis, et quia levitati atque aliis studentes vitiis, gravitati (0975B)atque stabilitati penitus renuntiarunt, et ut talem Pippinum fratrem ejus facere possent, pene omnes qui ob custodelam ei missi erant, sicut sibi olim a patre Carolo dati fuerant, ab Aquitaniae finibus eliminaverunt. Post quorum abcessum quanta et qualia emerserint malorum vitiorumque monstra et publica et privata in eodem regno, moderna quoque praesentium studia repraesentant. Volebat piissimus imperator pie et rationabiliter educari puerum, ne vitiis prostitutus nec sibi nec aliis praeesse et prodesse postea posset: cogitans illud, quod quidam, qui filiis in teneriori aetate adhuc positis tradere regnum nollet, taliter se excusasse legitur: Ego enim non quod invideam ex me genitis, honorifice eos haberi veto, sed quia novi adolescentibus (0975C)haec studia ferociae nutrimenta suggerere. Itaque imperator, uti condixerat, tempore autumnali Cabillonensem urbem petiit, et tam ecclesiastica quam publica suo more disposuit. Deinde ad regni Aquitanici ordinationem se convertit. Nam cum regina movit ab eodem loco, et filio suo Carolo, et valida manu: et Ligeris amne transmisso, Arvernorum urbem petiit. Ibique fideles suos sibi occurrentes benigne juxta morem solitum suscepit, et suo filio Carolo cum solitis sacramentis commendari fecit. Quosdam, qui occursum debitum fidelitatemque sibi impendere denegarunt, sed insuper latrocinando exercitui obambulabant, et quascunque poterant praedas exercebant, comprehensos legali quaestioni (0975D)jussit subdere.

(840.) Haec eo agente, Natalis Domini festivitas rediit, eamdemque solemnitatem Pictavis cum debito et solito honore celebravit: ibidemque moranti, et quae utilitas poscebat, disponenti, nuntius ille advenit, dicens Ludovicum filium suum, assumptis quibusdam Saxonibus atque Thoringis secum, Alamanniam invasisse. Quae res maximum incommodum ei peperit. Etenim cum jam senili aetate gravaretur, et phlegmatis abundantia, quae hieme augmentatur, ultra solitum pulmo ejus gravaretur, pectusque quateretur, accessit etiam hic tristis nuntius. Cujus relatu adeo affectus est amaritudine, quamvis esset pene ultra humanum modum natura missimus, fortitudine magnanimus, pietate cautissimus, (0976A)ut in apostema pituita exscrescens duresceret, et intra vitalia ulcus letale concresceret. Invictus tamen illius animus, dum turbari tali peste Ecclesiam Dei populumque Christianum vexari comperit, nec fastidio cessit, nec dolori fractus succubuit. Sed postquam sanctum Quadragesimale jejunium cum uxore et filio Carolo inchoavit, adversus hanc tempestatem sedandam se obicem tulit. Et qui solitus erat hoc tempus psalmorum decantatione, orationum instantia, missarum celebratione, eleemosynarum liberalitate, cum summa devotione totum solemne reddere, ita ut vix uno aut duobus diebus propter exercitationem equitationi indulgeret: nunc propter discordiam fugandam, pacemque revocandam, nullum diem habere feriatum voluit. Pastoris (0976B)enim boni exemplum sequens, pro utilitate gregis sibi commissi non refugiebat etiam proprii corporis jacturam ferre. Unde non ambigendum est ei redditum praemium quod ita laborantibus se daturum promisit maximus Pater princepsque pastorum. Cum maxima igitur fatigatione impugnantibus valentiam illius praemissis casibus, pervenit imminente sacratissima Paschali solemnitate Aquasgrani, ibique eam cum solita devotione celebravit. Qua explicita, coeptum negotium acceleravit explere. Nam, Rheno transmeato, Thoringiam continuato itinere penetravit: ubi Ludovicum morari per id tempus didicit. In qua cum eum conscientia morari non pateretur, ut pote jam patre propinquante, rebus etiam diffideret, salutem in fugae subsidio posuit. (0976C)Redempto enim itinere, per Sclavorum terram in propria rediit. Quo illo redeunte, imperator generalem conventum in urbe Vangionum, quae nunc Wormatia dicitur, congregari praecepit. Et quia res Ludovici taliter se habebant, Carolus autem filius ejus cum matre in Aquitania versabatur, imperator ad filium suum Lotharium in Italiam misit, jubens ut eidem placito interesset, quatenus cum eo et aliis de hac re deliberaret. Quo in tempore deliquium solis contigit, tertia die Litaniae majoris, insolito modo. In tantum enim lucis recessu tenebrae praevaluerunt, ut nihil a noctis veritate differre videretur. Stellarum namque ratus ordo ita cernebatur, ut nullum sidus lucis solaris hebetudinem pateretur, quin potius luna, quae se ei adversam praebuerat, (0976D)paulatim orientem petendo primum corniculatim illi lumen a parte occidentali restitueret, in morem sui, quando prima vel secunda cernitur, et sic per augmenta totam venustatem tota rota solis reciperet. Quod prodigium, licet naturae ascribatur, tamen lamentabili exitu consummatum est. Portendebatur enim per hoc maximum illud lumen mortalium, quod in domo Dei supra candelabrum positum omnibus lucebat, piissimae recordationis imperatorem dico, maturrime rebus humanis subtrahendum, mundumque ejus decessu in tenebris tribulationum relinquendum. Coepit ergo fastidio tabescere, et nauseanti stomacho ad cibum potumque intendere, crebris suspiriis urgeri, singultibus quati, ac (0977A)per hoc virtute destitui. Natura enim suis deserta comitibus, necesse est ut victa fatiscat. Quod cernens, jussit sibi parari habitacula aestiva atque expeditionalia, in insula quadam contigua Mogontiacae civitati: ibique viribus desertus, lectulo sese committit.

Porro quis explicet ejus pro Ecclesiae statu sollicitudinem, vel pro ejus concussione moerorem? quis enarrare lacrymarum flumina, quas pro acceleratione divinae clementiae fundebat? Non enim se recessurum dolebat, sed quod futurum noverat gemebat, dicens se miserum, cujus extrema clauderentur talibus inferiis [miseriis]. Aderant autem ejus consolationi venerabiles antistites et alii servi Dei quamplurimi, inter quos erant Hethi venerabilis (0977B)Treverorum archiepiscopus, Otgarius Mogontiae similiter archiepiscopus, sed et Drogo frater domini imperatoris Metensis episcopus, nec non sacri palatii archicapellanus. Quem quanto sibi propinquiorem noverat, tanto ei familiarius sua omnia et semet credebat. Per eumdem quotidie confessionis suae munus, sacrificium spiritus contribulati, et cordis humiliati, quod Deus non despicit, offerebat. Cibus ejus erat solummodo per dies quadraginta Dominicum corpus, laudante eo justitiam Dei et dicente: Justus es, Domine, ut quia Quadragesimae tempus non jejunans exegi, saltem coactus idem jejunium tibi exsolvam. Jussit autem eidem venerabili fratri suo Drogoni, ut ministros camerae suae ante se venire faceret, et rem familiarem, quae constabat (0977C)in ornamentis regalibus, scilicet coronis, et armis, vasis, libris, sacerdotalibusque vestibus, per singula describi juberet. Cui prout sibi visum fuit, quid ecclesiis, quid pauperibus, postremo quid filiis elargiri deberet, edixerat, Lothario scilicet et Carolo. Et Lothario quidem coronam, ensem, sceptrum auro gemmisque redimitum, eo tenore habendum misit, ut fidem Carolo et Judith servaret et totam regni portionem illi consentiret et tueretur, quam, Deo teste et proceribus palatii, ille secum et ante se largitus ei fuerat. His rite peractis, gratias Deo egit quia nihil sibi superesse proprium cognovit. Inter haec tam venerabilis antistes Drogo, quam caeteri pontifices, dum in cunctis quae agebantur Deo grates persolverent: ut pote qui videbant quod (0977D)eum, quem chorus virtutum semper comitatus fuerat, nunc perseverantia subsequens, quasi cauda hostiae, totum ejus vitae sacrificium Deo prorsus acceptum reddebat: unum erat quo gaudium eorum offuscabatur. Verebantur enim ne forte filio Ludovico implacabilis esse vellet, scientes quod vulnus frequenter incisum, aut cauterio adustum, acerbiorem dolorem sustinenti propagaret; fisi tamen de ejus invicta patientia qua semper usus est, per Drogonem fratrem ejus, cujus verba spernere nolebat, animum illius leniter pulsant. Qui primum quidem amaritudinem sui animi demonstrat. At vero parumper deliberans, et viribus quantuliscunque collectis enumerare conabatur, quot et quantis incommodis (0978A)ab eo afflictus sit, et quid contra naturam et Domini praeceptum talia agendo commeruerit. Sed quia ipse, inquit, ad me venire satisfacturus nequit, ego quod meum est ago, vobis testibus et Deo, omnia quae in me peccavit illi remitto. Vestrum autem erit illum monere, ut si ego illi toties perperam gesta indulsi, ille tamen sui non obliviscatur, qui canos paternos deducit cum dolore ad mortem, et in talibus communis Patris Dei praecepta minasque contempsit. His peractis et dictis (erat enim vespere sabbati), praecepit ut ante se celebrarentur vigiliae nocturnae, et ligno sanctae crucis pectus suum muniretur: et quandiu valebat, manu propria tam frontem quam pectus eodem signaculo insignibat. Si quando lassabatur, per manus (0978B)fratris sui Drogonis nutu id fieri poscebat. Mansit ergo tota illa nocte omnis virtutis corporeae inops, solius sobrietatis animi compos. In crastinum, quae erat Dominica, jussit ministerium altaris praeparari, et per officium Drogonis missarum solemnia celebrari: nec non per manus ejus, juxta morem, communionem sacram sibi dari, et post haec cujusdam potiunculae calidulae haustum praeberi. Quo perpaululum praelibato, precatus est fratrem, et simul astantes, ut curandis corporibus operam darent, se tandiu praestolaturum quandiu illi refici possent. Instante autem migrationis ejus articulo, juncto pollice cum articulis (hoc enim facere consueverat, si quando fratrem nutu vocabat) Drogonem accersivit. Quo veniente et reliquis sacerdotibus, verbis (0978C)quibus potuit et nutibus se commendans, benedici petivit, et quae solent agi in egressu animae, fieri postulavit. Quibus id agentibus, sicut plures mihi retulerunt, conversa acie in sinistram partem, indignando quodammodo, virtute quanta potuit dixit bis Hutz, Hutz, quod significat, Foras, Foras. Unde patet quia malignum spiritum vidit, cujus societatem nec vivus nec moriens habere voluit. At vero elevatis ad coelum oculis, quanto huc minacius intuebatur, tanto illuc laetius intendebat [ Ms. cod., angelorum agmina ad se intuens conspexit venientia: illa laetius sic intendebat, etc.], ita ut nihil a ridente differre videretur. In talibus ergo vitae praesentis terminum sortitus, ad requiem feliciter, ut credimus, commigravit: quia, ut veraciter dictum (0978D)est a veridico doctore: Non potest male mori qui bene vixerit. Decessit autem XII Kalendas Julii, anno vitae suae sexagesimo quarto. Et Aquitaniae quidem praefuit per annos triginta septem, imperavit vero viginti septem. Anima porro recedente, Drogo frater ejus et episcopus Metensis, cum aliis episcopis, abbatibus, comitibus, vassis dominicis, plurimaque frequentia tam cleri quam populi, sumptis imperatoris reliquiis cum magno honore Metis transportari fecit, et in basilica sancti Arnulfi, quo et mater ejus condita est, nobiliter sepelivit.

Finiunt Vita et actus gloriosi principis invicti et orthodoxi imperatoris Ludovici Pii.(0979A) EPITAPHIUM LUDOVICI REGIS ET IMPERATORIS, QUI JACET IN MONASTERIO SANCTI ARNULFI METENSIS.

Imperii fulmen, Francorum nobile culmen, Erutus a saeclo conditur hoc tumulo. Rex LUDOVICUS pietatis tantus amicus, Quod PIUS a populo dicitur et titulo. Hildegard soboles, Caroli Magni pia proles, In pacis metas colligit hunc pietas. Rumelicum villam, quidquidve refertur ad illam, Arnulfo sancto contulit, huicque loco. Stirps a quo procerum, regumque vel imperatorum, Quorum muneribus sistitur iste locus. ALIUD EPITAPHIUM LUDOVICI.( Ex veteri membrana S. Arnulfi Metensis, apud Baluzium, Capitul. tom. II, pag. 1566.)

Praecelsus meritis, famoso et nomine clarus, Felix Augustus hic Luduicus adest.(0980A) Corporis hic artus clausit quando ultima solvit Humanae vitae et super astra petit. Hic fidus, fortis, nulli pietate secundus, Clemens, et patiens, atque benignus erat. Ecclesias Christi ritu renovavit nonesto, Ipsius et cultor verus ubique fuit. Caesaris hic genitus Caroli Augustique superstes Successit regno huic sceptra regens populi. Quem nunc pro sacris meritis jam credere fas est Cum Christo Domino regna tenere poli. Cujus germanus Drogo Christique sacerdos Transtulit huc corpus, condidit hoc tumulo. Decessit autem anno imperii sui XXVII, die XII Kal. Julii, anno vero aetatis LXIV, quievitque in pace. Hanc, aeterne Deus, Caesar Lotharius aram(0980B) Devoto jussit corde parare tibi; Illic sacra tui quo victima rite sacretur Corporis, et fiat sanguine munda tuo. (no apparatus)