I.
Si magnitudinem animi, vel caeteram dignitatem
Procli nostri temporis Philosophi considerassem, tum
quibus rebus instructos, quaque facultate dicendi praeditos
esse conveniat, qui sibi vitam illius describendam
sumant, denique ad meam respexissem inopiam dicendi,
rectius esse iudicassem me continere, fossasque, quod
aiunt, non transilire, ac tantum orationis declinare
periculum. Iam vero in hoc non habui tam exquisitam
rationem mei, cum cogitarem, quod etiam in templis,
qui ad aras accedunt, non paria singuli sacra faciant,
sed alii tauris, vel capris, caeterisque generis eiusdem
curent, ut Deorum, quorum illae sunt arae, non
indigni sint beneficentia: item hymnos efficiant elegantius
alii metro, alii oratione soluta: caeteri vero, qui
nihil eorum habent quod offerant, sed vel placentam
solum, et micam forte thuris sacrificant, et brevi
compellatione invocationes expediunt, non minus aliis
exaudiantur. Haec, inquam, dum cogitarem, et vererer,
ut est apud Ibycum, ne quid non erga deos (sic enim
aiebat ille) sed erga sapientem virum delinquens,
laudem apud homines assequerer: etenim neque fas esse
duco, quod unus ego familiarium sileam, atque de eo
non pro viribus ea referam, quae vera sunt, quem
forte prae caeteris loqui deceat: ac fortasse ne apud
homines quidem gloriam consequar, quod non omnino
existimaturi sint, ostentationem me vitare voluisse, sed
quadam mentis inertia, vel etiam graviori animi
morbo ab instituto negotio refugisse: his omnibus
commotus aggrediendum mihi existimavi, ut aliqua huius
Philosophi praeclara conscriberem, cum sint infinita,
atque adeo verissime de eo commemorentur.
II.
Auspicabor itaque non usitata scriptorum
consuetudine, qui orationem in capita distributam ordine
pertractant, sed ipsam felicitatem beati viri rectissime
videor fundamentum iacturus orationis. Etenim arbitror,
fuisse eum felicissimum eorum hominum, qui multis
antea seculis celebrati sunt non dico sapientum
beatitudine tantum, quamvis hanc omnium maxime
possideret, neque eo, quod illi corporis bona quam optime
constituta fuerint, neque rursum ratione fortunarum,
tametsi etiam istae, si cuiquam hominum, illi maxime
contigerunt; omnium enim, quae dicuntur externa
bona, magna suppetebat illi copia: sed perfectam,
omnibus partibus absolutam et ex his utrisque constitutam
felicitatem dico. Primum itaque secundum genera
diductis virtutibus in naturales, et morales, et
politicas, itemque sublimiores, quae in purificatione
versantur et contemplatione, easque quibus ad aliquam
deorum similitudinem pervenitur, quae vero sunt his etiam
superiores praeteritis, ut iam supra hominem positis, a
magis naturalibus initium faciemus.
III.
Eas igitur omnes, quibuscum, si contingunt,
nascimur, hic quem laudamus vir beatus, ab ipsis
natalibus habuit naturaliter insitas, quarum vestigia etiam
in extremo, et instar ostrei sibi circumdato amictu,
evidenter apparebant. Primum integritas sensuum
singularis, quam prudentiam corporis nominant,
sensusque praecipue digniores, visus, et auditus (qui quidem
a Diis ad philosophiam, et ad commodius vivendum hominibus dati sunt) huic per omnem vitam integri
permanserunt. Secundo robur corporis, quod nullis
frigoribus afficeretur, nec quicquam ex vitiosa, et
neglecta ratione victus atque laborum convelli aut
commoveri posset, quos die noctuque exhauriebat, dum
precaretur, et libros evolveret, et ipse conscriberet, et
operam daret familiaribus, et haec universa tam naviter
faceret, ut singulis tantum studere videretur. Eiusmodi
vero facultatem recte fortasse quis fortitudinem corporis
appellaverit. Tertia fuit illi virtus corporis,
pulchritudo, quam cum temperantia collatam, aliquam habere
cum ea affinitatem putant: et recte. Ut enim illam in
quodam concentu et consensione consideramus animi
facultatum: sic eam haec in corpore pulchritudo ex
quadam congruentia partium corporis, quibus agimus,
intelligitur. Erat autem aspectu iucundissimus, quod non
tantum esset hac egregia proportione praeditus, sed hoc
animi floridum de corpore instar vitalis lucis mirum
quantum resplenderet, ut nec oratione satis explicari
possit. Atque adeo quidem pulcher erat, ut neque pictorum
quisquam illius assequi posset similitudinem, et omnes
eius imagines, quae circumferebantur, quamvis essent
pulcherrimae, tamen plurimum a rei veritate, quam
imitarentur, abessent. Quartam vero, scilicet sanitatem,
respondere volunt ei, quae est in animo, iustitiae, et esse
iustitiam quandam et hanc in corpore, ut est illa in
animo. Nihil est enim aliud iustitia, quam habitus quidam,
partes animi continens in officio. Ita quae inter
pugnantia corporum elementa consensum concordiamque
conciliat, sanitas a medicis appellatur, quae quidem huic ab
incunabulis usque tam bene constituta fuit, ut ipse
diceret, sibi, ut esset aeger corpore, bis tantum aut ter, tam
longa vita, annis videlicet totis septuaginta quinque
contigisse. Quin et hoc satis argumento fuerit, cui ipse astiti,
quod cum postremo morbo detineretur, prorsus ignoraret,
quaenam essent illa ingruentia mala, quae corpus
invasissent, propter magnam illorum insolentiam.
IV.
Et quamvis haec quidem sunt bona corporis,
tamen vocaverit ea quispiam praenuncios et quasi comites
illarum, in quas perfectam diduximus virtutem,
formarum. Iam vero primas dotes animae, quae a
natura, sine praeceptoris industria illi contigerunt, easque
virtutis partes, miraretur quis, in eo quales quantaeque
fuerint, quas Plato naturae philosophicae vult esse
elementa. Nam erat insigni memoria, et ingenio, et
magnificentia praeditus, comis, amicus, et quasi
necessarius veritatis, iustitiae, fortitudinis, temperantiae;
nequaquam enim prudens mendacium admittebat, sed
oderat vehementissime, fugam vero mendacii atque
veritatem amabat. Ac me hercle necesse est, qui tanto
studio veritatem esset prosequuturus, ut eius statim a
puero summe cupidus fuerit; est enim veritas omnium
bonorum principium Diis et hominibus. Sed et
corporis voluptates contempsisse, ac temperantiae fuisse
quam amantissimum, convincet vel solum ad
perdiscendas disciplinas ac studiorum omne genus desiderium,
summaque propensio, quae sane belluinam atque
illiberalem voluptatem nunquam ingenerari sinunt,
animae quidem ipsius ex se ipsa sinceram delectationem
possunt excitare. Ab avaritia vero, dici non potest,
quam fuerit alienus, ut etiam parentum, quamvis
ditissimorum, divitias puer contempserit propter
incredibile studium philosophiae. Quamobrem et ab
illiberalitate procul aberat, et a rerum cura minorum, cum
esset universi et rerum divinarum atque humanarum
studiosissimus. Ex tali mente nactus animi
magnitudinem, nihili faciebat humanam vitam, nec, ut alii,
mortem quicquam esse grave putabat. Omnia vero,
quae caeteris formidanda videbantur, nequaquam
pertimescebat, hac affectione sola naturali, quam non alio
virtutis nomine quam fortitudinis appellari convenit.
Ex his autem iam omnibus, etiam iis, qui periculum illius optimae indolis non fecerunt, conflare arbitror,
quod statim a puero iustitiam amaverit, iustus
facilisque fuerit, nequaquam in convictu vel in contractibus
difficilis aut denique iniustus. Nobis certe quidem
visus est modestus et elegans, non avarus, non
illiberalis, non arrogans, aut timidus esse natura.
V.
Bonitatem vero ingenii atque ubertatem nonne
supervacuum fuerit commemorare? apud eos
praesertim, qui sciunt quique audierunt, quod
pulcherrimarum disciplinarum plenus fuerit, quam multa ipse
pepererit, et in lucem hominibus ediderit, ita ut solus
ex oblivionis poculo nihil bibisse videatur, ea facultate
memoriae praeditus, nusquam conturbabatur, neque,
quod accidit obliviscentibus, illi contingebat, nunquam
excidebat ipse sibi, ut retinendis disciplinis sufficiens,
et qui tantum illarum studio delectaretur. Erat autem
ab agresti et a Musis aversa atque horrida natura
remotissimus, ad cultiora vero maxime propensus: etenim
propter singularem in communibus congressibus ac
sacris suis epulis aliisque actionibus urbanitatem ac
festivitatem, servata tamen honestate, suos familiares
alliciebat, alacrioresque semper dimittebat.
VI.
His itaque omnibus et aliis naturae dotibus inde
ab initio praeditum, parit Marcella mater Patricio
legitime iuncta: ambo Lycii, genere et virtute excellentes,
Nascentem excipit ac tanquam obstetrix curat Dea
tutelaris Byzantii, quae tum quidem illi, ut esset, causa
fuit, nascenti scilicet in ipsius civitate: postea vero
etiam, ut bene esset, providebat, cum iam inter pueros
et adolescentes annumeraretur. Nam ipsa per quietem
illi visa hortabatur ad philosophiae studium, unde
videlicet extitit illi tam propensus erga deam animus, ut
illius potissimum sacra perageret, maioreque, ut ita dicam, cum furore coleret instituta. Parentes denique
natum deducunt in suam patriam Apollini consecratam
Xanthum, quae ipsa quoque patria illi quadam divina
providentia contigit, credo quod eum, qui omnium
scientiarum princeps futurus erat, sub Musarum duce
Deo educari atque erudiri oportebat. Ibi tum
elegantissimis moribus institutus morales virtutes assequebatur,
assuescens amare, quae facere conveniret, fugereque
contraria.
VII.
Tum vero Deorum amor, qui illum a natalibus
summus comitabatur, manifeste apparebat. Nam cum
quodam tempore corporis aliquo morbo detineretur,
et graviter quidem ac vix iam ut videretur sanari
posse, astitit ad lectum procerior adolescens, qui admodum
iuvenis et aspectu pulcher videbatur, ut vel antequam
nomen diceret, existimare posset esse Telesphorum: se
tamen prodens, quisnam esset, nomenque pronuncians,
attacto capite (stabat enim, caput in illius cervical
reclinans) confestim sanitatem restituit aegrotanti, atque
ita simul evanuit. Hoc ergo divinum, eaque divina
benevolentia tum sic puero exhibebatur.
VIII.
Brevi spatio temporis cum in Lycia dedisset
operam Grammatico, profectus Alexandriam Aegypti,
secum singulares morum virtutes attulit, quibus etiam
eius loci magistros ad se diligendum permovebat.
Quamobrem Leonas Rhetor, Isaurus, opinor, genere,
inter complures, qui tum erant Alexandriae suae
professionis clarus, non tantum suorum studiorum fecit
participem, sed etiam domesticum habere dignatus est,
curavitque, ut cibum una cum uxore liberisque caperet,
non aliter, quam si ipse quoque sibi verus filius
exstitisset. Perfecit autem, ut principibus in Aegypto viris
innotesceret, qui mirifice delectati adolescentis acumine ingenii, et morum elegantia, atque integritate, eum
inter amicissimos habuerunt. Eruditus est etiam ab
Orione Grammatico, cuius fuerant maiores apud
Aegyptios, sacerdotali functi munere, quique tantum in artis
cognitione profecerat, ut ipse libros elaboraret,
posterisque non sine fructu relinqueret. Romanorum
quoque praeceptorum scholas adiit, magnosque fecit in ea
lingua progressus; etenim principio deductus est ad
studium patris, in quo ille summo opere claruit, cum ex
officio studium iuris tractaret in urbe regia.
Vehementer autem arte dicendi delectari, cum esset adolescens,
videbatur, cum nondum scripta Philosophorum attigisset,
et magnam ex ea gloriam adeptus est, summamque sui
admirationem praebuit condiscipulis ac magistris, et
propter sermonis elegantiam, atque in percipiendo
celeritatem, et quod magis praeceptoris habitum atque
industriam, quam discipuli prae se ferret.
IX.
Dumque adhuc scholam frequentaret, Rhetor
Leonas eum sibi itineris comitem adiunxit, profecturus
Byzantium. Quam ipse profectionem suscipiebat, ut
gratificaretur amico Theodoro, qui tum Alexandriae
praefectus erat, viro urbano, et magnifico, et amanti
philosophiae. Ille vero, quamvis adolescens, hoc
alacrius praeceptorem sequebatur, ne sua studia
interrumpere cogeretur. Sed, ut verius dicam, bona quaepiam
fortuna illum reduxit ad suae nativitatis principium.
Tum enim reversum Dea ad philosophiam adhortata est,
ut Atheniensium quoque scholas inviseret. Reversus
autem prius Alexandriam, Rhetorica caeterisque,
quibus ante studuerat, valere iussis, sese qui tum ibi erant
philosophorum sermonibus dedidit. Frequentabat
Aristotelicae doctrinae imbibendae causa Olympiodorum,
Philosophum clarissimum, in disciplinis autem
Mathematicis se Heroni permittebat, viro religioso, et qui
rationum illarum, quibus eas tradi conveniret, erat peritissimus. Adeo vero etiam hi viri adolescentis
moribus delectati sunt, ut Olympiodorus suam filiolam,
quae erat ipsa quoque literis instituta, illi despondere
voluerit, et Hero omnem ei suam religionem
committeret, atque assiduum sibi convictorem ascisceret. Cum
autem Olympiodorum audivisset, virum magna
facultate dicendi praeditum, et propter suam in dicendo
celeritatem et gravitatem rerum, de quibus ageret, a
paucissimis auditoribus intelligeretur, exiens, dimissa
multitudine, omnia quae dicta fuerant, suis consodalibus ad
verbum pene reserebat, cum essent plurima, ut quidam
condiscipulorum mihi dicebat Ulpianus Gazaeus, qui
non minimam ipse quoque suae vitae partem in
Philosophia consumpsit. Quin etiam Philosophica Aristotelis
scripta magna facilitate perdidicit, quantumvis
aggredientibus ea, vel ad nudam tantum lectionem, difficilia.
X.
His itaque cum Alexandriae daret operam, et in
iis quae quidem praestare poterant, illorum
familiaritate frueretur, postquam in auctoris cuiusdam lectione,
quam una conserebant, visi sunt illi non pro dignitate
Philosophi mentem interpretari, contemptis iis
gymnasiis, et simul memor illius visi, quod Byzantii
divinitus contigisset, et exhortationis, Athenas contendebat,
comitatus eloquentiae et philosophiae praesidibus Diis,
bonisque geniis. Ut enim germana et integra successio
Platonis conservaretur, deducitur a Diis ad
philosophiae praesidem, ut manifeste declararunt sui adventus
initia, et omnia divinitus excitata, quae aperte illi
praesagiebant illud munus a patre sive Deo, et hoc
caelitus futurum suffragium successionis. Nam ut ad
Piraeum appulit, idque civibus esset nuntiatum, Nicolaus,
qui post in arte dicendi floruit, tum vero studebat apud
Atheniensium magistros, descendit ad littus tanquam
ad notum aliquem, excepturus illum, et hospitio
velut civem recepturus; erat eum Nicolaus quoque Lycius; itaque deduxit ad civitatem. Ile vero, cum ex
itinere lassitudinem sentiret, ad sacellum Socratis, cum
nondum sciret nec audivisset, quod aliquo eo in loco
Socrates coleretur, rogavit Nicolaum, maneret ibi
paulisper atque consideret, et, si posset alicunde, aquam
sibi ministraret, laborabat enim, ut dicebat, magna siti.
Statim ille, idque non aliunde, quam ex eo ipso
consecrato loco, curabat adferri, neque enim procul aberat
fons statuae Socratis. Bibenti tum ei, Nicolaus, idque
tum primum considerans, Omen hoc est, inquit, quod
in sacello Socratis consederis, et inde primam aquam
Atticam biberis. Tum ille consurgens atque exhibita
reverentia, ad civitatem pergebat. Cum iam ad arcem
pervenisset, ianitor adfuit ad introitum, repagula
foribus obditurus, ut etiam ad illum diceret (ipsius autem
hominis verba referam): Certe, nisi venisses, clausissem.
Et quod potuit omen esse manifestius, quodque minus
Pollete, vel Melampode, vel similibus egeat
interpretibus?
XI.
Sed hic quoque despiciens Rhetorum scholas,
quamvis ab le admodum expeteretur, ac si ob eam
ipsam causam venisset, incidit in principem
Philosophorum Syriarum, Philoxeni filium. Erat in eo simul
congressu Lachares, vir multum in philosophia versatus,
et in ea studiorum huius Philosophi socius, in
eloquentia vero tanta erat admiratione, quanta Homerus in
arte poetica. Ille igitur, ut dixi, simul aderat. Iam
erat autem crepusculum vespertinum, dumque inter se
loquerentur, sol occidebat. Luna vero ab interlunio
primum apparere coeperat. Quare salutato hospite,
tanquam iuniorem conabantur a se dimittere, quo
videlicet esset integrum, ut ipsi seorsim Deam adorarent.
At ille non longo spatio progressus, conspicatus ipse
quoque ex eadem domo lunam apparere, depositis ibi,
quae habebat, calceamentis, illis inspectantibus, Deam salutabat. Hic Lachares vehementer admiratus
adolescentis fidentiam, alloquens Philosophum Syrianum;
Hoc est illud, inquit, quod divine dixit Plato de
magnis ingeniis: Hic, inquit, aut magnum dabit bonum,
aut quod est et contrarium. Atque talia quidem, ut de
multis pauca reseram, Philosopho signa divinitus
contigerunt, cum primum Athenas venisset.
XII.
Syrianus autem illum deducit ad magnum
Plutarchum, Nestorii filium, qui cum vidisset adolescentem
nondum annos viginti natum, audivissetque illius
amorem ac desiderium philosophicae vitae, magnopere iW
placuit, sic ut eum continuo studii philosophici
participem fecerit, quamvis aetate pene prohiberetur: erat
enim iam valde senex., Praelegit igitur huic Aristotelis
quidem de anima commentarium, Platonis autem
Phaedonem. Hortatusque est eum Magnus, ut ea
conscriberet, quae dicerentur, usus adolescentis ambitione,
tanquam instrumento, cum diceret, siquidem ea
scholia absolvisset, suturum, ut etiam Procli commentaria
in Phaedonem serrentur. Et cum adolescentem alias
plurimum amaret, quod eius ad optima quaeque
sudium cognovisset, tum etiam filium vocitabat, ac
domesticum habuit. Ut autem perquam temperantem
vidit ab animalibus, hortatus est, ne ab iis in
universum abstineret, quo etiam corpus functiones naturales
obire posset. Idem quoque Syriano de ratione victus
adolescentis commendabat. At ille seni respondet, ut
nobis retulit divinum illud caput (scilicet Proclus): Sine
illum discere, quae volo, cum ea frugalitate, ac tum,
si voluerit, moriatur. Tantam habuerunt eius, in
omnibus rebus, magistri curam. Senex autem circiter
biennium post illius adventum vixit, et moriens adoles
Icentem suo successori Syriano commendavit,
quemadmodum et Archiadam, nepotem suum; ille vero cum
eum suscepisset, non tantum in literis multum ivvit, sed etiam domesticum, quod ad caetera, et vitae
philosophicae socium sibi ascivit, cum eum talem
invenisset, qualem iam diu quaesisset auditorem et
successorem, et qui plurimis literis » humanis divinisque,
percipiendi aptus esset.
XIII
Itaque breviore quam biennii spatio omnia
Aristotelis opera una cum eo perlegebat, Logica, Ethica,
Politica, Physica, itemque scientiam theologicam. In
his vero satis institutum, ut quibusdam tirociniis
parvisque mysteriis, ad ipsam Platonis deduxit sacram
disciplinam, et ordine id quidem, neque, quod aiunt,
transcendenti pede. Utque spectaret apud eum vera
mysteria, curavit, animi non caliginosis oculis, et
mentis integra et ab omni labe purissima speculatione.
Atque ille quidem die noctuque vigiliis, exercitationi
ac studio incumbens, cum ea quae dicerentur
compendiose, adhibito suo iudicio, conscriberet, tantum exiguo
tempore prosecit, ut annum agens vigesimum octavum
cum alia multa conscripserit, tam illa in Timaeum vere
concinna et eruditionis plena commentaria. Ex
eiusmodi vero institutione mores quoque magis
ornabantur, cum, ut scientia, sic etiam virtutibus proficeret.
XIV.
Civiles etiam virtutes assequebatur ex Aristotelis
libris politicis, et Platonis de legibus et de rep. Sed
ne in his contemplando tantum versari, nihil autem
videretur operis aggredi, postquam ipse remp. tractare
impediebatur, quod in maioribus occupatus esset,
adhortabatur ad eam virum religiosum Archiadam, simul
instituens, et exponens illi politicas virtutes ac
rationes. Et quemadmodum qui currentes incitant, sic eum
hortatus est, ut in sua civitate universae resp. in
commune praeesset, et in singulos privatim beneficia
conferret, secundum omnes virtutes, praecipue vero iustitiam. Et re ipsa sui aemulationem in eo excitabat,
cum suam illi liberalitatem circa divitias et
magnificentiam declararet largiendo iam amicis, iam
propinquis, et hospitibus, et civibus, et cum se nunquam ab
avaritia vinci ostenderet, et ad opera publica non
pauca conferret. Moriens autem haeredes Archiadae
substituebat civitates, suam patriam et Athenas.
Archiadas vero tantus amator veri cum ex domestica suorum
consuetudine, tum ex huius amicitia extitit, ut nostri
homines, si quando velint illius mentionem facere, non
aliter quam: religiosum, Archiadam celebranti voce
nominent.
XV.
Ipse quoque Philosophus consultationes civiles
agitabat, cum publicis conventibus, ubi de republica
ageretur, interesset, sententiasque dicebat prudentissimas,
et cum principibus de iure conserebat, eosque non
hortabatur modo, sed quodam modo ea auctoritate
philosophica compellabat, ut suum cuique tribuerent. Hae
bebat etiam publice quandam de moribus Principum
curam, utque sobrie imperarent, non tantum oratione,
verum et exemplo quo per omnem vitam docebat, cum
ipse velut exemplar temperantiae caeteris esset. Civilis
autem fortitudinis specimen prorsus Herculeum edidit.
Nam cum esset in ipsum quasi pelagus et maximas
negotiorum tempestates delatus, spirantibus ex adverso
integerrimae vitae ventis furentibus, graviter hic vir
et constanter, quantumvis periclitatus, vitam suam
traduxit. Et cum esset aliquando violentorum hominum
perniciosa sibi et periculosa improbitate multum
exercitatus, Athenis relictis, ne sato adversaretur, iter
instituebat in Asiam, idque non sine magno suo bono: ut
enim eius quoque loci antiquiorum rituum, quos adhuc
retinuissent, non imperitus esset, hanc illi Deus
prosecutionis praebuit occasionem. Nam et ipse, quae apud
eos essent, diligenter cognoscebat, et li, et quid longi temporis intervallo neglexissent, docebantur,
Philosopho nimirum, quae ad Deos pertinerent, accuratius
reserente. Cumque hace omnia faceret et secundum ea
viveret, tamen usque adeo latebat, quantum ne
Pythagorei quidem, qui praeceptum hoc auctoris sui, date
βιώσας, inconcussum servant. Anuum vero tantum
versatus in Lydiae partibus, rediit Athenas providentia
Deae philosophiae praesidis. Sic autem in eo fortitudo
quoque, natura primum, tum consuetudine, postea
doctrina, quae rerum causas explicat, perficiebatur.
Item alio:modo re ipsa, quem haberet usum in
administranda republica, declarabat, dum proceribus literas
scriberet, atque ita civitates universas afficeret beneficio.
Huius mihi testes sunt illi, in quos ea collata suerunt,
tum Athenienses, tum Argivi, tum alii aliarum
gentium.
XVI.
Quin et studia literarum hac ratione plurimum
promovebat, eorum qui literas tractabant curam
suscipiens, principesque poscens stipendia, et ut cuique pro
dignitate praemia decernerentur. Atque haec quidem
non temere nec ad gratiam faciebat, sed eos ipsos, quod
erat sibi magnopere curae, cogebat, ut in sua quisque
professione diligentissime versaretur, ipse singula eorum
perquirens et expendens. © Erat enim omnium satis
instructus index. Quod si quem negligentius suum
studium.tractave comperisset, acerrime reprehendebat: sic,
ut etiam vehementissimus videretur, et ambitiosissimus,
eo quod vellet simul et posset omnia recte diiudicare.
Et erat sane gloriae cupidus. Verum non erat id in
eo, ut in plerisque, vilium, propterea quod ad bona
tantum respiciebat atque virtutem. Ac fortasse ne
fieret quidem in hominibus quidquam praeclarum
absque hac animi concitatione. Sed et erat vehemens: ne
id quidem negabo. Verum tamen erat simul etiam
lenis, nam facillime placabatur, et vel momento suam iram demonstrabat esse ceream. Eodem enim sere
tempore et in reprehendendo, ut ita dicam, totus
esserebaAor, et ut ilis ipsis benefaceret, eorumque nomine
intercederet apud principe, animi quadam naturali
coniunctione commovebatur et quasi societate doloris,
XVII
Opportune quidem et hoc illius naturalis
coniunctionis animi cum aliis peculiare exemplum in mentem
mihi venit. Neque enim arbitror de quoquam
hominum tale suisse relatum. Nam cum esset inexpertus
coniugii et liberorum (propterea quod nec desideraret,
cum enim offerrentur complures nobilissimae et
ditissimae, quas ducere potuisset, tamen ab his omnibus, ut
dicebam, liber) tanta cora in familiares et omnes
amicos corumque uxores et liberos extitit, ac si communis
aliquis pater, illisque causa nascendi fuisset.
Singularem enim cuiusque etiam vitae curam gerebat. Nam si
quando necessariorum aliquis morbo detentus esset,
primum quidem Deos enixe pro eo supplicabat, cum
sacrificiis, tam etiam hymnis, deinde aegrotanti promptus
aderat, convocabat medicos, urgebat, ut, si quid ab arte
profici posset, quam citissime experirentur, ipse
nonTiunquam inter medicos singulare quippiam proserebat,
et ita tam quidem multos ex magnis liberavit periculis.
Quanta vero 'suerit illius etiam erga servos, quibus
plurimum usus erat, humanitas, qui vult, ex testamento
beati viri potest intelligere. Ex omnibus familiaribus
inprimis amabat Archiadam eiusque cognatos, eo vero
potissimum nomine, quod genus duceret a Plutarcho
Philosopho, deinde propter Pythagoricam amicitiam,
quam com Archiada constitueras, quum illius et
studiorum socius et praeceptor esset. Quod alterum genus
amicitiae ex duobus his, quae superius paucis attigimus,
firmissimum inter illos praestantissimumque suisse
videtur. Nihil enim volebat Archiadas, quod non vellet
etiam Proclus, nec vicissim hic, quod non Archiadas.
XVIII.
Sed iam virtutis politicae generibus, quae sunt veris
inferiora, imposito suo sine, inque amicitia terminatis,
ad purificantes virtutes transeamus, diversas a politicis.
Quamvis illae quoque in eo versentur, ut animum
quodammodo purgent, et, quoad eius fieri potest, efficiant,
ut quasi solutus ac liber prospiciat humanis rebus,
habeatque cum Deo similitudinem quandam, qui sinis est
optimus animi. Atqui non eodem modo omnes
separant, verum aliae magis, aliae minus. Quandoquidem
et politicae sunt quaedam purgationes, quae suos
possessores, etiam dum hic manent, exornant, melioresque
efficiunt, regentes ac moderantes et iram, et
cupiditatem, et omnes denique affectus, et salsas opiniones
tollentes e medio: illae vero, quae sunt his superiores,
purificantes, in universum separant ab hac corporis massa
vere plumbea et ab huius mundi rebus efficiunt facilem
discessum. Quibus etiam ipsis hic Philosophus studuit
per omnem vitam, qua est in Philosophia versatus, cum
et oratione doceret, qualesnam essent, quoque modo
parentur homini, et suam ipse maxime vitam ad eas
institueret, et ea subinde faceret, quibus animus separatur,
noctu et interdum deprecationibus ac lustrationibus, et
aliis usus purificationibus, tum ab Orpheo, tum a
Chaldaeis institutis, et impigre unoquoque mense: ad
mare descenderet, eodem nonnunquam etiam bis aut
ter. His:autem exercebatur non tantum in vigore
aetatis, sed etiam sub occasum vitae, eamque perpetuo
consuetudinem, tamquam statuta quaedam, observabat.
XIX.
Cibi vero potusque necessariis voluptatibus
utebatur, tantum ut morbos evitaret, neque ab iis
infestaretur; erat enim in his multo frugalissimus: imprimis ab
animalibus abstinentiam amabat. Quod si quando
tempus accidisset, quo vehementius, ut ea comederet, invitaretur, tantum degustabat, et parce atque delibantis
more. Sacris autem in honorem matris Deum a
Romanis, vel etiam prius a Phrygibus celebratis se
purificabat singulis mensibus, Aegyptiorum nefastos dies
diligentius observabat, quam illi ipsi, ac insuper certis
diebus peculiariter ieiuniis vacabat propter aliquas
apparitiones. Mesis quoque ultimo die ieiunium ne pridie
quidem caenaturi, instituebat. Novilunia vero quam
splendide quamque sancte celebraverit, et omnium sere
gentium insigniora festa secundum culusque patriae
morem sacrificiis rite peregerit, et ex his non, ut plerique,
otii ceperit occasionem, aut intemperantiae, sed
precum assiduarum et hymnorum avtque similium,
declarant ipsius hymni, qui non tantum eorum, quos Graeci
venerantur, laudes continent, sed etiam Marnam
Gazaeum celebrant, et Aesculapium Leontuchum
Ascalonitem, et Theandritem alium, quem Deum Arabes
magna veneratione prosequuntur, et Isidem, quae colitur
Philis, ac denique alios omnes. Etenim hoc erat illi
valde familiare, ut semper diceret religiosissimus ille vir,
decere Philosophum, non unius cuiusdam civitatis}
neque certarum tantum gentium institutorum ac rituum
curam gerere, sed esse in universum totius mundi
sacrorum antistitem. Sic itaque purus et sanctus erat,
quantum ad temperantiam attinet.
XX.
Dolores autem declinabat. Quod si quando
accidissent, leniter perferebat, eoque minuebat eos, quod non
id etiam, quod esset in se optimum, simul doloribus assi
ceretur. Animi fortitudinem in his postremus morbus
satis ostendit. Cum enim eo premeretur, torquereturque
gravissimis cruciatibus, depellere tantos dolores
conabatur. Quamobrem saepe iubebat nos hymnos dicere, qui
cum dicebantur, omnino remissio doloris erat et sedatio
quodque magis mirum est, meminerat eorum quae
audiebat, quamvis oblitus omnium pene rerum humanarum, resolutione corporis ingravescente. Nos enim
cum dicere coepissemus, ile supplebat hymnos, et
Orphei carmina complura, nam haec erant, quae
praesentes recitabamus. Nec vero tantum in malis corporis
perserendis tam constans erat, sed adhuc multo magis in
his, quae extrinsecus infortunia contingebant, quaeque
videbantur praeter expectationem evenire: ut etiam de
singulis, quae accidissent, ea diceret, Haec talia sunt,
Consueta sunt. Quae mihi videtur, aut tum potius
videbatur memorabilis esse sententia, et huius Philosophi
animi magnitudinis evidens argumentum. Iram, quantum
posset, prohibebat, ut vel omnino non concitaretur,
vel ratio saltem non consentiret, sed praeter voluntatem
altera animae rationis expers facultas, modice tamen et
leviter, commoveretur. Quod ad venerem attinet, ea
secundum naturam utebatur, sed ita nimirum, ut non
ultra phantasiam procederet, eamque levissimam.
XXI.
Ita ex omnibus partibus se ipsum colligens et ad
sese recipiens anima beati viri, a corpore quodammodo
discedebat, dum adhuc eo contineri videretur. In ea
suit enim prudentia, non ut civilis, quae versatur in iis
bene administrandis, quae vel hoc, vel alio modo se
habere possunt, sed ipsa per se sincera, in contemplanda
scilicet, seque in se ipsam convertendo, nec uspiam
consentiendo corpori. Fuit in eo temperantia, quod mala
non attingeret, et ne mediocriter quidem afficeretur, imo
prorsus ab omnibus affectibus liber esset. Fuit denique
fortitudo, quod non metuerit suum a corpore discessum.
Ratio vero et mens cum m eo principatum obtinerent,
facultates autem inferiores se non amplius opponerent
iustitiae purificanti, vita illius omnis ornabatur.
XXII.
Hoc quoque virtutum genere absoluto feliciter et
superato, veluti per gradum summum mysticumque
progressus faciens ad virtutes maximas et
consummatissimas ascendit, duce usus felicitate naturae et
institutione ad sscientiam comparata. Iam itaque purgatus
defaecatusque et nativitatis suae victor, susque deque habitis
vanis sapientiae thyrsigeris ac iactatoribus, ipse adyta
eius feliciter penetravit, et contemplator factus est vere
beatorum quae illic sunt spectaculorum. Non amplius
prolixis dissertationibus aut demonstrationibus indigens
ad colligendam sibi illarum rerum scientiam, sed
simplici contemplatione fruens mentisque actu spectans
exemplar mentis divinae, assecutus virtutem, quam nemo
proprie satis prudentiam dixerit, rectius sapientiam, aut
si quod est nomen aliud magis venerabile. Ad cuius
praescriptum opere ac re ipsa Philosophis omnem
quidem Theologiam Graecorum Barbarorumque, et quae
tabularum commentis adumbrata elt, facile perspexit,
et in usum eorum, qui volunt et possunt assequi, in
clarissima luce posuit. Singula vero divinius interpretatus,
ostendensque inter illa consensum, omnibus antiquiorum
scriptis pervestigatis, quicquid in illis genuini saporis
generalique consensu comprobatum ostendis, non sine
iudicio adscivit; si quid ventosum et vanum reperisset, ea
omnino reiecit, utpote vitiosa. Quaeque recte positis
adversa fronte occurrerent, haec diligenti instituto
examine fortiter convellit, et in conventibus egregie simul
et perspicue quaeque tractans, et in libris cuncta
describens. Vir enim ad miraculum laboriosus uno saepe die
quinas, interdum etiam plures lectiones absolvit, scripsit
etiam plurima, ad septingentorum saepe versuum
multitudinem. Ad alios praeterea Philosophos convenit,
eorumque consuetudine usus est, et iterum vespertinos
coelus cum illis celebravit, cessans a labore
scribendi, et haec quidem universa executus est ita, ut nec Deos de nocte quoque colere cessaret exsomnis,
solique orienti, culminanti et occidenti assidue
supplicaret.
XIII.
Plurium placitorum ipse primus auctor extitit,
quae ante illum nemini in mentem venerant, tam in
rebus naturalibus quam intelligibilibus ac divinioribus.
Primus ille docuit, esse genus quoddam animarum
pollentium facultate plures simul species contemplandi,
quod medium nempe posuit non sine verisimilitudine
inter mentem consertim atque uno veluti intutu omnia
intelligentem, et animas versus unicam speciem tantum
aciem dirigere valentes. Quod si quem iuvat scripta
illius percurrere, longe plura dogmata illi peculiaria
offendere licebit, quae ego quidem iam recensere
praetermisi, ne singula persecutus: nimis in longum
producerem orationem. Qui vero illa quae dixi scripta evolvet,
facile sentiet, etiam ea, quae, superius de eo narravimus,
verissima esse omnia, multo magis vero, si quis ipsum
novit ac de facie vidit, audivitque interpretantem et
vacantem praestantissimis dissertationibus, Platonicaque et
Socratica dogmata annuis scholis persequentem. Neque.
divinae inspirationis expers suisse videtur, sapientissimo
enim ex ore verba protulit simillima candidissimae ac
confertissimae nivi, ita ut splendore oculi fulgere
viderentur, et reliquus eius vultus divina luce resplenderet.
Hine cum ei docenti aliquando et interpretanti
supervenisset vir magni in rep. nominis Rufinus, veritatis
studiosus et alioqui dignus veneratione, caput
Procli lumine circumfundi sensit, cumque Philosophus finem
interpretationi imposuisset, Rufinus assurgens eum
adoravit, divinaeque quam observaverat visionis
testimonium iuratum ipsi perhibuit. Ab eodem Rufino
plurimum auri ei tunc oblatum est, cum sinito belli periculo ex Asia reversus fuisset. Verum Proclus hoc
quoque munus sprevit, neque ulla ratione voluit recipere.
XXIV.
Sed ut ad ea quae nobis initio proposuimus
revertamur, postquam de contemplatoria Philosophi
sapientia, etsi parum pro dignitate, disseruimus, consequens est,
ut iam quoque dicamus de iustitia, quae ad hoc virtutum
genus pertinet. Neque enim haec similiter, uti illae, de
quibus antea diximus, in distributione aut proportione
versatur: removeri etiam aeque debet genus iustitiae
erga se ipsam agentis, quo ad rationalem animam
duntaxat omnia diriguntur. Solum enim illi, de qua iam
agimus, proprium est ad mentem et Deum actiones
singulas unice referre. Quod eximia prorsus ratione
Philosophus fecisse intelligitur. Etenim vix a diurnis
laboribus requiescens somnoque corpus reficiens, ac sorte
ne tum quidem vacavit a meditando et contemplando.
Certe somno quam maturrime veluti quodam animae
torpore excusso, cum nondum ipsum vocaret
precationum tempus, quod non magna pars noctis elapsa erat,
solus atque in lecto recumbens vel hymnos composuit,
vel dogmata examinavit et rimatus est, quae surgens
interdiu tradidit literis.
XXV.
Simili ratione temperantiam quoque hisce
virtutibus affinem est consectatus, quae consistit in animae
ad mentem conversione, aliis antem rebus quibuscunque
nec tangi se nec moveri patitur. Denique persecta
quadam ratione adiunxit sociam fortitudinem, summa ope
adspirans ad illam libertatem, quae ignorat omnes
passiones, quamque observavit natura inesse ei quam
contemplabatur menti divinae: atque adeo per omnia non hominis quantumvis probi vitam degit, ad quam, ut
ait Plotinus, etiam virtutes politicae deducere possunt,
verum hac longe post se relicta, eam cum alia quadam
illaque longe perfectiore Deorum immortalium
permutare aggressus est: his enim, non hominibus virtute
praeditis, similis evadere gestiebat.
XXVI.
Istas porro virtutes iam sibi familiares reddidit,
cum etiamnum frequentaret Philosophum Syrianum,
commentariosque veterum evolveret atque
persequeretur. Orphicae vero et Chaldaicae theologiae exigua
quaedam elementa ac veluti semina bibit ex ore
praeceptoris, quia ipsi integram haud suit Orphei
carmina magistrum interpretantem auscultare. Syrianus
enim Proclo et Domnino, qui Syrus natione
Philosophus ac Syriani: itidem postea successor suit, alterutra
se horum, vel Orphica vel oracula, expositurum,
optione illis relicta, receperat. At enim hi duo minime
inter se in eligendo conspirarunt: Domninus enim
Orphei carmina sibi, Proclus oracula exponi malebat,
quod tamen ipsum persectum minime est, quia non diu
postea in vivis superesse desiit magnus ille Syrianus.
Itaque primis, ut diximus, adminiculis ex praeceptoris
ore haustis, ad scriptos eiusdem in Orpheum
commentarios summa cum cura incubuit, Porphyriique ac
Iamblichi copiosis in oracula et similia scripta
Chaldaeorum lucubrationibus, tam ipsis oraculis assidue
innutritus, quantum homini licet, prosecit ad fastigium
summarum virtutum, quas divinus ille Iamblichus
praeclare prorsus ac divine theurgicas solebat appellave.
Expositionibus itaque Philosophorum, qui aetate eum
praecesserant, colligendis non sine exquisite iudicio
insudavit, tum alia doctrinae Chaldaicae capita et
sententias, ac praestantissimos quosque in divina oracula commentarios in unum contraxit, quinquennio integro ld.
opus absolvens, de quo hoc etiam divinum somnium
somniavit. Visus ipsi est per quietem adesse magnus
Plutarchus, affirmans, cum tot annos victurum, quot in
oracula tetrades sive quaterniones composuisset. Horum
ille postea numero inito, septuaginta esse deprehendit.
Quod vero divinum suerit hocce somnium, facile
ostendit, in extremo vitae ipsius, rei eventus.§ Quinque
enim et septuaginta annos vivendo attigit, ut supra
etiam diximus, quinque vero postremis non amplius
viribus integris usus est. Duriore siquidem illo ac vix
tolerabili diaetae genere crebrisque lavationibus et tot
inediis debilitatum corpus, optime alioqui a natura
affectum, post septuagesimum aetatis annum exactum
languere coepit, ut in omnibus expediendis longe esset
quam ante remissior. Orationi tamen et componendis
hymnis neque ita comparatus vacare destitit; scripsit
itidem nonnulla et cum amicis versatus est, sed in
sin_ gulis pristinas vires desideravit. Hinc somnii memor
miratus est, et septuaginta duntaxat annos vixisse le
passim dixit. Tam infirmo autem corpore cum
uteretur, alacriorem illum maxime ad interpretanda scripta
reddidit Hegias quidam iuvenis, qui a teneris iam
egregia avitarum omnis generis virtutum signa prae se
serebat, et sane unus erat aureae illius a Solone catenae.
Hic Proclo Platonicam aliasque theologias tradenti
adhaesit diligentissime: Proclus vero aetate iam provectus
scriptis suis cum adolescente communicatis non
mediocriter lactatus est, postquam intellexit, cum in quovis
genere doctrinae cubitales prosectus facere. Atque haec
de apparatu Philosophi in Chaldaica oracula breviter ac
strictim dicta sunto.
XXVII.
At ego, lectis quodam tempore apud ipsum
versibus Orphei, auditisque inter eius commentationes non
modo iis, quae apud Iamblichum ac Syrianum
occurrunt, sed pluribus etiam aliis reconditam theologiam
sapientibus, Philosophum rogavi, ut nec haec divina
carmina inexplanata relinqueret. Tuli vero responsum,
eundem saepius de scribendis in Orphica commentariis
cogitantem graviter prohibitum suisse non uno somnio.
Visus nempe illi adesse Syrianus, qui minis adhibitis a
proposito eum deterreret. Aliis igitur machinis illum
aggressus oravi, ut saltim quae in magistri libris
praecipue ei probarentur, adnotaret. Quod cum persuasus a
me fecisset doctor optimus et in fronte singulorum
(Syriani) commentariorum nonnulla annotasset, hinc nata
est nobis horum omnium collectio, atque adeo in
Orpheum: scholia et commentaria non parvae molis,
quamquam in universam illam divinam Poesin atque integras
Rhapsodias Sapiens idem praestare Proclo non fuit
integrum.
XXVIII.
Quandoquidem vero, ceu dictum esi, incredibile
harum rerum studium maiorem illi perfectioremque
virtutis theurgicae gradum conciliaverat, hinc nou
amplius in contemplatoria substitit, neque alterutro
genere duplicium in divinis proprietatum contentus,
mentem duntaxat et cogitationem in praestantiora
exeruit, sedet alterum genus iam curavit: diviniore
quidem illa nec civili amplius, de qua supra actum suum,
ratione. Chaldaeorum enim coetibus ac colloquiis,
divinisque et sermone melioribus circumrotationibus usus
est, quibus perceptis significationes illorum ac reliquum
usum perdidicit ex Asclepigenia, Plutarchi filia. Ila
enim sola tum servabat a Nestorio usque per patrem traditam sibi magnorum Orgiorum universaeque
disciplinae theurgicae notitiam. Antea quoque Philosophus
Chaldaicis lustrationibus rite atque ordine purgatus
lucidis Hecates phasmatis ipse epoptes interfuit, cuius rei
in commentario quodam suo ipse alicubi facit
mentionem. Sed et ivnge quadam sive sphaerula Hecatica
opportune motitata imbres deduxit, et Atticam
infausto aestu liberavit, Terrae quoque motus politis fascinis
inhibuit, et tripodis fatidicae exprimentum virtutis
cepit, et de sua ipsiusmet sorte versus fudit. Annum
agens quadragesimum hos sibi versiculos dicere per
quietne visus fuit:
Immortalis tibi est, qualia super aethera., Splendor,
De sonte exiliens divini luminis igneo.
Secundum autem a quadragesimo annum auspicatus, hosce visus sibi es versus alta voce pronunciare:
Ecce anima flammas divini exaestuat ignis,
Ac mentem pandens ad lucida sidera fertur.
Ignea et ipsa, tenere fremens coelestia Tempe.
Praeterea ad catenam Mercurialem pertinere se viso perspicuo intellexit: et Nicomachi Pythagorei animam ipsi contigisse » somnium aliquando fecit fidem.
XXIX.
Quod si mihi prolixo esse placeret, plurimas
beatissimi illius viri operationes theurgicas referre possem,
eX quarum infinito numero unam duntaxat hoc loco
memorabo, sane miram auditu. Asclepigenia,
Archiadis et Plutarchae filia, Theagenis vero, cui nos plura
beneficia in acceptis reserimus, uxor, cum etiamnum
puella esset atque in parentum familia aleretur, in
morbum gravissimum et a medicis incurabilem incidit.
Archiades, qui in hac sola spem generis sui habebat
repositam, aegerrimo animo ferre, lugere, ut par erat.
Medicis vero desperantibus, quod in rebus maximi momenti facere consueverat, ad supremam ancoram
confugere, hoc est, Proclum Philosophum velut optimum
servatorem adire eique assidue instare, ut pro filia sine
cunctatione precibus suis.apud Deum intercederet. Hic.
itaque, assumto secum Pericle Lydio, viro non minus
dignissimo Philosophi nomine, Aesculapii templum
petiit pro aegrotae salute ibi Deum oraturus. Hoc enim
numine tunc temporis civitas feliciter fruebatur, et
Dei Servatoris templo adhuc integro minimeque
vastato gaudebat. Simulac igitur Proclus antiquo ritu
oraret, magnam puella mutationem morbique sui
levamentum extemplo sensit, nullo quippe negotio illam
Aesculapius sanitati restituit utpote Deus. Sacris
finitis, ad Alclepigeniam Proclus convenit, morbique malis,
quae eam ante vexaverant, liberatam ac sanitate iam,
utentem deprehendit. _Caelerum universum hoc
negotium a Proclo peractum est clam plerisque aliis, atque
ita ut perscrutari conantibus nullum rei indicium
praeberet. Ad quod ipsum aedibus, quas inhabitabat,
maxime commodis utebatur. Nam praeter alias fortunas
domus quoque illi suit aptissima, quam pater eius sive,
praeceptor Syrianus, et avus (ita enim ipse vocare eum
non dubitabat) Plutarchus quondam inhabitaverat,
vicinam Aesculapii sano, a Sophocle celebratissimo, et
aedi Liberi, quae est prope theatrum, prospicientemque
versus arcem summam Minervae aut saltim ab illa
conspiciendam.
XXX.
Quantum vero ab ipsa praefide sapientiae Dea
Minerva adamatus suerit Proclus, abunde docet genus
vitae philosophicum, quod ipsa suadente delegit, idque
tanto cum successu, ut hactenus ostendimus. Sed et
ipsa hoc manifesto demonstravit, cum imago eius in
Parthenone sive templo eo usque dedicata ab iis, qui sanctissima quaevis atque immota loco movere non
dubitant, tolleretur. Visa enim Philosopho per somnium
adesse mulier honesta forma, quae moneret aedes quam
citissime instruere, Dominae siquidem Minervae,
inquit, apud te commorari placet. Quam porro gratus.
ac familiaris Aesculapio suerit, praeter ea, quae paulo
ante narravimus, nobis persuasit,; quod in supremo
morbo suo eiusdem Dei sensit praesentiam. © Medius
enim inter somnum ac vigilias constitutus vidit
draconem capiti suo obrepentem, ex quo morbus ipsi
remissionis initium fecit, atque ita ex hac visione allatum
est quoddam aegritudini illius lenimentum, adeo ut
sanitati integrae restitutum suille credibile sit, nisi
desiderium, quo ducebatur, atque expectatio ingens
mortis hoc prohibuisset, vel ipse corpus suum diligentius
curare non susque deque habuisset.
XXXI.
Sed et hace quoque digna quae memorentur
retulit, non quidem sine lacrymis prae condolentia.
Veritus enim suerat aucta aetate, ne arthritis patri infesta,
qui morbus frequenter amat soletque in liberos a
parentibus derivari, sibi quoque molestiam crearet. Neque
hoc, ut videtur, citra causam extimuit. Iam enim
antea, id quod prius narrandum a nobis erat, doloribus
eiusmodi ustulatus est, cum aliud quoddam mirum ipsi
accidit. Ex praescripto cuiusdam, quem consuluerat,
pedi laboranti imposuit emplastrum, quod, dum in lecto
iacet, avis inopina advolans eripuit. Fuit certe hoc
omen Proclo divinum ac vere salutiferum, quod etiam
in suturum illi,' ut bono animo esset, suadere poterat.
Verum hic, ut iam dixi, nihilo secius timore morbi
angebatur. Supplicavit igitur Deo hoc nomine,
oravitque eum, ut evidentius ab illo doceretur: quo facto cum
obdormisset, vidit (audax quidem elt tale aliquid vel mente concipere, audendum tamen neque
extimescendum, quo veritas in lucem proseratur) Epidaurium ad
se accedentem, accuratiusque contemplantem ipsius
crura, nec prae humanissimo amore dedignantem gemma
osculo contingere. Quo viso Proclus per omnem vitam
deinde,bono anima suit et ad extremam senectutem
nullis amplius eiusmodi doloribus vexatus elt.
XXXII.
Deus insuper, qui ab Adrottenis colitur, non
minus perspicue demonstravit, quam familiariter coleretur
ab illo viro Diis carissimo: ipsi enim templum
frequentanti non semel benevole se videndum praebuit.
Cumque dubius haereret et scire vellet, quis Deus vel
quinam isto in loco degerent colerenturque Dii, quia
non eadem sententia incolarum ea de re obtinet, aliis
opinantibus, Aesculapii ibi templum esse, ac de hoc per
varia signa persuasis: nam certe et voces in illo luco
exaudiri dicuntur et mensa Deo consecrata est, et
oracula de sanitate recuperanda redduntur passim, et ex.
gravissimis vitae periculis miraculo liberantur
accedentes: aliis contra existimantibus, Dioscuros illo in loco
versari, quia suerant, qui in via quae Adrotta versus
tendit binos iuvenes videre sibi visi erant forma
pulcherrimos et iu equis celerrime vectos, dicentes se ad
templum properare; hos ora quidem sive vultus
referre hominum, statim autem fidem factam esse, quod
divinior praesentia suerit; cum enim ad templum iam
homines accessissent, iisdem nihil tale sciscitantibus et
circa sacra occupatis iuvenes iam memoratos apparuisse,
sed mox iterum visui eorundem: se subtraxisse: circa
haec itaque cum dubius, ut dictum est, haereret
Philosophus, neque narratis fidem negaret, rogassetque Deos
ipsius loci indigetes, ut se ipsos, quinam essent,
manifestare dignarentur, visus ei es per somnium Deus adesse ac perspicue haec ad ipsum prosari: Quid vero?
Nonne inaudiisti de Iamblicho docente, qui duo isti essent,
Machaonemque ac Podalirium celebrante? Tanta
insuper beatum nostrum benevolentia dignatus est Deus,
ut, veluti qui in theatris laudes aliorum decantant, sic
et ipse se stiterit, voceque clara et habitu composito,
protensa dextra (quidni vero ipsa verba numinis referre
iuvat ?) exclamare non dubitaverit: Proclus decus
civitatis. Quodnam vero potest esse aliud maius
testimonium de beatissimi huius viri amicitia cum Deo?
At ille quidem propter insignem sympathiam, qua Diis
coniungebatur, nunquam lacrymas potuit continere,
cum huius apud nos rei mentionem fecit, divinumque
de se encomium commemoravit.
XXXIII.
Quod si velim singula similiter prosequi et referre
de familiaritate eiusdem cum Pane Mercurii F., de
frequentibus benevolentiae documentis ac multiplici ope,
quam numen istud Proclo Athenis ferre dignatum est,
praeterea de felicitatis genere prorsus singulari, quod a
matre Deum ipsi obtigit, et in quo potissimum
triumphare ac gaudere solebat, sorte lectoribus multa temere
dicere, aliis incredibilia proferre videbor. Multa enim
et magna suerunt quotidie Deae in ipsum bene facta et
dicta, quae cum innumera sint et inaudita, nec ipse
accurata memoria in praesenti teneo. Quod si quis
desiderat etiam in his qualis suerit cognoscere, eius
librum de matre Deum evolvat oportet, ex quo intelliget,
Philosophum non absque divina ope omnem Deae illius
theologiam in lucem protraxisse, et praeterea,
quaecunque cum de eadem tum de Atti in sabulis aguntur
dicunturve, philosophico more explicasse, ut cessent
denique posthac aures turbari perceptis lamentationibus
caeterisque quibus illa personant plenis mysterii.
XXXIV.
Postquam igitur virtutem Procli etiam
theurgicam eiusque actiones ac quae feliciter illi circa eandem
evenerunt percurrimus, ostendimusque, eum quovis
genere virtutum non minorem extitisse, qualem certe
virum per longissima tempora non conspexere
mortales, superest, ut finem orationi de illo nostrae
imponamus. Fuit enim iam tum nobis non principium
sermonis duntaxat, neque, quod elt in proverbio, totius
dimidium,, sed ipse totus integer. A Philosophi enim
felicitate facto initio, per eandem progressa oratio
nostra ad illam nunc iterum redit, postquam exposuimus
quae viro egregio a Diis providentiaque concessa suere
bona, auditas prompte preces, et visas species Deorum,
curationes quoque, et quam praeterea illi opem
sollicitudinemque Dii testatam fecerunt, persecuti. Ea
quoque, quae bono sato auspicataque fortuna ipsi obtigere,
explicuimus, patriam, parentes, bonum habitum
corporis, praeceptores, amicos, bonaque reliqua sive
facultates. Quae singula cum longe, quam in aliis
hominibus, maiora ac splendidiora in illo fuisse ostensa a
nobis sunt, tum illa quoque diligenter enumerata, quae
non pollent pro extrinsecus adIcitis lenociniis haberi,
sed ab sua ipsius voluntate dependerent, qualia sunt
animi eius secundum virtutem universam recte ac
praeclare gesta. Atque ita summatim demonstravimus,
mentem eius ad virtutis perfectissimae fastigium opere ipso
pervenisse, bonis omnis generis divinis humanisque in
vita persecta felicissime cinctam ac stipatam,
XXXV.
Ut vero elegantiorum lIiterarum studiosi etiam ex
astrorum situ, sub quo natus est, coniicere queant, sorte
Vitae, quae ipsi obtigit, minime inter postremas neque e
mediocribus, sed vero ex praecipuis ac felicissimis extitisse, schema geniturae ipsius hoc loco exponere volui.
Fuit igitur
☉ | 16° | - | 26 | ♈︎ |
☾ | 27 | - | 29 | ♊︎ |
♄ | 24 | - | 23 | ♉︎ |
♃ | 24 | - | 41 | ♉︎ |
♂ | 29 | - | 50 | ♐︎ |
♀ | 23 | ♓︎ | ||
☿ | 4 | - | 42 | ♒︎ |
Horoscopus | 8° | - | 19 | ♈︎ |
Medium coeli | 4 | - | 42 | ♑️ |
☋ sive caput draconis | 24 | - | 23 | ♏️ |
Novilunium antegressum nativitatem | 8 | - | 51 | ♒︎ |
XXXVI
Discessit. Proclus ex hac vita anno post Iuliani
imperium centesimo vigesimo quarto, Archonte Athenis
Nicagora iuniore, Munychionis Attici sive
Romanorum Aprilis die septimo decimo. Corpus exsangue ritu.
patrio Atheniensium curatum est, ceu ipse, cum adhuc
superstes foret, praeceperat. Quod si cuiquam, huic certe
viro beatissimo aderat quoque notitia et cura diligens
officiorum, quae defunctis debentur. Neque enim ullum
locum consuetae eorum religionis praetermittit, sed
quotennis per certos dies invisit ad Atticorum Heroum,
tam Philosophorum quoque sepulchra, aliorum
praeterea amicorum ipsius ac familiarium Manibus, non
per alium, sed ipse iusta fecit. Exhibitoque ita singulis
conveniente cultu ac honore, in Academiam progressus
singillatim ibi in loco quodam placavit Manes maiorum
suorum cognatorumque, mox in altera parte eiusdem
Academiae communiter universis animabus omnium
supplicavit Philosophorum. Quibus religionibus
defunctus vir praestantissimus tertio loco ad hoc delecto
universis animabus hominum defunctorum sacra fecit. Procli igitur cadaver ex ipsius praescripto, ceu diximus,
compositum, efferentibus amicis, tumulatum est
in orientali parte suburbiorum prope Lycabettum, ubi et
Syriani, praeceptoris eius, corpus requiescit, qui ipse huc,
cum adhuc in vivis esset, nostrum rogaverat, et
sepulchri loculum duplicem ideo seri curaverat. Cum
porro consuleretur vir sanctissimus, quid in funere suo
factum vellet, ne quicquam esset indecens aut parum
decorum, tibias, quas somnium minatum ipsi erat, nec
quicquam praeterea desideravit. Inscriptum est
sepulchro epigramma, quatuor constans versibus, quod ipse
sibi composuit in hanc sententiam:
<poem>
Proclus ego heic Lyctus et taceo, tuus, optime, alumnus
Successorque tuus qui, Syriane, sui.
Condita communi hoc tumulo sunt corpora nostra.
Sic et utramque animam coelica templa tenent.
</peom>
XXXVII.
Nec prognostica defuere anno, qui eius obitum
antecessit, veluti desectus solis tantus, ut interdiu nox
intendi videretur tenebrae enim ingruebant
gravissimae, ut astra etiam in coelo apparerent. Accidit hoc,
cum sol versaretur in capricorno, in cardine orientali.
Praeterea aliam quoque eclipsin solis adnotarunt
scriptores Ephemeridum suturam anno proximo exacto.
Dicuntur autem labores eiusmodi coelestium corporum
observati portendere ea, quae in terris contingunt: nobis
certe privationem et quasi desectionem eximii luminis
Philosophiae perspicue admodum eclipsis significavit.
XXXVIII.
Atque haec de Philosopho hactenus a me narrata
Sufficient. Iam aliis, qui id laboris in se suscipere
voluerint, integrum erit etiam de discipulis eius atque
amicis vera literis tradere. Plurimos enim undique adventantes ipsum frequentasse constat, alios duntaxat
auditores, alios etiam sectatores assiduos ipsius
doctrinae, ac propter Philosophiam illi familiares. Scripta
quoque Procli singillatim recenseri optem ab alio, qui
me fit laboriosior. Nam haec tantum tradidi, propriae
conscientiae ut satisfacerem, testarerque, divinam me
Procli animam bonumque illius genium sancte colere.
De scriptis igitur Philosophi nihil addo, nisi quod
reliquis universis semper praelatos audivi commentarios in
Timaeum. Vehementer etiam probati sunt compositi
ab ipso in Theaetetum commentarii. Idem frequenter
dicere solitus est, per se si staret, se ex omnibus
scriptis veterum sola servaturum oracula ac Timaeum.
Caetera, inquit, abolerem universa, aetatique
praesenti subtraherem, quia multos contingit offendi, cum
temere nec probe instituti ad ea legenda accedunt.