Jump to content

Vita S. Abrahae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Abrahae
saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73


EpEdAuI.ViSAb 73 Ephraem Edessensis; Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Prologus auctoris. Fratres mei, cupio vobis enarrare conversationem bonam perfecti atque admirabilis viri Abrahae, quam sic inchoavit, ut in consummatione ejus gloriam perpetuam mereretur. Sed paveo admirandam et luculentam de eo historiam texere, cum imaginem virtutum ejus considero. Ecce enim conversatio quidem viri perfecta est optima, ego vero infirmus et rusticus. Equidem imago virtutis ejus admiranda ac splendida, colores autem verborum quibus depingenda est, admodum tristes ac tetri sunt. Attamen licet imperitus, vel ex parte tentabo, quanquam comprehendere, perfecte non valeam, enarrabo tamen, inquantum sufficio de eodem viro disserere; quoniam qui secundus Abraham meruit nuncupari, non facite humano ore potest referri. Exstitit enim nostris temporibus, angelicam vitam in terris agens. Acquisivit autem patientiam, quasi adamas fortissimus, per quam coelestem gloriam adipisci meruit. Et quia a juventute castitatis pudicitiam conservavit, templum sancti Spiritus factus est, tanquam sanctificatum vas; et ita semetipsum exhibuit Deo, ut eum habitatorem in mentis suae hospitio haberet.

VITA. CAPUT PRIMUM.--Hic itaque beatus Abraham habuit parentes valde locupletes, qui eum tenere ac supra modum diligentes, ita ut etiam affectum humanum eorum dilectio transcenderet, desponsaverunt ei puellam adhuc in pueritia constituto, exspectantes ac desiderantes in aliqua eum dignitate saeculari proficere. Sed hic longe aliter sentiens, in ipso primo adolescentiae gradu ecclesiarum conventicula jugiter frequentabat; et quaecunque ibi ex divinis Scripturis recitabantur, aurem libenter accommodans audiebat, et in cordis sui memoriam ita recondebat, 145 ut etiam cum absens esset ea quae didicerat meditatione intentissima ruminaret. Cumque memorati parentes ejus tempus nuptiarum propinquabile judicarent, compellebant eum matrimonii vinculis obligari. Sed cum haec ille primo renueret, postmodum molestiam eorum jugem sedulamque non ferens, pudoris verecundia superatus, acquiescere perurgetur. Cum itaque, celebratis nuptiis, sponsa die septimo in thalamo resideret, repente quasi lux quaedam in corde ejus divina gratia refulsit, quam veluti ducem quemdam sui voti inveniens, illico exsiluit, et secutus est, et ab urbe egreditur.

CAP. II.--Duobus autem fere millibus procul a domo sua cellulam vacantem reperit: ubi se constituens, et glorificans Deum cum ingenti laetitia permanebat; stuporem vero maximum, tam parentibus suis quam vicinis, de hoc facto incusserat. Qui exeuntes, in diversa dispersi, ubique Dei hominem requirebant. Post dies autem decem et septem in memorata cellula eum orantem reperiunt. Beatus autem vir, cum eo stupore perculsos aspiceret: Quid me, inquit, vos admirantes aspicitis? Glorificate potius misericordissimum Deum, qui me ex coeno iniquitatum mearum eripuit; et orate pro me, ut jugum hoc suavissimum, sub quo me indignum suscipere dignatus est Dominus, usque in finem valeam bajulare, conversationemque meam beneplacitam secundum voluntatem ejus possim in omnibus coaptare. Qui cum omnes eum audientes, respondissent Amen, deprecatus est eos ne ei vellent crebro molestiam obtentu visitationis inferre. Quibus recedentibus, aditum cellulae suae obstruxit: et concludens semetipsum intrinsecus, parvissimum fenestrae foramen reliquit, per quod alimenta die consueta reciperet.

Itaque mentem ejus remotam a turbulentis interpellationibus, divina gratia illustrabat; proficiensque quotidie in optima conversatione, primum quasi fundamentum vitae suae continentiam possidebat; necnon vigiliis et orationibus, cum fletu et humilitate atque charitate, studebat. Cumque per omnem locum de eo sancta opinio divulgaretur, cuncti audientes, ad videndum eum, et ut aedificarentur ab eo, undique confluebant. Sermo quoque ei sapientiae ac scientiae et consolationis a Deo affluenter datus est, qui in mentibus audientium quasi luminare lucidissimum radiabat.

CAP. III.--Contigit autem anno duodecimo renuntiationis ejus, ut parentes ejus ex hac vita recedentes, aurum ei copiosum praediaque magna relinquerent. Qui rogans amicum quemdam admodum sibi charum, ad distribuenda universa indigentibus ac pupillis officium religiosum illi injungit, ne ipsius orationibus impedimentum hujus rei gratia gigneretur. Et cum hoc fecisset, securus animo et mente quieta permansit. Hoc enim bono viro maximum studium erat, ut cor ejus nullis terrenis negotiis vinciretur; et idcirco super terram nihil aliud possidebat, excepto uno sago, unaque nihilominus tunica cilicina qua utebatur Caucum quoque permodicum, in quo edere seu bibere solitus erat, habebat; necnon et unum psiathium, in quo cubitare consueverat. Cum his autem omnibus humilitatem supra modum et charitatem ad omnes aequaliter possidebat; nec proponebat in honore locupletum pauperi, nec principem subjecto, vel nobilem ignobili praeferebat; sed omnes similiter diligens, honorabat universos, sine cujusquam acceptione personae. Nec aliquando quemquam procaciter increpabat, sed erat sermo ejus charitate et suavitate conditus. Quis audiens ejus eloquium, satiari potuit aliquando de his quae aliquando ex sermonis ejus dulcedine proferebantur? vel quis vultum illius, sanctitatis imaginem praeferentem, respiciens, non magis videndi eum saepius desiderium sumpsit? In omni tempore, abstinentiae suae regulam quam semel arripuit, non mutavit: quinquaginta annos institutum proprium, omni alacritate complevit, et ob nimium amorem ac desiderium quod habebat in Christo, omne aevum temporis illius quasi dies paucimos reputabat; et totus rigor acerrimae conversationis ejus apud eum pro nihilo videbatur.

CAP. IV.--Erat autem haud procul ab urbe illa vicus admodum spatiosus ac magnus, in quo universi pariter a minimo usque ad maximum pagani crudelissimi existebant, quos ab idolorum cultu nullus omnino valebat avertere. Nonnulli quidem presbyteri et diaconi, in hoc ipsum illic ordinati et directi ab episcopo, sine ullo salutis eorum fructu recedebant, nequaquam afflictionis ferentes laborem: quia non solum non suaderi et ad consensum animus eorum ferox non poterat flecti, verum etiam persecutiones in eos qui se monebant ac seditiones vehementissimas concitabant. Sed turba nihilominus monachorum semel atque iterum adire nitentes, nihil penitus pro conversione eorum agere potuerunt. Porro una die residens cum clericis suis episcopus, beatissimi hujus viri habuit mentionem, dixitque ad eos: Ego talem virum temporibus 146 meis videre non potui, ita in omni opere bonitatis perfectum, et sic cunctis virtutibus adornatum, in quo elegit Deus habitare, ut habetur nunc sanctissimus Abraham. Respondentes autem clerici verum esse eum Dei famulum monachumque perfectum affirmabant. Et episcopus: Volo, inquit, eum in vico illo gentilium ordinare presbyterum; potest enim eos patientia ac nimia charitate ad Deum convertere. Et consurgens protinus, ad cellulam sancti viri cum suis proficiscitur clericis. Cumque salutasset eum, statimque de gentilibus vici illius insinuat, ut ad eos ob salutem eorum pergeret rogans. Qui cum audisset, tristis vehementer effectus, ait ad episcopum: Quaeso, inquit, Pater sanctissime, permitte mihi ut meas iniquitates defleam, neque hujusmodi negotium infirmo et exiguo existenti injungas. Ad quem rursus episcopus dixit: Per Dei gratiam, inquit, potens es; ne velis ergo in hac bona obedientia fieri cunctabundus. Cui vir beatus iterum respondens dixit: Obsecro sanctitatem tuam ut me mala mea plangere permittas. Et ait ad eum episcopus: Ecce totum mundum et quae in eo sunt reliquisti, et vitam crucifixam amplexatus es; attamen cum haec universa compleveris, agnosce te obedientiam, quae cunctis virtutibus eminet, non habere. Haec ille cum audisset, coepit flere amare, dicens ad eum: Quid sum ego, canis mortuus (I Reg. XXIV)? et quae est vita mea, quoniam talia de me, o sanctissime Pater, judicasti? Cui ait episcopus: Ecce hic residens, tuam solummodo salutem acquiris; ibi autem plurimi per te, divina gratia operante, salvandi sunt, quoscumque ad Dominum Deum converteris. Considera itaque unde ampliorem mercedem habeas, utrum si teipsum salvaveris solum, an si plurimos tecum ad salutem adduxeris. Tunc beatus vir Dei flens, ait: Fiat voluntas Domini; verumtamen propter obedientiam, quocunque jusseris, pergam.

CAP. VI.--Educens ergo eum de cellula in civitatem illico introduxit; ibique per impositionem manus presbyter ordinatus, statim ad vicum paganorum sine mora dirigitur. Quo dum sanctus Abraham pergeret, precabatur Dominum, dicens: Clementissime ac benignissime Deus, respice infirmitatem meam, gratiamque tuam coelestem ad meum praesidium dirige, ut glorificetur nomen tuum sanctum. Perveniens autem ad vicum, vidensque omnes in insania idolatriae vehementer esse delentos, ex imo pectore ingemiscens, graviter flevit; et elevans oculos suos ad coelum, dixit: Tu solus qui sine peccato es, Deus, ne despicias opera manuum tuarum. Festinanterque direxit nuntium in civitatem ad amicum illum charissimum sibi, ut pecuniam ex reliquiis patrimonii sui afferret. Quam cum accepisset, inter paucos dies construxit ecclesiam. Et velut sponsam optimam, multo eam mirificoque decoravit ornatu. Attamen dum aedificaretur, quotidie homo Dei per media simulacra gentilium transiens, nihil penitus loquebatur, nisi in corde suo orabat solummodo, gemitusque cum fletu mittebat ad Dominum. Postquam vero ecclesia est consummata, quasi munus quoddam cum multis lacrymis obtulit Deo; ibi genubus positis, has preces suppliciter in sua oratione profudit: Tu, inquiens, omnipotens Fili Dei vivi, qui totum mundum erroris depressum caligine, ad cognitionem luminis tui per tuam praesentiam deduxisti, hunc quoque populum tuum dispersum congrega in sinum Ecclesiae tuae, et illumina oculos mentis eorum, ut respuentes simulacrorum culturam, te solum amatorem hominum ac benignum Deum cognoscant.

Cumque hanc orationem finisset, continuo egressus ab ecclesia, perrexit ad templum gentilium, arasque eorum et simulacra manibus suis evertit atque destruxit. Quod factum cum cerneret turba gentilium, quasi agrestes ferae insiliunt, eumque laceratum multis verberibus fugaverunt. Ipse autem clam nocte in ecclesia residens, plagarum suarum lacerationem non curans, sed tantummodo cum fletibus ac gemitibus, ut salvi fierent, Dominum precabatur. Facto autem mane advenientes pagani, inveniunt hominem Dei orantem; et nimio stupore perculsi, quasi enei quidam effecti sunt. Unde et ad ecclesiam quotidie veniebant, non tamen orationis gratia, sed ut oculis suis ecclesiae contemplantes ornatum ac pulchritudinem, delectarentur. Coepit itaque quadam die vir beatus Abraham deprecari eos, ut agnoscerent Deum. Illi vero saeviores effecti, fustibus eum quasi lapidem quemdam atque exanimem ceciderunt; et deinde, pedibus ejus fune ligatis, extra vicum traxerunt, lapidibus obruentes; mortuumque eum arbitrantes, seminecem reliquerunt.

Media autem nocte in semetipsum reversus, coepit flere vehementissime, ac dicere: Ut quid, Domine, despexisti humilitatem meam, et quare faciem tuam avertis a me? et cur repellis animam meam, et despexisti, Domine, opera manuum tuarum? Et nunc, Domine, respice super servum tuum, et exaudi deprecationem meam, et corrobora me; 147 et absolve servos tuos a vinculis diaboli, et praesta eis ut cognoscant te quoniam tu es solus, et praeter te non est alius Deus. Deinde consurgens ab oratione, intravit in vicum; ingressusque ecclesiam, Domino psalmos canebat. Rursus autem facto diluculo, venientes viderunt eum. Et stupefacti atque in insaniam versi, nulla habentes viscera misericordiae, acerrimis illum tormentis crudeliterque conficiunt; et solito funibus alligatum, extra vicum traxerunt.

CAP. VI.--Haec autem cum per triennium pateretur, quasi verus adamas tolerabiliter perdurabat; nec tot tantisque insectationum tribulationibus cessit; sed cum caederetur, cum traheretur, cum persecutiones pateretur, cum lapidaretur, cum fame et siti laboraret, in omnibus his quae ei acciderant, nunquam ad iracundiam provocatus, nunquam ad indignationem commotus est; nunquam pusillanimitate distabuit, nunquam taedio fatigatus est; sed cum aspera omnia pateretur, magis ac magis amor ejus in eos et charitas augebatur. Modo admonebat, modo blandiebatur, modo blandimentis suavissimi eloquii liniebat. Et quidem seniores, veluti patres rogabat; juvenes ut fratres, adolescentes ut filios; cum econtrario ab eis subsannaretur, irrideretur, atque mille opprobria pateretur.

CAP. VII.--Quadam igitur die habitatores vici illius congregati, nimioque stupore mirantes ac perterriti, ad invicem colloquentes: Cernitis, inquiunt, tam magnam patientiam viri, et ineffabilem circa nos charitatem, quomodo in tantis tribulationibus quas ei intulimus nequaquam ex hoc loco discesserit, neque alicui nostrum malum verbum locutus sit, neque aversus est a nobis, sed cum gaudio magno sustinuerit universa. Unde nisi esset (ut asserit) Deus verus quem praedicat, et regnum et paradisus, ultio quoque malorum, non hanc tribulationem pateretur inaniter. Illud etiam considerandum, quoniam deos nostros, cum esset solus, evertit, et in nullo eum laedere valuerunt. Vere servus Dei est homo hic, et cuncta vera sunt quae de eo fama dispersit. Venite itaque, credamus in Deum quem praedicat. Et haec inter se colloquentes, pariter omnes in ecclesiam pergunt, clamantes atque dicentes: Gloria Deo coelesti, qui misit famulum suum, ut nos ab errore salvaret.

CAP. VIII.--Tunc beatus homo Dei haec videns, laetitia ingenti repletus est, et facies ejus quasi ros matutinus mutata est. Aperiensque os suum, ait ad eos: Patres mei, fratres ac filii, venite, demus gloriam Deo, qui illuminare dignatus est oculos mentis vestrae, ut eum possitis agnoscere; et percipite signaculum vitae ut purificemini ab immunditia idolorum: et credite ex toto corde et animo, quod unus sit Deus coeli et terrae et omnium quae in eis sunt, sine initio, inenarrabilis et incomprehensibilis, dator luminis, et amator ac redemptor hominum, terribilis ac suavis; et in Filium ejus unigenitum, qui est sapientia ejus; et in Spiritum sanctum, qui vivificat omnia, ut coelestes ex terrenis effecti, vitam coelestem possitis adipisci. Respondentes autem universi, dixerunt: Ita pater noster, ita dux vitae nostrae, quemadmodum denuntias nobis et doces, ita credimus et faciemus. Et confestim sanctus Abraham assumens sacrum baptisma, baptizavit eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, a minimo usque ad maximum. Erant autem usque ad mille animas. Deinde per singulos dies divinas Scripturas eis legebat, docebat eos de regno Dei, de paradisi deliciis, de gehennae suppliciis, de justitia, de fide et charitate. Illi vero, sicut bona terra percipit semen bonum, et affert fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum (Matth. XIII); ita verba ejus libentissime audientes, atque in timore Domini proficientes, fructus largissimos afferebant. In conspectu autem eorum quasi angelus Dei videbatur, et quasi quaedam aedificii ligatura. Sic enim charitas eorum circa ipsum erat per doctrinam sermonis dulcissimi, ut ex hoc Deum credere viderentur.

CAP. IX.--Completo igitur anno, postquam crediderunt, vir beatus Abraham non cessabat diebus singulis verbum eis Domini praedicare. At ubi eorum studium circa Deum fidemque firmissimam vidit, et quod erga eum nimia essent charitate connexi, et honorem sibi maximum exhiberent, verens ne obtentu eorum abstinentiae suae regulam destruere cogeretur, et quocunque modo mens ejus terrenis curis astringeretur, consurgens in medio noctis, hanc orationem fudisse fertur ad Dominum: Tu solus sine peccato, Deus, qui, cum sis sanctus, requiescis in sanctis, qui solus amator es hominum ac misericors Dominus, qui mentis oculos hujus multitudinis illuminasti, qui eos ab adversarii vinculis absolvisti, qui implicatos eos ab simulacrorum erroribus convertisti, et tuae cognitionis ei scientiam tribuisti; quaeso, Domine, ut usque in finem regere eos et conservare digneris, et auxilium tuum gregi huic optimo, quem possidere voluisti, perpetuum copiosumque clementer impertias; et quasi muro validissimo eos gratia bonitatis tuae circumdes, et cor eorum semper illumines, ut ea quae sunt tibi 148 placita perficientes, aeternam vitam percipere mereantur; mihi quoque infirmissimo adminiculum tribuas, neque reputes in peccatum quod ab eis festino discedere. Tu enim nosti, universorum cognitor, quod te solum desidero, et te mihi Dominum esse cognosco. Consummataque oratione discedens, tertio consignavit vicum Christi signaculo; abiitque latenter in alium locum, et quibus potuit latebris occultavit.

CAP. X.--Mane autem solito more ad ecclesiam turbae conveniunt. Cumque eum minime reperissent, maximo stupore percussi, et quasi errantes oves, diversis locis pastorem proprium perquirebant, nomenque ululantes cum lacrymis inclamant. Cum autem diutissime perquirendo eum invenire non possent, nimio moerore dejecti, confestim, quod eis acciderat, pergentes episcopo nuntiaverunt. Qui cum hoc agnovisset, ipse quoque admodum tristis effectus, statim plurimos ad requirendum Dei hominem destinavit, maxime ob consolationem gregis ejus, eo quod cerneret eos flebiliter contristari. Cumque ab omnibus tanquam lapis pretiosissimus quaereretur, et prorsus inveniri non posset, habito consilio cum clericis suis, episcopus memoratum vicum ingreditur. Coepitque ad eos consolatorium proferre sermonem, et dolorem maximum, quem de discessu hominis Dei conceperant, blanda praedicatione lenire. Cernens autem in fide Christi eos firmissimos, elegit ex eis viros probabiles, quos presbyteros ac diaconos lectoresque constituit. Audiens vero hoc sanctissimus Abraham, vehementer gavisus est; et glorificans Deum, dixit: Quid retribuam tibi, Domine Deus meus, benignissime Pater, atque amator hominum suavissime, pro omnibus quae retribuisti mihi? Honorificio et glorifico dispensationem tuam. Tunc continuo ad pristinam cellulam revertitur. Fecit igitur alteram extrinsecus cellulam, et semetipsum magna cum laetitia in interiore conclusit. O miraculum, charissimi, laudibus plenum et gloriae sempiternae! In tantis namque afflictionibus, quas in saepe dicto vico perpessus est, nunquam abstinentiae suae regulam fregit, neque in dexteram vel sinistram ab ea divertit. Gloria et magnificentia Deo, qui ei talem tolerantiam tribuit, qua et alios possit convertere, et sui propositi gratiam custodire.

CAP. XI.--Cernens autem diabolus, bonorum hominum aemulus, quod tantas in eum tribulationum molestias excitans, non in desidiam Dei hominem trahere, non in aliquo mentem viri Dei valuisset a Domino separare; et, quod majus est, sicut aurum in fornace pressuris fulgentior redderetur atque in majorem patientiam et alacritatem charitatis proficeret; vehementer irritatus et acriter efferatus, adversus eum cum magna phantasia advenit, ut saltem sic ei pavorem incutiens, decipere eum posset ac fallere.

CAP. XII.--Igitur cum staret in medio noctis ac psalleret, repente lux copiosa, veluti solis, in cella ejus refulsit, et vox quasi cujusdam multitudinis audita est, dicens: Beatus es, Abraham, vere beatus es et fidelis, nullusque sicut tu in omni conversatione inventus est, qui omnes voluntates meas explesti. Protinus autem vir sanctus dolum maligni cognoscens, exaltavit vocem suam, ac dixit: Obscuritas tua tecum sit in perditionem, o plene dolo atque fallacia. Ego enim homo peccator sum, habens tamen spei praesidia, per gratiam Dei in nullo tuas insidias pertimescam. Neque enim plurimae phantasiae pavorem mihi incutiunt. Nomen siquidem Domini mei et Salvatoris Jesu Christi, quem dilexi et diligo, mihi validissimus murus est, in quo te increpo, immunde canis, ac ter miserande. Et dicente eo haec, confestim ut fumus ab oculis ejus evanuit. Sanctus autem Dei famulus cum multa alacritate tranquilloque animo benedicebat Dominum, quasi qui nullam phantasiam vidisset.

CAP. XIII.--Rursus vero post dies paucos orante eo noctu, tenens securim diabolus, cellulam ejus conabatur evertere. Et cum jam putaretur perforasse eam, voce magna clamavit et dixit: Festinate, amici mei, festinate celeriter, atque introeuntes, vitam ejus violenter eripite. Ait autem contra eum beatus Abraham: Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini vindicabor in eis (Psal. CXVII). At ille protinus cum hanc vocem audisset, evanuit, cella autem beati viri integra atque illaesa permansit.

CAP. XIV.--Item post paucos dies cum media nocte psalleret, psiathium suum, super quod consistebat, coepit vehemens flamma comburere. Tunc ille intrepidus ignem conculcans, dicebat: Super aspidem et regulum ambulabo, leonem et draconem conculcabo (Psal. XC); et omnem virtutem inimici, in nomine Domini mei Jesu Christi, qui mihi praebet auxilium, superabo. Diffugiens itaque Satanas, voce magna proclamabat: Ego te, inquiens, mala morte devincam, inveniamque artes, quibus te conteram, qui me nunc quasi contemptibilem reputas.

CAP. XV.--Quadam die igitur cibum eo sumente, transfiguratus daemon in habitu adolescentis, cellulam ejus ingreditur, et appropinquans, 149 caucum ejus nitebatur evertere. Vir autem Dei manu illud retinens, manducabat intrepidus. Tunc exsiliens diabolus, aliam phantasiam repente confingit; et ecce quasi candelabrum statuens ante eum, et lucernam desuper ardentem, ore polluto ac fetido psalmos cantabat voce magna: Beati, inquiens, in via immaculati, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVI). Cumque ex eodem psalmo verba plurima cecinisset, nullum ei sermonem sanctus ille respondit, donec cibum solitum percepisset. Postquam vero de mensa surrexit, cum omni constantia ait ad eum: Canis immunde et ter miserande, atque infirmissime et mendacissime, si nosti quod beati sunt, cur eis molestus es? Nam beati sunt revera omnes, qui ex toto corde diligunt Deum. Respondens autem diabolus, ait: Idcirco illis infestus sum, ut superem eos, ut ab omni opere bono praepediti, meis facinoribus socientur. Cui vir beatus ita respondit: Non tibi bene sit maledicte, ut quempiam timentium Deum superare vel impedire praevaleas, nisi forte eos qui tibi similes existentes a Deo propria voluntate discedunt. Illos vincis ac fallis, quoniam Deus non est in eis. Ab his autem qui diligunt Deum, tanquam fumus a vento, exhalescis ac deficis. Una siquidem eorum oratio sic te persequitur ac deturbat, quemadmodum pulvis a vento insectatus dispergitur. Vivit autem Deus meus, qui est benedictus in saecula, qui est gloriatio mea, quia non te pertimescam, etiam si omni tempore hic constiteris. Sic autem pro nihilo te spernam, veluti si unus catulus contritus ab aliquo contemnatur. Haec eo dicente, confestim ille (ut solebat) evanuit.

CAP. XVI.--Rursus post dies quinque, cum psalmodiam suam noctis tempore consummasset, aliud phantasiae argumentum ab inimico confingitur. Ecce enim quasi turba plurima cernitur advenisse; et velut trahentes invicem, cum clamoribus se mutuo cohortantur, ut homo Dei in foveam projiceretur. Quos circumspiciens vir beatus: Circumdederunt me, inquit, sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini vindicabor in eis (Psal. CXVII). Tunc Satanas exclamans, ait: Heu! heu me! quid tibi de caetero faciam nescio. Ecce enim me in omnibus victum ac superatum intelligo, et universas vires meas esse despectas, et me undique conculcatum. Verumtamen nec sic quidem a te aliquando discedam, donec superans, humilem te mihique subjectum faciam. Vir autem Dei ait ad eum: Anathema tibi et omni virtuti tuae, pollutissime daemon; gloria autem et honor Domino soli sancto ac sapienti Deo, qui nobis dilectoribus suis te tradidit conculcandum. Et idcirco versutias tuas subsannamus atque contemnimus. Agnosce itaque, infirmissime atque infelicissime daemon, quia nos neque te, neque tuas pertimescimus phantasias.

CAP. XVII.--Per multum autem tempus diversis argumentis ac machinis contra virum fortissimum dimicans, non quivit cogitationibus ejus solidissimis, saltem pavorem certans incutere. Magis autem praeliando, alacritatem in eo et charitatem apud Deum maximam suscitabat. Diligens namque Deum ex toto animo, et conversationem suam secundum voluntatem ejus instituens, affluenter gratiam divinam promeruit: et propterea non valebat diabolus laedere eum. Perseveranter namque pulsaverat, ut ei thesauri divinae gratiae panderentur. Cumque patefactus fuisset ingressus, tres sibi inde pretiosissimos lapides sumpsit, fidem, spem et charitatem, quibus in eo perfecte ac firmiter virtutes reliquae ornabantur. Texens quoque pretiosissimam coronam bonis operibus, Regi regum Domino, a quo munus acceperat, offerebat. Quis enim sic ex toto corde Deum et proximum tanquam seipsum dilexit (Lucae X)? Aut quis ita laborantibus compatiebatur et misericors existebat? Quem aliquando monachum audiens bene conversari, non pro eo deprecatus est Dominum, ut liber ab omnibus diaboli laqueis servaretur, et cursum vitae suae inculpabiliter consummaret? Aut quem peccatorum vel impium audiens, pro eo, ut salvaretur, cum lacrymis diebus ac noctibus Dominum non postulabat? Et in omni tempore institutionis suae non praeterivit eum fine lacrymis dies. Labia sua non solvebat facile in risum. Non appropinquavit oleum corpusculo ejus; facies, vel etiam pedes, a die conversionis suae nunquam diluti sunt. Sic namque se exhibebat, tanquam quotidie moriturum.

CAP. XVIII.--O vere, fratres, gloriosum miraculum, in tanta abstinentia, jugibusque vigiliis, fletibus mixtis, chameuniis quoque et contritione corporis nunquam omnino lassatus est, nunquam infirmatus segnitia obtorpuit, nunquam taedio fatigatus est: sed veluti esuriens quisquam aut sitiens, sic ille aviditate quadam sustinens omnia, nunquam sui propositi potuit mens ejus dulcedine satiari. Erat autem aspectus ejus quasi flos quidam immarcescibilis, atque in facie ejus puritas animi noscebatur. Sed et totum corpusculum ejus, quasi nihil egisset, validum ac robustum apparuit, utpote qui divina gratia in omnibus frueretur, et jucunditate 150 spiritalis laetitiae potiretur. In hora namque dormitionis suae ita splendidissimus vultu apparebat, quasi qui nequaquam vitae suae tempus in abstinentia peregisset. Sed et aliud in eo per dispensationem miraculum gestum est. In omnibus siquidem quinquaginta annis abstinentiae suae, vestem cilicinam, qua indutus fuerat, non mutavit.

Reliqua de Vita Abrahae et ejus nepte vide infra, inter Vitas feminarum