Jump to content

Vita S. Ambrosii Autperti

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Ambrosii Autperti
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


Vita S. Ambrosii Autperti (Auctor incertus), J. P. Migne

OBSERVATIONES PRAEVIAE.

1. (1265D)Autpertus seu Autbertus, ipse est Ambrosius Autpertus, aliis Ansbertus, cujus exstant libri decem in Apocalypsin. Id antequam demonstremus, juvat quaedam praemittere de ejus Vita, quam nobis exhibet chronographus monasterii sancti Vincentii ad fluvium Vulturnum in Benevento: quo de monasterio dictum est in Vita sancti Paldonis ab ipso Autperto scripto, supra ad annum 720. Porro chronographus iste (1266D)vivebat saeculo XI, ut patet ex ipsius Chronico edito apud Chesnium in tomo III Hist. Franc.

2. Autperti nomen non exstat in fastis Benedictinis, neque in Romanis, Ferrariive catalogo, eum tamen sanctissimum vocat chronographus iste, qui res ab eo gestas propius inspexit. Consentit Ferdinandus Ughellus in tomo VI Italiae sacrae, ubi sanctum Autpertum dicit. Sane ejus pietatem ac sanctimoniam (1267A)probant lucubrationes ab eo relictae, de quibus hic agendum. 3. Paulus Warnefridi in lib. VI de gestis Longob., cap. 40, agens de primordiis coenobii S. Vincentii juxta Vulturnum, laudat Scripta viri eruditissimi Autberti ejusdem Monasterii abbatis, quae de primis loci institutoribus composuit. Chronographus etiam hic editus plures lucubrationes enumerat sectione 7, in his librum de Conflictu vitiorum, eum fortasse qui Augustino perperam tribuitur, Ambrosio vero in pluribus mss. exemplaribus, forsan errore nominis, nam Autpertum nostrum etiam Ambrosium vocatum constat. Hoc enim nomen praefert Expositio ejus in Apocalypsin. 4. Ista expositio edita est primum Coloniae anno 1536, tum in tomo IX Bibliothecae Patrum sub nomine Ambrosii Ansberti Galli presbyteri, viri facundissimi; quem monachum et presbyterum Ordinis S. Benedicti appellat Trithemius, eumque cum Bellarmino (1267B)et aliis anno Domini 890 claruisse affirmat. Verum integro saeculo aberrant a vero calculo, uti observarunt viri piissimi juxta ac doctissimi, qui Officium de sanctissimo Eucharistiae sacramento ex lectionibus Patrum concinnarunt. Id quod recte probant ex clausula Expositionis in Apocalypsin, quae in editis libris sic se habet: Ambrosius, qui et Ansbertus, (rectius Autpertus seu Autbertus) ex Galliarum provincia ortus, intra Samnii vero regionem apud monasterium Martyris Christi Vincentii maxima ex parte divinis rebus imbutus; non solum autem, sed et sacrosanctis altaribus ad immolanda Christi munera traditus, operante beata et inseparabili Trinitate, suffragantibus etiam meritis beatae Mariae virginis, temporibus Pauli pontificis Romani, necnon et Desiderii regis Longobardorum, sed et Arechisi Ducis ejusdem provinciae quam incolo, hoc opus confeci atque complevi: quodque propter facilitatem ipsum intelligendi, Speculum parvulorum vocavi. Atqui Paulus I, ut recte observant, sedi Romanae praefuit ab anno 757 ad 767, eo scilicet (1267C)tempore quo Desiderius in Italia rerum potiebatur. Eam Autperti commentationem repraesentat egregium atque veterrimum bibliothecae Corbeiensis apographum duplex. Prioris inscriptio ista est: Incipit epistola Ambrosii Autperti ad Stephanum urbis Romae episcopum pro libris suis. Exordium epistolae sic: Beatissimo Stephano Ambrosius Autpertus presbyter, etc. Is est Stephanus tertius, Pauli successor, cujus auctoritatem Autpertus adversus obtrectatores scriptionis suae jam vulgatae imploravit. Posterioris partis hic titulus: In nomine sanctae Trinitatis, incipit expositionis Autperti presbyteri in Apocalypsin pars secunda. Quae incipit a libro quinto. In fine deest clausula illa, quam supra ex editis Codicibus retulimus. Legimus et homiliam ejusdem auctoris in duobus aeque vetustis membraneis libris, factam in Evangelium de Transfiguratione, praemisso hoc titulo: Incipit homilia Autperti presbyteri de lectione Evangelii secundum Matthaeum, qua Dominus in monte coram tribus (1267D)discipulis transfiguratus perhibetur. Et adductis Evangelii verbis: Incipit homilia ejusdem lectionis habita ad monachos in monasterio S. Vincentii. Solet nonnunquam evenire, imo pene semper evenit, ut in domibus regum ac principum vasa aurea vel argentea quilibet vilis emundet atque despectus. Quid autem sunt corda electorum in sancta Ecclesia, quam quaedam, ut ita dixerim, vasa regalia, etc. Haec homilia nusquam typis vulgata est, uti nec aliae duae, quas manu descriptas habemus, unam de Purificatione, alteram de Assumptione B. Mariae. Primae inscriptio et exordium ita est: Sermo de lectione S. Evangelii, editus a domno Auberto presbytero atque abbate in Purificatione S. Mariae. Si subtiliter a fidelibus quae sit hujus diei festivitas perpendatur, etc. Alterius vero sic: Sermo Autberti presbyteri in Assumptione S. Mariae. Adest, dilectissimi fratres, venerabilis dies omnium sanctorum solemnitates praecellens, etc. Quo in sermone quae fuerit Autperti sententia de Assumptione (1268A)Deiparae, ex fragmento quod in fine hujus Vitae referemus, intelliges. Sane homilias aliquas evangeliorum pulchra sermonum declaratione edidisse Autpertus dicitur infra num. 7. In his vero operibus presbyter passim, semel tantum abbas; semper Autpertus Autbertusve, aliquando Ambrosius Autpertus in libris mss. appellatur. Et quidem necdum abbas erat, cum Apocalypsin commentatus est; siquidem Pauli papae tempore condidit eam expositionem, abbas vero fuit Hadriano pontifice, ut patebit inferius. 5. His praemissis de Autperti lucubrationibus, juvat nonnulla deflorare ex ejus commentariis in Apocalypsin, quae ad facta ipsius illustranda conferunt plurimum. Quibus studiis addictus fuerit vir sanctus, declarat initio libri VIII in hunc modum: Rarissimos tractatorum fidelium invenimus, quos non saeculi litteratura prius imbuerit, quam ad divinas transierint enodandas Scripturas; quosque de Aegypto exeuntes non Aegyptiorum divitiae locupletassent, ut Hieronymum, Augustinum, Cyprianum, Hilarium, Ambrosium, et (1268B)alios multos, quod tamen mihi ultimo omnium evenisse minime cognosco. Non enim oneratus divitiis exivi de Aegypto: quia nequaquam me in schola mundanae sapientiae erudiri contigit. Nihil mihi Plato, nihil Cicero, nihil Homerus, nihil Virgilius, nihil Donatus, nihil Pompeius, nihil Servius, nihil Sergius, nihil Priscianus contulit. Sed si quid fortasse habere videor, hoc de horreo dominicae praedicationis a Christo accepisse me fateor, non quo mihi et eorum scientia fuerit denegata: sed quo plus delectatus sim verbis humillimi piscatoris, quam superbissimi oratoris; plus divinis intenderim, quam humanis eloquiis. Ex quibus intelligimus Autpertum se totum dedisse lectioni, meditationi, ac praedicationi sacrarum Scripturarum: quo nomine etiam sanctos Patres intelligit, quos identidem citat, praecipue Augustinum et Gregorium Magnum. 6. Praedicationis item studium commemorat suum initio libri IX. Joanni, imo etiam Ecclesiae in Joanne (1268C)dicitur: Accipe librum et devora illum. Quibus utique verbis memetipsum loquendo percutio, qui accepto intelligendi ingeniolo, plerumque nulla cogente necessitate per inania diffluo; plerumque etiam sub obtentu praedicationis divinae saecularibus viris plus quam decet familiaritate conjungor. Cui contraria opponitur sententia qua dicitur: Sapientiam scribe in tempore otii; et qui minoratur actu, ipse percipiet eam. Sed in uno horum quae dixi, occurrit nobis magna consolatio, quia quo propter multorum utilitatem charitate exigente ad ima descendimus, eo valenter ad summa intelligenda consurgimus . . . Inter haec autem necesse est, ut cum familiari Scripturarum meditatione ad officium egredimur praedicationis, atque ab officio praedicationis ad familiarem rursum Scripturarum meditationem revertimur; sollicita inquisitione nosmetipsos discutiamus, et quae vel quanta sint, in quibus aut proficimus, aut detrimentum passi sumus, sagaci intentione perpendamus: quatenus hinc inde et formidine et spe animum (1268D)pulsantibus, nec elatio per praeceps impingat, nec rursum desperatio in profundi voraginem mergat. 7. Qua ratione ad scribendum impulsus sit, ipse aperit in ipso libri I exordio: Quod si a me quaeritur cur postquam omnes ecclesiastici scriptores siluerunt, hoc agere praesumo, cum humilitatis satisfactione cito respondeo: quia ad hoc ipsum divina gratia impulsum me esse cognosco. Si autem de vita tractatoris indigna conqueritur, potius ego quam alii in hac parte me reprehendo. Sed non est Deo indignum, per hominem, etsi peccatorem, tamen utcunque Christianum, sua verba depromere, qui dudum per sacrilegos et impios prophetavit. Et in fine libri X: Sed obsecro, mi Domine, doctor angelorum et hominum, ne in talium numero computes eum qui emendatiorem vitam cum salubri doctrina arripere quaerit. Et quia hoc ipsum nisi a te acceperit, facere non potest, qui tribuisti scientiae donum, quaeso ut tribuas etiam voluntatem, studium atque virtutem operandi bonum. Quod si voluntas, studium, (1269A)virtusque operandi bonum non prosequitur scientiae donum; satis mihi est, Domine, stultum hebetemque esse. Neque enim ideo patriam parentesque reliqui, ut mihi scientiae dona largireris, sed ut perfectione virtutum ad vitam aeternam perduceres. Nolo certe hanc commutationem. Quod si utraque non mereor, doctrinam scilicet atque operationem: aufer, quaeso, doctrinam, tantum ut tribuas operationem virtutum. Utinam ii qui studiis sacris intendunt animum, simili instinctu moveantur omnes! Quod velim praecipue attendant nostri qui litteris incumbunt. 8. Quam sanctis Patribus fuerit addictus Autpertus, pluribus in locis attestatur, praecipue in fine libri X his verbis: Quantum itaque ad fidei attinet rectitudinem, ita in singulis sententiis cauta servatur expositio, ut si forte me voluerit in his reprehendere, reprenhendat etiam (ut de multis paucos commemorem) Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, atque nostrum Gregorium. (1269B)Ubi observa Gregorium ab eo dici nostrum, hoc est Benedictinum, quod ante me adverterat litterisque mihi significaverat V. C. Emericus Bigotius. 9. Etsi is erat Autpertus, non tamen invidiae expers fuit. Cum enim vulgasset libros suos in Apocalypsin, continuo passus est obtrectatores, quibus objecit Stephani papae auctoritatem, qua se ipse munire conatus est. Exstat ea de re ejus epistola ad Stephanum, in qua defendit totius Ecclesiae libertatem, ut scilicet unusquisque prout desuper accepit, sine alterius controversia volumina condat: eumque affirmat damnandum censeri, quisquis hanc libertatem spiritus abolere conatur. Et infra: Nuper in Apocalypsim Joannis decem edidi libros; et quanquam sufficeret mihi quia sanctarum Scripturarum testimoniis (1270A)verae fidei congruentibus roborati erant, quia praecedentium tractatorum sensu vigebant; humilitati tamen meae prospiciens peto, ut vestro etiam decreto profuturi firmi maneant, quod videlicet nullum praeter me alium tractatorem fuisse reperio. Sed non ideo libertas succubuit, quia humilitas semetipsam libere prostravit. Quibus in verbis illud observatu dignum est, Autpertum fuisse primum qui Romani pontificis decretum in suorum librorum confirmationem requisierit. 10. Postremo adeo non refugiebat studiorum vigilias, ut etiam ipse susciperet notarii laborem. Sic enim ait in oratione ad Deum: Et quia in hoc tam laborioso opere notariorum solatia deesse mihi videntur; obsecro, Domine, ut nec manus verborum characteres formans, aut visus exterior verba litteris formata conspiciens, impedimentum praestent cordi intus secreta mysteriorum rimanti: sicque cordis intentio vigilet intrinsecus, quatenus officium manus (1270B)nequaquam torpeat extrinsecus. Idem repetit initio libri V. Mirum est sane, tanto viro (quod etiam venerabili Bedae et Paulo Diacono accidisse legimus) defuisse sodalem vel unum, qui excipiendis ejus sententiis ac dictis calamum ac manum porrigeret. 11. Haec ideo fusius praemisimus, quod non satis notus hactenus fuerit Ambrosius Autpertus; nec subjecta Chronographi relatio sufficiat ad factorum ejus commendationem. 12. Quo tempore Autpertus in Vincentiano monasterio florebat, ibi etiam degebat Magnus, doctus et mirae conversationis, ut legitur in Actis sancti Walfridi abbatis Palatioli supra ad annum 765, cui Walfrido in instituendo coenobio suo adjutor exstitit Magnus. INCIPIT VITA (1269) 1. (1269C)Quae de sanctissimo abbate Autperto sequuntur, operae pretium reor aliquantulum prolixius enarrare. Equidem non ambigo me meritis ipsius apud Deum posse juvari. Cujus originem, actus, vel adventum in hoc sacro coenobio Christi Levitae Vincentii, partim vetus scriptura tradidit; partim vero sicut venerabilium Patrum fidei relatione didici pariter comprehendens, et ad laudem Dei nostri omnipotentis scribens, posteris perfectionem rectae religionis ac exemplum proferimus perseverantiae justi laboris pro Dei amore decertantibus in sacri coenobii institutis: ut quicunque aspiciens, hujus contempletur nobilitatem, seque quantocius a saeculi convertat vanitate; hujus attendens prudentiam et charitatem, avidius Christi sectetur humilitatem; et eo magis si (1269D)saeculi divitias alacriter studuit calcare, de sibi promissa in coelis a Domino gaudeat felicitate. Si pauper vero propriam abrenuntians voluntatem sub jugo sanctae regulae Deo se professus est militare, noverit se jam non de crastino debere cogitare: sed meminerit quoniam et humiles spiritu Dominus dignabitur salvare.

2. Hic quidem sanctissimus Pater, Galliarum provinciis oriundus, parentibus admodum Christi religione et saeculi dignitate clarissimus, ut luciferi solis radius Christianitate conspicuus enituit. Qui nimirum (1270C)cum puellares ageret annos, litterarum studiis traditus, totis viribus innocenter Christi mandata custodiens, tam divinae quam mundanae philosophiae verus Christi philosophus efficacia adeptus est. Post quod in regali aula divae memoriae Caroli imperatoris assumptus, cum a cunctis diligeretur, maximeque ab eodem imperatore Carolo, sive ejus genitore pio Pippino, coepit ejusdem imperatoris magister et institutor esse prudentissimus, ipsiusque imperialis aulae archicancellarius supra caeteros haberi strenuissimus. Et cum a cunctis veneraretur atque attolleretur sibi jure dignis laudibus praecipuisque obsequiis; tamen ille pii pectoris simplicitatem et purae charitatis sinceritatem custodiebat attentius. 3. Sed cum his temporibus monasterium beati (1270D)martyris Vincentii super Vulturni fluminis fontem a sanctis Patribus Paldone, Tatone et Tasone esset constructum, magnaque ibi sanctorum Deo famulantium congregatio permaneret, quae praecipuis pene tunc temporis Italiae monasteriis praeferretur, factum est ut eorum sanctae religionis opinio longe lateque fragrans, etiam ipsius clementissimi imperatoris Caroli perveniret ad aures. Qui ductus divino amore, praecipueque suasus ab eodem suo venerabili magistro et archicancellario Autperto, primitus quidem hujus opinionis veritatem explorare (1271A)voluit, misso ad idem monasterium suo apocrisiario, dehinc magna stipatus caterva potentum Romam veniens, ad primi principis Petri limina oraturus, et ut Ecclesiarum populi et patriae excidium ulcisceretur; peractis necessariis rebus, cum maxima multitudine tam religiosorum episcoporum vel abbatum, quam sequentium comitum ac marchionum, ad idem dignatus est accedere monasterium, ubi qualiter dignissime a sanctis Patribus susceptus, quamque ipse ibidem humiliter sit ingressus, in libro Vitae eorum plenius continetur: quod ex praecepto domni Tasonis abbatis a venerabili Petro presbytero et monacho sacri coenobii satis lucide descriptum est. 4. At cum idem serenissimus imperator post (1271B)dona magnifica quae ibidem contulerat, postque firmatis regali praecepto longe lateque possessionibus, sanctorum Patrum vestigiis prostratus, illorum se diutius orationibus commendans, sumptis benedictionibus festinanter vellet reverti; vir Domini Autpertus contemplatus piae conversationis exempla in sanctis Patribus admodum mirabatur, jamque ejus animus hisce similem fieri delectabatur. Hoc denique evoluto tempore, Carolus imperator Beneventum aggressus diutina obsidione cives vexabat, sed ei ad capiendum omnino urbs difficilis erat. Interea Arichis ipsius civitatis princeps pia consideratione civium saluti consulens, datis obsidibus duobus liberis cum eo paciscitur. Inde rediens imperator, B. Benedicti monasterium petiit, (1271C)orationibus servorum Dei se commendans, plurima ibi dona largitus est, et imperiali praecepto quaeque possederant confirmavit, adjungens et alia multa. Ad monasterium quoque Christi martyris Vincentii datis ex parte sua magnis muneribus, tam venerabilem virum Autpertum, quam et magnificum Aetherium imperialis aeque aulae Magistrum, reverenter transmisit, qui sua pia vota fideliter Dei servis deterrunt. 5. Tunc ergo venerabilis Dei famulus Autpertus, ductus amore sanctae religionis, imperialibus vestigiis semetipsum prosternens, orat se jam Deo militaturum relictis mundanis tumultibus in B. Vincentii monasterio usque ad finem vitae libentissime (1271D)persistere velle, ac pro ipsius imperatoris salute Deo se donari proposuit. Quod imperator audiens, (1272A)multis effusis lacrymis pro devotione viri, licet magnis ejus videretur destitui subsidiis, tamen postulatus a multis annuit impetratis. Hujus exemplo plurimi ex aula regia militiae cingulum deponentes, in sancto proposito religionis ei adhaeserunt, et omnia quae habere videbantur, ac si non visa, pro Dei amore penitus dimiserunt. 6. Sanctae igitur religionis habitum vir Dei indutus, omnibus se inferiorem ita intimo credebat sui cordis affectu, ut nihil omnino scire [ Al., habere] vellet, praeter quae ab abbate dabantur quotidiani victus necessaria, quae quidem et ipsa caeteris paribus sumere videbatur. Et cum esset in aula regia admodum delicatus, ita seipsum divinis mancipabat obsequiis, ut nulla illi hora vacua praeteriret, qua (1272B)vel insisteret orationi, vel in lectione divina ejus animus versaretur. 7. Denique, ut comperimus, plurimos sanctarum Scripturarum libros exposuit. Nam Leviticum Moysi, Cantica Salomonis, Psalterii flores melliflua suavitate, quae in his divina maneant arcana sacramentorum, quaeve uniuscujusque fidelis disciplina morum, sive Christi observatio mandatorum, suorum edisserens patefecit documento verborum. Librum quoque de Conflictu vitiorum, sed et homilias aliquas Evangeliorum pulchra suorum edidit declaratione sermonum. Vitam etiam beatorum Patrum Paldonis, Tatonis, et Tasonis, cum historia sui monasterii plena relatione describens, cunctis in exemplum monachis ita proponit, ut divinae munere (1272C)Trinitatis, tam praecipue charitatis, quam amore pro Christo paupertatis, tres illos Fratres speculum ostendat esse normamque vivendi. Testatur hoc etiam venerandus Paulus Diaconus in historia quam de Longobardorum adventu tunc temporis in Italiam descripsit, ubi eumdem virum eruditissimum Autpertum, et ejusdem monasterii abbatem fuisse commendat. 8. Fertur praeterea quia cum quadam die idem fidelissimus Pater Autpertus in ecclesia beatae Dei genitricis Mariae prolixe Domino preces funderet, et eamdem Dei genitricem sedulo interpellaret oratu, ut sibi linguae dissertitudo largiretur (fuerat quippe aliquantulum impeditioris linguae), tunc subito soporatus ante sacrum altare, adesse sibi conspicit (1272D)in visione beatissimam et gloriosissimam (1273A)mundi Dominam perpetuam virginem Mariam, laeta facie et ultra solis splendorem rutilantem, quae quasi annuens deprecanti, tetigit labia ejus: eumque de pavimento surgere jubens, deinceps suae laudis vota persolvere, ac praeconia attollere, ut ipsa jam desideraverat, monet, seque illi semper praesentem adesse promisit. Laetus ergo de visione surgens, quae fuerat jussus, ore facundo coepit persolvere laudes, et carmina digna reddebat alacri corde. 9. Hic Pater sanctus cum in eodem venerabili monasterio pretiosi martyris Christi Vincentii per plures annos Domino deserviret, jamque cunctis in exemplum foret recte vivendi; defuncto ejusdem sanctae congregationis venerabili abbate Joanne, (1273B)licet invitus et renitens, sacri regiminis locum post sanctum Paldonem septimus ipse suscepit. Namque ex tunc susceptam gregis curam ita digne agere satagebat, ut cunctis aperto coelestis Regis thesauro veras divitias mundanis opibus praeferendas fidei devotione agilius capere, non solum sermonibus, sed etiam sibi subjectos suis doceret moribus, et forma fieret gregi, sicut beatus docet Apostolus. Hic namque a dignae memoriae Carolo imperatore inclytum sui monasterii praeceptum obtinuit hujusmodi: « In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi, Carolus divina ordinante clementia Francorum rex. Cum petitionibus sacerdotum et servorum Dei quae ad nostras aures insinuaverint adnuimus, et eas (1273C)cum Dei auxilio ad effectum perducimus; non solum regiam consuetudinem exercemus, sed etiam tam ad praesentis vitae prosperitatem, quam ad futurae beatitudinem non minimi emolumenti addimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et nostris praesentibus scilicet ac futuris, quia vir venerabilis Autpertus, orator noster, abbas S. Vincentii levitae et martyris Christi, quod situm est in territorio Beneventano super fluvium Vulturnum, a nobis illuc destinatus nostram exoravit clementiam, ut praecepta regum ac ducum Longobardorum Aystulfi, Desiderii, atque Gisulfi, nostrae confirmationis praecepto confirmaremus, adjungentes illi quidquid nobis aptum et congruum esse (1273D)videretur. Cujus petitioni propter amorem Domini nostri Jesu Christi et pro animarum nostrarum remedio, juxta quod rogaverat, praedicta praecepta, scriptiones, vel offertiones concedimus et confirmamus, declarantes ipsas haereditates nominative infra hos fines: de ipsa Zitula [ Al., Zetula] quomodo ascendit per ipsum Sangrum, usque ad Montem Malum, et quomodo conjungit cum monte Acze, et revolvente eodem monte Acze usque in fluvium (1274A)Melfa; et quemadmodum decurrit ipsa Melfa usque ibi, conjungit cum parvo flumine qui dicitur Mellarinus, et abhinc in verticem montis qui est super urbem, et mons ipse appellatur Barbola, et supercilium ejusdem montis usque in Montem Arcanum et Montem Marthae montemque Casale, eosque ultra montes extrinsecus circumdantes, in hortum usque riaginis quae nominatur Bavennola [ Al., Ravennola], et quemadmodum decurrit ipsa Bavennola usque in fluvium Vulturnum, et quomodo Vulturnus conjungit cum fluvio Vantra, et sicut Vantra conjungit cum fluvio Foruli, et quomodo Forulus percurrit usque in viam antiquam, et inde conjungit cum Biurio [ Al., Bivio] qui nominatur Gizzoli, et inde vadit in rivum, in quo non semper aqua decurrit; et sic vadit (1274B)usque in Sangrum. Et omnia castella infra hos fines, et villas, et silvas positas cum ecclesia B. Petri apostoli posita in loco Trite, ecclesia S. Mariae in Apianice; ecclesia S. Mariae in duabus Basilicis; et ecclesia S. Mariae in Canneto [ Al., Cameto], ecclesia S. Mariae in Palene; ecclesia S. Mariae in Quinque Millia, cum omnibus illorum pertinentiis: ea videlicet ratione, quatenus praenominatus abbas et sui successores de omnibus jam praefatis tam in hoc praecepto, quam in aliis scriptionibus, habeant potestatem tenendi, juste commutandi, ordinandi, instruendi, vel quidquid justum fuerit faciendi. Et nullis sit deinceps licentia infra praedictos fines aliquam contrarietatem seu molestias partibus inferre praefati coenobii per inclytos (1274C)[ Forte, inditos] fines, neque per possessiones parentum, seu per aliam quamlibet rationem, excepto per verissimas chartulas, cum quibus se causatores legaliter defendere queant, justasque consignationes utiliter consignatas. Praecipimus praeterea praefatum monasterium cum omnibus praefatis monasteriis ac cellis, rebus quoque ac familiis ibidem aspicientibus, et cum fratribus et monachis ibidem Deo famulantibus, sub nostrae tuitionis munburdum omni tempore permanere. Quod si quislibet contra hanc nostram concessionem vel confirmationem insurgere, vel molestias inferre tentaverit, sciat se compositurum auri purissimas libras duo millia, medietatem sacro nostro palatio, et medietatem eidem venerabili monasterio. Et ut haec nostra (1274D)largitio firmiorem obtinere possit vigorem, et per curricula annorum inviolabilem atque incommutabilem obtineat firmitatem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae credatur et diligentius conservetur, manu propria subterscripsimus, et annuli nostri impressione signari jussimus. Signum domini Caroli serenissimi regis. Data XII Kal. Maii, indictione 13, anno dominicae incarnationis DCC LXXV.

(1275A) 10. Expleto itaque in sancto regimine venerandus abbas Autpertus anno uno, mensibus duobus et diebus XXV, justi operis palmam percipiens, feliciter migravit ad Christum anno incarnationis dominicae (1276A)septingentesimo septuagesimo octavo, indictione secunda [ Al., prima], die decimo nono Julii, in beati Petri ecclesia digno sepulcro locatus. APPENDIX. (1275) (1275A)De Autperti obitu, translatione et sermone in festo Assumptionis.

1. Hadrianus papa I in epistola ad Carolum Magnum, (1275B)quae ordine 72 est inter pontificias in tomo III Chesnii, meminit obitus S. Autperti seu Autberti his verbis: Ad nostrum judicium canonice simulque regulariter contentiones inter monachos venerabilis monasterii S. Vincentii et abbates ejusdem monasterii, scilicet Autbertum et Pothonem, discuti atque examinari vestra direxit praecelsa regalis excellentia. Ipse quippe praefatus Autbertus abbas dum callem itineris peragraret, repentina morte occupatus, minime nostris apostolicis valuit se manifestare praesentiis. Praecesserat hanc alia Hadriani epistola, ordine tamen 79, ex qua discimus Pothonem falso laesae majestatis accusatum apud Carolum. Hadrianus pro eo deprecatur: tum a Carolo causae arbiter factus, actores ipsumque Pothonem Romam advocavit. Mirari subit cur duo tunc temporis in monasterio S. Vincentii abbates fuerint, Autpertus et Potho? An Autpertus jam senior dignitatem Pothoni cesserat, an potius Potho, ob iniquas licet abbatum criminationes dejectus est, eique (1275C)suffectus Autpertus? In Indice relato apud Ferdinandum Ughellum, Auperti successor ponitur Hainardus, et hujus post annos tres et menses decem Potho. 2. Post ultimam desolationem Ecclesiae, inquit chronographus, ubi de obitu Josue abbatis, cum fama celebri didicissemus aliquos ad corpus Josue divina saepe sensisse beneficia, illius ossa et venerabilis Autperti et aliorum Patrum antiquorum hoc in loco attulimus, atque in sarcophago grandi posuimus, cum domni abbatis Hilarii corpore. Hilarius devixit anno 1044, de quo alias. 3. Hoc loco referre juvat fragmentum Sermonis sancti Autperti de beatae Mariae assumptione, qui sermo in Codice Cluniacensi hanc praefert inscriptionem. Incipit Sermo Autberti presbyteri de Assumptione sanctae Mariae. Adest, dilectissimi fratres, venerabilis dies omnium (1275D)sanctorum solemnitates praecellens, adest inquam, dies praeclara, dies inclyta, dies in qua e mundo migrasse creditur virgo Maria. Et ideo cum magna exsultatione laudes insonet universa terra, tantae virginis illustrata excessu, quia et indignum valde est ut illius recordationis solemnitas non sit in maximo honore per quam meruimus suscipere vitae Auctorem; satisque praeposterum judicandum est, ut cum sanctorum celebramus victorias martyrum, illorum solemnitatem illi non praeferamus quae huic mundo edidit principem martyrum. In hac siquidem die competenter Sponso illi coelesti proclamat virgo Maria: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Hodie, inquam, et ipsa a sponso, filio, et Domino congrue audit: Jam hiems (1276A)transiit, imber abiit et recessit. Surge, proxima mea, sponsa mea, columba mea, et veni. Haec idcirco dicimus, fratres, quia sicut jam in consuetudine Christi (1276B)suscepit Ecclesia, hodierna die ad coelos assumpta fuisse traditur virgo Maria. Sed quo ordine hinc ad superna transierit, nulla catholica narrat historia. Non solum autem respuere apocrypha, verum etiam ignorare haec eadem [ Suppl. solet] Dei Ecclesia. Et quidem sunt nonnulla sine auctoris nomine de ejus Assumptione conscripta, quae, ut dixi, ita caventur, ut ad confirmandam rei veritatem legi minime permittantur. Hinc sane pulsantur nonnulli, quia nec corpus ejus in terra invenitur, nec Assumptio ejus cum carne, ut in apocrypha legitur, in catholica reperitur historia. Quibus dicendum est quia si Moysi corpus ab homine non invenitur in terris, cum quo locutus est Deus facie ad faciem; illius quaerere dementia (1276C)est, per quam idem majestatis Deus incarnatus effulsit in terris. Neque enim dignum est de corporis ejus notitia sollicitum quempiam esse, quam non dubitat super angelos elevatam cum Christo regnare. Sufficere debet tantum notitiae humanae, hanc vere fateri reginam angelorum, pro eo quod Regem peperit angelorum. Sed nec invenitur apud Latinos aliquis tractatorum de ejus morte quidpiam aperte dixisse. Nam cum illum Evangelii versiculum, in quo Simeon dicit ad Domini matrem, Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, beatae recordationis tractaret Ambrosius, ait: Nec historia, nec littera docet Mariam gladio vitam finisse. Hinc et Isidorus: Incertum est, inquit, per hoc dictum, utrum gladium spiritus, an gladium dixerit persecutionis. Sed quid (1276D)de his, de quibus loquor, dicam? cum nec ipse qui hanc ante crucem Domini accepit in suam, id est Joannes evangelista, de hoc posteris aliquid retinendum scriptis mandarit. Nullus enim hoc fidelius mandare potuit, si illud Deus manifestare voluisset, quam ille utique qui hanc nutriendam suscepit, nec contra morem filius matrem reliquit. Restat ergo ut homo mendaciter non fingat apertum quod Deus manere voluit occultum. Vera autem de ejus Assumptione sententia haec esse probatur, ut secundum Apostolum, sive in corpore, sive extra corpus ignorantes, assumptam super coelos credamus. His igitur praemissis loquantur aliquid in laudibus sacratissimae Virginis. Sed quid nos tantilli, quid actione pusilli, quid in ejus laudibus referamus, cum etsi omnium nostrorum (1277A)membra verterentur in linguas, eam laudare sufficeret nullus? Altior enim coelo est, de qua loquimur; abysso profundior, cui laudes dicere conamur. Deum enim quem omnis creatura non capit, ipsa immaculato utero clausum gestavit. Haec est enim quae sola meruit Mater et Sponsa vocari. Haec primae mortis damna resolvit, haec homini perdito redemptionem adduxit. Mater enim generis nostri poenam intulit mundo, Mater Domini nostri gaudium attulit mundo. (1278A)Auctrix peccati Eva, auctrix meriti Maria . . . . . ( et caetera fere ex Augustino in sermone 18 de Sanctis ).

Ex hac homilia colligimus primo, Assumptionis vocabulum tempore Autperti jam tum in usu Ecclesiae fuisse. Secundo, auctorem ita sententiam suam moderari, ut nihil de corporea Deiparae Assumptione definiat: sed ut sive in corpore, sive extra corpus, assumptam super coelos credamus. Quae etiam sententia fuit Adamnani in lib. I de Locis sanctis; et Anonymi, qui Itinerarium S. Willibaldi litteris mandavit, infra, tametsi aliter sensit sanctimonialis ejusdem Itinerarii auctor.

(no apparatus)