Jump to content

Vita S. Ansegisi

Checked
E Wikisource

Vita S. Ansegisi (Auctor incertus), J. P. Migne INCIPIT VITA. 1. Insignis vir gloriosus ac tranquillus, omnique scientia, divinae scilicet atque humanae philosophiae, sufficienter instructus, a Patre Anastasio nomine, matreque vocabulo Himilrada procreatus, divina (0735C)ordinante clementia regimen accepit loci hujus anno Dominicae incarnationis 823, qui erat annus Ludovici gloriosissimi Augusti decimus, porro Paschalis apostolici circiter septimus, sub die quarto Nonarum Aprilium, indictione 1; de cujus clara origine, vita, conversatione, moribus et actibus, placet praesenti operi ea tantum inserere quae lectoris animum non offendant. Nam juxta saeculi hujus dignitatem ex nobili Francorum prosapia claram duxit originem, quam nobiliorem operum splendidiorum reddidit exemplis. Duae vero clarissimae virtutes in eo maxime refulgebant: quarum prima illi fuit, bene vivere; secunda, recte docere. Denique tenente locum regiminis hujus coenobii Girowaldo abbate propinquo suo, hoc accessit monasterium, (0735D)tonsuramque capitis ab eo suscepit. Deinde non multo post ad palatium eum perducens, in manus gloriosissimi regis Caroli commendare studuit. 2. Defuncto vero Geroaldo, Trasarius hoc adeptus est coenobium: ac non post multum temporis praeatus domnus Ansigisus Flaviacum monasterium, quod sanctus Geremarus fundavit, ac corpore requiescit, quod est situm in pago Bellovacensi, a domno rege Carolo in precarium accepit, anno videlicet incarnationis Domini Jesu Christi 807, qui erat annus anni Magni Caroli, ex quo rex Francorum (0736A)constitutus est, 39; ex quo vero imperator et Augustus appellatus est, annus 7; quod fere aedificiis destitutum, ac in egestate redactum atque relictum invenit, sed intra pauci temporis spatium nobili sua industria recuperare studuit. Omnia namque aedificia, et publica et privata, ipse ibidem, eliminatis atque projectis iis quae vetustate consumpta fuerant, a fundamentis construi atque in majori elegantia restaurari fecit, veluti cunctis illo advenientibus palam est. Nam in praeceptis rei rusticae sagacissimus erat: unde factum est ut diversarum frugum maxima illi copia nunquam deesset, quam semper larga manu cunctis indigentibus erogare noverat. Erat namque eleemosynarius valde, pauperumque refector, profluus ditator ac defensor ecclesiarum, (0736B)clericorum nutritor, monachorum verissimus Pater, peregrinorum laetissimus susceptor, viduarum ac pupillorum maximus adjutor. Denique ante Flaviacense coenobium duo alia ad regendum ab invictissimo rege Carolo ei commissa fuerant coenobia; unum quod est situm prope murosurbis Rhemensis, et in honore sancti Sixti primi ejusdem urbis praesulis constructum, et est in ditione ejusdem civitatis: alterum in territorio Catalaunici castri, quo sanctus episcopus Memmius corpore quiescit humatus. Quibus desertis Flaviacensis rector constituitur anno supra scripto. Praeterea dum praedictum Flaviacense coenobium jure precarii ac beneficii teneret, etiam exactor operum regaliumin Aquisgrani palatio regio, sub Einhardo abbate viro (0736C)undecunque doctissimo, a domino rege constitutus est; quod nobilissime administravit, atque in cunctis operibus suis prudenter se agebat. Plurimis vero ejusdem regis jussu legationibus strenuissime functus est. 3. Interea defuncto Magno Carolo imperatore Augusto divae memoriae, Ludovicus ejus filius in imperium elevatur: a quo idem domnus Ansegisus magnifice honorari meruit. Anno denique imperii sui 4, Luxovium famosum Gallis coenobium ad regendum beneficii jure eidem contulit. Quo anno Stephanus papa, tertio mense postquam Romam remeaverat, reversus de Francis, VIII Kalendas Febr. vita decessit: in cujus sede Paschalis successor efficitur. Luna eclipsim passa est nono Februarii (0736D)die, hora noctis secunda. Abdiraman rex Saracenorum legatos pro pace Compendium ad imperatorem misit, qui Compendio auditi, et Aquisgrani iterum perrexerunt, tresque menses detenti, regi suo remissi sunt. Hoc etiam anno Bernardus rex Italiae in deditionem apud Cavillonem imperatori se tradidit. Sed, his omissis, ad coepta revertamur. 4. Anno igitur imperii domni Ludovici Augusti tertio Trasarius rector hujus coenobii cum licentia ejusdem imperatoris ad locum suae nativitatis repedavit, ac Beneventum in Campania regrediens, a (0737A)Sigone duce, quem ex lavacro sanctae regenerationis susceperat, honorifice susceptus est. Post quem Eginhardus hoc coenobium per septem ferme tenuit annos. Quod demum ultro derelictum, divina (ut credi fas est) jussione ac gloriosissimi imperatoris Ludovici largitione domnus Ansegisus ad gubernandum suscepit anno jam supra taxato. Quod tam solerti studio summaque industria nobilitavit, ut novus Wandregisilus credi posset, aut etiam magnus praesul Ansbertus redivivam ad lucem regressus fore putaretur. Verum sicut illi in exordio sui aedificiis nobilitaverunt, clerumauxerunt, disciplinis ecclesiasticis imbuerunt: ita iste diruta emendare studuit, ac vetustate consumpta in majori elegantia reparavit. Clerum nobilissime auxit, ac regulari ordine (0737B)secundum egregii Patris Benedicti normam ut vitam degerent, multipliciter decertavit. Nam ex desidia priorum Patrum, qui gregis sibi commissi curam minus devote gesserunt, status almae Regulae praedicti Patris Benedicti jam quasi casurus videbatur: licet illi qui Domino militabant canonico ordine, irreprehensibiliter conversarentur. Contigerat enim ob incuriam, ut jam dixi, praelatorum qui ea quae Regulae auctoritas sacrae dare mandabat, parvipendendo impertiri distulerant: sed praedictus reverendissimus Pater Ansegisus hoc modis omnibus sategit, ut in pristinum statum ac legem recuperaret, juxta quod voluntatem domni imperatoris super hoc noverat: et quae Regulae auctoritas dare mandabat, largiri modis omnibus non negligeret. (0737C)Denique ex Luxovio coenobio, quod in Galliarum terris in religione ac regulari disciplina non inferius usque ad praesens videtur, monachos Deum timentes, virosque religiosos secum huc adduxit, qui et legem istinc monachorum docerent, et exempla salubria ostenderent: licet olim a viro justo Benedicto Fossatensis coenobii abbate, eruditi in hac philosophia, fore viderentur, qui plurimis diebus in hoc monasterio conversantes, nonnulla exempla doctrinae et bonitatis suae istic reliquerunt. Nam, ut vere fatear, non inferius Franciae seu Galliae monasteriis istud in omni religione comparabatur coenobium. 5. Nec mirum, si tempore ducis optimi milites Christi per viam regiam incederent, licet nunc (0737D)Christi charitas non sit refrigerata: cum utique signifer sanctissimae disciplinae idem existeret, qui omnibus imitandus apparebat. Quicunque enim illum audiebat praecipientem, non redarguebat aliter operantem. Testimonium veritati, non amicitiae reddebat. Sermones ejus utiles magis quam faceti esse noverant: a verbis quoque turpibus omnimodis abstinebat, sciens quia licentia eorum impudentiam nutrit. Quatuor quoque virtutes, quibus omnis homo praecipue inniti debet, in eo refulgebant: prudentia videlicet, fortitudo, temperantia, atque justitia: sermo nempe ejus nusquam inanis exstitit, imo subditis sibi aliisque aut suasit bona agere, aut monuit (0738A)docere recta; aut consolatus est dolentes, aut praecepit fidem Deo aeterno et immortali, regique terreno inviolatam servare: quae etiam in suis actibus primus adimplere curavit. Quaecunque vero ex rebus transitoriis possedit, nihil magni aestimavit, sed potius caducum esse credidit. Ideo gazas suas monasteriis ac egenis distribuere satagebat, thesaurizans sibi thesauros in coelo, quo fur non appropiaret, neque tinea devoraret. Vitiorum per omnia fugax exstitit: aliorum vero neque acerbus reprehensor, neque curiosus scrutator. Cunctis denique benignus, in adversis firmus, in prosperis cautus et humilis. Justitiae postremo virtutem quam magnifice tenuerit, testantur legationes, quibus jussu Augustorum frequenter functus est: maxime ea (0738B)quae tempore domni Ludovici magni imperatoris, jussu ejusdem partibus marcae Hispanicae celebrata est adversus Gautselmum custodem limitis illius. Erat enim in sermone verissimus, in fide firmissimus, in bonis operibus promptus, in judicio justus, in consilio providus, in bonitate conspicuus, in charitate praeclarus, fide catholicus, eleemosynis dives, vigil ingenio, promptus eloquio, flagrans studio. Utile nempe vas in domo Domini, Deo sedule serviens, errantes corrigens, correctos fovens, obstinatos spernens, humiles semper diligens, regi terreno subjectus, Christo dominatori omnium devotus. 6. Quantum vero in ecclesiasticis curis intentus fuerit, testantur innumera in coenobiis ejus curae (0738C)subditis ab ipso collata. In Luxoviensi namque coenobio haec dona obtulit: crucem auream mirifice factam, gemmis pretiosissimis decoratam, habentem baculum argento coopertum, quem secum solitus erat in itinere bajulare; offertorium aureum cum patena sua aurea opere mirabili, calices argenteos tres deauratos, anaglyfico opere patratos: hanapum argenteum optimo opere factum, habentem limaces aureos quatuor, in fundo exterius sibi annexos; aquamanile et urceum argenteum mirabili opere. Altare in honore perpetuae virginis Mariae decoravit tabula lignea, quam imaginibus argenteis diversis cooperuit. De vestimentis vero, rodinum optimum unum, planetas casulas quinque; cindados duodecim coloris diversi; dalmaticas tres; pallia fundata sex; (0738D)tapeta optima octo: Ecclesiam sancti Petri altiorem in fabrica sua, muros exaltans, reddidit, ac cum clavis ferreis eam cooperuit. Porticum praeterea, quae vadit de ecclesia beati Petri ad Sanctum Martinum, de novo fecit; et eam cooperiens scindulas ejus ferreis clavis affixit. 7 In hoc igitur Fontanellensi coenobio haec munera contulit. Portionem magnam ligni salutiferae crucis Dominicae inclusam auro, quod rotundo schemate formatum erat, ejusque in medio crystallum positum, ita ut figura ligni sanctae crucis intuentibus intus appareret. Quod postea praepedientibus peccatis, sive alio quolibet casu de frontispicio lecti protectoris (0739A)nostri beati Wandregesili fures sustulerunt perforata maceria basilicae Sancti Petri. Quod factum est pridie Nonas Decembris, Dominica, expletis post obitum ejusdem gloriosi Patris mensibus tribus, et diebus sexdecim. Calicem aureum mirifice factum, duas hinc inde habentem ansulas, gemmis pretiosissimis decoratum, qui pensat libram; alterum argenteum, anaglyfico opere factum, operis mirandi cum patena sua argentea; offertorium argenteum ejusdem calicis, habens effigiem mirifici operis; alia offertoria argentea cum patenis argenteis earumdem; coronam majorem argenteam cum lampada sua argentea optimam unam. Item lampadam argenteam unam; thuribulum argenteum optimum unum; candelabra argentea tria habentia solidos (0739B)nonaginta, id est, unumquodque triginta; sigilla aurea mirifica cum pretiosis lapidibus numero duo; urceum argenteum cum aquamanili optimum unum; cuppas vitreas auro ornatas duas, eburneam unam mirifice factam. Pyxidas eburneas duas; hanapum vitreum optimum unum; quatuor evangelia in membrano purpureo ex auro scribere jussit Romana littera; ex quibus Matthaei, Joannis et Lucae complevit, sed, interveniente morte ejusdem, reliquum imperfectum remansit. Lectionarium etiam in membrano purpureo similiter scribere jussit, decoratum tabulis eburneis; antiphonarium similiter in membrano purpureo argenteis scriptum litteris, ornatumque tabulis eburneis. De vestimentis vero ecclesiasticis largitus est pallia, quae dicuntur fundata, (0739C)tria; stauracia duo; stragulum Hispanicum unum; tapetia quatuor; dalmaticas ministrorum ministerio aptas sex; roccum subdiaconalem unum; coccum unum; tunicam sacerdotalem Indici coloris cum vestimento integro unam; planetas casulas quatuor; casulas item ex cindato Indici coloris tres; viridis coloris ex cindato item tres; item rubei sive sanguinei coloris ex cindato unam; blatteam item casulam unam; cappas Romanas duas, unam videlicet ex rubeo cindato et fimbriis viridibus in circuitu ornatam, alteram ex cane pontico, quem vulgus Beuvrum nuncupat, similiter fimbriis sui coloris decoratam in orbe; linteum optimum unum; facistergium [ forte facitergium] optimum unum; fanones optimos duos, unum auro decoratum, alterum stauratio; (0739D)item de cindato duos; pulvinaria serica evangelicis officiis apta, majora, duo; minus, unum; cingula Romano opere facta auro decorata duo; mappulas duas, stolas duas.

8. De libris autem hanc dedit copiam, bibliothecam optimam, continentem Vetus et Novum Testamentum cum praefationibus ac initiis librorum aureis litteris decoratis; libros Expositionum divi Augustini in Genesim ad litteram volumen unum; item Enchiridion ejusdem, volumen unum; ejusdem explanationum in omnes psalmos volumina tria; ejusdem (0740A)contra Julianum haereticum volumen unum; item librum epistolarum ejusdem ad diversos, volumen unum; item ejusdem librum qui dicitur, Unde malum, volumen unum; item librum ejusdem qui praetitulatur, de Doctrina Christiana, volumen unum; librum decem Chordarum ejusdem; ejusdem super Epistolam Joannis; item adversus epistolam fundamenti volumen unum; homiliare ejusdem, volumen unum. Expositionem beati Ambrosii in Lucae Evangelium, volumen unum; Epistolarum ejusdem ad diversos, volumen unum; item ejusdem librum qui dicitur de Bono mortis, volumen unum; item ejusdem de Joseph ac duodecim Patriarchis volumen unum. Epistolarum beati Hieronymi volumen unum; epistolarum sancti Sixti Episcopi volumen unum, (0740B)Historiarum Josephi volumen unum;Tagii Sententiarum, volumen unum; Excerptionum Paterii de Veteri ac Novo Testamento ex Opusculis beati Gregorii Papae volumen 1. Evipi ex Opusculis beati Augustini similiter volumen 1. Gregorii in parte media Job. vol. 1. Librum Fulgentii episcopi Carthaginensis vol. 1. Librum Ferrandi diaconi Ecclesiae Carthaginensis vol. 1. Bedae in Genesim Expositio vol. 1. Ejusdem de computo ac ratione temporum vol. 1. Collectaneos duos super anni circulo, Pauli diaconi voluminaduo; libros glossarum duos; librum canonum diversorum conciliorum volumen unum. 9. Aedificia autem publica ac privata ab ipso coepta et consummata haec sunt. In primis dormitorium fratrum nobilissimum construi fecit, longitudinis (0740C)pedum ducentorum octo, latitudinis vero viginti septem. Porro omnis ejus fabrica porrigitur in altitudine pedum sexaginta quatuor: cujus muri de calce fortissima ac viscosa, arenaque rufa et fossili, lapideque tofoso ac probato constructi sunt. Habet quoque solarium in medio sui pavimento optimo decoratum, cui desuper est laquear nobilissimis picturis ornatum. Continentur in ipsa domo desuper fenestrae vitreae, cunctaque ejus fabrica, excepta maceria, de materia quercuum durabilium condita est: tegulaeque ipsius universae clavis ferreis desuper affixae: habet sursum trabes et deorsum. Post quod aedificavit aliam domum quae vocatur refectorium, quam ita per medium maceria ad hoc constructa dividere fecit, ut una pars refectorii, altera (0740D)foret cellarii; de eadem videlicet materia similique mensura sicut et dormitorium: quam variis picturis decorari in maceria et in laqueari fecit a Madalulfo egregio pictore Cameracensis ecclesiae. Tertiam nempe fecit domum egregiam construi, quam majorem vocant, quae ad orientem versa ab una fronte contingit dormitorium, ab altera adhaeret refectorio: ubi cameram et caminatam, necnon et alia plurima aedificare mandavit: sed adveniente morte ejusdem, hoc opus ex parte imperfectum remansit. Haec tria egregia tecta ita constituta sunt: dormitorium (0741A)videlicet ab una fronte versum est plagae septentrionali, ab altera australi, et adhaeret ab ea basilicae sancti Petri. Refectorium similiter versum est eisdem plagis: et est fere contiguum a parte meridiana absidae basilicae S. Petri. Porro illa major domus, sicut supra diximus, ad orientem constituta est. Ecclesia autem Sancti Petri a parte meridiana sita est, versa tamen ad orientem. Ipsa etiam a parte occidentali triginta pedum in longitudine, ac totidem in latitudine accrevit, constructo desuper coenaculo: quam in honore Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi dedicandam fore praeoptabat. Sed et ipsum opus propter mortem ejus tam citam imperfectum remansit. In eadem autem basilica Sancti Petri pyramidem quadrangulam altitudinis (0741B)triginta quinque pedum de ligno tornatili compositam, in culmine turris ejusdem ecclesiae collocari jussit; quam plumbo, stanno, ac cupro deaurato cooperiri jussit, triaque ibidem signa posuit, nam antea nimis humile hoc opus erat. Ipsam namque turrim, simulque absidam tegulis plumbeis a novo cooperiri jussit. Jussit praeterea aliam condere domum juxta absidam basilicae Sancti Petri ad plagam septentrionalem, quam Conventus, sive Curiae, quae Graece Beleuterion dicitur, appellari placuit; propter quod consilium in ea de qualibet re perquirentes convenire Fratres soliti sint. Ibi namque in pulpito lectio quotidie divina recitatur, ibi quidquid regularis auctoritas agendum suadet, deliberatur. In qua etiam monumentum nominis sui collocari jussit, ut (0741C)dum vitae praesentis terminum daret, illic a suis deponeretur. Item ante dormitorium, refectorium, et domum illam quam majorem nominavimus, porticus honestas cum diversis pogiis aedificari jussit, quibus trabes imposuit, ac juxta mensuram eorumdem tectorum in longum extendit. In medio autem porticus, quae ante dormitorium sita videtur, domum chartarum constituit. Domum vero, qua librorum copia conservaretur, quae Graece pyrgiscosdicitur, ante refectorium collocavit, cujus tegulas clavis ferreis configi fecit. 10. In Flaviacensi quoque coenobio quae obtulerit dona, hoc in loco declarandum censuimus. Ibi namque gratuita benignitate largitus est calices argenteos (0741D)diversos decem; aquamanile argenteum cum urceo suo argenteo; candelabra argentea numero septem; pallia diversa plus minusve quadraginta; casulas, planetas, ac cindatos diversos triginta, quarum colores oneri videtur describere. Fanones ac lintea non occurrunt memoriae quot fuerint numero. In honore vero sanctae Trinitatis basilicam (0742A)aedificavit, ante cujus aram tabulam argenteis imaginibus decoratam collocavit, ipsique arae crucem argenteam imposuit, universamque basilicam variis picturis decorari jussit. Nomina autem librorum, quos ipsi contulit loco, haec sunt. Pandectem a beato Hieronymo ex Hebraeo vel Graeco eloquio translatum; ejusdem expositionem in duodecim prophetas, et sunt tomi viginti in volumine uno; ejusdem in Isaia propheta libri octodecim, volumen unum; ejusdem librum epistolarum, volumina duo; in Proverbiis Salomonis ejusdem volumen unum; in Danielem prophetam ejusdem; in Evangelio Matthaei ejusdem, continens in eodem decreta Gelasii papae de libris recipiendis et non recipiendis; et excerptio aliqua de libris Exameron sancti Ambrosii episcopi, (0742B)codex unus; libros sancti Augustini qui praetitulantur de Civitate Dei, numero triginta [ L. viginti] duo, in codice uno; ejusdem expositionem in Evangelio sancti Joannis, volumen unum; Homiliare ejusdem continens sermones CXLVII, volumen unum; Libros ejusdem XV de sancta Trinitate volumen unum; concordiam Evangeliorum ejusdem, codicem unum; ejusdem de Doctrina Christiana, codicem unum; Expositionem symboli ejusdem, codicem unum; quaestiones ejusdem octoginta, codicem unum; de baptismo parvulorum ejusdem ad Marcellum libros tres: de sermone Domini in monte libros duos; de providentia Dei serm. 1; de Natali proprio serm. 1, Ad Flactianum epistol.volum. 1; ejusdem Academicorum lib. tres; Soliloquiorum lib. duos; de (0742C)immortalitate librum unum; de quantitate animae lib. unum; de Magistro lib. unum; de ordine lib. II; de videndo Deo librum I, vol. 1; libros Confes. ejusdem, codicem unum; librum qui dicitur Enchiridion, cod. unum; in Psalmis expositionem ejusdem, codicem unum; expositionem sancti Ambrosii in Epistolas Pauli, vol. unum; Hisychii presbyteri in Leviticum lib. VII, cod. 1; Expositionem sancti Joannis Constantinopolitani episcopi in Matthaeum; Apocalypsim sancti Joannis, continentem etiam librum sancti Isidori Differentiarum, cod. unum; S. Hilarii episcopi contra haereticos cod. unum; Homiliarum beati Gregorii papae in novissima parte Ezechielis prophetae in cod. uno; epistolarum ejusdem, (0742D)cod. unum; Expositionem Bedae presbyteri in Actibus apostolorum, cod. unum; in septem Epistolas canonicas et Apocalypsim Joannis cod. unum; ejusdem in Marci Evangelium cod. unum; ejusdem in Lucam evangelistam cod. 1; librum Testimoniorum Isidori de Christo et Ecclesia, cod. unum; ejusdem Etymologiarum cod. unum; ejusdem Rotarum (0743A)ad Sisebutum regem cod. I; Prosperide Vita activa et contemplativa in cod. 1; Prognosticon futuri saeculi cod. I; disputationem fidei inter Arium haereticum ac Athanasium catholicum in cod. 1; Epistolarum sancti Cypriani martyris cod. 1; Alcuini de Trinitate librum in codice 1; Regulam beati Basilii episcopi, Regulam beati Benedicti in cod. 1; Historiam ecclesiasticam Eusebii Caesariensis episcopi in cod. uno; Chronicam ejusdem in cod. uno; Historiam item ecclesiasticam trium virorum, id est Zozomeni, Theodoriti, et Socratis, in cod. uno; Canones diversorum Patrum in Codice uno; Sacramentoria volumina duo; Cassiodori de Arithmetica vol. unum; ejusdem in Psalmos expositionem, vol. unum; Homiliarum Origenis in Veteri (0743B)Testamento volumina duo; ejusdem in Psalmos expositionem, volumina duo; Vitas beatorum confessorum Hieronymi, Augustini, Gregorii; Item passionem beatae Columbae virginis in cod. uno; Institutio ac collectio cujusdam de vita canonica, vol. 1; Gesta Francorum in cod. uno; et alios plurimos, quorum nunc nomina non occurrunt memoriae. 11. In eleemosynarum vero largitionibus quantum sollicitus exstiterit, ipsa ejus opera testimonium perhibent. Nam quodam tempore, id est anno regiminis sui decimo octavo, in passionem incidit illam quam medici paralysim vocant: moxque vocatis domesticis ac fidelibus seu intimis suis, hanc rerum suarum distributionem gratuito animo facere curavit. (0743C)quae elargitio seu distributio, ipsius jussu ac supplicatione edita est a venerabili viro Hildemanno Bellovacensis urbis episcopo, adjuncto Berteningo et Gerlone laicis, simulque Landone monacho. Cujus textus talis est. In hoc Fontinellensi coenobio largitus est Fratribus libras nonaginta, nam omnibus annis triginta in censu dare consueverat: famulis laicis libras decem; senibus in illo xenodochio et (0744A)caeteris mansionibus pauperum solidos decem; universae familiae hujus coenobii libras quadraginta. Caeterorum monasteriorum nomina, ad quae eadem largitio eleemosynae pervenerit, sigillatim exprimam. Ad Gemmeticum coenobium libras V direxit.

Ad Logium libram unam.

Ad Fiscamnum libram unam.

Ad Villare libram unam.

Ad Longogilum libram unam.

Ad sanctum Walericum libram unam.

Ad beatum Richarium libras duas et semis.

Ad sanctum Audomarum libras duas et semis.

Ad sanctum Audoenum in Rothomago libras quinque. Ad sanctam Mariam in domo ejusdem ecclesiae libras duas: ad sanctum Martinum in eadem (0744B)urbe et caeteris cellis, solidos viginti quinque. Ragnoardo ejusdem urbis archiepiscopo libras decem: videlicet ut quinque presbyteris et alias quinque pauperibus erogaret.

Ad Penthale monasterium solidos quindecim: ad Penante solidos quindecim.

Ad Pratellos similiter.

Ad Ebroicas civitatem libram unam: ad illam crucem sancti Audoeni libras duas.

Ad Lixovium urbem libram unam: ad Fontanas coenobium solidos duodecim.

Ad Bajocas civitatem libras duas: ad duorum Gemellorum monasterium libras duas.

Ad sanctum Martinum Turonensem libras quinque, illis canonicis in domo libram unam.

(0744C)Ad S. Annianum Aurelianensem libram unam, illis canonicis in domo libram unam.

Ad sanctum Benedictum in Floriaco libram unam.

Ad Ferrarias libras duas.

Ad sanctum Carilefum libram unam et semis.

Ad Curbionem monasterium libram unam.

Ad sanctam Columbam in Senonis, illis monachis libras duas: illis canonicis in eadem civitate (0745A)libras duas. Item ad Sanctum Petrum illis monachis in eadem urbe libram unam.

In Antisiodoro urbe illis canonicis libram unam. Ad Sanctum Remigium illis monachis similiter. Ad Sanctum Heracleum in eadem urbe similiter. Item in Antisiodoro ad Sanctum Germanum illis monachis libram unam.

In Trecas illis monachis ad Sanctum Petrum libram unam.

Ad Sanctam Crucem Meldis illis monachis similiter.

Ad Fossatos monasterium illis monachis libras duas.

Ad Sanctam Genovefam Parisius libras duas. Ad Sanctum Germanum Parisius libras tres: in (0745B)eadem urbe illis canonicis libram unam. Ad sanctum Dionysium libras quinque. Ad Calam monasterium libras duas.

Ad Sanctum Lucianum illis monachis libras duas. Belloaci illis canonicis libram unam. Ad Flaviacum illis canonicis libras quindecim. Ad opus famulorum eorum libras decem. Hildemanno episcopo ad presbyteros et pauperes libras decem. Ad Oratorium monasterium solidos quindecim. Ad Fontanidum monasterium solidos decem. Ad Insulam monasterium solidos decem.

Ad Andelagum monasterium solidos duodecim.

Ad Malardum vallem solidos decem.

Ad Resbace monasterium libram unam et semis.

(0746A)Ad Sanctum Salvium in Brago solidos decem.

Ad Malam monasterium libram unam

Ad Sanctum Vedastum in Atrebato libras duas.

Ad Cameracum libras duas. Ad Sanctum Gaugericum libram unam.

Ad Corbeiam libras quinque.

Ad Sanctum Eligium in Noviomo civitate libram unam. Item ad eamdem urbem canonicis libram unam.

Item ad Suessionis civitatem canonicis libram unam. Ad sanctum Crispinum solidos quindecim. Ad sanctum Medardum monachis libram unam; illis sanctimonialibus libras tres.

Ad Rhemis illis canonicis libram unam: ad Sanctum Remigium in eadem urbe monachis libram (0746B)unam.

Ad Sanctum Memmium in Catalauno libram unam. Ad eamdem urbem solidos XV.

Ad Altum Montem monasterium, quo sanctus Ansbertus quondam exsilio fuit intrusus, atque consortiis inde ereptus humanis, solidos quindecim.

Ad Malbodium coenobium libram unam.

Ad Castrilocum monasterium similiter.

Ad Laubias monasterium libram unam.

Ad Indam coenobium libras duas. Ad Lingonas illis canonicis libram unam.

Ad Luxovium libras viginti quinque, id est ipso monasterio libras decem. Ad Fontanas cellam ejusdem coenobii libram unam et semis. Ad Cusantiam (0747A)similiter. Ad Anagrates lib. II.

Ad Romarici montem libram unam.

Ad Balmam similiter libram unam et semis.

Ad Morbach coenobium libram unam. Ad Sanctum Gregorium libram unam.

Ad Monasterium-Mauri libram unam.

Ad Melundas libram unam.

Ad Sanctum Reginbertum, ubi primo elementa didicerat litterarum, per manus quoque matris suae in usus egenorum viginti libras expendit. Simili modo per manus Berteningi libras viginti; sibi vero in domo sua famulantibus libras quadraginta largiri fecit. Tribus vicibus omnes opes suasegenis ac pauperibus erogari fecit, nil sibi reservans: quae qualiter gesta sint, ne nauseam aut fastidium ingessisse videar, (0747B)transcendendo omittam. Eleemosynis enim sibi viam praeparavit, quoniam noverat externum omnem hominem [ L., extremum diem omnis hominis] esse sive ad poenam, sive ad gloriam. Ideo eleemosynis ac orationibus servorum Dei se roborabat, ut et cursum hujus vitae pacifice transigeret, atque feliciter in perpetuum viveret. Rexit autem hoc coenobium idem gloriosus vir per annos decem, menses quinque, dies XVIII. Ipso tempore recessit domnus Ansegisus, Dominica illucescente, die XIII Kal. Augusti; eodem die cum fletu maximo tumulatus extra (0748A)basilicam Sancti Petriad aquilonalem plagam, in porticu in qua fratres conventum celebrare soliti sunt, ac consultis Deo dignis aures accomodare: et cessavit regiminis locus triginta et octo diebus.

CONSTITUTIO ANSEGISI ABBATIS. Constitutionem vero quam servis Dei isto in coenobio degentibus de victu ac vestitu instituit, commodum arbitratus sum huic operi inserere: cujus talis est textus: Memoratorium, qualiter domnus ac venerabilis Ansegisus abbas disposuit vestimenta et calceamenta atque alimoniam fratribus in monasterio Fontanella morantibus, una cum consensu eorum ordinabiliter: ut absque ullius occasionis querela, omni egestate exclusa, vota sua Deo reddere, atque sponsionis suae negotium ad effectum omni tempore perducere (0748B)possent.

De pago namque Bononiensi et Tarvanensi vestitus integros LX censuit porrigendos, drappos albosXX, de quibus camisiae XX fieri possent, coria boum ad soleas V composita, fabarum modios XX, caseorum pensas XXI per libras LXXV, ova mille, cerae ad illam ecclesiam libras CC, ad opus fratrum C, sevo lib. CC, de Corialinse calcibus XXIV, bragal LX. Ad saccos autem faciendos drappos albos II, de quibus fieri possint stamineae X, toaculas II, coria bovina composita V, fabarum modios X, pisorum modios XX, (0749A)caseorum pensas XV per libras LXXII, salis modios XXV. In mense Septembrio ova mille, de illa gregaria pagensi LX, de Irtio et Idtio mappae III, longitudinis ulnarum X, latitudinis II, de Apuliaco mappa una ejusdem mensurae. Lintea ad manus tergendas villosa III, unumquodque de ulnis quinque in longitudine, in latitudine III: de Gera camsiles III ad mappulas faciendas longitudinis ulnarum XIII, latitudinis trium: de Clariaco mappam unam habentem in longitudine ulnas X, in latitudine III. Item de Hirtio camsilem de ulnis XII, III latitudinis ad pedes tergendum. De Campomis toaculam I, de Rosontio similiter. De Floriaco similiter. De praedicta gregaria caseorum pensas XXX per libras LXXII. Filtraad saccos faciendum XII, ad lecta quantum necessitas (0749B)proposcit. Porcos saginatos ad adipem et lardum cum unctis LX, et insuper quantum necesse fuerit. De ministerio Rosontione fabarum modios tres, pisorum modios V. Ad Nativitatem Domini aucipastas tres, pullipastas XX, pullos LX, ova CCL, et in Pascha similiter. Cerae lib. III, mellis sextarios tres, et in mense Novembrio ova D, ligna, carra LX. Inter illam crucem Paldriaco et Bladriciagas fabarum III, pisorum mod. V. Ad Nativitatem Domini aucipastas IV, pullipastas XII, pullos LX, ova CCL; in Pascha similiter. Cerae lib. III, mellis sextarios III. In mense Decembrio ova D, ligna, carra LX; de Campanis fabarum mod. III, pisorum modios VIII. Ad Nativitatem Domini aucipastas IV, pullipastas VII, pullos LXX, ova CCL, et in Pascha similiter. Mellis sextarium (0749C)unum, cerae lib. I. In mense Januario ova D, ligna, carra LX, de Sadanma et Bubulo-captiva fabarum mod. II, pisorum modios IV. Ad Nativitatem Domini aucipastas II, pullipastas X, pullos XXX, ova C, et in Pascha similiter, mellis sextarios II, cerae lib. II. In mense Februario ova D, ligna, carra XII, de Gariciagas, Duno, et Gera, fabarum mod. III, pisorum mod. IV. Ad Nativitatem Domini aucipastas tres, pullipastas XII, pullos XI, ova CCL. Et in Pascha similiter mellis sextarium I, cerae lib. I. Et in mense Martio ova L, ligna, carra XII, de Petreoponte et Wirto-laico toaculas II, fabarum mod. V, salis mod. XV. Ad Nativitatem Domini aucipastas II, pullipastas XXVI, pullos CV, ova D, et in Pascha similiter. Mellis sextarios II. (0749D)Et in mense Aprili ova D, de Idcio fabarum mod. I, pisorum mod. I. Ad Nativitatem Domini aucipastam (0750A)unam, pullipastas IV, pullos XXV, ova L. Et in Pascha similiter, mellis sextarium I, cerae lib. I. Et in mense Maio ova L, ligna. carra XV, de Irtio fabarum mod. I, pisorum mod. II. Ad Nativitatem Domini aucipastam unam pullipastas IV, pullos XXV, ova L, et in Pascha similiter, mellis sextarium I, cerae lib. I. Et in mense Junio ova D. Item de Rosontione in mense Augusto ova CLXVI, de illa cruce et campanis ova CLXVIII. De Revereis-curte vini modios XLVIII, ova CCLV, vinum de Alpiaco mod. CCCL, de Riparensi curte mod. CL, de Abriaco mod. L, de Burgundia mod. L: sunt modii DC. Adumaticum mod. XXXII. Sicera, humolone, quantum necessitas exposcit. Cerae ad illam ecclesiam libras CC, olei libras CXXX, adipem mod. VIII. Ad opus fratrum cerae lib. C, olei (0750B)lib. C. Ad pelles hircinas sexaginta compositas lib. III. Ad cordebisos XL, comparandum lib. III, ad coria bovina XX lib. III. Capellos nigros VIII, de solid. XXXII alios quatuor, unumquemque de solidis III, qui fiunt solidi II. Tres qui remanent de solidis septem, qui fiunt simul lib. II et semis. Ad stamineas XXX optimas comparandum lib. I, ad femoralia paria XXX lib. I, ad infirmorum curam mel et pigmenta lib. I. Ad saccos quindecim comparandum griseos sicciscos, unde cappae fiant, lib. X, id est talis ordo, unumquodque de solidis X. Et duos optimos capellos de solidis XXX, quinque qui supersunt de solidis XXXVI, novem vero de solidis LIV, id est unumquodque de solidis sex ad roccos faciendum, qui sunt (0750C)rocci XVIII: colligunt super totum libras X. Ad sagos XV in lecta mittendum lib. II et semis. Ad pelles berbicinas, unde pellicea fiant solid. X. Ad vuantos lib. I, ad fasciolas lib. I: sunt in summa lib. XXXI. Ad infirmorum curam mansionilem, qui dicitur Bothmeregus, et quantumcunque decet, sauram, id est de porcis, mutones, berbices, pullos, ova, omnem decimam nostram ad ipsam domum infirmorum concessimus, de nutrimentis nostris et de vasallis nostris ad portam monasterii dedimus villam Noviomum, et illos mansioniles qui dicuntur Gisimacas, Strotella, Sanctum Stephanum, Luviccinas, Bantana, Cisternas, Lenticulosa, ad illorum infirmitates et necessitates ex charitate, et caseos, et butyrum, necnon ad illorum famulos nutriendum, etc., (0750D)quae necessaria sunt concessimus.