Migne Patrologia Latina Tomus 80
Goceli.ViSAu2 80 Gocelinus Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROLOGUS.
Dominis charissimis et paternae dilectionis filiis Ecclesiae sancti Augustini, cum suo reverendo monasteriarcha, ille abjectissimus nec recolendus, tamen omnium amicus sincerus, in Domino salutem. Decreveram hanc historiam, velut divae sponsae et maternae Ecclesiae filiam perpulchram, non prius de thalamo suo producere [ Al., procedere], quam suis ornamentis, redimiculis ac monilibus composita, sine nota posset procedere. Verum vestra imperatrice dilectione morae impatiente et acrius impellente, tandem exoptatam exhibere specie compellimur pudorosa, dum adeo nequeamus formosa; multae enim rerum turbae propositam nobis elegantiam et volucrem accessum sustulere. Quam vero vera quae scripsimus comprobentur, tempora, loca, personae, quando, ubi, et in quibus facta noscuntur; antiqua etiam et moderna scripta vestra, praesentium quoque oculi, inficiabiliter testantur. Quod autem de veteribus nova fecimus, vel recenter facta recenti stylo propagamus, nemo vetustatis accola indignetur novitati, ne forte Deo semper nova creanti videatur indignari: quia Deus Abraham, Deus est Augustini; et antiquorum signorum operator eadem hodie in modernis et hodiernis sanctis suis operatur, cui clamat propheta: Innova signa et immuta mirabilia (Eccl. XXXVI, 6); creat novos coelos, et sedens in throno nova facit omnia. Si antiqui Patres non sussepissent quae tunc habebantur nova, nulla nobis modo essent vetusta. Sed Judaei et caeteri increduli, sanctae novitatis ac veritatis inimici, malunt permanere in tenebris vetustatis et erroris sui, quam luce novae gratiae illustrari. Hoc etiam sub ipsa gratia videntur imitari, qui rancore vetusti usus aggravati refugiunt novis Dei miraculis in melius renovari. Plerique etiam hominum, quod spernunt, credere renuunt; quod amant, ultro credentes appetunt, nemo autem qualemcunque vel minimum contemnat veritatis praeconem: nam sicut mendacium nullius auctoritate potest esse verum, ita veritas suam per se habet in quolibet auctoritatem. Quae autem per visum vel in somnis mandata, vera probantur ex rerum consequentia: utpote legimus aegros per somnum ad sanctorum busta salutis gratia jussos venire, et obedientes sospitatem ibi recepisse. Qui hanc veri evidentiam mavult velut somnia vana deridere, quam attendere, poterit et Joseph et Danielem aliosque prophetas, ipsumque Joseph in Evangelio et alienigenam Nabuchodonosor, qui divina mysteria conspexere, velut somniatores abnuero. Sunt etiam qui inepte indignantur cum in vilibus personis facta sanctorum miracula recitantur, quasi probrosa sint talium nomina vel memoria [memoria vel nomina]: cum nullum verbum fiat propter eos; sed propter ipsorum in Deo gloriam, qui mira in minimis facit, omnia enarrentur. Nam omnium Dominus Lazarum mendicum ex nomine proferre non dedignatur; denique nec Herodes, nec proditor Judas, nec Cayphas in Evangelio nominarentur, nisi propter Dominum vel suos quibus insidiabantur. Haec nos propter diversorum controversiam proferre noverint benevolae animae, ne cum obloquentibus incipiant quod diligunt fastidire, et quod verius cognoverunt infirmius credere: corrumpunt enim sensus bonos colloquia mala. Fecimus autem in eadem materia duos codices, majorem et minorem: quatenus minor amicabiliter obtemperet amicis exteris taediosis, major uberius redundet domesticis filiis desideriosis. Verumtamen quaedam habet major, quaedam minor; quae non habet uterque liber; et alter alia, alia alter sapit condimenta. Item eadem gesta aliter ibi, aliter hic sunt dicta, ut alter alterius ope egeat et gratia. De Ulysse facundo ait poeta: Ille referre aliter saepe solebat idem
Haec piis amicis pie alludendo et pie commendando, oramus et praesentes et posteros memores esse affectus nostri et servitii devoti, quamvis ingrati.
Hactenus prologus, in quo voces duas per conjecturam correximus; eamdem libertatem deinceps sumpturi in sequentibus: ita tamen ut inter uncinos proferatur ea lectio, quam correctionis egere putabimus. Similiter deficientia quandoque ad integrandum sensum verba a nobis addimus, sed inter ( ), tantisper valitura, donec facta collatione cum aliis Mss. quae necdum videre licuit, integritas originalis suggeratur ab aliquo, qui voluerit eo labore de sancto atque de nostro hoc opere mereri bene. Mabilio partitionem auctoris in marginem transtulit et titulos capitulorum initio collegit. Idem hic servatur per numeros, inducta solum divisione capitum nova, nostroque instituto ad servandam uniformitatem idonea, quod similiter fiet in libro primo de translatione.
DIVISIO CAPITUM.
CAPUT I. Victore mundi Domino regna captivati tyranni suis palmigeris distribuente, Augustinus, divinus Legatarius, a Romano apice haereditatem sortitur Oceanitidis Britanniae.
II. Describitur hic Augustinensis mundus, ut quidam terrenus paradisus rerum foecundus, et gratiosus. III. Hoc ingens hujus omnibus domicilium paravit Dominus suo Augustino, ut ab initio conditum mundum homini condito; et Augustinus relinquens patriam, factus est in gentem magnam. IV. Hunc papa Gregorius assumpsit, quem pro se mitteret in Angliam, ut Anglos, gentem candidam, gentem faceret angelicam. V. Mittitur vir virtutum, cum quadraginta evangelicis collegis, ad convertendam Angliam. Eunt armati ad fructiferam gloriae patientiam. VI. Sancti rumore pravo exterriti, Gregoriana epistola ad coeptum iter virtutum, fortius per Augustinum sunt animati. VII. Epistola beati Gregorii ad ipsos, perseveranter ut Augustino obediant. VIII. Epistola ejusdem papae Arelatensi archiepiscopo Aetherio, ut Augustino ejusque consortibus necessaria provideat. IX. Augustino referente sociis apostolica mandata, festinant per adversa et prospera ad vera praemia, consolante eos etiam miraculis superna gratia. X. Andegavae Dei peregrini per feminas expulsi, evolantem baculum de manu Augustini per tria stadia secuti, noctu sub dio quiescentes, irradiantur splendore coelesti, et satiantur fonte divinitus producto humi: scripsitque ibi dux nomen et causam itineris sui. XI. Vicini, tanto jubare noctu viso perterriti, mane ad locum currunt; in amissis sanctis, reatuin suum plangunt; ex litteris in terra descriptis Augustinum cognoscunt: ecclesiam ibi in ejus honore, quae omnem feminam perpetuo excludit, constituunt. XII. Matrona cum cereo hanc tentans intrare, ante limen in ipsa vetita meta ruptis intestinis interiit, cunctasque sui sexus acrius exterruit. XIII. Miraculum auditum ab ipso Andegavensi episcopo, qui hanc ecclesiam reaedificatam dedicavit: qualiter in dedicatione funditus conculcatae segetes ac penitus desperatae omnibus aliis uberiores exstiterint in messe. XIV. Augustinus cum sociis, post diversa terrarum discrimina, applicuit Britanniam, ad mansionem perpetuam divinitatis praeordinatam. XV. Tanetus insula Christum in sanctis suis suscepit prima; felix tellus, foecunditate sua tot Deiferorum advenarum felicissima. XVI. Aethelbertus, rex Anglorum regum tertius, sed christicola primus, uxore christiana clementior, optimum aeternae salutis nuntium ab Augustino suscipit; sed non facile acquiescit, ut ex difficultate sanctis gloria accrescat. Venit in Tanetum audire advenas, Dominicae crucis vexilliferos et praecones. XVII. Augustinus exponit regi optimum nuntium quod attulerit, videlicet, mundi conditorem et redemptorem humano generi regnum coelorum aperuisse, et de terrigenis coelestes indigenas fecisse; et homines ita dilexisse, ut homo fieri, atque insuper, post innumera divinitatis suae miracula et ostenta, pro hominum (amore) morte crucis mori voluerit, et suos legatos ad convertendas nationes omnibus tormentis invincibiles inextinguibiliter accenderit; quodque ipsi, tali charitatis flamma stimulante, advenerint. XVIII. Rex Aethelbertus laudat quidem aeternae beatitudinis promissa, et colligit sanctos pro illorum benevolentia; sed nescit adhuc vetusti erroris tenebras exuere et indui luce nova. XIX. Regis clementia, imo Dei providentia, sancti advenae, cum elato Dominicae crucis vexillo et canoris precibus, in perpetuam habitationem Doroberniae ingressi, vivebant angelice, ut peregrini mundi et indigenae coeli, et cohaeredes sibi gliscentes regni Dei. XX. In orientali Doroberniae ecclesia beati Martini, olim a Romanis christianis condita, fidus reginae custos beatus praesul Letardus agebat divina officia, quae sacratissimus Augustinus cum suo choro irradiabat apostolica vita et doctrina, et signorum, qua plures convertit, affluentia. XXI. Victus rex, per dulcia aeternae felicitatis blandimenta et irrefragabilia virtutum exempla, subjicitur Christo fide devota. XXII. Rex de excelso humillimus, de principe puer ecclesiasticus, baptizatur in summae Trinitatis confessione et nomine, repletur candida Christi columba, fit de veteri idololatra novus christicola. Hinc Augustinus Deo canit, cum suprema chorea, gaudens sua vota sic prosperata. XXIII. Gloriatur rex fraternitate nova de ducum et plebium combaptizatorum turba, nec jam suum regnum aestimat quod administrabat, sed totum cum subjectis sibi regibus et populis in dulcem Christi ditionem transferre ac dilatare decertat; episcopis, monasteria, ecclesias, tanquam Dominica castella, regaliter aedificat. XXIV. Augustinus praebens se electioni apostolicae et ecclesiasticae, nimirum assumptioni Dominicae, ab Arelatensi archipraesule consecratur in primitivum patriarcham Angliae perpetuamque benedictionem refert Doroberniae. XXV. Mittit Augustinus Romam nuntiare beato Gregorio, regem et populum Anglorum cultum Christi suscepisse, se episcopum factum esse, jamque multae messi operarios deesse. Cui papa remittit apostolicum pallium, et plurima doctorum auxilia, ut diversarum interrogationum responsa. XXVI. Epistola beati Gregorii papae de misso pallio, de jure Lundoniensis episcopi, de Eboraci metropolitano, et de Augustini ditione super omnes sacerdotes Britanniae. XXVII. Item ejusdem per Mellitum ad Augustinum epistola, ut destruantur idola, et fana bene constructa aqua benedicta ad divina purgentur officia, nec diabolo animalia fideles immolent, sed ad laudem Dei in esum suum animalia occidant, et donatori omnium gratias referant. XXVIII. Item ipse papa, auditis tot tamque assiduis Augustini miraculis, sicut gaudens in gloriam Dei exclamat, sic timens humanae imbecillitati ne insolescat, virum virtutum missa epistola attemperat. XXIX. Item ipse beatus Gregorius, Aethelberti regis susceptae Christianitati congaudens, hortatur eum dulci epistola hanc gratiam sollicite servare, et hanc in subditos sibi populos ocius extendere, fana evertere; subjectos exhortando, terrendo, corrigendo; aedificare [ecclesias] exemplo Constantini piissimi imperatoris, qui abjectis idolis Romam cum gentium populis tota mente secum ad Christum convertit; simul monet, ut Augustino obediat, quatenus illum Deus pro ipso orantem citius exaudiat. XXX. Venerabilem quoque reginam Bertam idem praecellentissimus illustrator ecclesiarum gratifice laudat epistolari serie, tam pro regis conversione, quam pro pia erga beatum Augustinum suosque consortes procuratione; hortaturque haec famosa merita attentius augere. XXXI. Hos epistolarum Gregorianae dulcedinis favos beatus Augustinus, omnium virtutum gradibus sideream scalam transcendendo, colligens; hos quoque rex et regina, pro suo affectu et capacitate, haurientes, nitebantur apostolicis documentis obsequi, ut post pereuntia regna mererentur coelestia consequi. XXXII. Britones, Anglorum debellantium reliquias, ab ecclesiastica regula dissidentes, convocatos regis ope Augustinus, tota paterni affectus instantia, decertabat ad legitimam omnium concordiam adsciscere; sed difficillimum est irrationabiliter rationi repugnantes corrigere. XXXIII. Causidicus Domini, advocato in medium caeco: In hoc, inquit, ostendat Dominus rerum, cujus partis dogma sit verum. Proponit caecum Britonibus curandum; illis recusantibus, signo crucis caecum illuminat Augustinus: victi Britones petunt inducias, dum suos consulant et synodus iteretur. XXXIV. Consulti Britonum pontifices (respondent) ut Augustinum advenientibus assurgentem, tanquam mitem et humilem corde, reciperent; residentem vero, ut superbum et ferocem, repudiarent. Venere, et sedentem sibique non assurgentem indignanter respuere. Quos ille adhuc clementius cupiens lucrari, proponit tria servanda, caeteris modo data tolerantia: ut Pascha suo tempore sicut omnes Ecclesiae celebrarent, ut baptismi sacramenta ecclesiastico ordine peragerent, et Anglis una secum evangelizando fratres et concives regni Dei acquirerent. Sed illis omnia repudiantibus, praedicit ab his perituros, quos nollent habere salvos. XXXV. Hanc praeconis Domini prophetiam rex Anglorum Aethelfridus immaniter exegit, qui Britones bello delevit; et de eorum monachis, contra ipsum actius oratione pugnantibus, mille ducentos exstinxit. XXXVI. Post Britonibus incorrigibilibus praedicta mala, Augustinus omnium saluti intentus, Eboracam metropolim adit; in itinere hominem paralysi et caecitate destitutum erigit, et Christianum facit [ Al., fecit]. XXXVII. Quod in die natalis Domini plusquam decem millia credentium, absque parvulorum ac mulierum infinito numero, in fluvio Sioalira baptizavit. XXXVIII. Ubi intransvadabile profundum non solum incolumes transierunt, verum etiam omnes infirmi sanitatem receperunt; ubi et in memoria beati Augustini condita ecclesia multa fidelibus praestantur beneficia. XXXIX. De epistola beati Gregorii papae ad sanctum Eulogium patriarcham missa, in qua gloriatur in Domino de Anglorum conversione, per Augustinum facta: et quod ipse, et qui cum eo missi sunt, apostolorum virtutes et signa imitari videantur; et de decem millibus vel amplius uno die baptizatis. XL. Regrediens feliciter ab Eboraco. occurrit aegro, foedo candore leprae tabescenti, lacrymabili querimonia paternam ipsius clementiam mussitantiqui clamosa pietate audit cum Domino clamosum taciti murmuris desiderium, et in virtute dicentis in Evangelio, Mundare, sancta [ Al., acta] fide hunc luridum reddit mundissimum. XLI. Augustinus, omnibus bonis desiderabilis, solis inimicis lucis odibilis, indomabiles sanctorum injuriatores aeterno opprobrio in spiritu Eliae deformat, qui supplices aegros jugiter salute reformat. XLII. Additur huic mulctae aliud in alia incorrigibilium gente judicium, ut videlicet novo et inexperto prius huic orbi (morbo) omnes a minimo usque ad maximum sulfureo flagrarent incendio, donec ab impietatis scoria, conflati in massam fidei pretiosam, purgarentur: et inextinguibilis poena solo baptismate Christi, Augustino succurrente, extingueretur; et haec clades ab hac patria perpetuo eliminatur. XLIII. Augustinus ejusque socii, a praememoratis repugnatoribus digressi, gravi exaestuant siti; sed ipsum ducem Dominus sua apparitione et allocutione confortat, ut pro quocunque fideliter petierit impetraturum se esse firmiter credat. XLIV. Vates Domini in loco, ubi fons vitae apparuit, baculum fixit, et sitientibus largifluum et variis morbidis salutiferum produxit; locum a cernendo Deum Cernel appellavit, ibique ecclesiam in memoriam tantae revelationis Domino Salvatori condidit, ubi etiam monasterium in honore principis Apostolorum Petri constructum excellit. XLV. Parochiano sacerdoti Cernelli, morbo in mortem anhelanti, Augustinus noctu apparens, jubet ad praefatum fontem suo nomine vulgatum pergat, ibique quinquagesimum psalmum tertio cum trina ablutione corporis concinat; qui surgens vires eundi recipit, jussis obediens sanus redit, mane sacerdotalia officia populo exsolvit. XLVI. Augustinus, peragrata ex parte Britannia, ad perpetuam mansionem suam Doroberniam regreditur, et ut solis sui recursus omnium gaudio recipitur. XLVII. Juvenem gressibus, auditu, et loquela damnatum pius curator redintegrat; rursumque solita incolentia abusum sanitate, et priori repercussum debilitate, rursum Patris benignitas triplici salute restaurat. XLVIII. Legitur ut beato martyri Livino in baptizando affuerit, ut coelestis splendor super baptizatum affulserit, dextra divina signo crucis ter illum benedixerit: tum ut jussu et ductu angelico super longi maris undas, quasi florido prato, pedibus ad Augustinum venerit, et ab eo totius perfectionis documenta acceperit: quem apud se quinquennio detentum, sacerdotem Domino consecrat; donatumque liberaliter sacerdotalibus insigniis, et de discipulo magistrum gentis suae, relegat. XLIX. Attestatio Veturnosi, quem tertia progenies sua hodietenus durans asserit beatum Augustinum vidisse, et de lubrico ac nebulosissimo Christianum modestum ab ejus baptisterio resurrexisse; ipsum vero jugi turba vallante innumerabilia signa patrasse. Referebat etiam modernus superstes, ab antiquo aevo relatum ( sic ) sancti Patris formam et personam patriciam, staturam; ipsumque nudis pedibus patrias lustrando, callos in plantis attraxisse. L. Jam aeternis amoribus totus saucius, jam a terrenis tumultibus in requiem Domini absorptus, vim faciebat coelo, crebris precum, suspiriorum et lacrymarum pulsibus. Tandem intelligens ex Spiritus sancti responso suum exauditum desiderium, beatum Laurentium, apostolicis virtu ibus praeclarum, suorumque comitum praecipuum, rege cum confluo populo immensum congratulante, ordinat cum omni solemni gaudio sibi successorem, ut quondam Apostolorum princeps Petrus Clementem, videlicet ob novellae informationis necessitatem. LI. Jam melliflue exhortato rege et Ecclesia ac populo, ut perseverent in fide et amore Christi, relinquens omnibus perpetuae dilectionis pignora, praesente rege et pontifice Laurentio, inter omnium lacrymosa examina, vallante eum coelesti chorea, transit ad aeterna Domini solemnia: quos infirmi laudatores prosequamur, non exequialibus planctibus, sed triumphalibus cantibus. LII. In monasterio quod condidit a sancto Laurentio dedicato, reconditur pretiosissimum sui corporis margaritum cum jubilo. LIII. Quam pulchre Roma Ecclesiarum parens, tanta pignora edidit, qui totius Britannici Oceani patres et institutores emineant: quanto odore suavitatis et splendore gloriae, unus amor et unum cubiculum simul astringit; qui, distincti per diversas mundi nationes, singuli patroni singulis populis solariter praelucerent.
CAPUT PRIMUM. Res gestae usque ad ingressum. Miracula in Gallic patrata.
I. Potentissimus triumphator mundialis tyranni, omnia trahens ad seipsum in crucis examine, habens per olim praescripti nominis insignia, Velociter spolia detrahe, festina praedari; universa captivi praedonis spolia suis ducibus victoribus distribuit; Petrus arcem rerum Romam comprehendit, Paulus procinctu belli omnia subegit; Andreae Achaia, Joanni Asia, Matthaeo Aethiopia, Thomae et Bartholomaeo contigit vastissima a solis ortu India: et ne per singula prolonger, tandem summus Dominicarum nuptiarum praecentor Gregorius, orbem terrae apostolicis alis amplexus est; Augustinus vero cui haec corona gemmis aethereis texitur, alterum Britannici Oceani orbem suo Apostolatu praecinxit. Felix Roma, quae, post primos theoricae fidei principes, tam principales ecclesiae edidit consules. Haec olim praepollens Augustali monarchia, deinde bellorum turbinibus peno submersa remansit, ut gigneret haec duo magna mundi luminaria, alterum quod praeesset diei, alterum quod praeesset in diem vertendae nocti. Gregorius, in filiis lucis praeluxit Christiano orbi, velut sol diei: Augustinus, tenebrosum gentilitatis orbem et nocturnum chaos Oceani illustravit lampade lunari, atque aurora succedente, vertit in solarem meridiem Christi. Hanc obstinatam mundi zonam, armis gentium ac daemonum septam, Augustinus invadit ani mosius, quam quondam centopolim (an Gigan zopolim) montem Hebron Caleph magnanimus. Haec est in Christo portio tua, haec haereditas, haec coelo translata patria. O stella Romae nativa, et noster in hac plaga Patriarcha! Hanc Domino acquisisti; acquisisti Domino, et ipse possedisti. Quidquid pietatis haec terra germinat, quidquid florificat, quidquid fructificat, tu cultor, tu sator, tu plantator es; totum in Domino tuum est. Quidquid etiam sanctorum protulit, tu institutor, tu primicerius, tu princeps es; omnia te respiciunt, te comitantur, te coronant, quae Domino allaborasti: labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Te reges, proceres, patres, gensque sequitur: te protectorem concinunt et protopatrem.
2. Sed qua laude attollam hunc Augustiniensem mundum? Quidam terrenus terrenis est paradisus; quidquid opum ubivis habetur, aut hic nascitur, aut confluis undique nationibus circumfusa Amphitrite invehitur. Credas maximum orbem divitias suas ac delicias, quae particulatim in suis partibus praerogat, hic pariter aut invenisse aut thesaurizasse. Regnum est imperiale, Romanis caesaribus augustaliter regnatum, qui se tam hic quam Romae gloriabantur rerum habere solium. Tellus copiosa, omnium sationum et plantationum foecunda; ubertim procreans non solum patriae assueta, sed adeo Graeciae vel remotiorum regionum [ Al. remotioris horum] plantaria. Patet amplissime uberrimis agris, vernantibus pratis, diffusis campis, pinguibus pascuis, gregibus lactifluis, equis et armentis bellicis. Irrigant crebre centes fontium scaturigines, rivuli salientes, flumina insignia et famosa, lacus et stagna piscibus et avibus ac navali commeatu assidua, urbibus et populis accommoda. Frondent luci et nemora, campestria et montana, glande et fructibus silvestribus plena, diversis venatibus opulenta. Sunt et silvae castaneae, divitum epulis acceptae: vineta [ Al. vinetis] quoque non solum Gallicis et Italicis, sed etiam Albanis, Argolicis et Puniceis, arvis respondent [ Al. respondebit] uberrimis. Sunt hic fontes salinarum, sunt et fontes calidi, calidique fluvii, balneis calidis exstructi. Quid dicam maris divitias, quae non solum navalibus mercibus, verum etiam innumeris piscium generibus hoc regnum et replent et decorant? inter quae diversa ac magna natatilia capiuntur passim, delphini et vituli marini, atque insuper montuosae balenae. Rubent conchylia super Indicas ac Sidonias tincturas; et decorem suum dum alias omnia vetustate mutant aut minuunt, haec tenacius illustrant, nec sole nec imbre violant. Inest conchis ornamentorum pretium, unionum scilicet gemmantes orbiculi, candore splendidi et margaritarum multicolora decora. Rubent aliae, aliae virent, hae purpureo, hae hyacinthino, hae prasino colore vestiuntur; sed major harum candicat multitudo. His aurificum ingenia inter praeclaros lapides aurea ecclesiae adornant monilia: ipsos etiam aequat aut superat aurea Anglicarum virginum textura, quae regia et pontificalia insignia, intincto murice coccoque bis tincto flammantia, splendidis unionibus et margaritis cum praecellentibus gemmis praetexto auro instellant, et pretiosa stemmata artificii mixtura amplius irradiant. Uniones tantum Hesperia, Britannia et Eoa-India sororisant. Haec etiam gagatem prodige gignit lapidem eo pretiosiorem quo aliis saeculis rariorem; hic (autem) est gemmea nigredine fulgidus; invenitur quoque purpureus, cereus, albidus, viridis; ardet igni admotus; ubi confricatus incaluit, levem materiam attrahit ut adamas ferrum; ubi incenditur [ Al. intenditur], serpentes fugantur. Venis nihilominus metallorum aeris, ferri, plumbi, stanni, argenti et auri, divites massae eviscerantur. Mirere et rupes et scopulos aerios, templaque passim et moenia de saxosis montibus operosa, et quodam nativo marmore decorata.
3. Hoc ergo tam speciosi et opulenti orbis ingens domicilium, prodiga manus Domini dilecto suo Augustino praeparavit; qui quondam, ubi mundum condidit et omnem ejus ornatum perfecit, conditum tandem hominem amicum, cui haec paraverat, introduxit. Beatus igitur Augustinus dimisit dulcem alumnam et augustam matrem Romam, amplectens pro patria peregrinationem longinquam et periculosam, ut de frementibus nationibus in patientia fructum ferret, et haereditatem sempiternam Christo acquireret. Exivit de senatoria cognatione sua cum patriarcha Abraham, et veniens in terram a Deo provisam factus est in gentem magnam. Multiplicatus est ut stellae coeli, in sanctorum multitudine sequaci et gentium populo fideli. Bene itaque in tot filios dilectionis excrevit, qui pro alienigenis animam ponere venit. Alii fortiter, iste et fortiter et feliciter vicit, qui martiali animo incruentum martyrium tulit. Bene etiam, qui omnia reliquit et coeli regnum obtinuit et hic omnia (in) centuplum recepit; cujus angelica charitas et generosissima liberalitas, quae omnibus largissima et sibimetipsi erat parcissima, hoc abudantissimum regnum, superbis Augustis pomposum, calcato appetitu fecit omnibus beneficiosum. Felix paupertas, quae tam multos ditavit! beata abstinentia, quae semper indeficientem familiam pascit! Quo se arctavit, nos amplificamur: quod jejunavit, nos epulamur: imo ipse in suis haeredibus omnia possidet et exaltatur. Sed dum ista scribimus, hoc maritimum Elysium revirescente mundo floruit, et inter paschalia floreta splendidi Augustini sidereo natalitio instante, omni decore arrisit. Juvat ergo ad praesignati ipsius adventus seriem recurrere, ac demum de innumeris ejus virtutibus aliqua retexere. 4. Viderat insignis legifer Domini Gregorius, venales Romae pueros, crine rutilo et forma eximia gratiosos; utque erat visceribus charitatis in omnes diffusus, percunctatur ardenter nomina gentis, provinciae, ac regis illorum. Audit quod incolae Angeli, provincia Deira, rex Alle vocitaretur; sed omnes paganismo obsequerentur. Ingemuit benigna anima, flores, paradiso Dei tam congruos, tetris daemonum aris addictos; sed mox, uti propheticus interpres, adgaudens nominum auspiciis: Bene, inquit, Angli: angelica facie nitidi: bene Deiri, de ira Dei cernendi! bene quoque rex dicitur Alle, cujus terrae [ Al. terra] cantetur alleluia. Invasit ergo iter ad Anglos convertendos; sed populi romani fractione, imo Spiritu Domini Jesu omnia provide dictante, retractus est; videlicet alii amico hanc gratiam servante Domino. At ubi apostolatum Romae suscepit, unde gravius ab intentione sua praepeditus exstitit, inde potentius consilium invenit: quod enim persa non potuit, per splendidam lucernam suam et armigeram dexteram Augustinum explevit. Hunc invenit secundum cor suum, unicum in Domino sancti desiderii sui remedium, virum omnium virtutum, ad Dominica bella paratum, per ardua et fortia coronae avidum; ut turrim David munitum, in qua clypeus et hasta omnisque armatura fortium, atque ad omnia comptum; vas scientiae Dei evangelicum, vas electionis Domini aureum. Mirabatur generosum animum sua attentiorem exhortatione; ut videretur non tam sequi velle ad palmam, quam praecurrere. 5. Collecto itaque angelico eruditorum Christi praeconum contubernio, qui comites, adjutores et cooperatores Evangelici existerent duci Augustino; postquam omnes ad propositum opus accepit promptos et unanimes, incessabiles totius bonae voluntatis auctori immolat grates. Nec mora, exhortatos diligentissime et armatos ad fructiferam gloriae patientiam, omnibus bene [ Al. pene] provisis quae mundi peregrinis competerent, Deo et angelis pacis commendat, et in viam perpetuae salutis destinat. Longum est exponere, sed pium est recolere, tam sanctae tamque dulces animae beatorum Gregorii atque Augustini sanctorumque fratrum, a maternis visceribus monasterialis Ecclesiae avulsorum, quae spicula vulneratae charitatis in separatione corporali senserint, quas imprecationes beatae restitutionis, quae suspiria, quas lacrymas invicem reddiderint: cum se ultra dilectam patriam, imo mutuos aspectus tam desiderabilium patrum ac sociorum, in hoc exsilio visuros non sperarent; et ad tam longinquam, tam externam barbariem, tamque incerta vitae discrimina transmigrarent. Sic quondam arcam Domini ferentes vaccae, et post foetus abstractos mugiebant, et tamen a recta viae linea nusquam declinabant. Sancti namque euntes ibant et flebant transeundo ad vitae patriam, mittentes in lacrymis semina virtutum: venientes autem venient in resurrectione, cum exultatione portantes manipulos laetitiae de luctu et morte. Annus tunc erat ab incarnatione Domini, sexcentesimus, principatus autem Mauritii ab Augusto quinquagesimi quarti annus quartus decimus, ex quo vero Angli Britanniam invaserant annus circiter centesimus quinquagesimus, ordinationis autem beati Gregorii papae quartus, cum ipse Romanorum pontificum gemma illustrissima, haec siderea Augustino praefulgente Anglis misit luminaria. Tot dominicae legationis manipulares ad quadraginta numerantur, quaterno scilicet denario Legis et Evangelii quatuor animalia imitantes. Tot olim Legifer ad considerandam terram repromissionis miserat exploratores; sed illi, praeter duo, perfidi; isti erant fideles; illi filii alieni domino sunt mentiti; isti, filii adoptionis, adhaeserunt veritati. Procedebant ut oves ad victimam, grande scilicet spectaculum mundo [ Al. mundi], angelis et hominibus spectabiles; aeriis potestatibus, ut acies ordinata, terribiles. 6. Jam eminus a cognata domo excesserant aliquot dierum itinere, alacres viam mandatorum Domini percurrere: at vero dicente Veritate, Spiritus (Marc. XXVI, 41, et Joan. XV, 5) quidem promptus est, caro autem infirma; et, Sine me nihil potestis facere; docendi erant ex humana imbecillitate, non de se praesumendo sed in Deo sperando, viriliter agere; et in ipso qui vicit mundum, vincere. In Deo, inquit Psalmista, faciemus virtutem (Psalm. LIX, 14). Dei itaque athletae, immemores constantiae suae, surripiuntur vaniloqua hominum fama, fallacia daemonum ventilata. Nuntiatur quod gens quam peterent immanior belluis existeret, quod crudelitatem epulis praeferret, quod sanguinem innocentum sitiret, quod christianam fidem abhorreret, quod salutis doctoribus tantum suppliciis et caedibus responderet; sanctos quidem sine causa plecti posse, hostes autem veritatis nec ratione nec signis flecti. Hinc ergo desperantes talium saluti et suo profectui, praepositum suum reniti non valentem Augustinum, ad beatum Gregorium fecere legatum, quem Anglis, si Christum susciperent, dederat episcopum; orantes humillime per ipsum, quatenus eos absolveret a tam periculoso et infructuoso apud ignotas linguas dispendio laborum, et placidum ad sua annueret reditum. Tales enim adhuc erant invalidi, et ad dominicam quidem expeditionem prompti, sed inexercitati, sicut quondam discipuli Domini, volentes, sed non valentes illum ad passionem sequi, interim condebantur sub asylo, donec induerentur virtute ex alto; visa vero ipsius resurrectionis et ascensionis gloria, ita sunt animati et Spiritus Paracliti capaces effecti, ut passionum ipsius participio plus gauderent, quam timerent illum ad aethera subsequi. Poterat tunc magnanimi Gregorii charitas, quasi de frustrato incoepto et de ludibriis daemonum insultantium, perturbari, nisi speraret in nomine Domini, in quo sua coepta credebat feliciter perfici. Repletus ergo spiritu virtutis, mittit per ducem Augustinum Christi peregrinis hanc epistolam paternae exhortationis, suadens et ipsi obtemperare, viamque et opus coeptum, usque ad palmam et coronam gloriae in Dei adjutorio fidenter perficere. 7. Gregorius, servu servorum Dei, servis Domini nostri. Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire; summo studio, dilectissimi filii, oportet ut opus bonum, quod auxiliante Domino coepistis, impleatis. Nec ergo labor vos, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia, omnique fervore, quae inchoastis, Deo auctore, peragite, scientes quod laborem magnum major aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite; scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid a vobis fuerit in ejus admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in aeterna me patria videte concedat: quatenus etsi vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio re ributionis eveniar, quia laborare scilicet volo. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauritio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum ejusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione decima quarta. 8. Arelatensi quoque archipraesuli Aetherio, ut Augustino ejusque sociis Christi legatis in Britanniam necessaria solatia provideret, ita scripsit, secundum nomen suum omnibus vigilans, Gregorius: Reverendissimo et sanctissimo fratri Aetherio coepiscopo Gregorius servus servorum Dei (L. V, Epist. 55). Licet apud sacerdotes, habentes Deo placitam charitatem, religiosi viri nullius commendatione indigeant; quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitatis vestrae nostra mittere scripta curavimus, insinuantes latorem praesentium Augustinum, servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis servis Dei illuc nos pro utilitate animarum auxiliante Deo direxisse: quem necesse est ut sacerdotali studio Sanctitas Vestra adjuvet, et sua ei solatia praebere festinet. Cui etiam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare, scientes quod ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solatiandum, quia et res exigit, commodetis. Candidum praeterea presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimoniali ecclesiae nostrae transmisimus, charitati vestrae in omnibus commendamus. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauritio Tiberio piissimo Augusto, anno quarto decimo, post consulatum ejusdem domini nostri anno tertio decimo, indictione quarta decima. 9. Haec igitur apostolica documenta referente et altius intentante sociis Augustino, ita sunt confirmati ut fortius quam coeperant coepta percurrere intrepide gauderent, et more optimorum militum acrius post fugam victoriam extorquerent. Ibant ergo cum coelestibus animalibus ante facies suas, et non revertebantur cum incederent. Jam eis dux suus magnanimus Gregoriano ore dicere videbatur Augustinus: Cum jucunditate exibitis, et cum gaudio deducemini nam et montes reges, et colles duces vobis exsilient, ex pectantes vos suscipere cum gaudio. O immensum gaudium, quo, licet per acerba et aspera, itur ad interminabile regnum cum indeficienti copia meritorum et dulci fructu quaesitorum Deo filiorum! Haec intelligentes sancti festinabant per adversa et prospera, per plana et dumosa, transire ad vera praemia; ad omnia patientes, usque ad mortem facti obedientes. Inter tot autem virtutum merita semper beatum Augustinum comitabantur miraculorum lumina: ex quibus innumeris in Andegavensi, opima Galliae provincia, celeberrimum est quod ibi tunc peregrinus exhibuit: pro quo ejus honori ecclesia consecrata nullam unquam feminarum admittit. Unde multi honoratissimi viri Andegavensium, venientes Cantuariam ad sanctum Augustinum, vehementer admirabantur, hic, ubi corporaliter requiescit: tam licite et libere omnes feminas intrare, quam ibi nullam hujus licentiae gratiam consequi posse. Quibus mirantibus respondebatur a fratribus; illas videlicet, quae sanctum expulerunt, merito a sua ecclesia repelli; istas vero, quae hunc susceperunt ultro, ab ipso debere recipi. Jam olim quippe plurimi illius gentis nobiles et clari proceres, simulque ecclesiasticae dignitatis reverendi patres, in Anglia, et maxime apud ipsum suum [ut gloriantur] patronum Augustinum, frequentes horum, quae apud ipsos gessit, constantissimi celebrantur assertores. Hi omnes suis successibus beatificabant Angliam, et maxime apostolicam Doroberniam, in summi Augustini praerogativa et in ipsa corporali ejus praesentia, tanquam corporali vita, cujus apud ipsos esset tam indelebilis memoria, et frequentia miracula, vel scripta, vel scriptis evidentiora. Hic ergo referamus ex publica notitia, quae ibi suae praesentiae reliquit signa. 10. Agens sane Dominicam legationem, ut praeno tatum est, a Roma in Andegavensi provincia Pontem [ Al. Pontum] Sai nuncupatum, milliari tractu super Ligerim fluvium lapideo opere productum, cum illo sancto choro transiit sociorum. Quibus adjacenti villae Sai ejusdem nominis conantibus succedere, incolae hostilitatem pro hospitalitate restituere; et tot homines peregrinos, pedestri incessu et habitu humiles, quasi tot lupos et ignota monstra repulere. At vero mulierculae simul glomeratae, tanta non modo irreverentia, sed insania, ululatu, despectu, subsannatione, derisione in sanctos Dei, sunt de bacchatae, ut viri in lemnes vel innoxii quodam modo in eadem viderentur comparatione. Nec suffecerat ejecisse, sed longius inculcantes trahebant, impellebant, lacessebant, abigentes ludibriosa importunitate. Stabat juxta ulmus ampla et umbrosa, lassis viatoribus ad pausam accommoda: sub hac sancti volentes ipsa nocte requiescere, non poterant, a mulierum, velut tot canum, infestatione. Unam vero caeteris impudentius Sancti vestigiis incumbentem, dum ipse elato baculo, velut ad bestiam et rapidam lupam pugnans conaretur abigere, subito baculus, novo Dei gratiae signo, de manu ejus velut ab arcu excussa sagitta evolavit, et in spatio fere trium stadiorum humi affixus substitit: moxque cum beato contubernio subsecutus [sensit enim divino Spiritu ad nutum Domini se eo vocari] accurrit, et baculum, imo cum baculo fontis aestum extraxit, qui protinus copiosa scatebra erupit: quo Dei famuli, immensas gratias reddentes suo largitori, a gravi siti relevati et suaviter sunt refecti, ibique nocte ipsa quievere in laudibus divinis devotissimi. Tunc etiam Altissimi clementia, impatiens filios lucis suae ac diei, terrae noctis et nudi aeris injuriam pati, subito lucem de summo coelo suo, solare jubar vincentem, super eos effudit, tectoque carentes tota ipsa nocte superno splendore obtexit, quasi sic orasset voce prophetica ipsa ecclesia sub dio relicta: Fac mecum, Domine, signum in bonum, ut videant qui oderunt me et confundantur (Psalm. LVIII, 17); quoniam tu, Domine, adjuvisti me et consolatus es me. Viderunt itaque omnes finitimi tam immensum radium, a coeli vertice usque ad sanctos directum; ut ad confusionem suam pernoscerent, quantos coeli cives suis hospitiis extrusissent. Ipse autem sacratissimus dux secus fontem illum ita baculo scripsit in terra: Hic hospitium habuit servus servorum Dei Augustinus, quem misit ad convertendos Anglos beatus papa Gregorius. 11. Jam lucis crepusculo imminente, ad destinatum locum anhelantes, per Andegavensem civitatem iter accelerant; et hesternos contemptores suos, nunc appetitores ac de copia inopes, Dei nimirum zelo volente, sua salutifera praesentia vacuant. Mane itaque vicini ad locum, ubi tantum lucis miraculum conspexerant, undique accurrunt; gravi gemitu ac luctu ablatos repetunt: tum novi fontis beneficia contuentes, acriori moerore sui reatus contabescunt. deu nos miseros, aiebant, quomodo tantum bonum, quod ultro in manibus habuimus, impia abjectione nostra perdidimus, nec a tantis angelis saltem benedici meruimus! Discentes ergo ex praefata scriptura nomen beati Augustini optatum, et legationis officium, accensique frequentia miraculorum, quantocius juxta ipsum fontem ecclesiam condiderunt, ac in nomine ipsius beati Augustini consecrari fecerunt; ubi vero litterae ipsius descriptionis inventae sunt, altare constituerunt; ubi illud perpetuum, ut praemonstravimus, durat miraculum, quod ipsam ecclesiam intrare aut de fonte aquam haurire nulla unquam potest feminarum: ut nimirum sciat mundus quantum hoc genus offenderit Deum in injuria servorum suorum. 12. Quaedam illustris matrona cum magno cereo huc tentabat ingredi, quasi modo sanctus suae adularetur potentiae ac muneri; et absterrentibus qui aderant respondit, se in sanctum non peccasse, sed velle se eum honorare: urgetque propositum audaciae. Vix ergo vetitam metam et sacrum limen attigerat, cum repente ruptis intestinis, et effervescentibus in terram alvi secretis, corruit infelix et interiit; forasque extracta mortua, credere omnes terribiliter docebat, quod nulli crediderat. Tali repulsa ita omnes feminae sunt eruditae; ut plus aperta quam clausa ostia abhorreant contingere. Ne tamen [ Al. tantum] ibi feminae usquequaque sancti Patris gratia viderentur desolatae, incolae diutina [ Al. divina] miseratione (moti) pro foribus ecclesiae receptaculum illis congruum aedificavere; ubi convenire, orare, oblationes suas et vota persolvere, sacrisque mysteriis possent succedere. 13. Ecce autem dum haec et antiqua fama, et recenti clarissimorum virorum Andegavensium assertione essen comprobata, accidit reverendissimum ac prudentissimum Andegavorum pontificem ad desideratissimum patronum Augustinum venire, et quasi tam antiquum suae patriae hospitem magna cum devotione revisere. It [ forte Is] etiam supra scripta miracula non modo a fratribus audire, verum ultro referre attentus erat: eodemque modo quo scripta sunt, fixa astipulatione, velut ex lectione, exponebat. Addidit etiam novum miraculum, velut hesternum, in sui declaratum praesentia, cum tali scilicet Patris favore et gratia. O vos, inquit, felices, quibus aeterna beati Augustini contigit praesentia! Nec nos adeo sumus infelices, quibus perpetuo beata ipsius remansit memoria. Nostra quidem patria ante vos illum agnovit, et prius Andegavia quam Anglia signipotentem vidit: at nos, fateor, in majoribus nostris abjecimus praesentem; sed supernis signis territi, satisfactione persecuti sumus abeuntem: quem cum jam non meruissemus nec manu nec visu contingere, coepimus eum, condita in ipsius honore Ecclesia, retinere. Quid audientiam vestram a miraculo ibi declarato verborum ambage morer? Crescente plebis devotione erga tantum parentem, suis supplicibus semper exaudibilem, semper praestabilem; coepere illam ipsius reconciliatricem ecclesiam praecelsius restaurare, ejusque patrocinia sibi arctius amicare. Hanc itaque ego, mense maio, die scilicet depositionis tanti patris, magnis utriusque sexus votis, in ipsius, cujus prius erat, dedicavi memoria, confluente multitudine plebium innumera. Eminebant in circuitu condensae agrorum segetes, jam messi proximantes, jam in spicas et aristas adolescentes. Populus ut fluvius undique irruens non attendebat annonam, nec, cujuscunque foret, messionem, conculcabatur et conterebatur, velut in area labor hominum et boum, confundebatur spes stationum et frugum: jam vero non tam flagellata et contrita videbatur stipula frugifera, quam scopata et nudata area. Quid ergo valedixerunt omnes illius anni opibus, valedixerunt et Augustino, alias quam (amiserant obventuras) sibi sperantes in ipsius largitionibus. Sed tandem desperatis in rebus mirabilior virtus (apparuit) Augustini meritis non fallentibus: tanta quippe segetum copia eodem mense ad messem emicuit in tota illa vastatione, ut nulla terrarum illius provinciae huic se posset aequare, vel ubertate frugum, vel altitudine. His mirabilibus populi attoniti, tantis beatum Augustinum praeconiis gaudent efferre, ut credant et praedicent, eum quidquid velit a Domino ubivis gentium posse impetrare, et quidquid fideliter petitur, posse praestare. Haec memoratus episcopus, tota patria teste, propalans gratificis auditoribus, dignam certitudinem dabat omnibus, quam sancte credenda sunt antiqua signa, in tam novellis declarationibus. 14. Jam post Latium, post Italiam, post Gallias, post tot montana, campestria, nemorosa fluviosaque terrarum et gentium discrimina, tandem Deifer, pacifer, salutifer Augustinus, cum beato contubernio, felici cursu applicuit Britanniam, ad mansionem scilicet et quietem perpetuam, divinitus sibi praeordinatam. Via justorum recta facta est, et iter sanctorum praeparatum, et deduxit eos Dominus Deus noster via mirabili ad certum locum. CAPUT II. Ingressus in Angliam. Conversio sancti Aethelredi regis. Laetitia sancti Gregorii Magni. 15. Habet Regia Cantia insulam praegrandem et celeberrimam Tanetum, capacem amplitudine sexcentarum familiarum: januam et sinum pandit transmarinis frequentiis, tellus uberrima et opulenta, atque camera Cantiae accommoda: fluvius Wantsume, tribus stadiis latus, hanc a continenti terra discriminans fecit insulam: is utrumque caput in mare protendens, duobus tantum ostiis transvadatur. Haec ergo insula Christum in sanctis suis prima suscepit, felix tellus sua fecunditate, sed felicissima tot Deiferorum advenarum, imo tot civium supernorum hospitio! hinc interim novus pater Angliae cum sancto collegio a marina salsugine refovetur 16. Regnabat tunc Anglis rex Aethelbertus, Anglorum regum tertius, sed futurus jam christicola primus. Hic supernae electionis providentia, prae caeteris antecessoribus, aliis etiam regibus praesidens, imperium usque ad Humbram vastissimum fluvium porrexerat, qui scilicet Meridianas ac Boreales Anglorum gentes interluvio disterminat. Huic regaliter praesidenti in metropoli Cantuariae legatus Domini Augustinus, per legatos et quos ab affinibus transmarinis beati Gregorii hortatu assumpserat interpretes, mandat se, sui suaeque gentis amore et gratia, a Roma venisse; et nuntium sibi optimum atque omni acceptatione dignissimum afferre, qui suscipientibus sempiterna gaudia et infinita, cum sempiterno Deo coelestis regni saecula, fide protestetur indubitantissima. Talia rex placido animo percipiens, praecepit eos in ipsa qua recepti sunt insula residere, eisque exhiberi quae vitae usus postularet, quousque pertractaret, quomodo ipsos disponeret: jam enim ubique coruscans christianitas illi innotuerat, maxime quia regia conjux illi erat ex Francis regibus, christianissima, Berta nuncupata, quam eo sacramento a parentibus obtinuerat, quatenus christianam religionem semper intemeratam sibi cum suis comitibus servare permitteret. Sanctissimus enim praesul Letardus datus est comes et custos reginae fidelissimus, qui eam piis monitis et exemplis, inter damnosos paganitatis usus, jugiter in Christi cultu corroboraret. Haec ergo regem, quamvis avitis adhuc tenebris obtemperantem, facere [ Forte fecere] christicolis clementiorem; et quasi jam ipse media sui corporis parte Christum coleret, viam Christi bajulis patefecit, donec et ipse intraret. Veniens itaque rex ad insulam die opportuno, et residens cum optimatum coetu sub dio, ad suam audientiam accersit Augustinum cum suo conventiculo: fallebat enim adhuc regem augurationis error, velut nocturnum Nicodemum, verentem, ne si in aliquod tectum sibi supervenirent, si quid incantationis aut maleficii scirent, convictum eum seducerent. Sed quantum lux a tenebris, distabat talis meus ab innocentibus ac rectis: attollebant potius vexilla dominica, quibus examinarent praestigia daemoniaca. Venere ergo, non erubescentes, sed eminenter afferentes triumphatoris mundi crucem argenteam, et imaginem Domini Salvatoris, formose atque aurose in tabula depictam. Canebant simul litanias, quibus caderent adversaria Dei moenia Jericho; orantes contrito corde pro sua ipsorumque, quos Deo acquirere venerant, perpetua salute. 17. Residentibus eis jussu regio, Augustinus primum ore intonat evangelico: Ad tuam, o rex, totiusque hujus regni perpetuam pacem huc ingressi, optimum nuntium sempiternae laetitiae, ut pridem mandavimus, afferimus tibi: si susceperis, hic et in aeterno regno aeternaliter beatificaberis. Jam enim mundi conditor et idem Redemptor humano generi regnum coelorum aperuit, et de terrenis coelestes indigenas fecit. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum, sicut ipse unigenitus testatur, pro mundo daret (Joan. III, 16); ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Tam enim infinita charitate idem Dei Filius homines dilexit quos fecit, ut non solum homo inter homines fieri, verum etiam mortem, mortem autem crucis, pro hominibus dignaretur pati. Sic namque placuit ejus ineffabili clementiae, ut diabolum captivatorem nostrum, non in suae divinitatis majestate, sed in nostrae carnis infirmitate elideret; et nos, debitam praedam, per indebitam crucis poenam, a faucibus impiissimi tyranni erueret. Cujus incarnata divinitas innumeris virtutum claruit ostentis, omni debilitate curata, omni virtute patrata: coelo, sideribus, terra, mari, inferno se omnium Deum et dominum ostendit; ventos et mare imperio sedavit, fluctus maris quasi solidum campum calcavit: tandem mori ut homo pro hominibus dignatus, in triduo a morte sicut Deus surrexit, et solem, qui in sui conditoris nece obtenebratus est, suo splendore clarius illustravit. Surrexit, inquam, ut nos resuscitaret: ascendit ad coelos, ut illuc nos triumphantes ageret. Inde judex omnium saeculorum veniet, ut credentes in regno suo, damnatis incredulis, perpetuo collocet. Ne ergo, o praecellentissime regnator, superstitiosos nos judices, quod a Roma in tuos fines tuae tuorumque salutis gratia laboravimus devenire, et ignotis gentibus quasi ingrata beneficia subrogare. Noveris, piissime, magnae claritatis necessitate urgente id nos intendisse. Desideramus enim, super omnem mundi appetitum et gloriam, quam plurimos in regno Dei nostri concives habere; et qui in sanctorum angelorum consortium possit proficere, ne pereant, totis nisibus certamus prospicere. Hanc quippe benevolentiam Christi nostri benignitas, de inaestimabili dulcedine Spiritus sui, omnibus suae veritatis praeconibus ubique infudit, ut propriis necessitatibus postpositis in omnium gentium salutem exardescant, et quaslibet nationes, ut parentes et filios, ut fratres et cognatos habeant; et omnes una Dei dilectione amplexos, ad infinita omnium gaudiorum ac solemnitatum saecula pertrahere satagant. Tales regis signiferi, cum innumeris miraculis facti testes Dei, per gladios, per ignes, per belluas, per omnia tormentorum et mortium genera mundum salvatori suo invictissime subdiderunt. Jam olim Roma, jam Graecia, jam reges et principes terrae, jam insulae gentium, propheticis invitationibus attractae, cum ipso terrarum gaudent regum Dominum adorare et illi in perpetuum servire, per quem et cum quo perenniter valeant regnare. Tali etiam affectu hodiernus pater totius christianitatis Gregorius, vestram salvationem ardentissime sitiens, nec poenarum, nec mortis timore prohiberetur ad vos venire, si posset (quod non potest) tot commissarum animarum curam deserere. Quapropter nos in sua vice misit, ut viam aeternae lucis et januam vobis pandamus regni coelestis: quo si contemptis idolis, daemoniacis per Christum intrare non renuitis, certissima fide semper regnetis. 18. Haec et his similia salutifero Augustino disserente, ejus suffraganei, prout Dominus dedit, pleraque addidere. At rex, ab inolito errore non facile extricabilis, respondit ut aeger, favens quidem medicis, sed necdum patiens curationis: Pulchra quidem et ad quamdam gloriam infinitam sunt invitatoria quae suggeritis dicta et promissa: sed quoniam nova habentur et hactenus incognita, non mihi competit his animum subdere, et majorum ritus per totam Angliam eatenus servatos deserere. Attamen benevolentiae vestrae, qua de longinquo (ut video) ad nos venire, nostraeque saluti, prout nostis verius ac melius, certastis consulere, nos nequaquam infesti, sed nec ingrati voluimus existere: magis vero optamus benigna vos hospitalitate fovere, et vitae subsidia sufficienter praebere: sed et hoc permittimus vobis, ut quoscunque potestis in vestram fidem et professionem praedicando et hortando assumatis. Rex ergo tam clemens christicolis in paganitate, quis digne memoret quam est dilata, ut ex difficultate beato Augustino cresceret corona, et ex insperata salute major Ecclesiae Dei nasceretur laetitia. 19. Igitur regis benevolentia, imo Dei providentia, in metropolitana civitate Doroberniae conceditur sanctis locus habitationis congruae, et promissa stipendia corporalis alimoniae, et indulgentia praedicationis optatae. Itaque appropinquans possidendae civitati pacifer Augustinus, cum beato Sanctorum choro, elato ex more crucis Domini argenteae triumphali vexillo, cum imagine vivifica ipsius sempiterni regis Jesu Christi, invocat suppliciter super eam Salvatoris salvatricem clementiam: tum hanc litanialem antiphonam dulcimode intonat, et eum excipiente primitiva Anglorum nutrice Ecclesia, consona modulatione ac devotione decantat: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista, et a domo sancta tua, quoniam peccavimus. Bene autem addiderant, quoniam peccavimus, qui, ex Christi charitate, aliena peccata, quasi propria, venerant documentis, precibus et fletibus abluere. Hinc interim, non tam exterorum cura, quam dispensatione divina in pace compositi, accinguntur attentius ad fructum regni Dei. Vivebant non modo ut exsules Oceani, sed prorsus ut peregrini totius mundi; adeo nil terrenae, nil saecularis illecebrae appetebant, ut non tam eos terrigenas, quam coeligenas obstupesceres. Voluptates, delicias, divitias, honores, et quidquid obstaret coelos adeuntibus funditus absciderant: jejunia, vigilias, orationes, eleemosynas cum castimonia et omni sanctimonia assiduabant. Arma Christi ad virtutem pacifica, in acies vero scelerum bellicosa robustissime exercebant, debellantes omnem perfidiam; ad omnem injuriam praetendentes pro Thorace omnem patientiam; ad pericula, ad supplicia, ad ipsam quoque mortem ferendam invictissimam constantiam; ad indigentes vulneratam ( sic ) clementiam; ad omnes homines et ad ipsos adversarios charitatem visceream. Liberi et expediti a terrena sarcina, ut pennata animalia volabant ad aethera; imo vero dicente Apostolo, Nostra conversatio in coelis est, nisi quod adhuc amore gentium salvandarum terras incolebant, jam mente in coelis habitabant (Philip. III, 20). 20. Ante adventum autem Anglorum possederant Romani quadringentis circiter annis Britanniam, id est a tempore Caii Caesaris usque ad Maximum imperatorem; qui rapta purpura contra Gratianum et Valentitianum Augustos, euntibus bellis, ipsum Oceanum Romanis praesidiis exhausit. Residua vero Ecclesia et beati Martini, olim ab ipsis Romanis Christianis condita, tunc illustrabat Cantiam, quae hactenus manet assiduis ministris officiosa, per dimidium fere stadium distans orientalis ab authentica Christi Ecclesia. In hac beatus praesul Letardus, velut apostolicorum legatorum praecursor aut janitor, primo divinis officiis et sacramentis reginae christianae, ut fidelis paranymphus, cum suis clericis obsequebatur, et, ut cervus post serpentum virus intendens sitit ad fontes aquarum, ita inimicis fidei venenosis paganorum ritibus exaestuans, ad ipsam ecclesiam, tanquam ad vitae fontem, cum ipsa alumna regina rapiebatur, quando Romani magistri, velut aurum argento praelucentes, ibidem quae Dei sunt agebant. Nam hos Christi peregrinos, inter alienigenas solitarios, in his coelestibus advenis Dei gratia visitavit; visitavit et plebem suam per ipsos credituram, ut et regina non solum licenter Christum coleret, verum etiam per tantos eruditores fidelis infidelem conjugem salvaret. In hoc itaque oratorio Augustinus cum suo choro quotidiana Domini ministeria celebrabat; et in psalmis, hymnis, precibus, atque in voce tubae, quibus castra diaboli interirent, noctes et dies laudes Domini attollebat. Interea tam splendida sanctorum merita ingens signorum et mandatorum Dei commendabat grati: nec dissimulare, nec reticere imperatoria Christi praeconia poterant: illum canticis, illum praedicationum tonitru, et signorum coruscatione magis ac magis personabant. Curabant vicissim omnes debiles et languidos, vel ad se delatos, vel a se visitatos: adeo aut nullus, aut rarus in grege Augustini habebatur, qui non gratia sanitatum polleret, ut non minus miraculis quam praedicationibus tenebras gentilium illustrarent. Mulcebant stupidos hominum sensus haec perennis laetitiae promissa; verberabant rigidos tanta fulgura, ut Domino canitur a Psalmista: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, commota est et contremuit terra (Psalm. LXXVI, 19). Clamabant trepidae plebes: Dii superni sedibus descendentes conversantur inter homines. Sic et quondam gentes admiratae Dei Apostolos terrena transcendentes, dicebant: Isti sunt sancti Dii terrae. Nec mentiebantur suo errore, Psalmista testante: Dii fortes terrae vehementer elevati sunt (Psalm. XLVI, 10). Hactenus itaque indomita colla suave jugum Domini amabiliter subiere, suscepere foecunda arva in perpetuos fructus vitae semina, credidere plurimi, et regenerati in Christo fiunt ex alienigenis filii adoptionis Dei.
21. Omnibus ergo intentus summi regis armiger Augustinus, ad ipsum maxime summum regni caput machinam intendit salutis; ut subversa arce profanitatis, arcem sideream attollat sanctitatis, et cum rege suo Salvatori succumbat subjectus orbis. Ipsum per reginae ambitus, per legatarios monitus, per opportunos accessus, per dulcia aeternae felicitatis blandimenta, per omnia virtutum exempla et ostenta, per vigilata ad Deum ecclesiae precamina, Redemptori suo acquirere certavit; certavit, et in Domino Deo dicit et obtinuit. Ingens elephas terrae, et enormis cetus pelagi captus est triumphaliter apostolica sagena. Captus enim aeterna dulcedine, eruditus irrefragabili veritate, illuminatus tam sancta et mirifica divinae institutionis claritate, abdicata avita gentilitate cum mortis auctore, ultro se mancipat auctori vitae. Eamus, inquit, et nos ad magnum principem regum, ad amplissimum datorem regnorum, non solum temporalium, verum etiam aeternorum: nec pudeat nos saltem venisse postremos, quos merito pudeat sicut in regno, sic et in fide non fuisse primos. Sequamur tandem, quos decebat praecessisse; maxime cum eum regem petamus, qui non personae vel ordinis pensat dignitatem, sed animae devotionem. 22. Talia prolocutus, volebat substrata regalitate adorare famulum Christi, per quem in Christi famulatum et adoptionem mereretur regenerari. Quem salutis minister paternis visceribus excipiens, hortatur ut pristinos errores abstinentia, indulgentia, eleemosynis ac fletibus diluat, caeterisque piis operibus faciem ejus qui baptizat in Spiritu sancto praeveniat. Iste indulget omnibus, ut sibi indulgeatur, et humanis beneficiis ad beneficia superna praeparatur: patent carceres, laxantur vincula, liberantur captivi, et cum amicis regis epulantur pauperes et rei. Non potest nec eget exponi quanto gaudio exultaverit in salutem gentis hactenus anhela beati Augustini anima, quae gratiarum Deo immolaverit libamina. Jam videt suum prosperatum desiderium, terram suam dedisse fructum suum, omnes labores et dolores ac difficultates partuum suorum perpetuum sibi peperisse gaudium, cum in ipso rege converso totum Domino jugo ambiret Oceanum. Illuxit ergo dies, Anglis et Angelis solemnissimus, quo Deo devotus rex Aethelbertus, profanatis idolis ac diis patriis, nasceretur Christianus. Convenit non modo regia principum curia et tota Cantia, verum etiam frequentissima Anglia, videre praecellentissimum regni dominum adventitiorum servorum Christi substratum vestigiis, et quasi ultimum mancipium eorum in omnibus deservire imperiis; ut quam extera regna armis formidarent, inermes pauperes verbo alligarent. Ornatur ecclesia, decorantur baptisteria, consecratur Jordanici et Paradisiaci fluminis urna. Interrogatus ab Augustino fidem, an credat in Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, caeteraque quae veritas exigit Catholica, fidelis confessor Domini, toto corde et ore, Credo, respondit ad omnia. In hac ergo Trinitatis confessione et nomine baptizatur et regeneratur rex Angligena: factus est de veteri idololatra novus Christicola, de tetra nocte sui orbis lampas matutina. Baptizat noster Sylvester nostrum Constantinum cum inclyta turba ducum et optimatum atque copiosa plebe credentium. Ad vocem autem ministri Dei aperti sunt coeli, et Dominus Jesus columbam suam, quam quondam sibi in Jordane Pater de coelis testificatus filium misit, huic adoptivo suo infudit. Illa descendit splendido candore et requievit in suscepto [ Al., susceptore] simplici puritate quasi modo genito infante. Hinc novella Ecclesia, post Dominicum primogenitum ac unigenitum Christum, gaudebat psallere amplexa recentem natum: Puer natus est nobis, filius datus est nobis. Sic directus est spiritus Domini in nostro David a die illo et in perpetuum; eumdemque Salomonem, in lucem populi sui, Dei sapientia illustravit. In solo autem priore David decem millia computantur, et in nostro solo principe ampla Britannia Christo mancipatur. Cum ergo in uno peccatore correcto Salvator testetur angelos gaudere, haud absurde credimus, ipsa superna agmina, in hoc salvato capite, tunc consono jubilo proclamasse: Gloria Domino mundi, quia factum est et regnum Anglorum Domini nostri Jesu Christi. 23. Exinde ergo evangelicus sanctorum alumnus, et Augustini praeceptoris adjutor robustissimus, jam non suum regnum aestimat quod administrabat; verum ejus cui se cum omnibus suis dediderat; ipsi (se) potius subjicere ac dilatare anhelat, quia omnia mundi regna suo nutu justissime dispensat; subjectos sibi etiam reges et populos, non vi sed benevolentia, ut a sanctis doctoribus didicerat, in dulcem Christi ditionem transferre decertat. Tanta quoque erat charitas in sancto ac Deo amabili rege, ut credentes in Redemptorem, jam non clientum vice pensaret, sed tanquam fratres et concives perpetuos regni Dei magna congratulatione ac dilectione adstringeret. Tum episcopia et monasteria, tanquam dominica castella, quibus dominicum regnum teneatur, liberaliter ac regaliter passim machinatur. In metropoli sua Salvatoris basilicam, Augustino suo condendam et possidendam, opitulantissime determinat. In ejusdem vero suburbio monasterium regale et apostolicum sublimat, quod antistitum et regum corpora in diem vivificae resurrectionis custodiat. Condidit et Rhoffi suffraganeam, et Lundoniae pontificalem hierarchiam, aliisque locis opportunis ecclesias ac coenobia. 24. Ante omnia autem jam electissimum a summo papa Gregorio Augustinum, cum tota patria, instat consecrari sibi apostolum. At ille, qui tanto peregrinationis discrimine tantorum quaesierat salutem, pro quibus non surgeret [ Forte, non fugeret] mortem, non abnuit principalem perferre laborem. Ad Arelatensem archipraesulem Aetherium, ordinandus ab eo, transit mare, obediens scilicet electioni apostolicae et petitioni ecclesiasticae, imo vero assumptioni dominicae. Praevenerant etiam eum Gregorianae epistolae, semper pro eo et pro amatis Anglis vigilantissimae. Hic igitur primitivus Angliae patriarcha consecratur, et cum apostolicis insigniis in sempiternam benedictionem suae haereditati regreditur, ac paratae sedi Doroberniae inthronizatur. 25. Tum vero inter omnes docendarum gentium sollicitudines scelus deputabat ignaviae, si beati Gregorii animae, sancto desiderio suspensae, tanta gaudia dominici lucri tardaret nuntiare. Mittitur ergo Romam sacratissimus Laurentius, tunc presbyter, deinde beati Augustini successor eximius; et Petrus, dignus monasteriali praelatione monachus, qui Augustinensi monasterio post abbas praeluxit primus, ut etiam hic mutuae congratulationis nuntius graviter in plurimos excresceret fructus. Augustinus, qui in multa laetabatur messe, anxie queritur de operariorum paucitate; ad hoc de diversis quaestionibus consulit divinum magistrum, unde reformet labantem ecclesiam et rudem populum. At vir sanctorum desideriorum Gregorius, ubi regem Britanniae consecratum Christo didicit cum suo orbe, ad populos turmatim confluentes baptizantium manus deficere, fecundis arvis cultores tantum ac semina rarescere, publicam famem audiendi verbum Domini multis doctoribus egere; quanto gaudio Altissimum benedixerit, quanta flagrantia mentis et vocis, ut haec incrementa laetitiae perpetuo roborarentur, imprecatus sit, quis digne retulerit? Te, inquit, Domine, auctorem salutis omnium, te mirabilem et gloriosum in sanctis tuis et in cunctis tuis miserationibus, ut fragiles laudatores per omnia magnificamus. Ecce enim, per humilem legatum tuum Augustinum, quondam tumidus, jam substractus sanctorum pedibus servit Oceanus; et barbara lingua Britanniae jam in suis laudibus hebraeus alleluia coepit resonare. Suscipe, sator beneficiorum, fructus gratiae sempiternae, quam in ipsius uberrimo plantasti pectore; suscipe advenam et pupillum tuum cum loquentibus fratribus suis, cum quibus relicta domo, patria, cognatione, abnegato seipso, assumpta cruce, secutus est te. Potens es et ipsum multiplicare in gentem magnam, post antiquum auditorem tuum patriarcham; omnes autem difficultates et angustias sanctorum tuum, Domine, semper est temperare, et in infinitum lucrum transferre gaudiorum. Hos affectus paternae charitatis sanctissimus papa Deo aromatizans, addit orare Dominum messis, ut consilium suum dirigat, quo [ Al., quos] idoneos operarios in messem suam mittat [ Al., mittit]. Igitur aspirante superna providentia, destinantur cum praenominatis legatis, Laurentio et Petro, eximii virtutum viri, Mellitus, Justus, Paulinus, Rufinianus, seu quatuor evangeliorum praecones. Hos comitatur non rudis turba evangelicorum ministrorum et cooperatorum, qui terribili acie diripiant castra daemonum. Quidquid enim visum est opportunum in cultu et ministerio ecclesiae, in vasis sacris, in paramentis altarium, in ornamentis ecclesiarum, in sacerdotalibus induviis, in pretiosis sanctorum apostolorum et martyrum reliquiis, in codicibus plurimis, in qualibet rerum divinarum elegantia prorsus aggessit praeclaris gerulis litteralis ( sic ) Gregorii vigilantia. Ad hoc praemissarum quaestionum ac interrogationum lucide exposita misit responsa, quae hic aut dilata aut praetermissa, plene reperies in Beda. Super haec omnia additur haec apostolicae praerogativae epistola. 26. Reverendissimo et sanctissimo fratri Augustino coepiscopo Gregorius, servus servorum Dei (Lib. XII, Epist. 15). Cum certum sit, pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari: nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut spiritalis operis studio ex remuneratione velint [ Al., valeant] multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam, eodem Domino largiente et te laborante, perducta est; usum tibi pallii in ea ad sola missarum solemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae subjaceant ditioni: quatenus Lundoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore deservio, sede percipiat. Ad Eboracam vero civitatem te volumus episcopum mittere quem ipse judicaveris [ Al., indicaveris] ordinari: ita duntaxat, ut si eadem civitas cum finitimis locis Verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet et metropolitani perfruatur honore; quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere, Domino favente, disponimus: quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subjacere. Post obitum vero tuum ita episcopis, quos ordinaverit, praesit, ut Lundomensis episcopi nullo modo subjaceat ditioni: sit vero inter Lundoniae et Eboracae civitatis episcopos imposterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus. Communi autem consilio et concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter, recte sentiant, et ea quae senserint non sibimet discrepando perficiant; tua vero fraternitas non solum eos episcopos quos ordinaverit, neque hos tantummodo, qui per Eboracae episcopum fuerint ordinati; sed etiam omnes Britanniae sacerdotes habeat, Deo et Domino nostro Jesu Christo auctore, subjectos: quatenus ex lingua et vita tuae sanctitatis et recte credendi et bene vivendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad coelestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumen custodiat, reverentissime frater. Data die decima Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno nono decimo, post consulatum ejusdem domini anno octavo decimo, indictione quarta. 27. Jam onustum apostolicis opibus Dominicum contubernium longius excesserat, nec animus Gregorii euntes prosequi cessat, quia charitas infinita finire nescit obsequia (Lib. IX, ep. 71). Iterum de Augustino suo, iterum de suis Anglis unicas curas renovat; unde et hanc epistolam praememorato venerabili Mellito destinat. Dilectissimo filio Mellito abbati, Gregorius, servus servorum Dei. Post discessionem congregationis nostrae, quae tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus omnipotens vos ad reverendissimum virum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi; videlicet, quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant, sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur, aqua benedicta in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae componantur. Quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequia veri [ Al., viri] Dei debeant commutari, ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat; et Deum verum cognoscens et adorans, ad loca quae consuevit familiarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio Daemonum multos occidere, debet etiam his de re hac aliqua solemnitas immutari; ut die dedicationis vel natalitiis sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis solemnitatem celebrent: nec diabolo jam animalia immolent, sed ad laudem Dei in esum suum animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant; ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam, duris mentibus simul omnia abscindere impossibile esse non dubium est: quia et is qui summum locum ascendere nititur, gradibus vel passibus, non autem saltibus, elevatur. Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem innotuit: sed tamen eis sacrificiorum usum, quem diabolo solebant exhibere, in cultu proprio reservavit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet: quatenus cor mutantes aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent, ut etsi ipsa essent animalia quae offerre consueverant, vero tamen Deo haec et non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. Data die quinto decimo Kalendarum Augustarum [ Al., Juliarum], imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo augusto, anno nono decimo, post consulatum ejusdem domini anno octavo decimo, indictione quarta. CAPUT III. Miracula patrata. Epistolae sancti Gregorii papae. Acta cum Britonibus Christianis. 28. Tunc etiam auditis tot tamque assiduis beati Augustini miraculis, sicut gaudens in laudem Dei exclamitat, ita timens humanae imbecillitati ne insolescat, hac illum epistola attemperat (Lib. IX, Epist. 58): Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, quia granum frumenti cadens in terra mortuum est, ne solum regnaret in coelo, cujus morte vivimus, cujus infirmitate roboramur, cujus passione a passione eximimur, cujus amore in Britannia fratres quaerimus quos ignorabamus, cujus munere quos nescientes quaerebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit exorta quod gens Anglorum, operante Omnipotentis gratia et tua fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris tantae fidei luce perfusa est, quod mente integerrima jam calcat idola, quibus prius vesano timore subjacebat; quod omnipotenti Deo puro corde substernitur; quod a pravi operis lapsibus sanctae praedicationis regula ligatur; quod praeceptis divinis animo subjacet et intellectu sublevatur; quod usque ad terram se in oratione humiliat, ne mente jaceat in terra; cujus hoc opus est nisi ejus qui ait: Pater meus usque modo operatur et ego operor (Joan. III, 17)? Qui ut mundum ostenderet, non sapientia hominum, sed sua se virtute convertere, praedicatores suos, quos in mundum misit, sine litteris elegit; haec etiam modo faciens, quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos operari. Sed in isto dono coelesti, frater charissime, quod cum magno gaudio vehementissime debeat formidari. Scio enim quod omnipotens Deus per dilectionem tuam in gente, quam eligi voluit, magna miracula ostendit: unde necesse est, ut de eodem dono coelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas; gaudeas videlicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas vero, ne inter signa quae fiunt, infirmus animus in sui praesumptionem se levet, et unde foris in honore extollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus quod discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, cum coelesti Magistro dicerent: Domine, etiam in tuo nomine daemonia Nobis subjecta sunt; protinus audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17). In privata etenim et temporali laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant: sed de privata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam revocantur, quibus dicitur: In hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Non enim electi omnes miracula faciunt, sed tamen eorum nomina in coelo tenentur adscripta. Veritatis enim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent. Restat itaque, frater charissime, ut inter ea, quae operante Deo exterius facis, semper te interius subtiliter judices ac subtiliter intelligas, et temetipsum qui sis, et quanta in eadem gente sit gratia, pro cujus conversione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam seu per opera reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat, et quidquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt. Occurrit autem menti ista cogitanti, quod de uno Dei famulo actum sit etiam egregie electo. Certe dum Moyses Dei populum ex Aegypto educeret, mira [sicut tua fraternitas novit] signa in Aegypto operatus est. In Sina monte quadraginta diebus ac noctibus jejunans legis tabulas accepit; inter coruscos tonitruos [ Al., et tonitrua], pertimescente omni populo, omnipotentis Dei servitio solus, familiari etiam collocutione conjunctus est; Rubrum mare aperuit, in itinere ducem habuit nubis columnam, esurienti populo manna de coelo deposuit, carnes desiderantibus usque ad satietatem nimiam in eremo per miraculum ministravit: sed cum jam sitis tempore ad petram ventum fuisset, diffisus est; seque de eadem aquam educere posse dubitavit, quam jubente Domino largis utique fluentis aperuit. Quanta autem post haec per triginta et octo annos in deserto fecerit, quis enumerare, quis investigare sufficiat? Quoties res dubia animum pulsasset, recurrens ad tabernaculum secreto Dominum requirebat, atque de ea protinus Deo loquente docebatur. Iratum Dominum populo placabat suae precis interventione; surgentes in superbia atque in discordia dissidentes dehiscentis terrae (hiatus) absorbebat, victoriis premebat hostes, signa monstrabat civibus: sed cum jam ad repromissionis terram fuisset ventum, vocatus in montem est, et quam culpam ante triginta et octo annos (ut dixi) fecerat, audivit, quia de educenda aqua dubitavit; et propter hoc, quia terram repromissionis intrare non posset, agnovit. Qua in re considerandum nobis est, quam timendum sit omnipotentis Dei judicium, qui per illum famulum tot signa faciebat, cujus culpam tam longo tempore adhuc servabat in cogitatione. Si igitur, frater charissime. et illum agnoscimus post signa pro culpa mortuum, quem ab Omnipotente novimus praecipue electum; quanto nos debemus metu contremiscere, qui necdum adhuc novimus si electi sumus? De reproborum vero miraculis quid dicere debeo, cum tua bene fraternitas noverit quod in Evangelio Veritas dicit: Multi venient in die illa dicentes mihi, Domine, in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus; sed dico illis, Nescio qui estis, recedite a me omnes, operarii iniquitatis (Matth. VII). Valde ergo premendus est animus inter signa et miracula, ne fortasse in iis gloriam propriam quaerat, et privato suae exaltationis gaudio exsultet. Per signa enim animarum lucra quaerenda sunt, et illius gloria, cujus virtute ipsa eadem signa geruntur. Unum vero signum Dominus nobis ostendit, de quo et vehementer gaudere et electionis in nobis gloriam possumus agnoscere, dicens: In hoc scietur quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 5). Quod signum propheta requirebat cum diceret: Fac mecum, Domine, signum in bono, ut videant qui oderunt me et confundantur (Psalm. LXXXV, 17). Haec autem dico, quia auditoris mei animum in humilitate sternere cupio. Sed ipsa humilitas tua habeat fiduciam suam; nam peccator ego certissima spe teneo, quia per omnipotentis Creatoris ac Redemptoris nostri Dei Domini Jesu Christi gratiam, jam peccata tua dimissa sunt. Et idcirco electus es, ut per te dimittantur aliena: nec habebis luctum de quolibet reatu imposterum, qui de multorum conversione gaudium conaris facere in coelo. Idem vero Conditor et Redemptor noster, cum de poenitentia hominis loqueretur, ait: Ita, dico vobis, majus gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, quibus non opus erit poenitentia (Luc. XV, 7). Et si de uno poenitente grande fit gaudium in coelo, quale gaudium credimus factum de tanto populo, a suo errore converso, qui ad fidem veniens, mala quae egit poenitendo damnavit? In hoc itaque coeli et angelorum gaudio repetamus ipsas quas praemisimus voces angelorum; dicamus igitur, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 29. Regis quoque Aethelberti almae fidei idem papa congaudens, hoc ordine cum piis xeniis scripsit. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pietatis impendat. Quod in Anglorum gente cognovimus factum, cui vestra gloria idcirco est praepo ita, ut per bona quae vobis concessa sunt, etiam subjectae vobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia everte; subditorum mores in magna vitae munditia exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica, ut illum retributorem invenias in coelo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quaeritis et servatis in gentibus. Sic etenim Constantinus, quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo Domino nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris et Filii et Spiritus sancti, regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere; ut et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat; et quanto in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Reverentissimus autem frater noster Augustinus, in monasterii regula edoctus, sacrae Scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque vos admonet libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reservate: quia si vos eum, in eo quod pro omnipotenti Deo loquitur, auditis; idem omnipotens Deus hunc pro vobis orantem celerius exaudiet; si autem (quod absit) verba ejus postponitis, quomodo eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque adnisum illius virtute quam vobis Divinitas tribuit adjuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi facitis et custodiri. Praeterea scire vestram gloriam volumus, quia sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi jam terminus est juxta, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent, quae antea non fuerunt; tot videlicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca: quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies subsequentur. Vos itaque, si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis: quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et venturo judici in bonis actibus inveniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat; et tanto amplius loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestrae perfecta conversione multiplicant. Parva autem xenia transmisi, quae vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam, quam coepit, perficiat, atque vitam vestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in coelestis vos patriae congregatione suscipiat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat, Domine fili. Data die decima Kalendarum Juliarum imperante domino nostro Mauricio Tiberio, piissimo augusto, anno nono decimo, post consulatus ejusdem domini anno octavo decimo, indictione quarta. 30. Venerabilem nihilominus reginam Bertam ipse praecellentissimus illustrator ecclesiarum gratifice laudat hac epistolari serie, tam pro regis conversione, quam propria erga beatum Augustinum suosque consortes procuratione, hortaturque haec famosa merita attentius augere (Lib. I, epist. 59). Qui post terrenam potestatem coelestis regni gloriam cupit acquirere, ad faciendum lucrum creatori suo debet enixius laborare, ut de ea quae desiderat operationis suae gradibus possit ascendere, sicut vos fecisse gaudemus. Remeantes igitur dilectissimus filius noster Laurentius presbyter et Petrus monachus, qualis erga reverentissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum gloria vestra extiterit, quantaque illi solatia vel qualem charitatem impenderit, retulerunt, et omnipotentem Deum benediximus, qui conversionem gentis Anglorum mercedi vestrae dignatus est propitius reservare. Nam sicut per recordandae memoriae Helenam, matrem piissimi Constantini imperatoris, ad christianam fidem corda Romanorum accendit, ita et per gloriae vestrae studium in Anglorum gente ejus misericordiam confidimus operari. Et quidem jamdudum gloriosi filii nostri, conjugis vestri, animos prudentiae vestrae bono, sicut revera Christianae, debuistis inflectere, ut pro regni et animae suae salute fidem quam colitis sequeretur; quatenus et de eo et per eum, de totius gentis conversione, digna vobis in coelestibus gaudiis retributio nasceretur. Nam postquam, sicut diximus, et recta fide gloria vestra munita, et litteris docta est, hoc vobis nec tardum nec debuit esse difficile. Et quoniam Deo volente aptum nunc tempus est, agite ut divina gratia cooperante cum augmento possitis quod neglectum est reparare. Itaque mentem gloriosi conjugis vestri in dilectionem Christianae fidei adhortatione assidua roborate, vestra illi sollicitudo augmentum in Deo amoris infundat; atque ita animos ejus etiam pro subjectae sibi gentis plenissima conversione succendat, ut et magnum omnipotenti Deo devotionis vestrae studio sacrificium offeratis, et ea quae de vobis narrata sunt, et crescant, et vera esse modis omnibus approbentur. Quia bona vestra non solum jam apud Romanos, qui pro vita vestra fortius oraverunt, sed etiam per diversa loca et usque ad Constantinopolim ad serenissimum principem pervenerunt. Unde ut, sicut nobis de christianitatis vestrae solatiis laetitia facta est, ita quoque de perfecta operatione vestra angelis fiat gaudium in coelis; sic vos in adjutorium supradicti reverentissimi fratris et coepiscopi nostri, et servorum Dei quos illuc misimus, in conversione gentis vestrae devote ac totis viribus exhibete; ut et hic feliciter cum glorioso filio nostro, conjuge vestro, regnetis, et post longa annorum tempora futurae quoque gaudia vitae, quae finem habere nescivit, capiatis. Oramus autem omnipotentem Deum, ut gloriae vestrae cor et ad operanda quae diximus gratiae suae succendat, et aeternae mercedis fructum vobis de placita sibi operatione concedat. 31. Hos mellifluos florigeri Gregorii favos, haec apostolicae et Romanae allactationis nutrimenta quam pia aviditate desideriosa Augustini flagrantia hauserit, pauper sensus nec capere nec expedire sufficit. In hac divina paternarum litterarum armatura jamdudum emeritus agonista Dei [ Al., Deum] se oblectabat; in hoc limpidissimo speculo, ante oculos elegantissimi regis sui, decorem et ornatus suos consulebat: in hac statera, quid vergeret, quid superaret de pretio suo, librabat. Cui cum sancta conscientia tot virtutum praeconiis responderet, omnia ad emolumentum gratiarum reponebat in sinum largitoris bonorum: nec verebatur ne suo triumpho obrueretur, qui non sibi, sed auctori suo innitebatur. Non labem timebat, quem timor Domini sanctus possederat, quem supra firmam petram fundatum nec gloria nec ignominia flectebat, qui non in se, sed in Domino stabat: nec Petrum praesumptione labilem, sed fide stabilem, Paulumque in infirmitatibus gloriantem ob Christi virtutem, aemulabatur ad claritatem interminabilem. Postremo quid jactare deberet, qui omnem typum jactantiae eliserat, qui egestatem et vilitatem pro gloria appetebat, cujus architecturae fundamenta tanta humilitatis altitudine sunt depressa ac molibus suis solidata, ut dum turris ejus auro mundo et omni lapide pretioso constructa in coelum assurgeret omnium tempestatum ictus immota et illaesa rideret? Rex quoque Aethelbertus tantum apostolicis summi Gregorii resultabat exhortationibus, quantum se novit gratiarum debitorem in Christo redemptus, quod de aeterna perditione filius adoptionis Dei esset effectus. Quem nisi quia regia potentia dilatandi regni Christi summopere habebatur necessarius, credimus servire quam imperare maluisse monasticis institutionibus, atque coronae regni coronam praeponere Petri. Verum quod tunc non permittebatur fieri officio apparet nunc fuisse animo. Sed et Bertae christianissimae reginae non est postponenda devotio, quam tantus papa similiter dignam censuit praemissae epistolae favore et apologetico. Nam erat janua luci pervia, per quam splendidus Domini paranymphus Augustinus, verum solem Christum regii animi infudit penetralibus. 32. Cum ergo hic Dei amicus claviger esset fidissimus cordis regii (ejus scilicet regis, cujus cor in manu Domini) diffusa charitate et dilatata mente extendens affectum in omnium salutem, egit apud ipsum obedientissimum principem, ut pontifices [ Al., pontificum] Britonum ab ecclesiastica regula exorbitantes [ Al., exorbitantium], ad suum convenirent colloquium: nam ab his Britannis patria haec ante Anglos est antiquitus appellata, quae et ab olim Christo erat initiata. Anno quippe incarnati Verbi centesimo quinquagesimo sexto, Marco Antonio Vero ab Augusto quarto decimo cum fratre Aurelio Commodo regnante, rex horum Britonum Lucius sanctum Eleutherium tunc temporis papam per epistolam suppliciter expetiit et gratanter obtinuit, quatenus fideles doctores destinaret, qui se ac gentem suam in Christo regenerarent. Nec defecere Britanni a susceptae pietatis integritate, usque in tempestatem persecutionis Diocletiani et Maximiani, qua plures sunt passione coronati. Sed et deinceps in fide dominica perseveravere, adeo ut nec haeresi cederent Pelagianae, sed per accersitos episcopos Gallorum, convictos perfidos et hostes, profligarent a se. Verumtamen luxu, tandem et arrogantia corrupti, dum vitiis malunt subjici quam jugo Domini, gladio gentilium deleti, et paucis reliquis [ Al., in paucis reliquiis] pene a tota patria propulsi, in silvestria et sterilia loca sunt coarctati. His ergo apostolicus legatus Domini Augustinus cupiens mederi, Anglosque et ipsos unam gentem unumque corpus efficere Christi, convocatis illustrioribus gentis, coepit insistere omni suadela paternae dulcedinis, omnibus visceribus charitatis, quatenus omnem Christo adversariam dissensionem abdicantes, Deum pacis admitterent, et una secum Deo filios adoptionis sibique cohaeredes coelestis regni acquirerent. Instabat etiam obnixis precibus et monitis ut dominicum Pascha communi totius orbis usu et concordia suo tempore celebrarent, relicto scilicet errore, quo a quartadecima luna usque ad vigesimam haec festa usurpabant, quo ambitu octoginta quatuor anni calculantur; praeterea in multis aliis ab ecclesiastica regula deviantes, resipiscere postulantur. At Britanni quo mitius petuntur, eo ferocius renituntur: et cum suas observationes omnibus aliis praestantiores esse glossentur [ Al., grassentur], nulla rationis modestia flectuntur. Autorisabant suas caeremonias, non solum a sancto Eleutherio papa primo institutore suo, ab ipsa pene infantia Ecclesiae dictatas [ Al., dicatas]; verum a sanctis patribus suis, Dei amicis et apostolorum sequacibus, hactenus observatas, quas non deberent mutare propter novos dogmatistas. Quid ad haec eruditissimi Augustini prudentia responderit, mens perspicax, non pertinax colligat: Sancti Patres vestri, si haec apostolica scita, quae ferimus, jam omni mundo suscepta, sanctiora esse comprobassent, ultro obedissent, et ignorantias suas atque irregulares observantias correxissent: alioquin non sancti, sed sanctitati rebelles apparerent. Et quidem apostoli Domini in primordio fidei hoc unum opus ubique exercebant, ut omnes gentes in Salvatorem mundi credere, et aeternam vitam in ipso sperare docerent. Sic non mortalibus armis, sed in omni patientia et signorum ac sanctorum operum indiciis omnem mundi Christi subjecere vestigiis. Interea non poterant lunares cyclos publice tradere, ne coelestia promissa terrenis sollicitationibus offuscarent et evacuata cruce Christi inaniter cucurrissent. Pauci aut rari tunc de Pascha disputabant, maxime cum totius mundi rabies omnem animam Christo credentem puniret. At ubi subjugatis Christo regibus et tyrannis Ecclesia regnare coepit, tunc publice conciliis habitis de Pascha et de caeteris ecclesiasticis sacramentis decreta apostolica quaerebantur; et quae antea neglecta erant, vel diversis in locis diversis modis agebantur, quidquid ad unius fidei integritatem poscebatur, unius Ecclesiae incude informabatur. Huic ergo regulari christianitatis communicet unitati, quisquis a Christo non vult abscindi. His omnibus Britanni repugnare magis quam acquiescere certant. Vix unquam crediderim praeconem Dei Augustinum a quoquam paganorum majori fatigatum verborum ambage: adeo nihil saevius est domestico hoste vel civili irrationabilitate: nam hoc est ad bestias pugnare, vel intestina bella ferre.
33. Sed assecla Domini, post Christum et apostolos doctus vincere patientia, omnia studet experiri, ut vel divino cedant examini, qui dominicae resistunt legationi. A Deo, inquit, pacis et veritatis, qui habitare facit unanimes in domo, doceri postulemus evidentis signi indicio, quorum sanctior sit sententia, quae in hac controversia tenenda sit linea. Quaerite in aliquo aegro vel debili veritatis experientiam, qui coram admissus probet in nomine Domini curatoris sui assertionem veram. Hanc propositionem omnibus approbantibus, et ipsis rebellibus licet invitis, venit ad manum quidam ex Anglis, cujus oculis extincta erant gaudia lucis. Credo, Dei nutu inventus est angligena, ne Britonibus (si de suis esset) extuberarent supercilia. Horum ergo sacerdotibus primitus ingeritur caecus curandus, ut his deficientibus verus testis veritatis et verus clareret medicus. Omni itaque temeritate confusa, Augustinus humilis flectit genua; orans suum compertissimum auditorem et illustrissimum mundi illuminatorem, ut caeco reddat lumina, quo in fide et spirituali gratia multorum illuminentur pectora. Tunc homini signo crucis imposito, cum hoc fidei verbo, « In hoc signo ostendat Dominus rerum, cujus dogma sit verum, » caecus reseratis palpebris illuminatur, et post longam noctem sereno die infunditur. Ab omni populo laus Domino acclamatur, et fidus testis Dei ac verax veri dogmatis assertor Augustinus celebratur; ipsi etiam Britones, tanta luce obruti, favent modo; et vera esse attestantur praedicamenta ejus, tanto signo declarata: sed se non posse sine suorum majorum consultu et assensu patrias leges abjicere. Hinc petitae et datae induciae, dum synodus iteraretur, et pluribus convenientibus quid sequendum esset tractaretur. Haec acta memorantur in loco ubi usque hodie lingua Anglorum Augustineac, id est Robur Augustini, in confinio Wicciorum et occidentalium Saxonum appellatur, ubi contigua est maxima Britonum provincia. 34. Septem ergo Britonum pontifices, cum pluribus eruditissimis viris, maxima de nobilissimo ipsorum monasterio, quod Bancornhabarhe anglice appellatur, cui tunc abbas Dinoot praeerat, ad consilium ituri, quemdam, anachoretica vita apud ipsos insignem, virum sanctum ac prudentem, adeuntes et rei ordinem exponentes consulunt, an Augustini doctrinam sectando patrias observationes abdicarent. Quibus ille: Dei, inquit, famulum si cognovistis, sectamini. Nos vero, aiunt, unde recognoscemus? Tum ille: Audite, inquit, et discite a Domino praecipiente: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 39). Ex miti ergo et humili corde cognoscibile vobis erit, Augustinum jugum Domini ferre, et ferentibus condescendere. Si vero ferociam vel contumaciam praetenderit, quomodo eum Dei hominem vel de Deo esse constabit? Illis autem hujus intelligentiae exemplum poscentibus: Sinite, ait, illum primitus synodum intrare, si vobis supervenientibus assurrexerit, ut Dei famulo reverenter obaudite; si vero residendo vos socio honore, cum sitis numerosiores, excipere contempserit, et ipse vobis contemptibilis sit. 35. His ad interitum suum armis praecincti, dum coram adveniunt, Augustinum in episcopali sella residentem, nec sibi prorsus assurgentem offendunt. Tum vero ira, indignatio, despectus, repudium, lites, contentiones inhorruere, nec barbarus furor mitigari poterat ulla patris mansuetudine; nec solum patiebantur hunc audire, verum etiam omnia ejus praedicamenta refutare conati sunt et refellere. Quos vir Domini omnibus modis adhuc certans lucrari, de multis, quibus adversabantur Ecclesiae universali, tria proposuit observanda, ut caetera tolerari possent contraria: videlicet ut pascha suo tempore sicut omnes Ecclesiae celebrarent, ut baptismi sacramenta ecclesiastico ordine peragerent, et Anglis una secum evangelizando fratres et concives regni Dei acquirerent. Adversarii vero omnia abjiciunt, nec solum se ejus mandatis vel precibus obtemperare nolle, sed nec episcopum eum habere velle asserunt. Qui enim, aiebant, advenientibus nobis dedignatus est assurgere, quanto magis nos opprimet si subdamur ditioni suae? Liquet ergo quam miti et humili corde jugum Christi tulerit ille Domini fidelis et prudens vicarius, qui assidebat; et quam dura cervice ac tumido corde se jugo Domini rebellare prodiderint, qui astabant. Nec vero in sessione vel assurrectione, sed in mansuetudine ac dilectione fraterna cognoscitur homo Dei, cum et sedens clementissimus, et stans saevissimus possit reperiri: praeterea indecens haberetur sanctioni ecclesiasticae, ut tam feros et erroneos inflaret assurgendo, quos potius corrigeret increpando. Tandem vero dominicus armiger, super incorrigibiles vibrans gladium Domini, hanc sententiam promulgat spiritu et ore prophetali: Si, inquit, non acquiescitur monenti, credite interminanti, quia quos repudiatis habere pacificos fratres, habebitis saevissimos hostes; et quibus invidetis societatem regni Dei, ab hac vita et regno ipsis debellantibus eritis auferendi. Sic rebelles veritati, veriloquum vatem tandem sunt experti. Postremo namque tempore, assumpto jam ad Dominum Augustino, armipotens Anglorum rex Aethelfridus, cum ingenti copia civitatem Legionum invadit quae, ab Anglis Lega Cestra, a Britonibus autem rectius Carlezion nuncupatur. Convenerat ibi grandis coetus Britannorum et sacerdotum et monachorum ad orandum contra regis impetum: de monasterio autem Bancor tantus erat numerus, ut in septem turmas distinctus, in nulla portione minus trecentis hominibus haberetur, qui omnes labore manuum victitabant; quorum summa ultra duo millia censebatur. Hi omnes, orationum et triduani jejunii armis contra hostem militabant; quos in tutiore loco compositos ubi rex vidit et causam perpendit: Proh! inquit, contra nos isti inermi dextra, sed armata oratione pugnant, atque in nos Deum suum omni pugna acerbius exagitant; hanc perniciosiorem aciem primum miles disjice, et ad internecionem dele. His defensor erat cui nomen Broithmailus, qui hoste irruente fugiens, relictos inermes, quos defensaret, gladiis exposuit. Ex oratoribus mille ducenti caesi, quinquaginta tantum fuga erepti referuntur; tum caeteras perfidae militiae copias justa victoris delevit immanitas. Sic ergo perversi senserunt in poena sua Augustinum, longe post triumphata sidera fuisse veridicum, cujus adhuc in corpore positi contempserant vaticinium; quod scilicet debellarentur ab Anglis hostibus, cum quibus in Christo pacem nollent fratribus. CAPUT IV. Praedicatio et conversio per regnum. Varia miracula. 36. Ubi ergo ille veritatis vates haec mala implacabilibus praedixit Britonibus, ad Eboracam civitatem, ut omnium sollicitus, est profectus. Totum iter ejus hoc satagebat quod mansio, ut ubique viam rectam et plebem perfectam pararet Domino. Ibat semper pedes absque vehiculo; patiens laborum, (qui) ut verus assecla sanctorum apostolorum, nihil secum tulerat in hac mundi via de cupiditate mundana. Liber et expeditus per mandatorum Dei semitas currebat ad coelestia, trahens secum sequacia agmina. Vallabant Aethereum ducem auxiliaria sanctorum fratrum collegia, cum credentium turba; et quo longius procedebat, eo ampliori sequentia, ut ignis vires acquirit eundo, crescebat. Quis enim non anhelanter concurreret ad tam pia consortia, nihil de mundo praeter hominum etiam persequentium salutem desiderantia, ad tam certa coelestium gaudiorum promissa? quibus fidem dabant et sanctae conversationis exempla, et divina signorum gratia, et unanimitas pro veritate mori parata. Igitur circa fines Eboracas, juxta iter quo seminiverbius Domini tendebat, homo, toto corpore paralyticus, et ipsorum oculorum lumine destitutus ac mendicus, accubabat; qui ad strepitum praetereuntis populi viae auctorem percunctando edoctus, crebris in sanctum fertur clamoribus: Sancte, inquit, Augustine, famosae pietatis tuae largitate, huic homini, rerum et salutis indigo, succurre. Ad haec clementissimus pater, memor Domini caecum in Evangelio curantis, ad languidum accessit; et voce Dominici clavigeri Petri, quem ut patrimum ( sic ) institutorem tota devotione aemulabatur, dixit: Argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo hoc tibi do; surge sanus in nomine Domini Jesu Christi (Act. III, 6). Vix elocutus erat, et infirmus, qui se hactenus movere non poterat, tanta verbi potentia curatus exsiliit, simulque resilientibus oculorum palpebris clarum diem hausit; credensque gratifice in quem Augustinus docuit Salvatorem, cum pleno corporis vigore feliciorem animae suscepit salutem. 37. Sic praeco Domini, et in processione, et in Eboracensi civitate, et ubicunque devenit, quod doctrina intonabat, multiplicibus signorum coruscationibus confirmabat: gaudensque successu, sicut qui laetantur in messe, et sicut exsultant capta praeda victores, copiosos populos Christo undique acquirebat; adeo scilicet, ut in illa natalis Domini die, omnium coelorum concentibus celebrata, plusquam decem millia Anglorum, absque parvulorum ac mulierum infinito numero, in fluvio qui Sirarios anglice dicitur, renascerentur sacri baptismatis lavacro, velut uno ecclesiae partu et utero. Qui ad imperium divini praeceptoris, tanquam ad vocem angeli de coelo clamantis, omnes pariter bini et bini, minacem fluminis profunditatem ac si solidum campum ingrediuntur; ibique in vera fide et confessione summae invicem Trinitatis, alter ab altero, aquam duce apostolico benedicente, baptizantur. O quanta solemnitas! quantum gaudium! quam jucundum spectaculum civium coelestium ac terrestrium! cum capacissimi alvei sinus tantae multitudini non sufficere videretur, totque turmarum et agminum generatio quasi una proles unius parentis alvo effunderetur, tanta progenies in coelum de profundo gurgitis nasceretur! Quantis natorum luminibus tunc omnium nascentium dies et gloria illuxit nativitas Christi! quanta laetitia omnes angeli Dei, qui gaudent super uno poenitente, tunc exsultabant super tanto divinae messis germine, canentes in nato salvatore, Gloria Deo in altissimis, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 38. Cum quibus omnibus, id est supernis civibus, adeo beatissimus papa Gregorius congratulabatur in Spiritu sancto, ut de tam praeclaro fidelium numero, sancto Dei amico, pariter congratulaturo, epistolam mitteret Alexandrino patriarchae Eulogio. Hoc etiam gaudium praeclaro exaggeratur miraculo; quod in tanta irruentium turbarum pressura, in tam diverso sexus et aetatum atque infirmorum discrimine, cum omnes per illud intransvadabile profundum transirent, nullus omnino periit, nullus se arctatum vel laesum planxit; sed omnes renatos in Christo, et ut greges tonsarum ascendentes de lavacro, manus Domini in ulteriorem ripam transmisit, ut omnes unum haberent et Christi et proprium in Christo natale. Parum dixi, nullum ibi laesum; omnes aegroti, sicut animarum, ita et corporum molestias in aqua deposuere; et cum salute utriusque hominis, ut populus Israel de Rubro mari vel de medio Jordanis cum coelesti tripudio candidati exercitus processere. Stat hactenus in eodem loco ecclesia, in hujus praeclari baptistae Augustini honore et nomine condita ac dedicata, quae tantae salutis frequentes turbas curando celeberrima praestat indicia. Sed et de supradicta papae Gregorii ad Eulogium epistola haec subjicimus fidei gratia (Lib. VII, epist. 30). 39. Gratias omnipotenti Domino agimus quia impletum in vobis videmus esse quod scriptum est; ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum. Si enim bos fortis aratrum linguae in terra cordis audientium non traxisset, tanta fidelium seges minime surrexisset. Quoniam vero in bonis quae agitis scio quod aliis congaudetis, vestrae vobis gratiae vicem reddo, et non dissimilia nuntio. Quia dum gens Anglorum, in mundi angulo posita, in cultu lignorum ac lapidum perfida nunc usque remaneret, ex vestrae mihi orationis adjutorio placuit, ut ad eam monasterii mei monachum, religiosum ac Deo dignum Augustinum, in praedicatione transmittere auctore Deo debuissem. Qui, data a me licentia, a Germaniarum episcopis episcopus factus, cum eorum quoque solatiis ad praedictam gentem in fine mundi perductus est. Et jam nunc de ejus salute et opere ad nos scripta pervenerunt, quia tantis miraculis, vel ipse, vel ii qui cum eo transmissi sunt, in eadem gente coruscant, ut apostolorum virtutes in signis quae exhibent imitari videantur. In solemnitate autem dominicae Nativitatis quae hac prima indictione transacta est, plusquam decem millia Angli ab eodem nuntiata sunt fratre et coepiscopo nostro baptizati. Quod idcirco narravi, ut cognoscatis, quid in Alexandrino populo loquendo, et quid in mundi finibus agitis orando. Vestrae enim orationes sunt in eo loco ubi non estis; quorum operationes sanctae monstrantur in eo loco ubi estis. De his etiam quae Francorum episcopis scripsit idem papa mellifluus, haec pauca excipimus. Sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonae mentis studia commendatione proficiunt. Qua igitur Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta de Anglorum gente ad christianae fidei gratiam multitudo convertitur, ut reverentissimus frater et coepiscopus noster Augustinus, eos qui secum sunt ad hoc opus exsequendum, per diversa loca asserat non posse sufficere; aliquantos ad eum monachos, cum dilectissimis et communibus filiis Laurentio presbytero et Mellito abbate, praevidimus transmittendos (Lib. IX, epist. 52). Et ideo fraternitas vestra eis charitatem, quam decet, exhibeat. Quae etiam regi Francorum Lothario, de sanctorum susceptione; quae reginae Brunichildae, de ipsorum ubique notis miraculis, gratificis scriptis suggesserit, quam dulce esset retexere, et avida manu tot margaritas et favos legere? Sed obtemperandum est vel desidiose vel fastidiose audienti, cum pleraque reperiantur in registro ipsius beatissimi papae Gregorii. 40. Igitur, ut superius iter repetamus, tandem Evangelus Domini Augustinus, egrediens ab Eboraca cum sanctorum sociorum et assiduarum virtutum comitatu, obviam excepit quemdam leprosum, ulcerosa ac purulenta foeditate deformatum. Inclamitat miser miserabilibus questibus ultroneae salutis bajulum Augustinum. Quid dixi, inclamitat? cui pestifer morbus vocem ademerat, cui sibilus pro loquela, cui taratara pro clamore erat. Non indiguit indice curator benevolus, non multa prece opus habuit miserator compatientissimus; angustiam languidi sentiebat, quem videbat; et ut aerumnoso salutem operaretur, charitas Christi urgebat. Quid celerem largitatem sermonum ambage moremur? Accessit supplex morbidus, eique prodigus benedictionis Pontifex benedixit; sicque Christi praesentia animatus dixit: In Domini Salvatoris nomine, mundare ab omni leprae tuae illuvie. Dixit et continuo omnis calamitas putidi humoris ut nubes aufugit; cutisque munda, absorpta prorsus immunditia, totum hominem vestivit. Non tam cito mundatus est Naaman Cyrus, quem antea septies lavari in Jordane jusserat curator Elisaeus. Verum Augustinus, in verbo ejus qui dixit in Evangelio, Mundare, velocitate praevaluit (Marc. I, 41). O beatam et locupletem in Christo apostolici praedicatoris pauperiem, omnibus terrae opibus ditiorem! O thesaurum opulentissimum, ubi non aurum avidis mortalibus, verum incomparabilis auro gratuita animarum et corporum effunditur salus. An Cresi vel Darii infinitis opibus sospitas mercari posset languentibus? Attollitur ergo de tanto signo admirantis populi clamor in coelum, et undique concurritur ad baptismum vivificum. 41. Sic operatus Dominicus negotiator in itinere, in Occidentalem ab aquilonari plaga divertit; non tam viatoris quam venatoris aut aucupis morem gerens; non tam festinans ad propria, quam expetens dominica lucra; illic tendens retia, qua proveniret divina captura. Cumque provinciam, quae Dorsete appellatur, attigisset, et ubique ut angelus Domini reciperetur, simulque auditorum fide quos pasceret pasceretur, incidit in quamdam villam, velut in Tartaream Plutonis sedem. Ibi plebs impia, tenebris suis excaecata, et divinam lucem exosa, non solum audire nequibat vivifica documenta, verum tota ludibriorum et opprobriorum tempestate in sanctos Dei debacchata, longe proturbat eos ab omni possessione sua; nec manu pepercisse creditur effraenis audacia. At Dei nuntius, juxta dominicum praeceptum et apostolorum exemplum, excusso etiam pulvere pedum in eos, dignam suis meritis sententiam (non maledicentis voto, qui omnium salutem optabat, sed divino judicio et Eliae typo) atrocibus injecit, quatenus sanctorum contemptores, tam in ipsis quam in omnibus posteris suis, debita poena redargueret, qui vitae mandata repulissent. Fama est, illos effulminandos, prominentes marinorum piscium caudas sanctis appendisse; et illis quidem gloriam sempiternam peperisse, in se vero ignominiam perennem retorsisse, ut hoc dedecus degeneranti generi, non innocenti et generosae imputetur patriae. 42. Hic enim correptionis argumentum consequenter subnectendum videtur, quod in alia incredulorum gente ea tempestate salutifer Augustinus operatus recitatur. Ille quoque populus, inveterata profanitate daemonibus incorporatus, tenebrarum (amore) amicos lucis exosus, qui in infidelitate sua diceret Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus, pactum cum morte fecimus (Isa. XXVIII, 15), angelicum doctorem, angelica conversatione et signorum fulminibus doctrinam veram probantem, non solum repudiabant, verum etiam aut gladiis excidere, aut ignibus vitae latores vivos exurere ardebant. Quidquid benignus praedicator credentibus pol icebatur, illi expuebant; quidquid prophetico typo comminabatur, illi subsannabant. Quid in tam desperabilibus tunc faciat illa Deo amabilis omnium salutem parturiens anima, quae se etiam pro talibus dare vellet in charitate perpetua? et quid tantae fidei impossibile et tam forti dilectione erit invincibile? Itaque confugiens ad inexhaustam Christi clementiam, orat ut illam ollam mundialis petulantiae ac diabolicae culturae, qualem propheta vidit a facie Aquilonis ferventem, in virga ferrea tanquam vas figuli conterat; aut illam massam sua fornace in melius excoquat, et perditione dignos correptione redimat (Jerem. I). Protinus inusitato supplicio corripitur universa illa conspiratio perversorum, ut sola vexatio auditui det intellectum. Ardent omnes igni invisibili; non sicut quartanis febribus aut aliis morborum incendiis aestuantes, sed, mirum dictu et mirabile visu! exusta cute et crudescentibus carnibus, sanguinolenta vestigia et femora exesa ostendebantur. In tota vero illa furiosa plebe, ut nemo erat qui resipisceret, sic nemo erat qui evaderet. Aetas et sexus, senes et lactantes, parentes et liberi, una omnes poenae sententia plectebantur: ubique clamor, gemitus, et ululatus crudiatuum jactabatur. Tunc demum redeuntes praevaricatores ad cor, intellexerunt quid illis coelestia promissa contemnentibus propheticus Augustinus sit comminatus. Qui simul conglobati, ad illum quem spreverant concurrunt, ad illum quem repulerant refugiunt; ejus vestigiis, cujus preces et monita riserant luctuosi succumbunt; lavacrum salutare, quod expugnaverant, efflagitant; mutatoque ardore poenali in ardorem fidei, omnes implorant se in Christo renasci. Haec mutatio dexterae excelsi; nec possunt jam esse increduli Augustino promittenti, quia in baptismo regenerarentur mentis et corporis saluti. Fit ergo ingens solemnitas coeligenis et terrigenis, ubi tot millia renatorum junguntur civibus supernis: utque hoc tripudium, detersa nube dolorem [F. dolorum], serenius effulgeat, ille putridas carnes devorans pestifer ignis, omnibus aquis inextinguibilis, omnibus artibus immedicabilis, solo baptismate, Augustino interveniente, in universis ibi baptizatis extinguitur. Ab illa quoque die haec pestis, quae in aliis terris nonnunquam grassatur, Augustino patrocinante, a tota hac patria exterminatur. Poterant tunc illi Dei liberti gratifice clamare: Nisi Dominus nos liberasset per Augustinum, aut Augustinus per Dominum, quasi Sodoma vel Gomorrha fuissemus, aut Eliae ignibus cum quinquagenariis hostibus merito periissemus. 43. Ab hoc ergo similis furiae justaeque correptionis diverticulo, ut superiorem viam peragendam repetamus, sanctissimi Dei veredarii Augustinus ejusque socii a supramemoratis injuriatoribus suis quinque milliariis, per loca solitaria in terra deserta et inaquosa egressi, gravi siti et aestu sub divo conse lere defessi. Spes moribundis una salutis, in Deo et Augustini sui meritis. Ille, non tam pro se, quam pro fratribus aestuans, ad beneficum dominum suum, in omni petitione semper expertum, fecit cum omnibus orationis confugium. Oranti itaque Dominus Jesus, compatiens martyri suo (martyrem enim et sine passione facit animus paratus martyrio: hujusque martyrium erat, inter insecutores patiens et benigna conversatio) ineffabili clementia hic se ostendere est dignatus, sicque eum familiari allocutione est consolatus: Confortare, mi bone serve et fidelis, et viriliter age, quia tecum sum Dominus Deus tuus, in omni tua effectione; et aures meae ad preces tuas, quatenus semper pro quibuscunque petieris, obtineas. Tibi enim janua patet aeternae vitae, ubi mecum gaudebis sine fine. Tanta Dominicae visionis et allocutionis charismata tota praecordiorum beatus Augustinus ebibens flagrantia, oblitus corporeae sitis, magis ac magis sitiebat gustatam dulcedinem, suisque lacrymis gratanter occurrentem, uberioribus fletibus prosequebatur abeuntem. 44. Adorans vero ibidem, sentiensque illi loco ubi steterunt pedes, Domini superna beneficia redundare; nec illam terram pati ariditatem, in qua apparuit fons vitae, illico itineris baculum ibidem affixit. Nec mora, purissimus fons velut icta vena exsiliit, qui omnes ubertim refecit, et tam miraculo quam salute exhilaravit; atque exinde usque in perpetuum, in amnes et rivulos derivatus, haec loca habitabilia ac populosissima fecit. Ipse vero divinus pater, tam beatae contemplationis compos, ad aeternam tantae gratiae memoriam, locum a cernendo Deum Cernhel appellavit. Quod nomen ex latino hebraeoque confectum (nam ut prima syllaba a cernendo, visum, ita sequens, hel, Deum sonat) indelebiliter sibi inolevit. Ad hoc etiam ecclesia in nomine Domini Salvatoris, quod se ibidem revelare dignatus est, construitur et consecratur: ac deinde monasterium, jam olim in honore beati Petri apostoli aedificiis et rerum opulentia sublimatum, conspicuo impraesentiarum coetu pollet monachorum. Fons autem ille sacer, Augustini administratoris nomine celebratur; non solum potantibus praebens aquae usum, sed etiam diversorum morborum credentibus remedium: unde nuper gesti miraculi hic damus indicium, quod ibi ac per ipsam provinciam late habetur celeberrimum. 45. Est Cerneliensi abbati eruditissimo presbyter parochianus, qui populo divina officia in ipso monasterio agere est solitus. Hunc languor ad extrema perductum, monachicum poscere compulit habitum. Appositum est ejus capiti sacrae professionis indumentum, qui tunc demum ad hoc confugeret, cum mors instaret; hoc est, tunc Dei armaturam arriperet, cum hostis invaderet. Nox erat, et fessum aegrum somnus captabat. Astat trepido benignus Augustinus, ipso habitu et virga pontificali conspicuus. Nec vero diu tali remedia denegat, qui forte adhuc saeculari animo degebat; invitans illum ad bravii cumulum, qui gratis et ingratis administrat solem suum, et aversos saepe revocat beneficio magis quam supplicio. Refovet anxium pius consolator tali alloquio: Surge, ait, et ad fontem sancti Augustini accede, ibique quinquagesimum psalmum trino repetitu concine, et invocatione auxilii ipsius Augustini tertio in eodem fonte corpus tuum ablue: ita optata vita et sanitate potiere. Ne qua vero praepediaris ambiguitate, ipsum scias tibi adesse et haec suadere, per quem debeas revalescere. Inter ista moribundus erigitur, raptoque baculo mirantibus cunctis egreditur. Videbatur tunc vigilibus suis, illum imminentis lethi praesagio ita oberrare: malunt tamen subsequi, et quo tendat observare, quam prohibere. Ille ad sacrum fontem veniens, tertio in ejus amne abluitur, tertio quinquagesimus psalmus cum implorato Augustini suffragio decantatur; et ante expletum precum holocaustum, aeger se miratur subita sanitate de interitu revocatum. Nempe quod antiquus fecerat septena lavatione in leproso, hoc noster Elisaeus, summae trinitatis confessor, exhibuit trina baptismatis forma morituro. Regressus ergo, jam non languidus, sed totus sospes ad lectulum, suaviter requievit; et ipso lucis crepusculo monasterium subiit, populoque ex more matutinas decantavit. Stupor ingens et extasis abbatem et fratres ac plebem corripit, cum laetitia et gratiarum effusione; ut cujus exequias praestolabantur excipere, alacrem et incolumem viderent solitum officium exhibere. Ille etiam populo exposuit publica voce, qualiter per sanctum Augustinum sanatus sit tam propere. 46. Igitur angelicus Domini legatus Augustinus, ut iter ejus terminemus, post longa terrae spatia et ex magna parte pererratam Britanniam, post innumera virtutum et documentorum salutaria solatia, ad perpetuam sedem et mansionem suam Doroberniam, cum illo beatissimo sociorum comitatu, regreditur: ubi ut omnium genitor et lucifer, ac solis sui desideratissimus recursus, omnium favore et gaudio excipitur. 47. Inter frequentantes tam potentem curatorem debilium turbas, advenit juvenis, genibus nitens pro pedibus, utpote gravi utrorumque pedum contractione tortuosus, simul etiam auditu et loquela defunctus; oculis tantum via patebat, sed viam informis gressus negabat; quae peteret videbat, sed qua peteret interventrix lingua defecerat: angustias suas mutus facebat; quod scire juvaret, surdus non audiebat; tot vitae officiis carentem, sive semivivum sive semimortuum dixerim, nota miserabilis est. Verum miserator Augustinus hanc miseriam pia prece ab solvit, et in Trinitatis gratia triplicem calamitatem triplici curatione abegit. Diriguntur gres us, absolvitur lingua, reserantur aures, triformis aeger triformi sospitate gratulatur. It, currit, loquitur, audit inoffense, plane, clare. Verumtamen homo lubricus, tanta vanitate et insolentia, accepta incolumitate abusus est, ut vim fecisse Deo videatur Augustinus, qui tam indisciplinatum saluti donandum expetierit. Nam, ut caetera vitia levitatis et scurrilitatis ipsius taceamus, ad ecclesiam veniens, tanta garrulitate et lascivia plebem afficiebat, ut omnes sua improbitate scandalizaret; dum nec reverentiam sancto loco ageret, nec ullius increpationi acquiesceret. Sic intemperatum divina animadversio prioribus vinculis gravius astrinxit, et ablata salute quae erat indomito ad perniciem, repetitis majori dolore induviis domuit: videlicet os stulti ebulliens stultit am, et aures intentas ad fabulas omnemque lasciviam, pedes quoque currentes ad praecipitium, aenea clave obstruxit et ad continentiam retorsit. Arctatus itaque acrioribus cruciatibus, ad coelestem medicum ab amicis et cognatis attrahitur; sanctique vestigiis inhaerens, quod obstructis verbis nequibat, diris suspiriis deplangit: lacrymans et ejulans veniam poscit, sospitatem indebitam praesumpta clementia repetit. Vulnerantur altius paterna viscera aliena miseria, et cum misericordiae judice luctatur misericordia, qua sola solet vinci miseratrix justitia. Inter reum et Deum obstat causidicus mediator: hinc puniendum increpat, illinc salvandum intentat. Confunditur scelestus de culpa, corrigitur poenitentia, ut correctus induatur justitia, justificatus potiatur justi Salvatoris gratia. Sic interveniens Augustinus, praevaluit victoria, extorsit cum Jacob benedictionem, cum Moyse propitiationem, et raptam a Domino victor misero reportavit denuo sospitatem. Ille et gressibus et eloquio et auditione reformatus ad integrum, cessat ulterius aliena ope duci, cessat digitis loqui, desuescunt et alii quibus surdo satisfaciant signa doceri; sensu quoque sanior redditus, desinit a ventositate priori [quod utilius est corporea salute] patris scilicet Augustini eruditione, correptione, prece ac salvatione. CAPUT V. Sanctus Livinus baptizatus et instructus. Sancti Augustini obitus et sepultura. 48. Jam vero inter tot virtutum insignia, quis digne efferat tanti doctoris praeconia, per quem non tantum efferatiores suave Christi jugum su cipiunt, verum etiam sancti et signipotentes viri, etiam angelico monitu, ad eum mirabili veniunt via erudiendi? Res est non capitulari arctitudine commendanda, sed plana et lucida sententia exponenda. Legimus in vita beatissimi pontificis et martyris Livini, fideli sanctorum sociorum suorum commendatione descripta, qualiter ipse dominicorum negotiorum dispensator fidelissimus Augustinus, ad religiosum regem Scotiae Colomannum omnium saluti consulens venerit, et beatum Livinum tunc puerum cum sancto Monalchio pontifice baptizaverit, utque rex et regina regnique optimates illum a fonte susceperint. Tunc insuper baptizatum solaris splendoris columna coram omnibus alluxit, et in splendore aurea sole micantior dextra apparens ter puerum signo crucis benedixit, atque vox coelica in haec verba sonuit: Dilectus Deo et hominibus, cujus memoria in benedictione est. Hinc praeclarus Augustinus Dominum glorificavit, et cunctis glorificandi documentum dedit. Interea sanctis vitae incrementis adolescens ille, suus et aevo et merito filiolus, adeo dilectus erat regi et omnibus, ut miro affectu ac precibus eum retinere tentarent. Cui timenti retiacula mundi et hoc super anxie fluctuanti, et angelus lucis affulsit, proprioque eum nomine salutans: Ave, inquit, frater Livine, desine tribulari, et audi quo debeas consolari. Vade hinc ad Anglorum pontificem Augustinum, et ab eo percipe totius sanctae institutionis documentum, per quem, Deo provehente, summam attingas virtutum. Ast Domini confessor festinans angelicis jussibus obtemperare, expetita regis dimissione et ruptis fautorum suorum retinaculis ceu telis araneae, cum tribus beatis discipulis Foilano, Helya et Kyliano [qui etiam describendis ipsius gestis probatissimi auctores claruere] ultro contendit ad mare, quo posset ad desideratissimum patrem Augustinum transnavigare. Sed occurrit angelus Domini in itinere, juvenili decore, splendida facie, gratiosus incessu, dulcis affamine: Confide, ait, frater, quia Dominus me tibi misit ducem et custodem inseparabilem in omni via tua. Tu modo incunctanter sequere me: quia ad illum tui profectus doctorem quem petis, favente Domino, perducam te successibus prosperis. Agnoscens ergo prudens Livinus Spiritum veritatis haec sibi dicentem, prosequitur fiducialiter cum praefatis discipulis praecedentem, et illud mare magnum ac spatiosum siccis pariter transeunt vestigiis. Videbatur autem tam sacratissimo Livino quam beatis sociis suis, toto illo itinere, quo pedestri incessu vasti gurgitis fluctus ac si solidam aream calcabant, quod per prata vel campestria vireta, rosis ac liliis, omnique herbarum ac florum pulcherrima varietate vernantia, transirent. Ubi vero sidereus dux sequaces suos tuto littore feliciter exposuit, cum indicibili jubare et ampla lucis coruscatione, ipsis intuentibus, coelos repetiit; ut hoc splendore videretur dicere: Huc me, filii lucis, spretis mundi tenebris, sequi properate. Quis itaque haec tam florida ac fulgida miracula gloriosi Augustini meritis dubitat vel ascribere vel communicare, ut Augustinum quaerentibus unda vireret, pontus floreret, fluctus vernaret; et ipse gurges sub pedibus evangelizatorem pacis petentium, se ut solidum campum exhiberet? Venit ergo cum praenominatis tribus sanctae Trinitatis confessoribus, desideriosus Livinius ad desiderabilem patrem Augustinum; venit angelico ductu velut ad alterum angelum, de florido itinere ad florigerum paradisum, de via maris ad fontem mellifluum, de perniciosis opibus ad incorruptibilium divitiarum thesaurarium, cui de cubiculo veri regis infinitam opulentiam rerum et immarcescibilem pulchritudinem specierum depromat omnium. O quam festivum ortum est gaudium tam praecelso doctori sanctorum, ubi talem sibi divinitus destinatum excepit discipulum, quem Spiritu sancto praesciverat venturum, qui dignus erat magister aliorum? Sed generosa indoles Livini, a tam divinitus inspirato mavult discere humiliter, quod postea doceat fiducialiter. Audit illum, qui in coelo posuit os suum, angelico ore disputantem de infinita multitudine et gloriosa supernarum virtutum, de praecellentissima apostolicae sublimitatis hierarchia, de innumerabili exercitu et triumphali martyrum palma, de candidissima confessorum ac virginum corona; omnem mundi poenam non esse condignam ad tanta praemia; nihil comparari, nihil appretiari posse ad illam pulchritudinem; ad illam dignitatem, ad illam indeficientem solemnitatem et gaudia, omni genere laborum, omni fragrantia virtutum, nunc esse currendum. Ad illud sempiternae beatitudinis bravium ducebat avidissimum aemulum per omnia floreta sacrarum Scripturarum; pandebat ei aeraria et cellaria Christi et Ecclesiae, in deliciis et oblectationibus dominicarum gazarum ac vitam spirantium aromatum, in sempiterna charitate et claritate sanctorum. His aliisque plurimis exhortationibus dux inclytus dominicorum castrorum armabat athletam Christi fortissimum, accendebat ardentissimum: jamque secundum praeducis angeli pollilicitationem ad apostolicae conversationis evexit perfectionem, ut et palmam attingeret martyrialem. Itaque per quinquennium et menses tres secum detentum, sanctissimis exemplis ac instrumentis in omni sanctitate provectum, aevo tenerum, sed religiosa maturitate grandaevum, tandem consecrat sacerdotem Christo electissimum. Dat etiam liberalissimus catigeta in ipsa dilecti discipuli ordinatione dulcissimum pignus et memoriale perpetuae dilectionis suae, casulam videlicet purpuream, gloriosi martyrii praesagam, auro et gemmis instar meritorum praetextam: addit stolam et orarium, similiter aurea ac pretiosarum gemmarum sideribus decorata insignia. Jamque imprecatus sibi omnia bona, et mutua orationum suffragia, non sine mutuis lacrymis, remittit eum regi ac genti suae desideratissimum eruditorem, cum praememoratis sanctis comitibus suis. Denique sicut apes mellifluum florem, et sicut cervi aquae fontem, sic Augustinum appetebant undique coelestia mellificantem. 49. Erat quidam veteranus, qui asserebat avum suum per sanctum Augustinum baptizatum fuisse, et hoc avum patri suo, patremque sibi tali modo retulisse. Cum essem, aiebat, adolescentulus, et vidissem ad illum novum et inauditum nostrae salutis protodoctorem Augustinum, quasi ad quemdam angelum, concurrentia populorum agmina; ego, cui vanitas corona, cui gaudium stultitia, cui deliciae erant ridicula, mira sensus hebetudine deridebam omnia, velut phantasmata; omnesque errare praeter me meosque coerroneos magna credebam ineptia. Cum vero audissem illum omnia debilium ac moribundorum curare corpora, ampliori incredulus cachinnabam vesania. Concepi tandem dolositatem lasciviae meae, et ut uter ventosus veni illum quasi sycophantam videre, aut seminiverbium audire; ad hoc videlicet, ut aliquam stropham raperem ab ejus ore vel curatione, unde possem meis similibus risum movere. Cumque me pressanti turbae, ut insidiosus et latrunculus, immersissem, ejusque paternum ac reverendum intuitum oculis notassem; protinus ingenti confusus terrore dirigui, ut videretur in eo divina quaedam animadversio impuritati meae indignari. At ille sancto Dei Spiritu plenus (ut claruit hactenus) invisum quasi notissimum respexit: missoque ministro, Illum, inquiens, adolescentem adduc mihi, me sibi de medio plebis praecepit adduci. Tum vero altius intendens quod sine indice innotuerim illi, tanto stupore contremui, ac si cum exerta machaera quaestorem ac punitorem vidissem sceleris mei. Continuo ad tanti vatis clementiam confugi, ac substractus sacros pedes astrinxi. Ibi omnem ventositatis tumorem quasi compuncta vesica emisi, omnes sordes fluxae levitatis evomui, totum me tam benigni patris praeceptis ac documentis dedi. Ille placide increpatum et instructum paternis ulnis amplexus, credentem in Christum me baptizavit, atque in filios filiorum producta longaevitate benedixit. Haec et his plura praefatus vetulus, ab avo suo patri audita, et a patre sibi narrata, repraesentabat audientibus fidei assertione, quasi ab alio saeculo cognita. Intimabat autem a parentibus sibi insinuatam ipsius beati Augustini formam et personam patriciam, staturam proceram et arduam, adeo ut a scapulis populo superemineret, et Saulem proceritate, non atrocitate, exhiberet. Facies amabilis et reverenda, frons mediante coma suis columnis resultabat fenestrata. Signa vero et sanitates, quae in populo frequentantium coetuque debilium assiduabat, nullum enarrare nec enumerare posse astruebat. Memorabatur jugiter pedestri incessu, saepius discalceatus provincias apostolica devotione lustrasse, et callos genuum fratris Domini Jacobi in plantis attraxisse: plures quoque sanctorum comitum ejus easdem virtutes vel imitari vel aequiparare solitos asserebat. Hinc itaque, cum charitas omnia probabilia credat, et cum ultro credimus quod amamus, quod vero non credimus odisse nos vel spernere probamus; perpendant filii dilectionis et non alieni, quod ea quae sancti gesserunt in vita, vel per scripta, vel per longaevos seniores, vel per famam (quae est lex historiae) a generatione in generationem propagatam, Deo propalante ad notitiam Scripturarum sanctarum potuerint pervenire, quae et qualia non est injuria credere. Jam post flumina et feras repulsas gloriosi Augustini palmarium explicemus. 50. Jamdudum vero ille supernus incola, percussus illa, quae fortis est ut mors, superni amoris plaga, abhorrebat omnia terrena oblectamenta sicut vitae detrimenta; et mundanam gloriam sicut vincula, sicut ergastula, sicut supplicia; quae tamen cum ipsa morte dulce esset pro Salvatore pati omnia. Solo itaque corpore ligatus in terra, imo sola gignendorum et informandorum Deo filiorum paterna astrictus cura, de reliquo totus conversabatur in illa aeterna patria; tota mente, tota anima, jugi ac violenta instantia captabat coelestia. Quae precum incensa, quae sanctorum desideriorum lamenta, quam inenarrabilia mittebat coelo suspiria! Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? et, Quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei? Concupivit et defecit anima mea in atria Domini. Sic irrequietis clamoribus praeoccupabat faciem Domini, et vim faciebat coelo, crebris pulsatibus rogans admitti, cupiens dissolvi et cum Christo esse. Tandem vero intelligens ex Spiritus sancti responso exauditum suum desiderium, ut veniat ad ipsum omnibus rectis corde desideratum; coepit parentalibus visceribus anxie pertimescere, ne post se lactea natae vel nascentis Ecclesiae infantia, orbata pastore, luporum dilapidaretur invasione. Hinc beatum Laurentium, apostolicae sanctitatis virum, apostolicis signis praeclarum, suorumque comitum praecipuum, dicente sibi Domino in spiritu: Hunc mihi unge in sacerdotem electum, perspicaci animo cum superno instinctu intendit pro se ordinandum. Refert haec ad clerum, ad regem, ad populum: placet omnibus, favent omnes, simul benedicunt et expetunt. Rege itaque cum confluo populo immensum congratulante, ordinat cum omni solemni gaudio Laurentium sibi successorem: ut quondam apostolorum princeps Petrus Clementem, ob supradictam videlicet novellae informationis necessitatem: quod tamen exemplum nulli imposterum debet esse praesumendum. Nemo rite hoc fecit post Petrum, nemo incompetenter faciat post Augustinum. Nam unus Christus, una Ecclesia, unus episcopus, nec dividitur unus et unitas. Consecratum ergo destinat ad omnia promptissimum, ut Paulus Timotheum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi; ut discurrat, festinet, instet opportune, importune; arguat, obsecret, in omni patientia et doctrina. Ipse vero theoricus contemplator, ut mundi opprimentis perfuga, ut passer solitarius in tecto, gaudebat nimium, ruptis rerum retinaculis, pennis aeterni amoris ad Dominum evolare, in optima parte Mariae requiescere, soli Deo vacare, revelata facie gloriae Domini assistere, ejusque perpetua pasci dulcedine. Tunc demum se vivere ac regnare, tunc primum se coepisse servire Deo credebat. Nunquam tamen defecit dominica lucra augere, in conveniendo populos in unum et ipsos reges ut serviant Domino: nusquam deerat, ubi divina res postulabat. Nunc, ut aquila, ad superna volabat; nunc, dominica poscente, pascua ima revisebat. 51. Quid longa tergiversatione exitum praesentis lucis dare formidat oratio? Tandem victoriosissimus athleta Domini, in omni sanctitate et meritorum perfectione excurso vitae stadio, pervenit ad bravium ac diu desiderata aeterni regni praemia. Jam pulsanti per aegritudinem Domino aperuit, cum inenarrabili tripudio et aromatico gratiarum sacrificio. Tum magnanimo paternae dilectionis affectu exhortabatur, tam regem et principes, quam clerum et populum, servire Domino in timore; et profanatis daemonicorum sacrificiorum sordibus, in fide Christi divinitus sibi tradita immobiliter perseverare; et uni Deo vivo et vero, fide et amore perpetuo adhaerere; ejusque mandata, per inunctum pontificem ac dominicos ministros, diligenter observare. Venit ergo finis mundialium procellarum, et illuxit aurora aeternarum laetitiarum: et benedicto rege, et confirmata in Christo primitiva suae geniturae Ecclesia, relinquens omnibus perpetuae dilectionis pignora beataeque vitae documenta, inter sanctorum sociorum discipulorumque lacrymosa examina, stante beato Laurentio cum populi frequentia, deposita sarcina carnis assumitur in coelum, cum supernarum virtutum triumpho et gloria, cum inaestimabili omnium occursu et receptu sempiternaque laetitia. O quanto solemnio adornatur et coronatur tunc omne coelum, videlicet ad tam praeclari civis adventum. Ambiunt aethereae turmae victorem palmigerum, invitant apostoli in suas sedes socium apostolicum, vallant purpurata castra martyrum martyrialem signiferum, amplectuntur insignem hierarcham splendentia agmina confessorum et venerabilis turba sacerdotum, cantant dulcibus hymnis candentes chori virginum ducem virgineum; utque usu mortali loquamur illa ineffabilia sacramenta supernorum concentuum, tunc illa magna Jerusalem magni regis civitas simul vidit populos et tribus suas, simul in Augustini triumpho personantes Domino gratias et laudes indefessas. Quos omnes nos infimi, licet tam indigni quam impares laudatores, prosequamur ut possumus non exsequialibus planctibus, sed his triumphalibus cantibus: Regnas, Augustine, Augusti saeculi nomine et dignitate sublimior, qui auxisti rem Christi publicam, et Romanae Ecclesiae adjecisti Britanniam, melius quam Caesar Augustus Romanis opibus Alexandriam. Te reges et principes et senatus Anglorum, et turba gentium comitantur in coelum; te angeli et archangeli triumphantem deducunt, throni et dominationes excipiunt, te coronat Rex regum. 52. Pretiosissimam vero ejus corporis margaritam, in ipso apostolico et regali monasterio, quod ipse, Deo auctore, condiderat praeelectissimus Laurentius, facta magnifica dedicatione, cum devotissimo rege Aethelberto et confluis Angliae populis, recondidit in aquilonali videlicet ejusdem sacrae aulae porticu, ubi in aeterna memoria coelestis regni depositum thesaurizavit. 53. Sed dum festinamus tam piam historiam finire, adhuc obstinate tenemur, et hujus Angelici loci gratiosa dulcedine et sanctorum charitatis infinito charismate, quod sedet saturos, saturet desideriosos, dulciter [ Al., dulce est] recolere, qualiter illam porticum tot primorum eruditorum Britanniae, imo tot angelorum Dei coelestia impleverint mausolaea. In quibus gratanter est animadvertendum, quam generosa pignora universalis mater Roma ediderit, quae ipsi Britannico Oceano patres et institutores existerent: quos dum unus amor uno cubiculo simul astringeret, singulos patronos sigillatim distinctos plures nationes propriis radiis praeclaros haberent. Horum praecellentissimus Augustinus, Laurentium ejus templi dedicatorem, sibi successorem (ut praemonstratum est) creavit; Mellitum Lundoniae, Justum Roffensi ecclesiae episcopos ordinavit; quos utque propter Christum exiliatus, tertius Mellitus, quartus Justus successor excepit. His Honorius et ipse Romanae informationis honor decorosus, annexus est quintus. Sextus Deus dedit ordine, sed primus flos gentis Anglicae, in Romanorum patrum transiit conscriptionem: cujus primitiis ex Anglia nihil gratius habuere Doroberniae Romana principia. Septimus quoque Theodorus, Romanae praecellentiae subsecutor egregius, almo Augustino a dextro consepultus est latere, una tantum monasterialis alvi maceria interstite, quia nondum amplificata porticus omnes nequierat suscipere: qua postea dilatata, his sanctis consortibus adjungitur omnibus amandus saeculis Adrianus, ejusdem monasterii abbas clementissimus; qui ab apostolico Romae electissimus in archipraesulem Doroberniae, ipsum beatum Theodorum adduxit pro se, cum quo Anglos fecit docibiles Dei tam Graeca quam Latina eruditione. Item candidissimum ex Anglis lilium regia Christi virgo Mildretha, suo candore gratissime illustrat splendida tantorum patrum ornamenta. Horum igitur omnium auctor beatissimus papa Gregorius, habens altare medium velut patricium solium, ipsamque servans Deo dicatam porticum, aeterna dilectione circumplectitur, non tam funera consepultorum, quam triclinia convivantium: ante omnes vero sibi astringit Augustinum, ut suae institutionis primicerium, suae parturitionis primogenitum, et vita et ordine primum. Caeteri quoque filii qui protoparentes ecclesiastici sunt Angliae, accumbunt sicut novellae olivarum in circuitu mensae suae. In authentica pro praeeminentissimi Augustini tumba epitaphium scriptum est hujuscemodi: Hic requiescit dominus Augustinus, Dorobernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Aethelbertum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et completis in pace diebus officii sui defunctus est, septimo Kalendas Junias, eodem rege regnante. De his quoque septem primis Anglicae ecclesiae columnis, Tarpeia de rupe Romae excisis, hi versus substituuntur: Septem primates sunt Anglis et protopatres, Septem rectores septemque per aethra triones; Septem sunt stellae, has tenet unius area cellae; Septem cisternae vitae, septemque lucernae; Et septem palmae regni, septemque coronae. Quin oculi septem, quibus hunc Christus videt orbem, Ut currit mundus septem per saecla diebus. Horum tituli, suo ordine super scripti, sunt hi: Dux Augustinus praecellit in ordine primus Lauriger et mundus, Laurenti sede secundus. Tertius est gratus Mellitus, melligeratus. Quartus adest Justus, dulces dans nomine gustus. Quintus Honorius, Ecclesiae vigor exstat honorque, Deusdedit est sextus, cui dat sua munera Christus. Theodorus juxta fert sabbata septimus alma. His septem ducibus viget Anglia, totque diebus. Additur octavus monachorum dux Adrianus. Anglorum stella Mildretha refert sua mella. Octo patres Romae, reliqui comitantur honore Ex Anglis nati, meritis horum sociati. Hinc manat divis Evangelii via rivis: Hi sunt Britwoaldus, Tatwinus, vosque Nothelme, Et jam Berta, patres primos proceres imitantes, Tot simul Ecclesiae cingunt frontem pietate. De innumeris vero signis, quae in hoc requietionis suae dormitorio, vel ubivis gentium aut locorum, beatus Augustinus pro fide petentium exhibuit, aliquanta quae fidelium oculis probata fuit, sequens libellus enarrabit, Deo nos in veritate sua dirigente, qui per omnia saecula regnans, semper in sanctis se mirabilem ostendit. (Hunc libellum legere est apud Bolland. tom. V Maii, pag. 862.)