Jump to content

Vita S. Basilii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Basilii
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73

Scriptor:Ursus

AmIcUr.ViSBa 73 Amphilochius Iconiensis; Ursus Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO INTERPRETIS.

Beati Basilii, Caesareae Cappadociae praesulis, Vitam me in Latinam vertisse dictionem, secundum postulationem tuam, cognosce. Neque enim inobediens esse tibi debeo, qui omnibus fratribus meis et proximis debitor sum. Sed utinam tam bene quam prompte, tam utiliter, quam feliciter, quod postulasti, fuerim exsecutus; praesertim cum necessario super hoc fueris exhortatus, et ut tantus vir apud Latinos, quemadmodum apud Graecos, celebris habeatur, jure sategeris. Denique licet ejus quaedam salutifera scripta sermo Latinus habeat, vita tamen illius quam sit quam admirabilis hactenus ignoratur. Et certe satis incogruum est quod docuerit sciri, et quid fuerit operatus nesciri: cum sanctus vir, utpote imitator illius de quo Lucas scribit, quia coepit Jesus facere et docere (Act. I), non solum verba Dei docebat homines, sed, ut magnus vocaretur in regno coelorum, antea faciebat. Fruere igitur salubrius doctrinis ejus; et ne forte dicas illum docuisse et non fecisse, jam nunc scies quia fecit quod docuit, et de caetero habebis quod imiteris.

152 Licet ante hoc opus ego non praesumpserim aggredi, putans, ut ipse nosti, ab alio jam translatam, in quo merito ipse me reprehendi. Nunquidnam quia Scripturam sacram quidam interpretati sunt, idcirco posteriores interpretes hanc minus interpretati sunt? Si hoc esset, eamdem sacram Scripturam Latinitas ex ipso Hebraico fonte per beatum Hieronymum Ecclesiae Romanae presbyterum, et divinae Bibliothecae cultorem, hactenus non hausisset.

Verum diligenter inquirens, nihil scriptum de Vita hujus sancti apud Latinos inveni, nisi duo miraculorum ejus, id est, de puero Christi negatore liberato, et muliere a peccatis erepta; quae tamen adeo depravata reperi, ut rursus ea interpretari quam emendare maluissem.

Sane notandum est, quia cum quidam legunt in his Actibus quae sanctus Amphilochius scripsit, discrepasse autumant ab his quae sanctus Gregorius Nazianzenus in epitaphio hujus magni viri commemorat, cum alter forte tacuerit quod alter non tacuit, idipsum nobis inter Evangelistas reperientibus. Praesertim cum et idem Amphilochius, qui super tanti viri vita scripserint, haec expositurus apte designet

Prologus auctoris. Charissimi, non inconveniens erat, sed justum, devotos filios super obitu patrio contristari, et ei dona lacrymarum offerre, quod hactenus compatienter egimus. At vero postquam luctus turbinem, secundum quod scriptum est, deposuimus, ad gratificam supplicationem omnium Domino Christo Deo nostro rependendam commoti sumus; operae pretium duxi, tam memorabilem Vitam, quam vera miracula pastoris et magistri nostri Basilii, ne diutino transcursu temporis oblivioni profundae tradantur, scripturae fore mandanda.

Tribus enim sacratissimis et egregiis viris, Gregorio videlicet, qui in theologia claruit, et Gregorio memorabili Nysseorum civitatis episcopo, sed et beato Ephraem, aliis atque aliter sermonibus epitaphicis tantum virum fulgidum exhibentibus, visum est et mihi tanquam abortivo, ut cum Apostolo dicam, cum prae manibus accepissem narrationes quae ab utrisque admirandis viris editae sunt, ea quae his deesse videbantur supplevi, more scilicet devoti filii debitum patri repraesentantis, de sursum quaedam, ut aestimari potest, assequentis, et certam scientiam percipientis. Novit enim, novit nubes abscondere solem, et morosus bonarum narrationum transcursus facile introducit oblivionem.

Magnus igitur exstitit pastor noster, et famosus mundo Basilius coelestium virtutum consermocinator, angelorum ordinum comminister, praedicabilis Ecclesiae doctor, incorrupta dogmatum orthodoxorum columna; qui naturam existentium enucleatius explanavit, qui pessimum Trinitatis apostatam Julianum deposuit, qui Valentis os blasphemum obstruxit, qui Arianorum expresse nequissimum errorem devastavit, qui Christianorum liquido stabilivit rectam opinionem. Pastor acceptabilis Ecclesiae populi, regalis sacordotii consors, circumamictus veritate Christi, ovium aries, divinae fidei magister inclytus; qui et vivens et post obitum magnis coruscavit miraculis, qui Deo odibilis Juliani, ut dictum est, extollentis in altum cornu, et loquentis adversus Deum iniquitatem, corruptionem oratione sua paravit. Interea Valens accipiens indigne Imperialem purpuram, et Arianorum nequam sensui patrocinium praestans, venit ad illustrem, quae apud nos est, Caesaris urbem. Verum qualiter, vel qua causa, non est praesentis temporis enarratio. Sed ad propositum redeamus; virtutes illius, quas a vulva usque ad finem habuit, narraturi.

VITA. CAPUT PRIMUM.--Basilius solus super terram aequalitatem ostendit, vitam videlicet operibus decoratam, et sermonibus divinae sapientiae illustratam, omnia Christo dans, animam et corpus, verborum palmas, propter quod et gentilem errorem ut araneorum telas dirupit. Hic septem annorum factus, ad litteras traditur a parentibus: vacans autem in mathematicis quinquennio, fructificabat plurimum in philosophica disciplina, naturae mansuetudine. Rursus relicta 153 patria, Cappadox enim erat genere, pervenit ad matrem sermonum, id est, Athenas, et castitate seu multa continentia et temperantia decenter ornatus, adhaeret praeceptori Graecorum sapientiae, Eubulo nomine, et ita sese disciplinis tradidit, ut eum tam praeceptores quam condiscipuli imitarentur. Erant enim hujus cooperatores, magnus Gregorius Nazianzenus episcopus, qui throni Apostolici gubernacula per duodecim moderatus est annos, Julianus, qui ad breve tempus Christianus fuit, atque Libanius. Hic autem prae omnibus admirabilis vir posuit in corde suo non participari pani vel vino, donec ex superna provisione sapientiae penetraret arcana. Moratus autem in eruditionibus quindecim annos, et omnem gentilem philosophiam transcurrens, in fine astronomiam quoque ac geometriam, et optima quaeque legens, cum nullo modo valuisset per ea invenire omnium conditorem, quadam nocte vigilante illo, divinus quidam splendor infit ut transcurreret nostrae religionis scripturam.

Surgens ergo properavit Aegyptum, et accedens ad quemdam Archimandritarum, nomine Porphyrium, petivit dari sibi sacros libros ad perceptionem divinorum dogmatum. Et hoc percepto mansit illic, dans operam meditationi divinorum eloquiorum, aqua et oleribus educatus. Anno vero integro ibidem moratus, et veritatis rationem fide considerans, perseveravit scrutatus verbum veritatis, et petivit se dimitti Jerosolymam causa orationis iturum, et illic miracula inspecturum, qui exoratus dimisit eum.

CAP. II.--Rediens autem illo, ubi Graecorum institutus est philosophia, coepit persuadere multis philosophis et multitudini gentilium ostendere Christum, demonstrans illis viam salutis. Requirebat vero et praeceptorem suum Eubulum (qui erat dux verbi) in vicissitudinem studiorum, quibus ab ipso fuerat institutus, ad trahendum eum et inclinandum immaculatae fidei, utpote ipse bene currens ad eam. Omnesque docebat, qui philosophia imbuti erant, illum sequi quasi magistrum. Requirens autem eum in omnibus scholis, invenit in proastio cum philosophis. Nihil erat enim apud eos studii quam dicendi quid ac audiendi novum. Disputante autem illo, reprehendit eum astans Basilius. Et quidam eorum qui cum ipsis erant dixit: Reprehendit te quis, o philosophe? Qui ait: Aut Deus, aut Basilius. Recognoscens ergo eum, et hos qui secum erant dimittens, aderat cum Basilio, et tribus diebus jejuni perseverantes, quaestiones invicem proponebant. Interrogavit itaque Eubulus Basilium: Quae est definitio philosophiae, Basili? Qui ait: Prima definitio philosophiae, meditatio mortis. Ille vero admirans, ait: Quis est mundus? Ait: Qui est super mundum. Et dulces quidem sunt mundi sermones, ipse vero mundus vehementer amarus, si quis hunc vitiose retineat. Et alia est voluptas corporis, et alia incorporalis naturae. Et pariter haec cuiquam inesse impossibile constat. Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI). Verum, quantum virtus suppeditat, frangimus esurientibus panem scientiae, et eos qui per malitiam quorumdam sine tecto sunt, per virtutem ducimus sub tectum. Si vero eum nudum videmus, amictu circumdamus, et domesticos seminis non despicimus. Cumque dixisset haec, imaginans ei parabolice Salvatoris nostri misericordiam, quam circa nos per poenitentiam operatur, tres tabulas sensim proponit in proforibus mentis, unam quidem in superioribus portarum virtutes ferentem, prudentiam videlicet, fortitudinem, temperantiam, et justitiam. In sinistra vero parte seductionem. Porro hinc et inde intemperantiam, profanationem, linguositatem, suasionem, et hujuscemodi examen malorum. Poenitentiam autem decenter astantem intrepidam, hilarem, lenem, et contrariis quidem adversantem, populo vero bona omnia imprecantem. Praeterea juxta hanc, abstinentiam, sagacitatem, clementiam, pudicitiam, pudorem, humanitatem, et multorum bonorum plebem. Sensus vero hujus historiae videntibus quidem est monitio, audientibus autem zeli potioris occasio. Haec et ipse ego videns delectatus sum, et in hoc ductus sum, o Eubule. Sunt quippe in nobis non imagines neque aenigmata, sed ipsa liquido veritas ad salutem adducens. Resurgemus enim omnes, hi in vitam aeternam, hi in opprobrium et confusionem perpetuam: et astabimus ante tribunal Christi (II Cor. V), quemadmodum docent nos magniloqui prophetae, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, et David rex, et egregius Paulus. Et post hos ipse Dominus poenitentiae dator, et hujus recompensator, qui ovem perditam requisivit (Matth. XVIII), qui recedentem a paternis sinibus cum multis divitiis puerum, et his luxuriose consumptis postea redeuntem, fame tabefactum, germane amplexus est, et adornans fulgida stola et annulo ac vestibus pretiosis, suadet nihil puero peccanti, non saevire, sed veluti fratri veniam dare (Lucae XIV); sic absque invidia Dominus excellens bonitatem aequalem his, qui circa 154 undecimam horam venerunt, mercedem dat (Matth. XX). Ipse et nobis poenitentibus, et resipiscentibus, ex aqua et Spiritu sancto regenerationem donabit, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Dominus diligentibus se (I Cor. II). Horum ergo sensu intellecto, Eubulus ait: O Basili, coelestis Trinitatis assertor, per te credo in unum Deum Patrem omnipotentem, et caetera; exspectans resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi, amen. Opere autem ostendam tibi fidem quae in me est: quoniam, omnibus quae mihi adsunt in manibus tuis datis, residuo vitae meae tempore, si placitum in conspectu Dei fuerit, tecum ero, suscepta ex sancta aqua seu Spiritu regeneratione. Ait autem Basilius: Benedictus Dominus Deus noster, ex hoc nunc et usque in saeculum, o Eubule, qui illustravit lumen verum in mente tua, et transtulit te a multorum errore deorum in agnitionem misericordiae suae. Porro si, ut fassus es, mecum pariter esse vis, ostendam tibi quo saluti nostrae modo provideamus, a vinculis istius saeculi liberandi. Venundemus omnia quae nobis insunt, et tribuamus egenis, sicque demum ad sanctam civitatem pergamus, inspectores per nos efficiendi patratorum ibidem miraculorum, et acquiramus fiduciam apud Deum. Taliter itaque ambo rebus suis pie distributis, sola ex his indumenta, quae sancto baptismati praeparari solent, ementes, Jerosolymam tendunt, convertentes ad Dominum gentilium multitudinem copiosam.

CAP. III.--Pervenientes vero ad Antiochi urbem, diverterunt ad receptaculum quoddam. Filius autem hospitis, nomine Philoxenus, sedebat prae foribus in meditatione multa: erat autem hic discipulus Libanii sophistae, a quo susceperat versus Homericos ad transferendum eos in rhetoricos. Et cum in multa tribulatione consisteret, laborando deficiebat; quem aspiciens Basilius dixit ad eum: Quare ita tristis es, adolescens? Ait: Quae mihi utilitas erit, si dixero tibi? Perseverante autem Basilio, et ei prodesse pollicente, dixit ei tam sophistam, quam etiam versus, et quia propter hoc laboro. Qui susceptis versibus coepit dicere horum translationem. At vero adolescens stupefactus pariter et gavisus, in scriptis exponi eam rogavit. Qui scripsit horum solutionem in tribus editionibus: puer autem suscepit eos gaudens, et diluculo pergit ad Libanium, et dat ei versuum enucleationem. Accipiens autem Libanius, et consternatus super translatione, dixit: Per divinam Providentiam nullus praesentium sapientum tale quid potest interpretari. Unde ergo est horum innovator? ait puer: Peregrinus quidam veniens ad hospitium meum, paratissime disseruit mihi horum dissolutionem. Nihil ergo negligens Libanius, cursim ad hospitium venit, et videns Basilium una cum Eubulo, et recognoscens eos, obstupefactus est pro insperato utriusque adventu. Rogavit autem eos divertere in domum suam; et hoc consecutus, rogavit etiam ut suavem seu conditam sumerent escam. Qui pane et aqua, secundum consequentiam quae ab ipsis tenebatur, mensurate perceptis, gratias egerunt Deo, et omnium datori bonorum. Paratissime itaque Libanius coepit cum iis quaerere, ac protendere verbositates rhetoricas. Illi autem proposuerunt ei de fide sermonem. At vero Libanius sentiens quae dicebantur: Nondum est, inquit, tempus hujus operationis; cum autem jusserit superna Providentia, non est qui resistat. Sed quia in maximis mihi profuisti, o Basili, disputare quoque ad novitios meos ne dedigneris. Qui celeriter congregatis juvenibus, docebat eos munditiam animae et impassibilitatem corporis, gressum mitem, vocem temperatam, sermonem ordinatum, cibum et potum imperturbabilem, coram senioribus silentium, ante sapientiores auditionem, circa praelatos subjectionem, circa aequales seu minores charitatem non fictam, pauca effari, plura vero intelligere; non exasperari sermone, non superabundare loquelis, non esse promptos ad risum, pudore ornari, cum mulieribus impudicis non colloqui, deorsum visum habere, sursum animam; fugere contradictiones, non didascalicam sequi dignitatem, nihil aestimare a quibuscunque collatos honores. Quod si quisquam vestrum aliis etiam prodesse potest, a Deo mercedem exspectet, et aeternorum bonorum vicissitudinem a Christo Jesu Domino nostro. His dictis, Basilius ad discipulos Libanii, et miris ab omnibus laudibus cumulatus, una cum Eubulo carpebat iter.

CAP. IV.--Cumque Jerosolymam pervenissent, et omnem locum sacrosanctum fide et amore perlustrassent, et in eis Deum, qui super omnia est, adorassent, manifesti facti sunt episcopo civitatis, nomine Maximino. Et huic procidentes, postulaverunt adipisci divinam regenerationem in Jordane flumine. Quos intuens sanctus hic vir Dei, gratia plenus, adimplevit petitionem ipsorum, et una cum fidelibus viris venit ad Jordanem. Cum autem Basilius accessisset ad ripam, projecit se super humum, et cum lacrymis et clamore valido petebat signum suae fidei revelari. Et mox cum tremore consurgens 155 deponit vestimenta sua, et cum eis procul dubio veterem hominem, sic demum descendens in aquam orabat, et accedens sacerdos baptizavit eum. Et ecce fulgur ignis praefulsit eis, et columba ex eo veniens descendit in aquam, et turbata aqua convolavit in coelum; hi vero qui astabant tremefacti glorificaverunt Deum; baptizatus autem Basilius exivit ab aqua. Admirans autem Maximinus Basilii dilectionem quam in Deum habebat, et oratione fusa super eum induit vestibus resurrectionis Christi. Baptizavit autem et Eubulum, et ungens etiam sancto chrismate, tradidit vivificam communionem, et rogavit Basilium Dei sacerdos post orationem sumere cibum, quod et fecit dicens: Domine Jesu Christe Deus noster, ita credo evangelicae voci tuae, et spero in benignitate tua, ait, manducans et bibens, vincam resistentem nobis diabolum cooperatione Spiritus sancti tui. Stupefactus autem sacerdos Dei in fide illius, reversus est cum eis in sanctam civitatem. Anniversario vero tempore illic demorantes, communi consilio venerunt Antiochiam, et Basilius a Meletio ejusdem urbis episcopo ad diaconii ordinem promotus, et Proverbiorum sermonem interpretatus, multa est admiratione provectus.

CAP. V.--Post non multo tempore transacto, properavit una cum Eubulo ad Cappadocensium regionem; et cum jam jamque ingressuri essent Caesariensium civitatem, in visione noctis revelatus est tunc episcopo ipsius urbis, Eusebio nomine, horum adventus, et quod Basilius ejus esset futurus successor. Qui expergefactus vocavit principem ecclesiasticae administrationis, et quosdam venerabilium clericorum, et misit eos ad orientalem portam urbis, dicens eis, visionem; cumque irent ad portam, obvii fuerunt eis, cum ingrederentur. Quos videntes et agnoscentes, rogaverunt ut ascenderent ad episcopum. Cumque intrarent, intuitus eos sanctissimus episcopus, et stupefactus in similitudine visionis, Deo gratias egit. Interrogavit autem unde venirent, et quo abirent, et quae eorum essent vocabula, et discens, dixit diaconibus praebere quae ad requiem eorum congruerent: qui adducentes eos ad insigne habitaculum, omnia obtulerunt ad suavitatem eorum. Eadem autem hora advocans sanctissimus vir lectissimos cleri et civitatis, enarravit eis ea quae a Deo fuerant sibi revelata. Qui una voce dixerunt: Veraciter et hoc digna est munda vita tua, ut divinitus de coelo revelaretur is qui post te futurus est pontificalem thronum ornare. Unde nihil haesitans fac quod tibi videtur. Episcopus autem advocato Basilio una cum Eubulo, coepit scrutari cum eis sacras Scripturas; et admirans pelagus sapientiae quae inerat illis, et habitis eis idoneis assistoribus, non post multum temporis obiit. Convenientes ergo episcopi ad synodum, cum operatione Spiritus sancti eligunt Basilium ad thronum episcopalem. Qui videlicet consecratus gubernabat Ecclesiam Dei providentia.

CAP. VI.--Post aliquod vero tempus postulavit a Deo quo concederet sibi gratiam sapientiae et intellectus, ut offerret per propria verba sua incruentum Deo sacrificium, et veniret in praesentiam sancti Spiritus; et post sex dies, velut in excessu mentis adventu Spiritus sancti factus, septimo die coepit ministrare Deo per singulos dies, et post aliquod tempus fide ac oratione multa, inchoavit propria manu scribere missae mysteria. Et quadam nocte astans ei Dominus in visu cum apostolis propositionem panis faciens in sancto altari, erexit Basilium, dicens ei: Secundum petitionem tuam repleatur os tuum laude, ut per propria verba tua incruentum offeras sacrificium. Qui non ferens oculis visionem, surrexit tremefactus, et accedens ad sanctum altare coepit dicere ac scribere in charta, ita: « Reple os meum laude, ut laudem gloriam tuam, Domine Deus, qui creasti nos, et adduxisti ad vitam hanc; » et reliquas sanctae missae orationes. Et post finem orationum exaltavit panem, prolixe orans et dicens: Attende, Domine Jesu Christe, Deus noster, de sancto habitaculo tuo, et veni ad sanctificandum nos, qui sursum cum Patre sedes, et hic nobiscum invisibiliter ades, et dignare potenti manu tua tribuere nobis et per nos omni populo sancta sanctis. » Populus respondit: « Unus sanctus, unus Dominus Jesus Christus cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. » Et dividens panem in tres portiones, unam quidem suscepit cum timore multo, aliam vero servavit ad consepeliendum sibi, tertiam autem positam super columbam auream, suspendit super altare. Eubulus autem et cleri princeps simul prae foribus templi stantes, videbant lumen intelligibile in templo, et homines clarissime candidatos, et vocem populi glorificantis Dominum, et Basilium altari astantem; et consternati super visione, ceciderunt in faciem, cum lacrymis glorificantes Dominum. Cum autem exisset Basilius, ceciderunt ad pedes. Qui interrogavit causam adorationis et adventum eorum. Illi vero dixerunt gloriosissimum miraculum quod viderunt in templo. Tunc Basilius extense gratias 156 agens Domino, enarravit gloriosissima. Et advocato aurifice, fecit columbam de auro mundissimo, et in ea posuit portionem, suspendens super sanctam mensam, instar sanctae illius columbae quae apparuit in Jordane Domino baptizato. Hoc autem facto, repromisit sermonem exhortationis se dicere ad populum; et collocata est infinita multitudo in ecclesia, inter quos erat vir magnus, Dei cultor Ephraem, de quo postmodum enarrabimus, qualiter ex apparitione divina inspector factus fuerit memorandi Basilii.

CAP. VII.--Itaque cum divinum celebraretur officium, Hebraeus quidam, ut Christianus, se populo miscuit, ordinem officii et donum communionis explorare volens, et videt infantulum membratim incidi in manibus Basilii; et communicantibus omnibus venit et ipse, et data est ei in veritate caro; deinde adest et calici, qui erat sanguine plenus, et ipsius particeps est effectus. Atque ex utroque conservatas reliquias, pergens in domum suam, ostendit uxori suae, ad confirmationem eorum quae dicebantur, enarrans quae propriis viderat oculis. Credens ergo quod revera horrendum sit et gloriosum Christianorum mysterium, in crastinum adit Basilium supplicans ei quo sine dilatione acciperet in Christo signaculum. Qui nihil negligens, solitas grates ei, qui omnes vult salvari, referens, baptizavit eum cum omni domo sua credentem in Dominum

CAP. VIII.--Helladius autem sanctae recordationis, qui inspector et minister fuit miraculorum quae ab eo patrata sunt, quique post obitum ejusdem apostolicae memoriae Basilii sedem illius suscipere meruit, vir et miraculis clarus, atque omni virtute ornatus, retulit mihi quia cum senator quidam fidelis, nomine Proterius, pergeret ad sancta et percolenda loca, et ibidem filiam suam tondere, et in unum venerabilium monasteriorum mittere, et sacrificium Deo offerre voluisset, diabolus, qui ab initio homicida est, invidens ejus religioso proposito, commovit unum ex servis ejus, et hunc ad puellae succendit amorem. Hic itaque cum tanto voto esset indignus, et non auderet propositum saltem contingere, alloquitur unum ex detestandis maleficis, repromittens illi ut si forte arte sua posset illam commovere, multam ei auri tribueret quantitatem. At vero veneficus dixit ad eum: O homo, ego ad hoc impos existo; sed si vis, mitto te ad provisorem meum diabolum, et ille faciet voluntatem tuam, si tu duntaxat feceris voluntatem ejus. Qui dixit ad eum: Quaecunque dixerit mihi, faciam. Ait ille: Abrenuntias, inquit, Christo in scriptis? Dicit ei: Etiam. Porro iniquitatis operarius dicit ei: Si ad hoc paratus es, cooperator tibi efficiar. Ille autem ad ipsum: Paratus sum, tantum ut consequar desiderium. Et facta epistola, pessimae operationis minister ad diabolum destinavit eam, habentem dictatum hujusmodi: « Quoniam domino et provisori meo oportet me dare operam, quo a Christianorum religione discedant, et ad tuam societatem accedant, ut compleatur portio tua, misi tibi praesentem, meas deferentem litterulas, cupidine puellae sauciatum. Et obsecro ut hujus voti compos existat, ut et in hoc glorier, et cum affluentiori alacritate colligam amatores tuos. » Et data ei epistola, dixit: Vade tali hora noctis, et sta supra monumentum alicujus pagani, et erige chartam in aera, et astabunt tibi qui te debent ducere ad diabolum. Qui hoc alacriter gesto, emisit miserrimam illam vocem, invocans diaboli adjutorium; et continuo astiterunt ei principes potestatis tenebrarum, spiritus nequitiae (Ephes. VI), et suscepto qui fuerat deceptus, cum gaudio magno duxerunt eum ubi erat diabolus, quem et monstraverunt ei super excelsum solium sedentem, et in gyro ejus nequitiae spiritus circumstantes; et susceptis venefici litteris, dixit ad infelicem illum: Credis in me? Qui dixit: Credo. Dixit ei diabolus: Tergiversatores estis vos Christiani, et quidem quando me opus habetis, venitis ad me; cum autem consecuti fueritis effectum, abnegatis me et acceditis ad Christum vestrum, qui, cum sit bonus atque misericors, suscipit vos. Sed fac mihi in scriptis tam Christi tui et sancti baptismatis voluntariam abrenuntiationem, quam in me per saecula spontaneam repromissionem, et quia mecum eris in die judicii simul perfruiturus aeternis suppliciis, quae mihi sunt praeparata. At ille exposuit propriae manus scriptum, quemadmodum fuerat expetitus. Rursusque ille corruptor animarum draco destinat daemones fornicationi praepositos, et exardescere faciunt puellam ad amorem pueri, quae projecit se in pavimentum, et coepit clamare ad patrem: Miserere mei, miserere, quia atrociter torqueor propter talem puerum nostrum. Compatere visceribus tuis, ostende in me unigenitam tuam paternum affectum, et junge me puero, quem elegi. Quod si haec agere nolueris, videbis me amara morte post paululum mortuam, et rationem dabis Deo pro me in die judicii. 157 Pater autem cum lacrymis dicebat: Heu mihi peccatori! quid est quod contigit miserae filiae meae? quis thesaurum meum furatus est? quis filiae meae injuriam intulit? quis dulce oculorum meorum lumen exstinxit? ego te semper supercoelesti sponso consiliatus sum desponsare Christo, et Angelorum contubernio sociam constituere, et in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus canere Deo accelerabam, tu autem in lasciviam petulantiae insanisti. Dimitte me, sicut volo, cum Deo contractum facere, ne deducas senectutem meam cum moerore in infernum, neque confusione nobilitatem parentum tuorum operias. Quae in nihilum reputans quae a patre sibi dicebantur, perseverabat clamans: Pater mi, aut fac desiderium meum, aut prius pauxillum mortuam me videbis. Pater itaque ejus in magna dementatione constitutus, tam immensitate moestitiae absorptus, quam amicorum consiliis acquiescens se admonentium ac dicentium expedire potius voluntatem puellae fieri, quam sese manibus interficere, consensit, et praecepit fieri desiderium puellae potius, quam eam exitiabili tradere morti. Et mox protulit puerum qui quaerebatur, simul et propriam genitam, et dans eis omnia bona sua, dixit: Salve nata vere misera; multum lamentaberis repoenitens in novissimis, quando nihil tibi proderit. Porro nefandi matrimonii conjugio facto, et diabolicae operationis completo facinore, et pauco tempore praetereunte, notatus est puer a quibusdam, quod non ingrederetur ecclesiam, neque attrectaret immortalia et vivifica sacramenta, et dicunt miserandae uxori ejus: Noveris quia maritus tuus, quem elegisti, non est Christianus, sed extraneus est a fide, et penitus est alienus. Quae tenebris et dira plaga referta, projecit se in pavimentum, et coepit ungulis semetipsam discerpere, et percutere pectus atque clamare: Nemo umquam qui parentibus inobediens fuit, salvus factus est. Quis annuntiabit patri meo confusionem meam? Heu mihi infelici! in quod perditionis profundum descendi! quare nata sum? vel nata quare non statim indireptibilis [Gr. ἀνάρπαστος, abrepta] facta sum? Hujusmodi ergo eam complorantem seductus vir ejus agnoscens, venit ad eam, asseverans non se ita rei veritatem habere: quae in refrigerium suasoriis ejus verbis deveniens, dixit ad eum: Si vis mihi satisfacere, et infelicem animam meam certificare, cras ego et tu pergemus unanimiter ad ecclesiam, et coram me sume intemerata mysteria, et taliter mihi poteris satisfacere. Tunc coactus dixit ei sententiam capituli. Protinus ergo puella feminea infirmitate deposita, et consilio bono accepto, currit ad pastorem et discipulum Christi Basilium, adversus tantam clamans impietatem: Misericordiam mihi miserae praesta, sancte Dei, miserere mei, discipule Domini, quae contractum cum daemonibus feci. Miserere mei, quae proprio patri facta sum inobediens. Et cognita illi fecit rei gestae negotia. Porro sanctus Dei, convocato puero, sciscitabatur ab eo si haec hujusmodi essent. Qui ad sanctum cum lacrymis ait: Etiam, sancte Dei. Nam etsi ego tacuero, opera mea clamabunt. Et enarravit ei et ipse malignam diaboli operationem, qualiter ab exordio usque ad finem fuerit subsecutus. Tunc dicit ei: Vis converti ad Dominum Deum nostrum? Qui dixit: Etiam volo, sed non possum. Dicit ei: Cur? Respondit: In scriptis abrenuntiavi Christo, et foedus pepigi cum diabolo. Dicit ei sanctus: Non tibi sit curae: benignus est Deus noster, et suscipiet te poenitentiam agentem. Benignus enim est super malitiis nostris. Et projiciens se puella ad pedes ejus, evangelice rogabat eum, dicens: Discipule Christi Dei nostri, si quid potes, adjuva nos. Dicit sanctus ad puerum: Credis posse salvari? At ille dixit: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam (Marci IX). Et confestim apprehensa manu ejus, et facto super eum Christi signo simul et oratione, retrusit illum in uno loco, intra quem sacri habebantur amictus. Et data ei regula oravit et ipse pro illo per tres dies. Post quos visitavit eum, et dixit: Quomodo te habes, fili? Dicit ei puer: In magna sum, domine, defectione. Sancte Dei, non suffero clamores, pavores, jacula, et lapidationes ipsorum. Tenentes enim propriae manus meae scripturam, objurgantur in me, dicentes: Tu venisti ad nos, non nos ad te. Et dicit ei sanctus: Noli timere, fili mi, tantummodo crede. Et data ei modica esca, et facto super eum Christi denuo signo et oratione, inclusit eum; et post paucos dies visitavit illum, et dixit: Quomodo te habes, fili? Ait: Pater sancte, a longe clamores eorum audio simul et minas; nam non video illos. Et rursus dato ei cibo, et effusa oratione clausit ostium, et discessit. Praeterea quadragesimo die abiit ad eum, et dicit illi: Quomodo te habes, frater? Respondit et dicit ei: Bene, sancte Dei. Vidi enim te hodie in somnis pugnantem pro me, et vincentem diabolum. Mox ergo secundum consuetudinem facta oratione eduxit illum, et duxit illum ad cubiculum suum. 158 Mane autem facto, convocato tam venerabili clero quam monasteriis et omni Christo amabili populo, dixit eis: Filii mei dilecti, universi gratias agamus Domino; ecce enim futurum est ut ovem perditam pastor bonus super humeros suos imponat (Lucae XV), et reducat Ecclesiae; et nos oportet pervigilem ducere noctem, et deprecari voluntatem ipsius, ut non vincat corruptor animarum. Quo protinus acto, et promptissime populo congregato, per totam noctem una cum bono pastore deprecati sunt Deum, cum lacrymis pro ipso clamantes, Kyrie eleison. Et diluculo una cum omni multitudine populi assumit sanctus puerum, et tenens dexteram manum ejus, duxit eum in sanctam Dei ecclesiam cum psalmis et hymnis. Et ecce diabolus, qui vitae nostrae semper invidet, si hanc sine tristitia viderit, cum tota perniciosa virtute sua venit, et puero invisibiliter comprehenso, voluit rapere illum de manu sancti; et coepit puer clamans dicere: Sancte Dei, auxiliare mihi, et adeo contra illum impudenti instantia venit, ut ipsum egregium Basilium simul cum illo impelleret et subverteret. Conversus ergo sanctus ad diabolum ait: Impudentissime, et animarum violator, pater tenebrarum et perditionis, non tibi sufficit tua perditio, quam tibimet ipsi et his qui sub te sunt acquisisti, sed adhuc non quiescis, et Dei mei plasma tentando? Diabolus vero dixit ad eum: Praejudicas mihi, Basili, ita ut multi ex nobis audirent voces ejus. At vero sanctus Dei ad illum: Increpat, inquit, tibi Dominus ( Judae epist. ), diabole. At ille: Basili, praejudicium mihi facis. Non ivi ego ad eum, sed ille venit ad me, abrenuntiando Christum, mecumque est sponsione pactuatus, et ecce scriptum habeo et in die judicii coram communi judice deferam illud. Sanctus autem Domini dixit: Benedictus Dominus Deus meus, non deponet populus iste manus ab excelso coeli, nisi reddideris scriptum. Et conversus dixit plebi: Tollite manus vestras in coelum, universi clamantes cum lacrymis, Kyrie eleison. Cumque staret populus hora multa extensas habentes manus in coelum, ecce scriptum pueri in aerem deportatum, et ab omnibus visum venit, et positum est in manus egregii patris nostri pastoris Basilii. Suscepto autem illo, gratias egit Deo, gavisusque vehementer una cum universa plebe, dixit ad puerum: Recognoscis litterulas has, frater? At ille dixit ad eum: Etiam, sancte Dei, propriae manus meae scriptura est. Et dirupta scriptura introduxit eum in ecclesiam, et dignus habitus est sacris interesse missarum officiis, et participatione sacrorum mysteriorum, et muneribus Christi. Et facta susceptione magna recreavit universum populum, et ducto puero et instructo, atque data ei decenti regula, tradidit eum uxori ejus, indesinenter glorificantem et laudantem Deum. Amen.

CAP. IX.--Enarravit autem et hoc praedictus nobilis vir Helladius, quoniam una dierum resplendente, sanctus pater et magnus Basilius profectus est de civitate nostra, nemini dicens quo esset iturus. Et ingressus coram nobis dixit: Filii mei, sequimini me, ut videatis mecum gloriam Dei, et admiremur discipuli magistrum. Mox ergo ut proficisci coepit de civitate nostra communis pater noster, agnovit eum per virtutem Spiritus sancti Anastasius presbyter, et dicit nominatim quidem uxori suae, usu autem sorori: Ego vadam ad culturam agri, domina mi soror, sed surge et orna domum tuam, et circa horam nonam tolle thuribulum et cereos, obviam vade sancto Basilio archiepiscopo; venit enim applicare in domo nostra. Illa autem tremefacta super tam gloriosum dictum, fecit ut edocta est; erat autem illa virgo pudice vivens quadraginta transiens anno cum conjuge suo conservans secretum, sterilem se simulans hominibus. Obvians autem nobis cum debita modestia, congruentem salutationem tribuens primum quidem benedicitur a sancto Patre nostro; deinde dicit illi: Quomodo habes, domina Theognia? Illa vero, stupefacta de vocatione nominis, dicit ei: Bene, sancte Dei. Dicit illi sanctus Pater noster: Ubi est dominus Anastasius presbyter, frater tuus? Dicit ei: Maritus meus est, domine, et ivit ad colendam terram. Qui dixit: In domo tua est, et ne fatigeris. Verecunda ergo mulier non solum de verbo hoc, atque vocabulo nominis sui, verum etiam quod dixerat ei deifer Pater noster, quoniam quidem mulier existeret nomine, soror vero usu, et stupefacta, tremoreque concussa, cecidit in terram, clamans et dicens: Sancte Dei, ora pro me peccatrice, quia magna et miranda intueor opera. Et facta super illam benedictione, coram omnibus dixit ei: Extende pannum inter brachia tua. Et cum extendisset, jussit effundi carbones de thuribulo in pannum, superponens incensum; et ante omnes ibat, et venientibus nobis in domum presbyteri, obviavit: et ipse deosculans honorabiles ejus pedes, dedit illi in Domino salutationem, et dicit ei presbyter: Unde mihi hoc ut veniat sanctus Dei ad me? Et dicit ei Pater noster: Bene te inveni, discipule Christi; eamus et faciamus sanctam Dei missam. Erat enim ipse presbyter Dei jejunans per 159 singulos dies, absque Sabbato et Dominica, non contingens aliquid nisi panem et aquam. Et pergentibus nobis ad ecclesiam, praecepit presbytero, ut missas caneret. Ille autem ait ad eum: Sancte Dei, sicut doces, qui malus est a meliore benedicitur. Dicit ei sanctus pater noster: Cum omnibus studiis tuis habeto obedientiam. Consentiens autem presbyter astitit ad sanctam missam, et tempore exaltationis vivificae corporis Domini nostri Jesu Christi vidit sanctus Dei, et quidam de dignis, sanctum Spiritum descendentem in specie ignis, circumdantem presbyterum, et sanctum altare. Communicantes autem, et gratias agentes Domino, ivimus in domum presbyteri, et sumentes escam, dixit illi sanctus Dei: Refer mihi unde tibi thesaurus iste, et quae est vita tua? Dixit ei presbyter: Ego, sancte Dei, peccator sum, subjacens publicis tributis. Habeo juga boum duo, unum quidem ego duco, alterum autem mercenarius meus, et unum quidem est in administratione peregrinorum, unum autem in administratione vectigalium, et est confamula mea haec, ministrans hospitibus et mihi. Dicit illi: Voca illam sororem, juxta quod et est, et dic mihi actus tuos. Dicit ei presbyter: Non possideo bonum super terram, extraneus sum omnium virtutum. Dicit ei communis Pater noster: Surge et eamus simul; et ducit illum in unam cellulam domus ejus, et dicit ei: Aperi januam. Et dicit ei: Sancte Dei, ne jubeas ingredi, quoniam necessaria est domus. Dicit ei sanctus: Et ego ad hoc opus veni. Nolente ergo presbytero aperire clave, sermone aperuit Pater noster egregius, et ingressus invenit illic virum ulcerosum, cui defluxerant plurima corporis sui membra, et nullus eum sciebat illic esse, nisi presbyter et hujus soror. Dicit ei sanctus Pater: Quare voluisti abscondere thesaurum istum? Dicit ei presbyter: Furiosus est, domine, et injuriosus, et timui ne forte caderet in verbo. Dicit ei pater: Bene certasti in illum, sed dimitte me nocte ista ministrare illi, ut et ego per te mercedem consequar. Et dimittentes sanctum cum ulceroso in cellulam, nec vocem habente loquendi prae imbecillitate passionis, claudentes ostium discessimus. Medicus autem vulnerum, faciens super eum orationem, per totam noctem deprecans Deum, omnem languorem et omnem infirmitatem sanans, curavit eum. Dicit ergo nobiscum presbyter: Gloria tibi, Deus, qui facis mirabilia timentibus te, et orationes eorum exaudis. Ecce medicus aegrotum fecit sanum. Et statim clamavit sanctus Dei ut aperiremus januam. Eduxit itaque ulcerosum totum sanum, non habentem cicatricem in corpore suo, loquentem clare, et glorificantem Deum. Hoc autem magno miraculo facto, reversi sumus in civitatem nostram, cum gaudio laudantes et benedicentes Deum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

CAP. X.--Mulier quaedam nobilis genere, et divitibus saecularibus orta, et vanitatibus hujus mundi composita, et in omnibus superexaltata, et vidua effecta, indecenter devoravit pecuniam, luxuriose vivens, stupro semetipsam subjiciens, nulla quae Deo sunt placita agebat, sed porcorum similitudine in sterquilinio pervoluta. Nutu quidem Dei aliquando in semetipsam reversa, immensurabilium ejus facinorum illuminata mente, taciturno silentio recordabatur multitudinem peccatorum suorum, et dolenter plorabat dicens: Vae mihi peccatrici, quomodo reddam rationem de multitudine peccatorum meorum: spirituale templum corrupi, habitantem in corpore animam coinquinavi. Vae mihi, vae mihi, quid operabar? quid mihi contigit? dicam sicut meretricem illam, aut sicut publicanum illum peccasse? [ Alius interp. addit: Sed nemo sicut ego peccavi, maxime post sanctum baptisma. Quomodo ergo certa ero quia poenitentem me suscipiet Deus?] Haec omnia intra se considerante, ille qui omnes vult salvos facere, et in censuram veritatis reducere, et neminem vult perire, in ejus memoriam reducere dignatus est, quae a juventute sua perpetrarat peccata. Et sedens ea quae ab adolescentia sua usque ad senectutem fecerat delicta, scripsit in charta. Novissime vero scripsit magnum quod fecerat pessimumque peccatum, et plumbo bullavit chartam illam. Praevidens vero tempus aptum, quando sanctus Basilius solitus erat orationis causa ad ecclesiam accedere, praecurrens subito, jactavit chartam illam ante pedes ejus; et prosternens se ante faciem ejus, dicebat: Miserere, miserere mihi peccatrici, sancte Dei, super omnibus peccatis. Stans vero beatissimus ille, sollicite inquirebat ab ea quidnam esset ejus mugitus et ululatus. Illa dixit: Ecce, sancte Dei, omnia peccata et delicta mea scripsi in hac charta, et bullavi; tu autem, sancte Dei, bullam istam minime moveas, sed tantummodo de tuis sanctis orationibus omnia haec dele. Magnus quidem sanctus Basilius elevans chartam illam, et attendens in coelum dixit: Tibi, Domine, soli sunt opera istius manifesta, tu quidem mundi hujus abstulisti peccata, et de sola ista anima facilius delere potes. Omnia quidem nostrorum facinora dinumerata sunt apud te; tu enim misericordia immensa es, et investigabilis. 160 Et haec dicens introivit in sanctam ecclesiam, tenens praefatam chartam in manibus; et prosternens se coram altari, et per totam noctem, et in crastinum per tota missarum solemnia deprecans Deum. Et accersita femina illa, porrigit ei chartam, et dixit ad eam: Audisti, mulier, quia nullus potest dimittere peccata nisi solus Deus? Illa dixit: Audivi, Pater, et ideo te promovi, Pater, ad intercedendum apud Deum misericordissimum pro me. Et haec dicens, solvit chartam, et reperit eam totam deletam. Remanserat enim magnum illud peccatum, quod fecerat, solum scriptum. Videns autem illa hoc peccatum minime deletum, percutiens se in pectore, angustiari coepit, ceciditque ante pedes ejus, cum lacrymis clamans, et dicens: Miserere mihi, serve Dei excelsi, et sicut de omnibus peccatis meis certamen habuisti, et exauditus es, et pro hoc solo intercedere vales, ut ipsum peccatum deleatur. Sanctus vero Basilius lacrymatus est prae misericordia, et dixit. Surge, mulier, et ego homo sum peccator, necesse habens indulgentiam. Qui delevit, remisit tibi peccata quae voluit; potens est enim Deus et hoc unum peccatum auferre a te, ille qui abstulit peccata mundi: si amodo observaveris, et in viis Domini ambulaveris, non tantum indulgentiam habebis, sed et gloria digna eris. Vade autem in eremum, et illic invenies sanctum hominem nominatum inter omnes sanctos Patres, nomine Ephraem. Illi porrige hanc chartam, et ipse intercedet, et obtinebit apud Dominum pro te. Tunc mulier commendavit se sancto Dei episcopo, et cucurrit in eremum, et pertransivit longitudinis iter. Pervenit ad magnum et mirabilem eremitam, nomine Ephraem, et pulsans januam clamabat dicens: Miserere mihi, miserere, sancte Dei. Ille vero praevidens in spiritu, pro qua petitione advenerat, dicit ei: Vade, mulier, quoniam ego peccator homo sum, necesse habeo et ego adjutorium. Illa autem jactavit chartam dicens: Sanctus Basilius archiepiscopus misit me ad te, ut depreceris Deum, ut peccatum quod in hac charta scriptum est, deleatur. Reliqua vero plura peccata sanctus Basilius orans delevit, et tu, sancte Dei, de uno delicto ne pigriteris intercedere ad Deum, quia ad te missa sum. Tunc confessor ille dixit: Non, filia. Nunquid qui de multitudine illorum facinorum potuit obtinere apud Deum, et de hoc uno non potest intercedere et obtinere? Vade etenim, ne tardaveris, ut eum jungere debeas, priusquam anima ejus de corpore proficiscatur. Tunc mulier illa commendavit se sancto confessori Ephraem, reversa est in Caesaream. Cum autem ingressa esset urbem, obviavit corpus deducentibus sancti Basilii, et videns prostravit se in terram, coepit clamare adversus sanctum Dei, dicens: Vae mihi peccatrici, vae mihi consumptae, vae mihi, sancte Dei, pro hoc direxisti me in eremum, ut de me sine fatigatione proficisceres; et ecce sine operibus reversa sum, in vanum devorans tantae multitudinis pelagi viam iteranti. Videat Dominus Deus, et judicet inter me et te, quoniam potuisti intercedere et obtinere apud Deum, nisi ad alium me dirigeres. Et haec dicens, jactavit praefatam chartam supra stratum, in quo ducebatur corpus sancti Basilii. Et minutius referebat rei eventus coram omni populo. Unus quidem ex clero volens cognoscere quodnam esset peccatum illud, elevans chartam illam et solvens, reperit eam totam deletam, et mundam, clamans voce magna illi feminae: O mulier, charta ista scripta non est; quid enim in tali labore et angustia consumeris, nesciens magnalia Dei in te facta, et investigabilem ejus misericordiam. Multitudo quidem populi videntes tale gloriosum miraculum et magnum, glorificabant Deum, qui potestatem talem habet, ut in terris remittat omnium peccata; et daret gratiam servis suis, ut post discessum eorum sanent omnem languorem, et omnem infirmitatem, remittendique omnium delictorum facinora potestatem concessit his qui rectam fidem Domino conservant, certantes in bonis operibus, et glorificantes Deum et Dominum nostrum Jesum Christum.

CAP. XI.--Fratres, narrationem volo facere de Basilio, nobili scilicet, et Ephraem Syro. Et quaedam quidem ex Patris nostri, quaedam autem ex non mentientis ore sancti et mirabilis Ephraem audivi. Est vero ita:

Ephraem nobilis existens in eremo, quaedam quidem illustratione sancti Spiritus videns, quaedam vero ex desiderio et interrogatione ediscens miranda nobis nostri Patris Basilii, sine intermissione rogabat revelari sibi, qualis esset Magnus Basilius. In exstasi ergo factus, vidit columnam ignis, cujus caput pertingebat ad coelum, et vox desursum dicens: Ephraem, Ephraem, quemadmodum vidisti columnam hanc ignis, talis est et magnus Basilius. Et statim tollens interpretem, eo quod nesciret loqui linguam Graecam, venit in magnam ecclesiam magni nominis Caesareae, et pervenit in sanctam festivitatem 161 Theophaniae, et ingrediens occulte vidit procedentem in ecclesia magnum Basilium, et dixit sequentibus se: Quoniam in vanum laboravimus; puto enim, frater iste, in tali ordine existens, non est juxta quod vidi. Erat enim circumdatus stola candida, et circa eum venerandus clerus candidatus et obsequens ei. Et stans in loco absconso ecclesiae aspexit ordinem, dicens in semetipso: Nos qui portavimus pondus diei et aestus, nihil proficimus; et hic in tali obsequio et honore humano, columna ignis exstitit! miror. Haec eo dicente, mittit sanctus archidiaconum suum, dicens: Vade contra portam occidentalem, et in angulo ecclesiae invenies abbatem cum alio quodam, habentem cucullam, raribarbium, pusillum, et caetera vultus ejus, et dices ei: Ingredere sacrarium, invitat te pater tuus archiepiscopus. Et discens per interpretem dictum, respondit dicens: Errasti, frater, nos hospites sumus. Et pergens archidiaconus renuntiavit haec magno Basilio sacros libros recitanti. Videt sanctus Ephraem linguam igneam loquentem per os ejus, et dicit diacono: Vade, et dices domino Ephraem, jube intrare in sanctum tribunal; vocat te archiepiscopus ut ingrediaris in sanctum tribunal. Stupefactus ergo super his sanctus, glorificans Deum, et faciens metanoeam, respondens ei dixit: Veraciter magnus Basilius, veraciter columna ignis Basilius, veraciter Spiritus sanctus loquitur per os ejus. Rogavit autem archidiaconum ut renuntiaret ei, quoniam magis post missas in secretario salutabo eum. Ingrediens ergo post absolutionem missae in secretarium, vocavit sanctum Ephraem, et in Domino osculum tradidit ei. Dicit illi: Bene venisti, quia multiplicasti discipulos Christi in Ecclesia, et daemones expulisti per Christum, in quo est labor tuus. Pater, venisti videre peccatorem hominem. Det tibi Deus mercedem secundum laborem tuum. Et respondens ei honorabilis Ephraem, et dicens omnia quae in corde suo versabantur, una cum abbate qui cum illo erat communicavit in sanctas manus ejus, et faciente eo charitatem dixit sanctus Ephraem: Pater honorande, unam peto gratiam abs te, et hanc concede dari mihi. Qui dixit ad eum: Jube, dic quae videntur tibi, multa enim tibi debeo; et maxime propter laborem tuum, et tui adventus. Dicit ei Ephraem: Scio, Pater sancte, quia quaecunque petis a Deo, concedet tibi; volo ut depreceris Deum, ut loquar Graece. Qui dixit ei: Super potentiam meam petiisti; sed quia fideliter petiisti, veni Pater, et eremi praeceptor, deprecemur Dominum, potens est enim facere voluntatem tuam. Scriptum est enim: Voluntates timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos (Psal. XLIV). Et facientibus orationes per plurimas horas, surgens dixit magnus Basilius: Quare, domine Ephraem, non accipis consecrationem presbyterii, quoniam congruit tibi? Dicit ei per interpretem: Quoniam peccator sum. Respondit illi: Utinam peccata tua ego haberem! Et dicit ei: Mittamus genuflexionem, et jacentibus super pavimentum, posuit manum super sanctum Ephraem magnus sacerdos, et dixit orationem diaconii, et dicit illi: Jube, subleva nos. Repleta ergo lingua ejus, dicit sanctus Ephraem Graeca lingua, Salva, miserere, suscipe, et conserva nos Deus in tua gratia; et consummatum est quod scriptum est: Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua babbatientium (Isa. XXXV). Et loquente eo Graece, ipsa hora glorificaverunt Dominum, qui omnia potest, et exaudit orationes timentium se. Et spiritaliter laetantes per tres dies, et consecrans illum interpretem diaconum, et ipsum presbyterum, dimisit illos in pace, glorificantes Deum pro omnibus quae audierunt (Luc. II), secundum quod dictum fuerat ad illos.