Jump to content

Vita S. Caesarii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Caesarii
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67

Scriptor:Firminus, Scriptor:Viventius

AucVar.ViSCa 67 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.AUCTORIBUS CYPRIANO, FIRMINO ET VIVENTIO EPISCOPIS. Ex mss. S. Martini a Campis, ordinis Cluniacensis Parisiis, collato cum editione Mabillonii.

PRAEFATIO.

1. Quia, reverenda nobis virgo Caesaria, cum chore sodalium monacharum tibi commisso, petis a nobis ut vitam et conversationem beatae memoriae sancti Caesarii institutoris nostri [ Mabillon., vestri] ab exordio repetentes comprehendere litteris debeamus, per quam illius vita praemio fruitur, cujus beatitudo sermone mortalium non potest explicari: quamvis olim per totum mundum ipso etiam hic vigente fuerit venerabiliter divulgata: nefas tamen esse credimus, si tam sancto desiderio minime pareamus: praesertim cum hoc monasterio vestro, ac magis ipsius, ad vicem possit ejus esse praesentiae; et nos dum de ipso loquimur, ipsum nos etiam videre quodammodo gratulemur. Deo igitur juvante, aggrediemur implere quod postulatis. Et multa quidem ipsius beatissimi domni [ Mab. addit Caesarii] nobis ratione comperta, multa a nobis ipsis visa, nonnulla etiam venerabilium presbyterorum sive diaconorum, discipulorum suorum, relatione prolata didicimus, praecipue tamen [ Mab. addit venerabilis] Messiani presbyteri et fidelissimi viri Stephani diaconi, qui ab adolescentia illi servierunt, ea duntaxat quae minus onerent et sint a prolixitate submota.

2. Unum tamen hoc in praesentis opusculi devotione a lectoribus postulamus, ut si casu scholasticorum aures atque judicia nos simplices contigerit relatores attingere, non arguant quod stylus noster videtur pompa verborum et cautela artis grammaticae destitutus, quia actus nobis et verba vel merita tanti viri cum veritate narrantibus lux sufficit ejus operum et ornamenta virtutum. Etenim memoratus domnus Caesarius, quem habemus in opere, solitus erat dicere: Nonnulli rusticitatem sermonum vitant, et a vitae vitiis non declinant. Meretur siquidem hoc et Christi virginum pura sinceritas, ut nihil fucatum nihil mundana arte compositum, aut oculis earum offeratur, aut auribus placiturum: sed de fonte simplicis veritatis manantia purissimae relationis verba suscipiant. Atque ideo noster iste sermo, integritatis religione contentus, renuit mundanam pompam, respuitque cum suis operibus gloriae mundanae jactantiam; et potius delectatur eloquio piscatorum concordare, quam rhetorum. Nunc igitur unusquisque vivendo sequi appetat, quod legendo scire festinat.

CAPUT PRIMUM. Sancti patria, parentes, vita clericalis et religiosa usque ad episcopatum. 3. Sanctus ac beatissimus Caesarius Arelatensis episcopus, territorii Cabilonensis fertur indigena: cujus parentes aeque prosapies (quod est magnum et praecipuum honoris ac nobilitatis exemplum) supra omnes concives suos fide potius et moribus floruerunt. Qui venerabilis ac sanctus, cum septimum seu amplius gereret aetatis annum, ex vestimentis quae circa se habuisset, absque ulla dubitatione pauperibus tribuebat. Saepe domi seminudus revertens vir beatus, cum visus a parentibus suis fuisset, cum districtione discussus quid de vestimentis fecerit, ipse hoc tantummodo respondebat, a transeuntibus sibi fuisse sublata.

4. Igitur sicut arbusculae quaedam stirpibus nobilibus fructificare solent antequam crescere, in quibus utique quanto est aetas minor, tanto ubertas est gratiosior: ita in illo viro sancto inter ipsa infantiae rudimenta laetum vernantis spei germen adeo erupit, ut priusquam spatio floreret aetatis [fructum exuberaret ingenii. Cum ergo octavum decimum gereret aetatis] annum, ignorante familia vel parentibus incolatum cupiens regni coelestis adipisci, se illius temporis pontificis sancti Silvestri vestigiis praemissa supplicatione prostraret, petens ut ablatis sibi capillis, mutatoque habitu, divino eum pontifex servitio manciparet, nec pateretur ultra supplicem [ Mab., se] a parentibus ad praedium affectusque pristinos revocari. Agente ergo pontifice gratias Christo, nulla exstitit votis optimis mora. Cumque inibi biennio seu amplius sub hac inchoatione servisset, divinae gratiae instigatione succensus, deliberat arctius semetipsum expeditiusque juxta Evangelium divino mancipare servitio, ut pro amore regni coelestis non solum parentibus, sed et patriae redderetur extraneus.

5. Arrepta itaque salubriter fugiendi de saeculi compedibus libertate, Lirinense monasterium tiro sanctus expetiit. Cumque iter cum uno tantum famulo socius ageret, coram inquisitoribus missis matris suae, flumen transiens visus ab eis non est. Diabolus vero in quemdam ingressus miserum, insequens iter ejus, post tergum incessanter clamabat: Caesari, non vadas. Quem ille bibendi poculo benedicto porrectoque statim curavit: quod a memorato ejus comite referente compertum, ipsamque constitit eum primam fecisse virtutem. Susceptus ergo a sancto Porcario abbate, vel ab omnibus senioribus, coepit esse in vigiliis promptus, in observatione sollicitus, in obauditione festinus, in labore devotus, in humilitate praecipuus, in mansuetudine singularis, ita ut quem instituendum susceperant in disciplinae regularis initiis, perfectum se invenisse gauderent in totius institutionis augmentis.

6. Post parvum igitur tempus in cellario congregationis eligitur. Attente et studiose ergo coepit his tribuere velle quibus necessarium erat, vel si [ Mab., etiamsi] abstinentiae amore nihil peterent; illis vero quibus probaverat necesse non esse, nihil tribuebat, quamvis vellent accipere. Unde factum est ut quibus adversa erat sancta discretio, supplicarent abbati ut deberet a cellario removeri: quod et praestitum est. Mox cura postposita [ addit Mab. ita], desiderata se tandem legendi, psallendi, orandique, et vigilandi assiduitate mactavit; ut adolescentiae corpus invalidum, quod palpare potius quam debilitare decuerat, effecerit crucis nimietate curvatum pariter et confractum: ita ut de exigua oleris seu pulticulae coctione, quam sibi dominico die parabat, usque in alia dominica [ Mab., alteram dominicam] victum traheret.

7. Haec igitur in exordiis meritorum ejus bona fulserunt: quae sequenti vita multiplicibus sunt augmentata virtutibus. Robur namque carnis attrivit, ut virtutem spiritus spei ac fidei soliditate firmaret. Et, ut ait Apostolus, triumphans de se sibi, ut coronari mereretur, evincens, interioris hominis exteriora transcripsit, ac praeclarae mentis imperiis rebellis corporis incitamenta abjecit. Post haec tamen stomacho fatiscente typhum quartanae febris incurrit. Cumque de infirmitate ipsius abbas sanctus graviter turbaretur; et inter magistrum atque discipulum quemadmodum [ id est quodammodo] esset aegritudo divisa, ut ille animo laboraret, hic corpore; respiceretque sanctus Pater in coenobium nullum eidem remedium posse praestari: ubi etiamsi medicus adesset, fervens ad spiritalia pueri consuetudo nihil sibi pateretur de abstinentiae frenis et vigiliarum rigore laxari; jubet eum, imo cogit beatissimus abbas ad civitatem Arelatensem causa recuperandae salutis adduci.

8. Erat igitur tempore illo Firminus illustris et timens Deum, et proxima ipsius materfamilias Gregoria, illustrissima feminarum in praedicta urbe Arelatensi, quorum studio et vigilantia curaque circa clerum et monachos, circaque cives et pauperes civitatis, praedicta reddebatur illustrior. Uterque enim proprias opes non consumebant mundana luxuria, sed ad paradisum sibi eas deportatione pauperum transmittebant. Qui praedictum S. Caesarium ad se causa misericordiae receperunt. Erat autem ipsis personis familiarissimus quidam Pomerius nomine, scientia rhetor, Afer genere, quem ibi singularem et clarum grammaticae artis doctrina reddebat. Concipiunt igitur animo personae generosae, quatenus tanta Dei gratia S. Caesarius refertus, tantaque memoria dono Christi videretur esse fulcitus, ut saecularis scientiae disciplinis monasterialis in eo simplicitas polleret.

9. Sed eruditionis humanae figmenta non recepit, quem instruendum per se sibi divina gratia praeparavit. Librum itaque quem ei legendum doctor tradiderat, casu vigilia lassatus in lectulo sub scapula sua posuit: supra quem cum nihilominus obdormisset, mox divinitus terribili visione percellitur; et in soporem aliquantulum resolutus, videt quasi scapulam in qua jacebat, brachiumque quo innixus fuerat codici, dracone colligante corrodi. Excussus ergo e somno, territus ipso visu, terribilius se ex eodem facto coepit arguere eo quod lumen regulae salutaris stultae mundi sapientiae voluerit copulare. Igitur contempsit haec protinus, sciens quia non deesset [ Mab., esset] illis perfectae locutionis ornatus, quibus spiritalis eminuisset intellectus. 10. Post aliquos autem dies suprascriptae personae suggesserunt S. Eonio, episcopo civitatis, dicentes esse quemdam penes se venerabilem monachum et omni laude praecipuum, cujus personam deberet familiari et privata interrogatione cognoscere. Jubet igitur eum ad se perduci. Praesentatum ergo sibi S. Caesarium venerabilis Eonius episcopus diligentius percunctatur, quis civis esset, quibusve parentibus fuerit procreatus. Cumque incolatum civitatis et parentum publicasset originem, congaudens sancta alacritate episcopus dixit: Meus es, fili, concivis pariter et propinquus; nam et parentes tuos reminiscor optime, et per consanguinitatem parentali recordatione complector. Coepit ergo juvenem, non ut peregrinum sive extraneum, sed respectu attentiori intimis cordis oculis contemplari. Mox ergo ab abbate suo sancto Porcario eum expetiit. Rogante igitur beato viro Eonio episcopo, licet ab invito conceditur. Illico diaconus, dehinc presbyter ordinatur.

11. Nunquam tamen canonicam modulationem monachi, nunquam instituta Lirinensium vel modicum subrelinquens, ordine et officio clericus, humilitate, charitate, obsequio, cruce monachus permanebat. Ad ecclesiam vero matutinis aliisque conciliis primus de intrantibus, ultimus de egredientibus aderat. Non visus, non auditus animum beati viri a coelestium bonorum nectare sequestrabat, ita ut vultus ejus qualitas nescio quid semper videretur renitere coeleste. Post haec autem defuncto abbati in suburbana insula civitatis, dirigitur a sancto Eonio beatus Caesarius Pater, ut monasterium, quod fuerat recentius destitutum obitu rectoris, ipse in eadem reverentiae auctoritate succedens, ad disciplinam formaret abbatis. Suscepit ergo vitam in suburbano coenobio libens, quam etiam intra urbem quotidianis semper excolebat actibus et votis semper optabat, monasteriumque praedictum taliter quotidiana instantia et divinis informavit officiis ut inibi hodieque Deo propitiante servetur.

CAPUT II. Invitus ad episcopatum promovetur; divina officia disponit, ac ferventer praedicationibus vacat; infirmis, captivis et pauperibus consulit; falso accusatus relegatur; agnita deinde innocentia, honorifice revocatur; ignem compescit, pluviam obtinet, etc.

12. Dum ergo antelata insula [ addit Mab. parum] ultra triennium in abbatis officio conversatur, sanctus Eonius clerum vel cives alloquitur, et ipsos dominos rerum per internuntios, ut, cum ipse, Deo volente, migrasset ad Christum, nullum sibi alterum quam S. Caesarium eligerent fieri successorem: quatenus ecclesiasticum vigorem, quem querebatur in multis regulis aegritudine sua fuisse mollitum, per servum Christi Caesarium ad statum suum et vigorem gratularetur revocari fraternitas; essetque subsequentis labor emolumentum aliquatenus decessoris, ut, cum talem posterum relinquebat, augmentum aeternae haereditatis etiam in sanctissimi viri electione perciperet; et non deesset post transitum socius electionis voto, qui etiam superstes auctor exstitit in decreto. Itaque his omnibus divina Providentia fideliter ordinatis, securus de successore beatus Eonius migravit ad Dominum. Cum ergo pervenisset ad notitiam de quo loquimur, Patris nostri, vera opinio quod esset ordinandus episcopus, inter quasdam sepulturas latibulum requisivit. Sed absconsus esse non potuit, quem detexit non culpa, sed gratia. Itaque de quadam sepultura trahitur vivus, quem non mortuum, sed absconsum vitae claritas ostendebat.

13. Igitur episcopatus sarcinam coactus suscepit, mansuetoque jumento Christi impositum onus modestiae temperamento portavit. De profectibus itaque cunctorum sollicitus et providus pastor, statim instituit, ut quotidie tertiae, sextaeque et nonae opus in Sancti Stephani basilica clerici cum hymnis cantarent, ut si quis forte saecularium vel poenitentium sanctum opus exsequi ambiret, absque excusatione aliqua quotidiano interesse possit officio. Ipse vero spreta omni sollicitudine curaque terrestri, ad instar apostolorum solertiam culturae in dispensatione ordinatoribus et diaconibus credidit sub Dei obtestatione committendam, et totum se verbo Dei et lectioni, inquietis etiam praedicationibus mancipavit. Revera ut spiritalis medicus, qui morborum vitia curaret inserta [et prohiberet malis cogitationibus nascitura; tantamque ei Deus gratiam de se dicendi dedit], ut quidquid oculis videre potuisset, ad aedificationem audientium pro similitudinis consolatione proponeret. Tantum voluminum sacrorum seriem commendavit, sic semper recentia congregavit, ut de veteribus nihil amitteret, similis templo Dei, quod et novos quotidie hospites suscipit, et fovet antiquos; et ita semper crescit advenientiam introitu, ut nunquam veterum discessione minuatur. Ita quantalibet, si res poposcit, divinorum voluminum exempla seriemque narravit, quasi de libro cognita recenseret, non quasi de memoriae thesauro olim lecta proferret, implens illud Evangelii dictum de homine qui de thesauro suo profert nova et vetera. Advenientes vero pontifices sive presbyteros, cunctosque ordinis divini ministros, sive loci cives, sive etiam extraneos, ut salutavit atque oravit, paululum de concivium vel suorum affectu saluteque consuluit.

14. Mox vero armis sanctae praedicationis arreptis, de umbra praesentium disputans, de perennitate beatitudinis persuadens, alios dulci invitavit alloquio, alios acriori deterrunt, alios minando, alios blandiendo correxit, alios per charitatem, alios per districtionem revocavit a vitiis, alios quasi in proverbiis generaliter monens, alios asperius et sub contestatione divina increpans, ut monita sequerentur, aeterna cum lacrymis supplicia minabatur, prout singulorum noverat aut virtutes, aut mores, aut vitia. Ista praedicationem proferebat, ut et bonos incitaret ad gloriam et malos revocaret a poena. Sicut bonus medicus diversis vulneribus diversa medicamina providebat, offerens non quod unumquemque delectaret, sed potius quod curaret; non inspiciens voluntatem aegroti, sed sanitatem desiderans competentem infirmis, ipsosque pontifices sanctos, et reliquos rectores Ecclesiae granditer increpabat, ut plebi sibi commissae indesinenter spiritale pabulum ministrarent, dicens: Uteris in Christi nomine ordinis primi spiritalis militiae loco, frater; attende pastorali solertia talenta tibi commissa, quatenus feneratori eadem dupla restituas. Audi prophetam: Vae mibi quia tacui! Audi Apostolum cum metu dicentem: Vae mihi erit si non evangeliza vero. Vide ne te occupante cathedrae locum alius forsitan secludatur et dicatur illud de te: Tulerunt clavem scientiae, nec ipsi intrant, nec sinunt alios intrare, qui forte melius dominicis profectibus respondere potuerant. Hoc tamen, inspirante Deo, habuit proprium, ut, dum singulis singula proferebat, unicuique vitae suae cursum ante oculos praesentaret, ut qui eum audiebat, non solum scrutatorem cordis eum crederet, sed quemadmodum testem suae conscientiae fateretur. Et sicut erat circa se severissimus, ita apparebat circa alios pro emendatione districtus.

15. Adjecit etiam atque compulit ut laicorum popularitas psalmos et hymnos pararet, altaque et modulata voce instar clericorum, alii Graece, alii Latine prosas antiphonasque cantarent, ut non haberent spatium in ecclesia fabulis occupari. Praedicationes quoque compunctissimas, tempori vel festivitatibus congruentes, instituit pariter et invexit. Infirmis vero imprimis [ Mab., apprime] consuluit, subvenitque eis, et spatiosissimam deputavit domum, in qua sine strepitu aliquo basilicae opus sanctum possint audire; lectos, lectuaria, sumptos [ pro sumptus] cum persona, quae obsequi et mederi posset, instituit; locum libertatemque suggerendi captivis et pauperibus non negavit. Praecipiebat ministro suo semper, dicens: Vide si aliqui pauperum pro foribus astant, ne pro quiete nostra forsitan trepida et verecunda potestas ad peccatum nostrum praestolans patiatur injuriam. Trahensque longa de profundo cordis suspiria, dicebat: Vere factus est Christus praestolator, et garrulus et surdus, et tamen rogat omnes, suadet, admonet, contestatur. Addebat etiam nostris procul dubio profectibus in praesenti saeculo pauperes impertitos, quibus nunc, fidejussore Christo, commendaremus in terris quod postea reciperemus in coelis.

16. Sed tranquillitatem hujus sancti viri post paucos dies aemula diaboli perturbavit adversitas; et cui non habebat quae opponeret vitia corporis, crimen objicit traditoris. Etenim post aliquod tempus perditus quidam de notariis beati viri, Licinianus nomine, assumpsit gerere in virum apostolicum quod discipulus Judas non timuit adversus Salvatorem nostrum Dei Filium perpetrare. Veneno enim saevae accusationis armatus, suggessit per auricularios Alarico regi, quod beatissimus Caesarius, qui de Galliis habebat originem, totis viribus affectaret territorium et civitatem Arelatensem Burgundionum ditionibus subjugare: cum utique praestantissimus ille pastor flexis genibus pacem gentium, quietem urbium, diebus ac noctibus a Domino generaliter postularet. Qua magis causa credendum est instinctu diaboli ad exsilium sancti viri ferocitatem fuisse barbaram concitatam. Non enim acceptus aut gratus est inimico is qui orat ut ejus contradicatur operibus.

17. Igitur instigatione praesentium, nec innocentiae fides attenditur, nec accusationis veritas flagitatur; sed falsis et illicitis accusationibus condemnatus, cum ab Arelato fuisset abstractus, in Burdegalensem civitatem est quasi in exsilio relegatus. Sed ut in eo Dei gratia non lateret, casu accidit ut nocte quadam civitas saevo flagraret incendio, populique velociter concurrentes ad Dei hominem proclamarunt: Sancte Caesari, orationibus tuis exstingue ignem saevientem. Quod cum vir Dei audisset, dolore ac pietate commotus, venienti flammae obvius in oratione prosternitur, et statim flammarum globos fixit et repulit. Quo viso omnium concurrentium vocibus divinae per eum laus est celebrata potentiae. Post hanc virtutem tanta admiratione ab omnibus habitus est, ut in eadem urbe non solum ut sacerdos, sed ut apostolus haberetur, et auctor persecutionis, id est diabolus, confunderetur, qui eum quem nisus fuerat reum asserere, videbat divini operis miraculis eminere. Quod ita factum fideli relatione comperimus. Instruxit itaque et ibi et ubique semper Ecclesiam reddere quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; obedire quidem juxta Apostolum regibus et potestatibus, quando justa praecipiunt, et despectui habere in principe Ariani dogmatis pravitatem. Sic, veritate testante, non potuit lucerna abscondi supra montem posita, sed quocunque accessit, cunctos illuminavit radians super candelabrum suum [ Mab. Domini].

18. Posthaec comperta innocentia beati viri, poscit nefarius princeps quatenus sanctus antistes ad pristinam reverteretur Ecclesiam, seque civitati pariter praesentaret et clero; accusatorem vero ejus rex praecepit lapidari. Jamque cum lapidibus populi concurrebant, subito ad aures ejus jussio regis pervenit; statim festinus assurgens intercessione sua vir sanctus, non tam vindictae suae accusatorem dari voluit, quam supplicatione propria maluit poenitentiae reservari; ut animam ejus per poenitentiam curaret Dominus, quam per falsam proditionem captivam fecerat inimicus; et domestico hosti clementer indulgens, antiquum adversarium in una causa conscientia pura bis vinceret. Hoc etiam specialius servus Dei studuit custodire, ut sive de servis, seu de ingenuis obsequentibus sibi, nunquam extra legitimam disciplinam, id est triginta novem quisquis peccans acciperet. Si vero in gravi fuisset culpa deprehensus, permittebat ut post dies aliquot paucis iterum caederetur; praepositosque Ecclesiae contestans, quod si quis amplius negligentem caedi praeciperet, et pro ipsa disciplina homo mortuus fuerit, reus esset homicidii, cujus imperio factum fuerit. Cumque nuntiatus fuisset homo Christi reverti atque imminere prope civitati, egreditur in occursum ipsius tota fraternitas, totusque sexus cum cereis et crucibus psallendo, sancti viri opperiens ingressum. Et quia facit tripudiare suos virtutibus Christus, et perfidos aperta mirabilium luce confundi, in adventu servi sui Dominus terram arentem longissima siccitate, largissimo imbre perfudit, ut fructum fecunditas sequeretur, quando revertebatur sibi placitus dispensator.

19. Posthaec quadam die prospiciens de altario, vidit aliquos lectis Evangeliis de ecclesia foras exire, qui verbum beati viri, id est praedicationem dedignabantur in primo cognoscere. Illico occurrens, clamavit ad populum: Quid agitis, o filii? quo ducimini foris mala suasione subversi? State pro animabus vestris ad verbum admonitionis, et audite solliciti. Hoc vobis in die judicii facere non licebit. Moneo et clamo contestorque: non ergo estote fugitivi vel surdi. Ecce oris mei buccina, quasi anima cujusque vestrum fuerit diaboli mucrone perempta. Non tenebor de taciturnitate culpabilis. Ob hoc saepissime ostia post evangelia claudi fecit, donec Deo volente gratularentur coercitione et provectu qui fuerant [ addit Mab. ante] fugitivi.

CAPUT III Coenobium sacris virginibus structum, regulaque eis conscripta; sanctus calumniis appetitus in carcerem truditur, ac deinde Ravennam ducitur; captivi redempti; miracula. 20. Concepit igitur mente homo Dei ut, semper regnante Domino, divino instinctu, non solum clericorum catervis innumeris, sed etiam virginum choris Arelatensium ornaretur ecclesia, et civitas muniretur: quatenus plenariam segetem non infructuosus agricola coelestibus horreis et superstes conderet, et receptus sequacitate sua doceret inferri. Sed dispositionibus istis diabolicae invidiae obviavit aliquantisper adversitas. Etenim obsidentibus Francis ac Burgundionibus civitatem, jam Alarico rege a victoriosissimo Clodoveo in certamine perempto, Theodoricus Italiae rex provinciam istam ducibus missis intraverat. In hac ergo obsidione, monasterium, quod sorori seu reliquis virginibus inchoabat fabricari, multa ex parte destruitur, tabulis ac coenaculis barbarorum ferocitate direptis pariter et eversis. Dumque laborem, quem festinus urgebat, manuque propria et sudore construxerat, everti videret et destrui, geminato coepit moerore consumi.

21. Tunc quidam clericus concivis et consanguineus ipsius, captivitatis timore perterritus, et juvenili levitate permotus, diaboli contra servum Dei [ addit Mab. armatus] instinctu funiculo per murum sese in nocte submittens, ultro offertur in crastino sceleratissimis obsidentibus inimicis. Quod ubi Gothi intrinsecus agnoverunt, irruunt in sanctum virum, popularium seditione pariter et Judaeorum turba immoderatius perstrepente atque clamante, quod in traditionem civitatis, adversariis personam compatrioticam noctu destinasset antistes. Nihil ergo fidei, nihil probationi, nihilque purae conscientiae reservatur, Judaeis praesertim et haereticis idipsum absque reverentia et moderatione clamantibus: Extrahatur a domo ecclesiae antistes, atque in palatio arctissimae custodiae mancipetur: quatenus sub nocte aut profundo Rhodani mergeretur, aut certe in castro Ugernensi teneretur detrusus, donec exsilio et tribulatione ipsius amplius baccharetur adversitas. Domus igitur ecclesiae et cubiculum antistitis Arianorum mansionibus constipatur. Unus tamen ex ipsis Gothis qui se in lectulo illius, aliis contradicentibus, collocavit, a Divinitate percussus, alia die mortuus est, ut servi Dei locum nullus de reliquo auderet polluta conscientia violare. Cum ergo ex utraque ripa drumonem quo illectus fuerat, obsidione hostium, Gothi Dei nutu subrigere non valerent, revocantes sub nocte in palatio sanctum virum, personam ipsius texere silentio, ut, utrum viveret, nullus catholicorum posset agnoscere.

22. Dum ergo, diabolo exsultante, ista geruntur in gaudio Judaeorum, qui in nostros ubique sine ullo respectu perfidiae probra ructabant; nocte quadam unus ex caterva Judaica de loco ubi in muro vigilandi curam forte susceperant, ligatam saxo epistolam, quasi inimicos percuteret, adversariis jecit: in qua nomen sectamque designans, ut in loco custodiae eorum scalas nocte mitterent, invitavit; dummodo ad vicem impertiti beneficii, nullus Judaeorum intrinsecus captivitatem perferret aut praedam. Mane vero, amotis aliquantulum a muro inimicis, egredientes quidam extra antemurale, inter parietinas, ut solet, repertam epistolam deportant intro, et publicant cunctis in foro. Mox persona producitur, convincitur et punitur. Tum vero saeva Judaeorum immanitas Deo et hominibus invidiosa tandem aperta luce confunditur. Mox Daniel quoque noster, id est S. Caesarius, de lacu leonum educitur, et satraparum accusatio publicatur; et impletum est de auctore eorumdem: Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit.

23. In Arelato vero Gothis cum captivorum immensitate reversis, replentur basilicae sacrae, repletur etiam domus ecclesiae constipatione infidelium, eisque in grandi penuria alimenta pariter et vestitum homo Dei impertitur affatim, donec singulos redemptionis munere liberaret, expenso argento quod venerabilis Eonius antecessor suus ecclesiae mensae reliquerat, custodiens illud quod Dominus in arantino paropside tinxit panem, non in argenteo vase, et discipulis praecepit non possidere aurum neque argentum. Opus vero sanctum usque ad divini ministerii dispensationem peragitur: etenim [ Mab., et cum] thuribulis, calicibus, patenisque pro eorumdem redemptione datis, sacrata templi redemptione venduntur. Videtur etiam quod securium ictus in podiis et cancellis feriantur, dum inde columnarum ex argento excutiuntur ornamenta. Hoc vir Dei faciebat, dicens, ne rationabilis homo sanguine Christi redemptus, perdito libertatis statu, pro obnoxietate aut Arianus efficiatur, aut Judaeus, aut ex ingenuo servus, aut ex servo ingenuus.

24. Ornavit enim [ Mab. addit per hoc] et tutavit, non deformavit ecclesiam; aperire fecit filiis matris viscera, non damnari: hoc saepissime dicens: Velim tamen dicerent darentque mihi rationem aliqui Domini sacerdotes, sive reliquus clerus, qui nescio quo superfluitatis amore nolunt dare insensibile argentum et aurum de donariis Christi pro mancipiis Christi; velim, inquam, dicerent, si sibimet casualiter ista adversa contingerent, utrum se cuperent insensibilibus liberari donariis; aut forsitan sacrilegium computarent, si [ Mab. addit his] aliquis de divinis munusculis subveniret. Non credo contrarium esse Deo de ministerio suo redemptionem dari, qui seipsum pro hominis redemptione tradidit. Videmus ex hoc aliquos laudare quidem factum sancti viri, et tamen nullatenus aemulari. Nonne in vitro sanguis Christi, et in ligno corpus pretiosissimum ejus pependit pro nobis et fulsit? Nos tamen credimus et confidimus in Domino Deo per misericordiam et fidem seu orationem beati Caesarii, quia sic in diebus suis ab hostibus Arelatensis obsessa est civitas, ut nec captivitati meruerit, nec praedae succumbere. Sic deinde a Visigothis ad Ostrogothorum devoluta est regnum. Sic hodieque in Christi nomine gloriosissimi regis Childeberti subditur ditioni, ut, sicut legimus, transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum, et non permisit Deus sub illo homine nocere Arelatensibus suis. 25. Inter ista igitur monasterium praecipuum, quod sorori suae parare coeperat, instar prioris normae, et singularitate claustri reaedificavit. Ipse vero (siquidem nihil obviat mysterio quod congruit Christiano), quasi recentior temporis nostri Noe, propter turbines et procellas, sodalibus vel sororibus in latere ecclesiae monasterii fabricat arcam, evocatque e Massiliensi monasterio venerabilem germanam suam Caesariam, quam inibi ideo direxerat ut disceret quod doceret, et prius esset discipula quam magistra, et in praeparatis habitaculis cum duabus aut tribus interim sodalibus intromittit. Conveniunt inibi virginum multitudines catervatim: facultatibus quoque et parentibus renuntiantes, respuunt mortalium flores fallaces pariter et caducos. Caesarii patris, Caesariae matris expetunt gremium, quatenus cum eodem accensis lampadibus coelestis regni januam praestolentur, et competenter ingressae, Christi perpetuis mereantur amplexibus inhaerere: ita retrusae, ut usque in diem transitus earum nulli liceat foris januam egredi de monasterio.

26. Pro ista denique causa proque hoc studio procul dubio contra servum Christi diabolus, ut leo rabidus intumescens, iterum accusatione confecta extrahi ab Arelate antistitem fecit, et in Italiam sub custodia, Ravennamque perduci: ut impleretur in eo, Sicut probatur aurum et argentum in fornace, ita corda electorum apud Deum. Adiit ergo palatium, regem quoque Theodericum Christo duce salutaturus aggreditur. Ut vero rex Dei hominem intrepidum venerandumque conspexit, ad salutandum reverenter assurgit, ac deposito ornatu de capite clementer resalutavit, primum interrogans de labore ipsius atque itineris, dehinc de Gothis suis, ac de Arelatensibus affectuose requirens. Egresso igitur viro sancto [ addit Mab. pontifice] a conspectu regis, suos alloquitur rex, dicens: Non parcat illis Deus qui hujus innocentiae virum atque sanctitatis frustra fecerunt itinero tam longo vexari. Qualis sit ille, hinc probatur, quia ingresso eo ad salutandum me totus contremui. Video, inquit, angelicum vultum, video apostolicum virum; nefas arbitror mali quippiam de tam venerando viro censere. Posthaec recepto in diversorio mittit muneris loco, pransuro argenteum discum, cujus pensa ad sexaginta libras circiter jungebatur, adjectis solidis trecentis, rogante pariter et dicente: Accipe, sancte episcope, rogat filius vester rex, ut vasculum istud muneris loco dignanter beatitudo vestra percipiat et in usum pro memoria sui habeat.

27. Ille vero, qui in usum mensae suae argentum nunquam habuit absque cochlearia [cochlearibus], die tertia per ministros suos appretiatum discum facit publice venundari, ejusque pretio captivorum coepit plurimos liberare. Mox, inquiunt, regi nuntiaverunt famuli sui: Ecce vidimus in proposito venalium dominicum munus venale, cujus pretio S. Caesarius multitudines liberat captivorum. Etenim tanta enormitas pauperum in meditatu ipsius erat et domus atrio constipata, ut vix ad salutandum eum pro densitate suggerentium miserorum possit accedi. Nam et per plateas innumeras catervas infelicium vidimus cursitantes, euntes scilicet ac redeuntes ad virum. Quod ubi factum hujusmodi comperit Theodericus, tanta laude et admiratione praetulit, ut observantes ejus palatio senatores ac proceres certatim omnes oblationis suae mercedem per beati viri dexteram cuperent dispensari, divinitus semet proclamantes esse respectos, quod talem pontificem fuissent digni conspicere, qui temporibus illis, dictis et factis, verus apostolorum successor et apostolicus appareret. Et quia nihil velocius fama percurrit, opere sanctissimo crebrescente, statim sancti viri sancta pervolavit Romam opinio, coepitque inibi a senatu et proceribus, a papa quoque et clericis, simulque et popularibus tanto charitatis desiderari fervore, ut ante singulorum cordis inhaereret amplexu, quam corporalibus oculis videretur. Interea omnes captivos ultra Durentiam, maximeque Arausici oppidi, qui [ lege quod, etc. ] ex toto fuerat captivitati contraditus, cujus etiam partem Arelatum liberaverat redimendo, mox inventos in Italia redemit, ut potuit. Et ut eis libertas plenior redderetur, imposuit cum sumpto [ pro sumptu] jumentis et plaustris in via, suorumque solatio et ordinatione fecit ad propria revocare. 28. Inter haec in praedicta Ravenna civitate quaedam vidua habebat filium adolescentem praefectoriis officiis militantem, qui indigentiam genitricis emolumentis ac propriis stipendiis sustentabat. Hic puer, subita infirmitate faciente, jacebat exanimis. Cui cum humanae curationis spes omnis et consolatio defecisset, mox mater ejus, relicto et amisso filio, ad virum Dei festina percurrit; et prostrato corpore oculisque rigantibus, dans insuper ululatus, fide solummodo vigente, beati viri genua complexa clamavit, dicens: Credo quia miseratio divina ideo huc te, sancte [ addit Mab. Dei], deduxit ut filium redderes matri. Flebiliter deprecanti mulieri paululum recusavit; et tamen durum credens, si tales non audiret lacrymas, solita miseratione commotus, volens scilicet sic debitum impendere charitatis affectum, et sic in Dei nomine virtutem exercere, ut in omnibus refugeret vanitatem, ad tugurium ejus occulte latenterque pervenit. Fusa itaque prece more solito prostratus, ubi divinam virtutem vocationis suae per Spiritum sanctum adesse sensit, abcessit. Notario vero suo illo tempore, nunc venerabili presbytero Messiano, relicto praecepit ut cum adolescens ad se reverteretur, sibi protinus nuntiaret. Qui cum ante decumbentis lectulum excubaret, necdum hora completa, puer de mortis est tenebris revocatus, et mox reseratis orbibus oculorum matrem alloquitur, dicens: Vade, mater, ad servum Dei festinanter et propera, cujus orationibus tibi vitaeque sum redditus, et age gratias quod meritis virtutibusque suis Deus dedit effectum. Illa perniciter advolans accurrit, gratias non tantum verbis quantum lacrymis et vocibus gaudiisque persolvens, postulansque ut quem Deus per illum isti luci reddiderat, ad Gallias rediens de suo non pateretur discedere famulatu. Sed beatus ille vir altioris ingenii respondit, eam illi potius debere referre gratias, cujus virtus et pietas omnibus moerentibus et clamantibus adesse consuevit. Hujus igitur miraculi magnitudo non solum civitatem illam, sed provinciam cunctam fidelium devotionibus ac nuntiis peragravit. 29. Medicus etiam diaconus Elpidius, regia potestate ac sedulo famulatu intimus, diabolica infestatione non solum reliquis diversis insidiis fatigatus, sed et saxorum quoque imbre in domo sua crebrius appetitus, sanctum Dei exorat ut a vexatione ipsa ejus mereretur orationibus liberari. Cujus domum sanctificaturus ingrediens, benedictae aquae infusionem respersit, atque ita consuetae vexationis discriminibus liberavit, ut ultra ibi nihil tale contigerit.

CAPUT IV. Romam profectus varia obtinet a pontifice; deinde domum regressus, variis virtutibus et miraculis fulget. 30. Posthaec Romam veniens, beato Symmacho tunc papae, ac deinde senatoribus et senatricibus praesentatur. Omnes Deo gratias et regi retulerunt quod meruissent corporeis oculis intueri quem jam dudum oculis cordis aspexerant. Igitur virum apostolicum non jam fama vulgante, sed corporali praesentia comprobantes, certatim diligere ac venerari coeperunt. Pro qua re etiam papa Symmachus tanta meritorum ejus dignitate permotus, non solum verissime eum metropolitanae honore suspexit, sed et concesso specialiter pallii decoravit privilegio. Diaconos ipsius ad Romanae instar Ecclesiae dalmaticarum fecit habitu praeeminere.

31. Dehinc ad propria reversus, Arelatensem ingreditur civitatem, psallendo suscipitur, secumque expedita redemptione octo millia solidorum, qui exsiliandus ierat, ab Italia defert. Etenim die qua civitatem ingressus est, ecclesiam ad vesperam benedictionem daturus intravit: et ecce una ex feminis tremore correpta, cum spumis ejulans, et proclamans pavefactis [ apud Mab. additur in ecclesia] cunctis, erupit: quae apprehensa hinc atque inde manibus, beato viro ante altare illico praesentatur, exorantibus cunctis ut depulsa peste redintegrari mulierem faceret sospitati. Tunc suo ille more pro eadem in oratione prosternitur, et imponens capiti manum, omnes sensus ac vultum tactu olei sacri perunxit. Quo facto, nequaquam deinceps repetiit mulierem depulsa in nomine Christi calamitas.

32. Interea habebat praecipuam inter reliquas sollicitudinem captivorum; tantusque in hac administratione fuit tamque praeclarus, ut nullius hoc possit explere relatio. Nam quodam die, dum deesset sanctis manibus auri vel argenti species, quod daretur egenis, interpellatus a paupere, ait: Quid tibi faciam, miselle meus? quod habeo hoc do tibi. Ingrediens ergo cellam suam, casulamque quam processoriam habebat, albamque paschalem exhibens, dedit ei, dicens: Vade, vende cuicunque clerico, et pretio ipsius redime captivum tuum. Non solum enim qui eum expetierunt captivitatis sunt vinculis absoluti, sed ipse quoque pro redimendis captivis Carcassonam profectus est civitatem. Nam et multis vicibus per loca diversa abbates, diacones et clericos pro redemptione miserorum direxit. 33. Tot autem divinae gratiae virtutes solus habere promeruit, quot vix in plurimis Deo servientibus floruerunt. Ipse tamen sic in se unamquamque personam semper excoluit, tanquam si ipsam solam prorsus haberet: tandiu ejus praecedentia pulcherrima ac jucundissima videbatur, quandiu a sequentibus vinceretur. Quis enim ejus patientiam, quis puritatem, quis charitatem, quis fervorem spiritus, quis discretionem, quis benignitatem, quis zelum sanctum, quis jugem meditationem die ac nocte in lege Domini poterit explicare? assertor fidei, forma sacerdotum, ornatus ecclesiarum, praedicator gratiae, exstinctor jurgii, seminarium charitatis, norma disciplinae, morum ponderator, libra consilii, defensio pupillorum, captivorum redemptio. Nunquam de ore illius detractio, nunquam mendacium, nunquam maledictum contra qualemcunque personam processit. Et non solum non detraxit cuiquam, sed nec detrahentem patienter audivit. 34. Si quis suorum juravit subito, aut forsitan maledixit, prout persona fuit, ita in eo salubriter vindicavit. Illius tamen ista fuit pro maledictione benedictio, si contra aliquem aliquando motus est: Deleat Deus peccatum tuum, auferat Deus peccata tua, castiget Dominus delictum tuum, ut illuc non servetur tibi; corrigat hic Dominus errorem tuum. Ad [ad omittit Mab. ] interiorem suum prodebat exterior. Nam vultu semper placido et angelico, ita ut secundum Scripturam, corde laetante vultus floreret. Sic [ Mab., sicut] nunquam in risu justo remissior, ita nunquam moeroris nimietate depressus, nisi forte quando pro alienis peccatis lugebat. Nunquam aliquem odio habuit, et non solum pro amicis, sed etiam pro inimicis toto affectu cordis orabat. Nec docuit verbis quod non adimpleret exemplis. Nulla eum hora diei sine divini eloquii meditatione transibat, sed nec dormientem praeteribat; nam frequenter et dormire visus est et meditari. Et cum a meditatione psalmorum aut praedicatione cessare videretur, lector aut notarius ante eum legere non desistebat: ita ut recte et veraciter diceret: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. 35. Quodam igitur tempore dum iter ageret circa Alpina loca, vir venerabilis sanctus Eucherius episcopus cum ipso erat. Factum est autem ut in media strata, infelix et infirma mulier occurreret manibus et pedibus contractis, et per terram reptans. Quam cum fuisset intuitus, interrogavit ipsum sanctum Eucherium quid esset hoc quod sic per terram se traheret. Ille mulierem interrogavit. Ipsa respondit, jam annis multis paralyticam se, et omnibus membris esse contractam. Tunc beatus Caesarius dixit sancto Eucherio: Descende et signa eam. Ille quasi trepidare et excusare coepit: omnino ille non desistere nisi faceret. Descendit itaque et signavit eam et dixit: Ecce feci quod jussisti. Cui rursus ait: Mitte manum tuam, et apprehende manum illius, et erige eam. Ille respondit: Faciam aliud quidquid tu Eucherio jusseris, hanc vero rem aggredi non praesumam. Sed istud fac tu, cui dedit Deus et animas et corpora sanare languentium. Respondit ei S. Caesarius: Interim tu fac quod dico. Cumque ille fortiter reniteretur, et humiliter ac lacrymabiliter excusaret, diutiusque contenderet, dixit ad eum: In ignem tu propter obedientiam ingressurus eras, qui nec propter misericordiam es paratus facere quod charitas jubet? mitte ergo manum tuam in nomine Domini et erige eam. Tunc jussis obediens, mulierem porrecta manu levavit; pedibus suis atque omnibus membris recuperatis, hospitiolum suum incolumis ambulavit. 36. Nam quantis virtutibus emicuerit, quis enarrare valeat? factum est ut in agro monasterii sui suburbano apri frequentarent. Egrediebantur comites civitatis vel reliqui militantes, et non permittebant homines in domibus habitare vel laborare, sed nimia eos caede mactabant, quare eos prohiberent. Illi vero diutius jam non ferentes injurias et inquietudines, venerunt et interpellaverunt ipsum dominum, proclamantes et dicentes: Fac de nobis quod jubes; nam nec servire vobis, nec ibi stare possumus. Sollicite interrogat quae essent querelae eorum. Qui responderunt: Propter apros veniunt comites et Gothi et diversi venatores, et interficiunt nos. At ille publica voce, elevatis oculis et manibus, aspiciens in coelum dixit: Domine Jesu Christe, ne in loco ultra apri accessum habeant. Ex eadem hora usque in praesentem diem nunquam ibi nutrierunt, sicut consueverant, nec comparuit quod venari posset. Merito imperavit bestiis, qui a se repulit omne vitium. Potuit ille impetrare a Deo, cujus praeceptum nunquam praeterivit.

37. Evenit etiam ut illustrissimi viri Parthenii patricii puer, qui praelatus servis caeteris a domino suo praecipuus habebatur, per quamdam nequissimam tentationem saepius in terram damnato sensu corruit, et dum revera hostis ipsius vexatio magis animi quam corporis infirmitas videretur, oleo beatissimi viri benedictione sacrato perunctus est. Quo facto, ita ab eo tentatio maligna [ Mab., maligni] discessit, ut quem cessante cura terreni medici per servum suum Christus reddiderat sanitati, domi etiam suae dominus ipse praeponeret pro exemplo terroris. Et quod sub admiratione magis potest esse formidini, ad declarandum meritum viri sanctissimi, memorabile factum ejus nefas est silentio praeterire. 38. Dum sanctus igitur dioeceses suas circumiens, in villam quae Launico dicitur, a dominis propriis fuisset exceptus, in cella in qua lectum habuit, post discessum illius in stratum ipsius pestifer quidam Anatolius nomine medicus, pro tali crimine valde condolendus, scortum expetiit meretricis; ubi mox ab incentore suo diabolo publica vexatione correptus, in conspectu hominum est elisus in terram; et publica voce, pro qua praesumptione correptus fuerat, dum servi Dei virtutem confiteretur, sceleris sui publicavit admissionem.

39. Scimus etiam multas per intercessionem vivi [ Mab., servi] Dei Dominum fecisse virtutes, quas longum est per ordinem prosequi. Nam cum unus e nostris, qui haec scripsimus, pro suffragio suo benedictionis ab ipso consecratum oleum postulasset, ampullulam plenam ab ipso acceptam diligenter ad domum referens, tanquam maximas reliquias studuit conservare. Et dum post aliquod tempus tertianae febris urgeretur ardoribus, ampullulam in qua erat oleum, maxima veneratione grandique praesidio ad caput suum petiit debere suspendi. Quae dum fuisset mundissimo linteo involuta, ut credimus, negligentia faciente famulorum, confracta est. Sed ita intra ipsam stetit oleum, ut nullus liquor in terra vel in linteo descenderet. Quo viso, dum in vase alio cum summa velocitate mutaretor, cum perevacuata fuisset, statim se ampulla confracta dissolvit, et ab ipso qui haec veraciter memorat, adjuvante Domino, febris sine ulla dilatione discessit.

CAPUT V. Fervor in praedicando per se et alios; statuta ejus quaedam; doctrina in suspicionem vocata et Romae probata; hospitalitas. 40. In disserendis autem Scripturis et in elucidandis obscuritatibus, quanta gratia in illo emicuerit, quis poterit narrare? Ita ut haec ei [ Mab., et] summa jucunditas fuerit, si illum aliquis, ut obscura dissereret, provocaret. Et ipse frequentissime incitabat, dicens nobis: Scio quod non omnia intelligitis: quare non interrogatis, ut possitis cognoscere? Quia non semper vaccae ad vitulos currunt, sed nonnunquam vituli ad vaccas, ut de matrum uberibus possint suam esuriem satiare. Hoc et vos omnino debetis facere, ut interrogando etiam nos exerceatis, ut debeamus perquirere unde vobis possimus spiritalia mella proferre. Resplenduerunt in eum singulae quaeque virtutes, virginitas scilicet cum sinceritate, modestia cum verecundia, sapientia cum simplicitate, sinceritas cum mansuetudine, doctrina cum humilitate; vita denique immaculata, vita irreprehensibilis, vita sibi semper aequalis. Vae mihi misero Cypriano, qui tam tepidus in discendo exstiti, ut modo cognoscam et poeniteam! Quare de tanti fontis fluvio non tantum hausi quantum mea indigebat ariditas! Charitatis autem ejus ardorem, qua omnes homines dilexit, quis poterit unquam imitari? Ille enim hoc maxime et corde et ore gestabat, et ut inimicos diligere deberemus, hortatu blandissimo, sermone et exemplo laudabiliter instruebat. Vix aliquis illo affectu pro charis quo ille pro inimicis orabat; et licet non essent causae quibus illi quisquam inimicus existeret, nisi forte pro invidia aut disciplina aemuli aliqui esse viderentur, ille tamen eos non solum paterno, sed etiam materno diligebat affectu; hoc saepius nobis insinuans, quia cum dilectio usque ad inimicos extenditur, fieri non potest ut proximus non ametur. 41. Docuit praeterea memoriter, quandiu potuit, altaque voce semper in ecclesia praedicavit. In quo opere tam pia atque salubris ejus provisio fuit, ut cum ipse pro infirmitate jam non posset ad ipsum officium peragendum accedere, presbyteros et diacones imbuerit atque statuerit in ecclesia praedicare; quo facilius nullus episcoporum se ab hac necessaria cunctis exhortatione cujuscunque impossibilitatis excusatione suspenderet, haec dicens: Si verba Domini et prophetarum sive apostolorum a presbyteris et a diaconibus recitantur; Ambrosii, Augustini, seu parvitatis meae, aut quorumcunque sanctorum, a presbyteris et diaconibus quare non recitentur? Non est servus major domino suo. Quibus data est auctoritas Evangelium legere, credo et licitum est homilias servorum Dei seu expositiones canonicarum Scripturarum in ecclesia recitare. Ego me exuo hoc instituendo; sancti sacerdotes, qui hoc implere contempserint, causas se in die judicii noverint esse dicturos. Non quidem credo quod quisquam tam obduratum sensum habeat, ut cui Deus dicit: Clama, ne cesses, nec ipse clamet, nec alios clamare permittat. Timeat illud: Vae tacentibus de te, quoniam loquaces multi [ Mab., muti] sunt. Et illud Apostoli [Imo Isaiae LVI, 10]: Canes muti, non valentes latrare. Etenim quantae oves, tacente sacerdote, aberraverunt, de tantarum animabus redditurus est rationem. 42. Praedicationes quoque congruas festivitatibus et locis, sed et contra ebrietatis et libidinis malum, contraque discordiam et odium, contra iracundiam atque superbiam, contra sacrilegos et aruspices, contra calendarum quoque paganissimos ritus, contraque augures, lignicolas, fonticolas, diversorumque vitia fecit, easque ita paravit, ut si quis advenientium peteret, non solum non abnuerit impertire, sed et si minime suggereret ut deberet accipere, offerret tamen ei ut importaret ipseque legeret. Longe tamen positis in Francia, in Gallia atque in Italia, et Hispania, diversisque provinciis constitutis transmisit per sacerdotes, quid in ecclesiis suis praedicare facerent, ut projectis rebus frivolis et caducis, juxta Apostolum bonorum operum fierent sectatores. 43. Bonus ergo Christi odor per ipsum longe lateque diffusus est, et flagravit ubique advectus quorum non est conspectibus praesentatus; tetigit pectora quorum membra non contigit. Adjecit etiam hoc, ut nunquam in ecclesia sua diaconem ordinaret ante tricesimum aetatis ejus annum. Verum etiam et hoc addidit. ut nec in qualibet majore aetate ordinaretur, nisi quatuor vicibus in ordine libros Veteris Testamenti legerit ante, et quatuor Novi. Sanctae conscientiae suae testis sum ego peccator, quia quidquid aliis praecepit ipse fecit, et propter Deum semper implevit. Quidquid autem prohibuit fieri, aut ipse vitavit facere; omnia in zelo Dei. 44. Nihil carnaliter aut egit aut sapuit; et nunquam otiosus ab opere Dei voluit esse, sed disposuit fabricavitque triplicem in una conclusione basilicam, cujus membrum medium in honore sanctae Mariae Virginis cultu eminentiore construxit, ex uno latere domni Joannis, ex alio sancti Martini subjecit. Et ut auferret sacris quas congregaverat virginibus curam necessariae sepulturae, monobiles [ forte immobiles] arcas corporibus humandis aptissimas de saxis ingentibus noviter fecit excidi, quas per omne pavimentum basilicae constipatis sterni fecit ordinibus: ut quaecunque congregationis illius de hac luce migrasset, locum sepulturae paratissimum et sanctissimum reperiret. Non multo igitur post monasterii matrem germanam suam Caesariam sanctam, ad praemia Christi migrantem, inter has quas praemiserat inibi ad medium throni, juxta eam quam sibi paraverat, condidit sepulturam, succedente eidem quae nunc superest, Caesaria matre, cujus opus cum sodalibus tam praecipuum viget, ut inter psalmos atque jejunia, vigilias quoque et lectiones, libros divinos pulchre scriptitent virgines Christi, ipsam magistram habentes. 45. Insistebat itaque, ut solitus erat, orationi et lectioni et eleemosynis beatus homo, praedicationibus incessanter omni dominica omnibusque diebus festis; frequenter etiam ad matutinos, ad lucernarium, propter advenientes homiliae recitabantur, ut nullus esset qui se de ignorantia excusaret. Obedientes invitabat, sollicitos instruebat, renitentes vero acriter contestabatur, quia sicut fidelibus in diem judicii digna esset retributio conferenda, ita et hos dignae indignationis ultio sequeretur. Statuit etiam regulariter ut nubentes ob reverentiam benedictionis ante triduum conjunctionis eorum eis benedictio in basilica daretur. Tanta denique bona in se, largiente divina gratia, habuit et de audientium profectibus, et de discipulorum sequacitate, et de virginum consecratione, ut non uno tantum sit merito coronatus, sed inter tantas ac multiplices coronas de coruscantibus meritis suis cinctus, totus in coronam Ecclesiae demutetur. 46. Multi quidem aemuli surrexerunt qui ejus resisterent doctrinae de gratia. Sed o felicitas aemulanda! Etenim susurris et mala interpretatione quorumdam oboritur in Galliarum partibus contra praedicationem Dei hominis frustra sinistra suspicio. Ob hoc antistites Christi ultra Iseram consistentes, charitatis amore collecti, in Valentina civitate conveniunt: ubi etiam beatus Caesarius infirmitatis solitae causa, sicut disposuerat, properare non potuit. Misit tamen praestantissimos viros de episcopis cum presbyteris et diaconibus, inter quos etiam sanctus Cyprianus Telonensis magnus et clarus enituit, omnia quae dicebat de divinis utique Scripturis affirmans, et de antiquissimis Patrum institutionibus probans, nihil per se in divinis profectibus quemquam arripere posse, nisi fuerit primitus Dei gratia praeveniente vocatus. Sed dum suam justitiam quaerebant statuere, justitiae Dei non erant subjecti, non reminiscentes Deum dixisse: Sine me nihil potestis facere. Et, Ego vos elegi, non vos me. Et, Nemo habet quidquam, nisi illi datum fuerit desuper. Et per apostolum Paulum: Gratia Dei sum id quod sum. Et per alium: Omne datum optimum desuper est. Et propheta: Gratiam et gloriam dabit Dominus. Et quod tunc vere liberum homo resumat arbitrium, cum fuerit Christi liberatione redemptus, sub qua absolutione valeat consequi perfectionis effectum. Quorum intentionibus homo Christi dedit veram et evidentem ex traditione apostolica rationem. Nam et beatae memoriae Bonifacius Romanae Ecclesiae papa eamdem colluctationem compertam, calcata intentione jurgantium, prosecutionem S. Caesarii apostolica auctoritate firmavit: donante Christo paulatim Ecclesiarum antistites receperunt, quod optaverat diabolus repentina animositate cessare. 47. Hoc frequenter quibuscunque praedicabat, dicens: Si amas Dei verbum, impectoratum utique retines quod ingessi, amori namque divino congruebat decalogi summa perfectio: ut quod in te sibi charitas Christi devinxit, reddas etiam ipse cum homine participata largitate commune. Sed ne parentum, amicorum, sive clientum de hoc alloquio nostro tantummodo credas animas esse pascendas, testor te coram Deo ejusque sanctis angelis, reus eris salutis mancipiorum tuorum quorumlibet infirmorum, si non aeque illis, ut amicis vel parentibus, cum reversus fueris, quod praedicavimus ingesseris. Conditione namque tibi corporea in praesenti subditum noveris esse mancipium, non perennitatis vinculo mancipatum. Iterumque ad eos quos fuerat allocutus dicebat: Quid diximus, fratres? quid disseruimus, filioli? quaeso vos, qui fuerint nostri hactenus in collatione sermones? Si diligitis, retinetis; si retinetis, procul dubio dicta cordibus conclusistis. Taliter provocando etiam invitis studium retinendi extorquebat. 48. Ad prandium vero et ad coenam mensae suae sine cessatione quotidie legebatur, ut uterque interior exteriorque homo satiatus refectione duplici laetaretur. In hac ergo arcta constrictaque conclusione audientes cum sudore, fateor, et verecundia grandi multi ante eum mox obliviosi sunt agniti: dum pauci, quod pejus est, commissam narratiunculam potuerant saltuosis compendiis replicare. In domo vero ecclesiae suae, sicut illo praesente, ita absente convivium semper praeparatum est clericis, sive quibuscunque advenientibus. Nullus illo superstite tanquam ad extraneam civitatem, sed tanquam ad propriam domum Arelato venit. Et quia de innumerabilibus ejus haec pauca praesumpsimus attingere, sufficiant manifesta, etiamsi celantur occulta. Rogamus tamen vos, sancti fratres Messiane presbyter et Stephane diacone, quibus de illo multa comperta sunt, pro eo quod ab adolescentia in obsequio ipsius fuistis, ut huic opusculo vestram collationem jungatis.

LIBER SECUNDUS. AUCTORIBUS MESSIANO PRESBYTERO ET STEPHANO DIACONO; EX EDITIONE MABILLONII.

CAPUT PRIMUM. Varia miracula, quibus monita quaedam virtutesque interponuntur. 1. Messianus presbyter et Stephanus dixerunt: De sancti, beatissimique Patris et sacerdotis ac magistri nostri domini Caesarii conversatione atque virtutibus illa dicturi quae vel simul vel sigillatim de eo cognovimus, vel cum sanctissimis coepiscopis id est, domno Cypriano et domno Firmino atque sancto Viventio pariter vidimus; qui et ea quae de ipso superius scripta sunt, ab initio referentes usque ad finem articuli concluserunt, et nobis permittere ac jubere dignati sunt, ut unusquisque nostrum, quae sibi de gestis ejus essent bene cognita, fideliter enarraret. Non indigemus, vel si nobis suppeteret eloquentia saecularis, quia omnem mundanae facundiae transcendit ornatum sanctarum veritas actionum: ad quam plenissime demonstrandam illa nobis puritas simplicitasque sufficiat, qua ipse quoque beatissimus Pater miracula quae a nobis sunt referenda perfecit, maxime cum frequenter hoc et ipse domnus communi habuerit in sermone, quia quod erudite diceretur, intelligentiam doctis tantummodo ministraret; quod vero simpliciter, et doctos simul et simplices competenter instrueret. Ergo ea, quae veraciter ab eo facta dictave cognovimus, aggrediemur Deo propitio verbis infucatis et integris, pro parte qua possumus, fidelibus auditoribus intimare, ut ex ipsis et infirmis compunctionem, et perfectis gaudium, et ad perfectionem tendentibus ministretur exemplum. Incipiemus igitur, quemadmodum recordamur, breviter opera ejus sancta. Deo adjuvante, retexere. 2. Petri diaconi hujus ecclesiae filia, in qua omnis utilitas domus ipsius consistere videbatur, languore gravi faciente, triduo jam muta jacebat: pro qua re quodam die pedibus se beatissimi viri prostravit dicens: Miserere, serve Christi, senectutis meae, ora pro filia mea, quia confido tibi a Domino nihil esse negandum. Pone manum super eam, et salva erit. Jam enim per triduum muta oculis clausis jacet, horisque et momentis singulis exitum ejus exspecto. Quo audito, motus et compulsus lacrymis senis, ad domum ejus perrexit: ubi cum ingressus fuisset, et omnes in ipsa domo cum patre fortiter flentes videret, ad orationem prosternitur: ubi velut alter Elias ad caput ejus inter angustias arcae et lecti se attraxit. Post orationem, quam cum lacrymis fudit, statim reverti ad domum ecclesiae coepit.

3. Erat enim consuetudinis ejus, ut cum, spiritu sibi insinuante, preces suas exaudiri pro infirmis agnosceret, statim cum celeritate exinde discederet; ne si illo praesente fieret quod ipse a Domino precibus impetrasset, aliqua arrogantiae nasceretur occasio. Quia et revera frequenter et dulciter quasi in figura, ut nemo intelligere posset, dicebat: Cui animarum cura credita est, fortiter debet timere corporum voluptatem exercere. Denique simplicibus magis quam doctis istud divina gratia concessit. Utinam in his quae nobis misericors Dominus dedit, discretionem nobis sibi placitam concedat! Istud tamen a nobis indignis minime est praesumendum. Discedente ergo eo, coepit iterum atque iterum clamare pater post euntem: Novi quia, si Deum tuum precatus esses, filiam meam mihi reddidisset. Tunc ille unum de cubiculariis suis reliquit, dicens: Vade, observa ibi, et post paululum veni, et dic mihi quid agitur. Necdum hora completa, et ecce illi nuntiavit: Domne, inquit, reversa ad se est puella supra quam orastis; quae hoc dicit: Domnus episcopus hic fuit, cujus orationibus reddita sum et sana facta. Pro qua re venit pater gratias agens, et sibi jam per orationes vestras revocatam a morte filiam protestatur. Nam, Domino hodie denique annuente, vivens hujus rei ipsa per se testis existit.

4. Sed licet (ut mos servorum Dei est) semper virtutes faciendas excusent; is praecipue servus Christi, et quando ad praesens sibi praestari, insinuante Domino, confidebat, nec tunc temere arripere, sed caute subterfugere volebat. Verum sive stetisset, sive fugisset, nunquam sibi postulanti defuit Deus. Quem ille in corde suo non solum in oratione et obsecratione, sed etiam in convivio, in itinere, in collocutione, in consessu, in prosperis, in adversis, etiam in somno semper secum habuit. Denique nos ipsi, vel conservi nostri qui in cella ipsius manserunt, sciunt quae dicimus, illum inter pausas somni, quas jam aetas non solum exigebat, sed etiam pro infirmitate aliquoties premebat, spiritu semper vigilante diceret [ sensus est imperfectus ] tanquam admonens, qui psalmum diceret: Age dic. Nulli dubium est quod aut spiritualiter cum sanctis psallebat, aut certe illud impleverit propheticum: Ego dormio, et cor meum vigilat. Frequenter etiam in sopore positus de futuro judicio vel de aeterno praemio praedicabat. Interea non est meorum meritorum, ut indignus praeclara de famulo Dei referam.

5. Cum igitur in cella ipsius diaconus in servitio illius ad judicium meum delegatus essem, curam inter reliqua etiam de nocturnis horis me jusserat habere. Itaque cum de cella inferiore, ubi manebam, foris egressus fuissem, quia in omnibus sanctus vir modum semper voluisset custodire, praecipue ad nocturnos vigilantissime observabat, ut, absque id quod sibi peculiariter, Deo solo sibi attestante, dicebat, nullus suorum, qui secum manebant, ante horam legitimam excitaretur. Tunc per somnum lenta voce dicebat: Duo sunt, nihil est medium: duo sunt; aut in coelos ascenditur, aut in infernum descenditur. Deforis ego revertens ille evigilavit, et ait ad me: Quid, inquit? Jam hora est ad nocturnos. Ego dixi: Non est hora; adhuc sub tempore est. Et ille: Vere hora est, et revera sic erat. Tunc implevimus nocturnos. Et ait ad me: Cuidam per somnum cum grandi intentione proclamabam: Duo sunt, non est quidquam medium, aut in infernum, aut in coelos itur. Ego respondi: Consuetudinem tuam facis incessanter clamare. Tunc ego peccator arbitratus sum quod semper ille de Deo et cum Deo loqueretur. Hic enim, ut supra dictum est, sic omnium virtutum amator fuit, ut nullum bonum fuerit, quod vel per se cum alacritate non exercuerit, vel cum fervore spiritus alios habere voluerit et docuerit.

6. Inter omnia igitur bona quae generaliter, ut fierent, docebat, et mala quae nulla omnino fieri pronuntiabat, praecipue (quod benigna et sincera conscientia vestra novit) infidelitatis, mendacii, superbiae, atque luxuriae vitia et ebrietatis impatientissime omnino abhorrebat. Jesu bone! quibus gemitibus, quibus suspiriis, quo fletu pro peccatoribus supplicabat! ut jam videres hominem Dei tanquam in praesenti conspicere miserum peccatorem ad gehennae supplicia destinari. Denique, secundum Apostolum, nunquam soli sibi vixit, nunquam pro se solo oravit. 7. Quodam igitur tempore, cum velut ad cumulum meritorum suorum undique captivi Arelato redimendi non frustra exhiberentur, magna multitudo redemptorum ingenuorum et multorum nobilium Arelato ab ipso viro sancto quotidie pascebantur. Tunc venit ordinator ipsius, et coepit ipsum contestari et dicere: Captivi isti vadant, domne, per plateas, et petant unde comedant; quia si hodie consuetudinarie ab ecclesia pasti fuerint, crastino ad mensam tuam unde panes fiant non habebis. Tunc ille fiducialiter in cellam ingrediens, ad orationis consuetudinaria subsidia confugiens (ubi nunquam testem hominem habere voluit), petiit a Domino substantiam miseris dari. Nam si quis forte, ubi ille solo stratus orabat, casu supervenisset, fortiter abhorrebat. Itaque tam profuse flevit, ut statim impetraret quod postularet. Tunc ergo inde exiens cum alacritate et fiducia, quodammodo infidelitatem ordinatoris objurgans, venerabili viro Messiano presbytero tunc temporis notario dixit: Vade in horreum et ita scopa, ut nec quidquam granorum, si fieri potest, ibi remaneat; et fiant panes secundum consuetudinem, et omnes simul manducemus; et si crastina non fuerit quod manducetur, omnes jejunemus, dummodo hodie bene nati homines, seu reliqui captivi, nobis sedentibus et bibentibus, non eant per plateas mendicare. Vocans tamen unum e nobis, in aure ejus dixit: Cras dabit Deus, quia qui dat pauperibus nunquam egebit. Etenim adhuc ipsis captivis non licebat ad propria remeare. 8. Quid multa? Impletur quod jussit. Murmurabatur ab omnibus ecclesiae convivantibus, unde essent ab hodie comesturi. Sed qui Eliae providerat mulierem viduam, ad quam veniendo pauxillum sustentaretur, et isti sine ambiguitate, cum oraret, insinuaverat omnia captivis et peregrinis erogando, nihilque omnino sibi reservando, semper uberius ditaretur. Denique alia die, qua pallentes lucescere metuebant hi qui ope ecclesiae sustentabantur, et cum non minimis suspiriis exspectarent quid ageretur, Gundebaldus et Sigismundus reges Burgundionum, scientes quam alacer servus Domini ad opera misericordiae festinaret, antequam lux ipsa diei claresceret, tres naves, quas latenas vocant majores, plenas cum tritico direxerunt. Et omnes qui pridie incredulitate famis periculo metuebant, videntes quod Dominus servo suo nunquam deesset, gratias cum gaudio Deo in necessitate subvenienti maximas referebant. 9. Quodam igitur tempore, patricius Liberius insidiantibus Gothis, quos Wisigothos vocant, lanceae vulnere usque ad vitalia perforatus est. Et quia trans Durentiam periculum ipsum gestum fuerat, turbatis omnibus concurrentibus post percussorem, ille solus remansit. Periculo vulneris ipsius perterritus, et spe vitae suae desperatus, quantum potest homo, donec fiat exsanguis, prope non minus quingentos aut eo amplius passus in aliam ripam propriis pedibus transfugit. Sed cum ad locum Arnaginem, ubi homines vici ipsius occurrere potuerunt, pervenit, omnino sine ulla spe vel respiratione animae cadens jacuit. Haec enim pene omnis civitas novit. Tamen, quae dicimus, magnificentissimo viro ipso referente, cum lacrymis et grandi admiratione virtutes viri sancti cognovimus. Tunc, inquiunt, vir ille referebat nobis: Nihil mihi in supremum meum halitum aliud in memoriam venit nisi cum lacrymis proclamarem: Omnia remedia cessaverunt; domnum meum Caesarium rogate, ut mihi subveniat. Quod nos per eum qui missus fuerat, cum velocitate verum esse cognovimus. Nam dum in agro sancti monasterii sui aliquantum et repausare et ordinare aliqua voluisset, ibidem coeperat paululum remorari: et ecce subito qui missus fuerat, anhelans, venit suppliciter deposcens: Cito propera, inquit, domne; filius tuus ut ante obitum suum illum videns rogat. Et cum nullum sine medicamento poenitentiae de hoc mundo vir Dei voluisset recedere, illum praecipue sine hoc remedio non optabat abire. Statim etenim ad vicum Arnaginensem pervenimus. Ergo, sicut supra dixi, ea quae vir ipse mihi ex plurimis retulit indicabo. 10. Nam dum ita exanimis jaceret, ut non solum omnes reliquos suos, sed etiam nec conjugem nec filiam unicam agnosceret; tunc ipse cum sacramento dicebat, fuisse sibi visum, humanam vocem audisse, quae illi in aera [ forte aure] loquens dixerit: Ecce sanctus episcopus venit; statim ad ipsam vocem oculos aperui, et ipsum famulum Dei venientem cognovi. Sed ubi ad me accessit, manus illius, quantum necesse erat mihi, qui spem vitae amiseram, osculari fortiter coepi. Tunc ergo, ut credo, Deo mihi peccatori inspirante, byrrum ipsius domini mei apprehendi, et vulneri meo imposui. Sed cum ibidem paululum partem vestimenti ejus tenuissem, in eadem hora sanguis, qui penitus non desistebat fluere, ita deinceps cessavit, ut non solum sanitas, sed etiam virtus maxima mihi redderetur. Et si permissus fuissem, caballo sedens ad civitatem nitebar properare. Quod etiam apud nos, qui praesentes fuimus, verissimum esse constitit. 11. Igitur illustrissima femina Agretia matrona ejusdem viri, cum mulieris illius, quae extremam fimbriam vestimenti Domini tetigit, infirmitate laboraret, non dissimilis fide et devotione liberata est. Cum ad occursum ejus venissem, illa familiariter dignabatur meam parvitatem, infirmitatem suam ac si cum verecundia matronali prodens, coepit sub obtestatione Domini multis precibus exposcere a me, ut unum pannum de tesseliis illius, quem a nudo sui corporis habuisset, feminae deferrem. Cumque ego in cella beati viri dum essem, facile potuissem facere quod sperabat, timere tamen coepi ne unde illa sibi remedium petebat, ego peccatum ex furto incurrerem. Tunc cubiculario, ad quem vestimenta sancta pertinebant, id indicavi, quod aliquis pro fide tessellum sibi deportari postulasset. Pro qua re unum vetustum mihi ille dare non distulit. Domine Jesu Christe, gloriosus es in sanctis tuis, et quis similis tibi? Tu tamen promisisti quod si quis in te crederet, opera quae facis, et ipse faceret. Nam dum apud me jam servatur pannus ipse deportandus, cum sero factum esset, ea consuetudo erat, ut ei, antequam repausaret [ id est cubitum iret], tesselli adhiberentur calefacti ad focum, et aliis detractis adhiberentur. Exhibiti sunt, prout opus existimavit qui serviebat. Cui ille: Non istos, inquit, sed alios, atque illum et illum talem volo. Exhibiti sunt alii veteres. Non est hic, inquit, quem quaero, exquirens quod non consueverat, ut innotesceret, quod in spiritu praevidebat. Tunc nutibus ego et ille qui mihi dederat coepimus recognoscere quod servo Dei furtum nostrum non potuisset latere: ut perspicuum et evidens esset quod famulus tuus, Domine, nobis indignis de donis illis, quae ipsi tribueras, potuisset dicere: Tetigit me aliquis. 12. Tunc ego velut pro illa, quam tu, Domine Jesu, per orationes servi tui sanasti, ego, inquam, timens et tremens, quod factum fuerat coepi servo tuo fateri, dicens: Indulge, domne, egomet pannum quem quaeris habeo: filia tua. (Usque hic me loqui permisit.) Ille autem cum sibilo silentii: Tace, inquit: et cum grandi pietate apprehendens, adhuc etiam alium tessellum dedit mihi, et dixit: Vade, inquit, et porta ambos ad basilicam domini Stephani, et mitte illos sub altare, et ibi maneant, et unum, quem volueris, porta mane ad eam quae te rogavit, et alium mihi revoca. Sicut jussit indigno servo suo, feci: et tamen, cui portaverim, nunquam a me requisivit, nec tessellum repetiit. Cumque illa femina assidue exactrix esse non desineret, ut quod petierat deportarem, vidensque me eminus venientem, porrectis porro manibus, antequam darem, jamque raptura quod exhibebam, impetu obviam venit. Quae antequam de casula, sub qua ipsum pannulum ferebam, erigerem, rapere, quod fidei alacritate poposcerat, festinabat. Ego vero, cum protulissem ipsum tessellum, dedi ei, illaque sibi super vestimenta sua circa se posuit, prius tamen oculis admovens, cum et devotione deusculans, ut dignum erat, honorabat. Nec mora, statim adfuit, Domino tribuente, fidelis petitionis suae effectus. Et jam per vestimentum servi Domini habuerunt, quod et post transitum ipsius habere noscuntur. Denique ut solebat ipsa fateri, cum ipsum pannum ad pectus suum posuisset, statim, velut si qui solent aqua frigida respergi, ita omnia membra vel venae ejus etiam cum parvo dolore in obrepilationem suspensa sunt, ut corpus ipsius aliquantum horrore simul et tremore quateretur. Sed illico Domini misericordia adfuit, et fluxus qui erat discessit, et nunquam amplius ad ipsam rediit, impletumque est in ea: Vade, filia, secundum fidem tuam fiat tibi.

CAPUT II. Miracula varia per Sanctum patrata. 13. Factum est ut quodam tempore quatuor ei episcopi ad occursum venirent, cum quibus ad lucernarium [ id est vesperas] ad basilicam Sancti Stephani descendit. Cumque expleto lucernario benedictionem populo dedisset, egredientibus illis, mulier quaedam in salutatorio occurrit: quae tam horribilem infirmitatem incurrerat, ut die noctuque incessanter manus ei ita inter se colliderentur, quasi aliquid volventes. Quae lacrymabiliter clamavit: Domne Caesari, miserere infelicis; ora pro me, ut mihi manus meae reddantur. Illius ut erat consuetudo, in orationem cum aliis episcopis prosternitur. Cumque uterque surrexisset, inclinato capite uni de sanctis episcopis dixit: Jube, domne, rogo, signa manus mulieris istius. Qui obedientissime paruit, sed nihilominus praefatae manus mulieris solito volvebantur. Illa vehementius clamans, dixit: Domne Caesari, ad te clamo, te rogo, tu signa. Iterum in oratione procubuit, erigensque se, crucem super infirmas manus fecit. Quae statim steterunt. Mulier vero, Deo et viro sancto gratias agens, incolumis reversa est. 14. Nam ad oleum benedicendum competentibus diebus in baptisterio annis singulis veniebat. Et ingrediens cucumula, cum ad consignandos infantes sederet, parvuli illic pueri vel puellae a parentibus missi certatim currebant exhibentes vascula cum aqua, alii cum oleo, ut eis benediceret. Cumque hi qui deferebant contra se urceolos et ampullas, prae multitudine populi, comploderent, sonus audiebatur percutientium et videbatur: et tamen vitrum in quo benedictio servi Christi effusa fuerat nunquam confractum est. 15. Quodam alio tempore, dum dioeceses visitaret, et ad castellum quod Luco dicitur venimus, erat ibi matrona quaedam Eucheria [ al. Euthyria] nomine, quae ancillam suam offerens ante pedes ejus prostravit: pro qua ut Domino supplicaret, lacrymabiliter exorabat. Ille autem causam perscrutans, ut erat vir Deo plenus et in omnibus perscrutantissimus, quid infirmitatis haberet interrogavit. Dixerunt: Daemonium quod rustici Dianam appellant; quae sic affligitur, ut pene omnibus noctibus assidue caedatur, et saepe etiam in ecclesiam ducitur inter duos viros ut maneat: et sic flagris diabolicis occulte fatigatur, ut vox continuo ipsius audiatur, et eis qui sibi adhaerent respondere penitus non possit. Tunc omnibus qui cum servo Christi aderant poscentibus ut rei veritas appareret, videre petierunt. Permittente igitur ipso domno, sanctus Lucius presbyter et Didymus diaconus, qui eo tempore per parochias ambulabant, ad eam secretius videndam properaverunt, in quorum etiam obsequio perrexi. Si mihi fideles credunt, coram Deo dico, oculis meis vidi plagas, quas ante aliquos dies in dorsum et in scapulas acceperat, in sanitatem venire; pridianas autem et in ipsa nocte impressas recentes inter illas intextas, quas prius perpessa fuerat. Tunc iterum exhibita ante illum, ita turbatis oculis confusa et aversa ab eo facie apparuit, ut omnibus appareret in faciem servi Dei minime eam posse respicere. Sed ille capiti ejus manum imponens, benedictionem dedit; deinde oleum benedixit, ex quo eam nocturnis horis perungi jussit; statimque ita sana facta est, ut deinceps tentatio daemonis ad illam non reverteretur. 16. Alio vero tempore cum in dioeceses venissemus, infans annorum circiter octo clericali habitu degens in altario venit: ubi post praedicationem (quam non solum in civitate, sed etiam in omnibus parochiis, cum potuit, per se memoriter facere minime distulit), cum se de cancello ad altare revocasset, missam jam coeperat celebrare. Homo vero ipse graviter a spiritu nequissimo coepit vexari: nam tremore et spumis horribiliter quatiebatur. Tunc omnes terror non modicus invasit. Ille vero oculos in coelum elevans, preces ad Dominum pro recuperatione ejus direxit, et coepit iterum omisso illo ad missas faciendas se convertere. Tunc quidam presbyter Catarascensis Ecclesiae, Ursus nomine, infantulum ipsum ante pedes ejus projecit. Quod ille aegre suspiciens, ait: Parcat tibi, inquit, Deus, benedicte: istud aliorum opus est, non meum. Et licet ille propter humanam arrogantiam denegaret, non tamen servo suo defuit virtus divina. Statim ergo ubi ante pedes ejus puer ipse projectus est, sanus surrexit; nec unquam ad eum spiritus nequam rediit, quem etiam subdiaconem in ipsa ecclesia vidi.

17. Nam cum ad Citaristanam parochiam venisset visitandi gratia, cujusdam Novati hominis [ al., nominis] filia tam nefandum et novi generis daemonium videbatur incurrisse, ut si quando pedem extra ostium domus suae misisset, statim multitudo corvorum in faciem ipsius lacerantes irruebant, et illam tremore quassatam vel cum spumis volutantes, omne illius nudum quod reperissent corpus, hoc est faciem, cervicem, vel quidquid aliud invenissent, deturparent. Quae dum ad sanctum virum fuisset exhibita, usque ad basilicam quam ingressa est, ubi vir Dei erat, supervenientes corvos nos vidimus super eam volitantes. Non tamen jam vel tunc ausi fuerunt importuni irruere. Nam cum ante ipsum venisset, videns faciem ipsius deformiter laceratam, nobis secrete dixit: Nunquam isto genere diabolum insidiatum alicui vel legi, vel vidi, vel audivi. Tunc ante sanctum altare super caput ejus manum imponens, oleum benedixit, eique oculos et aures perunxit, cunctisque videntibus, per plateam ad domum suam sana reversa est; et per biduum, quod ibi fuimus, ad ecclesiam processit, incursusque ille deinceps ad ipsam nunquam reversus est. 18. Devoluto hinc tempore venit ad agrum ecclesiae nostrae, ubi et dioeceses sunt, quod Succentriones vocatur. Balnearia ibidem grandibus fastigiis constructa sunt: ubi si quis momentis singulis casu transiret, statim per nomen clamabatur: illico sibi ingentia saxa aut ante pedes, aut post se cadentia cum metu aspiciebat, caventes universi ne inde unquam praeterirent. Unde etiam monebantur omnes nescientes ne in illud periculum inciderent, unde praetergredi non audebant. Cum ecce vir Dei ibidem requisita [ forte requisitus] ad aliam ecclesiam pergeret, clericus, cui cura erat illius portare baculum (quod notariorum officium erat) oblitus est, in quo ministerio inutilis ego serviebam. Tunc loci illius incolae, cum eum invenissent, gaudentes dicebant sibi a Domino praestitum ut aliquid illius reperissent; mirantur et agunt Deo gratias, virgamque ipsam de pariete suspendunt; statimque effugatae sunt insidiae diaboli, et ultra nulli in loco nequissimum malum facere usque hodie adversarius ipse praesumpsit.

19. Accidit etiam eo tempore ut unus ex Galliis quidam Benenatus nomine, non opere, venerit, quique se deploraret cum nepotibus suis captivum esse. Habebat puellam parvulam, quam virili habitu induens, ad ipsum demonstrat, dicens: Hic nepos meus est, et mecum cum sorore sua, quae post nos huc properat, captivi detinentur. Tunc vir Dei dolens de captivitate eorum pro affectu quem ei Dominus ab infantia inspiraverat, illum qui puellam ipsam exhibuerat, et ipsam velut puerum credens, blande osculatur. Igitur accepta uterque redemptione, ubi applicuerunt, revertuntur. Post biduum iterum puellam ipsam, velut in habitu proprio ut amplius solidos acciperet, revocat. Hoc vero agebatur per suggestionem sancti viri Jacobi presbyteri, qui sancta simplicitate sua omnia illum in veritate queri insinuabat. Tunc et hujus puellae accepit iterum redemptionem. Nam quorum tunc sollicitudinis fuit cognoverunt quod ipsam postea exhibuerat, quam prius virili habitu ostentaverat. Quod cum indignatione sancto Dei non solum ego illi, sed etiam supradictus presbyter simul et cum verecundia suggerebant [ Barralis, suggerebat]. Tunc ille, ut erat circa peregrinos semper mitissimus et benignus, presbytero dixit: Noli, inquit, tu sancte irasci; tu bene fecisti peregrinum commendare; tibi pro bona voluntate tua redditurus est Deus mercedem. Et illi misello parcat Deus peccatum hoc, qui me fecit puellam osculari; et hoc praemium puella ipsa percipiat, ut, quia etsi indignum sacerdotem osculari praesumpsit, talem sanctimonialem faciat, ut alium virum nunquam osculetur. Sed quia futurorum arbiter Deus scivit illam sine dubio in virginitate perdurare non posse, ne servi Dei oratio irrita fieret, alia statim die de hoc mundo discessit. Haec Arelato ad basilicam Apostolorum, ubi ipse metatum habuerat, celebre acta noscuntur.

20. Alio vero tempore matrona quaedam in urbe Massiliense casu pedem sibi luxavit, ita ut per tempora multa pedem ipsum in terra ponere non posset; sed manibus sustentata servulorum suorum, vix ad ecclesiam duci poterat, validissimum sustinens dolorem. Sed quia multae sunt miserationes Domini, quando ipse voluit, causas effecit ut vir Dei ad civitatem ipsam ambularet. Audito mulier adventu ipsius, fecit se ad eum salutandum adduci. Quae accepta ab eo oratione et benedictione, nihil ipsi de causa sua praesumpsit suggerere. Sed regressa ab eo, ad sellarem ipsius appropinquari se permitti rogavit. Quae de supersellio, qui sellam tegebat, locum debilitatum fideliter tangens, statim pristinam sanitatem recipiens, tanquam si malum non fuisset perpessa, pedibus suis, nullo sustentante, incolumis reversa est, Domino usque in diem praesentem gratias agens. 21. Quodam igitur die (quod multi noverunt) hac in civitate cujusdam Joannis domum apprehendit ignis, vicinam virginum monasterio. Appropinquare igitur coepit, ut nulli dubium esset omnia ibidem concremanda. Turbatae igitur ancillae Dei, quibus exire foris non licebat, libros vel res, cellas [ forte sellas] et seipsas per cisternas jactabant, ubi Deo dispensante tunc aqua deerat, ne illas desperatio perturbaret. Currentesque praepositi monasterii, nuntiaverunt patri ipsarum, eo quod jam in proximo esset cellae suae. Ille festinanter egressus media nocte per murum ad locum veniens ubi flamma erat, orationi se prosternens [ pro prosternebat], ipsisque mandans et de muro clamans: Non timeatis, benedictae. Mox saeviens flamma virtutis suae dimisti incendium.

22. Nec hoc silebo. Quodam igitur tempore in Alpinis locis factum esse celeberrimum praedicatur. Dum cujusdam fines nobilissimi viri tempestas assidua perniciosa infusione contereret, cunctosque fructus loci illius vis grandinis devoraret, ita ut annis singulis nulla ibidem spes subsidii remaneret; cessitque iterum ut baculus ejus casu ibidem remaneret, de qua virga possessor ipse crucem fieri jussit, quam eminentiori loco fide armatus infixit, ut, veniente lapide, contrairet virga discipuli, crux magistri. Tantam ibidem Deus ob honorem servi sui dignatus est operari virtutem, ut ibi postmodum maximam ubertatem daret, unde repulerat tempestatem. Item quadam die domum Vincentii cujusdam comprehendit ignis, cujus solarium ex ligno factum flammae cedebat. Ille videns se nihil valere posse, quanta potuit velocitate ad ipsum domnum perrexit, genibus advolutus rogat ut oraret. Egressusque foras, crucem contra flammam fecit, quae continuo rediens, ita sopita est, ut nec signum paruisset in solarii tabulis.

CAPUT III. Alia miracula; cura instruendi discipulos, et quosvis ad poenitentiam hortandi; virtutes et visiones. 23. Retulit etiam nobis nuper quidam presbyter, quod ante aliquot annos, dum adhuc laicus esset, filia sua a daemonio vexabatur. Qui moerens et lugens uni ex amicis suis dixit: Quid faciam infelix, quod filia mea a daemonio vexatur? Melius mihi fuerat ut nec nata, aut certe mortua fuisset. Cui ille respondit: Noli flere, sed vade, duc eam ad domnum Caesarium, et offer eam illi secrete, ut curet eam. Ille vero nihil dubitans venit Arelato, et vadens occurrit ei, et prostravit se ad pedes ejus cum lacrymis, dicens: Domne, miserere misero mihi; cura filiam meam. Qui sollicite interrogans quid haberet, respondit: Daemonium. Dixit ei: Tace, et revertere ad domum tuam. Mane cum matutinae dicuntur, revertere et adduc tecum puellam ipsam, et matrem ejus, et observa [ id est exspecta] dictis matutinis in atrio Sancti Stephani; et cum secretum videris, veni ad cellam et appella. Ille vero fecit, sicut jusserat. Ipse autem secrete egrediens, et genua in terra figens, cum patre et matre puellae oravit, erigensque se signavit eam et dimisit sanam.

Iterum ambulans per plateam civitatis, vidit econtra in foro hominem qui a daemonio agebatur. Quem cum attendisset econtra, manum sub casula habens, ut a suis non videretur, crucem contra eum fecit; qui statim a tentatione inimici absolutus est.

24. Nam illud quam sanctum et dulce erat, cum per dies incessabiliter opportune volentibus, importune nolentibus, verbum Dei ingereret: cum jam sero pausare venisset, ut vel ipsius horae momento de Scripturis divinis et de instructione sancta non vacaret, aiebat ad nos: Dicite mihi, inquit, quid coenavimus hodie? qualia fercula habuimus? Nos tacentes suspirabamus, quia illuc intellectus noster ducebatur, quo ille solitus erat nos provocare, quod de cibo spiritali loqui volebat; et ideo nos interrogaret. Dicebat iterum: Scio, inquit, quod si sollicitus fuero quid coenaverimus, etiam et quid prandidistis [prandistis] retinetis. Si autem interrogemus, quid ad mensam lectum sit, non recordamur. Unde datur intelligi quia illud nobis, quod retinemus, dulciter sapuit; illud vero quod non retinemus, non solum saporem in palato cordis nostri nullum praestitit, sed etiam fastidium forsitan fecit. Et ingemiscens dicebat: O infelix oblivio bonorum, cui [ pro qua; alii, quia ] nihil infelicius! Et incipiens ab initio, quod lectum fuerat vel expositum, repetebat; nobisque misellis voce prophetica cum gemitu dicebat: Colligite, colligite triticum dominicum; quia dico vobis, non diu erit ut colligatis. Videte quod dico. Colligite quia quaesituri estis istud tempus; vere, vere quaesituri estis istos dies et valde desideraturi. 25. Quod etsi tunc abusive desidia nostra suscipiebat, jam tamen nunc venisse probamus, quod dixit. Illud propheticum in nobis impletum est: Mittam vobis famem in terra, famem, inquit, non panis et aquae, sed audiendi verbum Dei. Licet praedicationes quas institunt recitentur, tamen cessavit illa incessabilis vox quae implebat illud propheticum: Clama, ne cesses, hoc saepius dicens: Palatus cujuscunque cum verbum Dei fastidit, anima ejus febricitatur; cum ad sanitatem venerit, tunc esurit et sitit quod, dum infirmatur, repudiat et negligit. Nam illud dulcissimum et sanctissimum recinium quis verbis unquam valeat explicare! Sic, inquit, dicebat ad nos servus Christi: Coenam, inquit, jam ut potuimus expedivimus. Ab astantibus vero vel a cubiculariis suggerebatur (propter lassitudinem suam, quia respirare vix fatigatus valebat) ut se pausaret. Ille respondebat: Bene, inquit, dicitis. Sed exspectate modicum. Tunc cubicularii: Domne, quid dicis? Exspectat diu mensa, multum dicendo lassasti, et hucusque non tacuisti, jam paululum refice. Ille cum summa dulcedine iterum respondebat: Bene, inquit, dicitis; sed quia coenam expedivimus, recinium nullum facturi sumus. 26. Incognitorum conscius novit quod dico: quia Spiritus sanctus cum coepisset per ipsum eructare, omnium vitia ita replicabat, et flagellis eruditionis suae ita caedebat, et medicamentis divinis liniens, ad sanitatem sine ulla mora revocabat; tanquam spiritualis et sanctus organarius corda tangebat singulorum; ita ut exeuntes ab ipso, nobismetipsis de eo quod dictum fuerat, aliquantum resonaremus, dicentes: Hinc tibi, Deus, gratias unusquisque ex nobis referat, quia jam non retineo malefactum, nec furit animus meus contra illum fratrem meum: quia utique vera sunt quae servus tuus praedicat, et malo injuriam pati, quam in die judicii mihi iste sanctus in testimonio exhibeatur. Ille alius de superbia eadem dicebat, aliusque de invidia, alius, qui de quolibet vitio laboraverat, similiter dicebat; omnesque sani animo et relevati ad cubilia nostra, Deo gratias agentes, revertebamur. 27. Nam qualem vultum, Deus bone, plasmator sancte, qualem faciem, qualem personam quis potest unquam exponere? Nos vero desideramus in te, sancte Pater, doctrinam, formam, vultum, personam, scientiam, dulcedinem, quam specialem a Domino inter caeteros homines habuisti. Quam sancta fuit vita tua, quam purus et dulcis affectus! Domine Jesu, quanta ei dederis quis potest vei cogitare, non dicam verbis exponere! Nam cum ad benedicendos fontes procederet, sicut hi qui viderunt, et quae dico audiunt, testes ipsi sibi idonei sunt, quia sibi credunt. Quis enim unquam terrenum hominem eum esse in processione illa credidit? Domine Deus coeli, fiducialiter pro veritate dico, quia per istos quadraginta annos, quibus administravit, quicunque eum illa die viderunt procedentem, tanquam si nunquam ante vidissent, sic semper in oculis omnium novus apparebat. Resplendebat cum anima vultus ejus, quia revera vita ejus profectibus continuis sic crescebat, ut semper seipso fieret melior. Non immerito extrinsecus apparebat quod intrinsecus gerebatur. 28. Huic vero visitationes non solum quorumcunque sanctorum multoties ostensae, verum etiam, quod est super omnia, Dominus Jesus cum omnibus discipulis suis se in visione ei revelavit. Quod non passim ille jactavit, aut spiritu exaltatus est, sed uni tantum satis fideli personae sub sacramento, ut taceret, ita confessus est, qui coram Deo asserit factum fuisse. Verum etiam et ante biennium transitus sui cuncta praeparatio, quam percepturus erat pro omnibus operibus suis in coelis, in spiritu ei ostensa est, et dictum est ei: Laetare in Domino, quia ecce quae percipies pro servitio tuo. Et quia multa sunt adhuc satis et magna quae propter prolixitatem praeterimus, plerique hi qui nobiscum illa norunt, dolebunt nos procul dubio praetermisisse tam plurima, quae utique nobiscum sciunt. Quos, ut ignoscant rogamus, quia satis indecorum est et onerosum aut barbarum eruditis auribus diutius loqui praesumere; aut mutum, cum loqui non possit, velle amplius mussitare. Det Deus ut prius finem habeamus, quam de amore, de nutrimentis, de charitate, de praedicatione, de omnino sancta recordatione domni nostri sanctique Patris nostri Caesarii finem in animis nostris faciamus. Tamen quae etiam, antequam ista scriberentur, post transitum ipsius de reliquiis ejus acta sunt, pauca referam.

CAPUT IV. Miracula quaedam post mortem patrata; aetas sancti et tempus episcopatus; pia ad mortem praevisam praeparatio et beata mors; dolor omnium in ejus obitu et sepultura. 29. Chartarius publicus nomine Desiderius, cum multo tempore quartanis febribus fortiter ita urgeretur, ut etiam praevalida juventute careret; aquam unde corpus illud sanctum lotum est, paululum hausit, atque etiam ita sanatus est, ut non solum febris ipsa juvenem non repeteret, sed etiam virtus et robur pristinum in ipso, Domino annuente, rediret. Filius vero illustris viri Salvi, cum tertianis febribus satis graviter urgeretur, et, ut est studium talis viri, crebris potionibus huic infirmitati competentibus illum studeret mederi, nihil prorsus juvari potuit. Tunc ut Christianus: Curre, inquit, fili, et quaere aquam unde domnus episcopus lotus est, aut certe de vestimento suo reliquias lava, et bibe, et Dominus dabit sanitatem. Statim ut factum est, omnis febris, et quidquid incommodum fuit, ab eo discessit.

Filius etiam illustris viri quondam Martiani graviter febribus incommodis sic angebatur, ut etiam a medicis desperaretur. Ille vero, ut Deus inspirat propitius, quibus vult mederi, fide et alacritate coepit petere ut aliquid quod de vestibus famuli Domini erat, ipsi lavatum bibendum daretur. Tunc ad me, vel ad reliquos absentes, qui inde sibi aliquid reservarant, curritur; apud quempiam quaesitum, inventum, datumque est de vestimento quod exhibitum est, aquam ipsam sumpsit, sanusque effectus est, hujusque miraculi testis per seipsum existit.

30. Alias vero, eunte me per plateam, Francus quidam, jam totus frigore quartanae febris incurvus atque tremebundus, ante me ambulabat. Et cum velociter ire disponerem ego, quo coeperam, coepit post me clamare: Benedicte, si habes, da mihi de drapo sancti Caesarii propter frigoras [frigora], quia multis valet, volo bibere. Ego, qui velociter properare volebam quo coeperam, dixi: Si me exspectas, crastino do tibi quod quaeris. Ille vero ait: Ego hodie habeo diem, et jam totus tremo; quando te exspectare habeo? Tunc ego non otiose mihi illum in platea toties ante positum cogitans, dixi ad eum: Veni, juvenis, ego tibi dabo quod quaeris. Statim ambo redivimus; et cum in cella mea ingressi, manus uterque lavassemus [lavissemus], protuli linteum ex quo sanctum corpus dulcis domni [ al. add. boni] tersum fuerat. Tuli ego parvulam partem, ut darem ei; et ille Francus cum grandi furore [ al. timore] ait ad me: Tolle, homo, quid mentiris? Ego audivi quod ille Benedictus non linteum, sed pannos in usum habuerit, quod ego lavare volo, et de aqua desidero bibere. Tunc ego cum lacrymis dixi: Bene dicis, verum audisti. Sed hinc [ id est hoc linteo] corpus ipsius sancti quando transiit detersum est. Et ille: Da ergo, inquit, si sanus sim. Acceptura [ pro accepto linteo] itaque statim in eadem hora a Domino sanitatem sensit.

31. Sed quia beneficia orationum servi Domini, quae corporibus et animabus Christus per illum praestitit, omnino nulla lingua valet ut dignum est expedire, licet rusticitas meae eloquentiae quasi fatua resonet, quia nec peritus sermone existo, tamen cum sapientibus sermo est, pauca etiam testimonia magna sunt rerum emolumenta; sensus suos pro testimonio habent qui fideli mente vera dicta suscipiunt. Illud tamen non praeteream quod nuper in cella sua cessit, ubi corpusculum quievit, ex qua ad superna migravit. Dicentibus sanctis fratribus inibi capitella, ipsis praestantibus [ al. praesentibus], unus de cubiculariis, quos in obsequio habuit, dum cicindelem concinnaret, de manibus ei super lapidem lapsus est: qui nec versit [ id est versus est], nec fregit, nec exstinctus est. 32. Dum ergo hic evangelista, ut legimus, eximium summumque verbi opus opportune importune agit, dumque sacrum complet officium, adest Dei nutu, non tradente ipso, ut criminabantur Ariani, sed tamen jugiter exorante pro omnibus, cum tranquillitate et quiete in Arelatensium civitate gloriosissimi Childeberti catholicissimum in Christi nomine regnum, cum virtute mansuetum, cum severitate commune, cum humilitate conspicuum, sacerdotes Domini non terrore concutiens, sed veneratione constringens. in Galliis eminentius omnibus, in Ecclesiis cunctis aequale privilegio, celsitudine, civitatem humanitus recognoscens. De hoc ergo homo Dei refectus pariter et laetus despexit Ariomanitidas minas et crebras accusationes, falsiloquia, simulationes confictas. Vidit ergo et laetatus est, appositusque ad patres suos in senectute bona in Christi nomine plenus dierum. 33. Cum ergo crebro semianimem redderet ipsum conspectibus nostris infirmitas; et inter haec septuagesimum tertium gereret totius vitae tramitis annum, e quibus quadragesimum in pontificatu verteret circulus gyrum; animadvertit per spiritum imminere transitus diem, et inter non modicos quos patiebatur dolores, sciscitatus est quam in proximo esset beatissimi Augustini depositionis dies. Et cum imminere commemorationem ipsius didicisset, Confido, ait, in Domino, quod meum transitum non longe divisurus est ab ipsius; quia, ut ipsi nostis, quantum dilexi ejus catholicissimum sensum, tantum me, etsi discrepantem meritis, minime tamen reor distantia longiore depositionis meae diem ab ejus obitus tempore sequestrari: interea crescit additurque exitus Israel de terra Aegypti, id est animae sanctae de hoc mundo corporalis vitae migratio. 34. Jubet ergo se monasterio virginum, quod ipse fundaverat, sella famulantium manu gestari, quasi consolaturus anxias, quibus suspicio transitus sui abstulerat somnum, et cibum oblivio. Psalmorum quoque sono lacrymis intercluso, mugitum pro cantico, et gemitum pro Alleluia reddebant. Consolatis igitur compellatisque filiabus non alacritatem contulit, sed moerorem accumulavit. Etenim in promptu erat agnoscere jam migraturum esse ad divinam patriam pium Patrem. Alloquitur itaque primam, quasi more et dulcedine sua ultra ducentarum puellarum venerabilem Caesariam matrem, et consolatur, atque ad palmam tendere supernae vocationis hortatur; et ut teneant regulam quam ipse ante aliquot annos instituerat, monet; sicque etiam taliter easdem testamento suo, succedentibus etiam sibi episcopis, et reliquo clero praefecturae, vel comitibus, seu civibus per epistolas suas commendat, quatenus minime perferrent tempore post futuro laborem. Erat constitutio ipsius monasterii eo tempore annis plenariis 30. Dat ergo eis orationem et benedictionem, vale ultimum dicens, illis rugientibus, ad ecclesiam revertitur. Tertio namque die post sancti Genesii festum, id est VI calendarum Septembrium ante diem depositionis sancti Augustini antistitis, et post diem dedicationis monasterii sui cum jam, valedixisset pridie cunctis, imminente hora prima, inter manus qui aderant pontificum, et presbyterorum, ac diaconorum, beatam animam laetus emisit ad Christum. 35. Sancti etiam corporis vestimenta ita a diversis lamentantibus vel fidelibus populis pia violentia diripiebantur, ut assistentibus nobis presbyteris ministrisque vix potuerit vel a suscipiendarum reliquiarum patientia revocari. De quibus jugiter, Deo praestante, sicut superius dixi, infirmorum curationes creberrime celebrantur. Admirabile quidem gaudium fecit in coelis, in terris vero intolerabilem luctum reliquit; quem luctum non solum boni, sed et si qui mali viderunt, simul participarunt. Nam quis in exsequiis illis sanctus vel extraneus propter lacrymas psalmum cecinit? Sed omnes omnino boni malive, justi et injusti, Christiani vel Judaei, antecedentes vel sequentes voces dabant: Vae, vae, et quotidie amplius vae, quia non fuit dignus mundus diutius talem habere praeconem seu intercessorem. Sepultus itaque est in basilica Sanctae Mariae semper virginis, quam ipse condidit, ubi sacra virginum corpora de monasterio suo conduntur. Nos quoque fideli devotione et sedulitate debita veneremur in terris, cujus anima confidimus, gaudemus, et gloriamur, quod praefulget in coelis, ad laudem et honorem Jesu Christi Domini nostri, qui cum aeterno Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.


- LIBER SECUNDUS. AUCTORIBUS MESSIANO PRESBYTERO ET STEPHANO DIACONO; EX EDITIONE MABILLONII. Scriptor:Messianus presbyter