Jump to content

Vita S. Carilefi

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Carilefi
saeculo VI

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 74

SiVAbAn.ViSCa2 74 Siviardus V abbas Anisolensis Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus auctoris.

Constat veterum fuisse morem ut sui temporis viros per scripturarum suarum monimenta posteritati commendarent, eorumque dicta memoratu digna vel facta, aut litteris traderent, aut picturae committerent; vel certe aere, seu marmore, laborioso atque spectabili opere effigiarent, id studii habentes, ut quaeque ad sui notitiam utilia, vel cognitu digna, vel aestimarentur imitanda, eorum industria ad successorum suorum perducerentur notitiam, quatenus nec suo tempore indevoti, nec posteritati apparerent inofliciosi. Haec cum ita sint, nobis quoque verendum est ne militum Christi fortia facta atque imitanda tropaea, quibus in nostro saeculo emicuerunt, silentii carcere premamus, sed succedenti profutura aetati, vel mediocri stylo mandemus. Unum enim a pluribus Christi fortissimis praeliatoribus Dominus nostro attribuit aevo Carilefum nomine, cujus inclytam vitam, multorum utilitati profuturam, ipso opem ferente, suscepimus chartulae contradendam. Et quanquam tanto operi existimus impares, utpote quibus et tenuis adest facundia, et ingenii perangusta copia, satius tamen rati sumus vel exiliter dicere quae novimus, vel paucula, quam cum servo pigro et negligenti pro retenta Domini pecunia subire taciturnitatis stipendia. Dat etiam Dominus loquendi incitamentum, qui praecipit ora aperire, et ea ne elinguia remaneant, Spiritus sancti gratia promittit adimplere.

Ipse ergo nobis orandus est, ut qui servi sui adjutor exstitit ad bona peragenda quae praecepit, sit et nobis adjutor ad narranda quae in eo peregit, quo scilicet tenerior aetas cognoscens veteranorum Christi militum laboriosa pro Christo certamina, seu quae propriis laboribus adepti sunt praemia, veluti palaestrici agonistae certaminis fortissimi, oleo imitationis paternae peruncti, fortiores reddantur ad toleranda contra spiritales nequitias acerba discrimina. Quae singula ad Divinitatis gloriam referuntur, quae tantam meritorum famulis suis tribuit praerogativam. Corda etiam torpentia manu commonitionis suae, ut evigilent, pulsat, ut pudeat eos non imitari quos similes sui aliquando noverint, utpote quibus et caro ex eadem materia constiterit, et anima aeque a Deo cunctis bona inserta sit.

Sed quia invalidi reddimur, nostris exigentibus desidiis, ad eorum sequenda vestigia, vel narremus utcunque quae de eis miranda cognovimus, ut vel per hoc nos in sui consortium adsciscant, si operum quorum illi exstitere factores, nos inveniamur vel qualescunque narratores. Quod opus non aggredimur nostra praesumptione, sed sacrorum Ecclesiae praesidentium episcoporum jussione. Injungitur namque nobis ut jam dicti beatissimi Carilefi Vitam quoquo modo describamus, qui tempore Childeberti praeeminentissimi regis floruit, atque in castris sanctae Ecclesiae tanquam strenuus miles contra potestates aereas, clypeo fidei protectus, spicula doctrinae contorsit, fulmina miraculorum emisit.

VITA INCIPIT.

Principe itaque supra dicto et germano ejus Clotario rempublicam regni Francorum gubernantibus, ut se habet talium usus rerum, monarchiam regni sui in duo diviserunt; ita tamen, ut in amore germanitatis manente unitate, unusquisque eorum potiretur regni sui ab alterutro tradita portione. Movente etiam successionis amore, connubia studuerunt inire. Quorum Clotarius Radegundem natione Turingam, pietatis insignitam moribus, sibi ascivit reginam. Quae postea, exactis in ejus copula aliquot annorum curriculis, Pictavum petiit, atque in suburbio ejusdem civitatis animabus Christum desiderantibus semet spectabilem reddidit. Ibique, quantum sibi posse fuit, superorum conversationi propinquans, vocante hora mortalibus praefinita, terrae quod suum erat reliquit, animam autem consortio angelorum sociandam, quibus et diutinis laboribus se sociam praebuerat, misit. Iis quidem qui adhuc domibus luteis praesident, excubias sui corporis cum sudore relinquens aemulationis, angelicis vero coetibus admisceri festinans, mortalia liquit, et immortali Sponso, cui jamdudum conjungi ardebat, sese conjunxit. Inclytus vero rex Childebertus Ultrogodam meritis venerandam reginam sibi matrimonio copulavit. Quo tempore, praedictus Christi famulus Carilefus in Arvernensi territorio, parentibus secundum saeculi est dignitatem clarissimis ortus. Qui quanquam nobilitatis clarerent titulis, accessit tamen huic nobilitati animus clientelae devotissimus dominicae, quae eos, obumbrata saeculi dignitate, potiore donavit claritudine.

Susceperunt itaque sibi donatum Dei famulum, et tenerioribus quidem adhuc morantem in annis studiose nutrierunt. At vero appellente eo tempora quae studiis sunt habilia discendis, doctrinae gratia in monasterium, cui Menate vocabulum est, mittitur, ubi, Domino comministratore, et litterarum facundiam et sanctae conversationis suscepit normam. Videns namque ejusdem loci devotos Christi famulos, alterutrum in ejus charitate sese praecedere festinantes, et ut eum alius verbo, alius instrueret exemplo laborantes, ipsum vero tanquam bonam terram suscepto divini verbi fenore, quo centuplicatam redderet sementem. Nempe quanquam immaturitas temporis juveniles repromitteret annos, gravitas tamen interior lascivos compresserat motus. Et quanquam calleret intelligentiae sapientiaeque acrimonia, veluti ad omnia invalidus, humilitate magistra, a senioribus studebat expetere consulta; et quaeque ex eorum ore audiebat, veluti oracula sibi divinitus emissa, summopere studebat servanda. Interea, cum iis diu operam daret exercitiis, veluti in gymnasio exercitatus coelesti, cupiebat tandem aperto sese credere campo, et singulari contra diabolum dimicare certamine, eremiticam scilicet appetens vitam, in qua solus cum solo dextram consereret, et fautrice Divinitate hostem protervum humilitatis protereret armis. Haec eo intra se diutius volvente, et debita cum cautela qualiter sibi agendum esset deliberante, quadam die vir spectabilis vitae et per cuncta laudabilis, ejusdem coenobii monachus, Avitus nomine, ei collocutionis gratia adfuit. Erat namque isdem de quo sermo agitur vir, quanquam minus clarus secundum perituram saeculi dignitatem prosapia, meritorum tamen praeditus summorum praerogativa. Dum ergo inter se opportuna colloquia serunt et divini epulas verbi palato mentis degustant, codicem sancti Evangelii textum gestantem aperiunt, oblatamque oculis lineam, quae prima fronte occurrit, lingua recitant, mente pertractant. Erat namque hujusmodi: Qui plus diligit patrem aut matrem aut fratres aut sorores quam me, non potest meus esse discipulus, et non est me dignus. Coepere itaque veluti animalia munda cibum hunc dente discretionis terere, et quia se plus ad arduam conversationem haec verba sectandam admonerent commentari; ubi, scilicet, vacui parentum sollicitudine, alieni a cognotorum notitia, solo brachio intentionis coelestis sanctique desiderii vitia carnis libere possent conterere.

Itaque evestigio Petrum secuti apostolum, qui, voce jubentis audita, protinus, retibus navique relictis, Domini secutus est itinera, beatus Avitus claves cellarii secutus et itinera, beatus Avitus claves cellarii cum cingulo revinctas clanculo abbatis sui supposuit cervicali. Erat namque tunc temporis rei frumentariae apothecisque praepositus monasterialibus. Sicque tandem, ruptis deliberationum morulis, pedem a monasterio extulere, et destinatum iter corpore coepere. Emenso itaque non multo a monasterio itinere, Ligeris adiere fretum. Quod navi conscensa Christoque propitio facile transmearunt, et in suburbium Aurelianense devenerunt. Audita autem praestantissimi viri et Deo amabilis Maximini fama, qui in iisdem locis cohortibus monachorum in coenobio Miciacensi degentium praeerat, citissime ad eum visendum convolaverunt. Isdem namque praeclarus meritis vir Maximinus a Clodovei regis et reginae ejus Clotildis liberalitate fundum acceperat, in quo sibi suisque coenobium construxerat, et in eo spiritali philosophiae tunc temporis operam dabat. Qui ut sanctorum cognovit adventum virorum, et ardentem circa Dei culturam affectum, protinus eis et secum habitandi facultatem, et fratrum attribuit societatem.

Ipsi vero, nequaquam obliti suae propositum intentionis, haud retro aciem mentis retorserunt, vel tepiditati aut ignaviae manus dederunt; sed, tanquam evangelico manum imponentes aratro, mentis obtutibus ad bravium supernae vocationis intendebant, castigabantque corporis sensus a sinistris affectibus, ac studebant eos venustate sacrorum actuum exhibitionibus, studioque illis erat et opere sese reddere conspicuos et sermonibus salsos. Erat in eorum operibus videntium admiratio et in sermonibus gratiae oblectatio. Reddebat namque eos castitas floridos, fides invictos, mentis puritas simplices, splendor vitae laudabiles. Praeponebatur ab eis cunctis quae diligi possunt in dilectione Dominus, et propriae dilectioni nullo modo supponebatur proximus. Erat illis humilitas non modo verborum vel habitus, sed totus ipsorum veritate conditus erat actus, ita ut quicunque eos viderent, in eorum studiis velut pictura spirituali verba Domini picta putarent quibus ait: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me.

Interea vir piae recordationis Maximinus, ubi comperit eorum studia, circa theoricae anhelare appetitum, vitamque per orationum instantiam, vigiliarum assiduitatem, precum pernoctationem, ad supernum aspirare conventum, studuit ambos sacerdotali insignire dignitate, cujus voluntati divina provisione prosper cessit eventus. At devotissimi Christi famuli, nimio flagrantes amore, nec satisfieri suo in his desiderio cernentes, remotius sibi habitaculum judicarunt perquirendum. Ad quam rem non illos fluctivaga incitabat levitas, sed Domini excitabat voluntas, Christoque placendi inexplebilis cupiditas. Erat namque illud studii, ut quia annosum jam transegerant in coenobitali conversatione cursum, attingere anachoritale certamen mererentur, ne qua illis deesset perfectio, quam eis demonstrabat Patrum recitata lectio. Itaque ab eodem quoque loco pedem referentes, vastas expetunt Perthesi saltus solitudines. Quas peragrantes, inter opaca quaeque nemorum et lustra abditissima ferarum, obvium se tulit eorum conspectibus fertilis locus; qui tunc Piciacus dictus, at nunc vocabulo Cellae sancti Aviti cognoscitur insignitus. Sane ut amoena Divinitatis potentia in eorum cordibus uberrimum monstraret fluere sancti Spiritus rivum, eis fontem aperuit aquae viventis, ne qua illi qui gratia sancti Spiritus potabantur interius, necessitate gravarentur exterius. Quem fontem beatissimus Carilefus manu sua, ut aquae retentor esset, terrestri circumdedit aedificio, et hactenus ob amorem illius a devotis non ignobili tegitur operculo. Quem locum tanquam Domini provisione sibi delectum complexi, in eo stationem collocant, diesque complures in sanctae Trinitatis devotione continuant.

Cum vero et tempora eis divinis studiis mancipata in eodem loco protelarentur, et odor eorum notitiae atque operum circumquaque divulgaretur, fama beatissimi Aviti aures supradicti regis occupavit, probata veridica Salvatoris sententia dicentis: Nemo accendit lucernam, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Jussu itaque ipsius inclyti regis, et basilica in eodem loco fabricatur, opibusque regiis datur, nec non coenobium praeparatur, quatenus lychnus sanctae Ecclesiae nequaquam fulvis occuleretur in tenebris, sed cunctis sanctae Ecclesiae filiis sui radios spargeret luminis.

Beatus autem Carilefus (prout moris est sanctis viris prospera vitare, sinistra ob custodiam sui appetere) in iis charissimum sibi relinquens locis Avitum, carne ab ejus praesentia in interiora secessit eremi, cum tamen ei inextricabilibus esset devinctus nexibus animi. Neque enim Divinitas probabat duos sui exercitus inclytos duces uni debere praeesse caulae, cum pluribus uter eorum sufficere posset. Itaque, assumpto secum suo commilitone Daumero, conservoque itidem Gallo, pedem vertit in partes Cenomanicae urbis. Tandemque divertit in locum, veterum vocabulo Casa-Gayani nuncupatum, situm in parochia Labrocinensi, prope quem locum defluit Anisolae amnis, qui hactenus, nomen ipsius fluvii mutuans, eodem quo ille nuncupatur nomine, in quo multis admodum delituit diebus. Erat namque locus a cujuslibet accessu secretus, in altitudine eremi a viventium conversatione remotus, sed tamen terrae fertilitate jucundus. Reperit etiam inibi fontem vivaci vena fluvium evomentem, parietesque vetusti aedificii senio habentes, dignitatem tamen pristinam ipsius operis vestigiis protestantes. Obtulit se etiam ejus conspectibus parva vitis. Cumque haec singula lumine curioso perlustraret, inaestimabili suffusus gaudio, in terram sese protinus dedit, et misericordiae Domini, tanquam qui haec sibi praeparaverat, gratias reddebat innumeras, totis supplicans viribus ut qui ei praeparaverat locum, fructus quoque operarii coelestis sibi ibidem peragere praeciperet. Cumque noctis spatia orationibus occupasset, in crastinum cellulam habitationis sibi et fratribus suis intra parietinas supradicti aedificii vimine lento contexit, et hinc inde agriculturae operam dare inchoavit.

Itaque die quadam cum operi instaret coepto, vitemque repertam tanquam voti sui adjutricem circumfodiendo, et superflua quaeque resecando, excoleret, sudore laboris coactus, vestimento quod cucullam vocant exutus, quercui appendit. Inter haec autem avicula perexigua cujus vocabulum est bitriscus, dum singula quaquaversum (ut ei mos est) vaga pererrat, et juxta familiarem sibi consuetudinem intima quaeque quadam curiositate dictante perlustrat, vestimento se abdit, atque recedens ovum enixum reliquit. Carilefus autem devotus Christi famulus, opere diurno explicito, cum jam sol verticem axis declivior linqueret, et occasum tepescentibus radiis vicinum promitteret, vestimentum resumpturus arborem adiit, ovumque alitis reperit. Quo viso, inaestimabile gaudium cum admiratione mistum eum occupavit, totumque spatium illud, quo lucis abscessu umbrae terras tenuerunt, in laudibus divinis expendit.

Cum vero jubare suo Phoebea lampas jam mundum venustaret, et, suppressis caecae noctis tenebris, umbrarum densitate occultata manifesta redderentur, sumpto secum germano suo Daumero, beatum Avitum petiit, de his quae corde illius tegebantur consulturus, simulque et de loci inventi opportunitate perlaturus. Interea dum, ut moris est sanctis viris, multa multorum utilitati profutura inter eos vertuntur, venerandus vir, inter caetera et illud, quod ei evenerat, venerabili Avito retulit, explorare volens utrum ab eo quasi novum aliquod accidens audiretur, vel si quid hac re portendi posse videretur. Vir autem Domini Avitus se eis moveri confessus est, et quia non frustra nec casu id acciderit adjungens, ait: « O mi amantissime, et nulli postponende mortalium, Carilefe, insiste labori; non haec quidem qualiacunque promittunt, sed editus alitis fetus, magnos loci illius futuros portendit proventus. Scito enim multo majorem ejusdem loci futurum Dominicum gregem quam quem hic cernis nobiscum consistentem. Qui, tanquam optimi milites in exercitiis Domini vitam transigentes, post laboriosos carnis triumphos, a Domino immarcescibiles laborum suorum consequentur fructus. » Noctem itaque illam insomnem ducentes, totam eam Domini servitio dedicavere. Et nunc sermo erat eis de praesentis vitae institutione, nunc ad futuram remunerationem locutio percurrebat; modo immortalium spirituum consortio intererat, nunc autem sanctorum virorum documenta atque exempla, nunc item ad Psalterii modulamen dulci plectro mens docta, et ad suavem Domino sonum reddendum pulsabat. Iis itaque actibus, totius noctis opacae solati sunt tenebras. At fatiscentibus umbris, Christi miles Carilefus, repedans quo venerat, tugurio sese recepit dilecto.

Erat nempe, ut jam dictum est, isdem locus securus totius externi tumultus, et tantummodo feris eremique familiarissimis animantibus pervius. Namque earum adventu saepe visitabatur, ita ut quodammodo de eo proprie dictum videretur: Et bestiae terrae pacificae erunt tibi. Erat namque spectabile videre bubalum, qui in ea provincia difficilis est inventu, inter caetera animantia venientem ad eum. Et qui ante spissioribus sese locis tantum occulendum crediderat, tunc videres eum, omnis saevitiae oblitum, et depositis rictibus et feralis animi pervicacia, servo Domini mitem se et tractabilem praebere, atque in morem adorantis torosam cervicem inclinare, virumque venerabilem, submoto omnis timoris angore, belluam adeuntem, lento ungue setas inter cornua sulcantem, nec non collitoros atque palearia tractantem et illam veluti familiariter mulcentem. Atque ferus ille hoc contrectatu veluti benedictione donatus, praepeti cursu (uti ei natura dictante moris est) vastas repetebat solitudines.

Inter haec autem Childebertus Augustus, cum sibi juncta conjuge Ultrogoda omnisque comitatus frequentia, partes Cenomanicae urbis adiit, et in villam Madualis nuncupatam devenit. Nuntiaturque ei ibi consistenti bubalum in iis locis inusitatam bestiam haud longe in solitudine delitescere. Rex autem gaudio exhilaritus, jubet venatores suos praeparare quaeque erant necessaria bestiae capiendae, canum, scilicet, vim exacui, arcuum sagittarumque copiam sufficientem exhiberi, volens eum in crastinum venari; quae cum celeritate omnia peracta sunt. In crastinum vero, necdum caeca nocte aufugiente, interiora saltus petunt; et sicubi animantis vestigium perspiciant, mox ut sese lux repraesentavit, terram oculo curioso pererrant. Tandem itaque signa ejus itineris diu rimata reperiunt, et acres post eum molossos ad eum insequendum funibus absolvunt. Miser autem jam jamque capiendus ad sanctum Carilefum accurrit bubalus, et quasi cui quaquaversum fuga negaretur, Domini virum quasi singulare adiit refugium. Sane venatores indicia ejus itinerum sequentes, canum etiam latratui credentes, tandem devenere ad locum ubi Sanctus, cellula propria manu aedificata, habitabat. Ibi itaque sanctum virum, et post tergum illius praedictum astantem bubalum, veluti querulum ac trementem videre. Tunc vero, insolita rei novitate turbati, nec bestiam attingere, nec sancto viro aliquam molestiam ingerere ausi sunt; sed venienti regi et sciscitanti causam morarum atque ignaviam socordiamque illis objicienti, ita respondent: « En, inquiunt, uti peritia et industria dictante consuevimus, cuncta peregimus, bubalum ipsum reperimus, sed quadam eventus novitate perculsi sumus. Invenimus namque in quodam tugurio hominem nobis incognitum, propterque ejus habitaculum bestiam consistentem, mansuefactam immanem. Enim vero quia visum est nobis eumdem hominem Domini esse servum, utpote cui feralia subduntur animalia, nec ejus quietem ausi sumus perturbare, nec bubalum impetere. » At rex, ira permotus: « Eamus, inquit, ad locum de quo sermo agitur. » Euntes itaque pervenerunt ad locum, in quo Domini servus, bestia sibi famulante, Dominum exorabat.

Tunc rex, viso hoc miraculo, nequaquam Dei potentiam studuit in talibus venerari, sed, permotus indignatione, has increpando voces coepit emittere: « Unde, inquit, vobis, o incognitae personae, tanta praesumptionis superbia, ut mei juris saltum, nullo concedente, ausi sitis irrumpere, aut nostrae venationis dignitatem vestra importunitate vel in aliquo mutilare? At vero vir sanctus, nequaquam oblitus vocis Domini qui ait: Dum steteritis ante reges et praesides, nolite praemeditari quid respondeatis, ego enim dabo vobis os et sapientiam, cum summa constantia et humilitatis reverentia ait ad regem: « O rex bone, nos, quos hic vides, nequaquam despectus tui gratia aut conturbandae venationis lustra ferarum irrupimus et inhabitabilia loca occupavimus, sed ut familiarius atque enixius Domini occuparemur servitio, inaccessibilia hominibus loca petivimus, si quo modo placeat Divinitati ut, quia hic consortiis hominum secernimur, post lapsum mortalis vitae, in coelo consortiis angelorum perfrui mereamur. Rex autem, nimio felle suffusus: « Praecipio, ait, auctoritate nostra, et te et socios tuos hinc secedere, et ut deinceps nullus ex vobis hic inveniatur cavete. » Tunc venerandus Carilefus nec in minimo minis conturbatus regalibus, ad implenda praecepta sese vertit, et regi dixit: « Est nobis, inclyte rex, servis tuis aliquid vini quod parva vitis hic inventa atque exculta elicuit, petimusque serenitatem culminis vestri, ut aliquantisper ejus poculo indulgeatis, quatenus alacrius tam tua nobilitas quam et comitum tuorum ad palatium redeundi habeat facultatem. » Egit enim hoc ut Scripturae obsecundaret dicenti: Si inimicus tuus sitierit, da ei potum; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Porro princeps isdem nimio parendo furori, non solum carbones charitatis frigore restrinxit malitiae, sed equum suum calcaribus verberans, ut ad palatium rediret, iter arripuit.

Sed Domini larga misericordia et inexhausta potentia, quae humiles suos, fracta superborum potentia, exaltare consuevit, latissime quanti apud eum valeret qui despectus fuerat apparuit. Nam cum rex isdem, tumore inordinato distentus, iter in redeundo accelerare vellet, equus illius, stupore repentino captus, subito constitit, et licet hinc inde cruentatus, processum regi denegavit. Inter haec admiratio timori sociata omnes occupat, et quid facto opus esset cunctos cogitare compellit. Sed cum diu in iis haesitarent, unus illorum, qui prudentia caeteris praestabat, ita ad regem loquitur:

« Optime rex, si non me suspicio fallit, homo ille qui a nobis contumeliose tractatus, atque ignobiliter est compellatus, Domini est servituti devotus; cujus virtuti hoc praestitit Dominus, ut quia a te non ut decuit est tractatus, tibi quoque ad ea quae vis peragenda denegetur effectus. » Itaque celer ad virum Dei dirigitur nuntius, qui et de praeteritis veniam impetraret, et jussionem illius de iis quae agenda forent regi deferret. Qui citissime ad locum ubi vir Dei erat devenit; orantem eum invenit, et regis necessitatem exposuit. Devotissimus autem Christi famulus, haec audiens, Domini misericordiam se honorantem glorificavit, et regi ut ad se reverteretur humiliter praecepit, dicens: « Vade, fili, et dic regi ut revertatur. » Et quia sine benedictione recesserat ira permotus, accipiat a Domino, per famulum ejus, benedictionem, et ita revertatur ad palatium, submota omni laesione.

Itaque ipse orationi devotissime incubuit. Apparitor vero mandata suscipiens, quam celerrime ad regem revertitur, quem uti dimiserat immobilem, et spiritualibus vinctum reperit nexibus, et coram eo legationis suae verba deposuit dicens: « Optime principum, vir Domini, ad quem me tua censura ire decrevit, te ad se redire praecipit, et benedictionem ejus, qua te ipse irascendo fraudasti, ut accipias magnopere cupit. » Mirum in modum, mox ut verba servi Domini audivit rex armis terribilis, potentia singularis, comitatus frequentia pene inaccessibilis, ex quibus vinctus erat solutus est nexibus. Et qui voluntati Dei, quae in sancto Dei viro habitabat, contrarierat et contraeundo semet vinciri advertit, iterum ejus nutibus parendo, ab illis, quibus arctabatur, institis solutus, quod jubebatur implebat festinus. Itaque, absoluto equo, festine ad hominem Dei devenit rex dudum tremendus, modo tremebundus, et oculos, quos dudum, prae irae magnitudine, cruenta obsederat nubes, nunc abluebat cor contritum, lacrymas eliciens. Cervicem quam dudum superbia reddiderat rigidam, nunc humilitas reddebat curvam. Plantis itaque Sancti advolvitur, dextera pectus frequenter quatitur, reum se iterum iterumque fatetur, et ut a sancto viro indulgentiam pro his quae superbiendo commiserat consequeretur, moestus implorat.

Beatus autem Carilefus, amica sibimet humilitate commonitus, regem prostratum adiit humiliter et benigne erexit, devotissime verbis praedicationis instruxit, et ut deinceps talem levitatem imperaret commonuit. At vero princeps, iterum se vestigiis ejus submittens, loco magni beneficii habiturum se dicebat, si, beati viri munificentia, vino quod dudum nihili habuerat nunc potaretur. Ipse autem, qui animositati funditus renuntiaverat, et saluti regiae solummodo sibi providendum persuaserat, celerrime, quod precabatur, fieri jussit, dicens uni suorum commilitonum: « Ocius; frater mi, vinum huc deferatur, simulque calix, quo regis voluntati a nobis obsecundetur. » Quo extemplo allato, sanctus Carilefus manu propria calicem implevit, et regi poculum porrexit. Rex vero alacri animo quod offerebatur pro dantis dignitate potius quam pro sui sapore suscepit, et osculata manu ejus ori admovit, atque eo exhausto, Divinitati gratias retulit; quod etiam comitum ejus quisque fecit. Mirumque erat videre vas perparvulum in tantum exuberasse copiae magnitudinem, ut liquor ille viteus ubertim singulis propinaretur, nec tamen detrimentum inopiae, quousque omnes sufficienter biberent, pateretur. Sed patet non minoris fuisse meriti beatum Carilefum, nostri temporis eremitam, olim Elia atque Eliseo itidem eremiticis prophetis, quorum unus ex hydriae parvula farina, tam sibi quam hospitae suae jussit exuberari abundanter cibaria; alter vero ex pauculis hordei panibus centum virorum exclusit esuriem.

Igitur rege et comitibus ejus, quantum voluntas dictabat, vino exsatiatis, vasculo supra dicto nequaquam aliqua sustinente diminutionis dispendia, iterum pedibus sancti viri advolvitur, et deprecationem in haec verba profundit. « Certum habeo, virorum optime, te Domini inhaerere culturae, et Domini servum, Divinitatem vero tuarum in omnibus fautricem esse precum. Ideoque peto uti voto meo tuum praebeas nutum, quo, scilicet, fundi hujus Madualensis, quanta animo tuo sederit, accepta portione, coenobium Christo adjutore fabricare debeas. » Quam petitionem, licet vir Dei diutissime refugerit, tamen regis petitio praevaluit, et ut id fieret obtinuit. Nec tamen vir Domini ampliora spatia se suscepturum ullo modo consensit, quam diurno itinere sedens asino posset obambire.

Hoc rex impetrato, veluti magno donatus praemio, benedictione postulata et accepta, reversus est ad propria. Cumque illi regresso, et penetrale domus petenti jam dicta Deo devota occurrisset regina, per ordinem ei suorum eventuum texit historiam. Ipsa vero ad haec ita respondit: « Frater, magnam cordi meo haec quae auditu addisco, cum timore peperere laetitiam; timeo enim tibi, domine rex, ne quid hujus rei causa offensae apud Deum famulumve ejus incurreris. Congratulor tamen tuae saluti, quod prae multa benignitate sua Deus noluit in praesenti suas suique famuli injurias ulcisci. Oportet te operam dare iis quae ab eo didicisti, ne forsitan dissimulans, inobedientiae atque indevotionis arguaris, et leviora evitans, deterioribus plectaris tormentis.

Inter haec vero devotus Christi famulus, non uti moris est terrenis commodis inhiantibus, in eo exultabat, quod ei ruralium suppetebat copia fundorum; sed omnipotentissimae collaudabat munificentiam pietatis, quae unde pauperes aleret exsulibusque ac peregrinis solamen conferret, sibi attribuerat. Volens etiam divina clementia servi sui devotionem magis magisque in sui augmentare mulcendo clientelam, cum quadam die, coactis fratribus qui secum morabantur, agriculturae in praedio jam dicto insisteret, atque rastro terram verteret (deerat namque illis arandi copia), beatus Carilefus terrae glebam sarculo detrahens, thesaurum latentem detexit, eatenus mortalibus incognitum. Quo viso, fratres suos accersere studuit, et qualiter eos Domini misericordia consolaretur indicavit; pariterque ostendit, dicens: « En, optimi commilitones, attendite qualiter nostri misericordia Creatoris donis suis nostram exiguitatem nobilitat, cui parum est hominum nos beneficiis ditare, nisi et opes terrae sinibus hactenus abditas jam incipiat contradere. Referamus itaque illi gratias, eumque tota pectoris devotione studeamus laudare, utpote qui ea quae majora sunt, atque illi, ut sibi competit, servientium munera nobis contradidit, qui sumus membrorum ejus infima et contemptibilia. » Solo itaque prostrati, et diutissime sanctam Trinitatem in hymnis et laudum decantatione venerati, tandem assurgunt, et susceptum quem reperere thesaurum in oratorium quod dudum fabricarant transvehunt. Filius namque summi Patris Dominus Jesus Christus, cui moris est in luteis habitaculis degentibus suis famulis quae secutura eos maneant bona demonstrare, quo scilicet uberius in amorem ejus satagant ignire, et qui jusserat eis, per Evangelii oraculum, in coelis thesaurum manentem condere, dicendo: Thesaurisate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo exterminat, neque tinea demolitur, neque fures effodiunt et furantur, etiam terra consistentes, terreno voluit invitare thesauro, ut perpenderent cujus pretii esset coelicus, si tanti esse poterat humanus thesaurus.

Itemque et hoc quisquam forsitan nec minus digne miretur, quia dignitatem quam in protoplasti perdidimus transgressione, isti divinae obtemperando voluntati recuperare valuit, non quidem adhuc donatus paradisi habitatione, sed adhuc oneratus terrea gravedine. Scimus namque eumdem parentem nostrum tantae fuisse sapientiae, ut omnia ruris pontique atque aeris animantia ejus crederentur nutibus, et vocata illa obedientiam non detrectarent; et congrua sibi susciperent, eo imponente, nomina. Nonne reddita videtur haec sancto viro prudentia, cui didicit saeva obsecundare bestia? Et cujus rictus solent bene cordati viri fugere, nunc cernere erat, etiam famuli more, ejus adhaerere liminibus; et veluti discipulum assidue magistri limina terentem; moxque ut praecepta illius audisset, avia quaeque cursu petentem. Est etiam illud considerandum, quod imperiosa quae illi attributa est peritura potestas, isti etiam misericorditer contribuerit divina Majestas. Dictum est enim illis primis in origine creatis: Dominamini piscibus maris et volatilibus coeli et bestiis. Ideoque praecellentissimus Carilefus, quia eum qui regalia videbatur regere sceptra viderat ab humana discessisse dignitate, et potius cordi humano interiisse bestialem feritatem, non oblitus suae potestatem dominationis, freno orationum docuit eum irae limitem imponere, et de caetero se humane civiliterque tractare, ne de illo posset dici: Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis.

Inter haec vero, nec dignitatem isti video defuisse priscam, quia sicut colonis paradisi, omni suppresso laboris sudore, jussa est tellus proventum fructuum sponte ministrare, haud aliter beato viro parum quod habuit vini exiguitate oblata, didicit sese extendere ad multorum satietatem virorum. Nec mirum est sanctos viros ea quae alterius perdidere ignavia, propria recuperare etiam in praesenti laboris instantia, cum statuerit rerum Conditor ad eas sedes revocare illos carne solutos, in quibus sine aliquo sui status permanerent detrimento, nisi obicem se praebuisset praecepti transgressio. Et quia illi humiliando sese ardent divinas exsequi jussiones, aequum est non eos multari ea quae in transgressores lata est severitatis sententia; sed potius etiam in praesenti honorari divina munificentia.

Igitur vir Domini, quia tantis ac talibus se honoratum videbat beneficiis, magis ac magis crescebat in variarum virtutum exercitiis. Namque in eleemosynarum largitionibus semet liberalissimum exhibebat; in jejuniis promptum, in vigiliis strenuum, nec non in omni plenitudine virtutum operatorem se comprobabat eximium; ita ut quodammodo singulariter sententiam Davidico ore prolatam implesse videretur dicentis: Ibunt, haud dubium sancti, de virtute in virtutem, quousque hominem exuant, et Deum Deorum in Jerusalem coelesti videant.

Interea circa illius eremi quae sanctus vir tenuerat loca, quidam hominum rusticali opere tenuem sustentantes vitam habitabant, numero septem. Qui divino timore et amore inspirati, simulque rei novitate allecti, Dei famulum saepius invisere curabant, et necessitatem ejus, quantum sibi posse erat, sublevabant. Sed a viro Dei thesauri ex terrae visceribus sibi traditi aliqua portione fuerant donati, quo scilicet et propriam indigentiam ejus juti solatio temperarent, et aedificandi monasterii adjutores forent. Qui et promissionis suae memores, et ipsi quandiu mortalibus interfuere rebus, ea quae professi sunt opere impleverunt. Sed et nepotes eorum hactenus devotissime praedecessorum suorum exempla sectati, itidem actitare noscuntur.

Inter haec vero cum regina Ultrogoda Domini devotione nobilissima, certis nuntiis sibi deferentibus, viri domini vitae qualitatem addidicisset, cibi scilicet parcimoniam, sed et noctium insomnietatem, nec non et vestium vilitatem, sed et super omnia clarum in Christi famulatu ac perseverantem favorem (erat namque ei etiam consuetudo, cinere et cilicio corpus obvolvere, et, quando summa exigebat lassitudo quieti indulgere, nudae humo corpus supersternere), misit ad eum aliquos apparitorum suorum, ut suam voluntatem Domini viro significarent, loquens in haec verba: « Rumor, dilectissimi mihi, nostras occupavit aures, virum hunc venerabilem qui vicinum incolit eremum Domini esse familiarissimum, et ejus ori divinum patere aditum; unde peto ut ad eum cum summa celeritate properetis, meique desiderium animi patefaciatis, et, ut ei satisfaciat, instantia precum vestrarum obtineatis. Magnopere enim, si voluntati effectus detur, exopto ut vultus ejus perfrui merear praesentia, et animam meam divinae cupio commendabilem reddere clementiae per ipsius interventionem. Quod si precibus meis annuerit omnia fisci illius, in cujus parte resident, praedia ei attribuam, ut facultatem habeat quidquid de his voluerit agendi. »

At ministri nequaquam segniores dominae suae jussionis exsecutores ocius ad venerandum Christi famulum, voluntatem dominae suae aperturi, pervenerunt. Ipse autem parumper deliberans, tacite secum volvebat in hunc modum cogitationem. Unde, inquit, talia reginae, ut tantopere me videre exoptet diutinis chamaeleontis coloribus incultum, jejuniorum squalore horridum, rurali exercitio nihil aliud quam rusticum, pannorum vilitate deformem, prudentiae tenuitate degenerem? Novi certe, novi virulentam veterni hostis calliditatem, qua in paradisi amoenitate per femineam imbecillitatem fregit viri vigorem. Ideoque aequum est mihi cavere muliebrem aspectum, ne capiar ego laqueis inimici, incolens squalida eremi loca, si irretitus est suasionibus ejus ille qui paradiso fruebatur cum vitae jucunditate etiam collocutione divina. Itaque deliberationi cito finem imponens, nuntiis reginae ita refert: « Ite, inquit, optimi juvenum, et dominae vestrae haec mea verba referte. Si quid praevaleo, pro ea exorabo; certum tamen habeat, quandiu in corpore fuero, faciem me mulieris nequaquam visurum, neque hoc coenobium quod, Domino praecipiente, construxi, ingressui mulieris nunquam patebit. Neque enim decet nos, qui de Christi censemur familia, vendere nostrum mulieribus aspectum, aut pro capessenda terra inimico generis humani nostram prostituere animam. Ideoque animum suum ab hac intentione submoveat, et fisci sui partem cui libuerit attribuat. Quae consuetudo in eodem monasterio, Deo favente, hactenus manet inconvulsa.

Praepropere autem ad dominam reversi famuli, responsa sibi tradita retexunt, reginamque tristitia magna afficiunt. Nec tamen illa ultra rogare apposuit, ut faciem viri Dei cerneret, eo quod et sanctum virum inquietare pertimesceret, et per rationem satisfactum sibi judicasset. Ipse vero devotus Dei famulus adeo a cunctis judicabatur reverendus, ut operum suorum clarescentibus meritis, nullus ejus voluntati conaretur reluctari. Cernebatur namque vultus ejus angelico veluti nitens aspectu; et, secundum Scripturam, vultus indicabat mentem. Aderat illi morum temperantia aequa lance trutinata; circa exercitia dominici cultus animus devotissimus amorque inexhaustus; jam vero verba, quae diceret, sale sapientiae condita cerneres divinae, omnibusque communicare sui fragrantiam odoris. Haec omnia super fundamentum fidei Christianae in corde suo collocaverat, Christum adhibens structurae suae perpetuum fundamentum, qui est vera petra, super quem omnis structura stabilita crescit in templum sancto in Domino.

Erat ei interea circa peregrinos et exsules magnus dilectionis favor, ita ut non secus quam sibi haerentibus alimoniam subministraret, tegumentaque praeberet. Hujus pede coelestis desiderii compressus succubuit amor mundi, hunc tremuit hostis antiqui pene invincibilis astutia, decipulasque suarum sero gemuit transilitas nugarum: quia, scilicet, agonis certamen non propriae virtuti aliquid tribuens assumpsit, sed Christi fultus auxilio, et instructus exemplo, contra hostes ejus ipso duce militavit. Roborabatur namque in eo naturalis infirmitas carnis ardore intimo charitatis, imbecillitatemque corporearum virium solabatur copia spiritalium charismatum, simulque illud apostolicum hortamentum, quia Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; itemque: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Haec atque alia sacrae Scripturae documenta, tanquam sal spiritale, fluxa mundi gaudia atque saeculi pituitas ab eo exsiccabant, et ad semper mansura cor illius ignibant. Haec illius exercitatio, haec continuata contra diabolum exstitit decertatio, donec tandem optata quiete post laboris excursum a Domino ei frui concessum est, et operis sui recompensata remuneratio.

Dum igitur beatus Carilefus multis modis agoni insudaret, et pene infatigabili intentione sese avidus praeliator hosti protervo ad singulare quotidie certamen objiceret, agminibusque monasticis undequaque ad se confluentibus aemulamina suarum virtutum invictissima relinqueret, finis inevitabilis cunctis mortalibus ostium corpusculi ejus coepit pulsare, ut anima Deo dilecta diutissimis revincta catenis carceralibus, tandem libera servitutis rumperet vincula, et regi suo occurreret in gaudium ejus suscipienda. Acri igitur febre corpore praerepto, medullae ejus igne gemino perurebantur, et sanguinis unda per membra singula siccabatur; spiritus tamen, carnis infirmante vigore fortior reddebatur, et ad Domini faciem deprecandam, quo celerrime soluto carnis vinculo liberaretur, magis ac magis accendebatur, cupiens, secundum Apostolum, dissolvi, et cum Christo esse. Divinitas autem fautrix bonarum precum et rationabilium susceptrix vocum, ipsius preces benigne ad se admisit, et quod anxie petebat pie implevit. Denique resolutione jam vicina, cohortibus monachorum circum se astantibus, et quae ventura erat ei praestolantibus, paulo post futuram suam eis praedixit resolutionem, et, prout possibilitas permisit, ut sui memores essent, iis verbis admonuit: « Filioli, adest mei finis irrevocabilis hora, ideoque peto ut, vestri memores, memores quoque Christi, fidem rectam ipsi servetis, neque ulla commistione adulterina eam commaculetis. Obedientiam item charitati connexam vestro in corde et opere tanquam singulare Christi imitamen constituatis, ut non tantummodo poenas possitis evadere gehennales, sed etiam, Domino tribuente, percipere mereamini, veluti devotissimi milites, coronas triumphales. » His et his similibus documentis, tanquam ultimum vale fratribus dixit, et coelicum coelo collocandum reddidit spiritum.

Jam vero eo migrante, quae lingua explicet, quisve stylus percurrat, qui fuerit circumastantium dolor, qui pectoris anxii singultus, et crebris pulsati pulmonum suspiriis? Qualiter loqui volentibus, atque orare nitentibus, media interrumpens verba, locutionem interdixerit doloris magnitudo? Etsi enim gaudebant se ad coelos tantum praemittere patronum, nequaquam tamen ab eo sine dolore poterant divelli, cujus verbis consueverant adhortari, et imitamine in Domini amorem subinde augmentari. Corpori autem funebria impendentes obsequia, cum magna diligentia loculum praeparaverunt, et in basilica, quam ante obitum suum ipse aedificavit, terrae mandaverunt. Quem locum Dominus Jesus Christus saepissime, ad demonstrandum quem circa famulum suum habuerit favorem, mirandorum operum ostensionibus consuevit nobilitare. Neque enim vel ejus operis sinit brevitas, vel stylo sufficit facultas, enarrandi quot caeci post illius excessum ad illius sepulcrum receperint visum, vel debiles sanitati sint redditi, sed et daemones ex obsessis corporibus propulsi, nec non plurima sint mortalibus per intercessionem ejus a Domino collata beneficia. Sepultus itaque est totius boni speculum, Kalendis Julii, terra plorante, coelo laetante, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.