Jump to content

Vita S. Desiderii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Desiderii
saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80

WarLin.ViSDe 80 Warnaharius Lingonensisfl. 615 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

1. Quantae sint in electis ac praedestinatis Dei omnipotentis sacerdotibus virtutes, beatissimi Desiderii martyris, et pontificis Lingonicae urbis, cujus redivivo anni circulo festa de more solemnia celebramus, praeconia manifestant: cujus etsi gesta imperita loci rusticitas per ordinem publicare non valet; ipse tamen suis claris virtutibus Deo opitulante sese manifestare non cessat. Innumera enim sunt bonitatis ejus virtutum insignia, pauca tamen potest dicendo nostrae tenuitas facundiae ut condecet deflorare. Quanto namque praedictus martyr divino praefertur munere gloriosus, tanto magis dictator apparet ad narrandas ejus virtutes per ignorantiam fastidiosus. CAPUT PRIMUM. Irruptio Wandalorum. Martyrium sancti Desiderii et sociorum. 2. Tempore illo cum Wandalorum barbara et gentilis ferocitas ad Galliarum venisset debellandas provincias, et, devictis ac superatis Gallis, Galliarum etiam urbes infestatione bellica plurimum devastaret, et in rapina praedae crudelissime cuncta depopularetur cupiditatis instinctu; nutus Dei, eventus etiam rei atque itineris, gentem ipsam nefandam cum rege eorum Crosco ad civitatem Lingonas usque perduxit. Tunc vero beatissimus Desiderius in eadem urbe pontificali officio fungebatur, sacerdos virtutibus praestantissimus. Et licet opposito monte in sublime firma sit ex parte maxima naturalis expositionis munitio, et quadrarum lapidum studiose subjuncta compago muros ipsius civitatis efficiat tutiores, ad probandam tamen fidem praefati antistitis, et eorum qui gloriosum martyrium in sancta Christi confessione manentes, cum eodem adepti fuisse dignoscuntur; circumfusa Wandalorum multitudo urbem undique circumvallat et in obsidione perditionis a cunctis partibus civitas circumdatur. Nec mora missilibus, fundis, sagittis diversisque telis evertere moenia, acrius impugnantes Wandali, crudelitatis instantia perurgebant. E contra beatissimus pontifex Desiderius, cum suis sacerdotibus, vel caeteris civibus, de muro clamabat dicens: Christi servi sumus, Christum Dominum nostrum Deum vivum et verum colimus, qui universum mundum constituit. Nolite in nobis crudele scelus admittere, per quod Dei potentiam contra vos in iracundiam provocetis. 3. Sed quoniam Dei praedestinatione, martyrii praefinita dies advenerat; terror et metus inde simul cives omnes unus invaserat, nec se ultra ulla virtutis audacia defendere conabantur, sed retro redacti infra moenia fugientes, quo quisque pergeret ignorabat. Wandali vero praecipiti cursu irrumpentes, ruptis portis ingrediebantur moenia. Ast alii scalis appositis in muros diversa de parte ruentes ignes in Pergama submittebant; gladiis diversisque jaculis cives omnes impia caede prosternebant: nulli sua profuit aetas, nulli sexui vel aevo pepercit impietas: natos pendentes ad ubera cum matribus impia jugulabat crudelitas: unus gemitus et planetus morientium in totis moenibus personabat. 4. Denique beatissimus Desiderius antistes, in oratione positus invenitur, regisque cum caeteris Christicolis obtutibus praesentatur. Ille autem de perditione civium pastorali solitudine dolore repletus, pro se principem rogare noluit, sed ut pereuntibus civibus subveniret attentius exoravit dicens: Si pius es, jam parce, rector optime, precor, miseris civibus et a tanta crudelitatis caede hostiles manus tuorum ut compescas humiliter omnino deposco. Ad haec princeps barbarus immitis, naturali crudelitatis asperitate durus, eventu victoriae tumefactus, barbara locutione hoc sancto Desiderio despecta responsione narravit, quod beatus antistes nulla potuit intelligentiae capacitate cognoscere. Ideoque et quod prius sacerdos Dei precatus fuerat rex crudelissimus ignorabat. Obtulit se etiam pro suis civibus, cervice parata pius pastor ad victimam, ut cessaret de pereuntibus civibus vel aliquantulum jam ruina. Nulla rector impius permotus est pietate: sed crudelitatis perseverantia inflammatus, caput amputari praecepit sacerdotis: plures etiam Christianos eadem simul hora et eadem sententia interire praecepit. In totis namque Pergamis in Christi confessione perseverantes, eadem die diversa sunt passim caede prostrati. De cultu religionis interrogati, quicunque Christum confessus se dixit credere, nunquam in tota urbe potuit evadere. O urbs Lingona, quod tunc subito remansa desolata, de tuis civibus ingemiscis? habes inde magis quo exsultes, dum tantos eodem tempore pro tuo munimine conquisisti martyres. Pro nihilo temporale damnum tua reputes in censura quod lugeas; dum absque taxatione pretii, inde nunc habes et habitura es lucra sine fine mansura quo gaudeas Contristata es tunc incendiis, gladiis, rapinis, cum omni humilitatis exemplo in favillam redacta, unde nunc es exornata, illustrataque fortitudine et tutaminis suffragio praemunita, inde es et permanes in perpetuum prae caeteris urbibus gloriosa. CAPUT II. Percussor et rex punitis Sancti Desiderii miracula et memoria. 5. Tam praeclari Desiderii martyris beatitudinis initium et praecipuam perfectae dilectionis gratiam in effusione sanguinis sui, repentinis indiciis in persecutoribus ejus divina pietas patefecit. Percussor illico suus, amentiae sensu damnatus, impatientiae farore correptus, per moenia horribilibus vocibus clamans, cursu consito caput in portam civitatis impulit; et crebra percussione evacuatus cerebro, exanimis ibidem a paventibus sociis contemplatur. Auditis his timor et tremor hostium cunctorum animos stupentium penetravit, et paulisper ab effundendo sanguine cessarunt. Denique non post multum temporis Deus judex justus sancti sui Desiderii martyris vel caeterorum martyrum urbis istius ultione convictus in Arelatensis urbe Croscum principem suis tradidit inimicis. Qui captus et catenatus, tam diu diversis tormentis est diuturno tempore afflictus, quousque per crudelissimam assiduamque caedem ad mortis interitum perveniret juxta suum meritum. 6. Beatissimus autem Desiderius pontifex, ob praecedentem conversationem et boni operis studium martyrii condignam coronam promeruit, pro eo quod prius justus inventus est et probatus. Cujus vitae initium castitas, sobrietas eleemosynarum largitio, misericordia in pauperibus, pietas, morum probitas, patientiae aequanimitas, ac Deo ita acceptabilis in omnibus est repertus, ut ad coelorum regna, consociata militia multorum martyrum, acquisitione sua cum maxima beatitudine perveniret. In urbe sua sanctus pontifex dono martyrii praecipue locupletatus est, in eadem etiam urbe pro salvationum beneficiis cum caeteris martyribus veneratione est debita tumulatus. Praeterito tempore, quantum fuit a suis civibus honoratus atque dilectus, sepulturae suae locus manifestis declarare videtur indiciis, in tantum ut infra muros amor populi diffusus corpus ad tumulandum reciperet sacerdotis, quem eum pro bonitatis mansuetudine et sanctitatis constantia satis diligebat superstitem. Nam si quis ad ejus limina aegrotus advenerit, inde Deo opitulante revertitur confortatus; si moerore perterritus, sancti martyris obtentu inde confestim redit exhilaratus; si caecus, claudus, surdus, mutus, ab adversa parte vexatus advenerit, suam quisque ibi medicinam et remedia pristina sine mora percipit opportuna. 7. Inter caetera virtutum suarum insignia multiplicia, martyr in suo nomine non patitur impunitam ferre perfidiam. Nam si quis intra septa ecclesiae ipsius, invocato nomine Christi super ejus sanctum altare, sub falsitatis ingenio mendax perpetrare tentaverit sacramentum, ultione divina perditionis illico sententia condemnatur; fides per fidelem martyrem conservatur. Nullus ibidem, divina obtemperante gratia, in fallacibus juramentis nomen ipsius martyris invocare, aut memorare praesumit. O praeferendum beatitudine martyrem, qui tantum obtinuit apud Deum, ut ostendere possit post obitum, quod odit iniquitatem, et diligit veritatem, detestatur perjurium, condemnat mendacium. Hortatur pius pastor curam habens defunctus de ovibus, cives bonos, ut fidei integritatem pro aminarum suarum salvatione sine macula omnino custodiant. Detestatur malignos, perfidiam aemulatur, dat perditionis exemplum specialibus ut emendent. 8. Habetis denique sacerdotes illustres, primates, et omnis plebs Lingonici populi, praeclari martyris, caeterorum cui subjuncta est caterva martyrum, intrinsecus tutamen urbis egregium et praecipuam de eo custodiam civitatis, extrinsecus autem de tribus geminis fratribus martyribus singulare urbis praesidium ante positum, et civitatis maximum divinae remunerationis ornatum. Nimirum satis super est in laude hujus sancti Desiderii martyris de virtutibus amplius quod dicatur, sed fastidium generat auditori major si fuerit prolixitas dictionis. Nam ad confirmandam praeclari martyris testimonii veritatem, porta, ubi percussor pro admisso scelere reus impulsione capitis semetipsum peremit, nullum ab eodem tempore ingressionis viantibus officium praebuit, nec egrediendi ab urbe consuetudinarium aditum populis ulterius patefecit: sed saxis clausa, pro offensionis indiciis, damnata potius perseverat. Denique cum ipsius gladiator sacerdotis sacrum corpus truncavit in librum divinum ferventis ictus peraccessit apertum. Ubi multa quidem folia perforavit, divina tamen salvatione litterarum tramitem non contigit effusio sanguinis. Livor in libro certum beati martyris passionis indicium manifestat, et in nullo scripturae seriem legentibus perturbat. In utroque vivens testimonii veritas, et praesenti populo demonstratur, et venturo semper ad cernendum Dei ordinatione servatur dum ferro, aciem acuminis proprii, ad beatitudinem hujus martyris ampliandum, vel libri folia perforanda, habere concessum est, at divina verba, ibidem in litterarum monumentis inserta, violare propter martyris sui gloriam Domini omnipotentia non permisit; regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, virtus et potestas in saecula saeculorum. Amen.