Jump to content

Vita S. Eigilis

Checked
E Wikisource

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne PRAEFATIO AUCTORIS. (0383) 1. (0383C)Dilectissimo fratri et compresbytero suo Modesto Candidus, perpetuae pacis et beatitudinis optat in Christo salutem.

De caetero quoque notum facio tuae charitati, quod anno praeterito domnus abbas Rabanus, cum illi querebar quia non haberem quemquam mecum consociorum, cum uno in divina lectione disputando et legendo proficere potuissem, tale mihi responsum referebat: « Exerce, inquit, temetipsum legendo, (0383D)et aliquid utilitatis adde dictando. Nam dum ego ibidem, ubi nunc ipse moraris, quondam commanerem, librum prosa et versibus in laudem sanctae crucis divina gratia inspirante incoepi, atque fidelibus legendum studioso labore consummavi. » Hac igitur frater, licentia fretus, duos libros de Vita Eigilis abbatis nostri, dictando et scribendo Dei dono peregi: (0384C)unum prosa, alterum vero versibus explicavi: quos tamen ideo in unum corpus colligare rogabam, ut in rerum narratione alter alteri subsidia ferret. In quibus nimirum Ludowici serenissimi Augusti clementiam circa nos factam reverenter expressi, cujus commonitionem atque doctrinam, etsi ita ut ab eo prolatae sunt, ad integrum explanare nequivi; benevolam tamen voluntatem illius secundum legem Dei et sanctorum dogmata Patrum enodare curavi: (0384D)quatenus per hoc misericordiae bonum ejus memoria subolumque illius apud nos nostrosque successores in sancta oratione maneat semper. Hoc igitur opus, dilectissime frater, ad profectum et utilitatem legentibus, Deo donante, congessi, et tibi famulo Dei consecravi, ut sit in memoriam antiqui praeceptoris tui jugiter apud te. Vale.

INCIPIT VITA. (0385) 2. (0385A)Ex eo igitur tempore, quo me venerabilis Pater Eigil Vitam Baugulfichari abbatis nostri jam de ergastulo corporis absoluti intima exhortatione persuasit litteris explicare, ex eo me libuit benevolentiam, studium et gravitatem tanti Patris memoriae commendare.

3. Hic igitur vir parentibus ingenuis Norica provincia ortus, non longe post martyrium beati Bonifacii translatus est gratia servitutis Dei ad monasterium in silva Bochoniae constitutum, secus ripam fluminis Fuldae, ob cujus vicinitatem hoc monasterium usitato nomine Fulda nuncupatur: ubi martyr Christi Bonifacius sacro corpore requiescit; et vir venerabilis Styrmi cognatus ejus, de quo loquimur, eo tempore turbam monachorum dignis (0385B)conversationibus regere videbatur. Huic nimirum adhuc puerulus Eigil de patria transportatus, honorifice a parentibus praesentatur; quem paterna pietate blanditiis delinitum scholaecongregationi, ubi lex divina jugi exercitatione discitur et docetur cum summa industria, causa litterarum sociare mandavit: qui mox divina gratia ministrante in tantum proficiebat quotidie in meditatione scientiarum Scripturarum, ut etiam apes esurientes in colligendis floribus imitari videretur. 4. At vero non multis post haec evolutis annorum curriculis, confortatus in Dei servitio, fit monachus. Abbati suo videlicet charus et cunctae congregationi suavis; memoriam habens justitiae Dei, quam docuit eum Deus a juventute sua, ut annuntiaret mirabilia (0385C)ejus. Hinc etiam processu temporum, divina dispensatione promotus, ordinatur ab Lullo episcopo Moguntiacensis ecclesiae presbyter, qui post sanctum Bonifacium magnum et electum Dei pontificem ejus urbis episcopatum tenebat primus. 5. Interea primus Styrmi primus abbas et fundator monasterii Fuldae, quem sanctus Bonifacius praeceptor ejus eremitam suum vocitare solebat, morbo atque senectute lassatus coepit infirmari: qui etiam non post multo temporum intervallo, senex et plenus dierum, in pace migravit de hac luce temporali ad lucem, credimus, sine fine durantem. Cui namque successit Baugolfus Germanicus, ejusdem monasterii monachus. Hoc nimirum cessante (0385D)Ratgarius eligitur in patrem mira concordia fratrum: quo jamdecedente ob quamdam discordiam, quam seminaverunt inter eum et fratres illius membra (0386A)capitis omnium jurgiorum, surrexit statim cura et auxilium circa nos Ludovici serenissimi Augusti: cujus etiam cor nostra miseria adeo commoverat, ut diceret se tantum doloris nunquam expertum, excepto eo, qui ei acciderat ex morte beatae memoriae Caroli genitoris sui. Hic igitur misit nuntios suos Aaron et Adalfridum cum sociis ipsorum, monachos scilicet, occidentales, qui nos in tentatione temporalis miseriae consolando sublevarent; et, si quae de regulae institutis apud nos aut incoepta, aut dilapsa fuissent, fraterna dilectione praemonendo corrigerent. 6. Eramus quidem multo tempore in coenobio degentes vitam quietam sub eorum magisterio, addito praeposito, decanis ab eisdem constitutis. Postmodum (0386B)namque congregatio fratrum inito consilio cum Aaron et sociis ejus, miserunt Adalfridum unum ex eis, virum (ut nobis videbatur) bene morigeratum, et cum eo fratres nostros ad imperatoris clementiam, si forte dignaretur quid indignis de abbatis electione praemonstrare. Quibus sane clementer susceptis, electionem concessit; et, ut esset eadem electio secundum regulae auctoritatem, satis evidenter edocuit, saepe commemorans austeritatem indiscreti pastoris. Cum autem reversa esset haec eadem legatio, et intrasset monasterium Fuldam; congregatis Fratribus Imperatoris mandatum exposuit hoc modo: « Fratres, Ludovicus serenus Augustus remandavit vobis salutem: electionem vero quam petistis, hilari vultu perdonavit. Insuper etiam (0386C)hoc frequenti admonitione repetivit, ut hunc talem, si quis sit, in hoc opus eligatis; qui vobis secundum Deum et sanctae Regulae auctoritatem velit esse pater, et possit. » His autem fratres auditis sermonibus proni adoraverunt, gratias agentes imperatori. Postea vero a senioribus persuasum est cunctae congregationi, ut hoc negotium precibus altis Dei dispositioni commendare studerent, et invicem colloquendo et disputando semper ad ejus referre voluntatem. 7. Hinc tamen interea quaestione suborta, facta est non modica dissensio, sicut saepe fieri solet in turba diversae voluntatis: quae tumultuando et fluctuando non valet, nisi unitati acquiescat, portum (0386D)capere veritatis. Crescebant namque inter fratres alternatim sermones, procedebant in publicum verba, saepius in abscondito murmuratio: quidam hunc, (0387A)quidam vero illum sibi praeesse contendunt. Quem una societas appetebat, altera denegabat; et in omnibus his confabulationibus semper ad exemplum amissi abbatis austeritas versabatur, quem non tam sua quam adulatorum et accusatorum subvertebat nequitia. Quidam autem Fratrum, de nobili genere abbatem sibi creare conati sunt, dicentes: « Si hunc suscipimus, defendit nos contra comites et potentiores nobis; quin et imperatorem nobis sua dignitate propitium facit. Scitis quare? quia habet in palatio generositatem. » Hujus itaque assertioni alius obviabat, dicendo: « Quiescite, fratres, ab hac alta et generosa electione, quia infirma mundi et contemptibilia elegit Deus. Infirmitas namque in Deo innocentia est, ignobilitas autem humilitas: (0387B)nam innocentia sine Deo infirmitas aestimatur; et humilitas non propter Deum ignobilitas judicatur. Tali etiam, non dico nobilitati, sed ignobilitati si colla subjicimus, quo nos vertimus, si aversus fuerit a nobis opprimens nos? si ei humiliter suggerimus ut quiescat, fortasse majori commotus iracundia, non quiescit, quia confidentiam habet in propinquis. » His quoque hoc modo altercantibus, alius quidem propius sedens affirmabat, satius eligendum patrem doctrina pollentem, alius juvenem, alius mediocrem. E contra vero alii retractantes dicebant: « Si doctum et nimis eloquentem promoverimus, et postmodum sanam doctrinam postponens, iracundus et obstinatus contra praeceptum veritatis fuerit effectus; quid faciemus? scit enim multiplices syllogismos, (0387C)et deprimit nos, cum austeritate pauca sibi suppliciter suggerentes, licet justam habeamus querelam; aut forte (quod timendum, quin et dolendum est) si ejus obstinationi paululum necessario responsum dederimus, ita dixerit: Quare contenditis mecum, cum regula prohibeat uti monachus cum abbate suo non contendat? et sic cum voluerit, et quotiescunque voluerit, necessariam suggestionem dicet esse contentionem; ac per hoc, fratres, omnia tuta timentes formidamus, et nescimus quo nos vertamus. In multis siquidem rebus conterriti sumus: quia, ut vulgo dicitur, Homo ustulatus ignem timet. Nonne igitur ista, quae protulimus, ita nobis jam fuisse vel deinceps fieri posse videntur? Nonnulli igitur ex nostris, quos bene fraternitas vestra novit (0387D)ex nomine, sub praetextu alicujus utilitatis ad alia monasteria propter quamdam parvissimam responsionem necessariae dictionis in exsilium transmissi proprio loco privantur, et (quod eo siquidem tempore dictu et visu miserabile fuit) senes atque decrepiti absque ulla miseratione ad diversa loca trahebantur inviti. Scitis, fratres, si haec ita sint? Scimus sine dubio, quia scitis, nec vos horum quidquam latere potest, quorum notitiam longo tempore penes vos habuistis. » Sic et sic, frater Modeste, quaestio suborta versabatur; et sic de hujusmodi personis diversa sentientes dicebant. Sed nec quidem aberant in hac permutatione verborum coaetaneis consocii, (0388A)hoc modo, licet in angulo, susurrantes: « Si te vel te nobis praeficimus, die nobis, oramus, in veritate, si velis tunc nobis facere bene: putamus sane, quia velis, et facias; tu enim nesti, cum quali tribulatione corporum et animarum periculo, degebamus simul in hoc monasterio sub abbate litigioso; ac per hoc credimus, quia nostri misereris. Scis enim ubi ille errabat, et in illam partem non declinabis. Foedum est enim apud te, ut postmodum id facias quod antea in odio habuisti; et qui alium quondam in primatu constitutum vituperabas in multis, in eodem primatu postmodum in eisdem reprehensibilis inveniaris: ac per hoc maxime, quia nunc nobiscum detestaris, reprobas rectoris tui et judicas actiones. Quid dicis ad haec? fortasse nobis omnia bona pro (0388B)tua possibilitate promittis? sed cum electus fueris ad hoc magisterium, quod optamus; timebimus nobis, ne quando eveniat ut obliviscaris fraternitatis et humanitatis tuae circa nos; et efficiaris, ut leo, more prioris, in domo tua evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Nosti quoque infirmitatem morum et corporum nostrorum; nec te quidquam latet secreti nostri: quapropter maxime suspicamur, si alienatus fueris a nobis, ut ungulas nobis detractionis in dorsum ponas, et prava juvenilium actionum suspicione nos deridendo confundas. » Talis quoque fuit confabulatio diversarum mentium: et taliter pervagatio cordium procedebat in publicum. 8. Erat igitur eo tempore fratrum nostrorum turba (0388C)valde confusa, nec ullum adhuc inter fratres simplicitatis apparuit documentum. Factum est autem cum haec orta dissensio finiretur, extollens vocem pars prima patrum saniori consilio dixit: « Oremus, fratres, in primis omnipotentis Dei bonitatem, ut secundum voluntatem suam audiat nos deprecantes; et ut nobis ea concedat postulare quae ipse nobis expedire cognoscit: quatenus secundum voluntatem ejus orantes, salvari mereamur per eum, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. » Post hanc igitur sanctam et salubrem patrum doctrinam, expleta oratione, fratres congregati consederunt in unum: quos etiam iterum pars prior seniorum tali locutione roboravit: « Confidite, inquit, fratres, confidite, et sit vobis in (0388D)Deo cor unum et anima una; nec quisquam vestrum propter amorem Dei et proximi, quid sibi soli utile sit, sed quod multis, quaerat: ut in hac dilectione discipuli Christi nominemur et simus. De caetero quoque inspirante ac demonstrante Spiritu sancto visum est nobis, si vestrae placuerit voluntati, quod pater Eigil propter aetatis suae maturitatem, imo etiam et gravitatem morum suorum, congruentius conveniat in locum ministerii hujus, de quo sublatus est ille, qui nobis ante praeerat. » Quo dicto, statim universa multitudo monachorum consensit consilio eorum et actu: quamvis pauci propter constantiam mentis illius de hac conventione claudicarent, timore (0389A)correpti. Erat enim constans et bene cordatus, duri cordis, et indisciplinatis durus; mitibus vero et bene morigeratis, ut in melius proficerent, mitis: eratque hilaris facie, laetus mente, discretus in opere, consentiens in utilitate. Accusatorum nugas et frivola vaniloquia audire non consentit, sciens se inde magis turbari, quam jucundari. Suspicionem prorsus menti suae quietis amator non permisit dominari: neque angulosis vir simplex delectabatur insidiis. Noxia quaeque vetuit, sed maxime furum commissa persequebatur, et aperta mala reorum constanter agendo damnabat. 9. Postquam vero, ut dictum est, juniores super abbatis electione cum senioribus concordati fuerant, rogabatur Eigil a fratribus manifeste, ut regimen et (0389B)curam illius monasterii suscepisset, sibi ad praemium, fratribus vero ad exemplum; utrisque autem in commune, divina gratia praeveniente atque subsequente, ad perpetuam sanitatem: quo nimirum multimoda narratione reluctante, consolabatur eum blandis sermonibus concordia Fratrum. « Noli, inquit, timere, pater, quia parati sumus fascem hujus laboris tecum sponte sufferre; et non dimittimus te sub tanto pondere sudasse solum, maxime si nobis modo in hac necessitate spontanea voluntate succurris. » 10. Vix igitur precibus fratrum superatus suscepit saltem cum magno timore impositi sibi regiminis curam, manifeste pronuntians, quia fugam tanti laboris pro humana laude non fecerit; sed quia (0389C)senectutis et infirmitatis suae causa tam difficilem et arduam rem declinare curasset. 11. Non multis igitur post haec evolutis diebus, pater iste noviter constitutus, et Aaron presbyter primus ex monachis occidentalibus, turba fratrum comitante, imperatorem adierunt. Quibus sane misericorditer salutatis, his sermonibus allocutus est eos. « Vos igitur, patres, fratres et dilectissimi filii mei, scitis, scio et ego, novit etiam pene totum regnum meum, quanta pericula vos circumsteterunt ex tempore beatae memoriae Caroli genitoris mei usque huc. Sed quia nunc divina miseratione salvati estis, erigite corda vestra in Domino, moestumque metum hujus tempestatis et diras mentium vestrarum (0389D)secludite curas. Conversationem vestram secundum Dei timorem et sanctae Regulae auctoritatem componite; ut in ea permanentes haeredes sitis regni Dei. Si enim suscepistis minimam inchoationisRegulam, et in ea confidentiam habuistis, juxta promissum beati viri Dei Benedicti, vitam perpetuam vos adipisci; quare neglexistis tantum bonum, dimittentes propter unius conservi obstinationem locum vestrum et legem? Quis vos fascinavit in tantum veritati non obedire? Putabat enim quandoque pater meus nuperrime nominatus, arbitrabar et ipse in (0390A)imperio natus, si legem vestram atque institutum vobis infringere voluissem, quod absit, mihi assensum minime dedissetis: nondum enim usque ad sanguinem restitistis. Turpe est propter unius minas legem veritatis et locum sanctum tam facile dimittere: cum plurimi sanctorum pro lege Dei sui certarint usque ad mortem, et a verbis iniquorum non timuerint. Quare hoc fecerunt? quia fundati erant super Christum firmissimam petram. Vos igitur, fratres, habetis notitiam divinarum Scripturarum, habetis praecedentium exempla sanctorum Patrum; tenetis praeterea Regulam vobis specialiter institutam: in quibus sine dubio vos ipsos quasi in quodam speculo considerare potestis, quales sitis, et quo tendatis. Quaecunque enim, ait apostolus Paulus, (0390B)scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV). Nam prima legis in monte Sinai ordinatio haec ad Moisen data est: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua, et ex tota anima tua: secundo proximum tuum sicut teipsum (Deut. VI). Vacat enim dilectio Dei, nisi subjungatur et proximi. Plenum ergo praeceptum est veritatis, ut maneat in sensu individua regula charitatis. Cura ergo disciplinae monachorum perfecta dilectio est, haec vinculum charitatis et pacis exhortatur sine avaritia. Igitur in dilectione sincera modus sufficiens est praesentibus, et qui invicem diligunt, filii regni vocantur perfecte invicem (0390C)diligentes. Ipsi sunt qui manducant panem in regno Dei; sine macula vivunt, et alieni a ruga discordiae. Studete igitur, fratres, complacere Deo, conversationem spiritalem habentes, divina mandata ejus conservantes. Cum sapientia legis praecepta in tenebris cordium vestrorum sint: nequidem amplius aliquid sapiatis, praeter id quod simplicitas affirmat Scripturarum Dei. Multi enim aliter de Deo sentientes exciderunt a dilectione Dei et proximorum suorum. Dissensiones, si quas habetis inter vos, projicite ab invicem, scientes Deum non esse seditionis sed pacis. Ignoscite invicem et dimittant singuli juxta praeceptum Evangelii debita fratribus suis, et tristitias ac simultates: et si quid est jurgii, a choro sanctorum abigatur. Liberate corda vestra timore Dei, (0390D)ut fugato mendacio dominetur veritas, et cessantibus bellis pacis tranquillitas redeat, ut in ea ambulare possitis coram Deo et hominibus. Omnes aequaliter, moneo, diligatis in Christo, ut serviatis Deo et concordiae, et non concupiscentiis variis oculorum vestrorum, et tumentis scientiae fraudulentiis carnisque vitiis, e quibus oriuntur schismata, contemptus legis Dei, contentio, malae cogitationes, quae igne iracundiae bullientes, quasi aqua erumpunt foras, et dispumant in corporis voluptatibus. Propter peccata siquidem homines famem, pestilentiam, (0391A)mortalitatem, bestias perpessos esse Sapientiae liber manifeste proclamat: quibus nimirum incommodis ab initio mundi usque nunc humanum genus desudasse dignoscitur, et maxime nunc; quia, ut Apostolus ait, instant tempora periculosa, et sunt homines se ipsos amantes, et coacervantes sibi magistros secundum desideria cordis eorum (II Tim. IV). Quod nefas non mediocriter in quibusdam monasteriis neque latenter, sed patenter et infeliciter regnare videtur, cum quilibet potentiores in congregatione personas sibi consentientes praesumptuosa contentione abbates ordinare conantur, quatenus illis dominantibus ipsi pariter omnium dominentur, cunctaque monasterii ministeria eorum tantummodo, qualecunque sit, consilio disponantur. Ex his nimirum (0391B)nascuntur praesumptiones in socios, indignationes, judicia injusta, consilia mala, accusationes caecae, susurrationes et caetera mala quae monasticae vitae probantur inepta. Hinc quoque prorumpunt animositates, contradictiones, inimicitiae, murmurationes assiduae et caetera noxia, quibus irretiti periculo subjacebunt. Sed his ita ubicunque sint manifestatis, currendum est et agendum omnibus in Christo fidelibus, ut zelo justitiae corripiantur auctores dissensionis; et tollantur de medio fratrum qui eam operantur, secundum Apostoli praeceptum dicentis: Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V), donec digna satisfactione ab hujuscemodi morbo sanentur. Haec igitur omnia, fratres mei dilectissimi, vobis ad cautelam et salutem animarum vestrarum, prout potui, (0391C)diligenter explicare curavi. Idcirco etiam, fratres, estote prudentes, et in hac electione vestra mentis intuitu vigilate, ut sit secundum Deum et sanctae Regulae institutionem. Quia si quis, ut ait Cassianus (Inst. lib. II, cap. 3), regularibus institutis sub seniore non fuerit eruditus, nunquam poterit ullo modo fratrum congregationem praecedere: quia quid minoribus obtemperaturis imperare oporteat, obediendo non didicit, nec quid minoribus tradere debeat, seniorum prius assecutus est institutis. Nunquam poterit salutaria praecepta audientibus discipulis dare, nisi qui prius universis virtutum disciplinis fuerit eruditus; nam alios bene regere, summum donum et gratiam Spiritus sancti verissime Patres nostri dixerunt. Praeterea vero singula haec mala (0391D)sunt, ut beatus papa Gregorius in Libro Pastorali commemorat, quae a subditis saepe in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur: quia et omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsimet sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt rectorum suorum actiones judicant, et si ipsos regimen tenere contingeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit, ut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam is qui subjectus est, hoc, cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectus arguebat; et pro eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltim quia judicavit, erubescat. Sed neque hoc praetereo quod (0392A)idem papa in eodem libro commemorans ait de inani timore quorumdam praelatorum. Saepe, inquit, novimus quod plerumque qui praesunt inordinatum sibi metum a subditis exigunt; et non tam propter Dominum quam pro Domino venerari volunt. Intus enim se tumore cordis extollunt, et cunctos subditos in sui comparatione despiciunt; nec condescendendo consulunt, sed dominando praesumunt: qui videlicet alta cogitatione se erigunt, et aequales se illis quibus eos praeesse contigit, non agnoscunt. Contra hunc tumorem per Ecclesiasticum librum dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXVIII). Hunc tumorem per prophetam Dominus in pastoribus increpans ait: Vos autem imperabatis eis cum austeritate et potentia (0392B)(Ezech. XXXIV). Quia ergo unusquisque rector, quoties extollitur, in eo quod caeteros regit, toties per lapsum superbiae a summi rectoris servitio separatur; et cum aequales sibi subditos despicit, ejus super se dominium, sub quo omnes aequales sunt, non agnoscit. Hi tales, fratres mei, dum a consentaneis non tam prodesse quam congregationi praeesse coguntur, simulata impossibilitate repugnant: et tamen ad hoc magisterium, ad quod quasi trahuntur inviti, nec non perveniant timent; et cum forte pervenerint, quanta hoc prius ambitione mentis amaverint, postmodum diversis speciebus informant. »

12. Cumque haec et alia multa benevola voluntas imperatoris in commune fratribus obtulisset, ait: (0392C)« Producite Patrem, quem vobis elegistis, ut videam, et sciam quis sit. » Quo dicto, statim cum festinatione Pater Eigil praesentabatur ejus obtutibus, vir scilicet et maturae aetatis, et gravis aspectu: quem intuens imperator, inquit: « Istene est ille frater, quem sibi tota concors congregatio secundum Dei timorem et sanctae Regulae uno ore probat ac postulat? » Inquiunt: « Iste. » « Istum, inquit, nunc vobis committo, fratres, secundum Dei timorem et sanctae Regulae auctoritatem, ut sit vobis pater, pastor et frater, juxta monasterium beati Benedicti, qui hanc eamdem Regulam monachorum, Spiritu sancto repletus, cum magna discretione conscripsit, suisque secum servandam mandavit alumnis. Vos autem filii, hunc senem Patrem vestrum sanctis (0392D)conversationibus vestris honorate, sincero amore diligite; obedientiam vero non solum illi, verum etiam ad omne opus bonum certatim vobis invicem exhibere curate. Tu vero, Pater mi, juniores tuos cum omni studio et sagacitate secundum Dei voluntatem servare contende, quatenus in hac sancta concordia perseverantes, ad eum pervenire mereamini, qui ad hoc solummodo descendit de coelo, ut mundum Deo Patri pacificaret per ipsum. Vobis igitur scientibus legem Dei loquor, de qua nihil aliud hortor, nisi ut legatis, et juxta possibilitatem quam Dominus donaverit verba vertatis in opera. Immensa vero aedificia, Pater, et opera non necessaria, quibus familiae foris et intus fratrum congregatio fatigatur, (0393A)exhinc penitus ad mensuram dimitte; et memento quam saepe hujus nimietatis querimonia genitoris mei ac nostras aures inquietabat. Ad hoc enim me, licet minus idoneum, tamen divina potentia in hoc subrogavit imperium, ut essem oculus caeco, et pes claudo, pater essem pauperum, et causam quam nescirem diligentissime investigarem; ac per hoc, hujus religionis non possum utilitatem non loqui. Joannes vero ille Chrysostomus, de his qui martyria aedificant, et ecclesias ornant, eleganter commemorans ait (Hom. 35 in Matth.): Ecce enim, inquit, qui martyria aedificant, ecclesias ornant, bonum opus facere videntur; sed et siquidem et aliam justitiam Dei custodiunt, si de bonis eorum pauperes gaudent, si aliorum bona per violentiam non faciunt (0393B)sua, scito quia ad gloriam Dei aedificant. Si autem alias justitias Dei non servant, si de bonis eorum pauperes non gaudent, si aliorum bona faciunt sua aut per violentiam, aut per fraudem, quis tam insensatus est ut non intelligat quia non ad gloriam Dei faciunt aedificia illa, sed propter aestimationem humanam? Et juste aedificant martyria, ubi pauperes violentiam passi ab eis interpellent contra eos. Non enim gaudent martyres, quando ex illis pecuniis honorantur in quibus pauperes plorant. Qualis est illa justitia munerare mortuos, et spoliare viventes? de sanguine miserorum tollere, et Deo offerre? Illud non est Domino offerre, sed velle violentiae suae socium facere Deum: ut si obligatam sibi pecuniam de peccato libenter acciperet, consentiat in peccato. (0393C)Vis domum Dei aedificare? da fidelibus pauperibus unde vivant, et aedificasti rationabilem domum Dei. In aedificiis enim homines habitant; Deus autem in hominibus sanctis. Quales ergo illi sunt qui homines spoliant, et aedificia martyrum faciunt? habitationes hominum componunt, et habitationes Dei disturbant? Substantiam vero, mi Pater, monasterii tibi commissam caveto, ne audaci judicio imprudenter effundas, nec aliquid injuste jubeas, aut constituas, quasi liberam habeas potestatem. Hieronymus quoque te docet, scribens ad Paulinum, ne pauperum Christi res effundas. Quae utilitas est, inquit, parietes fulgere gemmis, et Christum in pauperum fame mori? Jam non sunt tua, quae possides: dispensatio (0393D)tibi credita est. Memento Ananiae et Saphirae. Illi sua timide servaverunt: tu considera ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est ne immoderato judicio rem pauperum tribuas non pauperibus; et secundum dictum prudentissimi viri, liberalitate liberalitas pereat. Multi enim monachorum, juxta cujusdam Patris sententiam, saecularibus actibus et forensibus negotiis involuti, dum propinquitati prodesse cupiunt, suas animas perdiderunt. Hinc igitur summopere cavendum tibi est, ne immoderato, imo vero audaci judicio rem pauperum tribuas (0394A)non pauperibus, eleemosynas videlicet laicorum fidelium, quas pro salute animae ipsorum ad pauperes Christi nutriendos Domino contulerunt. Sed ne quidem subjectis tibi consentias, ut res pauperibus Christi collatas, cognatis et amicis, sive etiam (quod pejus est) seditiosis audeant procaciter exhibere: quia, ut scriptum est, non solum qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt poena. Regulam vero vir Dei Benedictus luculento sermone conscripsit, in qua nihil doctrinae latentis, nihil obscuritatis comprehendit; quapropter non indiget expositione, sed admonitione. Haec est enim angusta porta et arcta via, quae sequentes se ducit ad Deum. Haec sane, in tantum discretionem, mensuram, et charitatem te docet habere, ut etiam cum (0394B)charitate hortatus, praevaleas ipsa vitia resecare, agere cuncta propter pusillanimes mensurate, discretionem sancti Jacob cogitare, et semper in his omnibus fragilitatem tuam tibimetipsi ad memoriam revocare. Sed timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua in deliciis paradisi Dei commanentem, ita per adulatores et accusatores, vasa scilicet intelligibilis serpentis, corrumpatur sensus tuus (quod absit) et abjiciaris cum animalibus tibi subjectis in locum miseriae et calamitatis. Quemadmodum igitur in hoc mundo periculosissimo vivimus quasi in pelago, ubi nunquam est minus tempestas; et si tempestas interdum non fuerit, tamen semper timor tempestatis; sic et in hoc mundo viventibus nunquam est minus tentatio, et si tentatio interdum facta non (0394C)fuerit, tamen timor tentationis est semper. Ideo rogemus divinam clementiam, quatenus nobis conferat auxilium gratiae suae, ut non vincamur a malo, sed ipsi malum omne vincamus. » 13. Haec ita commemorans benevola imperatoris voluntas, commendabat se precibus fratrum, et sic dimisit eos ire in pace. Egressus autem de palatio cum sociis Pater Eigil, per Moguntiam fecit iter. Qui cum pervenisset ad urbem, susceptus est honorifice ab Heistolfo ejusdem urbis archiepiscopo, et facta oratione consederunt. Postea vero praesul civitatis sic prior incipiens ait: « Nos, Pater, in primis laudemus Dominum Deum nostrum, et gratias illi uberes agamus, qui nos sua benignitate conduxit (0394D)in unum, ac mutua collocutione jucundos esse concessit. De caetero quoque, Pater, dilectam familiaritatem tuam commonere curabo, ut in hoc suscepto regimine vitam tuam atque doctrinam ita componas, ut tibi atque omnibus, qui tuo subduntur imperio, ad aeternam proficiat sanitatem. Talem te filiis tuis patrem exhibere contende, qualem tibi et fratribus tuis tecum paulo ante fieri postulabas: cujus petitionis et optionis exemplar a vobis hoc modo dictatum ac scriptum Carolo praesignabatur Augusto.[Hoc igitur, clementissime imperator, quod maxime nobis (0395A)necessarium esse judicavimus, prae omnibus optabamus; id est unitatem et concordiam cum abbate nostro habere, sicut cum anterioribus nostris abbatibus habuimus; et misericordiam et familiaritatem, pietatem et modestiam in illo sentire; et ut etiam benignus infirmis, propitius delinquentibus, affabilis fratribus, moestorum consolator, laborantium adjutor, benevolorum auxiliator, bene certantium hortator, lassorum refocillator, cedentium sustentator, cadentium restaurator; omnes fratres amaret, nullum odiret, et nullum zeli vel livoris dolo persequeretur; fieretque non turbulentus vultu, non anxius animo, non nimius in judicio, non obstinatus in consilio; sed hilaris facie, laetus mente, discretus in opere, consentiens in utilitate; et quando aliquis (0395B)de fratribus praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, non statim tyrannica vindicta illum excruciaret; sed misericordi disciplina corrigere festinaret, conversumque clementer susciperet, nec prava suspicione denuo illum fatigaret, neque perpetuo odio exterminaret.] Quid enim, Pater, altius vel manifestius de hujusmodi persona poterit explicari? En igitur, clarum est, qualem tibi Patrem prius fieri voluisti, talis esto nunc fratribus tuis, et habebis laudem ex Deo et hominibus bonae voluntatis. » 14. Cumque autem haec et alia moneret, praecepit ministris ut refectionem dignius propter hospites more solito praepararent, ipse vero laudes Deo interea referendas ad ecclesiam repedabat. Postea quoque abbatem cum suo comitatu honorifice suscepit in domum, (0395C)et mensa reposita, cum gratiarum actione sumpserunt pariter cibum. Lectio plane legebatur ad mensam secundum dispositionem sacerdotis: qua nimirum finita, orta est inter eos collocutio spiritalis, ut cibo scilicet corporali cibus subveniret spiritalis; et utilitas ecclesiarum Dei multifaria narratione disputabatur apud eos. Erat enim uterque laetus in Deo. Gaudebat quidem speculator ( archiepiscopus ) quod Christum suscipere meruisset in hospite: Pater vero laetabatur quod in ministro Christi vera Christi susceptio claruisset. 15. Postquam vero se diversis utilitatibus mutuo roborassent, petita licentia Pater Eigil a pontifice benedictus, profectus est Fuldam: quo nimirum (0395D)veniente obviam ei fuerunt monachi sui, qui eum honore condigno suscipientes, ad orationem duxerunt. Expleta namque oratione in oratorio prostrati solo salutaverunt abbatem: quibus clementer et humiliter resalutatis, osculabatur eos pacifice, cantans pariter cum illis more Patrum canticum David hoc (0396A)modo: Ecce quam bonum et jucundum habitare fratres in unum. Et facta est laetitia magna in ecclesia ibidem in nomine Domini congregata. 16. Non multo igitur post haec temporis intervallo coepit hic venerabilis vir magno Dei cultus amore ecclesiae mundare loca; pavimenta refundi constituit; altaria nihilominus locis congruis fieri demandavit, in summo lapidibus cooperta politis. In eadem vero ecclesia duas cryptas magnifico opere collocavit; unam, quae respicit solis ortum; alteram, quae solis occasum intendit. 17. Cumque haec et alia multa diversarum specierum ornamenta in templo Dei collocasset, accepto fratrum consilio, misit epistolam ad Heistolfum archiepiscopum, ut dignaretur venire ad dedicandam (0396B)ecclesiam in laudem Dei omnipotentis constructam: quatenus per haec piae operationis officia, utrisque a Deo merces maneret in futuro, ac benigna memoria sanctae orationis apud homines frequentaretur in mundo. Venit igitur archiepiscopus juxta petitionem abbatis tempore sibi condicto. Venerunt nihilominus alii quamplurimi episcopi, abbates, presbyteri, comites, ab abbate monasterii honorifice invitati. Insuper etiam fama vocante, vulgus ordinis inferioris ad templi hujus dedicationem, e diverso veniens confluxit in unum. Interea quoque venerat alma dies dedicationis illustrata solis perpetui luce corusca. Processit pontifex cum omni ornatu ecclesiae, et dedicavit templum in monasterio Fuldae constructum in honorem sancti Salvatoris, Dei videlicet (0396C)et Domini nostri Jesu Christi: et translatum est corpus martyris Christi Bonifacii in locum quem praeparaverat ei Pater Eigil, una cum fratribus suis, sicut in sequenti libro manifestissime continetur (Cap. 17). In dedicatione vero templi, populus Dei decantabat Deo laudem, et in ore eorum dulcis resonabat sonus. Et erat jucunditas magna III ecclesia Dei in ejus nomine congregata. 18. Cumque igitur opus Dei perficeretur, praesul invitabatur ad mensam, ut refectus cibo spiritali, propter infirmitatem corporis reficeretur et carnali. Erat enim ibi ad mensam recitata lectio legis Dei, et interdum intermista quaestio lectionis: qua sane perlecta, oriebatur inter eos, sicut erant graves (0396D)animoque insignes, confabulatio spiritalis; et diversae utilitates ecclesiarum Dei multipliciter apud eos agebantur. Post refectionem vero surgentes a mensa dixerunt versum: atque hinc vespertinis laudibus celebratis, et completorio finito, somno capti quieverunt.(0397A) 19. Altera quoque die, duas ecclesiae cryptas Humbertus chorepiscopusjussu archiepiscopi sui Heistolfi consecravit, atque omne opus ipsius dici, divina sibi auctoritate commissa, cum summa reverentia timoris Dei reverenter explevit. Cujus nimirum dedicationis diem, tempus, numerum, et annum, simul etiam et sanctorum nomina, quorum reliquiae ibidem plantatae sunt, disciplinabiliter litteris inserendo Rabanus magistermemoriae commendavit. Haec igitur sancta et salutifera solemnitate peracta, reversus est pontifex et omnis populus gaudens in tabernacula sua. 20. Pater namque monasterii dehinc sedulus, addiscens communis vitae gaudia, cum consilio et fratrum consensu ecclesiamparvam aedificavit rotundam, (0397B)ubi defuncta corpora fratrum sepulturae tradita requiescunt, quam coemeterium vocant, quod Graece dicitur κοιμητήριον, Latine vero dormitorium interpretatur. Cujus etiam aedificii structura subtus terram, ubi pervium circuit antrum, ab una columna lapidea in medio posita, arcubus hinc et inde in eamdem compaginatis, valenter exsurgit: supra vero octonis subrigitur columnis, atque in summitate operis lapide concluditur uno. Hoc siquidem aedificium Pater iste venerandus ac supra commemoratus magister cum sociis, nescio quid magni fingentes, divino magisterio docti, quod tamen ipse, salva fide, Christi et Ecclesiae puto praesignari posse figuram. Paulus namque apostolus, qui et ipse vas electionis a Domino appellatur, de Ecclesia Christi (0397C)ex lapidibus vivis, hoc est sanctis hominibus compaginata, quod sit habitaculum Dei, suis auditoribus manifeste pronuntians, ait: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III). Cujus tecturae princeps et conditor est Christus Jesus, fundamentum scilicet columnaque manens semper immobilis perpetuae majestatis virtute: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. Quid vero significet hoc quod in summo uno lapide istius aedificii perfectio consummatur; idem doctor insinuat, qui nos intenta mente docet orare, ut ille, qui coepit in nobis opus bonum, perficiat usque in diem Christi Jesu (Philipp. I), quatenus cuncta operatio nostra a Deo semper incipiat, et per eum coepta finiatur. Octo igitur columnae in hoc (0397D)templo Domini stantes octo beatitudinibus, quas ipse Dominus in Evangelio comprehendit, convenienter (0398A)coaptantur: ut quique quater bina haec dicta Jesu complentes, in hac ecclesia Christi sustentacula mereantur haberi. Circulus vero ecclesiae, qui nullo fine terminatur, interius habens compendia vitae, id est divina sacramenta, regnum perpetuae majestatis et spem vitae aeternae ac praemia mansura, quibus justi merito coronantur in aevum, non incongrue significare videtur. 21. Hoc igitur templum quod iste vir venerandus cum magno pietatis amore construxit, Heistolfus Moguntiacensis Ecclesiae praesul, Turingea rura transiens, dedicavit in honorem Domini nostri Jesu Christi et sancti Michaelis archangeli Christi, et reliquorum: cujus dedicationis nihilominus diem, numerum, tempus, et annum, pariterque sanctorum (0398B)nomina, quorum reliquiae ibidem conditae sunt, idem magister qui supra, versibus, et prosaeleganter expressit, sicut sequens volumen diligenter legentibus satis evidenter ostendit. 22. Postquam vero haec quae ad cultum divini operis pertinebant hoc modo peragebantur, hic idem venerandus vir, licet jam senio morboque tricatus lassasset, tamen claustrum monasterii ex novo construere cogitavit. Vocantur ad consilium fratres. Quaesitum est in quo loco aedificatio claustri congruentius potuisset aptari: quidam dederunt consilium, contra partem meridianam basilicae, juxta morem prioris; quidam autem, Romano more, contra plagam occidentalem satius poni confirmant, (0398C)propter vicinitatem martyris, qui in ea basilicae parte quiescit: quorum consilio assensum praebuere priores; concordabat nihilominus et reliqua pars fratrum. Quibus vero ita in unum coadunatis, tendebatur statim mensura laboris, effossaque terra, operis magistri consequenter fundamenta ponebant. Erat enim in hoc opere, et non solum in hoc, verum etiam in omnibus utilitatibus monasterii par cura, voluntas, ac studium fratribus et abbati. Audiebat enim libenter consilium fratrum, et eorum collocutionibus saepissime fruebatur. Sciebat enim scriptum: Omnia fac cum consilio (Prov. XIII). Atque ideo non se sublimiorem, nec prudentiorem caeteris aestimabat, neque etiam inani tumore tractabat se consolatione [ Forte consultatione] alterius (0398D)non egere. Attamen si quandoque minus prudens in aliquibus errabat, hoc magis aliorum minus (0399A)prudentium introductione quam propria inventione concepit. 23. Diligebat ergo fratres suos, sicut sancta Regula docet (Reg. S. Bened., cap. 2), et maxime illos quos in Dei servitio atque divina lectione studiosos esse cognovit. Inter quos sane me ipsum, quamvis indignum et ultimum servorum Dei servum, tamen pio Patris affectu in suam familiaritatem et gaudium introire concessit. Disputationemquoque saepius cum Rabano magistro, qui ei erat speciali familiaritate connexus, excepit. Et frequenter in disputando, ad hoc solummodo nos cum ipso in ejus praesentia concitavit, ut secundum sententiam Salomonis, audiens sapiens, sapientior efficeretur (Prov. I). Omni quoque industria et sagacitate laborabat (0399B)ut gregem sibi commissum, divina opitulante gratia, in Dei servitio custodiret. Nullum zeli vel livoris dolo persequebatur, nec quemquam prava suspicione fatigabat, neque perpetuo exterminabat odio. Fuit quippe in diebus ejus fratribus pax, cor unum et anima una in Deo; nec erat qui perturbaret monasterium in tam delectabili concordia roboratum. Obedientiae bonum non solum abbati, sed et sibi invicem cum summa reverentia exhibere gaudebant, scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum. Adeo enim hic venerabilis vir sospes et alacer in hoc suscepto regimine usque ad finem vitae suae perdurabat, ut nunquam illi congregatio, nec ille congregationi monachorum ullam molestiam (0399C)perturbationis videretur inferre. Quod ideo mirum non est, quia, ut supra dictum est, erat eis cor unum et anima una in Deo. 24. Hic quoque, sicut semper facere consueverat, cum consilio et consensu fratrum suorum constituit atque decrevit ut fratres qui extra monasterium ministeria praevidere noscuntur, fratribus infra monasterium commanentibus per singulas anni septimanas, juxta ordinationem praepositi vel decanorum, in cibo et potu atque aliis quibuslibet commodis monasticae vitae congruentibus, super indictam sibi annonam, ad honestam consolationem, non coacti, sed ut eos sumptus permitteret, spontanea voluntate servirent: ita tamen ut ipse primoomnium hujus servitutis initium in die Natalis Domini ad (0399D)exemplum caeteris cum gaudio suscepisset. Haec ideo fratribus sane extra manentibus commisit instituta, ut per haec charitatis officia mercedem consequerentur a Deo, et a praecepto Regulae, quae jubet ut (0400A)fratres sibi invicem serviant, longe positi non discreparent. 25. Simili namque consilio atque devotione idem bonae voluntatis vir anniversariam Styrmes [ Leg. Stirmis] primi abbatis et fundatoris monasterii Fuldae, et memoriam omnium fratrum nostrorum de hac luce defunctorum in natale sancti Ignatii martyris Christi, qui paulo inferius ab hac anniversaria numeratus, propter intercessionem tanti patroni, in missarum celebratione, psalmodiis et oratione sancta celebraresancivit. Hujus rei siquidem constitutio dum cunctae congregationi perlecta esset, ac deinde si placeret interrogatum fuisset, respondebatur ab omnibus, Placet. Sed ne cui fortasse haec celebratio superstitiosa et cassa esse videatur, (0400B)legat collocutiones sanctorum Patrum; et ibi reperiet hujus festivitatisexemplum. Eadem vero die ob reverentiam tantae solemnitatis, secundum congruentiam monasticae vitae, ad victum fraternum cultius quid solito jucundiusque fieri demandavit. Lectionem quoque libri illius, quem de vita supradicti abbatis et origine monasterii nuperrime nominati, Christi gratia largiente, composuit, fratribus ad mensam recitare praecepit: quatenus in eadem mirabilia divinae operationis audientes, gratias divinae majestati referre studerent, et omnis jucunditas ipsius festivitatis in ejus laudem resonaret. 26. Inter alia vero pietatis opera, hoc misericordiae bonum probabiliter egisse laudatur, quod antecessorem (0400C)suum, quem quondam cum sociis quasi persecutorem fugiendo vitabat, cum esset causa illius inquietudinis ab imperatore in exsilium missus, una cum fratrum suorum petitione de exsilio liberavit. Quorum fidem atque misericordiam adeo mirabatur Augustus, ut diceret eos, juxta praeceptum Veritatis, pro persecutoribus suis veraciter exorasse. Hinc igitur, frater Modeste, secundum Apostoli commonitionem, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis; omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cujus nequissimae voluntati vos resistere concedat auxilium (0400D)Dei, sine quo nihil potest humana fragilitas boni. Non enim lectori supradictae inquietudinis tam crebra mentio calumnia videatur, dum Petro principi apostolorum nihil obesse dignoscitur culpa trinae (0401A)negationis saepius in Ecclesia recitata, quam divina visitatione compunctus, amarissimis lacrymis abotevit. Quod ideo illi evenire non dubium est, ut sciret se confidentiam non habere in homine, sed in eo de quo Psalmista dicebat: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus; et ut in sua disceret culpa qualiter postmodum in regimine positus, aliis misereri debuisset. Paulus quoque apostolus in membris Christi, Christi exstitit persecutor: et qui quondam fuerat magister erroris, divina voce correptus, factus est discipulus veritatis. Lot igitur uxor, cum incendia fugeret Sodomorum, versa est in statuam salis, ad condimentum scilicet fidelium, quia punitio rei eruditio est justi. Sed et arbori siquidem infructuosae plerumque stercora circumfusa (0401B)prodesse noscuntur; hoc homini videlicet circa mandata Dei negligenter agenti commemoratio peccatorum suorum ad aeternam plerumque proficit sanitatem: dum per hoc divina miseratione compunctus reviviscit, et producit ex se bonorum operum fructus, in odorem suavissimum Domino Deo. Haec namque ideo testimonia divinae lectionis in hoc libro, frater Modeste, notavi, ut non sit spes sibi quisque, sed ponat in Deo spem suam; et qui se existimat stare, videat ne cadat: et qui lapsus per superbiam cadit, divina lectione correptus studeat cum Dei auxilio resurgere per humilitatem; et ut omnis peccator in Ecclesia constitutus, cum fide recta per humilem confessionem veramque poenitentiam a Deo veniam speret.(0401C) 27. Cum autem, ut supra commemoravi, aedificium claustri jam ex parte in altum crescendo profecisset, idem venerabilis Pater correptus morbo coepit acriter infirmari. Qui, cum dehinc mortis suae tempus cerneret imminere, rogabat se orationis gratia ducere in coemeterium cujus supra fecimus mentionem. Postea namque accepto sarculo designavit locum sepulcri ipsius in orientali parte coemeterii; et ut valuit, pro infirmitate ipse primus terram percutiens fodit. Sarcophagum vero in locum (0402A)monumenti aptavit, in quo se post obitum ejus condere humili supplicatione poposcit. Inde igitur cum esset reductus in domum, decidit desperatus in lectum, et cognovit quia moriturus est. Quod cum audissent fratres, venerunt visitare eum, atque pro exitu animae illius preces fundere Deo; quibus conspectis, gratulabatur in adventu eorum, et in oratione ipsorum delectabatur anima ejus. 28. Interea namque rogabatur a fratribus quo purior de hoc mundo migrasset, quamvis occulta, confessione et digna poenitentia purgaretur: ut si quem laederet, veniam postularet; vel si a quoquam laesus fuisset, simpliciter remissionis indulgentiam daret. Commonitionem itaque fratrum libenter audiens, ait: Si quem, inquit, laesi, humili supplicatione (0402B)veniam rogo; et si a quoquam laesus fuissem, dimittat illi dicitur [ Leg. Deus]; et ego veraciter illi ex intimo corde dimitto. Cumque enim haec verba jam moriturus explesset, commendabat se Deo et precibus fratrum suorum, atque in lectum corpore congregato spiritum exhalavit. Quo viso perterriti fratres et jam tunc in angustia positi, Patris interitum suspirabant, scientes qualem habuerant Patrem, et nescientes qualem accepturi fuissent. Nemo enim, frater Modeste, cognoscere potest, nisi ille solus qui hoc experimento cognovit, qualis plerumque filiis miseria est, quod eis legitimus Pater aufertur, et vitricius [ Leg. vitricus] consequenter infertur: propria mater occumbit, et noverca succedit. Quod aperte manifestabant illae (0402C)duae mulieres circa infantem vivum litigantes in judicio Salomonis regis Hierusalem. Fratres vero post haec secundum consuetudinem Patrum tulerunt corpus chari senioris, et cantantes atque orantes in ecclesiam deferebant: et ibi oratione completa levaverunt corpus ejus, et sepelierunt in sepulcro quod ipse sibi paraverat vivens, fidem habens resurgendi in die adventus Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et potestas in aeternum. Amen.