Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne
MONITUM IN VITAM SANCTI ELIGII.
(0477D)« Sancti Eligii Noviomensis episcopi Vitam, nullis immutatis, sed primigenia phrasi servata, prout nimirum eam conscripsit S. Audoenus, si nonnulla, quae ipsum Audoenum spectant, ab amanuensi addita exceperis, exoptarunt, meque ut eam emitterem frequenter et anxie interpellarunt viri docti, iique amici bene multi. Tandem abhinc duodecim annis descriptam e vetusto codice Corbeiensis bibliothecae, et ad (0478D)Conchensis monasterii ms. collatam edidi. Eam duos in libros dispertitam voluit auctor, alter quadraginta capita, octoginta alter complectitur. »
Haec quidem Acherius, quem miramur ita indiligenter in lectione ejus Vitae versatum esse, ut in ea interpolatorum audaciam ac temeritatem non deprehenderet. Haec enim eos tantum latere potest, qui aut nihil ad examen reducunt, aut nihil vident. Noejus (0479A)exempla indicavimus aliquot, cum in cap. 32 lib. I, tum etiam in postrema nota; quae tamen sunt ejusmodi, ut caeteris fidem non derogent, quae S. Audoeno scriptore videri nobis dignissima ultro fatemur. (0480A)In nova hac editione usi sumus variis lectionibus quas subministravit R. P. D. Edm. Martene, ex codice ms. monasterii S. Audoeni, annorum ferme quingentorum.
BEATI AUDOENI PROLOGUS.
(0479) Cum gentiles poetae studeant sua figmenta prolixis pompare stylis, et saeva nefandarum renovent contagia rerum, ac plurima Niliacis tradant mendacia biblis, eorumque vana tantum discurrat gloria, qua veterum nectunt mendacia, cur nos Christiani salutiferi taceamus miracula Christi, cum possimus sermone vel tenui aedificationis historiam pandere plebi? Praesertim cum ecclesiastica traditione et apostolica admoneamur auctoritate, de sanctorum gestis seu virtutibus nonnulla commemorare, ut scriptum est: Memoria sanctorum cum laudibus (Prov. X, 7). Et illud: Laudemus viros gloriosos (Eccli. XLIV, 1) qui vicerunt regna mundi (Heb. XI, 33); ut sit memoria eorum in benedictione, et nomen illorum permaneat in aeternum (Eccli. XLVI, 14, 15). Quotiescunque ergo sanctorum solemnia anniversario circulo celebramus, aliqua ex eorum gestis ad aedificationem Christianae plebis convenientia in Christi laudibus recitare debemus: quoniam revera Christi muneris est quidquid in sanctis ejus laudabile est.
Quia igitur omnium pene miracula confessorum, et multiplices victoriae martyrum, litterarum jam monimentis habentur indita, multique nobilium ex gestis eorum reliquere molem voluminum, nos modo vel exiguum juxta qualitatem ingenii aptare tentavimus librum, in quo de ortu, vitaeque cursu, et glorioso obitu sancti et beatissimi confessoris et episcopi Eligii, quem ad plenum experti sumus, adjuvante superna gratia, explicandum suscepimus. Id etiam ante nos jam factitatum ab aliquibus eruditissimis comperimus, sed quia illi curis obligati saecularibus, ut et ipsi profitentur, cum festinatione finiere sermonem, indignum duximus ut tam larga bonitas, tamque eximia sanctitas arcto parcoque attenuaretur affatu. Quamvis ergo et nos tantae rei narrationi minus simus idonei, indignumque videatur tam laudatae historiae exiguum pusillumque fieri auctorem; tamen quoniam mihi olim voti est, et fratrum charitas eadem frequenter exposcit, si Dei juverit favor, quae mihi comperta sunt, quaeque ad memoriam Dominus reduxerit, quanquam imperito digeram stylo, non leporem sermonis inquirens, sed sancti simplicem vitam simplici sermone, ipsius animatus precibus, enarrare tentabo, ejusque vitae cursum, licet sermone inculto, ingenti tamen amoris obtentu, ferre conabor in publicum; ut cujus est vitae cum Christo memoria, gloria relatu celebretur in mundo, breveque vitae spatium aeterna memoria compenset in saeculum, atque in hominum ore, dulci commemoratione vivat in terris, qui cum supremis beate vivit in coelis.
Et si quidem velit quis omnem ejus ordinem vitae litterarum tradere monimentis, certum est quia tanta sunt quae et volumen magnum requirant et otium. At ego cum sim, sicut sum professus, imperitus sermone, et cum excellentius sit virum sanctissimum mirari quam loqui; cum etiam doctissimi quidquid de eo dicere potuissent, minus procul dubio sit quam meretur; tamen ardore dilectionis plus in illo quid velim, quam in me quid possim consideravi: nam cum sim debitor decem millium talentorum, vel exiguum meae rusticitatis reddere debitum conatus sum; culpam scilicet metuens silentii incurrere, si agnita miracula ut piger servus silendo occulerem; ne vel unius talenti creditam quantitatem dum niterer cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem; idcirco optimum fore arbitratus sum, ut pecuniae commercium quod ab Omnipotente accepi, in laudibus Omnipotentis expenderem, atque id quod ab eodem adeptus sum, indignus eidem conferrem subjectus: unde lectorem obsecro, ut vilitatem nostri sermonis non usquequaque despiciat, quia etsi utcunque eloquenter possit oratio promi, ita stylum placet corrigere, ut nec simplicibus quibusque grammaticorum sectando fumos displiceat, nec scholasticos etiam nimia contentos rusticitate offendat, sed perpaucis operta, cunctis prorsus retexat aperta. Nam et ecclesiasticum dogma, etiamsi habeat eloquii venustatem, ita eam dissimulare debet ac fugere, ut non otiosis philosophorum sectatoribus, sed universo loquatur hominum generi; nec enim opus est divinae doctrinae sophistice aut eloquenter signare sermones, cum scriptum sit: Qui sophistice loquitur odibilis est: non enim est data illi a Domino gratia (Eccli. XXXVII, 23). Quid enim legentibus nobis diversa grammaticorum argumenta proficiunt, cum videantur potius subvertere, quam aedificare? Quid, inquam, Pythagoras, Socrates, Plato, et Aristoteles nobis philosophando consulunt? Quid sceleratorum naeniae poetarum, Homeri videlicet, Virgilii et Menandri, legentibus conferunt? Quid, inquam, Sallustius, Herodotus et Livius, gentilium texendo historias, Christianae prosunt familiae? Quid Lysias, Gracchus, Demosthenes, et Tullius arti oratoriae insistendo, Christi puris atque praeclaris possunt comparari doctrinis? Quid Flacii, Solini, Varronis, Democriti, Plauti et Ciceronis, aliorumque solertia, quos enumerare supervacaneum puto, nostras juvat utilitates?
His itaque omnibus cum suis vanis studiis omissis, ad simplicem propositae properemus historiae seriem Adest ille Plasmator qui linguas infantium fecit disertas, cujus gratiam nobis adesse supplices optamus, ut (0481)ipso annuente confessoris sui palmam gradatim narrare possimus. Quapropter lectores obsecramus, et per gloriosum Christi adventum obtestamur; ut si quis haec legens amore captus exemplare voluerit, syllabarum detrimenta summopere observet, et dudum conscripta exemplaribus rursus conferat corrigenda, ut quaeque cum studio et sollicitudine scripta sunt, cum cura et diligentia transcribantur. Haec idcirco, quia plerumque videmus nonnulla volumina, et praecipue sanctorum gesta, ita scriptorum vitio depravata, ut studiosis quibusque non solum lectitare, verum etiam manibus sit contingere fastidium: at nostra haec si placet oratio, per incolumem statum catholicae servetur Ecclesiae; nam praemium laboris nostri ultima, confido, pensabit dies. Sed ne prolixa praefatio prius fastidium generet, quam lector supercilium historiae inclinet, licet cum verecundia fratribus quidem obedientiam et illi impendo, de quo non digne loquor, injuriam; sed tribuat veniam: confido enim quod devotione non offendo. Nunc vero haec prima in fronte ex ejus Vita propono.
INCIPIT VITA. LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De prosapia S. Eligii et loco nativitatis ejus. (0481A) Igitur Eligius Lemovicas Galliarum urbe, quae ab oceano Britannico fere ducentorum millium spatio sejungitur, in villa Catalanense quae a praedicta urbe sex circiter millibus ad septentrionalem plagam vergit, oriundus fuit. Est itaque praefata civitas partibus sita Armoricanis in ulteriore Gallia, primaque Aquitania, quae ad plagam respicit occidentalem, cui contigua est ab oriente provincia Lugdunensis, Galliaque Belgica; habet etiam ab euro et meridie provinciam Narbonensem: a circio autem ambitur Oceano: porro ab occasu habet Hispanias. In hac ergo regione parentibus ingenuis, atque ex longa prosapia Christianis, Eligius natus atque altus est: cujus (0481B)pater Eucherius, mater vero Terrigia vocitata est. Ipse autem, divina gratia praesciente, congruum sibi ac veluti speculum mentis suae Eligius nomen accepit. Ergo cum propositum sit de his quae gessit, imo ea quae Dominus per eum operari dignatus est, sicut gesta constant, narrare: tamen id quod priusquam nasceretur ad indicium sanctitatis ejus ostensum est, quodque magnorum virorum testimonio didici, omittere non debeo.
CAPUT II. De praesagio quod sensit mater de puero. Cum adhuc vir beatus matris esset alvo inditus, vidit genitrix ejus visionem, quae hujusmodi habet ordinem. Videbat quasi aquilam valde pulchram supra suum volitantem stratum, ac se tertio inclamantem, (0481C)sibique quid nescio pollicentem, cumque ex reciproca voce evigilasset, perterrita nimis coepit mirari quaenam esset haec visio. Interea venit tempus pariendi, et prae magnitudine doloris coepit mater periclitari; vocaverunt autem quemdam religiosum presbyterum boni testimonii virum, ut pro eadem orare deberet; qui cum venisset ad eam, quasi prophetica mox usurpans verba, ait ad illam: Noli, inquiens, mater, timere, quoniam benedictum partum tibi Dominus dignabitur largiri; erit enim vir sanctus ac de gente sua (0482A)electus, vocabiturque magnus in Ecclesia Christi sacerdos.
CAPUT III. De moribus quibus optimis accrescebat. Igitur Eligius nutritus est in fide recta, atque imbutus a parentibus Christianis religione catholica; exinde igitur pueritiae annos excedens, aevum adolescentiae cum industria gerebat, et quidquid operis suae aetati congruum arripuisset, mira agilitate perficiebat. Cum ergo videret pater ejus tantum filii ingenium, tradidit eum ad imbuendum honorabili viro, Abboni vocabulo, fabro aurifici probatissimo, qui eo tempore in urbe Lemovicina publicam fiscalis monetae officinam gerebat: a quo in brevi hujus officii usu plenissime doctus, coepit inter vicinos et propinquos (0482B)in Domino laudabiliter honorari; gerebat enim simplicitatem columbae, ne cuiquam machinaretur dolos; habebat et serpentis astutiam, ne aliorum supplantaretur insidiis; dignum quoque in cunctis habens ingenium, et facile loquebatur et pure. Ecclesiarum etiam conventiculis frequenter intererat, quaecunque ibi ex divinis Scripturis recitabantur, aurem libenter accommodans, avidissime hauriebat, atque ita in cordis sui memoriam recondebat, ut etiam cum absens esset, ea quae didicerat meditatione intentissima ruminaret.
CAPUT IV. Relicta patria, Franciam petiit. Interea post aliquot annos exstitit quaedam causa, divina, credo, gubernante providentia, ut, relicta patria, (0482C)et parentibus, Francorum adiret solum, ubi paucis degens diebus factus est notus cuidam regis thesaurario, Bobboni vocabulo, viro honesto et mansueto, cujus se patrocinio committens, sub ejus ditione degebat, strenue enim ad omne opus se aptabat, et omnes cum quibus colloqui potuisset in suo amore annectebat.
CAPUT V. Quo ordine ad notitiam regis pervenit. Post aliquod autem temporis intervallum pervenit ad notitiam Clotarii Francorum regis hujusmodi (0483A)ex causa. Volebat enim idem rex sellam urbane auro gemmisque fabricare, sed non inveniebatur in ejus palatio qui hujusmodi opus, sicut mente conceperat, posset opere perficere. Cum sciret ergo praefatus regis thesaurarius Eligii industriam, coepit eum explorare si quominus opus optatum posset perficere, et cum facile id apud eum fieri intellexisset, ingressus ad principem indicavit ei invenisse se artificem industrium, qui dispositum sine cunctamine aggrederetur ejus operis artificium. Tunc rex mente gratissima tradidit ei copiosam auri impensam, sed et ipse nihilominus tradidit Eligio: at ille acceptum opus cum celeritate inchoavit, atque cum diligentia celeriter consummavit. Denique quod ad unius opificii acceperat usum, ita ex eo duo composuit, ut incredibile (0483B)foret omnia ex eodem pondere fieri potuisse; nam absque ulla fraude, vel unius etiam siliquae imminutione commissum sibi patravit opus, non caeterorum fraudulentiam sectans, non mordacis limae fragmina culpans, non foci edacem flammam incusans, sed omnia fideliter complens, geminam feliciter meruit felix remunerationem. Opus ergo perfectum defert protinus ad palatium, traditque regi quam donaverat sellam, altera penes se quam gratuito fecerat, reservata. Coepit tunc princeps mirari simul et efferre tantam operis elegantiam, jussitque illico fabro tribuere mercedem laboris dignam. Tunc Eligius altera ex occulto in medio prolata: Quod superfuit, inquit, ex auro ne negligens perderem, huic operi aptavi. Confestim stupefactus Glotarius, et majori admiratione (0483C)detentus, sciscitabatur opificem si cuncta ex eodem penso facere potuisset, et cum consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus responsum accepisset, ingenium ejus sublimi favore attollens: ex hoc jam, inquit, etiam in maximis credi poteris. Porro hoc fuit initium, necnon et testimonium in palatio regis, honorandi credendique Eligium: ex hoc nempe ad altius consurgens factus est aurifex peritissimus, atque in omni fabricandi arte doctissimus, invenitque gratiam in oculis regis, et coram cunctis optimatibus ejus, Dominoque juvante roborabatur in fide, et a rege provocatus crescebat quotidie in melius.
CAPUT VI. Eidem rex juramentum extorquere nisus est. (0483D)Me igitur praesente, nescio quam ob causam, nisi quod facile datur intelligi fidelitatis obtentu dum apud regem puerulus habitarem, quadam die Rotoilo in agro accito rex Eligio coram reliquiis sanctorum praecipiebat ei ut impositione manuum sacris pignoribus donaret sacramentum; sed ille divinum intuitum verens, recusare humiliter omni nisu tentabat: cumque instantius id facere compelleretur, anxius valde coepit mox ubertim lacrymas profundere, metuens, scilicet, regem offendere, septuplumque pavens sanctis pignoribus manus imponere. Intuens (0484A)itaque rex ejus timorem, simulque mirans tantam viri devotionem, desiit eum ultra cogere, sed magis blande leniterque demulcens laetissimo eum vultu dimisit, pollicens se plus eum ex hoc jam crediturum, quam si multimoda tunc dedisset juramenta.
CAPUT VII. Quo ordine poenitentiam gesserit. Non post longum spatium cum jam Eligius virilem ageret aetatem, cupiens se vas Deo exhibere sanctificatum, ac metuens ne aliqua suum delicta pectus frustrarent, omnia adolescentiae suae coram sacerdote confessus est acta; sicque sibi austeram imponens poenitentiam, coepit fortiter colluctationi carnis, spiritus fervore resistere, in laboribus scilicet secundum Apostolum, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, (0484B)in patientia multa, atque in charitate non ficta: proponebat namque sibi adversus praesentes carnis ardores futuri supplicii ignes, ac memoria ardoris gehennae ardorem excludebat luxuriae. Orabat jugiter pro donis coelestibus, precabatur Deum diebus ac noctibus, illud ex libro Job crebrius revolvens: Ego, inquit, deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero. Qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate (Job V, 8, etc.). Adimebat sibi saturitatem panis, ut coelestem posset promereri panem. Ora quidem ejus jejuniis pallebant, corpus aridum marcescebat, sed mens acrius semper aeternae patriae amore aestuabat; et unde graviora recordabatur, inde patientius leviora portabat; (0484C)semper enim praesentis vitae terminum intuens, futuram Dei sententiam ac metuenda judicia formidabat, sciens scriptum: Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Et illud Apostoli: Cum timore et tremore vestram salutem operemini (II Cor. VII, 15). Necnon et illud Job dictum: Semper enim quasi tumentes super me fluctus, timui Deum (Job XXXI, 23). Ad Domini sui pedes noctibus jacebat, manibus pectus tundens, genas lacrymis irrigans, moderatoque suspirio oculis ad coelum levatis, illum semper respiciebat, quem fortasse delinquendo offendisse timebat; ac lacrymabili voce haec crebrius verba geminabat: Tibi soli peccavi: miserere mei secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 5). Et illud beati Job: Memento, inquiens, quia ventus (0484D)est vita mea (Job VII, 7). Et: Parce mihi, nihil enim sunt dies mei (Ibid., 16). Et ex se quodammodo egrediens, illud ante suam pingebat mentem: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Idcirco ista jugiter meditando quanto plus proficiebat, tanto plus humiliabatur; ut quanto plus humiliatus fuisset, tanto amplius proficeret. Cujus quanta fuit moestitia, tanta fuit et venia; et quantum se humiliter a flixerat, tantum clementer sublimari a Domino meruit. O profunda benignitas Dei! fit velocior (0485A)venia, quam offensa! O felix poenitentia, quae tam velociter ad se Christi traxit misericordiam! quaeque non prius assiduo fletu delictorum flammas exstinguendo, frequentique jejunio peccatorum virus excludendo destitit, quam misericordiam quam poscebat a Domino impetraret. De talibus quippe per Malachiam prophetam Dominus dicit: Dedi ei timorem, et timuit me; et a facie nominis mei pavebat (Malach. II, V). Hinc item scriptum est: Timor Domini expellit peccatum. Et rursus: Qui timet Dominum nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus (Eccli. I, 27).
CAPUT VIII. Divinitus remissionis indicium accepit. (0485B)Denique quodam tempore interpellans pleno pectore fide exigebat, ut si esset accepta Deo ejus poenitentia, quoquo ei modo dignaretur dare notitiam. Habebat itaque in cubiculo, ubi assidue cubitare solitus erat, multorum pignora sanctorum in supremis dependentia, sub quorum sacro velamine reclinato in cilicio capite orare consueverat nocte; quo nimirum in loco, cum ex more quadam nocte in oratione prostratus super cilicium incumberet, somno ingruente oppressus veluti transeundo in momento obdormivit, visumque est ei astitisse repente quemdam, atque dixisse: Ecce, Eligi, exauditae sunt preces tuae, indiciaque olim quaesita nunc tibi concessa. Mox ille excitatus odorem hausit gratissimum, sensit (0485C)etiam ex gerulo reliquiarum guttas suavissimas super suum lenissime defluere caput; ex quo nimis attonitus surrexit velociter, et sollicite conspiciens vidit quasi balsamum distillare de chrismario et pallio quo erat opertus, tanta quippe fragrantia odoris suavissimi totum illud repleverat cubiculum, ut ipse vix ibi subsistere quivisset. Tunc memor suae petitionis, nimiumque largitatem bonitatis Dei miratus, altius ingemiscens fidelem retributorem ex imo corde benedicebat Christum, qui nunquam dereliquit sperantes in se. Hoc ergo fuit initium virtutum ejus, imo omnipotentis Dei, per quem omnes omnia possunt. Quod cum vir sanctus sodali suo Audoeno nomine, cognomento Dadoni, quem sicut animam suam diligebat, secretius enarrasset, vicissim ab eo (0485D)exegit ne usquequo ipse in corpore maneret, eadem cuiquam indicaret. At ille haec audiens coepit continuo animo compungi, coepitque secreta arcanorum ejus vis quaedam interni amoris accendere; jamque ex hoc spretis saeculi blandimentis cupiebat ex studio Eligium aemulari ad bonum; accito etiam germano suo Adone in consilio communi; erant enim viri inclyti optimates aulae, filii, scilicet, Autharii. Hi ergo habito communi consilio coeperunt imitari quae ab Eligio gerebantur; eratque eis familiare consortium et cor unum in Domino atque anima una.
CAPUT IX. De morte Clotarii, et quanta familiaritate habitus sit apud principes. (0486A) Invenit ergo Eligius gratiam coram Deo, et coram regibus Francorum, et ferebatur ei ab omnibus testimonium in tantum, ut copiosam molem argenti et auri vel gemmarum absque ulla pensa a rege acciperet: crescebatque ei honor cum magno favore de die in diem, et omni ex parte probatus vernabat, in aula devotus. Mortuo interea Clotario rege Francorum, Dagobertus filius ejus monarchiam regni solus obtinuit, a quo Eligius tanta familiaritate habitus est, ut plurimorum ejus felicitas ingens gigneret odium. Siquidem oderant eum pravi quique, quoniam magnopere oderat ipse superbiam, diligebat veritatem, et (0486B)cum esset strenuus, jugis ei erat contra eorum vesaniam pugna, perpetuumque certamen; sed plane illum boni omnes admirabantur et diligebant, quia noverant catholicam hominis scientiam, ac patriae coelesti mentem jugiter intentam, semperque actibus bonis praeparatam. Sectabatur itaque jugiter charitatem, mansuetudinem et longanimitatem, diligebat Deum ex toto corde, et ex tota anima, atque ex tota virtute: erat quoque tranquillus moribus, et serenus aspectu, gerebat vultum planum, moderatam speciem, ornatum aspectum, quietum sensum, animum laetum, humilem sapientiam, semper opera bona factis amplius quam verbis ostendebat. Corpus fame castigans, jejunium potius quam epulas amans; dolentem consolans, spem suam Deo committens, orationi (0486C)frequenter incumbens, nihilque amori Christi praeponens, quod credebat docens, quod docebat imitans; semper enim ante oculos ejus dies ultimus versabatur, semperque mens ejus praecepta coelestia meditabatur: orabat autem frequenter, quia didicerat quod oportet sine cessatione Dominum rogare: satagebat magnopere ne secundus cuiquam in operibus bonis inveniretur. Erat etiam erga famulos Dei valde humanus atque benignus; charitatem vero super omnia et ipse diligebat, et omnibus servare mandabat; existebat utique in cunctis casibus firmus, omniaque adversa patienter ferebat; pericula aliena in se pertimescebat, aliorumque casus suos esse laqueos judicabat. Finem quoque vitae sollicite semper considerabat, metuens ne se tanquam fur hora illa (0486D)inermem comprehenderet. Cum opere etiam lectioni vacabat, sciens quod lectione sensus augetur et intellectus tribuitur, et quod lectio docet quid caveatur. Erat vero erga omnes humilis nimiumque in humilitate fundatus; nulli se praeponens, nulli superiorem se deputans; sciens et illud, quia si quis perfecta contentus fuerit humilitate, habebit ex illa gloriam, et quanto quis humilior fuerit, tanto eum altitudo gloriae sequetur.
Habebat enim temperamentum in prosperis, patientiam in adversis, mentemque nec gaudio nec moerore a Christi unquam amore revocabat. Irascentem (0487A)quoque patientia deliniebat, et blandimento iracundiam furentis temperabat, ac sic alienam miseriam tanquam suam lugebat; eratque ei in ingressu simplicitas, in motu puritas, in gestu gravitas, in incessu honestas, in jejunio hilaritas; animus enim ejus in modestissimo corporis habitu apparebat: erat etiam parcus in sermone, blandusque in eloquio, tristem imoque dolentem dulci consolabatur affatu. Hoc proferebat ex labiis quod mentem aedificaret audientis; fiebatque ejus sermo exspectationi Ecclesiae utilis; nihil enim ex omnibus quae egisset bonis meritis suis tribuebat, nihilque in viribus suis unquam praesumebat, sed omne opus suum ad Deum semper conferens, in cunctis actibus ejus auxilium implorabat. Bonum quod didicerat docebat, verba (0487B)tamen operibus praecedebat, sciens quoniam non est laude dignum quod docet quis, nisi dictis facta conjunxerit, sed potius si quod docet et facit, tunc gloriosus habebitur; unde et Apostolus: Ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Hostem praeterea invisibilem orationibus et precibus repellere jugiter contendebat, pugnans ore, non gladio; orationibus, non telo; precibus, non ferro. Cunctis autem diebus, cunctis horis, Dei flagitabat praesidium, ut dignus post mundi luem posset pervenire ad bravium. Res temporales tribuebat egenis, ut pro eisdem mercaretur paradisi delicias. Devitabat quidem superbiam, amplectebatur humilitatem: Dei semper auxilium rogans, finem jugiter felicem postulans. Quis enim illo tempore humilitatem (0487C)ejus cernens, non protinus compungeretur? Aut quis amator pecuniae, ejus humanitatem et parcimoniam, devotionem quoque et studium aspiciens, non confestim admirando obstupesceret? Nam quidquid bonorum in principio arripuit, usque ad finem vitae nullis negotiis passus est implicari, sed integrum et sanctum propositum servans, in nullo coeptam regulam commutavit; sub habitu enim alterius semper alteri militavit, et quidquid habere potuit in mundo, Christo tradidit ex toto.
CAPUT X. Quanto studio in Dei timore et misericordiae operibus profecerit. Pollebat itaque magis ac magis in vigiliis, in jejuniis, atque in charitate: fabricabat in usum (0487D)regis utensilia quamplurima ex auro et gemmis: sedebat fabricans indefesso, et contra cum Thille vernaculus ejus, ex genere Saxonico, qui, magistri sequens vestigia, et ipse postmodum venerabilem vitam duxit. Sedens ergo Eligius ad opus praedictum, Codicem sibimet prae oculis praeparabat apertum, ut quoque genere laborans divinum perciperet mandatum; sic igitur duplum gerens officium, manus usibus hominum, mentem usui mancipabat divino. Fragrabat ejus ubique fama, in tantum, ut si qui ex Romana, vel Italica, aut Gothica, vel qualicunque provincia legationis foedere, aut alia quacunque ex causa palatium regis Francorum adire pararent, non prius regi occurrerent quam Eligium aggrederentur, vel juvamen alimoniae ab eo poscentes, vel certe consilium (0488A)salubre quaerentes; confluebantque ad eum undique viri religiosi, advenae quoque et monachi, et quidquid militare poterat aut eis in eleemosynam dabat, aut certe captivorum in pretia distrahebat; habebat enim maximum in hujusmodi opere studium. Sane ubicunque venundandum intellexisset mancipium, magna cum misericordia et festinatione occurrens, mox dato pretio liberabat captivum; interdum etiam usque ad viginti et triginta, seu et quinquaginta numero simul a captivitate redimebat; nonnunquam vero agmen integrum, et usque ad centum animas, cum navi egrederentur, utriusque sexus, ex diversis gentibus venientes pariter liberabat, Romanorum scilicet, Gallorum, atque Britannorum, necnon et Maurorum, sed praecipue ex genere Saxonorum, qui (0488B)abunde eo tempore veluti greges a sedibus propriis evulsi in diversa distrahebantur: quod si contigisset ut copiosus venditorum numerus mensuram pretii excederet, cunctis praeter corpus proprium quae habere poterat, usque ad cingulum et amphibalum, necnon et victum necessarium, sed et usque ad calceamenta se exspoliabat, tantummodo ut captivis subveniret.
Id etiam et in peregrinos Christi saepissime faciebat. O quoties debitor esse voluit, ut debitoribus subveniret? Quoties brachile aureum, pungam quoque auro gemmisque comptam sibi surripuit, tantum ut miseris succurreret? Ut autem breviter comprehendam, tantam captivorum multitudinem per succedentia temporum spatia a duro dominorum (0488C)absolvit jugo, tantasque eleemosynas diverso hominum generi utriusque sexus, diversis ecclesiis ac monasteriis distribuit, ut nullus ea orator quamvis eloquens ad plenum narrare sufficiat: redemptos enim captivos protinus coram rege statuens, jactatis ante eum denariis chartas eis libertatis tribuebat; deinde trinam ipsis optionis proponebat electionem, id est, ut si qui velint jam liberi ad propriam remeare patriam, ipse eis, in quantum suppetebat, praeberet subsidium; si qui autem cum ipso velint permanere, libens valde accommodabat assensum, ita duntaxat non jam ut servi, sed potius ut fratres cum eodem degerent; porro si quibus [ Cod. S. Aud., quos], suadere poterat ut venerabilem monachorum (0488D)vitam arripientes claustra coenobii expeterent, hos tamquam dominos insigniter honorans, vestimenta etiam et quaeque erant necessaria tribuens, illico archisteriis cum exsultatione destinans, cum grandi demum sollicitudine eorum gerebat curam. Habebat praeterea secum plures vernaculos in suo contubernio degentes, sibique necessario jugiter obtemperantes, de quibus erat Baudericus ejusdem liber comprovincialis, qui in omnibus honeste valde ejus curam gerebat. Erat etiam Tituenus genere Suevus, fidelis cubicularius laicus, qui postea ad mercedis cumulum pervenit interemptus; necnon et Buchinus ex gentili conversus, qui et ipse postea venerabilis exstitit, ac Ferrariensi coenobio praefuit. Andreas quoque et Martinus atque Joannes, qui eo etiam procurante (0489A)ad clericatum pervenire meruerunt, sed et alii quamplures quos enumerare perlongum est, qui die noctuque in ejus camera cum omni studio solemniter canonicum adimplere studebant cursum.
CAPUT XI. Quantum pauperibus et peregrinis praeb erit obsequium. Multitudo praeterea pauperum, sicut apes ad alvearium, undique quotidie ad eum confluebant, in tantum ut si quis ignotus aut peregrinus Eligii inquirens domicilium, cum ex eo interrogaret quempiam, id ab eo reciperet responsum: Vade, inquiens, illam in plagam, et ubi pauperum coetus conspexeris, illic utique et Eligium reperies: sicut enim, ut dictum est, apes circumdant favum, ita assidue turbis pauperum (0489B)constipatus incedebat Eligius, quibus aut per se, aut per famulum alimoniam pariter et eleemosynam tribuens, benignissime quotidie refovebat; habebat enim et loculos ubi aurum distribuendum secum jugiter portare consueverat, ne sicubi pauperem fortuitu obviasset, dilatio vel parva porrigendi intercederet: cui quot pauperes obviant, tot sportella vicibus pervulsa (ut simpliciter dixerim) trita, imoque polita de beato digito videbatur. Quid plura? Quidquid habuit, excepto tegumento et victu, totum egenis et monasteriis dispersit; sciens Apostoli esse praeceptum: Habentes victum et vestimentum, his contenti simus (I Tim. VI, 8); Et: Qui volunt divites fieri in hoc mundo incidunt in tentationem, et laqueum diaboli, et desideria multa et inutilia, et nociva, quae mergunt (0489C)hominem in interitum et perditionem (Ibid., 9). Nam cum vespertinis horis saepe post biduum, nonnunquam vero post triduum, paratum accederet sumere cibum, destinatis in diversa famulis, omnes quos invenire potuissent egenos, et peregrinos, seu mendicos, ac languidos, sibimet adduci praecipiebat: hoc etiam cunctis diebus (exceptis his quibus et ipse reficiebatur) faciebat; raro enim aut certe nunquam contingebat ut cum eo pauperes minime convivarentur, quibus adductis ipse proprie famulorum intercipiens officium, eorum necessitatibus alacriter valde inserviebat, avellens ab humeris sarcinas, detersa mantibulis levigans, aquam manibus fundens, merumque scypho refundens, ipse bibere porrigens, buccellam ipse praebens, omnes postremo in ordine (0489D)faciens mensae discumbere, ipse panem frangens, cibum iisdemque inferens; postremo his peractis omnium fame refecta, sic ipse aut ante eos stans, aut certe ad cornu cartibulae vili sellula utens, valde exiguum, atque ex comedentium sumebat fragmine cibum; plerumque enim egenis ad mensam juxta morem vocatis, cum et ipsi esset congrua hora cibum sumere, mensa allata necnon composita, manibus etiam lotis, ne unus quidem supererat qui illico invitatis apponi debuisset panis, omnibus, ut saepe contingebat, eadem die usque ad victum, aut in eleemosynas redactis, aut in pretia captivorum absumptis; (0490A)sed cum quidam ex famulis circumstantibus haec saepius videntes irriderent, nonnulli etiam humiliter inopiam compaterentur, universos simul vir beatus coercens, atque refovens, aiebat: Quid molesti estis, modicae fidei? nunquid qui Heliam et Joannem in deserto pavit, nobis modo in medio coetu suum fraudabit beneficium? Credo, inquit, in Creatorem meum, quoniam et si nos non meremur, hi tamen pauperes Christi refocillati hodie ipsius dono ab hoc recedent tabernaculo. Nec mora, aliquando priusquam verba compleret pulsabant viri vestibulum domus, panes, caeteraque necessaria affluenter deferentes quos aut rex, ut saepe consueverat, aut dives quidam, aut devota mittebat persona; omnes enim jam compertum habebant et quibus Eligius indigeret, et quibus sui (0490B)juris substantiam dispergeret; undecunque ergo veniret, Eligii tamen eum fides nunquam fefellit, quoniam veraciter dicit Scriptura: Quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Et hoc sane non transitorie, aut ad momentum fecit, sed omni pene vitae suae tempore id agens; tale Galliae exemplum reliquit. Sed dum vidi hominem, cur etiam non et formulam ejus depingam?
CAPUT XII. Descriptio habitus et formae ejus; et jugitas orationis. Erat enim statura prolixus, et facie rubicundus; gerebat caesariem formosam, et crinem quoque circillatum, manus habebat honestas et digitos longos, Angelicum vultum, simplicem et prudentem visum: utebatur quidem in primordio auro et gemmis (0490C)in habitu, habebat quoque zonas ex auro et gemmis comptas, necnon et bursas eleganter gemmatas; lineas vero metallo rutilas, orasque sarcarum auro opertas, cuncta quidem vestimenta pretiosissima, nonnulla etiam holoserica; sed his omnibus ad ostentationem fugiendam primo tempore utebatur in palam, intrinsecus vero ad carnem cilicium gestabat ex consuetudine; postea vero, cum ad altius profecit, cuncta ornamenta in egentium necessitatibus consumpsit. Videres plerumque ire funiculo cinctum, vilibus vestibus tectum, quem videbas dudum radiantis auri et gemmarum mole opertum; nonnunquam vero cum videret eum rex ob devotionem amoremque Christi exspoliatum, surripiens sibi ipsi dabat ei proprium et indumentum et cingulum; dicebat (0490D)enim non esse dignum hos qui saeculo militarent incedere inauratos, et hos qui ob Christum cuncta sibi auferrent esse inglorios.
Idemque apud regem habitans habebat mansionem assidue subjunctam cum Dadone; sicut enim animam suam, ita diligebat illum, de cujus quidem exemplis multa sumpsimus, quae nec a longe utique narrare sufficimus. Habebat itaque in cubiculo suo multa sanctorum dependentia pignora, necnon et sacros libros in gyro per axem plurimos, quos post psalmodiam et orationem revolvens, et quasi apis prudentissima diversos ex diversis flores legens, in alvearium sui pectoris (0491A)optima quaeque recondebat. Erat ei consuetudo in noctibus cilicium ante lectulum sternere, seque aut a primo crepusculo, aut post paululum quietis citissime lectulo excutiens, super illud submisso capite prostratum orare, sicque plerumque noctem totam excubiis insistendo cum lacrymis ducere, grandis enim ei attributa erat gratia lacrymarum; nam diversis modis, in quantum humana permittere poterat natura, jugiter insistebat, ut omne noctis spatium in Dei consumeret servitium; cum enim prolixe oraret, pro quodam levamine intermittens orationem psalmos concinebat ex ordine, quibus longe cantatis ad lectionem illico accedebat; dumque sacra verba percurreret, videres repente suppliciter oculos ad coelum levare, suspiria suspiriis jungere, fletum lectioni miscere, (0491B)singultibus pectus quatere, atque ora lacrymis uberrime perfundere; et cum plerumque inter ipsa divina verba somno vehementer ingruente gravaretur, ex ipsis quodammodo lectionis verbis etiam per somnum meditabatur; cumque subito excitus lectionem expleret, rursus se secundum morem conferebat ad orationem, in quo opere tantum silentio studebat, nusquam caput reflectens, nihilque aliud intendens, ut vix halitum spiraminis ejus quisquam audire posset. Sane frequenter diversis ex causis et noctu et maturius in regis cameram vocatus nullatenus pergebat, etiamsi missi assequerentur missos, priusquam suum propositum in Christi compleret obsequium; egrediens enim domo, orationis et crucis muniebatur signo, regrediens vero domum, oratio occurrebat (0491C)ei priusquam sessio. Taliter nempe agebat cunctis diebus vitae suae, et his exercitiis ad aeternam patriam jugiter anhelabat. Erat itaque omnino affabilis atque subtilis, corde pius, et animo etiam ad belligerandum fortis.
CAPUT XIII. Britanniam adiens, pacem cum principe fecit. Denique aliquando rogatus a rege legatione fungi partibus Britanniae, nihil ille cunctatus perrexit tam odius, quam Christi charitate securus. Quo cum pervenisset, Britannorum principem adiit, causas pacti indicavit, pacis obsidem recepit; et cum nonnulli jurgia eos vel bella mutuo sibi indicere aestimarent, tanta praefatum principem benignitate et mansuetudine ac lenitate attraxit, ut etiam secum eum adducere (0491D)facile suaderet. Commoratus ergo ibidem aliquandiu, rediens demum perduxit secum regem cum multo exercitu generis sui, eumque Crioilo in villa regi Francorum praesentans, pacifice confoederavit; qui copiosa munera intulit, sed uberius muneratus ad propria rediit. Sed quis plene sufficiat enarrare (0492A)quantas in eodem itinere eleemosynas Eligius fecerit? nam praeter aurum caeterasque opes quas distribuit, etiam suum cingulum aureum elegantissime aptatum pauperibus ac necessitatem patientibus dispersit, ut apte ei Psalmistae vox posset congruere: Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. III, 8). Semper enim ubicunque pergeret, sententiam Apostoli meditabatur, dicentis: Habentes victum et vestitum, his contenti simus; nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 8). Et haec jugiter considerans faciebat sibi amicos de mammona iniquitatis, qui se reciperent aeterna in tabernacula; atque ita satagebat, ut cum haec omnia faceret, ostentationem penitus fugeret, ne in hoc saeculo laudes humanas suo pro (0492B)opere reciperet; nam nunquam pro excellentia sua est elatus in superbiam, nunquam servos suos obducta fronte contempsit; sed cunctis ipse amabilis, principes diligebat ut fratres, venerabatur ut dominos, eorum etiam ministros, ac universum Palatii ordinem, quos regalis frequentatur ambitio, concordissimo sibi charitatis conglutinaverat vinculo.
CAPUT XIV. Apud regem Dagobertum quidquid poposcisset, obtinebat. Porro rex Dagobertus torrens, pulcher, et inclytus, ita ut nullus ei similis fuerit in cunctis retro Francorum regibus, in tantum diligebat eum, ut frequenter catervis principum, optimatum quoque, et ducum atque episcoporum se subtrahens, Eligii (0492C)secreta peteret conciliabula; nam quidquid eidem Eligius postulasset, absque ulla dilatione impetrabat, quidquid vero adipisci potuisset, in eleemosynas egentium, in pretia captivorum, in remedia debilium expendebat, un e et ipse princeps libentissime praestabat quod sciebat non uni, sed pluribus prodesse.
CAPUT XV. Quo ordine monasterium Solemniacense aedificavit. Denique inter caetera expetivit ab eo villam quamdam in rure Lemovicino cognominante Solemniacodicens: Hanc mihi, Domine mi rex, serenitas tua concedat, quo possim ibi et mihi et tibi scalam construere, per quam mereamur ad coelestia regna uterque conscendere. Quam ejus petitionem libenter rex (0492D)sicut solebat annuit, et quod poposcerat sine mora dato praecepto concessit. Erat enim tempus quo census publicus ex eodem pago regis thesauro exigebatur inferendus, sed cum omnis census in unum collectus regi pararetur ferendus, ac vellet domesticus simul et monetarius adhuc aurum ipsum fornacis (0493A)coctione purgare, ut juxta ritum, purissimum ac rutilum aulae regis praesentaretur metallum (nesciebant enim praedium esse Eligio concessum) toto nisu atque conatu per triduum vel quatriduum labori insistentes, nulla poterant, Deo id praepediente, arte proficere, usquequo ab Eligio praeveniens nuntius, opus coeptum interciperet, idque ejus dominio revocaret. Mox ergo ut hoc nuntiatum est, cunctis loci illius accolis exsultantibus, et opus perfectum est, ejusque ditioni commissum. Quo in loco primum ac potissimum virorum Dei construxit monasterium; ubi etiam abbate constituto multos ex suis vernaculis mancipavit, plures quoque ex diversis provinciis, usque ad centenarium, quem quinquagenarius supergreditur numerus, monachos congregavit, redditus (0493B)etiam terrae qui affluenter sufficere possent, delegavit. Ipse vero tanta se devotione, tantoque amore eodem loco diffudit, ut quidquid habere potuisset, ut [ F. et] quidquid regi auferre, quidquid digne comparare, quidquid etiam gratuito ei a potentibus largitum esset, cuncta praedicto loco destinaret. Videres plaustra vehere onera copiosa, vascula utique usibus necessaria, aerea simul et lignea: vestimenta etiam lectuaria ac linteamina mensalia, necnon et volumina sacrarum Scripturarum quamplurima, sed et omnia quae erant monasterii usibus necessaria, in tantum ut pravi quique ingenti ex hoc succenderentur invidia; cogitabat enim et ipse demum eodem se mancipare monasterio, nisi eum alio in loco Dei obligasset dispensatio.
CAPUT XVI. Qua instantia regularem disciplinam in eodem monasterio custodivit. (0493C) Quo in loco ipse quoque accessi, et tantam sacrae regulae observantiam vidi, ut pene singularis sit vita eisdem monachis prae caeteris Galliae monasteriis. Est autem congregatio nunc magna diversis gratiarum floribus ornata: habentur ibi et artifices plurimi diversarum artium periti, qui Christi timore perfecti semper ad obedientiam sunt parati. Nullus ibi quidquam proprium vendicat, sed, ut in Actibus legitur apostolorum, sunt omnino omnia omnibus communia. Qui locus tam fertilis, tamque jucundus exstitit, ut cum quis ibidem diverterit, inter (0493D)pomorum nemora et hortorum amoenitate virentia in haec ei libeat protinus prorumpere verba: Quam bonae domus tuae, Jacob, et quam pulchra tabernacula tua, Israel (Num. XXIV, 5)! tanquam nemora obumbrantia, et tanquam cedri juxta aquas, et quasi paradisus super flumen; de talibus nempe per Salomonem dicitur: Habitacula justorum benedicentur (Prov. III, 33). Est autem idem coenobium haud procul a Lemovica urbe situm, sex circiter millibus ad (0494A)plagam distans meridianam; ambitur vero sphaerico muro, non quidem lapideo; sed fossatum sepe munitum, decem fere stadiorum habens spatium in circuitu, ex uno quidem latere munitur optimo flumine, super quem mons excelsus silva opertus ac praerupta valde eminet rupes: omne autem spatium monasterii arbusta diversi generis pomifera occupant: sicque illic segnis animus recreatur, ac si partem amoenitatis paradisi se occupasse gratuletur.
CAPUT XVII. Quo ordine Parisiis ancillarum Dei construxit monasterium. Isto igitur coenobio in omni opere perfecto, omnique ex parte cum solertia stabilito, cogitabat (0494B)Parisiis in urbe fabricare xenodochium; sed excellentiore consilio, Deo inspirante, concepto, coepit intra domum suam, quam in eadem urbe ex munere regis perceperat, virginum Christi aedificare domicilium; in quo opere diu multumque instantissime desudans, dignum tandem sanctarum virginum construxit archisterium, ubi districtam regulae disciplinam constituens, usque ad trecentarum numerum puellarum ex diversis gentibus, tam ex ancillis suis, quam ex nobilibus Franciae matronis congregavit; quibus et abbatissam Deo dignam puellam, nomine Auream, filiam scilicet Maurini et Quiriae, constituit: terrae etiam redditus copiosos delegavit, atque ex integro omne suum illuc studium convertit. Videres et illuc trahere undique veluti utilissimam apem cuncta monasterio necessaria, vasa simul et vestimenta, (0494C)necnon et sacra volumina, aliaque quamplurima ornamenta; nam quidquid huic sexui congrue necessarium foret, ut piissimus pater satis solerti in omnibus diligentia ac sollicita cura providit. Cumque omnis opera, cunctaeque domus necessariae in praefato loco expletae essent atque perfectae, unum adhuc restabat, vile quidem sed necessarium aedificandum domicilium; et cum non baberet terrae copiam, omnia etiam essent domibus occupata; adjacebat ei ad opus necessarium area quaedam fiscalis exigua: praecepit ergo metiri terram, ut sciret quantum esset, et confestim ad principem perrexit, suggessit aream, et sine mora obtinuit quod petierat. Cumque reversus locum adiisset, ac linea jactata amplitudinem habitaculi consideraret, invenit amplius (0494D)quasi pedem in terrae amplitudinem quam ipse nuntiaverat regi: ex quo tristis effectus, quippe qui nulli volens mentiri, regi esset mentitus, relicto protinus opere ad aulam repedat moestus, et mox ut principem adiit, solo illico corruit, mendacium indicavit, aut veniam aut mortem poposcit; sed cum rex tam parvi simae rei causam agnovisset, magis in stuporem versus, ejus injuriae condoluit, moxque ad (0495A)circumstantium conversus multitudinem, infit: Ecce quam praeclara et venerabilis Christi fides! Duces mei et domestici spatiosas surripiunt villas, et Christi famulus propter fidem quam habet in Domino non palmum quidem passus est celare de humo. Sic ergo clementer Eligio consolato duplicavit donum quod dudum tribuerat pusillum. Ex quo facto liquido patet quantum vir sanctus mendacii culpam pertimuit, qui tam vilissimae rei conscium sibi piaculum minime reservavit. Talis eum fides ad coelum evexit, haec illum fidelitas et Deo charum, et hominibus fecit praeclarum.
CAPUT XVIII. Be torum Pauli et Martialis fundavit ecclesias; et de carcere aperto. (0495B)Igitur cuncto opere monasterii peracto, atque omnibus aedificiis ancillarum Dei expletis, pro quibus mercedem laboris adeptus est, aedificavit postremo basilicam in honore sancti Pauli apostoli ad ancillarum Dei corpora sepelienda, cujus tecta sublimia operuit plumbo cum elegantia; qua in basilica beatus quoque Quintilianus jacet a bas humatus. Aedificavit etiam, imoque renovavit basilicam in honore sancti Martialis Lemovicensium pontificis et confessoris, qua utique urbane stabilita, plumbo ejus cooperuit tecta, ubi cum ejusdem reliquias satis devotus cum magno triumpho magnoque utriusque sexus comitatu, cum melodia Psalmorum ac dulci modulamine antiphonarum, chorus deferret psallentium, miraculum Dominus declaravit memoria dignum; (0495C)ob hoc enim et Eligius eamdem viam arripi fecerat cum pignoribus, cum potuisset prorsus aliunde pergere rectius. Erat igitur haud procul a tramite claustrum carceris tetri, ubi tenebantur septem viri sive innocui sive noxii, sub tertia custodia abditi; cum ergo Eligius veluti quondam David ante arcam exsultans atque tripudians, cum reliquiis et praefato agmine in voce exsultationis praeteriret, mox ut contra ergastulum esse coeperunt, repente gestator pignorum gravi pondere depressus solo restitit fixus; quem cum singuli compellerent gressum quantocius movere, id se posse nullatenus voce publica est confessus; dumque ita stantes singuli obstupescerent eventum rei, coepit cunctis in carcere quasi leve (0495D)tonitru audiri, et statim vis quaedam cum magno impetu adveniens totum valide nimis concussit carcerem ab imis. Confestim seris omnibus effractis, nexibusque dissipatis, ostia obserata patuerunt inclusis; illico ergo vestigia depressa ferentes pignora levigarunt, et rei carcerem egressi ecclesiam petierunt. Omnes igitur qui aderant in stuporem versi coeperunt attollere novitatem miraculi, ac merita duorum conjuncta simul sanctorum, Martialis laudem, Eligii praedicare favorem; cuncti etiam haec videntes Christo Domino uberes laudes, qui suis operatur in servis, vocibus efferebant continuis.
CAPUT XIX. De incendio urbis Parisiacae. (0496A) Post aliqua temporis curricula coeperat urbs Parisiaca saevissimo cremari incendio; nam cum tota pene arderet civitas, usquequaque vis flammae edacis ferebat glomerantes quaqua in parte favillas; tunc Eligius moestus cum videret jam supra suum monasterium praedictamque ecclesiam flante vento globos flammarum cum axibus et carbonibus ferri, graviter ingemuit; jam enim invalescente igne in promptu erat ut etiam tegumentum basilicae funderetur vi vallantis incendii. Attollens ergo Eligius vocem cum gemitu dixit: O sancte Martialis, cur domui tuae modo non succurris? certe enim noveris quod si te hodie non curante crematur, nunquam (0496B)jam ab Eligio in aevum restaurabitur. Confestim igitur affuit Domini gratia, et aliam in partem vento flammas impellente, et ecclesia, et totum ejus monasterium remansit incolume.
CAPUT XX. Quanto studio quotidie in melius vir sanctus profecerit. His itaque transactis jugiter vir sanctus intentus manebat divinis officiis; erat enim in eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in charitate perfectus in humilitate profusus, in doctrina praecipuus, in sermone paratus, in locutione cautus, in conversatione sanctissimus, in nullo mundi compede catenatus, in obsequiis servorum Dei succinctus, in redemptione captivorum sollicitus, in egenorum largitione diffusus, in duris passionibus (0496C)fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissimus, in hospitalitate latissimus; inter opprobria securus, inter odia beneficus, in prosperis etiam et in adversis coelo semper intentus; non enim poterat in eo invenire humani generis inimicus nec quod fraus deciperet, nec quod simulatio fuscaret. Sinceritatem quidem mentis vultus serenitate monstrabat, et pietatem clementissimi cordis ostendebat in lenitate sermonis; nihil quippe ejus animo clementius, nihil illius severitate jocundius, jocuncunditate nihil severius, nihil risu gravius, nihil prorsus tristitia suavius: si pauperem vidisset, sustentabat; si divitem, ad benefaciendum cohortabatur, Deum testem invocans pro ejus se nomine cuncta haec facere; nemo enim ab eo pauperum vacuus (0496D)reversus est aliquando, istud jugiter mente replicans quod Dominus in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7), necnon et illud: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Et illud: Verumtamen date eleemoysnam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Nam sicut de beato Job dicitur, januae ejus omni advenienti patebant, ut et ipse cum Job posset voce libera proclamare: Ostium meum viatori patuit (Job XXI, 32). Eratque pes claudorum, et oculus caecorum, orphanorum pater, ac viduarum (0497A)consolator, quique non carcere clausis, non aegritudine fatigatis, unquam suum, in quantum facultas suppeditavit, negavit auxilium, sed omnibus misericorditer consulens, miseris semper praebuit adminiculum. Quem enim caecum non suum vocavit haeredem, aut quem debilem non ejus sustentavit manus? fores quippe ejus jugiter a miseris obsessae, expeditum ei ad bellum praeparabant solatium: hoc jugiter comitatus incedebat exercitu, in his Christum conspiciens se amplecti gestiebat, atque his indumenta tribuens, Christi sub inopis veste se tegere membra credebat: hoc certe se reputabat perdere quidquid in eleemosyna non assumeret, id se tutissime congaudebat recondere, quod egentium sibimet dura necessitas auferret: valde quippe devotus in (0497B)eorum usibus substantiae exaggerabat pondus, ut quo pauperior saeculo esset, locupletior Deo fieret; considerabat quidem quia quotidie deesse non potest quod peccetur, ideo nec quotidianae eleemosynae non deessent, quibus piamina tergerentur; et ob hoc cum Domino suo pecuniam dividens, substantiam suam gaudebat sociare cum Christo, faciens eum sibi possessionum terrestrium participem ut et Christus faceret illum sibi regnorum coelestium cohaeredem. Illi scilicet assignabat facultates, ut ipsis esset custos perpetuus, sciens quod patrimonium Deo creditum nec respublica eripit, nec fiscus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit: sciens etiam scriptum esse, quod ea bene haereditas reconditur, quae Deo custode servatur. Hujus namque apud suos (0497C)monita nihil fuerunt aliud, quam magisteria divina, fundamenta scilicet corroborandae fidei, nutrimenta fovendae animae, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis: dignum ergo est, ut eum boni imitentur et diligant, plebs colat, noxii timeant, quem ita divina virtus illustravit, ut sub laicali etiam habitu habuerit a Deo collata dona doctrinamque mellifluam, et Spiritu sancto conditam, de desiderio Christi salitam, de aeterna semper beatitudine sollicitam, quique sic religiosus exstitit ac timens Deum, ut saeculi oblitus dignitates, omne consortium cum egenis haberet et monachis.
CAPUT XXI. Quo ordine coenobia peragraverit. Denique cum et frequenter ad eum monachi religiosi (0497D)quique confluerent, nec sic nimirum eorum satiabatur alloquio, sed aliquando etiam nimis sanctae conversationis aestuans desiderio, ipse quoque properabat ad coenobia, maximeque Luxovium, quod erat eo tempore cunctis eminentius atque districtius; neque enim tam crebra erant adhuc in Gallis monasteria, et sicubi essent, non sub regulari quidem disciplina, sed erant prorsus in malitia fermenti veteris saecularia. Praeter Luxovium ergo, quod solum, ut dictum est, districtionem regulae solerter tenebat, Solemniacense monasterium in partibus occiduis hujus religionis exstitit caput, ex quo demum multi sumpserunt et (0498A)initium et exemplum, adeo ut nunc quoque propitia Divinitate innumera per omnem Franciam et Galliam habeantur sub regulari disciplina, alma utriusque sexus coenobia. Itaque ut dicere coeperam, quis valeat enarrare cum quanta Eligius devotione, quantaque humilitate praedictum monasterium adiens, inter fratres incederet? Videres eum cum januam ingrederetur monasterii, dejecto in terram vultu, depressis luminibus, solo capite humi inclinato, toto etiam subtili corpore cum magna gravitate inter fratres incedere, singulisque monachis se pene terrae prosternere, atque ab omnibus devoti sime benedictiones haurire, quibus ipse copiosam tribuens eleemosynam, vilissimam panis tortam ab eis egrediens pro benedictione sibimet vindicabat, quam (0498B)utique pro magno munere amplectens, diebus singulis quousque durare incorrupta potuisset, eulogias ex ea veluti sacram communionem jejunus sumebat.
CAPUT XXII. Quod pedestri labore ad loca sancta properavit; et de cura egenorum. Nam et hanc habebat consuetudinem, ut ubicunque iter ageret, si sciret eadem se nocte vel ad monasterium, vel ad qualemcunque ecclesiam, sive etiam ad religiosum quempiam virum posse attingere, nullatenus cibum sumeret, etiamsi biduanum vel triduanum jejunium expleret, priusquam ad locum destinatum quamvis defessus pertingeret; sed et si nosset venerabilem ad quem pergebat locum (0498C)esse, ejecto se concite de equo per tria vel quatuor millia pedestri labore conficiebat iter usquequo ad sancta illa posset attingere limina; cumque ad mansionem ventum esset, priusquam tabernaculum introiret, mittebat pueros fideles qui omnia late vagantes scrutarentur loca mansionis, et sicubi possent mendicos, aegrotos, vel peregrinos invenire, omnes quos reperissent ad se aut adduci, aut certe deportari jubebat, quibus ipse occurrens, si morbidum videret, medebatur; si putridas habentem carnes, ipse saniem radebat, ut cum Job dicere posset: Flebam quondam super eum qui afflictus erat; et compatiebatur anima mea pauperi (Job. XXX, LII). Porro si horrentia conspiceret ora, proprio palatum perfricans digito, dolorem leniter mulcebat morbidum; sic nimirum omnia cum cura et diligentia perficiens, (0498D)componebat cunctos suos sedere per ordines, et priusquam ipse quidquam sumeret ex cibo, omnibus manu propria et escam praebebat et merum, postremo ipse gratias Deo actitans, una cum eis sumebat cibum, sed plusquam illi exiguum: denique cum ipsi carnibus uterentur ac vino, is pane pro cibo, et pauxillum aceti cum aqua mixtum utebatur pro potu: siquidem octo aut decem fluxere anni quibus nusquam vinum hausit in poculo: de carnibus vero melius tacere puto quam aliquid dicere, quandoquidem eas post propositum nec edere passus sit, nec attingere, et cum in praedicto annorum spatio una (0499A)tantum die eum meminerim propter hospitem charitate exigente de volatilibus modicum quid gustasse. Caeterum peracta refectione, singulis quorum antea capita laverat et manus, demum abluens pedes deosculabatur extergens, ac prostremo stratis impositis et thoris ipse diligenter ad capita componebat pulvillos; deinde seipsum spolians indumentis, collocare discubitum simulabat, sed cum cunctos cerneret alto sopore quiescere, adhibitis secum paucis fidissimis famulis, si esset civitas, castrum, vel vicus, omnia orationum loca profunda jam nocte circuibat pene invisus; et si omnimodis occurrere potuisset ante lucem, ad proprium convertebatur defessus stratum; quod si ecclesia in loco hospitii non haberetur, completo, ut dictum est, vespere omni officio simulabat (0499B)se quiescere strato, sed mox ut ejus cubicularii obdormissent, ejectum se a lectulo totum prosternebat in pavimentum, ibique omni noctis spatio transacto cum aurora diei daret initium, iterum se indebat thoro. Haec autem agebat ob ostentationem declinandam, illi soli cupiens palam fieri, qui dixit: Ora Patrem tuum in absconso; et Pater tuus qui videt in abconso, reddet tibi (Matth. VI, 6). Sic quippe faciebat Eligius et in itinere et in propria domo; et hic ei perpetuus mos fuit cunctis diebus vitae suae. His igitur eum beatis actibus intentum, in tantum divina provexit clementia, ut adhuc in laico habitu Domino largiente declararet miracula.
CAPUT XXIII. In natali S. Dionysii claudum sanavit. (0499C) Denique quodam tempore cum anniversaria Parisiis sancti Dionysii martyris celebraretur passio, dum vigilia a clero caneretur in choro, egressus Eligius templo deambulabat in atrio, viditque eminus virum cunctis membris contractum contra sancti sepulcrum jacere in pavimento. A Deo forte inspiratus, aegri mox astitit lateri, blandeque eum compellans coepit ab eo inquirere et tempora claudicationis, et causam suae aegritudinis; sciscitans an haberet spem in Christo, si se crederet quandoque sanandum, an etiam crederet se post mortem resurrecturum, et praemia vel poenas ob meritorum qualitatem recepturum: cumque ille ejus secutus verba cuncta haec se credere fateretur, rursus Eligius infit: (0499D)Si ergo haec, ut astruis, credis, cur hic inaniter jaces? roga magis hunc sanctum, ut intercedens apud Dominum reddat te protinus sanum. Et cum ille ob id se illic excubare diceret, intuens eum Eligius ait: Et credis quod possit haec sanctus iste apud Dominum obtinere? At ille cum eadem prosequeretur, dixit iterum Eligius: Si ergo haec sicut polliceris, credis, promitte modo Deo te deinceps serviturum, et vide ne trepidet fides tua, et absque mora sanabit te domnus iste. Illo autem in omnibus fidem dante, fixit genua Eligius super terram, et prolixe oravit, deinde oculos pariter et palmas ad (0500A)coelum tendens, Dominum Jesum fide plenus promissionis suae fideliter admonuit, qua dicit: Quidquid credentes petieritis, fiet vobis (Mac. XI, 24), et: Si habueritis fidem, majora horum facietis (Matth. XXI, 21). Cumque haec pleno pectore, fide ac devotione deposceret, conversus ad aegrum, apprehensaque dextera ejus, ait: Si indubitanter credis sicut promittis, in nomine Jesu Christi surge, et sta super pedes tuos. Haec dicens attraxit eum ad se fortiter, et illico nexibus artuum resolutis elevatus aeger stetit, et mox consolidati sunt pedes ejus et membra, et sanatus est ex ipsa hora; cui comminans et contestans praecepit Eligius, ut si nollet rursus talia pati, nullum aliud sanitatis verbum cuiquam ediceret, nisi quod Dominus Jesus per sanctum Dionysium (0500B)eum sanasset.
CAPUT XXIV. Manum aridam jocabiliter sanavit. Quodam iterum tempore cum praetereunte Eligio copiosa pauperum turba eminus consideret, accedens ille ad eos, singulisque propinquans ut solebat, sanctis digitis eleemosynam singulis includebat in pugnis; cumque ad unum ventum esset qui contractam aridamque habebat manum, ipsam non valens extendere, alteram tendebat ad munera: Non hanc, inquit Eligius, sed alteram praebe quantocius: quam cum arefactam ostensurus expelleret [ An expalleret?]; apprehensa ille coepit Christum corde rogare, dumque ulnam palparet a cubito, protinus ut manum extraxit (0500C)illico nervis remissis digitos curvos direxit; sicque oleo allato peruncta, confestim solida sanaque est facta sicut erat et altera; sed cum haec videntes Eligii ascriberent favori, ille gratia humilitatis contentus, caute satis tentat eadem occulere dicens: Ego putavi ideo illum fingere, ut a me facilius eleemosynam posset percipere.
CAPUT XXV. Ex modico vini plures pauperes potavit. Alio praeterea tempore cum iter quoddam in proximo carperet, habuit obviam pauperum turbam sua jam opinione collectam, quibus eleemosyna sicut solebat data, voluit insuper siti fatigatis laborem temperare itineris. Coepit ergo quaerere in ministris quis haberet potum sub sellis, cumque singuli, sicut erat, maxime (0500D)[ F. minime] se habere dicerent, unus tandem reperitur qui parvum cum vino vasculum se habere profitetur; quod protinus allatum vir sanctus benedixit, et ut pauperibus misceret illico imperavit: sed quid erat tam exigua mensura, id est, quasi tria cotyla, inter tantam pauperum turbam? Cum ergo pincerna pauxillum mitteret in scyphum, ut pote cum nec mediis posset sufficere merum, mox increpatus ab Eligio vasculum miscere jussus est plenum, cui cum puer exiguitatem flasconis obtenderet, statim ille signum crucis opponens: Eia, inquit, eia, misce crateram plenam: quoniam larga et magna Domini (0501A)est clementia. Sic ergo factum est, ut ex eadem quantitate et universi largissimum hauserint merum, et exiguitas non defecerit potus, ita ut in illo vase quod vir sanctus signaverat, liquor vini non quidem augeretur, sed potius nasci crederetur.
CAPUT XXVI. Contractum in basilica S. Germani sanat. Alio rursus in tempore cum Parisiis loca orationum circuiret, veniens ante basilicam sancti Germani confessoris vidit quemdam claudum carruca vectum, querulis se vocibus inclamare: ad quem accedens cum valde misertus ei vellet manus imponere, humilitatis pristinae recordatus, protinus se ab eo subtraxit, alteri potius quam sibi favoris gloriam volens tribuere: praecepit tamen ministris ut (0501B)auferentes aegrum a carruca in ecclesiam deportarent, ac juxta cancellos praefati sancti Germani projicerent: quod cum factum fuisset, ingressus Eligius basilicam prolixe oravit, monuitque claudum irrevocabiliter in fide persistere usquequo eum Dominus sanari juberet: nec mora, post haec coepit claudus vociferari, totoque corpore contremiscere; cumque omnes procul astantes ad spectaculum concurrerent, confestim claudus resolutis nervorum vinculis liber a pavimento surrexit, et ita incolumis ab ecclesia processit: fuerat enim annis novem claudicationis impedimento astrictus. Tunc Eligius ex intimo corde Christo gratias referens, iter coeptum laetus jam peregit.
CAPUT XXVII. Gamapio vico claudum erexit. (0501C) Alio quoque tempore sub laicali adhuc habitu carpebat iter cum pueris suis de villa regali, quae vocatur Sterpiniacus: cumque pervenisset Gamapio vico, ingrediens illico basilicam invenit quemdam pauperem claudum pro foribus jacentem, qui viso Eligio coepit clamare, alimoniam ab eo vel aliquam postulans consolationem. Tunc Eligius sciens forte donum sancti Spiritus, accessit ad eum dicens: Rogemus Deum pariter si forte te incolumem reddat: et mox introducens eum in ecclesiam, praecepit enixe orationi insistere; ipse vero prosternens se in terram diutissime oravit: deinde paululum se erigens, cum adhuc videret claudum jacere, rursum orationi incubuit, (0501D)et lacrymabiliter precem fundens tam prolixe oravit, tantasque lacrymas effudit, ut partem pavimenti ubertas lacrymarum humectaret, ac veluti rivulum de torrente in terram efficeret. Tandem roboratus fide erexit se, et cum magna fiducia ad aegrum accessit, ac manu ejus apprehensa dixit: In nomine Domini nostri Jesu Christi Filii Dei excelsi, surge et ambula: et confestim prosecuta est salus verbum hominis Dei, et convaluit aeger et surrexit: nam omnes qui aderant, audiebant cum magno stupore juncturas et nervos atque omnia ossa claudi illius cruscire ac solidari. Sanus ergo factus est ex (0502A)illa hora, et ambulabat exsiliens et benedicens Deum cum omni alacritate; fuerat enim ex multis jam annorum spatiis vinculis artuum astrictus, atque ex hoc magis occupabat admiratio cunctos, quod tam celeris fieri ejus potuisset curatio. Dedit ergo ei eleemosynam vir beatus, et dimisit eum in pace; et ille adorans et glorificans Deum, reversus est in locum suum. Tunc Eligius coepit terribiliter conjurare pueros et cunctos comites suos, ne quousque ipse in corpore maneret rem gestam cuilibet homini indicarent, magnopere metuens ne in virtute facti mens ejus humanis laudibus gravaretur.
CAPUT XXVIII. De metallo auri in sinu reperto. (0502B)Quadam vero die cum copiosa pauperem multitudo ad eum confluxisset, totum pene quidquid in auro habere poterat eisdem erogavit. Cumque his discedentibus alii adventassent, loculo auri sollicite perscrutato atque excusso, nihil penitus reperit quod eisdem tribuere deberet; deinde ab uno ex suis familiaribus auri quantitatem susceptam pauperibus dedit; quibus discedentibus, post aliquot horarum spatia ecce superveniunt et alii. Tunc Eligius anterioris horae minime recordans, alias forte mente intentus, protulit quam prius scrutatus erat sportellam, et ubi ante nihil repererat, mox ut etiam aperuit, metallum auri inditum reperit, atque pauperibus illico tribuit: sicque demum prioris facti admirando recordans, nomen largitoris Christi cum ingenti (0502C)exsultatione glorificavit.
CAPUT XXIX. De caeco Parisiis illuminato. Quadam iterum die cum Parisiis commoraretur, ac necessario quemdam locum adire pararet, explorantes egeni per quod iter transiret, paraverunt se cuncti juxta morem in ponte: quo cum Eligius adventasset, singulisque ut solebat sigillatim manibus eleemosynam includeret, devenit inter caeteros ad quemdam caecum querulis valde vocibus clamitantem; cui cum eleemosynam manu imponere vellet, subtrahens ille manum clamabat virtute qua poterat: Domine, inquiens, Eligi, habe in me pietatem, oculis crucem imprime, quod magis desidero praebe. (0502D)Tunc ille valde composite dissimulans ac subridens: Tu, inquit, amice, non te nosti signare? Noverat enim vir sanctus jactantiam virtute fugere, in quo non poterat gratia concessa latere: sed cum is eadem ingeminans importune clamitaret: Tu, inquiens, Domine, tu signa. Ille fidem hominis cernens, signum crucis impressit, et, o mira Christi potentia! statim signum sanguinis unda secuta, diu clausas illico reseravit sub fronte fenestras, atque ingrediente die fecit discedere noctem: sicque homo duplo munere recepto, adorans Christum discessit laudans Eligium.
CAPUT XXX. De Basilica vastata, et spoliis restitutis. (0503A) Alio rursus tempore dum apud Parisios commoraretur, quadam die mane confugit ad eum tremebundus custos basilicae S. Columbae virginis, provolutusque pedibus ejus nuntiavit eadem se quiescente nocte vastatam omni ornatu fuisse basilicam: quod Eligius audiens tristis admodum effectus, cito tamen ad solita spei praesidia recurrens, clementer refovit custodem, deinde ad sanctae Columbae oratorium pergens, oratione praemissa, haec loquebatur verba: Audi, inquit, sancta Columba, quae dico: novit meus Redemptor, nisi cito ornamenta tabernaculi hujus furata reduxeris, equidem spinis allatis faciam hanc januam ita obserari, ut nunquam tibi (0503B)in hoc loco veneratio praebeatur ab hodie. Dixit haec et discessit, et ecce sequenti die custos maturius surgens invenit omnia vela usque ad minimam pallam, sicut prius fuerant, restituta. Tunc concito cursu quanto pridie truculentior, tanto nunc laetior nuntiavit Eligio; atque ille accedens, omniaque sicut dudum fuerant, suis in locis composita cernens, martyrem quidem laudavit, sed Christi Domini nomen, sicut et semper, uberius cum hilaritate magnificavit.
CAPUT XXXI. De homine seminece vitae restituto. Inter caetera autem infinita bonorum suorum opera, etiam hoc apud regem obtinuerat, ut omnia humana corpora quae vel regis severitate, vel judicum (0503C)censura diversis ex causis per multimoda argumenta perimebantur, ubicunque invenire potuisset sive per civitates sive per villas, licentiam haberet et de bargis, et ex rotis, et de laqueis sepelire deposita. Delegavit ergo ex comitibus suis vespelliones, Gallebodum scilicet atque Vincentium cum suis collegis, qui hujusmodi curae insisterent: et ubicunque pergerent, sive in proximas urbes, sive in longinquas, jugiter secum sarculos portarent, ut sicubi cadaver invenissent, continuo ipsum humo tegerent. Igitur cum quodam tempore in comitatu regis Austriae partes peragrarent, devenerunt ad urbem quamdam, quae Stratoburgo vocatur; cumque haud procul ab urbe essent, conspicientes eminus vident hominem ipsa die vita laqueo extorta dependere; ad quem (0503D)protinus accedentes laqueo deponunt, ut scilicet juxta ritum sepulturae traderent: sed vir venerabilis sensit forte operandum; et dum sepultura paratur, festine appropians ipse corpori, coepit eum a summis usque ad ima mulcendo palpare: nec mora, cum jam sentiret adesse animam, composite valde a se virtutem facti refellens, dixit: O quam grande scelus, (0504A)nisi Dominus juvisset, nunc perpetrare poteramus ut corpus hoc humo tegeremus, cum anima ejus in ipso sit! haec dicens, cunctis mirantibus jussit eum vestimentis operiri et paululum repausari: deinde recreato spiritu vir ille surrexit e terra, ut pote nullam passus injuriam. Quod factum cum in urbem percrebuisset, mox currentes ejusdem insectatores importune eum iterum rapere, ac morti tradere conabantur; quem Eligius vix eorum manibus ereptum regi pro eo suggessit, chartamque ei securitariam apud regem impetravit, atque ita eum defendit. Qui non post longum spatium ita se subtraxit ab ejus contubernio, Eligio fortassis conscio, ne res gesta amplius crebresceret in populo, et ut nusquam ministrorum ejus amplius appareret conspectui. Sed (0504B)de his ista sufficiant: Deo soli sufficit de his quae in absconso, vel sub saeculari habitu, vel sub venerabili et apostolica tonsione gesserit, non latere: nunc interim ad ea quae opere manuum egerit accedam, eaque quanta valeo brevitate percurram.
CAPUT XXXII. Quod multas fabricavit tumbas. Hic idem vir beatus inter caetera bonorum operum insignia, multa sanctorum auro argentoque et gemmis fabricavit sepulcra, id est, Germani, Severini, Piatonis, Quintini, Lucii, Genovefae, Columbae, Maximiani, et Loliani, ac Juliani, adhuc autem et aliorum multorum: sed praecipue beati Martini Turonis civitate, Dagoberto rege impensas praebente, miro opificio ex auro et gemmis contexit sepulcrum, (0504C)necnon et tumbam sancti Brictionis, et aliam ubi corpus B. Martini dudum jacuerat, urbane composuit; magnum insuper beneficium eidem ecclesiae apud regem obtinuit: namque pro reverentia sancti confessoris Martini, Eligio rogante, omnem censum, qui reipublicae solvebatur, ad integrum Dagobertus rex eidem Ecclesiae indulsit, atque per chartam confirmavit. Adeo autem omne sibi jus fiscalis census Ecclesia vindicat, ut usque hodie in eadem urbe per pontificis litteras comes constituatur. Praeterea Eligius fabricavit et mausoleum sancti martyris Dionysii Parisiis civitate, et tugurium super ipsum marmoreum miro opere de auro et gemmis: cristam quoque et species de fronte magnifice composuit, (0504D)necnon et axes in circuitu throni altaris auro operuit, et posuit in eis poma aurea rotundilia atque gemmata: operuit quoque et lectorium et ostia diligenter de metallo argenti; sed et tectum throni altaris axibus operuit argenteis; fecit quoque et repam in loco anterioris tumuli, et altare extrinsecus ad pedes sancti martyris fabricavit; tantumque illic, suppeditante rege, sua exercuit industria (0505A)[ F. suam . . . industriam], atque ita suum diffudit specimen, ut pene singulare sit in Galliis ornamentum, et in magna omnium admiratione usque in hodiernum diem.
CAPUT XXXIII. De morte Dagoberti regis: et concilio apud urbem Romam sub papa Martino. His operibus mirifice perfectis, atque omnibus circumquaque gentibus sedatis, ferocissimis etiam Vaceis ditioni propriae hostili gladio subactis, mortuus est rex magnus et inclytus Dagobertus, et sepultus est in eadem sancti Dionysii basilica sub arcu in latere dextro: cui successit in regno filius ejus aetate juvenculus, vocabulo Clodoveus. Sub hujus regni principio nefanda haeresis partibus Orientis (0505B)coeperat pullulare, Constantino tunc Romani imperii apicem gubernante; coeperunt ergo praefati haeresiarches nequiter ecclesiasticam regulam violare, et peregrina quaedam a veritate aliena docere et praedicare, asserentes Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum minime habere secundum formam servi ( sic ), et neque eum ex Maria veram assumpsisse carnem, profanis vocibus garriebant; quae res plurimos in Ecclesia conturbabat, et plerosque jam contagium hujus pestiferae assertionis infecerat, non solum in urbibus quibus morabantur, sed et urbem quae est caput omnium Romam paulatim jam eorum pravitas penetrabat. Erat autem eo tempore Romae praesul Beatissimus papa Martinus, qui sollicite ac viriliter pro hac causa invigilans, imoque (0505C)pugnans, multa probra et adversa ab haereticis sustinebat; unde tandem permotus, cum et imperatorem et plures cerneret eorum assertionibus obsecundare, intento satis animo congregavit concilium sacerdotum compescendi causa, imo delendi hujus pravitatem dogmatis: in quo concilio omnibus orthodoxis consentientibus edidit contra haereticos fidem magnifice valde atque accurate, quam etiam cum subjuncta epistola Galliarum partibus destinavit, mandans et obtestans regi Francorum, ut si essent ejus viri catholice eruditi, hos sibi adminiculum ob haeresim comprimendam faceret destinari: ubi tunc Eligius cum sodali libentissime perrexisset, nisi ei quaedam causa impedimenti fuisset.
CAPUT XXXIV. De multimodis Martini papae tormentis, ejusque vita per martyrium finita. (0505D) Sed interim dilatione intercedente inimicus humani generis acrius incitatus, pulsabat fortiter contra murum Ecclesiae per homines perditos, ac turrim validissimam omni oppugnationis genere fatigabat, Martinum sibi, jugiter affligendo, inclinare cupiens episcopum: sed quanquam impurus spiritus omni nisu pugnaret armatus, tamen resistebat Martinus Christi gratia et virtute repletus, ac veluti si saxum (0506A)immobile unda allideret, ita virili animo dicta respuebat garrientium. Jubebatur ei imperiali decreto fidem Patribus edere contrariam, sed ille cui sacra fides venerabilis erat, abnegabat se posse impia contra Deum proferre verba, consultius fore judicans temporalem ponere vitam, tantum ut ei conscientia fidei duraret illaesa. Novimus quemdam fratrem a partibus Orientis venientem, qui ea quae narro se coram posito gesta esse testabatur. Igitur cum nullo suasionis genere Martinus a catholica reflecteretur fide, multiplicibus injuriis affectus, diuque coram populo flagellatus, demum revinctis post tergum manibus velut electus aries, cuncta urbe lamentante, exsilio truditur; sicque Constantinopolim perductus, ibique exsilio relegatus, sola illic oratione meruit (0506B)caeco lumina reddere; ubi exsulans ac delitescens, post multa tormenta claram valde et nobilem vitam optimo et venerabili fine conclusit. Simulent nunc haeretici quantum volunt, confundantur et erubescant a se martyrem factum, quamvis eum pacifice animam exhalasse clamitent, quamvis non a se interemptum, sed propria fingant morte defectum, quasi non eum poena consumpserit in quo poena consumpta est. Qui si in praesenti nunc adessent, haec a me pro Martyre verba audirent: Etsi, inquam, imminente carnifice gladio mortuus non fuerit, in confessione tamen catholicae fidei exsilio relegatus, post continuam et indefessam professionem gloriosum mortis exitum meruit: sicque ad Deum suum redeuntem coelestis aula martyrem suscepit: neque enim virtus ejus, aut honor (0506C)minor est, quominus beatis martyribus aggregetur, quia quantum in ipso fuit, aequanimiter toleravit quidquid ei adversitatis oblatum est: nam, sicut Scriptura testatur, non est inferior gloria, sed potius excellentior sustinere martyrium pro eo, ne scindatur Ecclesia fallaciis haereticorum, quam est illa ne immoletur idolis impulsu paganorum. In paganorum namque persecutione unusquisque tantum pro sua anima, in haereticorum vero pro universali patitur Ecclesia: et idcirco eum potiorem dixerim, quia procul dubio excellentior atque eximior comprobatur. Haec pauca de tanti viri memoria, Eligii Vita sibi contineat subnexa, loquatur et ubicunque pergit per saecula, quanto Martinus claruerit fidei dogmate: quae nos dilectionis gratia huc usque narrasse (0506D)sufficiat, ut tam eximii viri memoria, qui utique collegis meis in urbe Romana multa impendit bona, quamvis in Oriente frequentetur, non usquequaque in Occidente oblivioni tradatur.
CAPUT XXXV De concilio apud Aurelianis Galliae urbem; et haeretico a finibus Galliae expulso. Per idem fere tempus qua apud urbem Romam talia gesta sunt, unus haereticorum pulsus a partibus (0507A)transmarinis, Galliarum provinciam petiit; qui aggressus illico civitatem quae olim Edua, nunc autem Augustidunus vocatur, adiit; ibi quoque degens coepit tam caute quam fraudulenter sua nefanda dogmata prodere: quod cum in palatio ad aures Eligii pervenisset, coepit vigilanter, sicut semper pro hujusmodi causa sollicitus erat, cum Audoeno ac caeteris Catholicis viris tractare, quemadmodum hanc pestem palam omnibus manifestatam detegerent. Itaque non destitit episcopos commonendo et optimates, quousque ex jussu principis sacerdotale concilium apud urbem Aurelianensem congregaretur; ubi praefato haeretico in medio deducto, conabantur eum docti quique diversis ex causis interpellare, sed nullo poterant genere concludere; tanta (0507B)quippe dicendi arte objectis quaestionibus occurrebat, ut ubi maxime putaretur astrictus, ibi quasi anguis lubricus quibusdam foraminibus lapsus eorum se fronti opponeret. Cumque nullo genere a quoquam posset concludi aut superari, exstitit e nostris quidam per Dei providentiam doctissimus episcopus, nomine Salvius, qui ita ei in omnibus obviavit, ut ingens pro hoc fieret nostris et gaudium et spectaculum: nam omnes versutias cunctasque ejus artes, quas ille nunc occulere, nunc etiam dissimulare conabatur, frequenti disputatione palam funditus detexit. Sic quoque adversus eum omnium episcoporum sententia prolata, ac per singulas civitates super ejus nomine decreto constituto, cum sibi merito dedecore eliminaverunt a finibus Galliae.
CAPUT XXXVI. Quod plures apo tatas vir sanctus astutia sua deprehendit atque notavit. (0507C) Sed et alium nihilominus apostatam cum comperisset Eligius evertere plebem Parisius [ F. Parisiorum], grandi afficiens dehonestate, exterminavit ab urbe: similiter et alium, qui episcopum se simulans circuibat villas et plateas decipiendo populum, diu carcere maceratum ejecit a finibus regni Francorum: necnon alios atque alios diversis artibus populum subvertentes grandi semper auctoritate est persecutus; valde enim oderat omnia haereticorum, vel schismaticorum, cunctorumque praeter catholicam doctrinam figmenta, et jugi instantia eorum insectabatur vesaniam; (0507D)erat enim ipse affluentissimus quidem in eloquentia, in studio autem Scripturarum subtilissimus, et cum ipse sufficienter esset instructus, populum, ubicunque pergeret, evangelicis cohortationibus edocebat in Christi fide irrevocabiliter persistere, atque ab haereticorum contagiis sese solerti cura observare.
CAPUT XXXVII. Quantam semper dilectionem erga pauperes habuerit. Sed inter caetera, senibus ac viduis atque pupillis consolator existebat; viduae nimirum Sareptensis (0508A)imitator, ipse plerumque esuriens, sui juris substantiam Christi visceribus erogabat. Si infirmum vidisset, clementer consolabatur; si in Dei quempiam amore ferventem, ad studium cohortabatur; si quispiam ad eum aeger devenisset, ita ejus fovebatur ministerio, ut nec delicias urbium, nec matris desideraret affectum. Tantum itaque ad obsequia debilium se ex devotione diffuderat, ut multi pauperum sani languentibus inviderent: atque ita ob Christi amorem eorum assidue curam gerebat, ut omnes pauperes eum quasi patrem se habere proprium laetarentur: sciebat enim quid in Lazaro aliquando dives purpuratus non fecerit, qualique superba mens retributione damnata sit; idcirco magis ac magis erga omnes se misericordem ostendens, clementer miseris (0508B)jugiter succurrebat; quo enim dolente non doluit? vel quo pereunte non gemuit? quem nudum vel clericum non ejus vestimenta texerunt? aut quod coenobium non ejus largitate sustentatum est? vel quas pro spe aeternitatis non pertulit angustias? famem scilicet, sitim, vigilias, cunctasque carnis illecebras ( sic ). In tali itaque proposito perseverans, praebuit se in futurum vas electionis et utile Deo ad omne opus bonum paratum.
CAPUT XXXVIII. Quanta bonitate peregrinos fovit, quantumque profecerit. Nam cum se totum Dei servitio mancipasset, optima principum jussa magnifice adimplebat, contraria vero magnificentius contemnebat, eratque liber (0508C)ad eos arguendum, humilis ad obediendum, regi pariter subjectus, et Christo devotus; rutilabat quidem specie, robustus erat in virtute, mentis utique argutae, purae et probabilis vitae; sic enim se exercebat quasi semper inciperet, sic se praeparabat quasi quotidie moriturum; idcirco repugnantem carnem inediae subjugabat, et ultricis gehennae saeva tormenta praeveniens, ipse sibi et persecutor existebat et tortor. Nam si contulisset sors temporis, cupiebat martyr fieri pro nomine Conditoris; sed quanquam eum pugio non transfixit, quotidianum sibi libens ipse martyrium indixit, fuitque ei fames pro ungula, sitis pro flamma, mundi calamitas pro bestiis, abstinentia pro craticula. Qui sub imagine martyrii veluti catena rigentis ferri, sic dura lege constrictus, semetipsum (0508D)sibi abnegavit, ut Christum sequi posset, illum semper diligens, illum desiderans, illum ingenti aviditate sitiens, qui pro amore hominis homo factus est, ut nos ad coelum traheret, de sinu Patris in terram descendit; eique omnem suum laborem omnemque dilectionem infundens, bonam terram sui cordis jugi cultu et indesinentibus exercitiis excolebat, et veluti quis esuriens ac sitiens, sic ille aviditatem quamdam sustinens, illud crebrius Psalmistae dictum voce flebili conquerebatur: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. (0509A)LIV, 7)? Et illud: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psalm. XLI, 2)? Et illud Salomonis: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Porro sectabatur in omnibus mansuetudinem et fidem, necnon et charitatem perfectam, quae spiritualis aedificationis est vinculum; studebat se vas sanctificatum exhibere, ut habitatorem Deum in mentis suae hospitio posset recipere, salutaribus quoque actibus jugiter erat occupatus, ut quotiescunque tentator accederet, quoties hostis callidus aditum quaereret, clausum semper adversum se pectoris ostium inveniret. Orabat frequenter secundum Apostolum (I Tim. II, 1, 2) pro hominibus omnibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agant, in omni pietate et charitate; (0509B)sciens secundum eumdem apostolum (Ibid.) hoc bonum esse et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad imaginem veritatis venire.
CAPUT XXXIX. Laus ejus prolixius habita. Quid plura loquendo immorer? In omni conversatione sua quasi Lucifer inter astra refulgens, instar magnae lampadis micabat; semper enim perfectos aemulabatur ad bonum, semperque aliorum virtutes sibi proponebat ad exemplum. Tardus erat ad loquendum, secundum apostolum (Jac. I, 19), et velox ad audiendum: eratque sermone subtilis, humilitate sublimis, eleemosynis dives, charitate longanimis, vigil ingenio, promptus eloquio, flagrans studio, utile (0509C)nempe vas in Christi domo; ad miserorum obsequium non piger, ad orationem paratus, ad eleemosynam profusus, ad tribuendum largissimus, mansuetudinem colens, paupertate valde gaudens, bonitatem tenens, puritatem cordis semper amplectens, quique ita assidue venerabiles animos ecclesiasticae regulae tradidit informandos, ut sub laicali proposito constitutus, divino nutu pontificis gratiam possideret uberius; sicque seipsum propria disciplina coercebat intonsus, quasi futuram speciem indicans, ut irreprehensibilis in templo Christi praepararetur sacerdos. O quam perfectissimum laicum, cujus imitatores ipsi esse desiderabant sacerdotes! O mens omnibus praedicanda, cui non fuit aliud vivere, nisi Christum cum dilectione timere, et cum timore diligere! O (0510A)vere felicem saeculi inimicum, cui mundus tantopere fuit crucifixus, et ipse mundo! quia ita sapientia exstitit pervigii, lenitate placabilis, ut et serpentis astutiam cum discretione gereret, et columbae simplicis animum non amitteret: cujus quidem in mente, virtutum omnium decore, collocavit valde sobrium sapientia domicilium. Vere dignissimum in quo Dominus habitaret templum, jejuniis mundum, orationibus ornatum, puritate refertum, vigiliis exercitatum, nomine etiam meritoque electum; quique dum nominis sui dignitate pascitur, sic se quotidie exerit, ut nequeat amittere quod vocatur in Christo Jesu Domino nostro.
CAPUT XL. EPILOGUS. (0510B) Sed longum nunc est per singula virtutum ejus vel gestorum insignia verbis exire, praesertim cum et liber jam supra modum refertus, finem postulans, sermonem rejiciat, et ariditas nostri sermonis attenuata, veluti longo tramite pene defessa succumbat, non quod omnia quae de Eligio narranda erant expleverit: quippe qui nec ad centesimum ejus, ut ita dixerim, attingere potuit quanta in eo bonorum omnium ornamenta, quae sunt vel pretiosa vel maxima, supernae remunerationis contulerit praerogativa, sed quo velut quidam eminens in sublimi scopulus magna jam ex parte adultus, ipsa sui proclivitate fronti se narrantis opponat. Nunc ergo interim illa solummodo quae sub laico habitu gessit, praesenti libello (0510C)transcurrere fecimus, cui etiam terminum jam libenter imponimus, ne sui prolixitate audientibus fastidium irrogemus: caeterum ea quae adhuc restant, quaeque in episcopatu gesserit, quo ordine de hoc saeculo migraverit, quasque etiam post obitum virtutes operatus sit, si vita comes fuerit, et si facultatem Dominus tribuerit, intercessionibus sanctitatis ejus adjuti alio libello explere desideramus. Confidimus enim non nostris, sed ipsius meritis, opus coeptum feliciter atque fideliter ad finem usque perducere; si ipse dignetur pro nobis Christum Dominum interpellare in coelis, qui ejus munere meruit tanta mirabilia operari in terris, per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
LIBER SECUNDUS.
PRAEFATIO.
(0509) (0509D)Domino propitiante Vitam beati confessoris Eligii, quam pridem aliqua ex parte ordiri coeperam, et pene defessus ac lassabundus medio in tramite stylum subtrahens, opus imperfectum reliqueram, nunc paululum viribus recreatis, cupiente voto, corde jocundo, calamoque venusto opus inchoatum adire tentabo, arduum sit licet iter ac profundum, sed libere (0510D)fateor, quo non possum pedibus viare, ardentissimo ducor amore; ibo ergo votis quo accedere non possum verbis. Indignum profecto reor, tanti ac talis viri Vitam ad posteritatis memoriam juxta qualitatem ingenii non ad plenum monimentis tradere litterarum, cum nimirum opiner ex narratione rerumgestarum aedificationem plurimam legentibus fore: (0511A)sed quoniam tanta actalia ejus sunt opera, ut magnitudo quidem bonorum nihil me praeterire patiatur, multitudo vero gestorum quamplurima cogat omittere, in incerto aestuat animus, dum deliberare non valet quid teneat, quid omittat. Profiteor namque, si cuncta voluero annectere, et dies deficiet me narrante, et modum excedam voluminis: rursus si pauca comprehendam, et irrisiones metuo hypocritarum dicentium, quoniam Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30): et offensam potius pertimesco antistitis, ne dum seriem exponere nitor arctatus eloquii siccitate, magis ei injuriam videar irrogasse quam vitam exposuisse. His igitur ex utraque parte discretis, articulum jam infigam membranis, et quae primus hujus operis liber veluti (0511B)exundans rejicit, hic modo sequens velut nimium sitiens prosequatur; satisque sufficiat priori libro ea tantum exposuisse quae sub habitu saeculari gesserit, nunc vero de his quae in episcopatu egerit, haec prima conveniant.
CAPUT PRIMUM. De haeresi Simoniaca Gallias pervagante. Eligius itaque olim jam in palatio militaverat sub saeculari habitu Regi aeterno omniumque principi Christo; fuerat quoque de temporibus Lothari mediani, mansueti regis Francorum, et toto tempore Dagoberti inclyti principis, necnon et Clodovei filii ejus, et usque ad initium regni junioris Lotharii mansit in corpore; sed crudeliter in diebus illis Simoniaca (0511C)haeresis pullulabat in urbibus, et in cunctis finibus regni Francorum; maximeque de temporibus Brunichildae infelicissimae reginae, usque ad tempora Dagoberti regis violabat hoc contagium catholicam fidem. Sollicite tamen pro hoc invigilabant sancti viri Eligius et Audoenus, et communi cum caeteris viris catholicis habito concilio, suggesserunt principi et optimatibus ejus ut hoc mortiferum virus cito deleretur de corpore Christi, quod est universalis Ecclesia; habuit itaque effectum eorum pia petitio, et libenter obtinuerunt quod devote rogaverunt. Tunc ergo placuit omnibus uno in Spiritu sancto accepto consilio simul cum regis imperio, ut nullus pretio dato ad sacerdotale officium admitteretur, neque eos qui ut lupi rapaces munera dando, mercanda (0511D)censebant dona Spiritus sancti, sed hos potius qui essent boni testimonii viri et irreprehensibilis vitae, ad officium pontificatus eligerent.
CAPUT II. De ordinatione episcopatus ejus. Exinde igitur elegerunt ex merito sanctitatis cunctis bonis operibus praeditum ad sacerdotale officium sanctum Eligium jam lumine radiatum, ut praeesset Ecclesiae Noviomagensi: decesserat enim in ipso anni circulo Acharius praefatae urbis antistes. Elegerunt autem cum eo et Audoenum sodalem ejus qui vocabatur Dado, ut praeesset Ecclesiae Rothomagensi. Hoc ergo modo aurificem invitum detonsum constituerunt (0512A)custodem urbium, seu municipiorum, his vocabulis, Vermandensi scilicet, quae est metropolis urbis, Tornacensi vero, quae quondam regalis exstitit civitas, Noviomagensi quoque et Flandrensi, Gandensi etiam et Corturiacensi. Ob hoc itaque eum vel maxime in his locis dederunt pastorem, quod incolae ejusdem regionis magna adhuc ex parte gentilitatis errore detinebantur, et vanis superstitionibus satis dediti erant, quique velut agrestes ferae, nulliuspiam salutare verbum recipere poterant; sed vir beatus cum se nullo modo ab officio disposito discutere posset, ne tamen in ullo catholicae regulae deviare videretur, non se permisit prius sacerdotem consecrari, nisi sub normula clericatus aliqua temporis curricula exigeret. Tempore ergo dilationis transacto, (0512B)atque Audoeno de partibus transligeritanis reducto, jamque eo presbytero a Domno Deodato Matascensis urbis episcopo ordinato, inito concilio pariter sub unius diei articulo apostolicam benedictionem meruerunt gratuito: erat enim tempus quo apud Gallias Rogationes a cuncto populo celebrabantur. Convenientes igitur simul in civitatem Rothomagensem quarto decimo die mensis tertii, tertio anno Clodovei, juvenculi adhuc regis, die Dominico ante Litanias inter catervas populi, inter agmina clericorum, inter choros psallentium consecrati sumus gratis ab episcopis pariter episcopi, ego Rodomo, ille Noviomo. Sic ergo episcopatu suscepto ad sedem remeans, qualem se demum quantumque praestiterit quis digne valeat explicare; aut quis tanta verborum (0512C)copia instructus existat; vel quae oratio tantae affluentiae ubertate exundans, quae cuncta ejus bona, ut decet, queat prosequi? Idem semper robustus ad virtutis instantiam se exercens, constantissime in coepto proposito perseverabat; eadem in corde humilitas, eadem in vultu gravitas erat, eamdem pauperibus curam, eamdem ut prius sollicitudinem gerebat, eadem dilectio fraterna, eadem mentis constantia eidem permanebat, nisi quod episcopalis ambitio, quae caeteris pompae fomentum subministrare solet, ei plus studium abjectionis exhibuit, et unde alii ad tempus videntur extolli, inde his amplius studuit humiliari. Erat itaque Christo semper subjectus, et devotione armatus, doctrina praecipuus, pontificio (0512D)dignus, humilis in honore recusando, subditus in suscipiendo, exsul spontaneus, fide plenissimus, obediens in Dei praeceptis, credulus in promissis, peregre locuples, in industria solers, in opere docilis, in spe longanimis, in colloquio sapiens, in consilio prudens, in corrigendo vehemens, in diligendo ardens, in adversis patiens, in periculis fortis, in disciplinis mansuetus, in eleemosynis largus, in studiis assiduus, metu mortis sollicitus, in timore Dei eximius, in religione magnificus, in exsequiis devotus, in misericordia gloriosus, in disciplina strenuus, excellenti ingenio praeditus, justitia insignis, severitate terribilis, ad gratiam promptus, ad ignoscendum paratus, humilitate summus, hospitalitate praecipuus, nutritor (0513A)gregis piissimus; pastor Ecclesiae providus, dispensator fidelis, moderator insignis, delictum proprium cavens, alienum ut suum lugens, plebi monita praebens, Christique praecepta docens, protervos non armis sed patientia vincens, superbos Christi jugo suavissimo subdens: semper enim in obsequiis pauperum, in diligentia peregrinorum infatigabiliter perdurabat, atque ita eis suum impendebat obsequium, ut nisi quis fundatam in Christo haberet mentem, procul dubio despectui duceret talia vel coaequalibus praebere, qualia is jugiter luridis ac seniis et despicabilibus exhibebat. Denique omni episcopali pompa postposita, populorum agmine contempto, clericorum frequentia spreta, famulantium obsequiis relictis, pauperum semper captivorumque delectabatur (0513B)consortiis; habebat enim sequestratum statutum locum, in quo certis quibusque diebus egenos ac debiles intromittens, ipse ut dudum consueverat famulorum more satagens satis eis devote serviebat, ipse squallentia capita lavans, incomptam ac deformem caesariem manu propria radens, potumque singulis ac cibum post diligentiam praebens, omnes clementer refocillabat; deinde singulos muneratos, nudos etiam vestitos gratifice dimittebat, illisque ex una parte exeuntibus, alios, si adessent, ex altera parte intromitti jubebat; quibus similiter cuncta explens benignissime refovebat. Nonnunquam vero etiamsi plurima turba conflueret, similiter omnibus faciebat: singulis tamen diebus constitutum duodenarium numerum reficiebat, ipse plerumque cum eis hora congrua (0513C)ad unam mensam pariter convivans, ita duntaxat, ut prius singulis aquam manibus funderet, merumque ac panem manu propria praeberet. Sed quid haec diutius narrando immoror? Ita, fateor, nunquam vidi studium fervere, nusquam in Galliis hujusmodi opera taliter a quoquam audivi expleri: posset enim quis vel raro arripere, sed vix aut difficile perpetuo tenere; hic vero quod semel proposuit, perpetuo retinuit; quod primum Deo vovit, nullis mundi negotiis obligavit; quod in principio arripuit, ad finem usque perduxit.
CAPUT III. Quanta instantia plebem commissam traxit ad viam salutis. Praeterea pastoris cura sollicitus, lustrabat urbes (0513D)vel municipia circumquaque sibi commissa; sed Flandrenses atque Andoverpenses, Frisiones, et Suevi, et barbari quique circa maris littora degentes, quos velut in extremis remotos nullus adhuc praedicationis vomer impresserat, primo eum hostili animo et aversa mente susceperunt, postmodum vero, cum paulatim per gratiam Christi his verbum Dei insinuare coepisset, pars maxima trucis et barbari populi, relictis idolis, conversa est ad verum Deum, Christoque subjecta; sicque demum factum est ut quasi coelitus lumen ostensum, aut radius quidam solis erumpens, totam partis illius barbariem illustraret. Nam et ipsi qui eum primo velut ferocissimae bestiae discerpere cupierant, postmodum attendentes ejus bonitatem ac mansuetudinem, imitatores (0514A)ejus fieri cupiebant. Quis enim esset ita obstinatus, qui ejus modestiam intuens non confestim admirando obstupesceret? aut quis arrogans, sobriam ejus vitam considerans, non illico ad aequitatem semetipsum converteret? Crescebat nimirum in eo quotidie opinio famulatrix virtutum; seminabat in plebem verba veritatis fructu fidei redundantia, sufficienti sale condita, et velut aromaticis unguentis infusa: nec erat ejus fama contenta circumjectas tantum Gallias illustrare, sed exteras utique provincias implebat, meritorum gratia praecurrente. Inter barbarorum siquidem fremitus quasi signifer belligerator, corporeo timore nudus, sed fidei fervore vestibus se ingerebat, Christi charitate securus, adversantesque sibi fortiter superabat, non (0514B)corporea lorica amictus, sed fidei virtute indutus. O quoties ob veritatis assertionem paratam habuit mortem, fecissetque satis votis, si contulisset sors temporis! Sed licet ei ratio temporis non potuerit praest re martyrium, gloriam tamen martyris non amisit, quia pro spe aeternitatis jugiter laboravit; verum si ei Neronianis Decianisque temporibus, in illa quae tunc exstitit dimicare congressione licuisset, securus dixerim, sponte equuleum ascendisset, et ultro se pro Christo ignibus intulisset, libensque palmam sanguinis occupasset. Sed quanquam ista non tulerit, implevit tamen etiam sine cruore martyrium, dum fortitudine roboratus, in vigiliis sedulus, in jejuniis assiduus, fidem servando, cursum consummando, repositam sibi a Christo justitiae coronam (0514C)quotidie exspectabat restitui. Tanquam speculator etenim a Domino constitutus, praedicabat verbum cum omni auctoritate; instabat secundum Apostolum opportune, importune: arguens, obsecrans, increpans in omni patientia et doctrina, suavem semper habens de his quae Dei sunt vel allocutionem plebis, vel collationes fraternae familiaritatis, tenens semper in doctrina humana auctoritatem apostolicam, per quam aggressus gentilium praelia, et gentis ferocissimae pacem tenuit, et copiosum exercitum ad fidem Christi convertit, ac fidei catholicae intemerata consortia jugiter custodivit.
CAPUT IV. De laude ejus prolixe descripta. (0514D)Sane si quem vidisset peccatis noxiis vulneratum, et sagittis diaboli confixum, mox adhibebat dignas curationes sermonum, et verbi Dei salubre medicamentum ostendens contra vulnera incantatoris salutare malagma confessionis, indisciplinationes quoque et transgressiones suorum a regula honesta vel recta, et arguebat clementer, et tolerabat patienter; eratque in eo mira in cunctis operibus discretio, et imitabilis erga omnes dilectio. Erat ergo Eligius opere castus, fide catholicus, charitate diffusus, in tentationibus cautus, in fide firmissimus, in operibus bonis promptus, in sermone verissimus, in judicio justus, in consilio providus, in bonitate conspicuus, in charitate praeclarus, Deo sedule serviens, errantes corrigens, correctos fovens, obstinatos spernens, (0515A)humiles semper diligens: exuberabat quoque in eo constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis, amor charitatis, atque ad aeternam vitam doctrinae suae filios jugi studio incitans, quos erudiebat hortatu, praeveniebat exemplo, quae docebat agens, et quae agebat docens, nec aliud ore promens, aliud corde volvens, sed quod ore docebat opere corroborabat; et quale habebat verbum, talem et vitam; qualem etiam vitam, tale quoque et verbum. Summa quippe bonitate subditos regebat; summa severitate semetipsum damnabat, non satis erat terribilis in subjectis; nimium valde austerus in piaculis, in se servabat censuram, in alios praeferebat justitiam, rigore utebatur in discussione justitiae, misericordia in definitione sententiae, districtiones (0515B)vero censurae semper temperabat misericordia, sciens scriptum quia in eo quod judicat quis, judicandus est: et quod Potentes potenter tormenta patientur (Sap. IX, 7), et quod Judicium erit durissimum his qui praesunt (Sap. VI, 6). Haec ergo sedula mente pertractans, in omni actione discretionem tenuit, nec in ullo penitus intemperate se gessit, sed omnia diligenter distinguens, et in disciplina et in modestia modum semper ac temperamentum servavit.
CAPUT V. De coenobio Noviomo constructo. Praeterea aedificavit in oppido Noviomagensi ancillarum Christi monasterium, ubi et congregationem magnam, et vitae institutionem districtam indidit; (0515C)terrae quoque redditus sufficienter delegavit, et omnia quae essent monasterio necessaria solerti satis cura providit. Sed et alia multa monasteria quaeque ejus opere, quaeque vero institutione a discipulis ejus constructa hodie intra Gallias noscuntur: nam multi ex discipulis ejus ecclesias condiderunt, multi monasteria salubriter rexerunt, multi etiam in regimen episcopale sublimati Ecclesiis praefuerunt.
CAPUT VI. De multis ab eo sanctorum prolatis corporibus; et de inventione S. Quintini. Huic itaque viro sanctissimo inter caetera virtutum suarum miracula, id etiam a Domino concessum erat ut sanctorum martyrum corpora, quae per (0515D)tot saecula abdita populis hactenus habebantur, eo investigante ac nimio ardore fidei indagante patefacta proderentur: siquidem nonnulla venerabantur prius a populo in locis quibus non erant, et tamen quo in loco certius humata tegerentur, prorsus ignorabatur. Ex eo ergo tempore quo Eligius pontifex consecratus, et Ecclesiae pastor est datus, ab eo nonnulla inventa populis sunt declarata; ex quibus primum ac summum sanctum martyrem Quintinum in principio episcopatus sui grandi instantia quae itum, olim quoque celatum, promovit palam in publicum. Denique priusquam Eligius ejusdem loci datus esset episcopus, exstitit quidam vir improbus, vocabulo Maurinus, ut videbatur populis habitu religiosus, cantor in regis palatio laudatus, atque (0516A)ex hoc, ut rei docuit exitus, mente tumidus, corde protervus, atque actione dissipatus, qui audacia praesumptionis suae deceptus, coepit verbis extollere a se corpus martyris Quintini et inquiri posse et inveniri; sed ut et ejus proterviam illico et Eligii merita demum Dominus declararet, mox ut terram sarculo scabere coepit, manubrium fossorii manibus ejus inhaesit, sicque miser opus praesumptum relinquens, sequenti quoque die in manibus suis vermibus ebullientibus miserabiliter expiravit: ex quo facto tantus timor adolevit in populo, ut nullus deinceps quamvis probabilis vitae praeter Eligium hujusmodi negotium auderet appetere. Eligius ergo cura pastorali suscepta, statim in exordio suae ordinationis coepit assiduare erga locum illum: est enim (0516B)haud procul ab urbe Vermandensi, in eo scilicet loco ubi quondam martyr ex fluvio elevatus ab Eusebia in monte fuerat tumulatus. Eligius itaque divino nutu instigatus volvebat in animo, sed et libere proclamabat populo non illic haberi corpus quo eum loco venerabatur populus, sed esse potius in parte ulterius. Cumque diu hujusmodi conditio mentem ejus stimularet, coepit tandem sagaci inquisitione per basilicae pavimentum huc illucque tentare sicubi sacratum tumulum posset deprehendere: sed cum nullatenus indicium tumuli reperiret, coepit a fratribus destitui prosequentibus cum tremore interitum illius, qui dudum investigationem superba mente concipiens, lugubri morte vitam finisset; necnon et antiquitatem corporis longinquitate jam (0516C)temporis consumpti, atque ad nihilum in pulverem redacti objicientes, conabantur eum a coepto mentis proposito revocare.
Cumque ei istiusmodi impedimenta a fratribus objicerentur, altius ille ingemiscens aiebat: Nolite, fratres, quaeso, nolite impedire devotionem meam; nam ego credo in Creatorem meum, quod me non dignabitur tanto thesauro, tantumque mihi desiderato fraudare. Tunc ergo attentius persistens levavit triduanum jejunium, atque enixius Christi Domini divinitatem cum lacrymis exorans, vovit non se prius quidquam alimoniae accepturum, quam mereretur desideratum percipere votum: tanta namque erat ei fides, tantaque constantia, ut plerumque sic (0516D)facienda praeveniret, tanquam jam facta crederet, atque nonnunquam ita cum Deo, quemadmodum cum terreno suo loqueretur domino, ac propositum quod ipse statueret, id Deum complere indubitanter crederet: unde etiam cum a multis dehortaretur, dicebat: Tu, inquit, Domine Jesu, qui omnia nosti priusquam fiant, tu scis quod nisi manifestatum ostenderis mihi corpus hujus sancti tui testis, qui propter nomen sanctum tuum passus est, quanquam sim indignus, nunquam tamen plebis hujus episcopatum geram, sed exsul potius ab hac provincia procul secedam, ubi ut dignum est inter bestias moriar. Quid multa? coepto operi persistens, cum adjutores ejus per diversa ecclesiae loca tentando discurrerent, nullamque inveniendi spem caperent, (0517A)leniter ille omnes compescens, unum eis locum, quo nulla esse suspicio poterat, in posteriore ecclesiae parte effodiendum designat. Tunc omnium labore ibi converso libenter jussis obtemperant, defossaque jam in altum ultra pedes decem seu amplius terra, ab spe iterum inveniendi corporis destituuntur et cum tertia jam nox media fluxisset, arrepto Eligius sarculo, rejectoque amphibalo, coepit totis viribus cum cereis et cum lampadibus terram sanctis effodere manibus: cumque paululum ima fossae declinans, in latus cavernae scabere humum coepisset, mox reperit cumbum sane veterrimum, tegentem corpus sacratum. Tunc gaudio magno repletus, cum sarculo quem manu gestabat, avidissime latus ferisset sepulcri, confestim forato tumulo, (0517B)tanta odoris fragrantia cum immenso lumine ex eo manavit, ut etiam ipse sanctus Eligius fulgore luminis odoreque inenarrabili perculsus vix subsistere potuisset. Nam et globus splendoris, qui ex tumulo ad ictum ferientis processit, tantam vim suae claritatis sparsit, ut cunctorum astantium obtutibus oculorum retusis, partem maximam regionis illius in diei claritatem mutaret; unde omnes quos eadem hora vigilare contigerat, quique rei causam ignorabant, magnum quoddam datum coelitus signum aestimabant. Erat enim transacta media nox, et nox quidem obscura valde et caliginosa, sed procedente fulgore quasi lux diei ad tempus resplenduit, et in tempore claritas recessit. Tunc ergo sacrum inventum corpus Eligius cum gaudio lacrymabili exosculatur, (0517C)ac de profunda tellure elevato, reliquias sibi undecunque concupivit, segregavit, dentes etiam pro languentium medela e maxilla sancta abstulit, atque in radice dentis gutta sanguinis exivit. Clavos quoque mirae magnitudinis, quos tempore passionis ejus persecutores corpori infixerant, ex cerebro caeterisque artubus abstractos, sibi pro reliquiis sequestravit. Capillos etiam pulcherrimos reliquiis separatos delegavit. Deinde holoserico pretiosissimo obvolutum compositumque honestissime corpus summa cum diligentia citra altare transposuit; tumbam denique ex auro argentoque et gemmis miro opere desuper fabricavit. Ecclesiam quoque, quae exigua conventibus populi videbatur, eximio opificio ampliatam decoravit. Ipse demum ex reliquiis, (0517D)quas a sancto corpore sequestraverat, multa loca condivit, multimodamque medelam diversis aegritu linum incommodis easdem impartiendo praebuit.
CAPUT VII. De inventione S. Piatonis aliorumque sanctorum. Post haec simili modo grandi labore atque instantia invenit in territorio Medenantense, vico Sacilinio, sanctum martyrem Piatonem, cui similiter clavos prolixos ex corpore ablatos populis in argumentum monstravit. Corpus denique, sicut martyrem decuit, eleganter composuit; atque mausoleum urbane desuper fabricavit. Suessionis quoque civitate, sanctos martyres et germanos Crispinum et (0518A)Crispinianum ex quadam crypta prolatos mirifice composuit, eorumque memoriam insigni ornamento decoravit. Necnon et Belvacus municipio, beatum martyrem Lucianum, collegam quondam sancti Quintini inventum similiter fabricavit atque composuit: sed et alias quam multas memoriis sanctorum impendit diligentias, quae nunc non sufficit narrantis evolvere lingua.
CAPUT VIII. Quanto labore apud barbaros desudavit. Multum praeterea in Flandris laboravit, jugi instantia Andoverpis pugnavit, multosque erroneos Suevos convertit; fana nonnulla Christi clypeo protectus cum apostolica auctoritate destruxit; idololatriam quoque diversi generis ubicunque invenit, funditus (0518B)subruit. Inter haec autem cum semper sobriam religiosis virtutibus teneret disciplinam, frequenter ab ingrato et perfido populo lacessitus, et pene usque ad contumeliam provocatus, nullatenus a coepta doctrina arcebatur, sed magis ipse lenis, patiens, humilis, et mitis, pro eis Dominum deprecabatur: nam cum circumquaque rura lustraret, inenarrabili subtilitate blande atque composite desides barbarorum animos, et minus de spe futura sollicitos, solerti satis studio verbis blandis nitebatur stimulare, atque ad amorem supernae patriae accendere; praedicans infestis pacem, violentis quietem, ferocibus lenitatem; docens omnes in unum ad Ecclesiam coire, monasteria construere, atque in bonis actibus Deo sedule servire. Ad cujus videlicet hortatum ita (0518C)nonnulla permutata est barbaries, ut subito in arido et squalenti campo videretur fecunda seges et uberrima messis surrexisse: videres complures ad poenitentiam currere, opes pauperibus erogare, libertates familiae dare, aliaque quamplurima bonorum operum praecepta sectari. O quanti Eligii industria ab errore gentilium retracti, venerabili Christi juncti sunt gregi! Quanti exemplum ejus secuti, omnes saeculi illecebras respuentes, beatam monachorum vitam sunt adepti! Quantae puellae eo suadente carnales nuptias spreverunt, ut in matris Ecclesiae receptae gremio Christi sponsae dignae haberentur! Quam copiosum etiam agmen utriusque sexus annis singulis in Paschali solemnitate, quod per totum annum acquirere poterat, manibus propriis baptizans sacro (0518D)fonte abluebat! Extrahebat enim tam dulciter quam viriliter a faucibus inimici viros cum mulieribus, senes cum juvenibus, salubriaque monita assidue tradens, innumeros convertebat ad viam salutis. Videres plerumque inter multas infantium turbas anus decrepita valde aetate, cuncta tremulas membra, canescente capite, rugata fronte, necnon viros ejusdem senectutis sub manibus ejus in fonte sacro renasci quodammodo, ac subito albis indutos renovari. Videres et nonnullos ad confessionem piaminum concurrentes, et sagittis inimici saucios, ita ab Eligio veluti a peritissimo medico redire sanos, ut nulla jam in eis cicatricum vulnera remanerent, nullaque prioris (0519A)culpae eos delectatio comitaretur. Sed quid diutius immoror? manifeste enim et evidenter aderat ei divina gratia, qua innumeros ad imitationem sui provocabat. Porro resplendebant in eo virtutes eximiae: modestia cum verecundia, sapientia cum simplicitate, severitas cum mansuetudine, doctrina cum humilitate, humilitas cum rigore; et cum esset aliis misericors, sibi ipsi erat durissimus; caeteris quoque pius, sibi abstinendo severus; omnibus largus, sibi soli restrictus: inter cujus colloquia sacra semper resonabant verba; qui de pace sollicitus, de salute patriae curiosus, die noctuque pro quiete Ecclesiarum quae ubique sunt, ac pro pace principum supplicabat; cuique ut vocabulum nominis, ita et virtus animi et coelestium gratiarum magnificentia concordabat.
CAPUT IX. Qua doctrina in populo polleret; quibus praecipue floreret virtutibus. (0519B) Nam quis ejus abundantiam rigantis ingenii contendat evolvere; aut quis ejus bona verbis valeat explicare? Quam fuit in timore Dei fundatus, in dissertione providus, in consilio profundus, in causa saeculi eloquens, in virtute humilitatis mirabilis, astutus juxta Prophetam, et prudens, columbae simplicitatem non amittens? O venerabilem Christi sacerdotem! o imitabilem virum pietate, misericordia et charitate, quae quotidie etiam in perfectis frigescit, in eo tamen usque ad finem aucta in dies perseveraverit! Quis namque ejus mansuetudinem, quis puritatem, (0519C)quis spiritus fervorem, quis discretionem, quis benignitatem, quis postremo jugem meditationem die noctuque in praeceptis divinis, verbis poterit explicare? Quis, inquam, eo in opere Dei promptior, in oratione ferventior, in lectione sollicitior, in sobrietate parcior, in lacrymarum largitate profusior, in corpore honestior, in corde sincerior, in mansuetudine moderatior, in compunctione ferventior, in charitate jocundior potuit unquam inveniri?
Praecipuas denique virtutes quae possent hominem ad culminis celsitudinem libenter sublevare, prudentiam scilicet, justitiam, fortitudinem et temperantiam, ita in se connexas, sibique mutuo cohaerentes excoluit, ut pene in singulis emineret: habuit nempe prudentiam in discernendo, justitiam in judicando, (0519D)in arrepto proposito fortitudinem, in qualitate discretionis temperantiam. Quid enim eo prudentius, qui contempta mundi stultitia Christum secutus est, Dei virtutem et Dei sapientiam Quid justius, qui omni substantia pauperibus distributa, docuit divitias ob Christi dilectionem penitus esse contemnendas? Quid fortius, qui inter Francorum protervam gentem barbarasque nationes, et arrogantium probrosas contumelias spiritum semper servavit invictum? Quid temperantius qui nobilium felicitate spreta, maluit in humilioribus tuto gressu pergere, quam pendulo gradu in sublimibus fluctuare? Magnopere etenim concupivit inter homines esse inglorius ut coram Deo appareret gloriosus; menteque (0520A)in Christo fundata, coelestia potius quam terrena desiderans, humanam studiose sprevit oblectationem, ut posset habere divinam in coelestibus consolationem: inter hujusmodi itaque institutionis exercitia vir beatus ex dono sancti Spiritus virtutum operabatur insignia.
CAPUT X. In Provinciae partes daemoniacum liberavit. Igitur quodam tempore causa exstitit ut regionem quae proprie Provincia nuncupatur, adire debuisset. Cumque die quadam cum nobili suo comitatu iter agens partes ejusdem Provinciae peragraret, occurrit ei vir quidam immundo et nimis saevo repletus spiritu. Is cum vidisset sanctum virum, timore perculsus, et spumans ac pallens dixit ad eum: Quid (0520B)hic tu, Eligi? Ad quem conversus sanctus Eligius dixit: Et quid ad te, immundissime diabole? In nomine Jesu Christi obmutesce, et exi ab illo: et continuo vehementer discerpens hominem, exiit ab eo (quindecim vero annis obsederat et cruciaverat virum pessimus ille spiritus); statim ergo pristinae sanitati restitutus homo surrexit incolumis, et sanus factus est ex illa hora.
CAPUT XI. Quomodo in villa Ampucio daemoniosam liberavit. Profectus igitur Eligius devenit in villam quamdam, quae vocatur Ampucius, quae sita est super ripam fluminis Rhodani, et pertinet ad praedium Erchenberti illustrissimi viri. Erat autem ibi femina quaedam infestum diu daemonem patiens; quo in loco (0520C)Eligius orationis gratia basilicam ingressus, cum oratione expleta regrederetur, occurrens ei mulier coepit nomen ejus crebrius atque insolentius inclamare. Tunc Eligius respiciens eam, misertus ejus, fixis in terram genibus oravit, deinde conversus ad eam dixit: Adjuro te, maligne spiritus, per Deum Patrem omnipotentem, et per Jesum Christum Filium ejus, et per Spiritum sanctum paraclitum, ut ipsius virtute fugatus discedas ab hoc vasculo quod obsides captivum: et confestim ad ejus verbum collisit spiritus mulierem in terram, et facta est velut mortua; sicque vim maximam patiens daemon, et sanguinem per os mulieris ex internis visceribus egerens, confusus exivit ab ea, et aufugit a facie hominis Dei. Tunc sanctus Eligius jussit allevari mulierem, (0520D)et benedicens aquam cum oleo dedit ei in potu, et cum gustasset, refocillata est anima ejus, et sana facta est ex ea hora.
CAPUT XII. Ut cognitam in spiritu causam furti indicavit. Neque illud praetereundum puto, quamvis sit ignobile, quod eodem itinere vir beatus experimento cognoverat. Itaque cum sufficienter cuncta pro quibus advenerat explesset, omnibusque sibi amicis et episcopis in Provinciae partibus visitatis, necnon et domo Aspasii sobolis Juvini Christianissimi viri lustrata, parat jam Eligius cum suis omnibus remeare ad propria. Postremo igitur omnium cum apud Aurelianum Uzecensem episcopum convivio peracto, (0521A)eidem vale dicere pararet, contigit ut inter satagentium utrorumque frequentiam ministrorum, unus ex famulis ejus canuam, cum qua camelum onerarium secum semper ducere consueverat, subito perderet ob quod in diversa discurrens, prolixius arcebat iter. Tunc Eligius accito ad se secretius famulo, indicat ei hominem sui conscium furti; jubet insuper dicens: Vade, inquit, in illam quae juxta cetimum sita est rupem, illic inter vepres reperies ligatum funda, et absconsum quod quaeris; solutoque eo, accipe quod tuum est, et absque ulla injuria, absque verbo etiam gravi, redde homini tibi designato, ex quo ligatus tenetur fundibalum: quod cum ille fecisset, nimio fur pudore atque stupore perculsus, veniam facti sui precabatur, offerens insuper homini (0521B)redemptionem piaculi.
CAPUT XIII. Qua demum institutione semetipsum excoluit. Post haec igitur Eligius ad urbem propriam regressus, institutionis suae normam quotidie augmentabat in melius, diligens in primis Deum ex toto corde, ex tota anima, atque ex tota virtute sua; deinde proximum sicut semetipsum; in lege Domini sine lassitudine persistens, mores bonos nulla noxia conversatione inquinabat; vitam temporalem pro exsilio ducens, vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderabat [actus vitae suae omni hora custodiens, oculum mentis suae ad Deum semper defixum habebat]; ab omnibus quae lex vetat solerti (0521C)cura abstinens, a cogitatione quoque noxia animam revocabat, sciens hominem et de cogitationibus judicandum: nihil praeterea de se praesumens, nihilque boni sibi tribuens, bona a se facta divino muneri ascribebat. Odientes etiam ad pacem invitans, discordes ad concordiam revocabat; consilium et opus suum semper ad Deum convertens, in omni conatu suo Christi auxilium flagitabat: pedes ejus semper directi ad evangelizandum pacem, ad evangelizandum bona, sub specie honesta, animo benigno incedebat; ac sicut fidelis servus et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore necessario, sic populum sibi commissum omnimodis festinabat spiritali reficere cibo; clementer docens, optime instruens, a consuetudine (0521D)peccandi tota omnes virtute retrahere nitens. Erat praeterea spiritu fervens, sollicitudine impiger, moribus clarus, operibus ornatus, omnique suavitate conspicuus: in oratione assiduus, in jejuniis strenuus, in eleemosynis largus, atque ita inter divites et pauperes medius, ut pauperes eum quasi patrem, divites quasi superiorem sibi aspicerent; ipse enim non ad personae potentiam, sed potius ad morum elegantiam attendebat, et tanto unumquemque eminentius honorabat, quanto vivere sanctius didicerat. Erga egenos quoque et advenas ita se sollicitum exhibebat, (0522A)ut vere Christum esse in ipsis fide integra crederet, et non tam illis quod conferebat, quam ipsi Christo se eadem conferre gauderet. Ipsis quidem fenerabat cibum, et oculis suspiciebat coelum; ipsis alimenta praebebat, et Christum cum fiducia invocabat; ulnas tendebat in dando, mercedem procul dubio exspectans ex alto: nam quantam molem substantiae Eligius disperserit amore Dei succensus, meum tantum non est referre, norunt haec atque senserunt omnes pene quatuor coeli plagae. Quod enim monasterium non ejus penetravit eleemosyna? aut quis clericorum non ejus substantia refocillatus est? quis peregrinus non ejus est receptus hospitio? aut quibus advenis non suum impendit obsequium? Quos curiosissime omnibus locis perquirens, damnum suum (0522B)putabat, si quisquam debilis aut esuriens beneficio sustentaretur alterius: ardentissima quippe fide toto Salvatori animo conjunctus, reddebat ei quod ab ipso acceperat, ac per singulos ejus famulos Christum se videre credens, quidquid in illos conferret, contulisse se in Deum laetabatur, illud semper revolvens quod Dominus in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Et illud: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Et illud: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Et, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Hujusmodi Eligius studiis exercitatus, divina eum gratia comitabatur uberius.
CAPUT XIV. Ut patriam revisens Bituricas, reos carcere liberavit. (0522C) Denique quodam tempore, affectu pietatis et pastorali cura sollicitus, venerat ei in animum solum proprium paternae possessionis, civitatem Lemovicinam visitare. Audiens enim sanctam famam monasteriorum suo jam exemplo in eadem urbe constitutorum, desiderabat magnopere proprio eadem cernere intuitu, et praecipue ob monasterii sui venerabilem atque omnibus imitabilem institutionem, quam nimio desiderio aestuabat: comitatu cum Bituricas civitate appropinquaret, directis in viam cunctis comitibus suis, ipse cum paucis destinatus (0522D)erat ad memoriam Sulpicii confessoris orare. Quo cum pervenisset, oratione facta, audit complures nuper mortis sententia damnatos teneri in carcere fiscali vinctos; interfecerant enim quemdam fiscalem judicem, et idcirco habebantur in vinculis. Eligius ergo memor verbi Domini dicentis: In carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV, 36); et: Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Ibid. v. 40), rogat se deduci ad eos; sed cum appropinquasset custodiae carceris, mox milites consurgentes obstiterunt ei vehementer, nec permiserunt eum propius accedere: tunc ille moestus admodum indignatusque (0523A)animo discessit, et coeptum iter peregit. Factum est autem cum pervenisset ad locum destinatum, commoratus est aliquandiu apud urbem Lemovicas, et circuiens omnia monasteria tam infra urbem quam in suburbanis sita, devotissime omnium benedictiones hauriebat, visitatis etiam in suo monasterio fratribus, necnon et secundo eisdem abbate constituto (prior enim ad episcopatum captus habebatur) paterna singulos sollicitudine commonebat, hortans omnes servire Deo in veritate, et simplicitate cordis, quotidieque in melius coalescere, et acceptum propositum omni instantia ad finem usque perducere. Venit autem et ad praedium parentum suorum: nam et ibi jam habebatur monasterium a germano ejus Alicio in ipso patris sui tabernaculo constructum; (0523B)ibique similiter fratribus conventis, atque clementer consolatis, parat postremum reverti ad civitatem suam; et cum procul a Bituricis iter carpereti, voluit iterum divertere ad civitatem; stimulabat enim animum ejus, quoniam reos qui tenebantur in carcere, nihil prius juvatus fuisset, nec quivisset liberare eos.
Ob hoc ergo iter agens, precabatur Dominum ut convento carcere non pateretur laborem suum frustra consumere. Die igitur qua ingressurus erat civitatem, cum valde diluculo elevasset oculos suos ad coelum, facta est caligo et nebula tenebrosa nimis, ita ut habitatores civitatis nec ad spatium jacti lapidis procul contueri possent. Sic ergo Eligius urbem ingressus, cum appropinquasset januas carceris, (0523C)confestim velut magno ferientis impulsu, divino nutu confractae sunt serae, dissipati cardines, ostia carceris patefacta, omniaque vincula compeditorum soluta. Tunc Eligius concessam sibi virtutem quasi nihil ad se simulans pertinere, cito carcere discedit, dat tamen reis consilium ut mox egredientes ergastulum, ecclesiae peterent confugium: at illi egressi sine mora celeri cursu ad basilicam beati Sulpicii properant; cumque essent omnia ecclesiae ostia obserata, et rei huc illucque circumspicientes nusquam invenirent introitum, fracta est subito una ex vitreis maximis quae erant in fronte basilicae, simulque ostium patefactum est unum ex latere ecclesiae, atque ita carcerati basilicam ingressi thronum altaris sunt expetiti. (0523D)Deinde cum sanctus Eligius omnia orationum loca circumiens illuc quoque devenisset, invenit eos omnes circa altare, seu ante sepulcrum praefati antistitis consistentes; et milites quidem cum invenissent carcerem dissipatum, statim persecuti sunt eos usque ad praedictum locum, et ingressi basilicam, injecerunt eis manus, ac ferro vinctos foris trahere conabantur; quibus beatus Eligius blando alloquio dixit: Nolite, quaeso, homines Dei, nolite haec in loco sacro agere; cur perdere nitimini quos jam pius Dominus liberavit? Quare facitis tam impie in domo Dei? Cur non pertimescitis tanti sceleris culpam? domus enim haec, domus vitae est, non mortis; (0524A)refugium est delinquentium, non damnatio confugientium; orationis est locus, non latronum specus. Sed cum nihil apud eos sermo ejus proficeret, iterum ait: Dominus Deus videat quod operamini, vos si quidem me audire renuistis, audiet credo ille qui nunquam derelinquit sperantes in se. Mox ergo ad solita praesidia convertens se, prostravit se in terram inter altare et confessoris memoriam, atque enixius Dominum supplicavit; et cum ab oratione caput elevasset, statim confractae catenae in terram ceciderunt, cunctaque quae imposuerant ligamina omnibus astantibus sunt magno impetu disrupta atque dissoluta: quod milites videntes, ingenti metu perculsi, confestimque ad pedes sancti Eligii pervoluti, veniam facti sui precabantur, dicentes: Peccavimus, domine (0524B)pater, inique egimus, stulte gessimus in eo quod contra te contendere praesumpsimus: agnoscimus modo quod male egimus, impietati nostrae ignoscere te rogamus. Tunc ille dixit ad eos: Et ego novi quod ignoranter fecistis; Dominus enim operaratus est sicut voluit; ipse qui hos eripuit, ipse vobis, oro, indulgentiam tribuat, et a cunctis peccatis propitiatus absolvat: nam non ego, ut vos putatis, sed sanctus Sulpicius ad se fugientes defendit reos. Hoc ergo modo Eligius, imo Dominus per Eligium, absolvit eos bis numero a dirae mortis periculo. Ille pius, ille misericors, qui saeviente Herode eripuit Petrum de obseratis militum custodiis, nunc operatus est cum Eligio famulo suo Bituricis: qui vinctum in carcere absolvit vas electionis Paulum, ipse nunc (0524C)dissipato carcere humiliavit arrogantiam superborum: illi ergo laus, illi gloria, per quem servi ejus in mundo tanta possunt facere mirabilia. Sic ergo reis absolutis, qui pene nudi videbantur, Eligius elargitis indumentis et eleemosynis, mandat de caetero corrigere vitam; multamque et aliam, exceptis his eodem die diversis pauperibus, necnon et monasteriis, distribuit pecuniam. Inde igitur digressus, coepto tramite pergens pervenit tandem ad suos.
Diebus namque singulis plebem sibi commissam commonens, infatigabiliter salutaribus monitis exhortabatur, zelo nimirum veritatis accensus, volebat populis pandere quod ipse intemerata fide teneret, (0524D)mandans omnibus servire Deo in veritate, et facere justitiam in omni tempore, et ut essent memores beneficiorum Christi, et benedicerent nomen ejus cunctis diebus vitae suae. Nam collectis undique ad ecclesiam turbis, multa quidem et magna breviter in sermone complexa, sed in aedificatione spiritaliter copiosa, cum prophetica fiducia exaltans vocem hujuscemodi ad eos proferebat monita.
CAPUT XV. Quibus monitis exhortans evangelizabat populo. Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut intentis animis auscultare jubeatis quae vobis pro salute vestra suggerere volo: Omnipotens (0525A)enim scit Dominus quod prompta erga vos charitate ista vobis profero; quae si non fecero, procul dubio reus debiti tenebor: vos ergo non pro mea parvitate, sed pro vestra quae dico salute libenter suscipite, ita duntaxat ut quae aure percipitis opere compleatis, ut et ego de meo obsequio et de vestro profectu merear vobiscum gaudere in coelesti regno. Si cui forte displiceo quod tam frequenter vobis praedicare contendo, rogo non mihi molestus existat, sed magis periculum meum consideret, et audiat Dominum per prophetam terribiliter sacerdoti comminantem: Si non annuntiaveris, inquit, iniquo iniquitatem suam, ipse in iniquitate sua morietur: sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Quod si annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus a pravitate (0525B)sua, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti (Ezech. XXXIII, 8, 9). Et illud: Clama, ne cesses, et annuntia populo meo peccata eorum (Isa. LVIII, 1). Considerate ergo, fratres, quia oportet me sine cessatione vestros animos ad tremendum Dei judicium, et ad desiderandum coeleste praemium excitare, ut vobiscum pariter merear in angelorum consortio perpetua pace gaudere; ideoque rogo ut diem judicii semper pertimescatis, diem mortis suspectum quotidie ante oculos habeatis. Considerate quales eritis praesentandi conspectibus angelorum, vel qualem pro meritis vicissitudinem recepturi, et si poteritis in illo die illibatum referre quod in baptismo promisistis. Mementote quia tunc pactum cum Deo (0525C)fecistis, atque abrenuntiare vos diabolo, et omnibus operibus ejus, in ipso baptismi sacramento promisistis. Qui potuit, tunc ipse per se et pro se haec respondit; qui vero non potuit, fidejussor pro eo ad ejus vicem ista Deo promisit, ille scilicet qui eum de sacro fonte suscepit. Considerate ergo quale pactum cum Deo fecistis, et requirite apud vos ipsos, si post ipsam promissionem opera maligni diaboli, cui renuntiavistis, secuti estis; abrenuntiastis enim diabolo, et omnibus pompis et operibus ejus, id est, idolis, sortibus, auguriis, furtis, fraudibus, fornicationibus, ebrietatibus, et mendaciis: haec sunt vero opera et pompae ejus; promisistis e contra credere vos in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum (0525D)Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, conceptum de Spiritu sancto, natum ex Maria virgine, passum sub Pontio Pilato, tertia die resurrexisse a mortuis, ascendisse in coelos; promisistis deinde credere vos et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam aeternam. Haec procul dubio cautio et confessio vestra, quam tunc promisistis, semper apud Deum tenetur, quapropter vos, charissimi, moneo ut ista confessio, vel promissio vestra semper in vestra teneatur memoria, et hoc quod Christiani vocamini, non ad judicium vobis sit, sed potius ad remedium. Nam ideo Christiani facti estis, ut semper opera Christi faciatis, id est, ut castitatem (0526A)ametis, luxuriam et ebrietatem fugiatis, humilitatem teneatis, superbiam detestemini, quia Dominus Christus humilitatem et ostendit exemplis, et docuit verbis, dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Invidiam etiam respuatis, charitatem invicem habeatis, et semper de futuro saeculo et de aeterna beatitudine cogitetis, ac plus pro anima quam pro corpore laboretis, quia caro pauco tempore erit in hoc mundo, anima vero, si bene agit, sine fine regnabit in coelo; at si male egerit, sine misericordia ardebit in inferno: qui vero non cogitat nisi de ista tantummodo vita, animalibus et bestiis similis factus est.
Non ergo vobis sufficit, charissimi, quod Christianum (0526B)nomen accepistis, si opera Christiana non facitis: illi enim prodest quod Christianus vocatur, qui semper Christi praecepta et mente retinet, et opere perficit, qui furtum scilicet non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec mentitur, nec perjurat, qui adulterium non committit, qui nullum hominem odit, sed omnes sicut semetipsum diligit, qui inimicis suis malum non reddit, sed magis pro ipsis orat, qui lites non concitat, sed discordes ad concordiam revocat. Haec enim praecepta ipse Dominus Christus per semetipsum dignatus est in Evangeliis tradere, dicens: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, non perjurabis, et fraudem non feceris. Honora patrem et matrem: et diliges proximum tuum sicut teipsum. (Matth. (0526C)XIX, 18 seq.). Et, Quodcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis (Matth. VII, 12). Haec est enim lex et prophetae. Et adhuc his majora, sed valde fortia atque fructifera his dedit mandata, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et, Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos (Matth. V, 44). Ecce forte mandatum, et videtur hominibus durum, sed magnum quidem habet praemium: audite quale: Ut sitis, inquit, filii patris vestri, qui in coelis est (Ibid. v. 45). O quanta gratia! per nos servi digni non sumus, et per inimicorum dilectionem filii Dei efficimur. Ideo ergo, fratres et amicos diligite in Deum, et inimicos diligite propter Deum; Qui enim diligit proximum, sicut dicit Apostolus, legem implevit (Rom. XIII, 8). Nam qui verus (0526D)Christianus vult esse, haec ei necesse est praecepta custodire; si enim non custodit, ipse se circumvenit. Ille itaque bonus Christianus est, qui nulla phylacteria vel adinventiones diaboli credit, sed omnem spem suam in solo Christo ponit; qui peregrinos tanquam ipsum Christum cum gaudio suscipit; quia ipse dicet: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 35). Et, Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Ibid. v. 40). Ille, inquam, bonus Christianus est, qui hospitibus pedes lavat, et tanquam parentes charissimos diligit; qui juxta quod habet, pauperibus eleemosynam tribuit; qui ad ecclesiam frequentius venit, et oblationem quae in altari Deo offeratur, ex (0527A)nibet; qui de fructibus suis non gustat, nisi prius Deo aliquid offerat; qui stateras dolosas, et mensuras duplices non habet; qui pecuniam suam non dedit ad usuram; qui et ipse caste vivit, et filios vel vicinos docet, ut caste et cum timore Dei vivant; et quoties sanctae solemnitates adveniunt, ante dies plures castitatem etiam cum propria uxore custodit, ut secura conscientia ad Domini altare accedere possit: qui postremo symbolum vel orationem Dominicam memoriter tenet, et filios ac familiam eamdem docet. Qui talis est, sine dubio verus Christianus est, sed et Christus in ipso habitat, qui dixit: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 13). Similiter et per prophetam dicit: Ego inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo: et ero illorum (0527B)Deus (Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16).
Ecce audistis, fratres, quales sint Christiani boni, ideo quantum potestis cum Dei adjutorio laborate, ut nomen Christianum non sit falsum in vobis, sed ut veri Christiani esse possitis, semper praecepta Christi et cogitate in mente, et implete in operatione; redimite animas vestras de poena, dum habetis in potestate remedia: eleemosynam juxta vires facite, pacem et charitatem habete, discordes ad concordiam revocate, mendacium fugite, perjurium expavescite, falsum testimonium non dicite, furtum non facite, oblationes et decimas ecclesiis offerte, luminaria sanctis locis juxta quod habetis exhibete, symbolum et orationem Dominicam memoria retinete, et filiis vestris insinuate; filios etiam quos ex (0527C)baptismo suscepistis docete et castigate, ut semper cum timore Dei vivant, scitote vos fidejussores pro ipsis apud Deum esse. Ad ecclesiam quoque frequentius convenite, sanctorum patrocinia humiliter expetite, diem Dominicum pro reverentia resurrectionis Christi absque ullo servili opere colite, sanctorum solemnitates pio affectu celebrate: proximos vestros sicut vos ipsos diligite: quod vobis vultis ab aliis fieri, hoc et vos aliis facite; quod vobis non vultis fieri, nulli facite; charitatem ante omnia habete, quia charitas operit multitudinem peccatorum: estote hospitales, humiles, omnem sollicitudinem vestram ponentes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis. Infirmos visitate, carceratos requirite, peregrinos (0527D)suscipite, esurientes pascite, nudos vestite. Hariolos et magos spernite: sit vobis aequalitas in pondere et in mensura, sit statera justa, justus modius, aequusque sextarius, nec plus quam dedistis repetatis, neque usuras pro fenerata pecunia a quoquam exigatis. Quod si observaveritis, securi in die judicii ante tribunal aeterni Judicis venientes dicetis: Ita, Domine, quia dedimus; miserere, quia misericordiam fecimus; nos implevimus quod jussisti, tu redde quod promisisti.
Ante omnia autem illud denuntio atque contestor, (0528A)ut nullas paganorum sacrilegas consuetudines observetis, non caraios, non divinos, non sortilegos, non praecantatores; nec pro ulla causa aut infirmitate eos consulere vel interrogare praesumatis; quia qui facit hoc malum, statim perdit baptismi sacramentum. Similiter et auguria, vel sternutationes nolite observare, nec in itinere positi aliquas aviculas cantantes attendatis, sed sive iter, seu quodcunque operis arripitis, signate vos in nomine Christi, et symbolum, et orationem Dominicam cum fide et devotione dicite, et nihil vobis nocere poterit inimicus. Nullus Christianus observet qua die domum exeat, vel qua die revertatur, quia omnes dies Deus fecit: nullus ad inchoandum opus diem vel lunam attendat: nullus in Kalendis Januarii nefanda (0528B)et ridiculosa, vetulas, aut cervulos, aut jotticos faciat, neque mensas super noctem componat, neque strenas, aut bibitiones superfluas exerceat. Nullus Christianus in puras credat, neque in cantu sedeat, quia opera diabolica sunt: nullus in festivitate sancti Joannis, vel quibuslibet sanctorum solemnitatibus, solstitia, aut vallationes, vel saltationes, aut caraulas, aut cantica diabolica exerceat: nullus nomina daemonum, aut Neptunum, aut Orcum, aut Dianam, aut Minervam, aut Geniscum, aut caeteras hujusmodi ineptias credere, aut invocare praesumat. Nullus diem Jovis absque festivitatibus sanctis, nec in Maio, nec ullo tempore in otio observet, neque dies tiniarum, vel murorum, aut vel unum omnino diem, nisi tantum Dominicum. Nullus Christianus (0528C)ad fana, vel ad petras, vel ad fontes, vel ad arbores, aut ad cellos, vel per trivia luminaria faciat, aut vota reddere praesumat: nullus ad colla vel hominis, vel cujuslibet animalis ligamina dependere praesumat, etiamsi a clericis fiant, et si dicatur quod res sancta sit, et lectiones divinas contineat, quia non est in eis remedium Christi, sed venenum diaboli. Nullus praesumat lustrationes facere nec herbas incantare, neque pecora per cavam arborem, vel per terram foratam transire, quia per haec videtur diabolo ea consecrare. Nulla mulier praesumat succinos ad collum dependere, nec in tela vel in tinctura, sive quolibet opere Minervam, vel infaustas caeteras personas nominare, sed in omni opere Christi gratiam (0528D)adesse optare, et in virtute nominis ejus toto corde confidere. Nullus, si quando luna obscuratur, vociferare praesumat, quia Deo jubente certis temporibus obscuratur; nec luna nova quisquam timeat aliquid operis arripere, quia Deus ad hoc lunam fecit ut tempora designet, et noctium tenebras temperet, non ut alicujus opus impediat, aut dementem faciat hominem, sicut stulti putant, qui a daemonibus invasos a luna pati arbitrantur. Nullus dominos solem aut lunam vocet, neque per eos juret; quia creatura Dei sunt, et necessitatibus hominum jussu Dei (0529A)inserviunt: nullus sibi proponat fatum vel fortunam, aut genesim, quod vulgo nascentia dicitur, ut dicat, qualem nascentia attulit, taliter erit; quia Deus omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4), atque omnia in sapientia dispensat, sicut disposuit ante constitutionem mundi. Praeterea quoties aliqua infirmitas supervenerit, non quaerantur praecantatores, non divini, non sortilegi, non caragi, nec per fontes aut arbores, vel bivios diabolica phylacteria exerceantur; sed qui aegrotat, in sola Dei misericordia confidat, et Eucharistiam corporis et sanguinis Christi cum fide ac devotione accipiat, oleumque benedictum fideliter ab ecclesia petat, unde corpus suum in nomine Christi ungat, et secundum apostolum oratio fidei salvabit infirmum, (0529B)et allevabit eum Dominus; et non solum corporis, sed etiam animae sanitatem recipiet, complebiturque in illo quod Dominus in Evangelio promisit, dicens: Omnia enim quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis (Jacob. V, 15; Matth. XXI, 22).
Ante omnia ubicumque estis, sive in domo, sive in itinere, sive in convivio, verba turpia et luxuriosa nolite ex ore vestro proferre, quia sicut Dominus in Evangelio praenuntiat: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines super terram, reddent rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Ludos etiam diabolicos, et vallationes, vel cantica gentilium fieri vetate; nullus haec Christianus exerceat, quia per haec paganus efficitur; nec enim justum est ut ex ore Christiano, (0529C)ubi sacramenta Christi mittuntur, et quod decet Deum semper laudare, cantica diabolica procedant: ideoque, fratres, omnes adinventiones inimici toto corde respuite, et supradicta sacrilegia cum omni horrore fugite. Nulli creaturae praeter Deo et sanctis ejus venerationem exhibeatis: fontes vel arbores, quos sacros vocant, succidite; pedum similitudines, quos per bivia ponunt, fieri vetate, et ubi inveneritis, igni cremate: per nullam aliam artem salvari vos credatis, nisi per invocationem et crucem Christi. Nam illud quale est, quod si arbores illae, ubi miseri homines vota reddunt, ceciderint, nec ex eis ligna ad focum sibi deferunt? Et videte quanta stultitia est hominum, si arbori insensibili et mortuae honorem impendunt, et Dei omnipotentis praecepta (0529D)contemnunt. Non ergo coelum, non sidera, non terram, nec ullam omnino creaturam praeter Deum ullus adorandam credat, quia omnia ipse solus condidit atque disposuit. Altum quidem est coelum, ingens terra, immensum mare, pulchra sidera, sed immensior et pulchrior sit necesse est qui haec creavit; si enim haec quae videntur tam incomprehensibilia sunt, id est, varii terrae fructus, pulchritudo florum, diversitas pomorum, genera animalium, alia super terram, alia in aquis, alia in aere, apum quoque prudentia, ventorum flatus, nubium rores, tonitruorum fragores, temporum vices dierum noctiumque (0530A)vicarius recursus, quae omnia nullatenus mens humana potest aestimatione comprehendere: si ergo haec talia sunt, quae videmus, et nullatenus comprehendimus, qualia aestimanda sunt illa coelestia, quae nondum videmus? Vel qualis horum omnium opifex, cujus nutu cuncta creata sunt, cujus et arbitrio omnia gubernantur? Illum ergo, fratres, super omnia timete, illum inter omnia adorate, illum ultra omnia amate, ad illius vos misericordiam tenete, de ejus clementia nunquam desperate.
Quos bonos videtis, illos imitamini; quos malos conspicitis, castigate et corripite, ut duplicem mercedem habere possitis. Et qui hactenus idoneus a supradictis malis vixisse cognoscitur, gaudeat quidem, et Deo gratias agat, ac de caetero observet, et (0530B)perseverare in bonis operibus festinet: qui vero usque nunc mala opera exercuit, cito se corrigat, et ex toto corde poenitentiam agat antequam de hac luce discedat; quia si sine poenitentia mortuus fuerit, non ibit in redemptionem, sed praecipitabitur in gehennam ignis, unde nunquam exiet in saecula saeculorum. Quapropter omnes alloquor, viris pariter et feminis dico, corrigat se unusquisque, et vitia sua dum potest emendet, mala opera quae gessit poenitendo expiet. Nullus se inebriet, nullus in convivio suo cogat alium plus bibere quam oportet, quia vino multo deditos vehementer Apostolus redarguit dicens: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Nullus vel in qualibet minima causa diaboli sequatur adinventiones: nullus, sicut dictum est, (0530C)observet egrediens aut ingrediens domum quid sibi occurrat, vel si aliqua vox reclamantis fiat, aut qualis avis cantus garriat, vel quid etiam portantem videat; quia qui haec observat, ex parte paganus dignoscitur; qui vero haec contemnit, sibi prophetam gratuletur clamare: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus; qui non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). Hinc et Apostolus monet: Omnes, inquit, quodcunque facitis, in nomine Domini nostri Jesu Christi facite (Col. III, 17). Prorsus ergo recedendum est a cunctis hujuscemodi observationibus, mathematici spernendi, auguria horrescenda, somnia contemnenda, quoniam, sicut Scriptura testatur, vana sunt. Unde et per Moysem praecipitur: Non augurabimini, inquit, nec observabitis (0530D)somnia, neque ad magos declinabitis (Levit. XIX, 26). Oportet igitur ut et vos haec tota mente observetis, et si quos cognoscitis vel occulte aliqua phylacteria exercere, expedit ut nec cibum cum eis sumatis, neque ullum consortium apud eos habeatis. Ista ergo omnia spernentes ad Dei vos auxilium conferte, de ejus misericordia nunquam desperate.
Omni diei Dominico ad ecclesiam convenite, et ibi non causas, non rixas, vel otiosas fabulas agatis, sed lectiones divinas cum silentio auscultate; et pro pace Ecclesiae, vel pro peccatis vestris orate: qui (0531A)enim in ecclesiis fabulari non timet, et pro se, et pro aliis redditurus est rationem, dum nec ipse verbum Dei audit, nec alios audire permittit: de talibus quippe Dominus in Evangelio dicit: Vae vobis, hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos non introitis, nec introeuntes sinitis intrare (Matth. XXIII, 13). Judices etiam qui praeestis, justissime judicate, nihil in judicio injuste agatis, nec munera super innocentes accipiatis; non ad personam attendatis, nec res alienas rapaciter tollatis, quia de vestris quid vel supra noctem agatur, nescitis. Pauperem etiam et advenam nullatenus in judicio opprimatis, timentes illud quod Veritas in Evangelio dicit: Quia in quo judicio judicaveritis, judicabimini. Et in qua mensura mensi fueritis, remetietur (0531B)vobis (Matth. VII, 2). Cavete semper ne de vobis propheta dicat: Vae vobis qui potentes estis in mundo: qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo (Isai V, 22). Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum (Ibid. v. 20). Labia vestra loquuntur mendacium, et manus vestrae plenae sunt iniquitate (Ibid. LIX, 3). Facta est vobis veritas in oblivionem, et justitia fugit a vobis (Ibid. v. 19). Haec, fratres, considerantes pariter et qui praeestis, et quibus praeestis, in Dei vos timore solidate; retinete quae dicta sunt, facite quae praecepta sunt, habete semper Christum in mente, signum ejus in fronte. Scitote quia multos habetis adversarios qui cursum vestrum impedire festinant; idcirco in omni loco, omni hora, crucis signaculo vos armate, crucis (0531C)vexillo vos munite: hoc enim solum timent, illud solum expavescunt; hoc et vobis datum est scutum in quo possitis omnes sagittas maligni ardentes exstinguere. Porro magna res est signum Christi, et crux Christi, sed illis solis prodest qui faciunt mandata Christi; ut ergo vobis prosit, praecepta ejus totis viribus adimplere contendite, et sive sedetis, sive ambulatis, sive manducatis, sive lectum ascenditis, sive ab strato surgitis, signum Christi vestram muniat frontem, ut vos semper memoria Dei et vigilantes protegat, et in sopore custodiat; et quoties in nocte excitati fueritis, et somnus ex oculis evolaverit, mox labiis signum crucis occurrat, mensque orationibus occupetur, ac Dei praecepta in corde volvantur, ne stupido pectori repente subrepat inimicus, (0531D)vel per fatuam incuriam serpat in animam avidus adversarius: et cum in sensu vobis turpem suggesserit cogitationem, proponite futurum Dei judicium, inferni supplicium, gehennae poenas, tartari tenebras, quae impii patiuntur. Si haec feceritis, statim turpis cogitatio evanescit, nec vos deserit virtus Christi, quia verum est quod propheta canit: Sperantes in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI, 10).
Sed cum haec omnia, auxiliante Domino, impleveritis, scitote quia hoc moleste accepturus est diabolus, dum viderit vos a societate sua discedere et ob hoc fortasse aliquas nequitias aut infirmitates vobis (0532A)immittet; nolite pro hoc desperare, quia ad vos probandos permittet hoc Deus fieri, ut cognoscat si ex toto corde vos ad ejus misericordiam tenetis, vel si veraciter in eum creditis; sed vos patienter cuncta sufferte, et Deum in omnibus benedicite, ut in vobis impleri possit quod scriptum est: Beatus vir qui suffert tentationem; quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jacob. I, 12). Consolatur vos et hoc quod Apostolus dicit: Quia cum tribulamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32): necnon et illud: Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6). Et illud: Quos amat Dominus arguit et castigat (Ibid.). Quod si semel vel bis nequitias quas immittit, viriliter atque fideliter pro Dei timore sustuleritis, ita ipsum (0532B)postea a vestra infestatione Deus dignabitur repellere, ut ulterius vos nunquam possit nocere. Ita ergo vos, si veri non falsi Christiani estis, omnes diabolicas circumventiones fugite ac despicite, et tota mente vos ad Deum tenete, ut quaecunque vobis adversa inimicus immiserit, patienter et fortiter toleretis; nam etsi per sortilegos aut divinos aliqua praedixerit, et ita evenerit, nolite mirari, quia spiritus per aera volantes facile possunt praevidere aliqua futura. De hac re etiam Scriptura divina contestatur, dicens: Etiamsi vera dixerint vobis, nolite credere eis. Tentat enim vos Dominus Deus vester utrum timeatis eum, an non (Deut. XIII. 3). Illud etiam scitote quia nec vos nec aliquid quod ad vos pertinet laedere poterit inimicus, nisi quantum permiserit (0532C)Deus; permittit autem hoc Deus, quia peccata hominum haec exigunt; permittit, inquam, duabus ex causis: ut aut probet, si boni estis, aut castiget, si peccatores. Sed qui patienter dispensationem Domini sustinuerit, ita ut cum perdiderit aliquid, dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Pro ista patientia aut coronam accipiet, si justus est, vel indulgentiam, si peccator: quod si murmuraverit, vel desperaverit, rerum pariter atque animae damnum incurret. Sed mihi credite, fratres, quia si ex toto corde semper in Dei timore permanseritis, et praecepta ejus custodieritis, ita ut nulla ex gentili consuetudine observetis, nihil vobis jam inimicus nocere poterit, sed omnia vestra prosperabuntur: (0532D)recto enim Christiano nec auguria, nec alia quaelibet figmenta nocere possunt, quia ubi signum crucis cum fide et timore Dei praecesserit, nihil ibi inimicus nocere poterit; tepidis vero et negligentibus ideo nocere possunt, quia reliquentes Dei praecepta per vitae suae negligentiam prava exercendo opera, ipsi se daemonum potestati spontanea tradunt voluntate; qui si in Christi servitio perseverarent, et per ejus solum confiderent auxilium, nihil prorsus mali paterentur.
Hoc ergo scientes, totis viribus vos ad Dei misericordiam tenete opera bona semper agite, et de (0533A)substantia vestra pauperibus erogate; qui plus habet, plus tribuat, qui vero minus, ex ipso largiatur beatus et hilaris; unusquisque quod praevalet tribuat, quia nimirum est unde gaudeat. Scilicet, qui dat parum, accipiet multum, sicut et Dominus promittit dicens: Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Dat, inquam, nummum, et comparat coeleste regnum; dat parvam pecuniam, et emit vitam aeternam. Tenete ergo vos ad eleemosynam, quia, sicut scriptum est, Eleemosyna de morte liberat (Tob. XII, 9). Et qui eam fecerit, non ibit in tenebras. Unusquisque quantum praevalet, tantum porrigat; qui habet aurum, det aurum, qui habet argentum, det argentum; qui vero non habet pecuniam, cum bono animo det buccellam (0533B)pauperibus; et si non habet integram, ex eo quod habet frangat, et partem egeno tribuat; sciat quia quamvis parum cum bono animo obtulerit, acceptabile Deo erit; Dominus enim non copia largitatis, sed benevolentia et devotione delectatur et pascitur largientis. Ut autem nullus pauper se ab eleemosyna excusare possit, ipse Dominus pro calice aquae frigidae mercedem redditurum se esse promisit (Matth. X, 42). Qui enim plures a Deo facultates accepit, majus judicii periculum sustinebit: potuit nempe Deus omnes homines divites facere, sed pauperes ideo in hoc mundo esse voluit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent. Redimite ergo vos, charissimi, dum habetis in potestate (0533C)pretium; date eleemosynam de bono et de justo labore, et non de alterius rapina; audite modo ante fores vestras pauperes rogantes, ut ipsi pro vobis in die judicii rogent: prophetam attendite clamantem: Qui averterit, inquit, aurem suam a clamore pauperis, et ipse invocabit Dominum, et non exaudiet eum (Prov. XXI, 13). Date ergo de eo quod vobis dedit Deus, quia ipse accipit quod pauperibus datis; ipsi quidem datis, sed vobis in futurum transmittitis, non unde ventrem impleatis, sed unde flammas exstinguatis; quia Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccata (Eccli. III, 33). Hinc et Dominus per Prophetam dicit: Dabunt singuli redemptionem animarum suarum, et non erit in eis morbus, neque casus. Date ergo, dum licet, redemptionem (0533D)animarum vestrarum; redimite vos ipsi dum vivitis; quia post mortem nemo vos redimere potest. Unusquisque de quali ingenio vel artificio vivit, de ipso decimam Deo in pauperibus vel ecclesiis donet: consideret quia omnia Dei sunt per quae vivit, sive terra, sive semina, sive flumina, vel omnia quae sub coelo vel supra coelos sunt; et si ipse non dedisset, nihil utique haberet; nam Deus noster, qui dignatur totum dare, decimam de suo dignatur a nobis repetere, non sibi penitus, sed nobis profuturam: sic enim per prophetam ipse promisit, dicens: Inferte, inquit, omnem decimam in horreis meis; et probate me in his, dicit Dominus. Si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis fructus terrae [Al., benedictionem] usque ad abundantiam (Malach. III). (0534A)Reddite ergo libenter ex omnibus quae possidetis super terram, quod cognoscitis Deo placere; nolite de cuncta substantia vestra fraudare decimam, ne vobis novem partes auferantur, et sola decima remaneat. Convertimini ad hoc, dicit Dominus, ut aperiam vobis cataractas coeli, et effundam vobis benedictionem meam. Si igitur dederitis voluntarie, plus semper vobis Dominus dabit: si non dederitis, quanticunque pauperes in locis quibus habitatis fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum rei eritis. Insuper immittet vobis Dominus pestilentiam, et famem, et perdetis totum quod habetis, necnon adhuc et animas vestras. Ut autem haec vobis non veniant, festinate cum bono animo dare, unde animas vestras possitis redimere, nec eligatis cui misericordiam faciatis, (0534B)ne forte praetereatis eum qui meretur accipere, quia nescitis in quem Christus dignetur advenire. Scitote quia quod pauperi vel peregrino in terra largimini, sedenti in coelo datis, qui dixit: Qui vos recipit, me recipit (Matth. X. 40); et, Quandiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).
Inter haec autem omnia quae Dominus exerceri praecepit bonitatis opera, nihil aliud a vobis quaerit nisi salutem animarum vestrarum, et ut timeatis eum semper, et custodiatis mandata ejus (Levit. XXVI, 3). Quod si feceritis, dabit vobis, sicut per sanctum Moysem pollicitus est, pluvias congruenti tempore, et terra vestra gignet germen suum, erit abundantia fructuum, pomorum, vinearumque et segetum, et abundabitis omnibus bonis: et dabit vobis (0534C)pacem per circuitum, et absque terrore eritis: ipseque habitabit inter vos. E contra si non custodieritis praecepta ejus, venient in vobis plagae ab eodem Moyse praedictae: pestilentia scilicet, fames et gladius; eritque coelum sicut ferrum, et terra quasi aeramentum, nec proferet terra germen, et segetes omnes delebuntur; omnisque labor vester in cassum consumetur. Insuper consurgent in vos hostes vestri, et devorabit vos gladius, et erit terra vestra deserta et desolata: et tunc clamabitis prae angustia, et non exaudiet Dominus: sicut per prophetam minatur dicens: Locutus sum, et non audierunt, et clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus (Zach. VII, 13). Et iterum propheta clamat: Non est abbreviata manus (0534D)Domini, ut non possit salvare, aut exaudire, sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiat (Isa. LIX, 1). Ut ista vero vobis non contingant, custodite quae praecepta sunt, implete Dei mandata, ut vivatis et bene sit vobis, nihilque calamitatis vobis eveniat: ipse enim per prophetam consolatur, dicens: Si egerint, inquit, poenitentiam pro iniquitatibus suis, et ego poenitentiam agam super malum quod locutus sum ut facerem eis, et non faciam, dicit Dominus (Jerem. XVIII, 8). Haec ergo fratres, semper in mente tenete, haec verba filiis et vicinis vestris narrate, haec rememoramini dum sedetis in domos vestras, et dum ambulatis, nec obliviscamini ea cum bene fuerit vobis, sed Deum semper timete (0535A)et ipsi soli servite, ne irascatur contra vos furor ejus. Scitote quia ipse custodit pactum et misericordiam diligentibus se et custodientibus praecepta sua, omnesque ab eis tollet languores. Considerate quia, sicut beatus Joannes apostolus praenuntiat, Novissima hora est (I Joan. II, 18): ideoque nolite jam mundum diligere, quia cito transit, et omnis concupiscentia ejus cum eo: vos autem facite voluntatem Dei, ut maneatis in aeternum, et habeatis fiduciam cum apparuerit, nec confundamini in adventu ejus. Nemo vos seducat; qui facit justitiam justus est, et qui facit peccatum ex diabolo est. Et utique omne peccatum sive furtum, sive adulterium, sive mendacium, sine daemonis operatione non fit. Considerate, quaeso, quam perniciosum (0535B)est opera diaboli exercere, ejusque participem fieri, non in requie, sed in poena gehennae. Idcirco quotiescunque peccatis, nolite exspectare mortifera securitate, ut vulnera ipsa putrescant, nec alia insuper augeatis, sed continuo per poenitentiae confessionem remedium vobis adhibere festinate. In magnis etiam operibus vos jugiter dilatare contendite, ita ut qui fuit hactenus superbus, jam sit humilis; qui erat adulter, sit castus; qui solebat furari, aut res alienas tollere, incipiat jam res proprias ecclesiis et pauperibus erogare; qui fuit invidus, sit benignus; qui erat ebriosus, sit sobrius; qui fuit iracundus, sit patiens; qui fecit alteri injuriam, cito veniam petat; cui injuria facta est, sine mora dimittat, ut et illi dimittatur; aut quare non dimittat fratri parum, ut illi (0535C)Deus dignetur dimittere totum? Nam et hoc eleemosynae genus est, ut dimittat aliquis ex toto corde ei a quo laesus exstiterit. Quod si aliquis ita sit pauper, ut nullam rem habeat unde eleemosynam corporalem faciat, quia non potest fieri ut ab aliquibus non patiatur injuriam, si ex toto corde omnibus in se peccantibus indulgeat, et contra nullum hominem odium in corde teneat, atque omnes sicut semetipsum diligat, hoc ei procul dubio pro maxima eleemosyna reputabitur. Ut autem peccantibus in nos liberius dimittamus, hortatur Dominus in Evangelio, dicens: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14).
(0535D)Nemo ergo se circumveniat, nemo se seducat, quia qui unum hominem in hoc mundo in odium tenet, quidquid Deo in operibus bonis obtulerit, totum perdet, quia non mentitur Apostolus terribiliter clamans: Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III, 15), et mendax est, et in tenebris ambulat (I Joan. II, 11). Hoc loco fratrem omnem hominem oportet intelligi, quia omnes in Christo fratres sumus. Ergo, fratres, idcirco vos ad inimicorum dilectionem commoneo, quia ad sananda peccatorum vulnera nullum fortius medicamentum esse cognosco. Licet grandis sit labor inimicos diligere in hoc saeculo, sed magnum erit praemium in futuro. Qui hic dilexerit inimicos, erit Dei amicus; nec solum amicus, sed etiam filius, sicut ipse hoc quod (0536A)supra jam praemisimus pollicetur, dicens: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos: et orate pro calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Matth. V, 44; Luc. VI, 27). Qui ergo diligit, possidebit requiem; Qui non diligit, sicut apostolus dicit, manebit in morte (I Joan. III, 14). Cum haec ita sint, charissimi, dilectionem veram, non falsam invicem habetote, actus vestros ad Deum semper dirigite, et quidquid potestis, pro amore vitae aeternae laborate: currite dum lucem habetis, priusquam tenebrae vos comprehendant. Cum laboratis pro carne, laborate et pro anima: si curritis pro carne quam post modicum tempus vermes devoraturi sunt in sepulcro, plus currite pro anima, ut ornata bonis operibus sine fine laetetur in coelo. (0536B)Ante omnia, quando jejunatis, quod prandere debetis pauperibus erogate; et sicut Dominus in Evangelio docet: Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes, ut videamini ab hominibus, sed illi soli qui videt in absconso (Matth. VI, 16). Et iterum monet: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Plus ergo semper de cibo cordis quam de cibo corporis cogitate, et dum in mundo versamini, aeternam vitam bene vivendo vobis emite. Lectiones divinas et in ecclesia libenter audite, et quae auditis jugiter in domibus vestris recolite, ut quomodo corpus pascitur cibo, sic reficiatur anima Dei verbo: certum est enim quia qualis est caro quae post multos dies perceperit cibum, talis est et anima quae raro pascitur Dei verbo. Ergo, charissimi, (0536C)sive ambulatis, sive sedetis, sive operamini, vel omnia quaecunque agitis, semper quod ex divina lectione auditis ad mentem reducite, semperque evangelica praecepta in corde ruminate.
Ante omnia luxuriam fugite, concupiscentiam malam vitate, timentes illud quod Dominus in Evangelio dicit: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Uxores legitimas absque ulla simulatione diligite, sicut Apostolus praecepit, dicens: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25). Et secundum eumdem apostolum: Mulieres viris suis subjectae sint, et timeant sicut Deum (Ibid. V, 22). Nec quisquam vir legitimam uxorem ex quacunque occasione dimittere praesumat, quia secundum (0536D)sententiam Domini: Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari (Matth. V, 32). Concubinas etiam sive ante nuptias sive post nuptias habere prohibemus, quia omnino illicitum est: nam qui uxorem legitimam ducere cogitat, dignum est ut virginitatem usque ad nuptias custodiat, et post nuptias, nullam alteram praeter unam legitimam conjugem cognoscat, sicut et apostolus Paulus praecepit (Hebr. XIII, 4), ut ipse fidem servet, sicut et illam sibi servare vult; nec peccet cum alia, sicut nec suam vult cum alieno viro peccare, timens illud quod idem apostolus terribiliter proclamat, dicens: Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Ibid.). Quidquid enim de jure connubii mulieribus non licet, nec viris omnino licet: nam qui (0537A)ante legitimas nuptias habere concubinam praesumit, pejus peccat quam qui adulterium committit; et ob hoc dignus est a Christianorum consortio separari: qui si non poenituerit, aeterna illum flamma sine remedio cruciabit. Quapropter, Christiane, fuge fornicationem, erubesce jam sub oculis Dei et angelorum peccare. Capitalia crimina omni nisu detestare, quae sunt sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, rapina, superbia, invidia, avaritia, iracundia, et ebrietas; haec sunt enim crimina quae mergunt homines in supplicium aeternum: ex quibus quicunque in se vel unum habere cognoscit, si poenitentiam non egerit, sine ullo remedio in gehenna ignis ardebit. Et ideo, anima Christiana, vigila, ora, cave semper praedicta crimina, et quidquid (0537B)boni praevales, age pro vita aeterna. Aperi pauperibus manum tuam, ut Christus tibi aperiat januam suam, et intres in gaudia paradisi: noli ipse te tradere in perditionem, quia Christus pro te effudit sanguinem, satis te charum habuit quem tam charo pretio comparavit. Terreat te gehennae metus, quo vel sic possis abstinere a pravis operibus. Omni hora mortem adesse spera, et futura Dei judicia super te jugiter formida, ut tibi quod scriptum est possit aptari: Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Quod male fecisti, dum potes emenda, dum est licentia poenitentiae; veniam non desperes si ad meliora converteris, quia desperatio pejor est omni peccato; nullatenus ergo de Dei misericordia desperes, nec post centum peccata, nec (0537C)post mille crimina, quia nulla est tam gravis culpa, quae poenitendo non habeat veniam. Quamvis ergo quisque te irritet, quamvis conviciet, quamvis injuriam tibi faciat, tu tace, patiens esto, nec rependas contumeliam, et melius tacendo vinces injuriam: cum maledicitur tibi, benedic tu, et magnam habebis gratiam, si non laedas a quo laesus es. Nullum despicias, non egenum, non servum, quia forsitan melior est apud Deum quam tu; et quia Omnes, secundum apostolum, unum sumus in Christo Jesu (Gal. III, 28). Et, Quia non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34); sed, sicut scriptum est, Unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc accipiet a Domino, sive servus, sive liber (Ephes. VI, 8). Non detrahas fratri tuo, nec facias calumniam proximo tuo, (0537D)neque per violentiam opprimas eum, sed sicut per Moysem dicitur: Si paupertate compulsus vendiderit (0538A)se tibi frater tuus, non affligas eum per potentiam more servorum, sed cum timore Dei age circa illum. Memento quoniam et tu servus es. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ut non habeas super illo peccatum (Levit. XXV, 39; XIX, 17). Hinc et Dominus in Evangelio dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII, 15). Et rursus: Si septies, inquit, in die peccaverit, et septies poenituerit, dimitte illi (Luc. XVII, 4). Et iterum: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare; et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23)
Haec te, Christiane, praecepta revocent ad concordiam, (0538B)haec dulcia Christi medicamenta curent odii vulnera, quae si contempseris, terribilem in te sententiam retorques, qua dicitur: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Vel qui dixerit fratri suo: Raca aut Fatue, reus erit gehennae ignis (Ibid. v. 22). Ecce audisti, Christiane, quid timeas, quid observes: habeto igitur charitatem, tene patientiam, fuge discordiam, impone frenos linguae tuae, ne trahat ad gehennam animam tuam; quia, secundum Scripturam, Mors et vita in manibus linguae consistit (Prov. XVIII, 21). Et, Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12). Haec sollicita consideratione pensantes, charissimi, verba simul moresque componite; sectamini semper justitiam, amate Christi praecepta. Derelinquat impius viam suam, et revertatur (0538C)ad Dominum (sicut propheta clamat) et miserebitur ejus; quia pius est ad ignoscendum (Isa. LV, 7). Ipse enim admonet dicens: Convertimini ad me, et sanabo adversiones vestras (Jerem. III, 22). Et rursus: Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus exercituum vobiscum (Amos V, 14). Et iterum: Odite malum, et diligite bonum, ut misereatur Dominus vestri (Ibid. 15). Ecce hoc ipse Dominus per prophetam clamat, et si me audire contemnitis, saltem vel ipsum audite. Ipse etiam in Evangelio peccatores consolatur dicens: Non veni vocare justos sed peccatores in poenitentia (Luc. V, 32). Ipse iterum monet dicens: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Et iterum: Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; (0538D)pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Modo enim pro ineffabili pietate sua Dominus non solum (0539A)admonet, sed et rogat ut convertamur ad eum: audiamus ergo eum dum rogat, ne si non facimus, non audiat nos cum judicabit; audiamus et Scripturam clamantem: Fili, miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Quid ad haec respondes, humana fragilitas? Deus rogat ut tui miserearis, et non vis; quomodo te audiet in die necessitatis supplicantem, cum tu eum pro teipso non audis rogantem? Si modo haec neglexeritis, fratres, quid facietis in die judicii, vel ad cujus confugietis auxilium? Si, inquam, neglexeritis modo talia Dei exhortamenta, non effugietis tunc inferni tormenta, nec poterit vos aurum et argentum liberare, neque divitiae, quae nunc in angulis absconditis, et ex quibus arrogantes effecti salutem vestram obligati estis: hinc namque Dominus (0539B)dicit per prophetam: Visitabo super vos mala, et quiescere faciam superbiam impiorum, et arrogantiam fortium humiliabo (Isa. XIII, 11). Et rursus admonet dicens: Redite, praevaricatores, ad cor (Isa. XLVI, 8); quiescite agere perverse, discite benefacere; succurrite oppresso, defendite pauperem, et viduam, et pupillum, et advenam nolite calumniari (Isa. I, 16, 17). Haec ergo, fratres, in mente retinete, haec magnopere custodire festinate; pugnate ut, separati a diabolo, conjungamini Deo qui vos redemit: stupeant gentes de vestra conversatione, et si detrahant vobis, etiam et irrideant Christianitatis vos opera sectari, ne conturbemini ex hoc: reddent enim rationem Deo. Totam ergo spem vestram in Christi misericordia ponite, et non solum ab actu impudico, sed etiam cogitationibus (0539C)sordidis vestras animas custodite, quia Dominus Deus justus judex, et de cogitationibus malis judicat.
Et hoc moneo, fratres, ut superbiam penitus deponatis, per quam diabolus de coelo corruit; quia, sicut apostolus testatur, Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (I Petr. V, 5). Unde et Dominus in Evangelio dicit: Omnis enim qui se exaltat humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11). Et iterum: Nisi conversi fueritis, atque efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 14). Jurandi etiam consuetudinem funditus omittite, quia in hac parte Dei praeceptis contraitis, Domino in Evangelio prohibente: Dico, inquit, vobis non jurare (0539D)omnino, neque per coelum, neque per terram, neque per caput, neque per aliud quodcunque: sit autem sermo vester Est est, Non non (Matth. V, 34-37). Injuriantibus quoque vos Domini praecepta praeferte, quibus dicitur: Dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram. Et qui vult tunicam tuam tollere, remittas ei et pallium (Ibid. V, 39, 40). Et iterum: Qui petit a te, da ei; et qui tollit quae tua sunt, ne repetas (Ibid. v. 42). Orandi utique rationem illam necesse est teneatis, quam Dominus praecepit, dicens: Cum oratis non multiloquio, sed in secreto cordis orate; et Pater vester, qui videt in absconso, reddet vobis. Scit, inquit, Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum (0540A)(Matth. VI, 6). Haec ergo, charissimi, verba recolite, haec jugiter praecepta reminiscamini; ubicunque estis, memoriam Christi in colloquio miscete, quia ipse dicit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). Scandala etiam fugite, quia Dominus graviter notat eum qui lites concitat, dicendo: Vae homini illi per quem scandalum venit (Ibid. v. 7). In compassionem vero proximi illam sententiam tenete, qua in Evangelio dicitur: Qui habet duas tunicas det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 11). Et illud: Date et dabitur vobis (Luc. VI, 38). Dominicis semper mementote verbis quibus dicitur: Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque petieritis fiet vobis (Joan. XIII, 7). Apostolum quoque (0540B)clamantem audite: Tempus breve est, reliquum est ut qui habent uxores tanquam non habentes sint: et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29-31). Ut autem plus concupiscamus coelestia quam terrena, Deum audiamus dicentem: Nihil enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Luc. IX, 25). Ut vero charitatem diligamus evangelista Joannes hortatur, dicens: Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis est (I Joan. IV). Et iterum: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (Ibid.). Necnon et Paulus excellentiam charitatis simili modo praefert, dicens: Si (0540C)distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas; et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Hinc iterum monet, dicens: Omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI, 14). Et iterum: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Ipse etiam pravos quosque ad tramitem perfectionis blande coercens dicit: Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 28). Et illud: Fugite fornicationem, quia omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Et iterum: Neque avari, neque fornicarii, neque adulteri, neque fures, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (Ibid., 9, 10). Item Apostolus cupiditatem coercens, (0540D)dixit: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Ergo, fratres, abjicite cupiditatem, sectamini charitatem, deponite impietatem, supportate invicem cum humilitate, illud omnimodis praecaventes, quod Apostolus ad Romanos scribens infert: Revelabitur, inquiens, ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum (Rom, I, 18). Necnon et illud quod voce Veritatis in Evangelio comminatur; qui faciunt, inquit, iniquitatem, mittentur in caminum ignis, ubi erit fletus et stridor dentium. Considerate igitur quam saevus quamque timendus sit ignis ille, et qui modo nec unum quidem digitum suum suffert in ignem mittere, timeat ibi cum toto (0541A)corpore in saecula cruciari. Rogo ergo, ut si vultis ab illo igne, vel ab illa poena liberari, desistatis jam amplius peccare. Dominum per prophetam attendite clamantem: Revertimini recedentes ab iniquitatibus vestris, et sanabo vos (Ezech. XVIII). Et iterum: Nolo, inquit, mortem impii, sed ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Et per Isaiam clamat, dicens: Quando conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isa. XLV). Et iterum: Revertimini ad me, dicit Dominus, et salvi eritis (Ibid.). Per Joel quoque similiter commonet, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et lacrymis, et planctu (Joel II, 12).
Ecce quot testimonia ad conversionem vestram ex divinis oraculis prolata sunt. Vigilate ergo sollicite, (0541B)quia quanto proximum finem mundi diabolus conspicit, tanto crudelius contra Christianos saevit, ut quia se cito damnandum cognoscit, plus sibi socios in poenam multiplicet, cum quibus utique sine fine crucietur. Cavete ergo attentius, et jugiter cum Dei timore conversamini, scientes quia unusquisque vestrum angelum Dei habet qui observet jugiter quae egerit, et si quidem bene agit, gaudium sancto angelo sibi adhaerenti gignit; si vero mala opera exercet, angelum sanctum a se repellit, et malignum daemonem sibi conjungit. Quapropter, charissimi, haec me loquente, introrsus ad vos redite, conscientias vestras discutite, si dignas mentes angelici consortii geritis praevidete, et si vos bonos ac dignos Deo conspicitis, de meritis vestris nunquam superba (0541C)mente praesumatis, sed magis de caetero cum humilitate cavete. Si vero peccatis vos obnoxios cernitis, nullatenus desperate, tantum facite in corde pactum cum Deo, ut jam amplius non peccetis; sed fiducialiter veniam sperate, quia Dominus sinum pietatis suae assidue patefacit, et omnes ad se recipere per poenitentiam quaerit: nam et si adulter quis, aut meretrix, aut fur, aut ebriosus, aut mendax, vel etiam filiorum necator fuerit, tantum de caetero poenitens caveat, et indulgebit illi Altissimus. Publicanum de Evangelio, et latronem, necnon et meretricem, sed et Paulum sumite ad exemplum, qui de semetipso dicit: Prius fui blasphemus, et persecutor, et contameliosus; sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Et (0541D)vos ergo si quid forte ignoranter admisistis, reparate vos, quaeso, dum licet, per poenitentiam; confitemini Domino in totis praecordiis vestris, quoniam bonus est; doleat vos non egisse quod bonum est: et qui poenitet, ita poeniteat ut ulterius jam lugenda non committat; et qui pauperiores estis in saeculo, nolite ob hoc contristari, quia si bene agitis, ditiores eritis in coelo.
Denique cavete ne quis turpem sermonem ex ore proferat, et secundum Apostolum, Fabulis variis, et doctrinis nolite seduci (Heb. XIII, 9): sed corripite inquietos, consolamini pusillanimes, patientes estote ad omnes (I Thess. V, 14); et omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, timentes illud quod scriptum est: Pervertunt mores bonos, colloquia mala (I Cor. (0542A)XV, 33). Crapulam etiam et ebrietatem perhorrescite, quia Dominus haec per semetipsum redarguit: dicens: Cavete ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34); et Apostolus prohibet dicens: Nolite, inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Procul dubio enim qui plus manducat aut bibit quam expedit, et peccatum incurrit, et servare saturitatem non valet; quia cum venter aut venae nimia fuerint satietate repletae, illico necesse est ut libido in membris ejus generetur. Unde et alias scriptum est: Vinum potatum multum, amaritudo est animae et ruina, multiplicans imprudenti offensionem, minuens virtutem, et faciens vulnera (Eccli. XXXI, 38-40). Et hoc quidem dico non creaturam Dei malam asseram, aut judicem esse damnandam, sed ut vos sobriores (0542B)cautioresque reddam; imo et admoneo, ut nullam Dei creaturam dicatis malam, quia Deus cuncta valde bona creavit (Gen. I, 31). Nam quaecunque nobis mala esse videntur, aut nocent, nostro vitio, non sua natura nobis mala existunt: ideoque, fratres, solum diabolum, qui superbiendo factus est malus, detestantes, tantorum bonorum Creatorem Dominum glorificate.
Cavete semper viam latam, quae ducit ad interitum; apprehendite angustam, per quam reperietur aeterna beatitudo. Pauperes et peregrinos ad convivium vocate, Dominumque de hac re praecipientem attendite: Cum facis, inquit, prandiam, noli vocare divites qui conviventur tecum, sed voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent retribuere (0542C)tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Luc. XIV, 12). Nec enim justum est ut in populo Christiano, qui uno pretio redempti sunt, et uni Domino serviunt, alii distentis epulis ventribus et ebrii incedant, alii famis periculo deficiant; prorsus peccatum est, ut vestra superflua a tineis devorentur, et pauperes nec vetustissima quaeque accipere mereantur: quare non consideratis quia pari conditione in hoc mundo venistis, unique Domino servi estis; simili etiam exitu de mundo migrabitis; et si bene agitis, ad unam beatitudinem venietis? Aut quare pauper vobiscum non accipiat cibum, qui vobiscum accepturus est consortium angelorum? Quare non accipiat vel veterem tunicam, qui pariter accepturus est immortalitatis stolam? Haec, fratres, (0542D)considerantes ita pauperum curam gerite, ut uberrimam pro his retributionem in coelis capiatis. Mendacium semper fugite, quia non minimum crimen est, Scriptura dicente: Os quod mentitur, occidit animam (Prov. XIX, 5); et testis falsus non erit impunitus (Sap. I, 11). Et David ad Dominum: Perdes, inquit, omnes qui loquuntur mendacium (Psalm. V, 7). Unde et Apostolus: Deponentes, ait, mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum fratre suo (Ephes. IV, 25). In hac ergo vita positi ita agite, ut cum hinc migraveritis, et caro vestra a vermibus coeperit devorari in sepulcro, anima ornata bonis operibus cum sanctis omnibus laetetur in coelo. Retrahat vos a malis operibus vel peccatorum interitus; eorum quos jam praemisistis attendite calamitates; considerate divitum (0543A)sepulcra; vel eorum qui ante parvo tempore vobiscum erant, quid fuerunt, et quid sunt, vel quid eis divitiae et cupiditas saeculi profuit: ecce nihil ex eis nisi soli cineres remanserunt, quia si loqui possent, haec vobis procul dubio dicerent: Utquid infelices tantum pro saeculi cupiditate discurritis? utquid vos vitiis et criminibus repletis? considerate ossa nostra, et vel sic vobis horreat cupiditas vel miseria vestra; quod vos estis, nos fuimus; quod nos sumus, vos eritis. Ista omnia, fratres, sollicita consideratione pensate, et haec considerantes expavescite; diem mortis ante oculos semper ponite; ad emendationem quantum potestis festinate; nolite negligere quod pius vos Dominus peccantes sustinet, quia quanto diutius expectat ut emendetis, tanto gravius vindicabit (0543B)si neglexeritis. Si forte putatis quod finis mundi tardius veniat, vel suum unusquisque consideret finem; ecce dum libenter ac jucundissime moratur homo in mundo, multaque in longo tempore disponit agenda, repente rapitur in mortem, et ex improviso aufertur a corpore; sed ille beatus est qui antea semper horam illam habuerit ante oculos, et festinaverit in illa hora mortis paratus inveniri, ut possit tanti metus terrorem evadere.
Quod si vultis scire cum magno metu, charissimi, magnisque doloribus separatur anima a corpore, veniunt enim angeli eam assumere, ut perducant illam ante tribunal metuendi Judicis, et tunc illa memorans opera sua mala quae die noctuque gessit, contremiscit, et quaerit ea fugere, induciasque petere, (0543C)dicens: Date mihi vel unius horae spatium. Tunc quasi simul loquentia, omnia ejus opera dicunt: Tu nos egisti, tua opera sumus, nec te deseremus, sed tecum semper erimus, tecumque pergemus ad judicium. Haec quidem peccatoris anima agit, quae cum horrendo timore separatur a corpore, et pergit plena peccatis, et ingenti confusione depressa. Justi vero anima cum separatur a corpore, non timet, nec expavescit; sed magis cum gaudio egreditur, et cum exsultatione pergit ad Deum, deducentibus se Angelis sanctis. Illam ergo horam modo, fratres, timete, ne tunc timeatis illam; nunc praecavete, ut securi tunc esse possitis. Mementote jugiter quia in medio laqueorum diaboli ambulatis, et ideo semper parati estote, ut quando Domini praeceptum missum fuerit, (0543D)liberi ad omni labe peccati ad requiem transire possitis. Nec arbitramini vos diu in hoc mundo mansuros; quia nimirum proveniet, ut non concedatur post dominicum praeceptum missum, nec unius horae momento in hac vita consistere. Cavete igitur ne de exitu vestro tristitiam faciatis angelis, et gaudium inimicis: scitote vero quia anima cum corpore evellitur, statim aut in paradiso pro bonis meritis collocatur, aut certe pro peccatis in inferno continuo praecipitatur. Quapropter eligite modo quod vultis, et hoc jam in vita vestra hic disponite, aut perpetualiter gaudere cum sanctis, aut sine fine cruciari cum impiis. Itaque vel poenae vos terreant, si praemia non invitant, et praesentem mundum si despicere non valetis, vel cum justitia possidete. Qui in juventute (0544A)erravit, saltem jam vel in senectute resipiscat, et mala quae peccando commisit, poenitendo jam expurget. Ecce paulatim deficit mundus cuncta quaeque videntur, velociter tanquam nebula, aut tanquam vespertina umbra transeunt. Ecce quod olim pronuntiabatur, praesenti tempore perspicue cernitur: subtrahuntur omnia bona, et crescunt quotidie mala: nolite ergo, fratres, mundum jam diligere, quem sic ad finem conspicitis declinare; praesertim cum apostolus clamet, quod amicitia hujus mundi inimica sit Dei (Jacob. IV, 4). Vitam igitur aeternam ex omnibus praecordiis vestris amate, quam nunquam in saecula finiatis; illic festinate, ubi semper vivatis, et ubi jam mori nunquam timeatis. Si enim sic amatis istam miseram fluidamque vitam, ubi cum tanto labore (0544B)vivitis, et ubi vix currendo, satagendo, sudando, suspirando, necessariis corporis satisfacitis; quanto magis amare debetis aeternam vitam, ubi nullum unquam laborem sustinebitis, ubi summa semper est securitas, secura felicitas, felix libertas, libera beatitas; ubi implebitur illud quod Dominus in Evangelio dicit: Erunt homines similes angelis (Matth. XXII). Similes utique non substantia, sed beatitudine. Et illud: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Qualis putas erit tunc splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum? Ibi jam non erit ulla tristitia, nullus labor, nullus dolor, nullus timor, nulla mors, sed perpetua semper sanitas perseverabit; nulla ibi consurget malitia, nulla carnis miseria, nulla aegritudo, nulla (0544C)omnino necessitas; non erit ibi fames, non sitis, non frigus, non aestus, non lassitudo jejunii, nec ulla tentatio inimici; nec jam peccandi voluntas, nec ulla delinquendi possibilitas, sed totum laetitia, totum exsultatio possidebit, hominesque angelis sociati sine ulla carnis infirmitate vernabunt. Ibi ergo erit laetitia certa, ibi requies secura, ibi pax vera, ibi jocunditas infinita; ubi si locus obtinendi ullus fuerit, amittendi in saecula nullus erit: in qua beatitudine quod semel adipiscitur, semper tenetur. Nihil loco illo magnificentius, nihil gloriosius, nihil clarius, nihil pulchrius, nihil verius, nihil munificentius, nihil in bonitate sincerius, nihil illa abundantia copiosius. Ibi semper pax et summa solemnitas; ibi vera et certa felicitas est, ibi jam non formidabitur ferocissimus (0544D)hostis qui cupit jugiter animas jugulare, nec timebuntur ultra ignita diaboli jacula, neque ulla inimici tentamenta. Non incutiet terrorem barbarorum immanitas, nec ulla ulterius timebitur adversitas; non ibi formidabitur ferrum, non ignis, nec facies omnino truculenta tortoris; nemo in loco illo glorioso indiget vestimento; quia non est illic frigus, nec aestus, nec ulla aeris inaequalitas, nullus ibi esurit, nullus tristatur, nullus est peregrinus, sed omnes qui ibidem attingere meruerint, securi ut in propria patria vivent. Non ultra jam adversabitur caro spiritui, nec ullum timebitur periculum, sed inenarrabilia cum angelis ac sempiterna a Christo praemia tribuentur, et Quod oculus non vidit, sicut dicit Apostolus, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus (0545A)diligentibus se (I Cor. II, 9). Ecce qualem beatitudinem perditurus erit qui modo se, dum licet, emendare noluerit: idcirco nos, fratres, Domino auxiliante, dedignemur ultra servire peccato, quibus tanta beatitudo praeparatur in coelo. Dum ergo tempus est, festinemus propitium nobis Deum facere; despiciamus quae terrena sunt, ut adipiscamur coelestia, cogitemus nos peregrinos esse in hoc saeculo, ut liberius festinemus ad coelum: velociter enim transeunt, et cito tanquam umbra praetereunt cuncta quae hic videntur.
Perpendamus quales erimus in die judicii Dei conspectibus et angelorum praesentandi, quando opera nostra erunt nobis ante oculos ponenda; qualis illa erit confusio, cui contigerit pro peccatis suis in conspectu (0545B)Dei omniumque hominum et angelorum erubescere, qui hic nec unum quidem hominem in se peccantem vult inspicere; vel quis pavor erit Deum tunc iratum videre, quem placatum non valet universitas comprehendere. Illum ergo diem semper timeamus, quem modo praevidere nullatenus possimus; illum diem jugiter pavescamus, et vel sic actus nostros a malo revocemus. Consideremus quis terror in die illo erit, cum de coelis Dominus ad judicandum saeculum venerit: quis metus erit Deum videre, ad cujus adventum universa elementa quatientur, ac coelum cum terra contremiscet virtutesque coelorum commovebuntur. Tunc nimirum, praecinentibus angelorum tubis, omnes gentes quaecunque sub coelo fuerunt, et omnis homo tam viri quam (0545C)feminae, in eo sexu unusquisque quo natus fuit in mundo, boni simul et mali, sancti et peccatores, vel quicunque ab initio mundi nati et mortui fuerunt, sive a bestiis devorati, sive ab igne consumpti, sive etiam ab aquis absorpti, omnes simul in momento temporis atque in ictu oculi resurgent, in ipsis sine dubio corporibus, atque in ipsa carne quam hic habuerunt, scilicet in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi in qua et ipse Dominus resurrexit a mortuis; et omnes ante judicium Christi venient, pariterque eum et electi et reprobi suis oculis videbunt, sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit: Tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate, constipatum agminibus angelorum; et congregabuntur ante eum omnes (0545D)gentes, et plangent se omnes tribus terrae, et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hoedis; et statuet justos quidem a dextris suis, impios autem a sinistris. Tunc dicet ad eos qui a dextris erunt: Venite, benedicti, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi; esurivi enim et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et in carcere, et visitatis me. Haec quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). Tunc omnibus aspicientibus ostendet livores fixurasque clavorum, in ipso sine dubio corpore quod pro nostris peccatis vulneratum est, et ita peccatores compellans dicet: Ego te, homo, de limo terrae manibus meis formavi, et intra paradisi delicias, quod non (0546A)merebaris, collocavi; sed tu me meaque jussa contemnens, deceptorem sequi maluisti, unde et justa poena damnatus, inferni suppliciis es deputatus; postea misertus tui carnem assumpsi, in terris inter peccatores habitavi, contumelias et verbera pro te sustinui; ut te eriperem, colaphos et sputa suscepi; ut tibi dulcedinem paradisi redderem, acetum cum felle bibi; propter te vepribus coronatus, cruci affixus, lancea vulneratus sum; propter te mortuus, et in sepulcro positus, ad inferna descendi; ut te ad paradisum reducerem, tartari claustra adii; ut tu in coelo regnares, inferni profunda penetravi. Agnosce ergo quae pro te, o impietas humana! pertuli; ecce livores quos pro te excepi, ecce clavorum foramina quibus affixus in cruce pependi; suscepi dolores (0546B)tuos, ut te possem sanare; suscepi poenam, ut darem tibi gloriam; suscepi mortem, ut tu viveres sine fine; conditus jacui in sepulcro, ut tu regnares in coelo: haec omnia pro vobis sustinui, ampliora horum quid vobis debui facere, et non feci? Dicite nunc vel ostendite mihi quid passi estis propter me, aut quid boni egistis pro vobis: ego cum essem invisibilis, sponte propter vos incarnatus sum; cum essem impassibilis, propter vos pati dignatus sum; cum essem dives, propter vos quidem egenus factus sum; sed vos et humilitatem meam, et praecepta mea semper renuentes, seductorem magis quam me secuti estis: ecce modo non potest aliud justitia mea judicare, nisi quod merentur opera vestra recipere: ergo quod ipsi elegistis, tenete; contempsistis lucem, possidete tenebras; (0546C)amastis mortem, ite in perditionem; secuti estis diabolum, ite cum ipso in aeternum ignem. Quis putas erit tunc moeror, quis luctus, quae tristitia, quae angustia, cum haec fuerit prolata adversum impios sententia. Tunc enim erit malis dura separatio a dulci sanctorum consortio, et traditi in potestate daemonum ibunt in ipsis corporibus suis cum diabolo in supplicium aeternum, et permanebunt semper in luctu et gemitu: procul quippe exsiliati a beata paradisi patria, cruciabuntur in gehenna, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, nunquam poenas finituri, nunquam requiem accepturi; sed per millia millium annorum in inferno cruciandi, nec unquam in saecula liberandi: ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur unquam moritur; (0546D)sic enim ibi ignis consumit, ut semper reservet, sic tormenta aguntur, ut semper renoventur. Juxta qualitatem vero culpae, poenam ibi unusquisque sustinet gehennae, et similis culpae rei suis similibus junguntur cruciandi: non ibi auditur aliud nisi fletus et planctus, et stridor dentium; non erit aliud consolamentum quam flammae et terrores poenarum, ardebuntque miseri sine fine in ignem aeternum semper in saecula saeculorum. Justi autem ibunt in vitam aeternam, in ipsa sine dubio carne quam hic habuerunt, et sociabuntur angelis sanctis in regno Dei, gaudiis deputati perpetuis: nunquam jam morituri, nunquam ultra corruptionem visuri; sed semper laetitia ac dulcedine Christi satiati, fulgebunt sicut sol in claritate et gloria, quam praeparavit Deus diligentibus (0547A)se; et quanto amplius aliquis obediens Deo in hac vita fuit, tanto ampliorem illic mercedem accipiet; quantumque amplius hic Deum amavit, tanto tunc proprius eum videbit.
Ecce, charissimi, praedixi vobis simpliciter, ut intelligere possitis quae sunt unicuique ventura; nemo jam se de ignorantia excusare poterit, quoniam vita et mors vobis praenuntiata sunt; supplicia impiorum et gloria justorum vobis denuntiata sunt; jam vero in arbitrio vestro consistit eligere quod teneatis, unusquisque enim quod hic concupiverit, et assecutus fuerit, hoc utique illic possidebit. Vitam ergo aeternam toto nisu concupiscite, nec emendationem vestram diutius differatis, sed ad lucranda coelestia regna ultro ipsi relinquite, quod lucis istius fine perdendum (0547B)est; surgat jam, quaeso, quicunque peccati catena astrictus tenetur, et expergefactus a somno suae mortis evigilet: recurrat ad confessionem, et agat poenitentiam; nec erubescat publice poenitere super immunditiis quas gessit, quia revera multo melius est hic pauco tempore poenitere quam per tot millia annorum inferni supplicia sustinere. Si ex corde ergo poenituerit, cito succurret illi Redemptor, qui quatriduanum suscitavit jam fetidum Lazarum (Joan. XI, 1-44); paratus est semper ille misericordiae sinus, et clementer exspectat ut suscipiat poenitentes, non est enim, sicut scriptum tenemus, de quamvis magnis criminibus remittendis Dei unquam misericordia desperanda, quia ipse quotidie clamat per prophetam, dicens: Quacunque die conversus (0547C)fuerit homo peccator ab immunditia sua, omnes iniquitates ejus in oblivione erunt coram me (Ezech. XXXIII, 12). Et rursus per alium prophetam dicit: Ego sum Dominus Deus vester, qui deleo iniquitates vestras (Isai. XLIII, 25). Et illud de Evangelio: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justos qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). Et illud: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur ad me et vivat, dicit Dominus (Ezech. XXXIII, 11). Considerate, fratres, quam larga est bonitas Dei nostri, quam ineffabilis misericordia ejus: quotidie contemnitur, et quotidie nos ad poenitentiam benignissima pietate invitat; fiduciam ejus pia largitio nobis praestat, ut nec desperemus de Christi misericordia, nec tamen (0547D)nobis absque fructu poenitentiae veniam concessam praesumamus; Dominus enim quantum patris pietate indulgens semper et misericors est, tanto judicis majestate severus et metuendus; potest quidem reis indulgentiam dare, potest ipse sententiam suam reflectere, potest poenitendi tempus gratis indulgere, non potest tamen nisi justissime judicare, quoniam non est apud eum commutatio, nec vicissitudinis obumbratio; aequissime enim judicat, atque aequaliter secundum uniuscujusque facta repensat, bona, scilicet, bonis, et mala malis; et ideo, charissimi reminiscimini quae egistis, et si vos deliquisse cognoscitis, sine aliqua dilatione ad poenitentiae medicamenta confugite. Audite prophetam admonentem: Nolite, inquit, tardare ad Dominum converti, nec differatis (0548A)de die in diem, quia nescitis quid crastina futurum sit (Eccli. V, VIII). Mementote semper quod ante conspectum omnipotentis Dei conversamini, qui prospicit omnium hominum, non solum facta, sed etiam cogitationes, sicut Apostolus Paulus dicit: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13).
Haec jugiter cogitantes, intentissima sollicitudine vos custodite, ultimique diei vos adventui cum bonis operibus semper praeparate. Ecce jam, ut certissime tenemus, finis mundi in promptu est, jam finis saeculi instat, et, quod lugendum est, tanta mala quotidie fiunt, tantaeque tribulationes crebrescunt, ut per haec etiam mundus finem suum quodammodo proclamare videatur. Ecce omnia quae prophetae vaticinaverunt, (0548B)quaeque apostoli praedixerunt, pene jam completa sunt, solusque dies sui judicii et horribilis Antichristi adventus adhuc restat. Ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, fames super famem, pestilentia super pestilentiam, et gens super gentem consurgit: omnia quaeque dudum sunt praedicta, nos jam videmus impleta, quare ergo sumus lapidei et ferreum possidemus pectus, ut pro remedio animae nostrae inter tot mala minime cogitemus? Diu enim est quod vox divina minatur, sed nullatenus hominum pertinacia mutatur; coelestis enim intentatur olim ultio, et nulla hominum adhibetur satisfactio; Dei proximat ira, et tepide agitur poenitentia; venturum prophetae testantur supplicium, et raro ab hominibus Dei imploratur auxilium. Quapropter, (0548C)dilectissimi, moneo ut vel mundo jam finiente, humana finiatur malitia, soliusque Dei toto nisu quaeratur misericordia: non nos jam divitiarum onera ad terram premant, quia cito omnia hic relinquemus, nec pariter et Christum habere velimus et saeculum, sed, saeculo spreto, liberi festinemus ad coelum.
Reminiscamur quam gravia sunt scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus, et juxta qualitatem culpae medicamentum adhibeamus poenitentiae: cogitemus quia, secundum Apostolum, Nihil in hunc mundum intulimus (I Tim. VI, 7; Job I, 21), nihilque ex eo morientes auferre poterimus. Nudi nati sumus, nuti utique morituri: quidquid autem hic inventum est, hic procul dubio (0548D)relinquetur, opera tantummodo bona si hic egerimus, ipsa nobiscum ad coelum portabimus, imoque nos ipsa ad coelum portabunt. Tanquam peregrini ergo sola sufficientia contenti, illas nobis divitias hic acquiramus, quas nobiscum ad patriam paradisi feramus. Deum supra omnia diligamus, quia revera impium est hunc non diligi, cui vicem repensare non possumus etiam et cum diligimus; quid enim nos impii pio Domino retribuere poterimus pro omnibus quae retribuit nobis? Qui nullis nostris praecedentibus meritis tanta nobis praestitit indignis; ut nos a jugo dirae damnationis redimeret, de sede paternae majestatis ad nos descendit, injurias in terris pertulit, probra sustinuit, mortem indebite subiit; et haec quidem omnia patienter tulit, ut nobis humilitatis (0549A)et patientiae exempla monstraret; unde et sequentibus se discipulis dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Oportet igitur ut quemadmodum ille pro nobis, ita et nos cuncta adversa quae nobis propter peccata nostra adveniunt aequanimiter toleremus, ut patientiae fructum in vita aeterna capere possimus. Urgeamus ergo, fratres, cursum nostrum dum tempus habemus; odiamus hunc mundum quem diu possidere non possumus, nulla nos jam malorum operum contagia polluant, sed divinus nos respectus semper a peccatis arceat; si enim homines nostri similes peccatores, et ex eodem into formatos, ne nos peccantes inspiciant erubescimus, quanto magis aeternum, et solum sine peccato omnipotentem (0549B)Dominum revereri ac timere debemus, qui non solum facta, sed etiam secreta cordis considerat et videt? Hunc ergo quotidie timeamus, hujus reverentiam nobiscum semper feramus, sicque spes indulgentiae erigat, ut metus gehennae semper affligat. Ante omnia et super omnia charitatem habeamus, reminiscentes Dominicum praeceptum, quo dicitur: Habete in vobis sal (Marc. IX, 49). Et: Pacem habete inter vos (Ibid.). Et illud, inquit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Nam et alibi dicitur: Habete charitatem, quod est vinculum unitatis (Coloss. III, 14). Et iterum: Estote imitatores Dei tanquam filii charissimi; et ambulate in dilectione (Ephes. V, 1). Et iterum: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes. (0549C)IV, 31). Et: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ibid., 26). Nempe sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si sit interius ferrum, ita nihil proficit oratio illius, in cujus pectore mortiferum versatur odium. Habeamus ergo, fratres, charitatem, quia si illam habuerimus, omnibus virtutibus replebimur; si vero charitatem non habuerimus, quidquid boni habere videmur, totum perdemus. Nec in arrepto bene agendi proposito penitus lassescamus, praecipue cum Dominus dicat nullum ponentem manum in aratro et respicientem retrorsum dignum esse regno coelorum. Respicere autem retrorsum nihil aliud est quam in eo quemquam poenitere quo coeperit bono, et rursum mundanis desideriis obligari. Denique a spe veniae nulla nos malorum quantitas revocet, quia (0549D)quamvis sit gravis humana culpa, largior nihilominus est misericordia divina; unde per Psalmistam dicitur: Multa est apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7). Et iterum: Cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 119). Haec nos, fratres, diebus ac noctibus memoria refoveat, haec nos praecepta frequenter sollicitent; debitum vitae finem jam jamque affuturum putemus, vicinumque speremus mortis diem, quem longinquum esse nescimus; modo emendemus quod delinquimus, ne tunc poenitere incipiamus quando jam non valebimus: erit quidem et in inferno poenitentia, sed omnino infructuosa; erit ibi poenitentia (0550A)dolorem habens, sed jam medicinam non habens; ibique nullatenus poterit a Deo promereri quod petit, qui hic noluerit audire quod Deus jussit. Ideoque, charissimi, quantum possumus praeceptis Dei in omnibus obtemperemus, ut ibi praemium muneris capiamus; ipsi dum licet hic nos castigemus, ipsi nobiscum de actibus nostris rationem faciamus, ipsi nos Judici nostro accusemus, atque emendationem nostram non ad extremum vitae differamus, sed quoties in peccatis labimur, per poenitentiam resurgamus, ac totis viribus voluntates pessimas carnisque illecebras vincentes, illud omnimodis praecaveamus, quoniam quotidie ad mortem properamus, et dum nescimus securique consistimus repente mors veniet. Ibi ergo festinemus, ubi mors jam non timebitur, et (0550B)ubi nos sancti omnes suscipere vel videre desiderant, ubi nos Rex coelestis Christus et superni cives angeli, expansis charitatis brachiis, exspectant; ibi, inquam, festinemus, ubi sine fine vivamus, et ubi angelicis agminibus consortes esse possimus. Ita postremo in exsilio mundi istius agamus, ut ad futurum judicium cum secura conscientia bonis operibus ornati veniamus, ibique gratissimum Deo munus nostras animas offeramus, ut pro hoc ab eo commercio aeternitatis beatitudinem accipere, et in saeculum saeculi gloriari possimus. Haec nos, charissimi, mandata hactenus quasi lac vobis gustanda porreximus, et ecce modo sub testimonio Dei et sanctorum angelorum, qui nos loquentes audiunt, absolvimus debitum nostrum, coelestia vobis praecepta tradentes; (0550C)amodo jam vestrum est cogitare, quatenus et admonitio nostra effectum habeat salutis, et vos semper voluntatem Dei facientes, ab omni vos malo custodiatis, atque demum liberi ab omni contagione peccati, ad regna coelestia tripudiantes pervenire possitis, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen.
CAPUT XVI. Qua pulchre exhortationem terminans, populo contestabatur. Haec summatim de tanti viri familiaribus monitis hucusque narrasse sufficiat: quae ille etsi non sub unius diei articulo ex ordine ut digesta sunt, percurrebat, (0550D)diversis tamen temporibus hujusmodi semper praecepta populis intimabat. Ad ultimum vero inferebat dicens: Haec, fratres, si custoditis, habebitis praemium, et si negligitis incurretis supplicium; nam ego quantum ad me attinet absolvo coram Deo conscientiam meam, testesque super hoc invoco coelum et terram, quod praebuerim vobis opportunum ministerium, atque annuntiaverim vitam et mortem. Caeterum in praesenti vobis innotesco, quod si spreveritis verba mea, meque contemnentes audire nolueritis, equidem veniens coram Redemptore meo accusabo pertinaciam vestram, et palam faciam vos praeceptis semper maligni obediisse potius quam (0551A)Christi; et tunc vere indignante Judice exactori traditi, supplicioque mancipati, persolvetis sine fine quadrantem. Haec igitur sunt verba beati Eligii quae cum summo studio plebi proferebat ex locupletissimo cordis sui thesauro; sed et alia nihilominus multa his similia quotidie exhortans, evangelizabat populo. O pingue vas quod ita affluenter ministrabat plebi adipem frumenti Christi, et laetitiam olei, ac sobriam ebrietatem vini! O vere gloriosum virum, ineffabilem Dei amatorem, qui velut bonus pastor satagebat strenue vagantes revocare, attritos alligare, errantesque ad paradisi caulas convertere! Cujus bona ac simplex doctrina olet procul dubio prophetis, sapit Apostolis, comitatur evangelistis; cujus denique sermo non aliud apud suos fuit quam de (0551B)regno Dei, de paradisi deliciis, et de gehennae suppliciis, de justitia quoque, et fide et charitate, ac mundi illecebras, cunctaque saeculi oblectamenta omnimodis relinquenda, et soli Domino totis viribus serviendum. Proferebat vero illud quod beatus Apostolus ad Corinthios scribens, intulit: Non quaero, inquiens, quae vestra sunt, sed vos (II Cor. XII, 14). Et quod rursus scriptum est: Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus vero Dei (I Cor. III, 22, 23). Meminerat quoque eumdem Apostolum commonentem: Et quosdam quidem de igne rapite, dubios vero consolamini. Et Jacobum similiter dicentem: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et cooperiet multitudinem peccatorum (Jac. V, 20).
CAPUT XVII. De miraculo vini, ubi vas vacuum post repletum invenitur. (0551C) Erat autem vir quidam habitans in suburbio Parisiaco, haud procul a basilica beati Petri apostolorum principis commanens, quem Eligius pro fide et devotione sua familiariter diligebat, ipseque ab eo pro reverentia sanctitatis unice diligebatur. Accidit ergo quadam die ut praedia monasterii sui Eligius lustrata, et a Gentiliaco jam digressus, Parisiis remaneret; cumque non longe a domo ejus cum suo nobili, ut solebat, comitatu tramitem praeteriret, fortuitu ille eminus conspiciens cognovit illico adesse Eligium. Tunc obviam accurrens, coepit genua ejus (0551D)lambere, dicens: Est mihi pauxillum falerni in cado, divertat, quaeso, dominus meus paulisper in domum servi sui, ut hi qui tecum sunt percipiant merum, et benedicat mihi Dominus ad introitum tuum; cumque ille recusare vellet, vix comitantium victus precibus tandem ad domum divertit. Erat autem praefato viro positum vas in cellario (quod vulgo tunna vocatur) duas fere aut tres tantummodo in se metretas vini habens. Cum ergo illic ingressus obnixe rogaretur ut vel parum quid pro benedictione perciperet, allatum sibi poculum benedicens, modicum ex eo pro satisfactione hausit; cuncti tamen comites ejus gratissime ubertimque potati sunt. Deinde, benedicta domo, valedicens viro, discessit, atque ad monasterium suum, quod in eadem urbe situm est ad manendum (0552A)divertit. Post cujus videlicet abscessum repente cadum, quod ad usus famulorum ejus pene fuerat exhaustum, divinitatis gratia exuberante, vino usque ad summum est repletum. Facto autem die altero, fortuitu ingressus homo in penum invenit tunnam, quae pridie vacua prope remanserat, usque ad os vini repletam: ex quo vehementer mox attonitus coepit nimium eventum rei mirari, confestimque hospitis sui merita reducens ad memoriam propere ad eum perrexit, narrans quanta sibi Dominus ad adventum ejus praestiterit. Quod cum Eligius audiisset, agens Domino gratias, dixit ad eum: Pax tibi, frater, tecum sit hic sermo, nec patiaris unquam divulgari eum, sed vade, et cum gratiarum actione quod tibi pius Dominus largitus est in usus necessarios expende. (0552B)Tunc ille coepit rogare eum ut dignaretur ipse iterum ad domum ejus usque fatigari, ac per semetipsum temetum illud benedicere, et utendum ex vase proferne, quod nisi faceret, testabatur se nullatenus exinde unquam vel guttam foris praeripere. At ille cernens devotionem hominis pariter ad domum perrexit, et ingressus domum prostravit se in pavimento, ac diutissime precem fudit; post orationem vero considerans apothecam plenam, jussit eam reserari, vinumque in vase proferre; et cum factum fuisset, et ipse quidem exinde modicum gustavit et omnes qui simul aderant largissimos ex eo meros hauserunt. Sic demum oculis manibusque ad coelum porrectis, gratias agens et glorificans nomen Domini, via qua venerat rediit.
CAPUT XVIII. Quanta severitas ejus verbum comitaretur; et de interitu infausti viri. (0552C) Sed neque illud silendum puto, ex quo lectores auditoresque ad studium humilitatis causa hujus exempli incitare confido, ut ne aliquando improbi quique praesumant contra sanctos viros verba procacia incaute proferre, dum simili metuunt exitio succumbere. Quidam itaque vir infaustus, nimiumque protervae mentis ac segnis (ut pote ex Hebroini familiaribus) conquerebatur multis diebus contra Eligium, volens ecclesiae ejus sylvam quamdam valde optimam pertinaciter praeripere, suaeque ditioni mancipare; pro qua causa frequenter ad illum conveniens, pene eum ad injuriam verbis procacibus provocabat, unde (0552D)etiam una dierum praefatus vir adiens Eligium, coram copiosa multitudine coepit vehementer eamdem ab eo repetere. Cui cum Eligius modeste leniterque responderet, ille, ut sese habet humana jactantia amplius se extollens, audacter obtendebat, multis eum verbis lacessens: at Eligius patienter adhuc ferens, blandis eum verbis coercere studebat, dicens: Amice, refraena cupiditatem tuam, cur non erubescis tam caeca mente res alienas appetere; si mea a me postulares, darem forsitan quod peteres; nunc vero quia non meum sed ecclesiae praedium a me repetis, non tibi do omnino quod pauperum est necessitatibus delegatum. Tunc ille acrius incitatus vehementer eum verbis injuriabat dicens: Si mihi id voluntarie non reddis, ego vi subripiam, velis (0553A)nolis. Tandem ergo Eligius permotus, minaci vultu dixit ad eum: Novit meus Creator nisi cito desieris ab hac intentione, dignam meritis tuis recipies excommunicationem. Quod verbum ille audiens in tanta cachinnatione prorupit, ut multa ei probra et convicia, irrisionesque procaciter jacularetur. Tunc Eligius videns eum nullo genere posse sedari, protensa ad eum manu dextra jaculum excommunicationis in eum terribiliter congessit. Et, o mira virtutis potentia! ita perculit virum, ut omni funditus robore destitutus, et vigorem amitteret, et speciem vivi hominis perderet. Denique cum pariter Eligii verbo corruens in pavimentum sic divinitus est percussus, ut palam omnibus astantibus videretur velut mortuus; nam cuncti haec videntes stupore nimio perculsi in (0553B)Eligii injuriam Dei ultricem mirabantur affuisse iram. Sic ergo miser ille in manibus inde sublatus, triste valde suum praestolabatur funus. Omnes praeterea qui aderant communi prece Dei hominem deprecabantur, ut non considerans illius infausti vecordiam, pro eodem preces funderet, quo restitutus sanitati sponte super his quae contra eum gesserat poeniteret; quod utrum fecerit, hactenus incertum habemus: hoc nimirum solum admirationi ascribimus, quantam vim sermo ejus ex divina largitione obtineret, qui absque ullo verbere solo potenti verbo superbum in terram dejecit, arrogantemque humiliavit; quamque charum hunc Deus haberet, cujus utique verbum tam celer in hominem ultio comitata est. Sed ne solam hanc verbis ejus putetis comitasse (0553C)virtutem, audite quid et alibi gesserit.
CAPUT XIX. De potentatu verbi, et de daemoniacis liberatis. Igitur quodam tempore cum dies natalitius beati Petri apostoli in dioecesi quadam haud procul a Noviomense oppido celebraretur, adiens Eligius vicum cum ingenti constantia, praedicabat, sicut semper consueverat, Dei verbum, abjiciendos duntaxat abominandos esse cunctos daemonum ludos, et nefandas saltationes, vel caranisas, omnesque inanes prorsus relinquendas superstitiones. Quam ejus praedicationem praestantiores quique loci illius valde aegre ferebant, scilicet quod ferias eorum everteret, ac legitimas, ut putabant, consuetudines exinaniret. Tunc (0553D)pravi quique inientes consilium (et praecipue ex familia Herchenoaldi, qui erat eo tempore praepositus palatii aemulabatur Eligium, sed non ad bonum) decreverunt simul, ut si ulterius hujusmodi nugis eorum contrairet Eligius, illico irruentes interficerent eum. Quod cum Eligius cognovisset, ingenti martyrii desiderio stimulatus surrexit concite, et praecepit suis omnibus, ut nullus eum, praeter duos clericos atque unum diaconum, sequeretur. Venit ergo per medias populorum turbas, et stans in quodam eminenti loco ante basilicam, coepit instantius praedicare vehementer objurgans populum eo quod monitis salutaribus terga parantes, diabolicis phylacteriis tantopere essent intenti. Ad cujus exhortationem vehementer turba commota, probrosa ei verba cum ingenti (0554A)protervia respondebant, interitum ei minitantes atque dicentes: Nunquam tu, Romane, quamvis haec frequenter taxes, consuetudines nostras evellere poteris, sed solemnia nostra sicut hactenus fecimus, perpetuo semperque frequentabimus, nec ullus hominum erit, qui priscos atque gratissimos possit nobis unquam prohibere ludos. Tunc ille cum nihil se proficere cerneret, magisque ludos coalescere videret, indignatione commotus, Dominum Jesum ex imo pectore interpellavit, dicens: Quaeso, Domine, divinam clementiam tuam, ut hi qui cum tanta audacia atque superbia tuis sanctis monitis contradicere audent, et magis daemonum seductionibus quam tuis praeceptis obtemperant, tuo permissu, ipsorum nunc ferocitate ad exemplum terroremque multorum impleantur, (0554B)quo cognoscere possint quorum opera exercent, ut ab hominibus in te credentibus enixius glorificetur nomen sanctum tuum. Post cujus verba subito plurimi, hi praecipue qui erant ex parte Herchenoaldi, quique divina mandata despicientes manus in eum parabant injicere, immundo afflati spiritu coeperunt continuo modis diversis debacchari. Omnis autem multitudo, exceptis his qui aderant, ingenti pavore perterriti, vestigia hominis Dei lambebant, verentes ne similia paterentur, pollicentes singuli cuncta quae mandaret sine aliqua jam simulatione sese assecuturos. Ad quos vir beatus dixit: Nolite timere vos, sed magis justum Dei judicium glorificate, quoniam revera dignum est ut hi qui ejus voluntati contraire videntur, traditi eis ad tempus quos (0554C)diligunt, sentiant praeceptores suos quorum cultui inserviunt; vos autem si praeceptis Christi libenter obtemperare velitis, nihil paveatis, quia innoxii ab his latrunculis semper eritis. Multis praeterea rogantibus pro vexatis, noluit statim orationem pro eis assumere, sed ait: Sinite huc usque, sinite, sentiant, sentiant, debent scire demum quos perhorrescant, et quibus hactenus obtemperantes obedierunt. Sic itaque, anno transacto, cum anniversaria rursus praefata festivitas advenisset, jussit omnes vexatos illos palam adesse; cumque omnes adessent, oratione praemissa, exorcizavit aquam, et dedit eis pro medela, confestimque liberavit eos ab obsidione diabolica. Erat autem numerus eorum amplius quam quinquaginta. Sic ergo eis via salutis annuntiata, (0554D)plurimumque correctos eos et castigatos dimisit abire sanos.
CAPUT XX. Quod in basilica quadam cursum vel oblationem interdicit celebrari. Alio vero tempore cum dioeceses suas, ut episcopis mos est, visitaret, exstitit quaedam certa causa ut in una basilica interdiceret cursum vel oblationem, quousque ipse juberet celebrari. Erat autem illic presbyter quidam malae conscientiae saucius, cujus videlicet ob culpam excommunicatio processerat, qui episcopi jussis minus obtemperandum credens, verbaque ejus leviter valde ferens; cum longius eum a loco illo abiisse aestimaret, mox signum ecclesiae (0555A)statuta hora, sicut mos erat, pulsare coepit. Tunc ad confutandam humanam praesumptionem magis insensibilis quam rationabilis creatura verbis episcopi parens, veluti sibi interdicto silentio, nullum ad pulsantis nisum signum reddidit sonum; deinde presbyter diutius funem terebrans, cum cerneret tinnulum omnino permanere mutum, egressus protinus basilicam, causam cunctis manifestat. Tunc autem Eligii reminiscentes excommunicationem post cum nonnulli quantocius properant, ac reconciliari ab eo basilicam exorant; sed ille, quamvis esset benignus, noluit tamen tam calide, priusquam satisfactio praecederet, sententiam suam reflectere. Sic ergo transacta die una ac nocte cum saepi sime presbyter quatere signum tentaret, nullum pulsanti praebuit sonitum. (0555B)Transiit quoque et sequens nox cum die, et nec sic quidem sonum produxit; fluxit nihilominus et tertia dies cum nocte, sed nec tandem sonum aliquem reddidit; postea vero crebris discurrentibus nuntiis cum optimatum et seniorum epistolis, tandem eorum precibus victus, necnon et poenitentiae satisfactione praelata, solo verbo Eligius reconciliavit locum, et mox signo tacto sonus pristinus rediit in tintinnabulum.
CAPUT XXI. Arbuscula nucarii arefacta. Una autem dierum iter necessarium carpens, devenit ad quemdam locum haud longe a Compendio Regali, optimum praedium, et fatigatus ex itinere divertit (0555C)in agrum cujusdam coloni: erat autem illi arbor magna nucarii onusta fructu vescibili. Cumque Eligius in diversorio quiesceret, egressi quidam ex ministris ejus coeperunt ex praefata arbuscula avellere nuces, erat enim tempus quo congrue vesci poterant: accurrens autem concite dominus arbustae causabatur procaciter nuces sibi subripere; quo Eligius comperto vocat ad se virum, et blande ac leniter eum demulcens ait: Noli, amice, ob hujusmodi causam molestus nobis exi tere, et si pauca pueri praesumpserunt, plurima tibi adhuc supersunt; nam et hoc quod attigerunt ego data pecunia tibi gratifice satisfaciam. At ille tumida mente lenitatem ejus spernens, duris eum amaricabat verbis, eadem crebrius taxans. Tunc Eligius animo immutatus famulos (0555D)quidem pro rei facto durius objurgavit, homini vero pro substantiae damno tres aureos dari jussit; ad arbustam tamen conversus, nimirum Salvatoris ficulneae imperantis exemplo usus, ait: Quoniam tantopere pro te lacessimur, nunquam ex te ex hoc jam fructus nascatur in aeternum. Et, o mira Domini potentia! cujus exemplum secutus fuerat in verbo, ejusdem et virtus subsequitur in effectu; nam post non longum spatium arefacta arbusta, sicca demum permanet in aevum. Merito igitur in hoc opere Dominicum secutus exemplum, arbustae cum fiducia imperavit, qui fide plenissima Dominicam tenebat sententiam, qua dicitur: Quia qui credit in me, non solum faciet ea quae ego facio, sed et majora, inquit, faciet (Joan. XIV, 12).
CAPUT XXII. Daemoniaci ad ejus imperium siluerunt. (0556A) Aliquo rursus in tempore agebatur natalis beati Martini pontificis; cumque inter missarum solemnia, evangelica juxta morem lectione expleta, divina Eligius populo praedicaret mandata, vehementer intercipiebant verba ejus plurimi debacchantes in ecclesia. Tunc Eligius porrecta contra impatientes manu, praecepit, in nomine Jesu Christi, ut quousque ipse praedicationem compleret, nullus eorum mutire praesumeret; quod et mox factum est: et non solum ad jubentis verbum omnis illa turba conticuit (amplius enim erant quam duodecim), verum etiam et daemones non ferentes tantam verborum ejus virtutem, confestim ut ille manum contra eos protendit, nonnullos (0556B)ex eis relinquentes, confusi fugerunt, ac vasa dudum obsessa sana illico dimiserunt.
CAPUT XXIII. Ut famulum a ficta sanavit. Alio quoque tempore quidam ex familiaribus ejus, Ermesindus nomine, pessima laborabat aegritudine; denique dira atque intolerabili percussus ficta, et morte jamjamque imminente, et jam a flatu spiraminis arcebatur. Erat autem tunc Eligius iter quoddam carpere dispositus; tum subito postulat aeger, motu potius quam verbo, ut sese herus priusquam spiritum exhalaret, dignaretur visitare: ad quem cum Eligius intrasset, coepit eum duris verbis increpare, quod scilicet corde caecato poenitentiam minime pro negligentiis (0556C)suis gesserit. Et cum ille nimis anxius pene jam ex hac vita penderet, ac pro verbis lacrymis solummodo cum diro gemitu satisfaceret, misericordia motus est, pius enim erat Eligius circa subjectos suos, posuitque super eum quem manu gestabat bacterium, et praecepit ei ut sine mora in nomine Jesu Christi sanus exsurgeret, secumque illico in itinere disposito pergeret. Confestim ergo ad ejus verbum omni a se dolore celeri velocitate fugiente, surrexit qui erat aegrotus, cunctis mirantibus, sanus atque ita exsiliens praecessit eum quo pergebat itinere laetus.
CAPUT XXIV. Levitam a lateris dolore sanavit. Quidam autem diaconus lateris dolore pessime (0556D)obseptus, graviter laborabat per dies plurimos, diu quoque morbo succrescente, toto pene corpore decumbebat tabidus; cui cum Eligius manu sancta latus et membra contrectasset, statim abscedente tabo, omnique mox malo depulso, sanavit corpus a lurido illo morbo.
CAPUT XXV. De presbytero ab eo sanato Fuit quidam presbyter in quadam dioecesi ejus, cui plurimi vicinorum inhonestum valde ferebant testimonium, quem Eligius frequenter verbis corripiens, nequibat eum a pristino revocare contagio; cumque latius infaustum ejus crebresceret vitium, non patiens ultra Eligius tanta nefanda audire de illo, die quadam accersitum ad se causam vulgati (0557A)criminis percunctatur, hortans eum modeste ad emendationem, invitans leniter ad confessionem: at ille longe a se tale quid factum abnegans, audaciter culpam defendere nitebatur, plus videlicet pertimescens hominem quam divinam metuens ultionem. Tunc Eligius cum nulla eum ratione flectere posset ad confessionem, excommunicavit eum, ut interim qui pro admisso scelere publice poeniteret, nullo modo altare adiens sacra mysteria celebrare praesumeret, comminans multum atque pollicens, quod si id ultra usurparet, sese nullatenus posset latere, sed illico se palam adesse, et severius in eo culpam vindicare. At ille a facie ejus egressus, pro nihilo ducens minas ipsius, dies suos in negligentia consummabat: transactis autem paucis diebus, excommunicationem (0557B)hominis Dei veluti jam inveteratam negligenter oblitterans, quadam die altare, sacrificium oblaturus, aggreditur; cumque primam altaris partem intrepidus adiret, statim divinitus percussus, ac vehementer in terram prostratus, ex spiravit. Ex quo facto coepit indignatio Eligii cunctis terribilis videri, sermoque ejus jam apud omnes oraculum coelitus computari. Ipse vero cum comperisset internecionem tam exsecrabilem illius miserandi, vehementer eum luxit, et multis demum male viventibus ad exemplum corrigendae vitae eumdem in argumentis proposuit. Praeterea Eligius in tantum mentis sinceritate profecerat, sedule Deo in hymnis et orationibus serviens, atque ita cunctis animi virtutibus sublimatus florebat, ut nonnunquam (0557C)ea quae futura erant praescius longe ante praenuntiaret, ad quod declarandum necessarium reor vel pauca de plurimis enarrare.
CAPUT XXVI. De gratia prophetiae eidem collata, et de morte Erchenoaldi. Quodam itaque tempore obnixe ab Herchenoaldo palatii praeposito, quamdam ob causam procul ab oppido secum pergere in comitatu rogabatur; at ille secum multa reputans renuebat praedictum iter eo tempore cum ipso arripere; cogebatur vero a senioribus et abbatibus civitatis suae, ut quoquo modo satisfaceret voluntati ejus, ne pro excusatione itineris offendiculum vel inimicitiam tam praestantissimi (0557D)incurreret viri. Tandem autem ab eis in propatulo respondere compulsus, ait: Quid necesse est, fratres, quod nobis tantam vexationem conamini ingerere; ego procul dubio novi quod vos omnino nescitis, quoniam si illuc properaverimus, magnam ibidem injuriam passuri sumus; hinc enim homo pergens vadit illuc, sed vivus exinde non revertetur, illic etenim morietur. Porro post paucos dies completur sermo ejus, et cum vix acturi simul ad destinatum praedium pervenissent, ibique aliquot dies commorarentur, ita ut dudum praedixerat contigit. Denique quadam nocte cum alto sopore omnes quiescerent, fortuitu Eligius egressus tabernaculum, dum foris ante vestibulum deambularet, ac de psalmis nescio quid secum volveret, vidit subito (0558A)columnam ignis e coelo descendere, cubiculumque Herchenoaldi vehementer penetrare, et tacite secum eventum rei considerans, interitum bestiae illius diacono suo, qui forte solus cum eo inventus erat, indicat. Confestim vero Herchenoaldus ultione divina percussus, cum subito in internis visceribus vasto cremaretur incendio, jussit protinus ad se vocari Eligium; qui cum vocatus adfuisset, et videret eum vehementer angi, coepit ei suadere, ut quia jam ei vivendi non aderat fiducia, vel hoc faceret moriturus quod non fecerat sponte vivus, scilicet ut sacculos copiosos metallo auri refertos, quos secum equi vehebant incomptos, pauperibus jam sine dilatione pro refrigerio suae animae tribueret, hoc ei solum astruens prodesse, illa vero (0558B)quae in thesauris relinquebat, procul dubio animae suae obesse. Sed ille, sicut semper, rapidus, ita tenax et avarus, dum moras dilationis longius innectit, repente miser spiritum exhalavit; cujus corpus Eligius secum pro misericordia referens, sepulturae tradidit, ac sic verba sua cunctis manifeste completa ostendit.
CAPUT XXVII. De morte Flavadi ab eo ante praedicta. Similiter dudum de morte quoque Flavadi crudelissimi viri fratribus praenuntiaverat: nam cum praefatus tyrannus Willibadum Christianissimum virum, Burgundiae patricium, innoxie interfecisset, atque ejus mors Eligio nuntiata fuisset, ille ad haec e contrario ista narrantibus respondit, dicens: Vos (0558C)quidem asseveratis Willibadum mortuum, Flavadum vero vivum; ego autem illum quem dicitis intefectum novi pro eximiis meritis melius nunc vivere in coelo; illum vero quem vos applauditis vivum, scitote celeri internecione male fore moriturum. Cui cum causam hujus immutationis percunctarentur, apertius illico praenuntians, ait: Haec ideo dixi, quia vir ille verus Dei cultor mortuus ad tempus videtur, sed jam sine fine feliciter vivit; Flavadus vero, qui per prolixa tempora vivere putatur, infra hos decem dies male, ut dignus est, morietur. Ita ergo factum est sicut ipse praedixit; nam septem diebus transactis, fortuitu Flavadus percussus, juxta sententiam viri Dei miserabiliter est defunctus
CAPUT XXVIII. De visione episcopatus Simplicii. (0558D) Alia etiam complura episcopus factus mira praedixit; sed dum adhuc sub laicali habitu esset, praesagus futura praenuntiavit; ex quibus nocte quadam dum consuetas orationes explesset, paululum in discubitu requiescens, coepit subito in somnis vehementer satagere; quem mox clericus excitum cum causam visionis illius interrogaret, hujusmodi ab eo responsum audivit. Nuper, inquit, Simplicius Lemovicinae urbis episcopus migravit de mundo, et ecce modo jam Felix qui sacerdotio sortitur, missos ad nos destinavit, ut ejus parti solatium praebeamus; cum ipsis quidem nunc loquebar; solliciti ergo nunc estote, haud procul enim sunt. Dixit et (0559A)conquievit, et ecce post ejus verba cum lux diei daret initium, coeperunt repente praedicti nuntii vestibulum domus pulsare, qui illico ingressi nuntiant episcopi mortem, cunctaque ita esse gesta, sicut jam Eligius praedixerat. Tunc vero offerentes copiosam pecuniam a Felice pro adminiculo episcopatus missam, nullatenus suadere potuerunt ut quidpiam ex eadem acciperet, sed protinus ingressus ad principem gratifice cuncta quae petierant obtinuit, et sic demum eosdem ad propria remeare fecit.
CAPUT XXIX. De visione dispersionis coenobii. Accidit etiam ut quidam abbas, vocabulo Domnolus, visitationis gratia ad eum quondam profectus, diutius apud eum commoraretur: cui Eligius (0559B)nocte quadam post quietem secretius evocato, dixit: Tu hic securus consistis, sed monasterium tibi commissum vehementer inimici impulsu quatitur, ac daemonum procellis fortiter conquassatur; vidi enim in visione noctis flumen ingens multa vi super eum irruere, et nonnulla aedificia funditus ad solum usque diruere; quamobrem perge, quaeso, nisi onerosum est, et vide utrum erga fratres cuncta prospere agantur. Tunc abbas sollicitudine cumulatus, protinus itinere arrepto regressus est ad coenobium, et priusquam ingrederetur monasterium ei nuntiatum est duodecim fere fratres daemonum instinctu proposito monachi relicto clancule de monasterio fuisse egressos, et huc illucque vagari incertos, saeculique actibus esse jam deditos. Sic ergo praefatus abbas (0559C)Eligii verba non sine admiratione reminiscens, Domini in eo gratiam mirabatur diffusam. Interim vero de salute fratrum sollicitus, ad eos investigandos properat quantocius, et nonnullos ex eis repertos ad coenobium reduxit, aliquantos tamen longius profugatos nusquam comprehendere potuit.
CAPUT XXX. Cuidam Dei famulo futura praedixit. Alio vero tempore cum Eligius monasterium suum in territorio Lemovicino visitasset, atque inde rediens Bituricas devenisset, voluit videre quemdam qui illic morabatur inclusum, nomine Ebrigisilum; cujus bona fama ab omnibus tunc Bituricae urbis hominibus celebrabatur: qui, videlicet, inclusus indiscrete (0559D)suae institutionis rigorem servans, nec faciem quidem suam Eligio tunc praebuit videndam, sed solummodo per fenestram, et ipsam infecto vitro clausam, sicut caeteris consueverat, elogium reddidit: cui Eligius post aliquantulam collocutionem, cum videre eum non quivisset, ultimo valefaciens ait: Hic te, frater, videre non potui modo, videbo procul dubio cito in aula regis, Clipiaco; at ille cum id nunquam fore protestaretur: Eia, inquit, Eligius, eia, probabis hoc in die illa, cum te illuc coram populis et principibus visurus sum in palam. Verum post breve tempus sequitur effectus ejus sermonem; nam talis quaedam exstitit causa, ut eumdem inclusum cellulae suae claustris patefactis palatium regis adire necessitas certa compelleret, (0560A)ubi ab Eligio honorifice susceptus est. Contigerat enim ut ibi tunc adesset, et inter dulcia colloquia honeste valde et jocabiliter increpatus, demum post transactam petitionem ad propria est regressus.
CAPUT XXXI. Ortum Lotharii regis olim praedixit, et alia plura. Sunt et alia multa quae familiariter loquens saepe prophetando praedixit, sicut et de morte quondam Hariberti regis, quam sicut praenuntiavit, ita post paululum evenit. Et de morte Dagoberti inclyti principis necnon et de nativitate Lotharii junioris; nam cum adhuc esset in utero inditus, et regina magnopere ob id pavitaret, verens ne filiam ederet, et ob hoc regnum succumberet, veniens ad eam (0560B)Eligius alacriter eam recreavit, atque coram omnibus puerperam vocitans, partum ejus masculum praenuntiavit, suumque filium ex mysterio regenerationis fore praedixit; nomen etiam puero adhuc in alvo imposuit: et ad haec omnia certius tenenda, quoddam opificium, quod parvulo posset aptari, fieri rogavit, atque ad usus ejus, usque dum nasceretur, custodiri jussit. Haec autem omnia sicut praedixit, ita demum rei eventus probavit; nam et regina filium protulit, et Eligius eum filiolum habuit, ac nomen Lotharius, quod dudum indiderat vocitavit. Post hunc quoque Deus sobolem ejus multiplicavit, et genuit adhuc filios duos; sed cum tres jam procreati essent parvuli, et rex ac regina pacifice grateque consisterent, talem relationem de eis (0560C)in diebus illis Eligius praedixit.
Aspiciebam, inquit, in visione nocturna ceu solem circa tertiam diei horam properantem, clareque praelucentem, subito nusquam comparuisse, cumque adhuc informe prodigium solerter intenderem, conspexi illico, et ecce quasi media aborta luna tres circumquaque vallata stellas eo teneri tramite visebatur, quo sol recurrens quotidie vertitur; itaque cum et hoc portentum attonitus exspectarem, mox intra mirantis obtutum stellis permanentibus, luna fortuitu exempta est; post haec vero cum enixius tres illas considerarem stellas, ad horam pene meridianam accedere, ac vicissim suis radiis sese repercutere, ea quae eximior ex tribus videbatur ex improviso sublata, duas tantum reliquit in propatulo; (0560D)deinde cum simul duae illae comitari viderentur, dicto citius, una earum obscurata atque subtracta, una tantummodo remansit in palam, quae sola recto tramite solis cursum imitans, magno demum fulgore rutilabat, quantoque amplius ad Occidentem declinabat, tanto uberius claritas ejus late propagabatur; at ubi ad ultimum occidui locum pervenit, tantam claritatem suarum lampadarum profudit, ut potissimam solis claritatem superare videretur. Hic est itaque ordo visionis. Post mortem Clodovei regis (nam absque dubio cito defungetur) aliquanto tempore obtinebit hoc Francorum regnum relicta ejus regina cum tribus parvulis, postquam vero et ipsa regno fuerit exempta, tribus filiis in regno relictis, unus demum ex ipsis cadet; (0561A)et post hoc haud longo spatio ex duobus quoque regno unus privabitur, tertius vero solus monarchiam adeptus dilatabitur super omnes affines suos, atque magnificabitur, et obtinebit sub ditione sua tria haec regna, et sic visio haec consummabitur. Huc usque Eligius, sed nos minime diffidere convenit, cum verba ejus consequantur effectum, praesertim cum haec jam aliqua ex parte completa cernamus, caetera vero quae nondum impleta sunt, ex consideratione praecedentium impleri e proximo non dubitamus; nam secundum ejus sententiam et rex Clodoveus infra paucum tempus, hoc est, anticipans triginta dies in pace obiit, ejusque demum relicta regina cum parvulis, paucis annis regnum obtinens, postmodum jure regio exempta, (0561B)filios in principatum reliquit, ac non post multos annos major natu ex ipsis, qui potissimum jus tenere videbatur, dum quiete tranquilleque regnaret, diem obiens, duos superstites fratres reliquit. De visis jam quid agatur, solius Dei judicio definiri convenit. Haec igitur, sed et alia plura his similia, quae prosequi longum est plerumque Eligius prophetiae gratia afflatus praenuntiavit.
CAPUT XXXII. Quanta moderatione se vir sanctus dispensabat, et quod populis exemplum dabat. Et inter caetera bona sermo quoque ei sapientiae, atque scientiae, et consolationis affluenter collatus erat, humilitatem autem supra modum et charitatem aequaliter possidebat. Non praeponebat in honore (0561C)locupletem pauperi, nec principem vel nobilem subjecto et vili praeferebat; sed his se austeriorem exhibens, illis modestiorem praestabat. Famulos quoque non ut servos dominorum more affligebat, sed benigne et modeste fraterna charitate diligebat. Jam vero in Barbaris tolerandis aequanimitas quanta, et quanta patientia erat! Instabat nimirum incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos lenire contradicentibus leniter respondere, superbos humiliter supportare, existebatque ad omnem tolerantiam fortis, ad sustinendam injuriam mitis, ad faciendam misericordiam facilis; tribuebat egenis substantiam, committens Christo pecuniam, ut ab ipso aeterna perciperet praemia; dicebatque res suas non esse suas, sed pauperum, quorum procurationem (0561D)quodammodo agere videbatur; denique omnes opes in thesauris coelestibus largiendo egenis condens, cunctam supellectilem justa operatione ad paradisum removebat; illic videlicet transferens, ubi fructus caperet possessionis aeternae; illic thesauros abscondens, ubi semper feliciter glorioseque viveret sine fine. Erat praeterea hic idem vir beatus in fide Christi firmus, in opere justus, in judicio providus, in humilitate perfectus, in devotione praecinctus, moribus suavissimus, sensu doctissimus, animo pacificus, corde piissimus. Tenebat jugiter in actibus sinceritatem, in corde puritatem, in opere (0562A)virtutem, in moribus disciplinam: gerebat in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam, in humilitate modestiam, in administratione diligentiam, in adjuvandis laborantibus vigilantiam, in fovendis pauperibus misericordiam, in defendendis dogmatibus constantiam; eratque sermo ejus semper cum charitate et lenitate conditus, quo mentes audientium tanquam luminare lucidissimum irradiabat. O vere imitabilem virum! o semen Abrahae benedictum! o praeferendum omnibus Eligii exemplum! Jure itaque Abrahae filius nuncupatur, dum ordinem gloriae paternae dignitatis exsequitur; merito, inquam, Abrahae soboles ascribitur, fide, scilicet, non genere, imitatione, non progenie, devotione, non stirpe: nempe Abrahae benedictio meruit (0562B)filium, Eligius vero benedictus transfertur in numero filiorum; ille Domino obtulit filium, iste potiora donis omnibus obtulit semetipsum; et Abraham quidem tradidit haeredem, hic nihilominus haereditatem; ille sobolis innocentiam, hic omnem substantiam. Necesse ergo est ut similitudo officiorum similitudinem conferat meritorum. Postremo Abraham quod habuit pignus exhibuit; Eligius vero totum quod habere in mundo potuit, Domini juri arbitrioque commisit. Sed quia per alternas temporum vices discurrens oratio pene jam ad finem et felicem ejus transitum perduxit stylum sufficiat interim huc usque seriem vitae ejus descripsisse; jam enim, ut spero, etsi sensu rustico prolixum produximus sermonem, quanquam meritis ejus digna (0562C)praeconia nullatenus narrare suffecerimus, nunc ergo dignum puto ob audientium aedificationem quo ordine ex hac migraverit vita paucis explicare.
CAPUT XXXIII. Obitum suum dudum praedixit. Factum est autem in diebus illis, postquam Eligius cuncta mundi hujus adversa, cunctosque labores aequanimiter toleravit, post vitae temporariae administrationem bene transactam, post multiplicia misericordiae opera, post dulcia vitae exempla, post innumera captivorum agmina liberata, post monachorum virginumque multitudinem copiosam Deo traditam, coenobiisque mancipatam, post immensam molem substantiae eleemosynis distributam, post fidelissimae (0562D)dispensationis creditae sibi pecuniae undique merita cumulata, vergente jam in senio aetate, cum esset annorum amplius septuaginta, cunctis bonis operibus refertus, sentiens jam dissolutionem sui corporis imminere, coepit quadam die cum discipulis Noviomo in oppido deambulare, et fortuitu conspiciens eminus vidit ex fronte basilicae sancti Medardi parietem ex parte dissipatum, cripturamque imminentem ac ruinam minitantem instare; jussit ergo continuo artificem vocari, et parietis infirmitatem illico cum liniamentis solidare. Cui cum discipuli dicerent: Opportunum, domine, tempus exspectetur, ut (0563A)facilius ac solidius emendetur, ille respondit: Sinite huc usque, filioli, quoniam si modo non emendatur, nec jam superstite in corpore non emendabitur. Ex quo verbo cuncti pene tabefacti, atque in angorem versi, coeperunt mutuo suspirantes dicere: Non contingat, domine, famulis tuis haec videre quae loqueris, sed magis annis multis ad ornatum Ecclesiae suae Dominus, pauperumque praesidium, beatitudinem tuam hic vernare permittat. Ad haec ille, supplices coelo aspectus dirigens, atque ex imo pectore longa suspiria trahens, ait: Non vestra ex hoc, sed potius Domini in me fiat voluntas; exigit enim naturae conditio ut post multiplicia vitae hujus oblectamenta, tandem jam pergamus ad veniam; sed et vobis expedit ut cum effectu nequeatis, vel sola tamen voluntate Dei (0563B)in hoc voluntati non discrepetis, quia procul dubio tempus jam praefinitum est. Porro ad haec verba cunctis in moerorem conversis, ait: Nolite ob id, filioli, contristari, sed potius gaudete et congratulamini, quia olim hoc tempus desiderabam, olim hanc messionem post longam vitae aerumnam percipere cupiebam. Illis itaque suspirantibus atque in angorem conversis, nihilominus et rei ambiguitate detentis, ab hujusmodi colloquio cessatum est.
Nec mora, post haec et levissima febre corpori infusa coepit taediari; tunc certius quid divina providentia de sua morte decrevisset condiscens, jussit convocari omnes famulos et ministros suos, quos ipse longo jam tempore alens instituerat; et coepit eis finem dierum suorum palam facere, ac, sicut (0563C)semper consueverat, inter caetera praedicare pacem semper habendam, pacem fratribus custodiendam, et charitatem praecipue tenendam, in qua est unitatis et concordiae vinculum. Deinde, evocato Balderedo, Ecclesiae Tornacensis abbate, dixit: Rem tibi, frater, non celabo quam certissime fore didici: ego quidem, secundum tenorem Patrum, gradior viam meam; te vero moneo ne ulterius Tornacum redire appetas, sed esto hic contentus cum fratribus tuis, cum eisdem degens; nam si oblitus verba mea illuc deinceps accesseris, novi pro certo quod vivus inde non redies. Itaque ut tunc praedixit, ita post ejus obitum contigit; nam praefatus Balderedus negligenter excedens verbum istud post mortem beati viri, (0563D)ad praedictam urbem sine cunctamine properavit, et non post multos dies, irruente super se turba, vehementer caesus, ad ultimum interemptus est. Igitur ut dicere coeperam, cum vir beatus ultima decumberet aegritudine, ejusque infirmitas per quinque vel sex dies protelaretur, ita duntaxat ut semper eamdem deambulando, baculoque regente infirmos artus sustentando, dissimularet, nec sic quidem a Dei opere cessabat, bonam hanc virtutum suarum consummationem existimans, si ad finem usque perduceret, id quod per longa vitae spatia jugi instantia tenuisset; pernox enim in orationibus et vigiliis membra fatiscentia spiritui servire cogebat, et mente quodammodo ad memoriam futurae beatitudinis transiens, nimium laetus cupitum iter exspectabat. Interea (0564A)cum jam propinquare profectionis salutarem diem sentiret, congregatis pridie Kalendarum Decembrium cunctis undique famulis et suis discipulis, quos jam etsi non spiritu, corpore tamen incipiebat relinquere orphanos, ita exorsus est ad eos: Ultimam, dilectissimi, parvitatis meae audientes sententiam, ultima amatoris vestri gratifice percipite verba, si me vicaria dilectione amatis; divina jussa adimplere contendite, Jesum semper suspirate, praecepta ejus vestris mentibus figite; si vere mei amatores estis, Christi nomen sicut et ego amate; incertae conditionis vitam quotidie ancipitem retractate, Dei tremenda judicia jugiter formidate, quales eritis in die judicii praesentandi sollicita consideratione pensate; ego enim, secundum eloquia Scripturarum, (0564B)gradior jam viam universae terrae; jam itaque amodo absque me in hoc mundo degetis, quia me Dominus jam evocare dignatur; sed et ego cupio dissolvi jam, et, si Domino placuerit, esse in requie. His dictis cum omnes flerent et ejularent, evocatis ille singulatim propriis vernaculis, constituit eis monasteria inter caetera excellentissima, ad quae post suum discessum singuli quinque properare deberent; et dixit ad eos: Ecce hodie in manus vestras commendo salutem animarum vestrarum; mementote ergo admonitionum mearum, et cogitate jam singuli de vobismetipsis; haec inter omnia quae moneo assidue agite; haec sapite, haec retexite, et memoriam meam vobiscum semper ubique portate: Eligius enim migrat, et jam non erit in hoc saeculo vobiscum. Cum haec igitur (0564C)dixisset, omnes qui aderant cum ingenti rugitu vocem levantes, vixque inter crebros singultus verba formantes, consona omnes voce deflebant, dicentes: Cur nos, Pater, deseris, vel cur tam cito a nobis recedere cupis? Cui alumnos tuos orbatos relinquis, aut cui, pastor optime, gregem, quem ex gentibus congregasti, fovendum committis? Scimus quidem olim desiderare te Christum, sed salva tibi manent tua praemia, nec si diutius in mundo commoratus fueris, minuentur, sed aucta potius in dies incrementantur; ideoque, quaesumus, si fieri potest, differ exitum, ne abscessu tuo omnes patiamur exitium; senium te non compellit ut migres; quos deseris, potius nostri miserere; aut si mavis abire, vel socios nos tuae mortis assume; melius profecto mori tecum ducimus, (0564D)quam te absente in mundo vivere; absentiam tuam ferre non possumus, quia tui similem nunquam habebimus. Doleat ergo tibi, pastor bone, ne tam cito orbatam relinquas plebem, moveat pietatem tuam luctus iste, quo impetres apud Dominum superstes adhuc in corpore esse. Talia eos deflentes piissimus ille pastor audiens, ubertim faciem lacrymis rigabat, quas magnitudo pietatis indices clementissimi cordis effuderat: gaudebat quippe de sua vocatione, moerebatque ad tempus mire illis compatiens de eorum destitutione, et cum esset pius, essetque nimium requiem desiderabundus, nec hos ad momentum deserere, nec a Christo volebat diutius separari, illum, scilicet, insatiabiliter sitiens, illum innianter desiderans, (0565A)illumque oculis ac mente tota semper complectens.
CAPUT XXXIV. Quo ordine a saeculo migravit. Tandem ergo inter amaras lacrymas, dictaque moerentia resumens verbum, ait: Nolite ex hoc usquequaque contristari, et me, quaeso, amplius nolite fletu vexare de abcessu meo, et si vere sapitis, gaudere vos potius convenit quam lugere, quia equidem etsi praesentia corporis absens fuero, spiritu melius praesens ero, et quanquam ego nusquam sim, Deus semper est, illi vos commendo, ipsique vestri curam committo: ego vero si quid boni agere potui, vestris profectibus militavi, et cognoscetis hoc in illa die, cum judicabit Dominus occulta hominum, et cum (0565B)reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 16, 6). Scio quidem quia inutilis servus non feci ut debui, Dominus tamen novit quemadmodum huc usque volui. Vos ergo moneo, et per gloriosum Christi adventum obtestor, ut si qua vobis erga me charitas est, si mihi vicarium rependitis dilectionis affectum, mandata et instituta mea servare curate; et in quo unusquisque vestrum praevalet, de monasteriolis meis, quae Christo auspice aedificavi, mercedem et sollicitudinem habetote; et valete, viscera mea. Post haec verba, vergente jam die ad vesperam, procidit subito in pavimento, et fixis genibus ante Dei vultum provolutus, orat suppliciter gemens, atque suspirans, ut sua benignissima pietate provideat pastorem, qui regat modeste suam plebem: Ne fiat, inquit, aeterne (0565C)Pastor, haec plebs sicut oves quibus non est pastor; commendo tibi oves, quas mihi credidisti, et familiam omnem, quam per ministerium officii mei tuo sancto servitio mancipasti; tuo, quaeso, Christe, semper protegantur auxilio, tuo gubernentur nutu, et tuo dirigantur imperio. O mira Eligii charitas et magnifica bonitas! recessurus jam de mundo, sui quodammodo cura neglecta, aliorum, sicut semper consueverat, gerebat adminicula; sic enim eximi hac luce cupiebat, ut, Domino jubente, ad illa clara aeternitatis habitacula transiret, ubi ei parabatur gaudium sempiternum nulla unquam vetustate periturum; et nihilominus illuc tendens, gregis sibi commissi familiaeque adeptae magnum, ut consueverat, sollicitudinem gerebat, commendans utique Domino (0565D)cum fenore quod ab ipso acceperat talenti munus.
CAPUT XXXV. Valedictio et oratio ultima; et de miraculo egredientis animae viso. Jam vero in extremis positus, cum modicus calor teperet in pectore, nec praeter sensum quidquam vivi hominis superesset, vocatis ad se discipulis et sodalibus, dum se in mutuos miscent amplexus, per singulos plorans, omnibus vale dicebat, dicens: Jam non ultra loquar vobiscum, et faciem meam amplius jam non videbitis, ideoque valete in pace, et me jam de caetero sinite quiescere, parentemque materiam permittite tandem redire ad terram. Haec autem audientes qui circumstabant, nullo genere quiverunt temperari a fletu; complebantur enim cunctorum lacrymis (0566A)ora, singultus etiam omnium occupabat vocem, haerentemque linguam viscera commota quatiebant, atque in medios conatus sermo gemitu interrumpebatur; vix tamen inter dira suspiria, et amaras lacrymas, haec solummodo verba resonabant. Dolemus quidem impatientius nostri causa, quod nos solatio abscessus tui destituis, sed tui causa, Pater optime, consolamur, qui post mundi laborem ad perennem requiem vadis. Tunc ille supplices oculos ad coelum elevans, diu tacitam precem fudit, deinde in vocem prorumpens, ait: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. II, 28); recordare quaeso, quod sicut lutum feceris me (Job X, 9); et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (0566B)(Psal. CXLII, 2). Et quibusdam interpositis adjecit, dicens: Memento mei qui solus sine peccato es, Christe Redemptor mundi, et educens me de corpore mortis hujus, salvum fac in regnum tuum coeleste, quia utrumque tuum est, et quando voluisti me in hunc mundum intrare, et quando jubes ex eo exire. Tu semper fuisti protector meus, in manus tuas commendo spiritum meum; scio me non mereri, conspectum tuum, tamen tu scis quia semper spes mea in misericordia tua fuit, et fides mea in tua credulitate permansit; et nunc quoque sub confessione nominis tui ruens, extremum, Christe, habitum fundam; suscipe ergo me secundum magnam misericordiam tuam, et non confundas me ab exspectatione mea: aperi mihi properanti januam vitae, et principes (0566C)tenebrarum non occurrant mihi, non conturbent me potestates aeris hujus, sed clemens dextera tua protegat, et potentia tua defendat, ac manus tua deducat me in locum refrigerii, et vel in ultimum tabernaculum quod praeparasti servis tuis et timentibus te. Et, his dictis, inter verba orationis flagitatum a superis emisit spiritum. Statim vero cum esset hora prima noctis, visus est subito velut pharus magnus ingenti claritate resplendens ex eadem domo coruscando conscendere, atque inter mirantium obtutus sphaera ignea crucis in se similitudinem praeferens, velocique cursu denuitatem nubium praeteriens, coeli altitudinem penetrare. Hoc ergo ordine sancta ejus anima sarcina carnis abjecta, atque terrenis pressionibus liberata, ad suum laeta revolavit (0566D)auctorem, et in antiquam possessionem, diu hic peregrinata, coelo gaudente, terra plorante, angelis etiam plaudentibus, tandem ovans conscendit. Itaque quantum haberet vir beatus in plebe amorem, confestim in ejus declaratum est morte: vix quidem spiritum exhalaverat, vix debitam Christo reddiderat animam, et jam luctus totius urbis in coelo resonabat, omnesque plateas currente nuntio varius subito rumor impleverat, et unius obitu quasi communi orbitatis vulnere tota simul civitas lamentabatur. Quid multa? compositum continuo ex more corpus, feretroque inditum, ad ecclesiam deferunt, ibique excubias vicissim agentes, clerus in hymnis, populus in lamentis noctem pervigilem ducunt.
CAPUT XXXVI. Sanguis ex naribus ejus fluxit: et corpus ejus magno pondere aggravatur. (0567A) Facto autem mane convenit ingens in oppidum utriusque sexus multitudo; adfuit etiam et regina Bathildis cum filiis, et optimatibus, exercituque copioso; quae velociter oppidum ingressa, celerique cursu funeri accurrens, ingenti voce in fletum prorupit, plorans atque ejulans quod eum vivum minime reperisset: cumque diutissime feretro incumbens lamenta geminaret, rogat interim praeparari quemadmodum corpus beati viri ad Cala monasterium suum transferret; sed cum voluisset eum levare, et non praevaluisset ex loco movere, tristis ad modum effecta, indixit ecclesiae triduanum jejunium celebrare (0567B)cum silentio. Quod eum fieret, ipsa quoque cum optimatibus suis pariterque cum clero inhianter persistens, indesinenter per illud triduum excubiae celebratae sunt. Dum haec igitur agerentur, ipsa venerabilis regina nimis intolerabiliter lugens, nullo genere a fletu cohibere se poterat; denique cum ex nimio dolore absentiam sancti viri ferre non posset, tandem ut desiderio suo satisfaceret, revelata ejus facie in lugubre osculum ruens, coepit manus pectusque lambere, ac genas copioso lacrymarum imbre perfundere: et ecce repente dum sanctum corpus exosculans palparet, miraculum non silendum illico contigit. Nam cum esset hiemis tempus, et corpus jam dudum mortuum decumberet gelidum, fortuitu unda sanguinis ex naribus jacentis (0567C)profluens, coepit ubertim genas sancti rigare, quod videlicet conspicientes episcopi et regina Christianissima, confestim suppositis hinc inde billeis linteis summa cum diligentia quousque sponte decurrit, sanguinem collegerunt, ac pro magno munere servandum deinceps in pignoribus segregarunt.
Interea, ut praedictum est, jejunio expleto, satagebat omnimodis regina ut quoquo modo corpus sancti viri in Cala monasterium suum transferret; e contra alia pars conabatur eum Parisius civitatem deferre; utrisque tamen obsistebant cives Noviomagenses, justissimam sibi haereditatem membra sui antistitis vindicantes. Hoc igitur modo erat inter eos altercatio, pia vicissim devotione pro sancta rapina (0567D)decertantes, quinam justius ejus mereretur reliquias ac sepulturam possidere: sed cum episcopi et praestantiores quippe qui aderant, partibus reginae faverent, atque ad ejus eum monasterium ferendum decernerent, orta est ingens vociferatio et tumultus magnus ab universa plebe Noviomagense. Tunc regina prudentiori consilio utens, et judicio Dei omnipotentis causam committens, ait: Seponantur jam ambages verborum, et si est Domini voluntas aut sancti hujus, ut illuc eat quo ego cupio, sine ulla jam dilatione levetur, sin vero alias, modo probabimus. Post haec verba cum accessissent ad feretrum, et tentarent eum lavare, tanto pondere depressum (0568A)senserunt, ut nec movere quidem a loco illum possent; deinde alii atque alii vicissim sibi succedentes nihil uspiam praevalere potuerunt; postremo omnium regina accedens, ipsaque per se probare volens, ulnis exertis ac rebrachiatis coepit pulsare vel unum feretri cornu valeret movere, cumque totis viribus nitens inhianter pugnaret, et quasi montem inanem pulsaret, nihil prorsus proficere potuit: tunc ergo conversa ad optimates, ait: Ecce jam liquide cognoscimus non esse voluntatis ejus, ut eum alibi feramus, concedamus igitur huic plebi vel inviti, quod hactenus noluimus voluntarii. Placuit autem hoc consilium cunctis, et decreverunt eum omnes uno ore in eodem oppido sepeliri. Itaque post hanc definitionem cum rursus feretrum sublevare (0568B)tentarent, tanta mox celeritate levigatum sublevatumque est, ut facile jam a duobus portaretur, qui ante horam nec a pluribus movebatur: quod miraculum cives cum regina cernentes, gloriam Domini magnificabant, dicentes: Magna et mirabilia opera tua, Domine virtutum. Et, Mirabilis es Deus in sanctis tuis.
CAPUT XXXVII. Pompa funeris ejus, et laus beatitudinis. Deinde jam cum deferretur corpus ad sepulcrum, tota pene civitas ruit in obsequio funeris cum luctu; nam et regina devota, cum esset hiemis tempore palus immensa, nullatenus suaderi potuit, ut vehiculo uteretur equi, sed pedestri et gravi labore sequens feretrum per paludem lamenta continua cum (0568C)omni sociabat familia. O quantus luctus omnium, quantus praecipue monachorum fletus et pauperum, qui eo die ibi confluxerant, per plateas omnes perstrepebant! Chori siquidem psallentium lacrymosas reddebant voces, cantus et agmina flentium lugubres reboabant in aere fletus; omnem populus urbem quatiebat gemitibus, celsumque culmen olympi implebatur plangoribus, accentus antiphonarum concrepabat in choro, et luctus Noviomagensium resonabat in coelo, funereos cantus omnes reddebant tramites, ululatus dirus cunctas compleverat aedes, ejulans populositas omnis se fuderat per orbitas, flebilibusque vagas implebant vocibus auras. Tali pompa vallatus eminebat pastor exstinctus; tali constipatum caterva corpus ferebatur ad tumbam. (0568D)Hinc praeterea chori praecedebant canentium, illinc agmina plebium continuabant ejulatum: patrem se et nutricium perdere omnes clamabant, et inter quatientes singultus vix haec verba promebant: Cui, pastor bone, servandam committis plebem, vel cui pro caulis gregis tradis curam pastoris? O Eligi, dulcedo tu pauperum, fortitudo debilium, tu protector et impar egentium consolator. Quis jam post te eleemosynam sicut tu dabit largam; vel quis nostri erit protector sicut tu, bone pastor? Quis tecum pariter interire nobis tribuat hodie, essetque mors dulcior quam tua praesentia carere? Hujuscemodi ergo, cum properant ad sepulcrum, omnes simul (0569A)confusas voces dabant ad coelos, nec erat facile inter geminos tantarum vocum accentus cantum an fletum, clerum psallentem, an plebem discernere ululantem. Quis enim in illo die, quamvis sine visceribus esset, cum pauperum lamenta audiret, non statim in fletus prorumperet? Aut quis ita immisericors plebem omnem vociferantem cerneret, et non illico in rugitus se converteret? Quis autem ita ferreum possideret pectus vel stolidum, ut cum reginam cum principibus deflentem intueretur, non protinus in lamenta se funderet? Quis vero etiam nunc siccis oculis recordari poterit, cum perventum est corpus ad locum sepulcri, quo ardoris desiderio, quo amoris affectu, quo doloris impulsu tenebatur? Arcebatur, retrahebatur feretrum a populo retrorsum, (0569B)ut vel uno momento adhuc superesset corpus in propatulo, quo vel sic utcunque suo satisfacerent desiderio: siquidem studiose tardabant omnes, moras innectentes ne clauderetur sepultura, quia nimirum non poterant ejus ferre absentiam.
Post tandem ergo vix populis praereptus, atque, ut ita dixerim, fortiter a fortioribus raptus, ab episcopis qui aderant sepulcro est mancipatus, ubi satis festine saxo opertus sub magnis jam servatus honoribus, ibique vallatus tumba surrecturus jacet in gloria. Sic demum venerabilis regina cum plebe valde defessa humatis praesulis membris adorans, revertitur ad propria jejuna, et prohibente luctu eam sumere cibum, sic triduanum in fletu explevit moerens jejunium.
(0569C)Comparetur itaque si placet hujus beati viri, non dicam funeri, sed potius triumpho, inanis gloria saeculi; conferatur si potest virorum divitum pompa huic peregrino defuncto aequanda: illos enim viventes in miseria confusis plausibus populorum honorat insania; Eligium exutum mundi aerumna cum summis coelicolae laudibus ad desiderata perferunt regna; et illi post saeculi pompam in tartara dira traduntur: Eligius post mundi adversa sinu laetus patriarcharum excipitur; illi divitiarum mole oppressi functi praecipitantur in gehennam: Eligius eleemosynis sublimatus cum beatis resurget in gloria; illi poenam mortis funestis pro meritis solvunt in inferis: Eligius pro beatis vernat meritis in sinu Abrahae sine metu jam felix; illi postremo in profundum barathri (0569D)lugent miseri cum damnatis: Eligius meus perpetim laureatus serto perenni exsultat Elysiis in campis cum cunctis a saeculo sanctis. Gratias tibi inter haec et propter haec, Deus noster fidelissime retributor, quoniam reddidisti ei magna pro parvis, et requiescere eum fecisti inter amoenitatem sempiternam, et virentis paradisi tui delicias, qui ad hoc forsitan raptus a nobis est, Ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11); et sicut de perfecto quodam scriptum est: Vivens inter peccatores translatus est, quia placita erat Deo anima illius (Ibid., 10, 14). De talibus quippe per Salomonem dicitur: Justus de angustia liberatus est (Prov. XI, 7). Hinc et Jeremias ait: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus: et erit quasi lignum quod (0570A)transplantatur super aquas (Jerem. XVII, 7, 8). Hinc Psalmista dicit: In lege Domini fuit voluntas ejus: et erit quasi lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 3). De hujusmodi viris per Malachiam prophetam Dominus dicit: In pace et in aequitate ambulavit mecum; et multos avertit ab iniquitate (Malach. II, 6). Hinc per Isaiam loquitur dicens: Ego vocavi eum, et benedixi ei, et directa est via ejus (Isa. XLVIII, 15). Hinc per eumdem prophetam pollicetur dicens: Ecce servi mei comedent; vos autem, id est reprobi, esurietis. Ecce servi mei bibent; vos autem sitietis: ecce servi mei laetabuntur; vos confundemini: ecce servi mei exsultabunt in gaudio; vos autem clamabitis ob dolorem cordis, et propter contritionem spiritus ululabitis (Isa. LXV, 13, 14). (0570B)Hinc quoque in libro Ecclesiastico dicitur: Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur (Eccli. I, 13). Hinc et alias scriptum est: Bonorum laborum ejus gloriosus erit fructus, et in perpetuum coronatus triumphat (Sap. III, 15). Haec nos de obitu vel super obitum sancti viri narrasse sufficiat. Caeterum ne legentibus ingererem fastidium, eo quod prolixe jam extenditur oratio, dignum fore judicaveram, ut ejus terminante vita, noster quoque terminaretur sermo, nisi multimoda miracula, quae ad sacratissimum corpus ejus assidue Dominus operatur, me denuo ad loquendum impellerent: plurima ergo pro legentium opportunitate praeteriens, pauca in calce sua praesens liber ostendat.
CAPUT XXXVIII. De virtutibus quibus post obitum claruit. (0570C) Postquam vir beatus de saeculo migravit, cum corpus ejus delatum esset ad sepulturam, remansit fortuitu in loco quo jacuerat rachina caprina ex episcopio valde optima, quae nimirum in besilio fuerat pridie supposita feretro, quam illico cunctis discedentibus diaconus quidam Uffo nomine, Suevus quoque natione, cupiditatis stimulis exagitatus clancule rapuit, atque in lectum sibimet sub stramine abscondit. Igitur corpore ex more tradito sepulturae, cum ministri exsequiarum rediissent, atque ablata recognovissent, vehementer mox contriti coeperunt eamdem in diversa perquirere; cumque diu discurrentes, et huc illucque investigantes, nullum rei (0570D)perdire caperent indicium, orta est inter ministros non modica ob hoc turbatio; sed cum nox jam instaret, somnique tempus advenisset, cunctis alto sopore quiescentibus ex more, apparet vir sanctus in visione abbati cuidam, Sparvo nomine, eumque ut solebat blando compellans alloquio, indicat quo in loco furtum celaretur absconditum. Cum ergo lux die crastina terris esset jam reddita, adhibitis secum praedictus Sparvus duobus creditis fratribus, ordinem visionis exponit eis, deinde ad locum designatum pariter eos pergere hortans, ipse pro proditore prior cunctis accedit: cumque diligenter scrutati essent locum, statim ut vir beatus indicaverat repererunt et furtum: mox autem accersito diacono durissimis eum verbis increpaverunt, non tamen (0571A)acerbiter verberibus vindicarunt, quia et hoc idem a sancto Eligio in mandatis acceperunt. Ex quo facto coeperunt omnes sanctum antistitem ex ipso die obitus ejus magnopere pertimescere, ac venerationem ei debitam de die in diem jugiter exhibere.
CAPUT XXXIX. Ut cuidam cellano apparens miraculum declaravit. Post haec autem erat quidam cellanus, homo Dei, simplex et rectus, nomine Dulciolenus, in loco quodam non longe ab urbe Parisiaca commanens, quem beatus Eligius dum superstes in corpore esset, cum se opportunitas praebuisset, frequenter visitare consueverat, eique magnam consolationem in quibuscunque indiguisset, parare solitus erat. Postquam ergo vir beatus de mundo migravit, tringinta fere (0571B)aut nec amplius fluxerant dies, cum subito eidem in visione nocturna apparens, coepit ab eo inquirere quemadmodum isdem degeret, quove praesidio eo aleretur in tempore; at ille supplices manus indaganti praetendens; Bene, inquit, hactenus orationibus tuis consisto. Et putans eum visibiliter secum loqui, atque ex hoc amplius aliquid praesumens, ait: Est mihi modicum falerni in vase ex ea quam per te Dominus dedit vinea, si jubes, domine mi, probemus ex hoc: cumque ei calicem visus esset offerre porrecto mox vir sanctus manu benedixit illico poculum, jussitque statim eumdem refundere in eo quo exemptum fuerat, vasculo; quod cum factum fuisset, confestim et visio dicto citius ablata est. Expergefactus autem presbyter, consternatusque demum (0571C)surrexit diluculo, et ex visione sollicitus introivit mox cubiculum ubi parum pridie reliquerat bacchi: cumque vascula sua sigillatim sollicite consideraret, reperit fortuitu tunnam ubi pauxillum habuerat antea, usque ad os tunc vino exundante repletam: ex quo facto in admiratione conversus, facile potuit advertere quantum benedictio valeret quam Eligius sanctus per aenigmata etiam promeret.
CAPUT XL. Ut cuidam in palatio visus reginam commonere praecepit. Illud etiam annectendum credidi, quod nuperrime post obitum suum apparuit vir beatus in visione noctis cuidam personae in aula regis habitanti, cui in (0571D)habitu praefulgido assistens praecepit, ut sine aliquo cunctamine adiens reginam Bathildem, commonere eam deberet, quo insignia auri gemmarumque ornamenta, quibus adhuc in cultu utebatur, ob Christi jam reverentiam deponere non gravaretur. Quod cum is cui jussum erat negligenter silendo praeteriisset, apparuit nihilominus et nocte secunda, atque eadem quae pridie eadem serie commonuit: sed cum nec tunc quidem praesumpsisset ex visione reginae quidquam indicare, tertia nihilominus vice cum magna apparens comminatione, eadem quae prius mandaverat ingeminando, subjunxit, cumque nec si quidquam reginae auderet indicare, emissa subito corpori febre coepit vehementer angi; quem cum regina aegrotantem visitaret, causas aegritudinis sciscitari (0572A)studuit. Tunc aeger opportunitate inventa, secreta cordis detexit, mandata reginae indicavit, atque omnem ei tenorem visionis exposuit. Nec mora, et post rerum narrationem discedente extemplo febre, sanitatem pristinam recepit. Regina vero non ambigua de confessoris admonitione, omnia a se confestim ornamenta rejecit, nec praeter brachiales aureos super se quidquam ornamentorum reservavit. Omnia itaque in eleemosynis dispertiens, potiora quaeque in crucis opere aptavit; quam nimirum eleganter perficiens ad caput sancti Eligii stabiliri praecepit. Jussit praeterea et crepam ex auro atque argento mirifice fabricare, quam supra confessoris membra deponere deberet: in quo opere copiosam molem argenti et auri ipsa praebuit, dicens: Hic beatissimus multorum (0572B)sanctorum fabricavit sepulcra, et ego, ut dignum est, si quivero, fabricabo ejus memoriam. Factumque est ita, et cum stabilita in locum tumuli fuisset, tanta deinceps copia auri vel gemmarum in fibulis ac diversis speciebus a potentibus eodem loco collata est, ut eam sermo narrantis vix sufficiat exponere.
CAPUT XLI. De sepulcro ejus sudante. His ita gestis, mos erat ut diebus Quadragesimae propter fulgorem auri vel nitorem gemmarum operiretur tumba velamine linteo urbane ornatu holoserico. Igitur ingrediente Quadragesima praecinxerunt crepam hujusmodi sindone, ut moles radiantis metalli velata tegeretur diebus poenitentiae. Et post aliquot (0572C)dies fortuitu, dum multi astarent sepulcro, miraculum apparuit inauditum: coepit namque subito linteum quo tumba cingebatur sudare, ac deinde paulatimque fumigans uberius rore infuso humectari; quod cum circumstantes conspicerent, in magno protinus stupore conversi, magnalia Christi ibi fatebantur tunc fieri. Deinde cum distillare cernerent linteum, visum est senioribus consilium optimum, ut auferentes eum e tumulo, atque extorquentes in vasculo, aliqua ex eodem liquore procuraretur medicina fore; quod et factum est, et mox tollentes praecinctorium elicuerunt in vase aereo, atque ex hoc demum multis praebuerunt sanitatis antidotum: tanta quippe fuit sudoris illius ubertas, ut etiam holosericum urbane tunc tinctum ex nimia roris infusione proprium amitteret (0572D)colorem, linteumque sibi connexum colore inficeret suo. Itaque simile huic operi Gedeonis factum intueor; ibi etenim ros in vellere ex divina praestantia ad indicium rogantis infusus est; hic nihilominus infusio divinae virtutis ad sanitatis remedium collata est; illic concha vellere expresso rore completur; hic nimirum linteum in concha expressum, ad duorum fere sextariorum mensuram liquor sanctus elicitur.
CAPUT XLII. De medicina ex liquore provisa. Denique eo tempore vastabat morbus acerrime nonnullas civitates Franciae, unde divinitus prae icti liquoris fomitem praestitum credimus esse, adeo ut si quis tunc ingruente morbo mortis pateretur periculum, (0573A)si praedictam attingere potuisset medicinam, mox omni malo depulso, sanus redderetur a morbo. Erat autem ea tempestate comes quidam urbis Tiroandensis nomine Ingomarus, praedives valde et potens homo, qui nimium metuens vastantem circumquaque pestem, necnon et audiens miraculum rei gestae, totum se ex corde intimo ad sancti Eligii contulit praesidium; denique multa ex fide postulat sibi ex praefato dari liquore, spondens atque devovens ut si iisdem antistes apud Dominum obtineret quod ejus praedia discurrens morbus non penetraret, decimam rerum suarum ex die praesenti villamque quam habebat majorem ejus ecclesiae delegaret. Adiens igitur praedia sua, omnes eorum habitatores cum voto et devotione fecit ex illo salutari liquore (0573B)contingere; ac sic factum est, ut cum undique provinciam morbus vallaret, nullus eorum qui ad eum pertinebant pestis tunc incommodum senserit. Post haec autem praedictus vir exsultans valde de suorum sospitate subjectorum, decimam ex omnibus partem segregavit, atque ecclesiae sancti Eligii cum voto ut spoponderat gratulationis contulit: porro tanta fuit copia decimae, ut decima accolarum pars centum animae ad partem beati Eligii sorte devenirent; insuper adhuc et pecora multa nimis.
CAPUT XLIII. Quidam vinitor super ejus morte exsultans percussus est. Dum adhuc beatus Eligius superstes in corpore (0573C)esset, quidam ecclesiae ejus cultor negligens vineae frequenter a sancto viro pro ignavia vel segnitia sua verbis corripiebatur; nam et multimodis emendare eum cupiens, minas ei verborum nonnunquam intentabat; sed cum vir beatus migrasset ad Dominum, ille ut pote insolens et stultus veniens die quadam ad ejus tumbam, cum cachinno exprobrationis elato dixisse illico fertur: Ecce qui minas mihi verborum pollicebaris, tu jam mortuus jaces; sed ego quidem adhuc consisto vivens. Post quae verba visum ei fuit astitisse repente sanctum Eligium manu virgam gestantem, et percussisse caput ejus, atque dixisse: Agnosce, serve nequam, quoniam non sum mortuus ut tu gloriaris, sed veraciter nunc vivo ereptus e terris. His dictis continuo ex percutientis verbere (0573D)coepit caput hominis intumescere, cunctique artus ipsius vehementer aggravari; exinde jam dolore magis ingravescente coepit utraque manu caput tenens turgens magnis per urbem vocibus inclamare, ac per omnes plateas civitatis ea quae sibi contigerant lacrymabili voce proferre. Concurrebant autem plurimi cives ad hoc spectaculum stupentes, et nonnulli eidem mederi cupientes nihil penitus praestare poterant juvaminis, sed e contrario quanto plus conabantur aliquid ei juvaminis praebere, tanto amplius dolor multiplicabatur in vulnere. Tandem ergo post immensos cruciatus ad memoriam confessoris reductus, ibique a multis edoctus, culpae suae satisfaciens, vix post longum spatium recuperare potuit salutem.
CAPUT XLIV. Quod vincti rei contra ejus basilicam solvantur. (0574A) Sed quis sigillatim omnia mirabilia quae illic Dominus Christus operatur assidue verbis valeat explicare? si quis enim exigente causa quamcunque fuerit ob culpam vinctus, vel catenatus, si contigerit ut per aggerem publicum, qui basilicae ejus proximus est, ducatur astrictus, mox ut contra eamdem ecclesiam ventum fuerit, confestim disruptis omnibus vinculis solvitur reus, nec patitur ulterius teneri astrictus. Ad quod declarandum unum tantum ex multis commemorabo.
CAPUT XLV. De catena ante ejus sepulcrum rupta. Itaque vir quidam sive ex causa, sive absque culpa (0574B)ferreis quondam nexibus constrictus, cum ad supplicium duceretur, clancule de manibus persequentium elapsus, cursu concito ad Ecclesiam sancti Eligii confugit, quam ingressus cum ad tumbam ejus pervenisset, ibique trepidus astaret, repente disrupta catena qua premebatur, in partes utrinque cecidit: subsecuti autem illum mox proditores cum illic liberum astare conspicerent, nimio furore succensi rursum acceptam catenam in collo ac manibus ejus injiciunt, conantes eum summopere foras ecclesiam trahere. Tunc vero reus tremens ac pallens, atque ad sepulcrum supplices oculos praetendens, ait: O sancte Eligi, placet tibi quod ad te confugientes non defendis? Ad hanc protinus vocem cum magno impulsu (0574C)effracta catena longius ab eo prosiluit, eumque rursus liberum coram omnibus astare fecit. Ex quo facto perterriti omnes qui virum impetierant, proruentes in terram, veniam audaciae suae cum ingenti metu precabantur. Deinde jam omnibus inde recedentibus, solaque catena dissipata in testimonium remanente, cum aliquod horarum fluxisset spatium, supervenit episcopus ejusdem loci, et audiens de miraculo quod ibi tunc acciderat, visus est ad horam dubitasse, qui statim inde progrediens, cum ascendisset equum pro illic advectus fuerat mansuetissimum, mox ab eo in terram projectus, gravissimis livoribus est confectus. Et confestim culpam dubietatis episcopus reminiscens, palam coram omnibus confiteri est compulsus: sicque inde sublevatus, et (0574D)salutem post dies plurimos adeptus, cautus deinceps in talibus est redditus. Et quia se occasio praebuit quod de hujusmodi conditione loqui deberem, dicam et aliud huic rei simillimum.
CAPUT XLVI. De equo sancti. Dum igitur adviveret vir beatus, habuerat equum unum inter caeteros mansuetissimum, cui cum necessitas poposcisset plerumque sedere consueverat, post cujus videlicet discessum ad ditionem abbatis qui eidem basilicae praeerat idem equus pervenerat; super quem vir apostolus Mummolenus ejusdem loci episcopus inhianter sitiens, violenter eum praedicto abbati subripuit, suique juris vindicavit. Abbas vero nihil ei obtendere audens, ad sanctum illico perrexit (0575A)Eligium, eique multa deplorans, causam hanc commendavit. Cum ergo praedictus equus ad ditionem episcopi fuisset perductus, coepit statim pedibus condolere, ac toto corpore marcescente tabescens decidere: tunc episcopus adhibito mulomedico, jussit ei studium impendere, quo scilicet sanari potuisset: sed quamvis ei cura sedule impenderetur, nihil prorsus proficere poterat: insuper etiam cum ad eum aliquis accessisset, veluti fera agrestis in fremitus et calces prosiliens, laniare curatorem suum nitebatur. Cumque haec per dies plurimos faceret, nullatenusque melioraretur, tandem verens episcopus ne eum, si hoc in periculo permaneret, totum perderet, cuidam illum matronae sibi dilectae doni gratia obtulit, quem illa acceptum diligenti cura studiari fecit. Cujus cum (0575B)dorsum die quadam iter arripiens incedisset, statim calcibus et stridoribus immensis actus graviter eam in terram collisit, in tantum graviter, ut per totum fere annum eadem conquassatione laborans aegra decumberet: quae nimirum femina cum se sentiret vehementer aggravari, remisit episcopo quem dederat equum, et cum eo pariter pro munere exacerbationem, ac pro gratiarum actione probra mandavit: quem episcopus receptum rursus diligere jussit, sed cuncta ejus diligentia in cassum consumebatur, et quantum plus cura adhibebatur, tantum semper idem in pejus delabebatur. Post haec autem exstitit quidam presbyter religiosus, qui daret episcopo consilium, quatenus videret, cum nihil apud se posset equus proficere, redderet illum eidem abbati, cui (0575C)dudum injuste ablatus fuisset; et cum secundum ejus consilium factum esset, post paucos dies sanus factus equus, ac mansuetissimus redditus, sub jure ejusdem abbatis permansit omni forma decorus.
CAPUT XLVII. De miraculis in transmigratione corporis ejus ostensis. His ita gestis, cum corpus beati Eligii in latere altaris esset sepultum, visum est episcopo et reginae consilium optimum, ut aedificata ultra altare volutione, illic ei demum condignam facerent translationem. Cumque hujusmodi consilium mente conceptum illic accersissent, et qualiter id fieri deberet disponerent, apparuit subito in pariete circa vitream (0575D)maximam veluti arcus in rotundo praerupta imminens criptura, ut liquido cunctis patesceret Dei id nutu fieri quod disponerent, ac per eum locum maceriam debere evertere, quo nimirum viderent hoc opus cripturam praeire. Haec ergo cum magna admiratione universi cernentes, meritis antistitis voluntatem ex hoc fatebantur Salvatoris: deinde jam hac confidentia acti, cum conarentur parietem eo in loco forare ut praedictum opus possent perficere, ita sese sponte absque eorum labore in directum maceria fudit, ut nec hominem ullum nec ipsam denique tumbam, quae ei erat contigua, ullatenus laederet corruentis ruina. Sic igitur cum antistitis praesidio opus aggredientes optatum, dignum beato confessori atque honorabile construxerunt mausoleum.
(0576A)Interea appropinquante die depositionis ejus annuali, parabant equidem cives quemadmodum ei honorificam facerent translationem. Praeparabat etiam regina vestimenta omnia holoserica nimium pretiosa, ut eum in die transmigrationis exueret illa quae dudum cum eo miserat indumenta, et indueret ea quae tunc praeparabat nova. Igitur cum anno jam vertente dies depositionis ejus advenisset, convenit in oppidum copiosa populi multitudo, tunc cuncto clero canore vocis celebrante melodiam, omnibusque Christianis insistentibus excubiis, ablata est cum diligentia tumba desuper confessoris membra: deinde cum esset levatum tumuli opertorium, magnum circumstantibus visum est miraculum; nam ubi revelatum fuerat corpus sanctum, odor continuo fragravit (0576B)gratissimus; quodque ita erat solidum et illibatum, absque ullius membrorum diminutione incorruptum, ut vivere adhuc putaretur in tumulo; et quod his adhuc est venerabilius, ita barba et capilli ejus qui tempore obitus sui juxta morem fuerant abrasi, mirum in modum creverant in tumulo, ut cuncti haec videntes novum inauditumque obstupescerent rei gestae miraculum. Tunc episcopi cum tremore magno levantes eum de tumulo, vestimenta ei pretiosissima quae regina paraverat, mutaverunt omnia, ea quoque quibus dudum obtectus fuerat eumdem exuentes, cum magna diligentia deposuerunt sub sigillis: ac sic demum concrepante hinc inde choro psallentium, cymbalisque spiritualibus perstrepentibus, canora organis suavique modulatione concinentibus, a loco (0576C)quo jacuerat vir sanctus tunc coram cunctis submotus, cum summo et honorifico studio deponitur, atque in praeparato sibi sepulcro urbane ut decebat, componitur aeternae memoriae servandus, ampliusque quotidie honorificandus. Sed quibus post haec miraculorum effulserit signis, nunc si aurem sollicite accommodatis, opportunius audire potestis.
CAPUT XLVIII. De caecis, et puella sanata. Duo namque caeci, unus juvenili aevo, alter jam provectae aetatis, aliquot illic diebus excubastes, intercedente confessore Christi illuminati, samque ad propria sunt reversi. Puella quaedam in annis adhuc tenera, et contracta diu, ibi oleo quod superfunditur (0576D)peruncta, orante confessore Domini sana est facta. Alius itidem vir bino capitis luminari privatus, cum illic diu excubaret devotus, lumine tandem recepto, sanus demum ad locum suum discessit. Sed ne dum aliis tantopere sermone succincto festinamus placere, alios pro ipsa perplexitate rerum videamur offendere, aliquid interim latius propagandum est, ne videamus quidquam veritati subtrahere.
CAPUT XLIX. De miraculo in cecindillo ostenso. Inter caetera quoque quae illic ex divina gratia inoperabantur miracula, cecindillus qui ad caput beati viri dependebat cum die quadam pene constaret semivacuus, repente subita inundatione repletus, (0577A)atque ex semetipso divinitus lumine gignente accensus, plerumque deinceps et ardet et superfunditur. Denique audite quale Dominus per eumdem cecindillum pro meritis tanti viri ostenderit miraculum. Dum adhuc vir beatus in corpore degeret, quidam comes Vermandensis, Garifredus nomine, habuit adversus eum scrupulum quoddam, quod nimirum piaculum cum beatus Eligius migrasset de corpore, inultum adhuc remansit apud hominem: post longum vero intervallum negligenter oblitus piaculum, venit tandem adorare ad sancti sepulcrum: cumque tunc ex more ad confessoris caput cecindillus arderet, illo ingrediente ecclesiae limen confestim exstinctum est candelabri lumen: quod cum ille illico animadvertisset, tremens pallensque oravit, post orationem (0577B)vero cum egressus fuisset ecclesiam, statim reddito divinitus lumine cecindillus solitum profudit fulgorem. Itaque cum praedictus vir paratus esset jam equum ascendere, quidam ex famulis ejus, qui posterior basilicam fuerat egressus, rem ex ordine narravit sicut gestam constabat: quod cum ille audiisset, tristis admodum effectus arcana suae conscientiae coepit discutere, quod esset facinus pro quo istud portentum esset ostensum: et cum culpam suam deprehendisset, reminiscens quae aliquando in sanctum virum admiserat, confestim revertens retrorsum fores basilicae adiit, sed ubi primum gradum in pavimento impressit, mox lumine subtracto iterum cecindillus visus est dependere exstinctus. Tunc ille palam id cernens, jam nimio timore perterritus, (0577C)prosternit se cum lamento et ingenti rugitu coram sancti sepulcro; ac sic diutissimae culpae suae satisfaciens, coepit apertis fletibus se reum, se indignum, seque infelicem accusare, ob cujus videlicet noxam in loco sancto candelabrum exstinctum dependeret. Cumque diu flens atque ejulans eo in loco persisteret, seque illic mori, nisi lux missa rediret, voce publica proclamaret, tandem satisfactione ejus suscepta lux candelabri ablata denuo rediit divinitus amissa. Tunc ille quantulumcumque recreatus, jussit continuo famulum vas sibi pretiosum cito deferre argenteum, quod acceptum veluti pacis obsidem Christi confessori obtulit, ac juxta ejus tumbam deposuit promittens insuper nonnulla ex suis facultatibus eidem basilicae collaturum, tantum ut culpa (0577D)in sancto viro admissa haberet jamjamque terminum: sic demum adorans et glorificans potentiam Salvatoris, lumine cecindilli micante, ex eodem laetus loco discessit.
CAPUT L. De puero contracto sanato. Illud omnino praetereundum non est quod juvenis quidam ex transmarinis partibus adductus, genere Saxonico ortus, ita diabolica tyrannide fuerat cunctis membris astrictus, ut ejus calcanea in partes narium tenerentur haesita; qui cum Noviomo ad opinionem sancti Eligii esset deportatus, atque ante ejus tumbam fuisset projectus, post breve intervallum, confessore Domini orante, et aeterna pietate (0578A)largiente, reddidit soliditatem in universis membris Christus, quae occasione inventa damnaverat invidus inimicus: quique mox sanus effectus est, atque ita bases ejus et plantae consolidatae sunt, ut nullum deinceps vestigium claudicationis in cunctis ejus remaneret membris.
CAPUT LI. De femina muta et caeca sanata. Mirandis rebus plus adhuc mirandae succedunt. Quaedam namque femina muta et caeca ad sepulcrum sancti Eligii fuit quondam oblata; quae cum diu ibidem orbata et sine loquela de coelo exspectaret medelam, sopore tandem depressa, somno sua concessit membra; et ecce repente dum quiesceret visum est astitisse sanctum Eligium, atque oculos ejusdem mulcendo (0578B)tetigisse, cultellum etiam vel forcipem in specie medici manu gestans compedes linguae ejus leniter abscidisse; et ex hoc continuo expergefacta, oculis jam apertis, coepit novam contueri lucem, ac per os excreare cruorem, quo affluenter egesto, protinus elimatum formavit ejus lingua verbum: et post hoc jam sana facta, exsurgens et adorans regressa est ad propriam villam.
CAPUT LII. De alia puella similiter muta ab eo sanata. Item alia puella aetate tenera et muta, delata est illic a matre propria; quam ecclesiae custodes ante sepulcrum sancti statuentes, corde tantummodo postulare docuerunt praesidium confessoris. Cumque (0578C)diu ibidem excubaret muta, mater nimium anxia ita alloquitur in aurem filiae: Observa, inquiens, istic, filia, quousque a sancto miseratio adveniat; ego interim sollicita ad domum nostram regrediar. His dictis, cum coepisset mulier ostio proximare, videt subito puella portentum quoddam per cecindillum ad se deflueret, et nimium ex hoc consternata, confestim disruptis linguae vinculis emisit vocem, et ait: Ecce tu mater vadis, et me hic solam relinquis. Quo verbo mater ejus audito, velociter ad eam rediens coepit flere prae gaudio; deinde avidius adhuc compellans filiam, ut pote quae nimium desideraret sermonem ab ea percipere, in omnibus quae sciscitata est planum atque absolutissimum ab ea responsum accepit. Super quo omnes qui aderant mirati (0578D)sunt, ob tantam videlicet velocitatem sanitatis istius, et videntes puellam loqui, magnificabant potentiam Christi, et merita confessoris Eligii: Inter caetera vero neque illud puto silendum quod tempore mortalitatis Parisius didici gestum.
CAPUT LIII. De clade Parisius, et vocatione Aureae abbatissae. Factum est igitur cum nefanda clades depopularetur urbem Parisiacam, et nonnullae jam virgines ex monasterio sancti viri, ubi Aurea nomine praeerat abbatissa, ad Dominum praecessissent, apparuit quadam die beatus Eligius cuidam adolescenti in basilica, puellarum veste candida amictus, togarum velamine comptus: cumque is quia aderat nimio pavore perterritus (0579A)latibulum quaereret, blande eum leniterque compellans vir beatus, praecepit ut iens cito diceret matri virginum quod ad se quantocius cum deputatis properaret virginibus. Currens autem is qui audierat, et citius Auream praeveniens: Surge, inquit, velociter, quia dominus Eligius in ecclesiam te vocat. Quod cum illa audisset, gaudio magno repleta sine mora properavit; sed tamen cum venisset, visio beati viri jam abolita erat; ecclesia vero ad firmitatis indicium quod illic esset visus nebula quadam repleta monstrabatur, in tantum ut candelabra quoque et vela subita roris inundantia distillare viderentur. Tunc ergo praedicta Aurea in sese reversa, intellexit se ex hoc mundo vocari; et protinus convocans omnes sorores, coepit valedicere singulis, sequestrans (0579B)ex eis nonnullas quae eam comitarentur inter caeteras: deinde jam ipsa migrante ad Dominum, et reliquae nihilominus subsecutae sunt demum, adeo ut ea tempestate ex eodem monasterio usque ad numerum centum sexaginta monachae morerentur.
CAPUT LIV. De portento Garifredo praeostenso. Audite jam et aliud quod ad sacratissimum Eligii corpus gestum est miraculum: quidam etenim vir illustris Garifredus Graffio, veniens ad basilicam sancti antistitis, cum oratione facta pro foribus astaret, pauperum illic turbam clamantem audivit; cumque minime ad praesens haberet unde eis eleemosynam tribuere posset, misericordia erga eos motus (0579C)coepit volvere moestus: Numquid, ait, o miseri, talem habetis consolatorem qualem hunc beatum habuistis antistitem? o qualis ei poterat causa obsistere, quae eum a vestra miseratione unquam praepediret, quo vos obturata transiret aure, sicuti nunc multi faciunt, et ego miser: et cum hujusmodi adversum se uteretur increpationibus, visum ei fuit veluti in extasi astitisse sibi in momento sanctum virum; ex qua visione consternatus, cum amens pene astaret, subito reperit in manu vel veste sua aurum quod pauperibus erogari deberet, quod et protinus factum est; et ille multa secum ex eo quod acciderat cogitans, exiit ab ecclesia et discessit.
CAPUT LV. De puero Ebroini filio sanato. (0579D) Illud quoque non nos effugiat quod vir illustris Ebroinus, palatii praepositus (quod vulgo dicitur major-domus), habebat filium adolescentem, vocabulo Bobonem, quem ipse ac conjux ejus unice ac singulariter, ut pote chari parentes, diligebant. Quodam itaque tempore morbo medullitus ingruente, coepit isdem puer vesano aegrotare languore, pro quo parentes nimis solliciti, erant positi in angustia gravi; dehinc invalescente paulatim aegritudine, coepit jam puer vehementer angi, et morte jamjamque imminente cum vivendi spes penitus auferretur, nimis anxii parentes pro filio ad sanctum confugiunt Eligium, confidentesque de miraculis tanti antistitis, puerum illico devovent ei supplices, atque pro muneris (0580A)gratia pueri nonnulla offerunt ornamenta balteumque ejus speciosissimum protinus cum devotione sepulcro infigunt: quo facto confestim sine mora intercedente confessore aegritudo abcessit, et ad praesens convalescens puer sanitatem illico recepit, ac deinceps incolumis mansit.
CAPUT LVI. De viro perjuro cujus viscera diffusa sunt. Solet etenim pertinax cervicositas populorum, ut aliqua sibi objecta crimina sacramentis expiari contendat: unde factum est ut vir quidam, facinore quodam admisso, cum arctius ob id perurgeretur, fallaci audacia praeventus ad sepulcrum beati Eligii id se jurando spondet idoneum reddere. Cumque illuc (0580B)adductus male sibi conscius juramentum explesset, confestim justissime divina ultione percussus, crepuit illico venter ejus, et diffusa mox in terram viscera ejus; sic miserabilis ille ad terrorem multorum indignam vitam digna morte finivit.
CAPUT LVII. De interitu viri qui agrum basilicae invasit. Quis vero possit et illud silentio praeterire quod vir quidam agrum in loco nuncupato Calvomonte, ad basilicam sancti Eligii pertinentem, rapaci invadens cupiditate, divina sit interemptus ultione? Hic namque cum malo ordine praedictum praedium suae niteretur ditioni vindicare, ei obsistebat vehementer (0580C)Sparvus abbas ejusdem ecclesiae; qui cum diu ab eo incursaretur, tandem causa in palatio regis perlata, accepit a principe judicium, ut si posset in sancto loco terram conjurare, ad partem utique ecclesiae vindicaret; sed ille maluit ut idem pertinax vir qui eam invadere quaerebat jurejurando asseveraret suam. Et cum judicatum esset ut praefatus vir cum plurimis secundum Francorum legem sacramentum persolveret et hoc ipsum indulgens abbas: Novi, inquit, quod male eam invaserit, idcirco rogo ut cunctis juratoribus indultis ipse singularis, si Deo placet jurando eam vindicet. Cumque haec dixisset, placuit verbum istud cunctis optimatibus regis, et decreverunt omnes ita fieri. Post haec ergo pergentes ad ecclesiam beati Eligii, et ingressi ad (0580D)locum sepulcri, praestolabantur omnes eventum rei. Tunc memoratus vir leve reputans negotium, cum importuna audacia posuisset juraturus manum super sanctum locum, in medio fere sacramenti verbo contremiscens, vehementer toto corpore declinavit retrorsum super cervices caput, et mox divaricatis dentibus, reverberatisque oculis, cadente, ut dictum est, deorsum capite, magnoque ex ore fumo procedente, hunc solum proferre potuit sermonem: Abba, inquit, Sparve, recipe terram tuam. Hoc ergo modo divinitus percussus, atque illico in terram prostratus, mortem quam non timuit fortuitu praeventus miser incurrit. Ex quo facto omnes ingenti metu perculsi, potentiam illic, sicut et ubique praesentem fatebantur adesse Christi.
CAPUT LVIII. Item de alio perjurante mortuo. (0581A) Sed et de alio nihilominus auditu solo comperimus, quod cum ibidem perjurasset, atque demum ad domum suam veluti victor rediret, priusquam domus suae vestibulum introisset, in via mortuum fuisse: ex quo nimirum postmodum tantus pavor crevit in populo, ut nullus jam hodie etiam pro justissima causa introrsus ad sepulcrum persolvere audeat juramentum; sed quicunque habet sacramentum donare, foris ad circulum januae idipsum cum magno tremore persolvit.
CAPUT LIX. De homine rabioso sanato. Sed neque illud silendum est quod inter plurimos (0581B)languidos, qui illic undique confluunt, quidam vir, afflatus pessimo daemone, adductus Noviomo ab urbe Ambianense. Hic nempe, maligno saeviente spiritu, infestissimam rabiem patiens, non catenam, non compedes, non claustra ostiorum integra patiebatur; cujus videlicet ferocitatem nullus sufferre poterat; nam et aliorum nasos, aliorum aures si contingere quivisset, mordicus amputabat; egestiones etiam ruderum, necnon et canuam si comprehendisset avidissime edebat: unde et jugiter nexibus miser ponderosis astrictus sub custodia habebatur. Hunc ergo cum diu parentes ad memoriam sancti Eligii desiderarent perducere, non eis occurrebat ingenium qualiter id facere possent, quoniam si cum catena permitterent, in ipsos utique qui eumdem ducerent irruens, (0581C)male eosdem laniaret. Tandem igitur ingenio reperto, aptaverunt ex fustibus quoddam tolocium, ea scilicet ratione ut si ad praecedentem se mittere tentaret, posterior eum retrorsum attraheret; e contra si posteriorem appeteret, prior nihilominus retrahens teneret. Cumque hujusmodi argumento catenis et tolociis oneratus, a viris septem in diversis nitentibus quasi ferocissimus taurus ad ecclesiam esset perductus, protinus ad sepulcrum sancti Eligii est delatus; ubi vix stabilitus, demum non post longum spatium confessore orante, et Christi gratia largiente, meruit recipere sanitatem; quo etiam in loco valde jam devotus, clericus postmodum factus, multo tempore deservivit.
CAPUT LX. De muliere a pustula sanata. (0581D) Bodolenus quidam centenarius, oppidi Noviomagensis colonus, habebat uxorem bonam, honestam valde atque devotam, quae quodam tempore dum quietam ageret vitam, nefanda pustula nequiter est percussa, quo tabo increscente jacebat tumida toto corpore, et paulatim plaga adolescente, sola jam sepultura maritum reddebat sollicitum. Uno itaque mane cum abbas basilicae beati Eligii tenderet ad orationem, obvius ei factus flens et ejulans mulieris maritus, mortem conjugis suae indicat, sepulturamque ei in basilicam suppliciter postulat. Cumque ab eo utrum veraciter esset mortua interrogaretur: (0582A)Unum, inquit, constat utrum sit factum an mox futurum, cum jam muta et toto corpore decumbat praemortua. Tunc ille festine valde ad confessoris sepulcrum contendit, et sumens ex eo qui ibi funditur olei liquore, ad domum funeris cito accedit; dicebat enim hoc sibi in nocturna visione a sancto Eligio praeceptum fuisse, ut allato olei liquore sanaret ab incommodo mulierem. Ingressus ergo domum, vidit corpus inter lamenta affinium jacere tumidum et gelidum, et ocius accedens confidenter ex visione sancti, perunxit oleo quod detulerat corpus, et ait: Haec mandat sanctus Eligius, ut in virtute nominis Christi exsurgas modo sana ab hac peste. Et confestim oleo sancto viscera ejus penetrante, coepit palpebras oculorum commovere, ac veluti ex (0582B)gratissimo somno evigilans suspirare: deinde mira celeritate detumescente corpore, nec ullo tumore remanente in cute, facie etiam decorata rubore, surrexit de lectulo, benedicens et glorificans Creatorem, qui se revocasset a morte. Sana ergo ex hoc effecta, coepit eos compellere illic eo die cibum sumere, nec aliter destitit, neque permisit eos domum suam exire, nisi prandio apposito ipsa eis circa frequens et misceret et ministraret.
CAPUT LXI. De interitu filii qui patrem criminabatur. Post hos autem dies fuerat quoddam furtum in rure Noviomagense admissum: cumque persona admissi facinoris quaereretur, juvenis quidam per indicium eidem culpae conscius compellabatur. Habebat (0582C)autem idem juvenis eo tempore cum genitore suo quamdam contentionem, ob quam videlicet et insidias ei moliebatur intentare: tum ergo occasione reperta, et satis accusare repellens a se hujuscemodi opinionem, coepit eadem super patrem velle deflectere. Ducuntur igitur in hujusmodi jurgium uterque in publicum, et conglobatis undique multis sistuntur in examine episcopi et comitis, ubi multa vicissim altercantes, satagebat filius magnopere in patre calumniam reflectere, e contra pater, ut res erat, innoxium se hujus facinoris esse defendebat; atque in hunc modum contendebant coram duce atque episcopo. Tunc itaque vidimus impleri quod Dominus in Evangelio olim praedixit: Exsurgent, inquit, filii in parentes, et odio eos afficient (Matth. X, (0582D)21). Quidam ergo circumstantium partibus filii favebant, alii vero rectius quid promulgantes, non esse rectum credi filium super patrem judicabant. Cumque diu hujuscemodi altercatio inter eos verteretur, nec facile aut temere a quoquam definiretur, tandem episcopus cum duce accepto consilio, cum nullatenus possent rei veritatem cognoscere, judicio eos committunt beatissimo confessori: Quia, inquiunt, nescimus cui ex his potius credi decernamus, tibi, sancte Eligi, cum Dei sententia hoc supplices judicium committimus. Tunc statuentes utrumque coram sancti sepulcro, exspectabant per sacramentum Dei fore judicium: et ecce repente dum juramentum (0583A)coepisset promere, arreptus juvenis a daemone collisus in terram est graviter, sicque se vehementer decerpens volutabatur miser, tremens, et spumans atque pallescens. Ex quo facto cuncti astantes attoniti, nimioque timore perterriti, Dei omnipotentis magnificabant judicium fieri. Sic ergo in publicum facinus manifeste prolatum ab ecclesia est discessum. Post haec autem acerrime diuque juvene castigato, condolentes multi pro eodem misero conveniunt patrem, ut pro eo simul facerent orationem, et ita prostrati omnes ecclesiae ministri beatum confessorem rogabant innixe, ut quemadmodum eos audierat ad judicandum, sic iterum exaudiret ad miserandum. Cumque diutissime in prece persisterent, tandem miserante gratia Christi effugata maligni infestatione, (0583B)juvenis restitutus est sanitati.
CAPUT LXII. De leproso mundato. Erat praeterea quidam leprosus ex longo jam tempore toto corpore tabidus, qui addiscens de multimodis beati Eligii miraculis, petiit se ex fide deduci ad ejus basilicam; ubi cum delatus fuisset, exspectabat fore in se ex alto misericordiam. Cumque die una decumberet in terram omnibus pene dissolutis membris, vidit subito a parte sepulcri quemdam splendoris radium micare, atque in sua tabida et gelida membra mirum in modum resplendere, et protinus pavore magno perculsus coepit repente calefieri, atque ubertim sudare; deinde cum totum corpus infunderetur ex humore manante, confestim cum (0583C)ipso sudore veluti quis ovum depellit exiens cuncta putredo leprae nitidam ac mundissimam reliquit corporis cutem: et continuo exsurgens qui fuerat aeger, ita sanus atque illaesus ab ecclesia processit, ut nec vestigium quidem cicatricum in eo remaneret.
CAPUT LXIII. De claudo sanato. Alius nihilominus vir claudus effectus per plurimum tempus arcebatur omnimodis gressu, repens bacterio corpore curvo; quique et ipse audiens eximia quae gererentur a sancto viro miracula, adhibito itineris adminiculo delatus est ad ejus basilicam. Cumque tunc temporis instaret dies beati Eligii natalis, deportatus ille ad sepulcrum coepit flagitare (0583D)remedium: et ecce superveniente nocte cum decumberet in pavimento aeger, adveniens illico sanctus atque ad claudum inclinatus, coepit ejus extendere artus, quo nimirum fortius poplitem extrahente, nervosque complicatos propagante, prorumpens in voce claudus omnibus qui aderant incussit terrorem; quo diutius vociferante, cucurrerunt custodes ad eumdem, multum ab eo sciscitantes quid sibi velint hujusmodi voces. Tunc ille interrumpens verba, manuque porrecta surgens cito a pavimento coepit ambulare libero gressu, collaudans et benedicens sanitatis suae auctorem Dominum Christum.
CAPUT LXIV. De fare in basilica comprehenso. (0584A) Quadam itaque die, vergente jam ad vesperam sole, cum clerici consuetas explessent preces vespertinas, contigit ingruente negligentia ut omnes egrederentur basilica, cunctisque in diversa occupatis, nullus ad horam ex custodibus superesset introrsum; cum subito vir quidam conscientia saucius, cupiditate accensus, captato ut fur amico vesaniae suae secreto, velociter accurrit ad sepulcrum, et impellente nefanda cupiditate sollicite huc illucque circumspiciens, cum nullum adesse cerneret, non timuit miser ex pendentiis aureis, quae illic pro ornatu sepulcri innumerae dependebant, quaedam clancule praesumere: sed cum unam ex catenis aureis, in qua dependere (0584B)videbatur id quod rapere volebat, violenter ad se tractam rupisset, tantus mox ad trahentis impulsum sonitus prosilivit, ut custodes longe foris positi, sonitu ad se perlato, magnum quemdam fragorem in ecclesia crederent exortum, unde et confestim veloci cursu ad ecclesiam properantes, inveniunt furem in ipso basilicae limine cum direptis divinitus detineri, nec usquam prorsus gradum posse movere. Quem protinus circumvallantes, ipsum sonitum ad se delatum, vel quid illic ageret percunctantur; tunc vero miser furata in medium proferens, confiteri compulsus est se eisdem ablatis silenter voluisse aufugere, sed nullatenus potuisse extra limitem basilicae pedem proferre. Sic ergo furtum cum pudore restituens, veniamque facinoris sui toto corde deposcens, (0584C)et ex loco moveri potuit; et ab eisdem misericorditer dimissus, liber discessit.
CAPUT LXV. Vir beatus cuidam nimis anxio et auxilium a se poscenti apparuit. Quodam vero tempore vir quidam saecularis ex nobili genere, culpa vel parva interveniente infensum omnimodo habebat principem, pro quo nimirum ulciscendo offendiculo ducitur principis jussu exsecutus in palatium; ubi dum sententia mortis ejus definiretur, traditur interim servandus Amalberto viro illustri, comiti scilicet Noviomagensi: cumque aliquot dies sub ejus custodia degeret, coepit una die inter frequentiam famulorum vulgato sermone (0584D)percipere, quod die crastina prolatam adversum se sententiam capitalem exciperet. At ille haec audiens cum nimium formidaret mori, nec ullum jam perfugium speraret evadendi, unum solummodo sibi credidit suffragari, si permitteretur noctem eamdem apud sanctum Eligium pervigil ducere. Cumque rogasset et impetrasset, ardenter nimis accurrens ad mausoleum confessoris, totam pene noctem in lacrymis et gemitibus duxit, sibi ut eum oportebat patrocinari in crastinum sanctum antistitem innixe supplicans; et factum est postquam matutinos hymnos ex more persolvit clerus, nimium vir praefatus ex (0585A)moerore defessus subito obdormivit innixus, et ecce repente sanctus ei astitit Eligius, modestissimoque aspectu blande eum recreans consolari coepit, pollicens quod crastina die ipse esset cum principe, et isdem pro eadem culpa nullatenus poneret vitam, sed magis indulgentia a principe accepta, illico absque poena esset regressurus ad propria. Factumque ita, et postera die accitus praedictus vir in aulam a principe, sicut praedixerat vir sanctus, liber ab eo dimissus, ovans ad propria est reversus.
CAPUT LXVI. De monacho a pustula sanato. Operae pretium est ut non solum eas quae ad sacratissimum corpus ejus efficiuntur virtutes, sed et eas quoque quae per reliquias ejus procul aut prope ubicunque (0585B)delatae fuerint, declarantur, huic operi vel pauca pro multis intexere. Itaque quae narro in meo nuper gesta sunt monasterio. Frater quidam ex monachis nostris ulcere pessimo, quod vulgo pustula dicitur, percussus in faciem pessime laborabat. Erat autem in eodem monasterio oratorium quoddam in quo reliquiae beati Eligii depositae erant. Cum ergo praedictus frater in lecto aeger decumberet, et medicus coquendi ulceris congruum ferri opificium praepararet, formidolose valde id frater ferens, rogat mox relinquere igniti illius ferri operationem, et confidens de meritis confessoris, rogat sibi deferri ex eo oleo quod medendi gratia ante pignora praefati antistitis dependebat: quo mox altato faciem sibi et (0585C)pustulam turgentemque perunxit cervicem; et, o mira virtus! post illius liquoris infusionem ita cancer ille absque ulla foci appositione radicitus exsiccatus, atque extemplo deletus est, ut nec vestigium quidem cicatricum illius in faciem monachi relinqueret. Adjiciam et illud quod solummodo auditu cognovi.
CAPUT LXVII. De miraculo reliquiarum Turonis ostenso. Cum adhuc beatus Eligius sub saeculari habitu Turonis in urbe sancti Martini tumbam fabricaret, habebat hospitium in cujusdam matronae domo foris muros in vico; quae nimirum femina inspiciens sanctum virtum jugitur eximiis operibus intentum, eo quod promptus esset in omni opere bono, frequens in oratione, necnon et largissimus in pauperum consolatione, (0585D)vere ut erat, Dei famulum credidit: et die quadam cum unus ex ministris ejus eum juxta morem tonderet, illa linteum quod capillos decidentes exceperat rapiens, quaeque ex capillis et barba colligere potuit linteo obvoluta in arcam sibi reposuit. Transierunt demum plurimi anni, ita ut penitus jam in oblivionem haec eadem femina duceret. Post obitum vero sancti Eligii cum praedicta femina noctibus intra secreta silentia quiete se ageret, audiebat plerumque in suo cubiculo dulci modulamine celebrari psallentium; et cum curiose ad hoc intenderet, portentum conspiciebat per quaedam foramina radiantia nimis micare luminaria: cumque crebro eadem cerneret fieri, nimio pavore perterrita, non audebat jam nocte in diversorio suo manere; nullatenus (0586A)tamen recordari poterat de hoc quod aliquando ex fide condiderat. Evocato interea Agerico basilicae sancti Martini abbate, causam ei per ordinem exponit, deflens se non posse securam noctibus quiescere in domo sua. Accedens autem praedictus abbas ad domum in qua fiebat portentum, coepit inquirere a femina utrumne aliquando ibidem servorum Dei manserit quispiam, anne etiam ei oblatum esset aliquid a viris sanctis pro munere vel eulogiis, utrum vel ipsa non rapuerit aliquando aliquid minus ex sanctorum pignoribus. Tunc vero illa veluti per somnum, ut pote ex longinquitate temporum, sancti Eligii capillorum reminiscens, pectusque illico pugnis saepius caedens, rei ordinem exponit, qualiter videlicet aliquando ibidem capillorum beati viri decisiones (0586B)ex fide condiderat. Statim ergo perscrutantes loculum, repererunt easdem reliquias veluti aromaticis unguentis odoriferas, ut ipsas quoque collegerat illibatas. Tunc nempe liquido claruit, et meritum antistitis quantum esset, et saepe dictae matronae fidesquantum Deo placuerit, ut post tot annorum curricula in eodem loco ex jussione divina ostenderentur miranda prodigia. Audivi enim quod postmodum in eodem domicilio elegans oraculum fuerit a fidelibus constructum: simillimum quoque et Noviomo gestum est nuper miraculum.
CAPUT LXVIII. Simillimum Novi mo signum praemonstratum. Anus itaque quaedam in monasterio quod sanctus vir construxit Noviomo, quodam tempore decisiones (0586C)similiter ex capillis ejus collegerat, atque panno obvolvens supra suum discubitum in machinile collocaverat: sed postquam vir beatus migravit de mundo, crebro cum caecae noctis tenebrae cuncta operirent caligine, micabat ex eodem loco radius quidam splendoris, qui nonnunquam in domo illustrabat tenebras noctis; quod cum sanctimoniales illic feminae plerumque fieri cernerent, convocantes praedictam sororem, studuerunt ab ea percunctari quae esset causa quod isdem splendor ab ejus lecto nocte micaret. Tunc illa pignorum sancti viri recordans, rem sicut gesta constabat, omnibus mirantibus, exposuit: at illae haec audientes protinus ad locum accedunt, easdemque reliquias auferentes digno in loco mox condunt, glorificantes et laudantes Deum, qui est fidelis in verbis suis, et tantam gloriam (0586D)praestat sanctis suis.
CAPUT LXIX. De monacho per amphibalum sanato. Sed neque illud silendum puto quod in monasterio quodam Turonici ruris fratri cuidam contigit remedium. Itaque quidam illic monachus honorabilis inter suos, mihique familiariter notus, ingruente morbo sua in viscera gravissime per dies plurimos laborabat, cumque nullatenus invalescere recuperareque posset salutem, inspiratus tandem Dei miseratione, amphibalum sancti Eligii, quod illic cum magna reverentia servabatur, super se imposuit; quo nimirum ex fide amictus, et aniles artus cunctaque membra saevo languore defessa baculo regente sustentans, communionem Christi recepit; et postquam haec egit, ita (0587A)sanus atque incolumis est redditus, ut plus demum convaluerit quam fuerat ante vegetatus.
CAPUT LXX. Item de alio a tertiano typo sanato. Alius etiam frater in monasterio meo infuso corpori tabo a tertiano typo gravissime vexabatur: qui cum per dies multos morbo invalescente nimium attereretur, cunctaque ejus membra valitudo tremula quatiendo pene dissolveret, unus ex diaconibus monasterii habens apud se reconditum quoddam linteum, quod beatus Eligius aliquando habuerat in corporis usum, explorata tremoris illius hora detulit, eumque super pectus aegri imposuit; quod postquam tertio fecit, satagens nimium aeger coepit sudare atque rubere, vehementi etiam singultu pectus quatiente (0587B)omnem continuo abundantiam fellis evomuit, sicque demum Christi gratia miserante convalescens, pristinam sanitatem recepit.
CAPUT LXXI. Clericus quidam sancti pignora venditans incendio circumvallatur. Illud etiam magnopere adjiciendum putavi quod vir quidam, haud procul a confinio Rhemensis urbis habitans, desiderio religiosae mentis concepit, ut basilicam in honore sancti Eligii in praedio suo aedificaret: quam cum consummasset, pignoribus sacris ejusdem confessoris decorari cupiens, ad municipium Noviomagense perrexit; quo cum pervenisset, reliquias poposcit, exposcitasque impetravit: sed cum ab oppido properare vellet, conveniens quidam (0587C)clericus, stimulis cupiditatis agitatus, coepit eum violenter detinere, dicens non se permittere eum gratis cum reliquiis exire, nisi sibi aliquod pro eisdem munus praeberet. Tunc praefatus vir ut ex manibus ejus citius evaderet, munusculum quoddam quod ad praesens apud se habere potuit, non sine moerore ei tribuit. At ille avidissime oblata praeripiens, sine aliqua tarditate intra gremium sibi abscondit. Nec mora, et immisso divinitus igne coepit subito pectus cum vestimentis ejus vasto incendio conflagrare, ita ut protinus compelleretur immensis vocibus clamare, dicens: Parce, sancte Eligi, quia ego miser nunquam jam deinceps tale quid agere praesumam. Mox autem circumstantes propere ei vestimenta fumigantia auferunt, munusque acceptum viatori (0587D)restituunt; ipsum etiam poenitentem multaque deflentem ad confessoris tumbam reducunt; ubi oleo delibutus, vix tandem sedato incendio a tormento est liberatus. Hoc autem idcirco evenisse non ambigo, ut per haec facilius obtundatur, imoque confundatur rapacitas, cupiditasque similium, eorum duntaxat qui non verentur importune pecunia accepta sanctorum pignora venundare. Cesset ergo, quaeso, jam hoc in omni loco contagium, ne contingat ea facientibus simile incurrere incendium.
CAPUT LXXII. De caeco et claudo sanatis. Adjiciam quoque et illud quod viro devoto Fredegisilo presbytero narrante cognovi. Quidam enim, (0588A)ut aiebat, monachus Noviomo veniens reliquias beati Eligii secum detulit, quas nimirum ut decebat cum magna reverentia basilicae indidit, atque post aliquod dies duo viri, unus caecus, alter vero claudus, fideliter illic excubantes, solo sancti interventu sanati sunt: nimirum caecus lumen, claudus gressum recipiens, post adeptam medelam regressus est uterque ad loca propria. In alia nihilominus basilica, quae ad ejus honorificentiam in regione Aquitanica miro elegantique opere fuerat aedificata, similiter vir quidam pede claudicans modendi gratia advenerat: qui cum ex oleo quod ante venerandum altare consuevit ardere fuisset perunctus, nervorum vinculis resolutis et ipse sanatus est.
CAPUT LXXIII. De levita sanato. (0588B) Inter haec autem nec illud praetereundum est, quod quidam diaconus propter vulnus pessimum in ore, in extremitate, scilicet, dentium, susceptum, graviter per dies plurimos laborabat; in tantum denique ulcus illud invaluerat, atque ita fauces ejus vehementia tumoris obstruxerat, ut per septimanam continuam neque panem edere neque ullum cibum sumere praevaleret. Hic namque cum nullum prorsus remedii genus adipisci posset, ad sancti se patrocinia Eligii convertit, et adiens basilicam quam eo in loco veneranda ejus illu trabant pignora, praemissa oratione, coepit ex fimbriis chrismalis quo tegebantur reliquiae fauces suas et guttur turgidum perfricare; post quam nimirum palpationem erumpens vulnus ex (0588C)ore, omnem putrem saniem illius funditus rejecit, atque ita digesto extemplo vulnere, sanus demum diaconus omni permansit in corpore.
CAPUT LXXIV. De monacho a dolore pedis sanato Itemque frater quidam ex monachis beati Eligii, quodam tempore podagrico in pede humore percussus decumbebat in lecto, tumidus in tantum, ut nullatenus sufferret pedem suum in terram ponere. Is namque post tandem confidens de meritis confessoris, melotem beati Eligii, quam pro magno munere apud se servabat, devotissime sibi imposuit, atque ex ejus ora pedem tumidum et immobilem mulcendo utique contigit; post cujus, videlicet, attactum detumescente pede, gressum pristinum recepit, et ita demum (0588D)a praedicto podagrico humore illaesus permansit, ac si nunquam antea expertus fuisset. Jam vero in cal e libri dignum putavi adjiciendum illud quod ad ejus lectum declaratum fuit miraculum.
CAPUT LXXV. De miraculis ad lectum ejus ostensis. Cum vir beatus in Compendio villa regali frequentius esset solitus adventare, providerat sibi hospitium ultra fluvium Hisare in cujusdam viri domilicio vocabulo Waldoleni; quo, videlicet, in loco eundo plerumque vel redeundo, consueverat divertere ad manendum. Postquam ergo migravit de mundo, praedictus hospes ejus minime reverescens pontificis stratum, destruxit per incuriam lectulum, parvipendens tanti viri discubitum, spondam etiam lectuli, quam (0589A)saepius triverant manus sancti, suppedaneum limites fecit, seque cum conjuge in eodem loco quo vir beatus pausaverat, sine ullo cunctamine collocavit: et ecce ipsa nocte vehementi febre correptus, coepit protinus taediare, tremere, sudare ac pallescere; pedes quoque qui lectuli calcaverant spondam, coeperunt fortuitu condolere, nimioque fervoris ardore aggravari, ita ut a gressu penitus compelleretur arceri. Cumque hujusmodi artuum torqueretur cruciatibus, visum est conjugi ejus in visu ut amoveret se uterque quantocius ab illo discubitu, spondam etiam, quam negligenter projecerant, in loco pristino restaurarent, atque omne stratum sicut fuerat diligenti cura componerent: sed illa negligenter visionem obliviscente, (0589B)vir ejus atrocius cruciatur dolore, et sequenti nocte etiam ipse admonetur quod nisi se cito a lecto submoveret, severius jam ex hoc corriperetur. Tunc ille post transactam visionem moderata in se quantulumcunque febre, surrexit ut valuit festinus, et spondam lectuli illico recollegit, quam diligenter lotam in eo loco unde exierat restauravit, lectumque ut prius fuerat circumquaque composuit; sicque se deinceps a discubitu illo removens, prioris facti cum multa sactisfactione poenitentiam gessit, atque ita demum sanitatem recipere meruit. Deinde jam hoc miraculo latius crebrescente, undique coeperunt adventantes eo in loco munuscula inferre; coeperunt etiam illic virtutes crebrius declarari populique conventus frequens ibidem fieri: quod factum magna (0589C)cum admiratione cernens homo, relicta protinus domo, in alio se juxta contulit tabernaculo, suumque diversorium hospitium perpetuum in aevo concessit Eligio. Et ecce jam domo viri diruta, basilica ibi constructa, lecto mirifice exornato, condignum in aeternum possidet Eligius hospitium: quem videlicet locum Clemens pontifex Belvacensis sub suo habet regimine, et multa ibidem jugiter exercentur miracula, ex quibus nunc duo tantummodo brevitatis studio praepropere commemorabo.
CAPUT LXXVI. De correctione regis Lotharii, et dolore ab eo sublato. Die igitur quadam duo reges germani, Lotharius, scilicet, et Theodoricus, egressi penes palatium gratia illic orationis divertunt; ubi oratione facta, cum redirent (0589D)ad regiam, praevenientes eos quidam optimatum, dabant salubre consilium ut aliquid eleemosynae ob sancti venerationem eidem loco tribuerent; sed rex senior in promptu contemnens neglexit hoc verbum, junior vero majore foris praegresso, solidos illic posuit cum voto ex radianti metallo: deinde ab eo loco uterque properans cum ingressus fuisset palatium, coepit subito idem rex Lotharius infusa corpori febre vehementer angi, et conglobato undique omni corporis ardore ac simul repente in capite defluente, coepit ardentissimo dolore dentium illico cruciari. Cumque noctem illam in maximis transegisset angustiis, facto mane negligentiam recordans hesternae diei, ad praesidium sancti confugit Eligii, (0590A)et ubi pridie fratre largiente sua, nihil obtulerat sponte, ibi jam coactus tamen ut mereretur medelam multos ex publica moneta misit solidos per creditam personam; et protinus cum donum illic eleemosynae illatum esset, confestim ab eo discedens dolor, sine ulla mora sanitatem recepit.
CAPUT LXXVII. Puella perjurans defungitur. Sub eisdem ferme diebus puella quaedam desponsata, instigante per carnis fragilitatem diabolo, a quodam moecho fuerat foede corrupta, quam ejusdem sponsus causatus utcunque suspectamve addiscens, coepit ab ea extorquere, ut se per juramentum ab hac suspicione idoneam redderet; at illa ut pote adultera nihil trepidans, securam se istud sacramentum (0590B)posse transire gestiebat. Constituit ergo eidem ejus sponsus, ut ad lectum beati Eligii hanc fidem sola persolveret; quod illa audiens facile id sibi fieri praesumit. Cumque illic uterque adventasset, illa proterva et insolens sine ullo metu ad sancti lectum accurrens, coepit absque terrore id quod exigebatur jurare; sed mox ut manum lecto imposuit, illico tabescente corpore deorsum ruens, quasi defectis pedibus in terram corruit: quam cum vellent circumstantes erigere, tremens illa et spumans inter manus eorum decidit, atque ita demum lugubriter exspiravit: quod ejus pavidus cernens sponsus, consternatus, et ipse potentiam Christi et judicium sancti magnificavit, et sic deinde ad domum propriam non sine metu discessit.
CAPUT LXXVIII. De miraculo similiter ad alium ejus lectum ostenso. (0590C) Multae et aliae ibidem, jubente Domino, ejus meritis operantur virtutes, inter quas etiam et cecindillus exundante ubertim oleo superfunditur, ex quo sancto liquore multi illic peruncti a diversis sanantur incommodis, et benedicitur ibi nomen Domini Salvatoris. Haec omnia quidem in Compendio geruntur; sed et aliud nihilominus ejus lectum, quod situm est in monasterii sui praedio, loco nuncupante Victuriaco, virtutes similiter declarantur, et diversae sanitates efficiuntur: quae omnia ex ordine onerosum ducimus verbis prosequi, et idcirco ea his paucissimis syllabis complexi sumus, quia magnopere jam a locutione cessare festinamus.
CAPUT LXXIX. De multimodis miraculorum signis, quae quotidie ad ejus ostenduntur memoriam. (0590D) Succurrunt hoc loco adhuc beati viri nonnulla miracula, et diversis quidem in locis, sed praecipue ad ejus sacratissimum corpus declarata, quae si sigillatim ut gesta constant nunc enodare conati fuerimus, et modum voluminis excedimus, et pro ipsa forsitan prolixitate fastidium legentibus irrogamus. Idcirco ergo ea quae hactenus prosecuti sumus, ut pote sufficienter, contenti simus, pro illis vero quae nos minus enarravimus, palam omnibus fidem praestant cernentibus illa multimoda compeditorum vincula, quae hodie ad ejus tumbam in argumento (0591A)rerum monstrantur appensa; ex quibus nos nimirum in hoc opere aut pene pauca aut certe nulla commemoravimus, pro eo duntaxat quod in praesentia omnium exposita, sicut nos totum, ita et omnes nosse non ambigimus. Plurimae namque catenae, ut cunctis liquet disruptae ac compedes illic monstrantur dissipati, cippi etiam fracti, et claudorum bacterii in argumento ostenduntur. Daemonum vero expulsio, et caecorum illuminatio, solo sanguinis indicio declarantur in pavimento: et haec quidem tam multa infra paucum tempus constant gesta; illa vero quae deinceps per prolixa temporum spatia sunt gerenda, quanta fiant et qualia, quis modo aestimatione comprehendat, cum nusquam a praesulis tumba hodieque cessent fieri gesta? Nam ut in multis assolet, declarata (0591B)jam miracula nunquam operari desistit, sed quotidie undique aegri veniunt, et ibi excubantes sanantur, ferro vincti confugiunt et solvuntur, claudi carrucis advecti consolidatis ibi gressibus ad propria revertuntur; perjuri veniunt, et aut moriuntur, aut daemonio vexantur; daemoniaci veniunt et liberantur, caeci veniunt et illuminantur; multae etiam sanitates ex eo qui illic crescit olei liquore perficiuntur, ita ut quacunque quis teneatur infirmitate, cum ex eo perunctus fuerit, statim, fugiente tabo, incolumitatem pristinam, praestante Domino, recipere possit.
CAPUT LXXX. Apologeticum. Sed quia, largiente Domino, digessimus utcunque (0591C)opus optatum, nunc lectorem quaesumus, ut vilitatem nostri sermonis non usquequaque despiciat, quia et fortassis potuit eloquentius oratio promi, sed studiose valde ita stylum correximus, ut rem potius quam verba legentibus commendaremus; et maxime hoc opus cothurno tumentis eloquii nullatenus inflari debuit, quod de tanti antistitis humilitate manavit; meque devotum potius quam audacem fuisse praesens pagina ostendat, quia non praesumptione virium sarcinam tantae molis arripui, cum scirem indignum esse tam luculentae rei exiguum pusillumque fieri auctorem. Sed cum sim debitor decem millium talentorum, vel exiguum donum a quo accepi reddere festinavi, culpam, scilicet, silentii metuens incurrere, si agnita miracula ut piger (0591D)servus tacendo occulerem, atque idipsum parvi fomitis nutrimentum quod in me potuit doni coelestis olei reperiri nefas esse putavi muti tenacitate silentii praeterire, ne unius talenti traditam quantitatem dum studerem cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem. Idcirco ergo optimum fore putavi ut ipsam talenti exiguitatem, quam ab Omnipotente accepi, in laude sancti, ad gloriam Omnipotentis, expenderem, utque id quod ab eodem insignus accepi, eidem subjectus impenderem. Quamvis etenim hunc beatum virum consultius mihi fuerit (0592A)mirari quam loqui, tamen, ardore dilectionis actus, plus in illo quid velim quam in me quid possim consideravi; unde nunc, quaeso, nemo de vobis deroget quod laudem nominis ejus crebrius ingeminaverim, cum scriptum sit: Laudemus viros gloriosos; et cum has easdem laudes flagrans amoris magnitudo exigeret, quia revera nec est jactantiae deputandum, sed gratiae quidquid non virtuti hominis ascribitur, sed de Dei munere praedicatur; Dei est, inquam, Dei omne quod per ejus famulos geritur, quoniam ex illo vitae fonte trahitur quidquid in praesentiarum hauritur.
Porro ne lectorem styli latioris copia fatigarem, compendium facere volui, ut subnexis capitulis quod nosse quis velit, mox sine tarditate inveniret: (0592B)necnon et illud utile ac salubre prospexi consilium, ut quaeque testimonia vir sanctus divinae lectionis praedicans memorabat, quaeque etiam equidem meminisse potui, velut pretiosas adjiciens gemmas, opus patratum solidarem atque exornarem. His itaque singulis ita dispositis hunc librum contra omnes aemulos tuae, Christe, defensioni commendo, tibique devotionis meae supplex dicta committo: tibi etiam inter haec et per haec omnia mea lingua pio ut valet affectu reddit praeconium, qui contulisti praesidium, quo posset patrare opus optatum. Tibi ergo laus, tibi gloria, tibi honor, Creatori et Recreatori hominum Jesu Christo Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.
EPISTOLA AUDOENI AD ROOBERTUM. (0592C) Domino sancto et a nobis in charitatis vinculo jugiter amplectendo, Rodoberto papae, Dado salutem.
Vitam beati Eligii, quam nuper, frater charissime, descripsimus, per praesentem latorem strenuitati argutiaeque vestrae concertandam direximus. Quaesumus ergo ut, sepositis paululum curis exterioribus, studium illic adhibeas quantocius, et si quid forte aut mea aut notariorum incuria in verbis, vel syllabis, incompositum, aut minus aptum deprehenderis, juxta prudentiam tibi collatam studiose emendes, nobisque demum emendata restaures. Vale in Domino, et noli, frater, differre quod quaeso.
EPISTOLA RODOBERTI AD EUMDEM AUDOENUM. (0592D) Domino vere sancto, culmine apostolico sublimato, mihique modis omnibus venerabiliter praeferendo, domino et Patri Dadoni papae, Rodobertus peccator.
Decreveram quidem gratificae jussioni vestrae, venerabilis Pater, obtemperare, nisi imperitiae meae prudentia vestra in dictandi studio tantopere obviasset. Totum itaque volumen, quo Vita sancti continetur Eligii, a summis ad ima usque solerti, ut jusseras, (0593A)cura quidem percurrens, nihil omnino quod adjicere emendareque deberem usquam potui reperire, sed magis potius quod admirarer, venerarer, praeferrem et praedicarem. Et, ut vere fatear, pinxisse mihi illic videris sanctitatis tuae, imoque beatissimi antistitis Eligii, integerrimam formam, ita ut nihil prorsus defuerit ex cunctis sancti virtutibus, quod non potentatu verborum per singula investigaveris, (0594A)ventilaveris, celsoque in sublime faro sustuleris. Unde equidem animo jam meo ex ejus ubertate refoto, exemplari etiam integerrimi voluminis fratribus mihique confecto, totumque demum volumen illibatum sanctitati vestrae remissum. Orationum vestrarum supplex quaeso suffragium, domne, semper, Dado.
(no appa