Jump to content

Vita S. Eugeniae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Eugeniae
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne

Vita S. Eugeniae

(0605D)CAPUT PRIMUM.--In septimo consulatu suo Commodus imperator direxit illustrissimum virum Philippum ad Aegyptum, ut praefecturam ageret Alexandriae, et omnes potestates quae per totam Aegyptum administrabantur ejus arbitrio deservirent. (0606D)Hic itaque cum uxore Claudia, cum duobus filiis Avito et Sergio, et cum filia Eugenia, ab urbe Romana ad urbem Alexandriam dum venissent, et Romana gravitate ageret praefecturam, atque omnem provinciam Aegypti Romanis legibus adornaret, cunctis (0607A)quidem magicam curiositatem sectantibus finem imposuit, Judaeos vero nec nuncupationem nominis habere permisit, Christianos autem procul ab Alexandria tantum debere esse constituit. Ipse vero plus licet philosophorum amicus quam fautor idolorum, Romanis tamen superstitionibus, ac si religiosus cultor, instabat, non rationi, sed traditioni concordans.

CAP. II.--Eugeniam igitur filiam suam dum litteris liberalibus perfectissime docuisset, et tam Latino eam quam Graeco eloquio instruxisset, etiam philosophiam doceri permisit. Erat enim acris ingenii, et tam memoriae capax, ut quidquid audiendo semel vel legendo potuisset arripere, perpetuo retineret. Erat autem Eugenia pulchra facie et eleganti corpore, (0607B)sed pulchrior mente, et formosior castitate. Igitur cum quintodecimo aetatis suae anno ab Aquilio, Aquilii consulis filio peteretur sponsa, interrogatur a patre utrum petenti juveni illustrissimis orto natalibus consentiret? Illa respondit: Maritus moribus, non natalibus eligendus est; ipso enim, non parentibus ejus utendum est. Igitur cum aliis atque aliis poscentibus animo castitatis 341 obsisteret, pervenit ad manus ejus beatissimi Pauli apostoli doctrina; et licet sub paganissimis parentibus ageret, esse tamen coepit animo Christiana.

CAP. III.--Et quoniam jussi fuerant Christiani ab Alexandria urbe discedere, rogat parentes ut spectandi gratia permitteretur praedia sua in suburbano Alexandriae posita circuire. Cumque statim ut poposcerat (0607C)impetrasset, et ab urbe properaret ad villam, audit Christianos psallentes atque dicentes: Omnes dii gentium daemonia, Deus autem noster coelos fecit (Psal. XCV). Haec ita audiens suspiravit et flevit, et dicit ad eunuchos pueros nomine Protum et Hyacinthum: Scio vos mecum litteris eruditos et digna simul et indigna hominum legimus gesta, philosophorum quoque syllogismos vano labore constructos studio scrupulosissimo transegimus: Aristotelica argumenta et Platonis ideas, et Epicuri sectas, et Socratis monita et Stoicorum; et ut breviter cuncta complectar, quidquid cantat poeta, quidquid orator invenit, quidquid philosophus cogitat, una hac sententia excluduntur, qua tripudiantes Christianos audimus psallere: Omnes dii gentium daemonia, (0607D)Deus autem noster coelos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctitas et magnificentia in majestate ejus. Igitur jubet conferre sermonem: et Apostolus legitur, et Propheta laudatur; fit concordia fidei, et qua arte ad penetralia sapientiae divinae absque sui separatione perveniant, consilio ardenti definitur. Dominam me, inquit, vobis usurpata potestas attribuit, sed sororem sapientia fecit. Simus ergo fratres, sicut divina sapientia ordinavit, non sicut se jactat humana temeritas. Pergamus pariter ad Christianos, et sicut ordinavero, properemus. Helenum audio dici episcopum, cujus est habitatio illa in qua die noctuque audiuntur Deo suo cantare, quos etiam nos, quoties transimus, psallentes audimus. (0608A)Sed hic episcopus variis dicitur Ecclesiae suae occupationibus detineri. His autem qui in divinis laudibus vacant, Theodorum quemdam presbyterum constituit, cujus tanta miracula narrantur, ut etiam caecos suis orationibus illuminet, et daemones effuget, et infirmantibus afferat sanitatem: sane ad diversorium hujus congregationis, in quo Deo canitur, nullam patitur venire feminarum. Hoc ergo considerans, tondere me arbitror, ut crastina nocturna profectio ordinata per ipsos nobis transitum praebeat. Vobis itaque duobus juxta basternam ambulantibus, et caeteris praecedentibus ad locum deponar a vobis; et vacua pertranseunte basterna, nos tres herili habitu simul ad Dei homines properemus. Placuit utrisque consilium; et sequenti nocte, sicut ordinaverat, (0608B)adimpletur.

CAP. IV.--Tantam autem credentibus sibi Christus gratiam exhibere dignatus est, ut eadem hora qua ad monasterium pervenerunt, sanctus Helenus superveniret episcopus. Et quia mos est apud Aegyptum, quando circumeunt monasteria episcopi, psallentium eos sequatur exercitus; supervenit idem Helenus Heliopolis episcopus, et cum eo amplius quam decem millia virorum, psallentium ac dicentium: Via justorum recta facta est, et iter sanctorum praeparatum. Audiens haec Eugenia, dixit ad socios: Considerate vim carminum, et videtis ad nos respicere quidquid modulatis vocibus psallunt. Denique cum de Deo vero noster tractatus in dispositione mutui sermonis haberetur, audivimus hoc cantare: (0608C)Quoniam omnes dii gentium daemonia, Deus autem noster coelos fecit. Et ecce nunc arripientibus nobis iter, quo recedere cupimus a culturis idolorum, et ut ad Christianam culturam perveniamus, gratiam promereri, ecce millia hominum nobis occurrunt, una voce clamantium et dicentium: Via justorum recta facta est, et iter sanctorum praeparatum. Intelligamus ergo quo pergat hic populus; et si ad hoc habitaculum vadunt quo nos ire disposuimus, jungamur canentibus turbis, et advenientibus computati, ingrediamur ut socii, quousque notitias colligamus.

CAP. V.--Igitur cum se junxissent psallentibus, inquirunt quis esset senior, qui solus vehiculo aselli uteretur in medio populi sequentis et praecedentis; audiunt quod hic esset Helenus episcopus, ab infantia (0608D)Christianus: qui dum infantulus in monasterio cresceret, tantae sanctitatis virtutibus augebatur, ut si quando missus fuisset ignem e vicino petere, ardentes prunas vestimento deferret illaeso. Denique ante, inquit, paucos dies venit quidam magus, qui verborum argumentis populum Dei conabatur evertere, dicens falsum istum esse episcopum, se missum esse a Christo ad docendum. Hic autem erat versutissimus, et de Scripturis divinis populum seducebat. Denique omnis turba Christianorum accessit ad hunc, quem videtis, Patrem nostrum, et dicit ei: Audivimus Zaream, quod ipse sit missus a Christo: constitue diem in quo eum aut recipias tibi socium, aut, si potes, convincas falsa dicentem. Igitur constituitur (0609A)dies et locus in medio Heliopolis civitate: venit Zareas magus cum artibus suis, 342 venit et Helenus episcopus cum orationibus suis. Cumque populum salutasset, ait: Nunc probabitis spiritus qui sunt a Deo (I Joan. IV). Et conversus ad Zaream, coepit verborum ingens habere luctamen; sed quia versutus erat nimis, et concludere eum sermonum ratione non potuit, respiciens populum fortiter laedi, quod Zareas superior abscederet in verbis, modicum silentium postulavit, et ait ad populum: Pauli apostoli in hac parte monita omnino tenenda sunt; dicit enim Timotheo discipulo suo: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II). Sed ne hoc testimonium non quasi cauti, sed quasi timidi proferamus, accendatur ignis (0609B)in media civitate, et ingrediamur pariter flammas: et qui ustus non fuerit, credamus quod hunc miserit Christus. Tunc omnibus sententia placuit. Statim denique ignis copiosus accensus est. Tunc beatus Helenus jubet Zaream introire flammas. Cui Zareas inquit: Ingredere tu primus, qui hoc proposuisti. Consignans se igitur beatissimus pater Helenus, expansis manibus ingentes flammas intrat; et stans illic dimidia fere hora, neque capillis, neque vestimentis ex aliqua parte violatis, ut Zareas quoque intraret similiter imperabat. Sed Zareas reluctare coepit et fugere. At ubi invitum illum populus in ignibus tradidit, statim eum circumdans flamma coepit exurere. Et immittens se sanctus Helenus, licet semiustum, vivum tamen eripuit, quem cum dedecore (0609C)eliminavit populus de finibus regionis hujus. Hunc, sicut videtis, quotidie quocunque perrexerit, in Dei laudibus populus comitatur.

CAP. VI.--Audiens haec beata Eugenia, ingemuit, et procidit ad pedes ejus, qui sibi retulerat ista, et ait: Obsecro te ut me illi una cum istis duobus fratribus meis insinues, ex idolis enim converti volumus ad Christum. Et quia simul hoc definivimus, et fratres sumus, etiam hoc ab eodem impetrare volumus, ut nunquam nos patiatur ab invicem separari. Et ille: Nunc, inquit, silete, quousque ingressus monasterium ad quod pergit paululum requiescat, et cum opportunum fuerit, intimabo ei omnia secundum verbum tuum. Interea dum appropinquasset monasterio ad quod pergebat, ecce et illi egrediuntur obviam (0609D)patri, hymnum Deo dicentes: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII). Ingredientibus episcopo et populo, etiam ingreditur Eugenia, cum Hiacyntho et Proto comitibus suis, tantum ei nota cum quo sermonem habuerat.

CAP. VII.--Perfectis igitur matutinis laudibus, paululum requievit episcopus, et jussit sibi ad sextam praeparari, ut divina mysteria celebraret, ut dum sextam coepisset, nona ad refectionem jejunantium opportune perveniret. Requiescens autem episcopus, somnium vidit, in quo ad simulacrum feminae ducebatur, ut illi sacrificaret. Tunc dixi, inquit, in somnio his qui me tenebant: Permittite me ut loquar cum dea vestra. Et cum me permisissent loqui, dixit ei: (0610A)Cognosce te creaturam Dei esse, et descende, et noli te permittere adorari. At illa, his auditis, descendit, et secuta est me, dicens: Non te deseram, quousque me creatori meo restituas et conditori. Igitur cum ista in animo episcopi volverentur, accessit ad eum Eutropius, cum quo locuta fuerat Eugenia, et dixit ei: Tres pueri fratres unanimiter culturam simulacrorum relinquentes, Christo servientium numero in isto monasterio se sociari desiderantes, et hodie vestigia tua prosequentes, huc ingressi sunt: poscentesque me, cum lacrymis postulaverunt, ut mereantur notitiae tuae beatissimae revelari. Tunc beatus Helenus dixit: Gratias tibi, Jesu bone, refero, qui me praevenire fecisti hujus rei notitiam. Tunc convocari ad se praecepit pueros; et apprehendens manum Eugeniae, (0610B)fudit orationem. Quam cum complesset, tulit sequestratim eos, et gravissimo vultu quidnam dicerentur interrogat, vel cujus nationis essent credidit inquirendum. Ad haec Eugenia respondit, Cives: inquit, Romani sumus: unus ex his duobus fratribus meis Protus dicitur, alius Hyacinthus, ego vero Eugenius nuncupor. Cui beatus Helenus dixit: Recte te Eugenium vocas; viriliter enim agis, et confortetur cor tuum pro fide Christi. Ergo recte vocaris Eugenius. Nam et hoc scias, quia Spiritu sancto nos et te Eugeniam corpore ante praevidimus, et qualiter huc veneris, et quod isti tui sint, non me passus est praeterire. Sed hoc mihi Dominus revelare dignatus est, quod gratissimum ei habitaculum in corpore tuo praeparasti, custodiendo virginitatis praemium, et (0610C)praesentis temporis blandimenta fallacia respuendo. Scito autem te pro castitate multa passuram; sed non te deseret ille cui te ex integro tradidisti. Ad Protum autem et Hyacinthum conversus, ait: In corpore servitutis positi, ingenuam dignitatem animi tenuistis fortiter et tenetis. Unde vobis, me tacente, Christus Dominus loquitur, dicens: Amen, amen dico vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV). Unde et vos beatos annuntio, quia concordastis Spiritui sancto, quia 343 unanimiter consensistis monitis Salvatoris, simul ad gloriam pervenientis illam percepturi. Haec beatus Helenus, nullo alio teste praeter Deum, locutus est in medio, et jussit eam sic in virili habitu permanere; et non eum deseruerunt, quousque baptismatis sanctificatione (0610D)instructi, monasterio ad quod festinaverant sociarentur.

CAP. VIII.--Redeamus autem ad illud tempus, quo Protus et Hyacinthus auferentes Eugeniam, abierunt. Basterna igitur, jumentis ambulantibus et pueris qui praeibant, vacua pervenit ad matrem. Videntes autem eminus properantes pueros, et basternam venientem, occurrerunt cum gaudio universi; et invenientes vectorium vacuum, omnes simul mugitum reddiderunt, fit quoque repente totius civitatis strepitus. Quis enim audire poterat praefectum filiam charissimam perdidisse? Erat itaque planctus inaestimabilis, fletus immensus: lugebant universi confusi: parentes filiam, sororem fratres, servi dominam; (0611A)et tenebat universos moeror, et infinita animi tribulatio. Fitque per totam provinciam inquisitio, interrogautur aruspices, inquiruntur pithones; sacrificiis quoque et sceleratis superstitionibus daemonia interrogantur, ut quo venisset Eugenia indicarent. Hoc solum omnes dicebant, quod eam dii de coelo rapuissent. Credidit factum pater; et fletum ad consolationem revocans, dat festa responsis, et deorum illam numero consecrans, ex auro puro ejus fecit fieri simulacrum: quod ita coepit excoli, ut non minorem honorem quam diis suis exhiberent. Mater tamen ejus Claudia, et fratres Avitus et Sergius, nulla poterant ratione consolationem accipere, sed erant intolerabiliter lugentes eam

CAP. IX.--Beata autem Eugenia virili habitu et (0611B)animo, in praedicto virorum monasterio permanebat: atque ita in divinis eruditionibus profecit, ut intra secundum annum omnes scripturas Dominicas memoria retineret. Tanta in ea erat animi tranquillitas, ut unam illam omnes dicerent ex numero esse angelorum. Quis enim deprehenderet quod esset femina, quam virtus Christi et virginitas immaculata protegebat, ut mirabilis esset et viris? Sermo enim ejus erat humilis in charitate, clarus in mediocritate, vitiis carens, et facundiam fugiens, omnes in humilitate superabat. Nullus illa ad orationem inveniebatur anterior, efficiebatur autem omnibus omnia: tristem consolabatur, laeto congaudebat, irascentem uno sermone suo mitigabat; superbientem ita suo aedificabat exemplo, ut ovem subito e lupo factam se credere (0611C)delectaretur. Tantam a Deo et gratiam consecuta, ut quemcumque in dolore positum visitasset, omnis statim dolor recederet, et omnis salubritas adveniret. Comites autem ejus Hyacinthus et Protus comitabantur eam, et erant in omnibus obtemperantes ei.

CAP. X.--Tertio igitur anno conversionis ejus, abbas qui praeerat fratribus in monasterio, migravit ad Dominum. Post cujus abscessum omnibus visum est ut sibi beatam Eugeniam eligerent abbatem. Tunc beata Eugenia metuens se feminam contra regulam viris praeponi; item timens ne omnes unanimiter deprecantes sperneret, ait ad eos: Obsecro vos ut Evangelium in praesenti adhibeatis. Quod cum fuisset allatum, dixit: Quotiescumque Christianis aliquid eligendum est, Christus est ante omnia auscultandus. (0611D)Videamus ergo in hac electione vestra quid ipse praecipiat, ut et vestris jussis, et ipsius monitis intendamus. Et revolvens Codicem, venit ad locum, et coepit legere, dicens: Dixit Jesus discipulis suis: Scitis quia principes gentium majores sunt his quibus dominantur, et principatum eorum gerunt (Matth. XX). Apud vos autem non est sic; sed si quis in vobis vult primus esse, sit vester ultimus; et si quis inter vos voluerit esse dominus, sit vester servus (Lucae XXIII). Et his dictis, adjecit: Ecce, inquit, et vestris jussis obtem perans, decrevi primatum suscipere, et Domini jussionibus obedire, ultimum me vestrae charitati constituo. Exhilaratur omnium causa in consensu ejus: ipsa tamen ante omnes opus monasterii (0612A)quod infima solebat exercere persona suscepit; in omnibus aquam portare, ligna concidere, munditias adhibere. In eo denique loco habitaculum sibi elegit, ubi ostiarius monasterii manebat, ne vel ipso se superiorem ostenderet. Sane refectionem fratrum sollicite curabat, et psallendo Deo ordinem fortiter custodiebat; et tertiae, sextae, nonae, vespertinis vel nocturnis atque matutinis horis tam cautissime insistebat, ut videretur jam perisse Deo, si horarum vel quidpiam spatii absque divinis laudibus aliqua praeteriisset. Ita denique in hoc opere esse Deo charior coepit, ut daemones ex obsessis corporibus pelleret, et caecorum oculos aperiret. Sed quia multa singulatim narrare intendo per ordinem, quantum permittit brevitas, accedamus.

(0612B)CAP. XI.--Matrona quaedam Alexandrina, caeteris matronis praestantior, nomine Melanthia, audiens opinionem ejus, venit ad eam, quia quartana gravissime et jam per annum et eo amplius vexabatur. Quam cum beata Eugenia oleo perunxisset, omnem continuo 344 violentiam fellis evomuit. Et sanissima reddita, pedibus ad suum diversorium properavit, quod in vicino monasterii possidebat. Ordinat interea munera, scyphos argenteos tres implet solidis, et hos sanationis suae gratia mittit ad beatam Eugeniam. Cui gratanter remittens quae miserat, ait: Abundamus, et superabundamus omnibus bonis. Unde te, parens charissima Melanthia, ut ista egentibus magis ac necessitatem patientibus dividas, hortor et moneo.

(0612C)CAP. XII.--Audiens Melanthia, constristata est; et veniens, coepit rogare et ampliora promittere. Fit assidua circa beatam Eugeniam, et in nullo deprehendens quod esset femina, elegantia decipitur juventutis. Videns eam, juvenem per veritatem putabat esse terrenum; se autem non sanctitate ejus, sed aliqua arte existimans fuisse salvatam, in concupiscentia ejus elabitur; et putans amplioris pecuniae cupidiorem, coepit infinita offerre, et ampliora promittere. Cumque saepius eadem precaretur, et grato animo oblata sibi ab Eugenia cerneret reddi, declinat ad majorem interitum, aegritudinem simulans. Quam cum beata Eugenia rogata visitaret, sedenti ante lectum suum sanctae Eugeniae talia coepit producere: intolerabilis circa te amor pectus meum (0612D)exagitat, nec ullum remedium fatigationi meae reperire potui, nisi ut te omnium rerum mearum dominum instituam. Quid teipsum vanis et inanibus abstinentiis crucias? Ecce possessionum Iocupletatio infinita, et ecce auri pondus immensum, et argenti ministerium copiosum, et familiae infinitus est numerus: dignitas generositatis est mihi; hoc anno absque filiis viduata sum, succede pro eis in facultatibus meis, et non solum rerum mearum, sed meus esto jam dominus. Cumque haec et his similia loqueretur, dixit ad eam Eugenia: Recte nomen tuum nigredinis testatur perfidiam; magnum enim te diabolo habitaculum praeparasti; discede a servis Dei, deceptrix et illecebrosa Melanthia; nos enim aliter militamus. (0613A)Habeant opes tuae tui similes dominos, nos defectat mendicare cum Christo. Affatim dives est, qui cum Christo pauper est. Fugiant a te imagines concupiscentiae, non est enim salutis tuae ista quae te invasit insania. Draconis habitaculum facta, venenum effundis; sed nos, Christi invocato nomine, venenorum tuorum virus evadimus, et misericordiam Domini invenimus.

CAP. XIII.--Tunc illa deceptionis suae pudorem non ferens, sperans se detegi, nisi prior ipsa detegeret, reversa Alexandriam, adire praefectum statuit, hoc ordine dicens: Scelestum juvenem, simulantem Christianam religionem incurri; et dum medendi gratia, qua dicitur posse infirmitatibus prodesse, ad me venire permitterem, unam me ex illis existimans (0613B)de quarum pudore bacchatur, ausus est impudenter alloqui, et verbis procacibus ad crimen hortari; et nisi dedissem vocem in praesenti, et ancillae meae fuissem liberata solatio, more barbarico suae me libidini captivasset. Audiens haec praefectus, nimio furore inflammatur, et jubet ad loca monasterii destinari, qui eum vinctum ferro cum omnibus commorantibus deponerent. Deponuntur itaque omnes in vinculis; et quia unius carceris eos non ferebat locus, per diversas custodias dividuntur. Post haec statuitur dies funeris, in quo alii ad bestias, alii vero ad ignes, alii ad diversa supplicia damnarentur. Fit rumor immensus, impudens quoque fama cunctam Aegypti peragrat provinciam. Omnes credunt, omnes condemnant, et omnibus verisimile videtur Melanthiam illustrem (0613C)feminam mentiri non posse. Quid multa? Venit dies funerum constitutus, et in qua universae civitates in vicino positae conveniunt, ut viderent ferarum tradi morsibus corruptores; introducuntur in catenis, et a collaribus ferreis cum beata Eugenia; et nullo agnoscente quod esset femina, clamor populi diversis sententiis ingruebat. Tunc jubetur adduci propinquius, ut non per internuntios eam praefectus audiret, sed ex ore ejus addisceret veritatem. Aptantur equulei et verbera, flammae, tortores, et caetera quae solent abscondita cordis exsculpere, praeparantur.

CAP. XIV.--Tunc praefectus Philippus dixit: Dic, sceleratissime Christianorum, hoc vobis Christus vester tradidit in mandatis, ut operam corruptionibus detis, et pudorem atque verecundiam matronalem (0613D)fraudulenta astutia capiatis? Dic nunc, furcifer, quae te temeritas coegit, ut illustrem feminam Melanthiam appeteres, et ingressus sub specie medici, castitatem generosissimam ad lupanariam ignominiam provocares? Audiens haec beata Eugenia, capite demisso, ne possit agnosci, taliter dedit praefecto responsum: Dominus meus Jesus Christus, cui ego servio, castitatem docuit, et integritatem corporis custodientibus vitam promittit aeternam. Hanc autem Melanthiam falsam testem nunc possumus declarare, sed melius est ut nos patiamur mala quam illa, dum convicta fuerit, aliquid patiatur, ne et fructus patientiae nostrae depereat; sed tamen, si per victoriam principum testetur vestra sublimitas quod 345 (0614A)non in eam ipsam retorqueatis sententiam, et haec fallax testis nihil patiatur mali, nunc probabimus crimen quod nobis objicit, redundare in eam.

At ubi testatus est per principum salutem praefectus, promittens ad omnia quae postulabat effectum, dixit Eugenia: O Melanthia nigredinis nomen, et tenebrosa Melanthia, applicari fecisti aculeos, suspendi praecipis Christianos. Damna, percute, incende, bene nos accipis; non tamen tales habet famulos Christus, quales tu testaris. Tamen adduci praecipe ancillam, quam testem nostri criminis esse dixisti, ut ex ore ejus possit denudari mendacium. Cumque applicata fuisset in conspectu judicis, coepit dicere: Istum juvenem impudicissimum, frequenter quidem circa viles personas detectum in adulteriis, ipsa impunitas (0614B)ad hoc eum perduxit, ut etiam dominae meae circa primam horam diei cubiculum impudenter ingressus, primo quidem sermone quasi pro salute ejus veniret indicaret; secundo pro sua concupiscentia; et tertio etiam ad violentiam, si cursim ego ingressa familiam non vocassem, quae hodie hujus criminis testis est. Tunc praefectus ex familia adesse jubet aliquos, qui ita gestum esse suo testimonio confirmarent. Cumque applicarentur singuli ita esse ut illa dixerat testabantur. Tunc judex vehementer commotus, ait: Quid ad haec, infauste, dicturus es, quem tot revincunt testes, tantaque indicia manifestant?

CAP. XV.--Ad haec beata Eugenia ait: Tempus loquendi est, quia tempus tacendi transiit (Eccli. III). (0614C)Optaveram quidem crimen objectum in futuro judicio denudari, et castitatem meam illi soli ostendere, cujus amore servanda est. Tamen ne glorietur in servos Christi fallax audacia, et paucis pandam verbis veri tatem, non ad jactantiam humanae declamationis, sed ad gloriam nominis Christi. Tanta enim est virtus nominis ejus, ut etiam feminae in timore ejus positae virilem obtineant dignitatem; et neque ei sexus diversitas fide potest inveniri superior, cum beatus Paulus apostolus, magister omnium Christianorum, dicat quod apud Dominum non sit discretio masculi et feminae, omnes enim in Christo unum sumus (Galat. III). Hujus ergo normam animo fervente suscepi, et ex confidentia quam in Christo habui, nolui esse femina, sed virginitatem immaculatam tota animi (0614D)intentione conservans, virum gessi constanter in Christo. Non enim infrunitam honestatis simulationem assumpsi, ut vir feminam simularem; sed femina viriliter agendo, virum gessi, virginitatem quae in Christo est fortiter amplectendo. Et haec dicens, scidit a capite tunicam, qua erat induta, et apparuit femina. Et statim ad praefectum ait: Tu mihi quidem secundum carnem pater, Claudia mater est, et fratres hi duo qui tecum sedent, Avitus et Sergius. Ego autem Eugenia filia tua, quae pro amore Christi mundum omnem cum deliciis suis respui tanquam stercus. Ecce Protus et Hyacinthus eunuchi mei, cum quibus scholam Christi ingressa sum: Christus autem tam idoneus ibi exstitit, ut victricem libidinum omnis pollutionis (0615A)me faceret per misericordiam suam, cui credo usque in finem me jugiter permansuram.

CAP. XVI.--Agnoscentes itaque pater filiam, et sororem fratres, servi dominam, currunt statim ad eam; et effundentes lacrymas in conspectu populi, amplexibus ejus incumbunt. Nuntiatur factum Claudiae matri, et statim cursu concito ad spectaculum venit. Deferuntur vestimenta auro texta, et licet invita, induitur, atque in excelso tribunali posita, in sublime attollitur, et ab omni populo clamatur: Unus Christus, unus et verus Deus Christianorum. Sane sacerdotes et episcopi, qui cum multo populo Christiano ante amphitheatrum erant, et dum fuissent interfecti hi qui accusabantur, ab eisdem sepelirentur, ingrediuntur, Deo hymnum dicentes, atque omnes (0615B)una voce clamantes: Dextera Domini glorificata est in virtute, dextera manus tua, Domine, confregit inimicos. Tollitur ergo in triumpho Eugenia; et ne tanto gaudio populi ejus defuisset probatio castitatis, visus est ignis de coelo descendens, qui ita circumdedit domum Melanthiae, ut nec vestigium alicujus rei quae ad eam pertinebat remanserit. Eit gaudium populi cum timore Dei; ecclesia quae jam, quasi viduata, octavo anno clausa fuerat, reseratur. Revocatur Christianorum populus, baptizatur praefectus in fascibus constitutus, baptizantur filii ejus, baptizatur mater ejus Claudia. Restituit privilegia Christianis, et mittit relationem ad Severum imperatorem de Christianis, et memorat satis reipublicae Christianos prodesse, ideo debere eos absque persecutione aliqua (0615C)in urbibus habitare. Consentit relationibus imperator, et fit tota Alexandrina civitas quasi una ecclesia. Eratque omnibus civitatibus gaudium, et dignitas Christiani nominis florescebat.

CAP. XVII.--Sed quia semper sanctitatem aemulatio sequitur inimici, et contra bonitatem pugnat mulitia: consilio diaboli aliqui ex honoratis Alexandriae, cultores idolorum, accipientes 346 aegre quod Christianis privilegia tribuisset, venientes ad regem, dixerunt statum reipublicae conturbatum a Philippo, qui cum nono anno in fascibus irreprehensibiliter administraverit, nunc decimo anno perdidit omnia. Denique deorum immortalium deseruit caeremonias, et omnem civitatem ad culturam cujusdam (0615D)hominis quem Judaei occiderunt convertit. Non est legibus vestris ulla reverentia. Passim quisque ut voluerit templa reverenda ingreditur, non ut colendi benevolentiam praetendat, et non ut deos esse quos colimus credat; sed ut dicat infinitas blasphemias, saxa aut metalla potius quam divini nominis signa. Haec et similia multa dicta sunt Severo et Antonino Augustis. Qui commoti, direxerunt ad eum hujuscemodi decreta: « Divus parens noster, Commodus quondam Augustus, non ut praefectum, sed ut regem te Alexandriae ordinavit atque constituit, ut dum in vita maneres, successorem nullum susciperes. Unde his beneficiis ejus superaddere cupientes, statuimus ut diis omnipotentibus solitam culturam (0616A)exhibeas, vel, deposita dignitate, etiam propriis facultatibus cedas. »

CAP. XVIII.--Accepta igitur hac Augusti auctoritate, simulat aegritudinem, quousque universa distraheret, et donaret per omnem provinciam ecclesiis et pauperibus. Ipse autem praefectus in timore Dei et in cultura Christi etiam alios confortabat in Christo. Interea omnis Alexandria conspirat in episcopatum ejus, et coepit eum respublica habere praefectum, quia successor ei nondum venerat, et ecclesia habere episcopum, quia merito fidei sibi eum elegerat sacerdotem. Duravit autem in episcopatu unum annum et menses tres.

CAP. XIX.--Post haec autem spatia temporum, veniens Perennius praefectus, dum Alexandriae (0616B)quaereret percutere eum, et non posset, quia omnis civitas in amore ejus durabat, immisit ei qui se fingerent Christianos, et ingredientes, percusserunt eum in oratione Dominica coustitutum. Post traduntur percussores praefecto Perennio. Ille autem conscius jussionis suae et quasi audiendos custodiae mancipavit, post paucos autem dies principum indulgentia relaxatos dimisit. Beatissimus autem Philippus post percussuram tribus diebus in corpore esse permissus est, non ad aliud, nisi ad corda dubia confirmanda; nam ut migraret ad Dominum, martyrii se noluit corona fraudari, et ipse hanc ut reciperet oravit. Nam qui in corpore positus daemonia fugabat, et illuminabat oratione caecos, quanto magis se noluisset palma privari? Poterat utique quod volebat (0616C)impetrare sine dubio; et ita recepit ut particeps nominis Philippi, esset particeps et coronae; et susciperent martyres collegam, quem merito Ecclesia susceperat sacerdotem. Juxta atria itaque ibi sancta Eugenia filia ejus monasterium Christi virginibus collocaverat, illic suum jussit collocari corpusculum, in quo loco beatissima Claudia xenodochium fabricabat, et constituit praedia quae susceptionibus peregrinantium deservirent; ipsa autem cum Avito et Sergio filiis, et cum beata Eugenia regressa est Romam.

CAP. XX.--Igitur filios Philippi cum omni gaudio senatus recepit Romanorum, et unum proconsulem Carthaginem, alium vicarium Africae dirigunt. Ad beatam autem Eugeniam cum multae matronae convenirent, et pene omnes virgines, quascunque potuisset, (0616D)notas aut amicas, faceret etiam Christo credere, et in virginitate dominica permanere; quaedam ex regio genere virgo, Basilla nomine, cupiebat eam attingere. Sed quia causa nominis Christiani ad eam ire non poterat, rogabat per internuntium fidelem, ut eam de religione Christiana instrueret. Tunc beata Eugenia convocat ad se beatissimos comites suos Protum et Hyacinthum, et dicit eis: Accingimini militia ad quam vos convocat Christus; quo vos Basillae offeram sub specie muneris, ut vos eam in Christo faciatis ancillam. Fit itaque hujus muneris gratia; et suscipit Basilla quasi famulos, sed eos quasi apostolos honorabat. Vacabat autem cum eis omni hora; et quasi eunuchos servitio habens, non diebus, non (0617A)noctibus a colloquiis Dei et orationibus cessabat. Igitur Cornelius cum esset in urbe Roma sacrae legis antistes, pervenit ad eam latenter, et baptizavit eam. Confirmata autem beata Basilla in timore Dei, procurante misericordia Christi, pene omnibus noctibus mutuis se fruebantur aspectibus ipsa et beata Eugenia.

CAP. XXI.--Omnibus itaque viduis Christianis conventus erat ad beatam Claudiam, et omnibus virginibus conventus erat ad beatam Eugeniam. Sanctus autem Cornelius papa urbis Romae, omni vespere Sabbati quae lucescit in Dominico die, dabat eis noctem hymnis pervigilem, et pullorum canoribus noctis quiete agebat ejus sacrosancta mysteria, et ita confirmabat eas sabbato. Eugenia autem et Basilla, (0617B)ut memoravi, omnibus se pene noctibus fruebantur in Christo, et alterno se eloquio renovabant. O quantas per Eugeniam virgines Salvator invenit! 347 quantas etiam per Basillam Christus sponsas obtinuit! quantae per Claudiam viduitatem prompta voluntate servarunt! quanti juvenes per Protum et Hyacinthum Christo Domino crediderunt!

CAP. XXII.--Valeriano itaque et Gallieno imperantibus, orta sedito de Christianis est, eo quod Cyprianus Carthaginem everteret, et Cornelius Romam. Data est ergo auctoritas ad Paternum proconsulem, ut Cyprianum occideret. Cornelius autem quia a multis Romanis etiam illustribus fovebatur, erat in abditis. Tunc beata Eugenia videns Basillam, ait: Revelatum est mihi a Domino quod pro virginitate passura sis. (0617C)Et Basilla ad Eugeniam respondit: Et mihi, inquit, dignatus est Dominus demonstrare quod martyrii coronam duplicem capias: unam, quam apud Alexandriam pro justis laboribus acquisisti; et aliam, quam in effusione tui sanguinis consecutura es. Tunc beata Eugenia expandens manus suas, dixit: Domine Jesu, Altissimi Filius, qui ad salutem nostram venisti per virginitatem matris, tu per virginitatis praemium omnes quas mihi credidisti perduc ad regnum gloriae tuae.

CAP. XXIII.--Residentibus autem sanctis virginibus Christi, quae erant cum Eugenia et Basilla, dixit omnibus beata Eugenia: Ecce vindemiae tempus est, in quo succiduntur botri, et pedibus conculcantur, sed post haec regalibus conviviis apponuntur. (0617D)Absque eorum sanguine nulla potestas imperii, nulla illustris dignitas decoratur: et vos palmites mei, et meorum viscerum botri, estote parati in Domino. Virginitas enim est primae virtutis indicium Deo proximum, similis angelis, parens vitae, amica sanctitatis, via securitatis, domina gaudii, dux virtutis, fomentum et corona fidei, adminiculum et subsidium charitatis. Nihil ita nobis laborandum, nihil ita est enitendum, nisi cum virginitate vivamus, aut quod est gloriosius, pro virginitate etiam moriamur. Quae sunt hujus mundi blandimenta fallacissima, et cum gaudio temporali veniunt, et cum perpetuo dolore discedunt: faciunt momentaneum risum, ut aeternum fletum infligant; tribuunt fugitivos (0618A)flores, ut marcidiores perseverantes advectent: mentiuntur securitatem transeuntis temporis, ut perpetui saeculi cruciatibus tradant. Ideoque charissimae virgines, quae mecum in agone virginitatis nunc usque accurristis, permanete in amore Domini, quem coepistis. Tempus flendi temporaliter, sine fastidio et horrore sufferte, ut tempora gaudii aeterni cum omni possitis dilectione suscipere. Ego enim commendavi vos Spiritui sancto, et credo quod vos mihi integras omnes illibatasque constituat. Nolite itaque faciem meam ex hoc corporaliter quaerere, sed gesta et actus per spiritum contemplamini. Et his dictis, osculata est universas, et flentes fortissimo animo consolabatur. Dicentibus autem sibi vale invicem Basilla et Eugenia, oratione facta discedunt.

(0618B)CAP. XXIV.--Ecce eodem die perrexit una ex ancillis ad Pompeium sponsum Basillae, quae et dixit: Quia te dominam nostram Basillam novimus ab imperatore meruisse, sextus et eo amplius est annus quam tu in tenero aetatis anno ut postea acciperes distulisti; sed patruelem ejus Helenum scias esse Christianum, et hanc ita factam Christianam, ut tibi omnino non nubat. Nam et duos eunuchos Protum et Hyacinthum simulavit se illi donum offerre Eugenia, quos illa quasi dominos excolit, et quotidie pedes eorum ac si deorum immortalium osculatur, quia ipsi auctores sunt artis magicae, quam Christiani committunt. His auditis, Pompeius statim cucurrit ad Helenum patruelem ejus, qui et nutritor ejus erat (0618C)et tutor, et dicit ei: Intra hoc triduum nuptias meas celebrare disposui, pro qua re fac me videre sponsam meam, quam mihi domini rerum invictissimi principes fieri conjugem praeceperunt. Ille, his auditis, agnovit proditum negotium, ait ad eum: Quousque anni transirent infantiae ejus, meam circa eam tutelam pro germanitate patris ejus, et pro ipso nutrimento exercui; nunc vero quia coepit sui esse arbitrii, in sua vult esse potestate. Unde si illam videre desideras, ejus erit arbitrii, non mei imperii.

CAP. XXV.--Audiens haec Pompeius, vehementius coepit ardere; et pergens ad Basillae domum, ut nuntiaretur janitoribus imperabat. Cui ista sunt a Basilla mandata: Causam te videndi penitus nullam me habere cognoscas, neque audiendi, neque salutandi. (0618D)His auditis, turbatus est vehementius; et omni pene senatorum favore usus, prostravit se coram imperatore, dicens: Subvenite Romanis vestris, sacratissimi principes, et deos novos quos Eugenia secum adduxit ab Aegypto veniens, ab hac urbe separate. Diu est enim quod hi qui Christiani dicuntur reipublicae nocent: qui irrident legum nostrarum sacrosancta caeremonia, et omnipotentes deos nostros, ac si vana simulacra, despiciunt. Jura quoque ipsius naturae pervertunt, separant conjugium, gratiam sponsarum sibi associant; et dicunt iniquum esse, si sponsum suum sponsa accipiat. Quid faciemus, piissimi imperatores? Inventi 348 sunt dii qui homines prohibeant, et quibus ista videbunt, si nati non (0619A)fuerint quibus valeat imperari? Ubi reparatio Romanarum virium? ubi Romani exercitus rediviva certamina? Pro quibus victrices dextrae vestrae hostium cervices inclinabunt, si jam uxores habendae non erunt, si sponsas amittimus, et tacemus?

CAP. XXVI.--Haec et his similia dum prosequeretur, et omnis senatus ea flebili querela depromeret, decrevit Gallienus Augustus, ut aut sponsum suum Basilla acciperet, aut gladio interiret; Eugeniam vero aut sacrificare diis, aut crudeliter interire; et dedit licentiam ut quicunque Christianum penes se absconderet puniretur. Convenitur Basilla, ut sponsum recipiat. Dicit se illa Regem regum habere sponsum, qui est Christus Filius Dei. Et cum haec dixisset, gladio transfossa est. Tenti statim Protus et Hyacinthus, trahuntur ad templum; sed orationem illis (0619B)facientibus, simulacrum Jovis ad quod ducebantur sacrificare, cecidit ad pedes eorum; et ita comminutum est, ut ubi fuerit, non pareret. Non virtuti divinae, sed magicae arti hoc imputans, jubet eos decollari Nicetius urbis praefectus.

CAP. XXVII.--Qui etiam accersitam ad se Eugeniam coepit de magicis artibus ab ea flagitare sermonem. At illa constanter os suum aperiens, dixit: Polliceor tibi quod ars nostra vehementior magis est; nam magister noster habet Patrem sine ulla matre, et matrem absque patre. Denique sic eum genuit Pater, ut omnino feminam nunquam sciret; sic eum genuit mater, ut masculum omnino non nosset: hic ipse habet uxorem virginem, quae illi quotidie filios creat, etiam innumerabiles ei filios parit, quotidie (0619C)suam carnem ejus carnibus conjungit. Oscula ejus circa eam sine intermissione sociantur, in amore suo invicem omnino perdurant, et tanta integritate subsistunt, ut omnis virginitas, et omnis charitas, et omnis integritas ex eorum conjugio dirimatur.

CAP. XXVIII.--Audiens haec Nicetius, obstupuit; et ne ad imperatorem perveniret quod eam libenter audiret, jussit eam ad templum duci Dianae; et ita spiculator imminens, dixit ei: Redime vitam tuam, patrimonium tuum, Eugenia, et sacrifica deae Dianae. Tunc beata Eugenia expandens manus suas, coepit orare ac dicere: Deus, qui cordis mei arcana cognoscis, qui virginitatem meam sinceram in tuo amore servasti, qui me Filio tuo Domino meo Jesu Christo sociare dignatus es, qui Spiritum sanctum tuum in (0619D)me regnare fecisti, adesto mihi nunc in confessione nominis tui, ut confundantur omnes qui adorant hoc idolum, et qui gloriantur in simulacris suis. Et dum oraret, fit terraemotus in eodem loco; et ita templi ipsius fundamenta mersa sunt cum ipso idolo, ut (0620A)nihil aliud remanserit, nisi sola ara, quae fuit ante januam templi, ad quam stabat beata Eugenia. Haec in insula Lycaonia gesta sunt coram omnibus qui sequebantur agonem Eugeniae. Fit concursus populi Romani, et varia acclamatio. Alii dicunt innocentem, alii magam. Nuntiantur ista praefecto, praefectus imperatori manifestat. Imperator eam jubet ligari saxo, et praecipitari in Tiberim; sed statim saxum disruptum est. Beata vero Eugenia ita sedens, super fluviali aqua efferebatur, ut omnibus Christianis appareret illum fuisse cum Eugenia in flumine, ne absorberetur qui fuerat cum Petro in mari, ne mergeretur.

CAP. XXIX.--Item inde sublata, in thermarum Severianarum fornacibus mittitur: quae sic statim (0620B)exstinctae sunt, ut thermarum calor refrigesceret, et omnia incendia lignorum ad nihilum devenirent. Sic denique chaos fecerunt, ut ulterius exhiberi non possent. Mittitur post haec in custodiam tenebrarum, et per decem dies jubetur nullum cibum accipere, et lumen penitus non videre. Ibi autem tantus quotidie abundavit splendor, ut dum egrederetur beata Eugenia, quasi lumen aliquod radiaret. Apparuit autem illi Salvator, ferens in manu panem nivei candoris et immensae suavitatis et gratiae, et dixit ei: Eugenia, accipe cibum de manu mea; ego sum Salvator tuus, quem tota mentis animique intentione dilexisti, et diligis. Eodem die te in coelis recipiam, quo ego descendi ad terram. Et haec dicens, abscessit. Ipso autem die Natalis Domini missus est gladiator, qui eam (0620C)in custodia positam percussit; et sublatum est corpus ab affinibus Christianis, et positum est non longe ab urbe via Latina in praedio ejus proprio, ubi multorum sanctorum ipsa sepelierat membra.

CAP. XXX.--Claudia autem mater ejus, cum ad ejus sepulcrum fleret, apparuit ei vigilanti in medio noctis silentio, auro texta cyclade induta, cum multo populo virginum, et dixit ei: Gaude et laetare, quia et me introduxit Christus in exsultationem sanctorum, et patrem meum in patriarcharum numerum. Ecce die Dominico et te suscipiet in gaudium sempiternum. Commenda filiis tuis fratribus meis custodire signaculum crucis, et efficiantur nostri participes. Ecce, loquente ea, facta est claritas, 349 quam oculus ferre non poterat; et angeli transeuntes, hymnum dicebant (0620D)Deo inenarrabilibus vocibus. Hoc solum intelligebatur, quod nomen Jesu Christi et Spiritus sancti in ipsis laudibus resonabant. Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui sancto, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.