Vita S. Euphrosunae (Auctor incertus), J. P. Migne
Vita S. Euphrosunae
(0643B)CAPUT PRIMUM.-- 363 Fuit vir in Alexandria nomine Paphnutius, honorabilis omnibus, et custodiens mandata Dei. Hic accepit conjugem dignam generis sui, et ipsam honestis moribus plenam, sed sterilis non pariebat. Vir autem ejus nimis fluctuans, eo quod non haberet cui omnes facultates dimitteret, ut post obitum suum bene et congrue suam substantiam gubernaret, indigentibus non cessabat ministrare nocte et die, ecclesiisque adhaerens, jejuniis et orationibus orans et petens a Deo dari sibi filium. Similiter et uxor ejus doloribus afficiebatur maxime, videns virum suum fluctuantem nimium, multam et ipsa etiam pecuniam erogans pauperibus et in oratotoriis, poscens adimplere desiderium suum. Similiter autem et vir ejus circuiens quaerebat invenire aliquem (0643C)hominem dignum Deo, qui posset precibus suis effectum desiderii ejus perficere. Et ita perambulavit in monasterio, in quo ejusdem monasterii patrem magnum dicebant apud Deum. Illicque ingressus, et multam pecuniam offerens, multam etiam fiduciam ab abbate et universis fratribus consecutus est.
CAP. II.--Post multum vero temporis indicavit abbati causam desiderii sui: qui compatiens illi, postulavit a Domino dari illi fructum ventris; et amborum orationes exaudiens Deus, largitur unicam filiam. Videns autem Paphnutius abbatis conversationem, nunquam a monasterio recedebat. Unde et conjugem suam introduxit, ut benediceretur ab abbate et a fratribus. Tollens autem infantulam a lacte, et facta annorum septem baptizata est, imposueruntque (0643D)illi nomen Euphrosynam. Gaudebant autem super illam parentes ejus, quia erat accepta Deo, et pulchra facie.
CAP. III.--Facta autem annorum duodecim, mater ejus migravit de hoc saeculo. Remansit autem pater ejus, erudiens eam litteris et lectionibus, caeteraque hujus mundi sapientia. Puella vero tantam excipiens disciplinam, ita ut miraretur pater illius prudentiam. Opinio autem ejus peragravit totam civitatem, (0644B)et de sapientia ejus et de doctrina, et quia erat pulchra nimis, et composita vultu et animo. Multos autem excitavit ad accipiendum eam filiis suis, et multis decertantibus cum patre ejus, pervenire ad finem non poterant, sed tamen ipse dicebat: Domini voluntas fiat. Unus autem exsuperans omnes in honore et divitiis, accersivit patrem illius, et postulabat ab eo ut daret filiam ejus filio suo in matrimonio, et concessit.
CAP. IV.--Post multum vero temporis accipiens eam Paphnutius, cum esset annorum octodecim, abiit in monasterium cum ea, in quo consueverat, multamque iterum pecuniam largitus est ad necessaria fratrum. Dixitque abbati: Fructum orationum tuarum adduxi tibi, ut ores pro ea; quia jam ad (0644C)nuptias eam tradere volo. Jussit autem abbas eam introduci in xenodochia monasterii, locutusque est cum ea, et benedicens exhortatus est eam de castitate, et humilitate, et patientia timoris Domini: faciens ibi tres dies, aurem ponebat quotidie ad psalmos, et videns singulorum conversationem et spirituale propositum, mirabatur eorum vitam, dicens: Beati sunt viri isti, qui et in hoc saeculo similes angelis, et post haec vitam aeternam consequuntur. Et coepit cor ejus esse sollicitum in zelo timoris Dei
CAP. V.--Post tres autem dies dixit Paphnutius ad abbatem: Veni, Pater, ut salutet te ancilla tua, et ora pro ea, quia ambulare volumus in civitatem. Cum autem venisset abbas, projecit se puella ad pedes ejus, dicens: Obsecro te, Pater, ora pro me, ut (0644D)lucretur Deus animam meam. Extendensque manum suam benedixit eam, dicens: Deus, qui cognoscis hominem antequam nascatur, 364 tu hujus ancillae tuae curam habere digneris, ut mereatur portionem et consortium habere in regno coelorum. Et commendantes seni, abierunt in civitatem: pater vero illius si aliquando inveniebat monachum, hunc adducebat ad domum suam, rogans ut oraret pro ea. Una autem die anniversaria, quando ordinatus est (0645A)abbas monasterii, de quo supra diximus, misit abbas unum e fratribus ad Paphnutium, ut invitaret eum ad solemnitatem abbatis: qui abiens in domum ejus, requisivit eum. Pueri autem dixerunt ei: Processit.
CAP. VI.--Audiens vero Euphrosyna, et advocans illum fratrem, coepit eum interrogare: Dic mihi pro charitate, domine mi frater, quanti fratres estis in monasterio. At ille dixit: Trecenti quinquaginta duo. Dixit ei puella: Qui voluerit venire illic ad conversionem, suscipit illum abbas vester? Respondit ei: Etiam cum multo gaudio suscipit illum, maxime propter vocem Domini, qui dixit: Qui venit ad me, non ejiciam foras (Joan. VI). Dicit ei Euphrosyna: Omnes in ecclesia vestra psallitis, et aequaliter jejunatis? Dicit ei monachus ille: Communiter (0645B)quidem psallimus, jejunia vero unusquisque quomodo vult, aut quantum valet, ut non fiat contumax voluntatis conversatio, sed proprii arbitrii et spontanea voluntate. Omnem ergo perscrutans monachorum conversationem, dixit ad monachum: Volebam abire, et pervenire ad hujusmodi inenarrabilem vitam; sed timeo inobediens esse patri meo, quia pro vana et caduca hujus saeculi substantia cupit me tradere viro. Dicit ei monachus: Soror, non permittas ut polluat homo corpus tuum, et tradas talem pulchritudinem pati opprobrium, sed desponsa te Christo, qui tibi potest pro ipsis omnibus transeuntibus dare regnum coelorum, et consortium angelorum. Occulte autem exiens, vade ad monasterium, mutato habitu saeculari indue vestem monachilem, (0645C)ut possis evadere. Quae cum haec audi set, placuit illi, et dixit ad eum: Et quis me habet tondere? Nolebat a laico tonderi, qui non servat fidem. Dicit ei monachus ille: Ecce pater tuus veniet mecum ad monasterium, et faciet ibi tres dies vel quatuor. Tu autem adduc unum de monachis, et quomodo voles, occurret tibi cum magno gaudio.
CAP. VII.--Haec et his similia illo dicente ad Euphrosynam, venit Paphnutius, et videns monachum, interrogavit cum, dicens: Quid ad nos fastidium sumpsisti, domine? Et dixit ad eum: Anniversaria dies est monasterii, misit me abbas ut venias et accipias benedictionem. Gavisus est autem Paphnutius, ingressusque cum eo in naviculam, abierunt in monasterium. Cum autem esset ibi, mittens Euphrosyna (0645D)unum famulum fidelissimum, dixit: Vade in monasterium Theodosii, ingressusque ecclesiam, monachum quem ibi inveneris adduc tecum. Misericordia autem Dei ecce quidam monachus veniebat de monasterio, vendens quae secum habebat. Et videns eum puer, rogavit eum ut veniret ad Euphrosynam. Qui cum venisset, videns eum puella, surgens salutavit eum, dicens: Ora pro me, Pater; et orans benedixit eam, et sedit. Dixit autem Euphrosyna: Domine mi, ego habeo patrem Christianum et servum Dei, possessorem substantiae nimis; habuitque uxorem quae me genuit, quae jam transivit de hac vita. Vult autem pater meus pro omnibus rebus suis tradere me saeculo huic iniquo, et ego nolo inquinari in eo, sed timeo (0646A)inobediens esse patri meo, et quid faciam nescio. Totam enim noctem absque somno transivi, postulans Deum ut ostenderet animae meae misericordiam suam; et mane facto, placuit mihi mittere in ecclesiam, et adducere unum fratrem, ut audirem ab ipso verbum salutis, et quid facere debeam. Postulo autem te, Pater, pro mercede animae tuae, scio quia a Deo missus es, doce me quae Dei sunt. Dicit ei senior: Dominus dicit: Si quis non abrenuntiaverit patrem, et matrem, et fratres, et filios, insuper et propriam animam, non potest meus esse discipulus (Lucae XIV). Ego tibi plus dicere nescio. Tamen si potes ferre tentamenta carnis, relinque omnia, et fuge facultates patris tui, quae multos inveniunt haeredes. Ecce ptochia, hierocomia, xenodochia, (0646B)monasteria, viduae, pupilli, peregrini, infirmi, captivi, ubi voluerit et placuerit patri tuo, relinquet; tu sola, ne perdas animam tuam. Dicit ei puella: Confido in Deum et orationibus tuis, quia laborare habeo pro anima mea, Deo auxiliante. Dicit ei senex: Talia desideria a firmitate non decidantur; modo enim est tempus poenitentiae. Dicit ei Euphrosyna: Et ideo te fatigavi, ut impleas desiderium meum; et facta oratione benedicas me, et abscidas comam capitis mei. Et exsurgens senior, facta oratione abscidit comam capitis ejus, induitque eam tunicam schematis, et orans pro ea dixit: Deus qui liberavit omnes sanctos suos, ipse custodiat te ab omni malo. Et haec dicens senex, discessit ab ea, et ambulabat in via sua gaudens.
(0646C)665 CAP. VIII.--Euphrosyna vero cogitans in semetipsa dixit: Si ambulavero in monasterio puellarum, pater meus requirens inveniet me, et violenter trahet me inde propter sponsum meum. Proinde pergam ad monasterium virorum, ubi nullus suspiciet me esse. Et haec dicens projecit vestem muliebrem, induitque se virilem, et sero facto exivit de domo sua, accipiens secum quingentos solidos, et abscondit se in aliquo loco per totam noctem. Mane autem facto, venit pater ejus in civitatem; volente autem Deo, statim in ecclesia ambulavit. Euphrosyna igitur pervenit ad monasterium illud, ubi et pater ejus erat notissimus, et nuntiavit per ostiarium abbati, dicens: Eunuchus quidam de palatio veniens, ante ostium stat, cupiens loqui tecum. Egresso autem abbate, (0646D)projecit se Euphrosyna in terra, et facta oratione sederunt. Dicit ei senex: Quid est quod huc venisti, fili? Dicit ei Euphrosyna: Ego quidem de palatio fui eunuchus, et desiderium habui semper conversationem monachorum, et civitas nostra nunc valde habet hoc studium conversationis. Notum autem factum est mihi de bona vestra conversatione, et cupio habitare vobiscum. Habeo enim et possessiones multas, et si dominus dederit requiem, adduco eas huc. Dicit ei senex: Bene venisti, fili: ecce monasterium; si placet, habita nobiscum. Et dicit ei senex ille: Quod est nomen tuum? Dicit ei: Smaragdus. Dicit ei abbas: Juvenis es, non potes solus sedere, opus est tibi habere magistrum, ut discas regulam et conversationem (0647A)monachorum. Qui dixit abbati: Sicut jubes, domine mi, sic facio. Et protulit quingentos solidos in manu abbatis, dicens: Accipe interim istos, et si videro quia possim sufferre hic, venient et illa reliqua. Vocavit abbas unum fratrem, nomine Agapitum, virum sanctum, et impassibilem, tradidit in manus ejus Smaragdum, dicens: Amodo hic erit filius tuus et discipulus; talem eum consigna, ut exsuperet magistrum. Et flexis genibus, facta oratione, consignavit eum. Et respondentibus omnibus Amen, suscepit eum Agapitus in cellam suam. Et quia habebat vultum decorum Smaragdus, dum veniebat in ecclesiam ad deprecandum Deum, multos diabolus incitabat adversus decorem vultus illius per malas cogitationes, ita ut omnes molesti essent abbati, qui (0647B)talem pulchritudinem introduxisset in monasterium. Abbas autem haec audiens, vocavit Smaragdum, et dixit ei: Pulchra est facies, fili, infirmis fratribus; volo autem ut sedeas solus in cella tua, et ibi psallas, et ibi manduces, non tamen egressurum te inde alicubi. Et praecepit Agapito ut praepararet cellam solitariam, et in ea degeret Smaragdus. Fecit autem Agapitus omnia quae sibi a Patre monasterii fuerant imperata, et introduxit Smaragdum in cellam solitariam, et erat ibi orationibus vacans, jejuniisque et vigiliis nocte ac die operam dabat, serviens Domino in simplicitate cordis, ita ut miraretur praedictus frater, qui eum susceperat, et omnibus fratribus retulit ejus constantiam, et omnes collaudabant Deum, qui in infirmitate talia operatur.
(0647C)CAP. IX.--Paphnutius autem pater illius, cum reversus esset domi, festinus ingressus est cubiculum, in quo filia ejus manere solita erat, et non inventa, tristis moerensque effectus coepit perquirere anxius servos et ancillas quid de Euphrosyna actum esset. Pueris autem dicentibus: Quia nocte vidimus eam, mane autem non comparuit. Et putavimus quod pater illius infantuli qui eam desponsaverat, venerit et tulerit eam. Et misit servos suos ad domum illius, et non invenerunt eam. Audiens sponsus illius et pater ejus, contristati sunt valde, et venientes ad Paphnutium, invenerunt eum vehementer afflictum, jacentem in terra, et dixerunt ei: Forsitan aliquis seduxit eam, et fugit cum illa. Statimque servi illius cum equis per totam Alexandriam missi sunt. Erant autem (0647D)ibi et naves, intrantesque in eas requirebant per vim. Et scrutantes monasteria puellarum, eremos, et speluncas, per domos amicorum et vicinorum; et non reperta, tanquam mortuam lugebant eam, socer nurum, sponsus sponsam flebat; pater filiam lugens, dicebat: Heu! heu! filia dulcissima! heu me! oculorum meorum consolatio mea! Quis meam invasit facultatem? quis meam possessionem sparsit? quis vineam meam siccavit? quis meam lucernam exstinxit? quis spem meam fraudavit? quis pulchritudinem filiae meae violavit? quis putas lupus agnam meam dissipavit? qualis locus talem vultum tetigit? qualis pelagus captivam ducit illam imperialem faciem? Illa generositatis constitutio, illa malorum consolatrix, illa (0648A)laborantium requies, gementium portus erat. Terra, terra, nec celes sanguinem meum, donec videam quid Euphrosynae filiae meae contigerit. Haec et his similia Paphnutio prosequente, elevaverunt omnes qui aderant voces, et flebant, ita ut omnis civitas lamentaretur eam.
CAP. X.--Non sufferens autem Paphnutius, nec inveniens consolationem, perrexit ad memoratum senem, de quo supra diximus, ac procidens ad pedes ejus, dixit: Peto ne cesses 366 orare, ut inveniatur labor orationum tuarum; nescio enim quid acciderit filiae meae. Audiens autem venerabilis senex, contristatus est valde, et jussit ad se omnes fratres venire, et dixit eis: Ostendite charitatem, fratres; postulemus a Domino ut dignetur nobis ostendere (0648B)quid factum sit de filia amici nostri Paphnutii. Et jejunantes omnes, et orantes, et tota hebdomada nihil eis revelatum est de Euphrosyna, sicut solebat, quando aliunde rogabant Deum. Oratio enim Euphrosynae erat ad Deum die noctuque, ne manifestam eam faceret in vita sua Deus. Cum autem nec seni neque alicui fratri revelatum esset, coepit consolari eum abbas: Noli deficere, fili, a disciplina Domini, quia quem diligit Dominus corripit (Prov. III). Et hoc scias, quia sine voluntate Dei unus passer non cadet in terra (Lucae XII), quanto magis filia tua? Absque nutu illius nihil provenit. Scio enim quia bonam partem sibi elegit, propterea de ea nihil nobis revelatum est. Scio enim, quod absit, si in malis operibus incidisset, nunquam Deus despexerat tantum laborem (0648C)fratrum. Habeo fiduciam in Domino, quia in hac vita ostendat eam tibi Deus. Audiens haec Paphnutius, recepit consolationem, gratias agens Deo, et orans quotidie, bonis operibus et eleemosynis intentus erat.
CAP. XI.--Post aliquantos vero dies visitabat monasterium, commendans se in orationibus fratrum. Una autem die veniens ad abbatem, projecit se ad pedes ejus, dicens: Ora pro me, Pater, quia non possum sufferre dolorem de filia mea, sed magis ac magis de die in diem renovatur et crescit vulnus meum, et tribulatur anima mea. Videns autem eum senex nimis afflictum, dicit ei: Vis colloquium habere cum uno fratre spirituali, qui venit de palatio Theodosii? ignorans quod ipsa esset filia ejus. Dixit (0648D)ei Paphnutius: Volo. Et vocavit abbas Agapitum, dixitque ei: Tolle Paphnutium et introduc eum in cellam Smaragdi. Et introduxit eum in cellam Smaragdi, nihil ei antea innotescens. Cum autem vidisset subito patrem suum, cognoscens eum, tota lacrymis repleta est. Paphnutius autem sperabat esse compunctionem; non enim cognovit eam, quia species vultus emarcuit prae nimia abstinentia, vigiliis et lacrymis. De cuculla autem operuit faciem suam, ne aliquo modo agnosceret eam. Facta autem oratione sederunt. Coepit autem ei loqui de futuri regni beatitudine et gloria sempiterna, quomodo per humilitatem et castitatem, atque sanctam conversationem, per eleemosynam et charitatem, ad eam quis possit (0649A)pertingere. Et de contemptu saeculi, nec diligendos esse filios plus quam Deum, qui omnium exstitit factor. Apostolicam quoque scripturam interpretans, quomodo tribulatio patientiam operatur, patientia probationem (Rom. V). Videns vero patrem suum in gravi moerore, compatiebatur illi.
CAP. XII.--Sed timens ne agnosceretur, et impedimentum ei faceret, volens autem eum consolari, dixit ei: Crede mihi quod non despiciet te Deus. Et si in perditionem anima esset filiae tuae, manifestaret eam tibi Deus, ut nec illa a diabolo retenta inferret tibi et sibi luctum perpetuum. Sed credo in Deum, quia bonum consilium elegit sibi, sicut jam dixi, secundum vocem Evangelii, qua dicitur: Qui diligit patrem aut matrem super me, non est me dignus (0649B)(Matth. X); et, Si quis non abrenuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Lucae XIV). Potens est autem Deus, et in hoc saeculo manifestare eam tibi. Sine jam, sine; quid temetipsum interficis contristando? Sed age gratias, Deo nihil desperans. Nam Agapitus magister meus, multoties nimis tristis dicebat mihi: Quia venit quidam nomine Paphnutius operibus bonis intentus, qui filiam suam tanquam mortuam luget, nesciens quid ei acciderit, et nimia lamentatione affligitur: maxime quia unica erat illi, et cum lacrymis projecit se ad pedes abbatis, ut per ejus orationes et omnium fratrum Deus patefaceret. Ita et tu roga Deum propter eam, et ego, quamvis indignus et malorum meorum conscius, saepius deprecatus Dominum, ut dignetur dare tibi sufferentiam (0649C)et longanimitatem, et quod expedit adimpleat tam de te quam de filia tua. Propter hoc et frequenter te videre volui, et colloqui tecum, ut aliquam consolationem per me humilem forsitan invenires. Ut autem non agnosceretur per multa colloquia, dixit ad Paphnutium: Vale, domine mi. Et dum recedere vellet Paphnutius, anima illius compatiebatur illi, facies ejus pallebat, et replebatur lacrymis. Prae nimio autem jejunio et diuturna inedia sanguinem vomebat. Multum igitur confortatus Paphnutius in admonitione ejus, discessit ab ea. Et veniens ad abbatem, dixit: Aedificata est anima mea de illo fratre, et ita sum laetus effectus in gratia Dei ex consolatione ejus, tanquam invenissem filiam meam. Commendans se in orationibus abbatis et omnium fratrum, (0649D)reversus est in domum suam, magnificans Deum.
CAP. XIII.--Complens autem Smaragdus in cella solitaria triginta et octo annos, incidit in infirmitate, qua et mortuus est. Quadam 367 vero die secundum consuetudinem venit Paphnutius invisere monasterium, et post orationem et salutationem fratrum dixit seni: Si jubes, Pater, mitte me Smaragdum videre, quia valde desiderat eum anima mea. Vocatoque Agapito praecepit ei ducere Paphnutium ad visitandum Smaragdum. Introiens Paphnutius in cellam ubi aeger jacebat, coepit eum osculari lacrymans, et dicens: Heu me! ubi sunt promissiones tuae, ubi verba dulcia, quod mihi futuram videndam oculis (0650A)meis promittebas filiam meam? Ecce non solum illam non videbo, sed tu, in quo consolationem modicam habebam, derelinques nos. Heu me! quis jam consolabitur senectutem meam? Ad quem ibo, quis mei adjutor erit? Duplex malum quod lugeo: triginta et octo anni sunt quod perdidi filiam meam, nihil mihi de ea revelatum est, quod die nocteque orabam, nec similem illius inveni, detinet me incomparabilis dolor. Quid sperem amodo? ubi consolationem inveniam? jam descendam lugens in infernum. Videns autem eum Smaragdus vehementer plorantem, et nullam consolationem accipientem, ait ad eum: Quid turbaris et temetipsum interficis? Nunquid invalida est manus Domini, aut quidquam est Deo difficile? Jam pone finem tristitiae. Recordare quomodo patriarchae (0650B)Jacob manifestaverit Deus Joseph, quem quasi mortuum lugebat (Gen. XLVI). Sed obsecro te ut per tres dies me non deseras neque derelinquas. Haesitans autem Paphnutius intra semetipsum per triduum, dicens: Forsitan ei Deus revelaverit de me. Tertio autem die dixit ad Smaragdum: Exspectavi sicut rogasti, domine mi frater, et non discessi alicubi per tres continuos dies.
CAP. XIV.--Cognoscens autem Smaragdus, qui et Euphrosyna, quia instabat dies dormitionis ejus, vocavit Paphnutium, et dixit ad eum: Quia omnipotens Deus bene disposuit meam miseriam, et adimplevit desiderium meum, quod ad finem usque viriliter certando perduxi, non mea virtute, sed ejus adjutorio, qui me custodivit ab insidiis inimici: (0650C)peracto cursu superest mihi corona justitiae. Nolo autem te jam esse sollicitum pro filia tua Euphrosyna, ego enim sum illa misera, et tu es pater meus. Ecce jam vidisti, et satisfactum est tibi, sed nemo hoc sciat, et non permittas ab alio corpus meum nudari et lavari, sed a temetipso hoc facias. Et quia promisi abbati nabere multas possessiones, et si potuissem sustinere et perdurare in loco isto, adducerem eas hic. imple ergo quod promisi, quia venerabilis est locus iste, et ora pro me. Haec dicens tradidit spiritum Kalendis Januarii.
CAP. XV.--Dum audisset talia verba Paphnutius, et vidisset quia obdormivit, commota sunt viscera ejus, ceciditque in terram, et factus est velut mortuus. Accurrens autem Agapitus, videns quoque (0650D)quia defunctus esset Smaragdus, et Paphnutium jacentem in terra semivivum, jactavit in faciem ejus aquam, et elevavit eum dicens: Quid habes, domine mi Paphnuti? Ait autem Paphnutius: Dimitte me ut hic moriar, vidi enim mirabilia hodie. Surgens autem irruit in faciem ejus, multitudinem lacrymarum infundens, clamabat dicens: Heu me! filia mea dulcissima, quare ante non manifestasti mihi ut ego quoque tecum morerer spontanea voluntate? Vae mihi! quomodo latuisti? quomodo pertransisti insidias adversariorum, et nequitias spirituales tenebrarum vitae hujus, et introisti in vitam aeternam?
CAP. XVI.--Haec Agapitus audiens, et cognoscens tam mirabilem causam, stupefactus est, et currens (0651A)nuntiavit omnia abbati. Veniens autem abbas cecidit super eam, et ejulans dicebat: Euphrosyna spensa Christi, et filia sanctorum, ne obliviscaris conservorum tuorum et hujus monasterii, sed ora pro nobis ad Dominum Jesum Christum, ut faciat nos viriliter certando pervenire ad portum salutis, et portionem habere secum et cum sanctis suis. Et jussit ut congregarentur omnes fratres, ut cum honore debito sanctum corpus illius sepulturae traderetur. Dum autem congregati adessent, et vidissent tam stupendum miraculum glorificabant Deum, qui etiam in femineo sexu fragili tanta miracula operatur. Quidam autem frater unum habens oculum, osculatus est vultum ejus cum lacrymis, statimque ut eam tetigit, oculus ei restitutus est. Et videntes omnes fratres (0651B)qui aderant hoc quod factum est, benedixerunt (0652A)Deum, gratias agentes ei cujus sunt omnia quae bona sunt. Multumque confortati et aedificati, sepelierunt eam in monumento patrum. Pater vero ejus omnia quae habuit, in ecclesia et xenodochio et monasterio offerens, conversus est in eodem monasterio, et plurimam partem substantiae suae ibidem offerens in eadem cella ibidem demoratus est, in eodem psiathio dormiens in quo Euphrosyna.
Vixit autem Paphnutius in sancto proposito annos decem, et emigravit ad Dominum: juxta filiam suam sepelierunt eum glorificans Deum abbas cum omni 368 congregatione. Dies autem migrationis eorum ad Dominum celebratur in eodem monasterio usque in praesentem diem, glorificantes Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, cui est honor et gloria (0652B)in saecula saeculorum. Amen.