Vita S. Frontonii

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Frontonii
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita S. Frontonii (Auctor incertus), J. P. Migne

Prologus.

(0437)Quoniam saepe desiderastis audire quae sancta sunt, et ego placide disposui operari, jam non in pellibus caprarum, sed auro et argento gemmisque pretiosissimis decrevi construere templum Dei, ut et nos tanquam lapides vivi aedificemur in domum spiritualem, ex operibus meliorum proficientes in Christo Jesu Domino nostro (I Pet. II); quid nunc apud Nitriam gestum sit, referam; et non praeteribo veritatem ullo modo quoniam satis aedificat monachos praesens opusculum.

VITA.

(0437) (0437C)CAPUT PRIMUM.--Igitur Frontonius, verus Dei servus, studio Dei timoris de die in diem proficiens, publicam communemque vitam perhorrescens, 239 (0438C)aviam desiderans solitudinem, convocatis ad se fratribus, dixit (erant enim cum eo viri circiter septuaginta): En quid nobis et mundo damnabili, cujus (0439A)operibus renuntiare omni modo condecet, ut coelestem consequamur vitam? Quapropter pergamus ad eremum, nihil nobiscum ferentes, ad acquirendam coelestem gloriam, et superiorem investigemus ex virtutibus disciplinam. His dictis universi consensere; deferentesque ad eremum secum parva olerum semina, et bis acutos, parvosque sarculos, unde humum defoderent, profecti sunt, et venerunt ita in eremum: rursusque Frontonius ait: Dominus in Evangelio ait: Nolite cogitare quid manducetis, aut quid bibatis, aut quo operiamini; haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Teneamus promissum, et inveniemus in nobis opus Domini conservatum. Omnes ergo habitabant (0439B)in eremo, in opere Domini jugiter laborantes, et in agone spirituali proficientes; adjuvabat enim Dominus servos suos. Ipse vero Frontonius non pro se tantum, sed pro cunctis orabat, sciens scriptum esse: Non quaerens quod mihi utile sit, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X).

CAP. II.--Cumque in eadem eremo longo tempore morarentur, tentare eos adversarius Christianorum coepit, ut cogitarent in corde suo quod debuissent in saeculo demorari, quia Anachoretarum vita durissima est, et nemo eam potest sufferre. Murmuravere ergo in cordibus suis, dicentes; Quid est, quod voluit Pater noster Frontonius, ut habitemus in eremo? Nunquid illi qui in urbibus et in castellis habitant, Deum videre non possunt; et qui in (0439C)eremo habitant, soli vident? nonne eos boni actus commendant? quisnam poterit cibo vivere angelorum? Ecce morimur fame; defectus vigiliarum non capit labor, sed acriora nos frangunt jejunia, fiuntque debilia genua, ut unusquisque nostrum non possit stare.

CAP. III.--Audiens Frontonius eorum murmur, antequam ad eum convenirent dicentes aliquid, ipse praeveniens eos ait: Quousque irritatis Deum murmurantes in cordibus vestris, et dicentes: Nunquid qui eremum inhabitant, hi tantum sunt Dei servi? et quis ex cibo poterit vivere angelorum? Conveniamus ad abbatem, et loquamur ad eum, ut habitemus in civitate; quia si qui nos illic viderint, opportune nobis juxta Dei votum dirigunt escas, prout cuique (0439D)Dominus dederit facere. Illud autem scitote, quia non necabit Dominus fame animam justi. Ecce oculi Domini super timentes eum, ut alat eos fame (Psal. XXXII). Et illud non memoramini scriptum, quod ait Apostolus: In fame et siti (II Cor. XI)? Sed vobis quoque in eremo nunquam defuerunt radices herbarum, nec mansistis aliquando jejuni. Recordamini autem quia antea locutus sum vobis: Nolite cogitare quid manducetis, aut quid bibatis, aut quo operiamini, haec enim omnia gentes mundi quaerunt (Matth. VI). Novit Dominus cibum dare timentibus se. Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Si enim Dominus volatilia pascit, et corvos non deserit, quomodo nos derelinquere (0440A)poterit, ipsum jugiter in mente habentes, eumque assidue orantes? Certe si fame defecerimus in eremo, nos Dominum accusemus, et improperemus ei, cum ad ipsum venerimus dicentes: Credidimus Evangelio tuo, ubi dixisti quod universos in te credentes coeli pabulo pasces: fecimus cuncta quae praecepisti, speravimus in te, et tu nos despexisti. Sed quia ibi nos probasti, hic magis, ut probes veritatem, redde quod promisisti. Nolite ergo murmurare adversus Deum, ne murmurantes, sicut patres nostri in hoc deserto, a serpentibus pereatis. Quod si expectaveritis Dominum, quando voluerit, dabit bona timentibus se. Quo dicto, siluerunt omnes paululum a murmuratione sua: erant tamen in moerore positi.

(0440B)CAP. IV.--Ego vero proposui universa breviter exsequi, et cuncta sermone rustico comprehendere quae cum suo prosequi titulo fas est; et per hujusmodi libelli sententias ac syllogismos dulci eloquio currere, prout potest unusquisque lector audire. Redeamus ad ordinem coepti opusculi, ut non nostra videamur asserere.

CAP. V.--Pergit itaque angelus, missus a Domino ad quemdam divitem nocte, et dicit illi: Tu epularis in divitiis splendide, et servi mei in eremo indigent pane; surge ergo diluculo, et mitte servis meis escas ex omnibus quae tibi dedi, quia procuratorem te posui gregis mei, qui te coelo lactante jugiter pavi, nec unquam dimisi. Ita ergo placuit mihi ex eleemosyna tua reficere pauperes meos, qui in (0440C)deserto spiritualiter vivunt, et se mihi suo Domino crediderunt; idcirco facias sermonem, quem modo, missus a Domino, loquor ad te. Quod nisi feceris, dissipasti foedus pacificum Domini Dei tui.

CAP. VI.--At ille tanto terrore conventus, ex illo somno expergiscitur; consurgensque mane, convocatis necessariis amicis, servisque 240 suis fidelibus, locutus est ad eos, dicens: Jacenti mihi nocte in lecto, quidpiam sororis ceperam; et ecce subito nuntius astitit, dicens: En tu epularis in divitiis tuis splendide, servi vero mei in deserto indigent panibus. Surge ergo diluculo, et mitte servis meis escas ex omnibus quae dedi tibi, quia procuratorem te posui gregis mei. Ecce mittere quaero; sed ubi morentur servi Dei, ignoro. Cupio praeceptum implere admonitus: (0440D)sed quis mihi, ad quem dirigam locum, ostendet? Convenit me angelus, praecepit et Deus. Sed vos, qui seniores estis, ostendite locum. Et nemo valuit illi indicare locum, quia in abdito montis manebant, et nemo ubi morarentur agnoverat.

CAP. VII.--Igitur altera nocte duriori comminatione conventus, plagisque confossus dives ille, corripitur et urgetur, ut servis Dei dirigeret escas. Iterum diluculo consurgens, a prioribus amicis quaerebat consilium, ut sibi dicerent, aut certe ab aliis inquirerent, ubi servi Dei morarentur. Aiebat quoque ista cum maximo fletu, plagas ostendens, quibus de manu angeli fuerat nocte correptus. Sed cum nemo posset locum habitationis servorum Dei ei ostendere, (0441A)unus qui prae caeteris majoris erat consilii, respondit et ait: Si volueris accipere consilium meum, charissime, forsitan erit hoc tibi salubre. Sunt ubi cameli septuaginta, onera eos ex omnibus bonis, quibus intelligis Dei famulos posse vesci; et dirige camelos per viam, nemine ducente. Et si ex Deo hoc factum est imperium, animalia tua salva regredientur ad te; si vero tibi ex diabolo jactura imminet, libenter tolera flagella temporis, quam acriori forte caede corripiaris. Quod si hoc tibi consilium displicet, quaere alium qui poterit dare melius responsum. Haec dicens, conticuit, sed ipsi diviti et qui cum eo erant hujuscemodi consilium bene placuit. Oneravit ergo sexaginta quinque camelos ex his quae servi Dei comedere possent; quinque vero camelorum cibaria (0441B)facta imposuit, escam cunctorum animalium, in maximo dolore dicens: Si quis invenerit eos, et eorum exposuerit onera, visis cibariis miserebitur eis, et dabit eis manducare. Et cum ingenti fletu uno ordine innectens chordas, direxit eos per viam, commendans Domino, ut si ex Deo esset imperium, remearent celeriter cum salute. Nullus vero ducator cum animalibus abiit.

CAP. VIII.--Et quando egressi sunt januam, dimisit servulus primum camelum, cujus ducalem tenebat, quem caeteri sequebantur, et abierunt per viam juxta praecinctum montis, euntes soli. Sed nescio an soli cameli pergere poterant, sed Domini nuntio praeeunte, viam directam (ut intellectum est postea) abierunt et quarto die confecto itinere, hora (0441C)nona agentibus opus Dei fratribus, sicut quidam postea retulit nobis, ecce primus ante fores accubavit camelus: sed campanae sonitum audire non potuit perstrepens sonus hymnorum. Abbas tamen, quoniam prope ostium erat, ipse prior vidit, et gavisus est valde. Angustus enim erat introitus monasterii, et solus abbas fores suo statu claudebat, caeterisque interpositis fratribus tacuit, nihil respondens donec hymni complerentur. Tunc completo hymnorum ordine advocatis fratribus, pene improperans, ait. Ubi sunt murmurationes vestrae? Ecce Dominus improperio forti nobis escas ab alto misit, cui voluit viro prudenti imperans adduxit nobis camelos onustos. Venite, deponamus onera, ut possint refici animalia lassa. Tunc omnes mira gratulatione laeti, (0441D)communiter gratiarum actionem Deo reddiderunt, et gaudentes deponebant onera camelorum. Supra quinque vero camelos, reseratis sarcinis, cibaria repererunt. Abluentes igitur animalium pedes, de stratu corum fecerunt praesepia; et apposuerunt eis escas, quas ipsi sibi apportaverant, necnon et ipsi etiam discurrebant per omnes montis anfractus, notas inquirere (0442A)herbas, ut laborantia animalia escis pluribus reficerentur.

CAP. IX.--Mane autem facto, abbas consilium utile eligens, et avaritiam omnino spernens, medietatem sumpsit escarum, aliam vero partem dividens, super camelos omnes, ne alii viderentur portare, et fieret aliis injuria, omnibus medium imposuit onus, velut eulogias revocans Domino rerum, ut avaritiae legem scinderet, et medietatem oblationis proprio domino camelorum reddidisset. Erant igitur supradicti amici cum domino camelorum, consolantes eum de animalium tantorum periculo, simulque Dominum deprecantes, ne accideret innocenti viro tanta jactura. Octava autem die, cum essent omnes in unum collecti, jejuni; unus qui leves ac tinnulas (0442B)aures habebat, per flamina ventorum campanulae rapiens sonitum, paululum reticuit; et cum bene tandem sonantem comprehenderet, ait: Puto quod ex altitudine montium campanae sonantis motus auditur. Tunc omnes egressi senserunt camelorum adventus; gratulando mirabilis accidit laetitia, fecunda vero de consolatione viri. Nam qui defuncta animalia aut perdita jam lugebat, gaudens de receptis animalibus 241 laetabatur. Venerunt omnes illaesi, non tristes vultu, nec maciem necessitatis habentes. Suscepit ergo camelos suos homo ille, cum magna gratiarum actione; et visis oneribus, multo amplius recreatus, exsultat. Tunc et illos amicos, et pauperes plures, ad prandium nobile vocat, easdemque eulogias indigentibus distribuit (0442C)quas acceperat. Sed et amicis qui aderant ex eis largitus est; et ipse quoque benedictionem sanctae jucunditatis acipiens, gaudebat in Domino.

CAP. X.--Ex illo igitur anno, usque in mortem Frontonii, sic dives ille notato tempore, quando primum miserat, escas necessarias ipsis dirigebat; et aliis sic divitibus Dominus imperabat, ut ex omnibus dapibus irrigati, nihil Dei servi cum sancto Frontonio minus haberent. Vigilabant in operibus Dei filii cum Patre, spiritualibusque eos admonens dapibus, implebat quotidie sermone coelesti; exsultansque laetabatur in Domino, qui sibi talem dederat intellectum, ut avia solitudinis loca digna quaesisset.

CAP. XI.--Legendum hoc tradite, multorum ad aedificationem monachorum. Ille enim magis erit melior (0442D)in conspectu Dei, non quicunque legerit, sed qui credendo Dei servis sic fecerit. Mercedem autem a Christo Jesu Domino nostro recipiet, qui eleemosynam pauperum non despexerit, et servos Dei directo corde intuitus fuerit, in gloria Domini nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Haec sub Antonino imperatore gesta sunt, tertiodecimo anno imperii ejus.