Jump to content

Vita S. Fructuosi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Fructuosi
Saeculo VII

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87


VaSPeDe.ViSFr2 87 Valerius S. Petri de Montibus Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

Postquam antiquas mundi tenebras supernae veritatis nova inradiavit claritas, et a sede Romana, prima sanctae Ecclesiae cathedra, fidei catholicae dogmatum fulgurans rutilaret immensitas, atque ex Aegypto orientale provincia, excellentissima sacrae religionis praemicarent exempla, et hujus Occiduae plagae exigua perluceret extremitas, praecipuae claritatis egregias divina pietas duas inluminavit lucernas, Isidorum reverentissimum scilicet virum Spalensem episcopum, atque beatissimum Fructuosum ab infantia immaculatum et justum. Ille autem oris nitore clarens, insignis industria, sophisticae artis indeptus primitias, dogmata reciprocavit Romanorum: hic vero in sacratissimo religionis proposito Spiritus sancti flamma succensus, ita in cunctis spiritualibus exercitatus omnibusque operibus sanctis perfectus emicuit, ut ad Patrum se facile ( Deest aliquid ), quorum aequaret antiquorum meritis Thebaeorum. Ille activae vitae industria universam extrinsecus erudivit Spaniam: hic autem contemplativae vitae peritia vibrante fulgore micans, intima cordium inluminavit arcana. Ille egregio rutilans eloquio in libris claruit aedificationis: hic autem culmine virtutum coruscans, exemplum relinquens sanctae religionis, et innocuo gressu secutus est vestigia praeeuntis Domini nostri et Salvatoris: cujus tantum ineffabilia sunt virtutum ejus prodigia, quod nostra nuncupare non valet ineptia. Quantum fideli narratione cognovi, pauca de principio vitae ejus et fine disserendo perstringam.

CAP. PRIMUM.

Regio ortus genere fit clericus. Deum habet vindicem. Hic vero beatus ex clarissima regali progenie exortus, sublimissimi culminis, atque ducis exercitus Hispaniae proles, dum adhuc puerulus sub parentibus degeret, contigit ut quodam tempore pater ejus eum secum habens inter montium convallia Bergendensis territorii, gregum suarum requireret rationes: pater autem suus greges describebat et pastorum rationes discutiebat. Hic vero puerulus, inspirante Domino, pro aedificatione monasterii alta loca pensabat, et intra semetipsum retinens, nemini manifestabat. Post discessum igitur parentum, abjecto saeculari habitu, tonsoque capite cum religionis initia suscepisset, tradidit se erudiendum spiritualibus disciplinis sanctissimo viro Conantio episcopo. Cumque aliquanto tempore sub illius degeret regimine, provenit ut quodam die possessionem Ecclesiae ingressi, illius praeeuntes paricelluli cum ei ad manendum hospitium praepararent, quidam de sumptoribus [ an servitoribus?] sedis ipsius adveniens interrogavit dicens: Quis hunc occupavit habitaculum? Responderunt: Fructuosus. Statim insana temeritate frustratus, jussit ejus sarcinolum foris projicere, et sibi ibidem praeparare. Quod ille patienter tolerans siluit. Cum enim intempestae noctis silentio omnes quiescerent, subito eumdem hospitium ab ira furoris Domini veniens ignis succendit cum intus eodem habitaculo, quod ut adsolet minimi haberetur. Recto videlicet judicio Domini, ut eumdem habitaculum, quem typo superbiae turgidus usurpaverat, orante sancto adolescente cum ingenti periculo, perturbatione atque injuria et jacturae tribulatione desereret.

CAP. II.

Monasterium Complutense exstruit. Post haec revertens ad locum illum solitudinis supra memoratum, ut devotionem quam dudum parvulus elegerat, jam perfectus impleret. Nam construens coenobium Complutensem, juxta divina praecepta, nihil sibi reservans, omnem a se facultatis suae supellectilem ejiciens et ibidem conferens, eum locupletissime ditavit, et tam ex familiae suae, quam ex conversis e diversis Hispaniae partibus sedulo concurrentibus, eum agmine monachorum affluentissime complevit. Sicut scriptum est, quia semper sanctitatem aemulatio insequitur inimici, et contra bonitatem pugnat malitia; illico invidus vir iniquus, sororis ejus maritus, antiqui hostis stimulis instigatus, coram rege prostratus surripuit animum ejus, ut ejusdem pars haereditatis a sancto monasterio auferretur, et illi quasi pro exercenda publica expeditione conferretur. Quod cum huic beatissimo compertum est, statim tulit ecclesiae vela, et sancta nudavit altaria, et ciliciis induit ea, atque scripsit et direxit illi epistolam confusionis et increpationis Dominique comminationis, se quoque convertit in jejuniis et luctu, et lacrymis atque prolixitate orationis. Cum ita ageretur, statim ipse sanctorum aemulus et boni operis adversarius ultione divina percussus citius vitam finivit. Sicque factum est, ut qui oblationes sanctorum quaerebat auferre, ipse crudeliter de hoc saeculo absque liberis discederet, et facultates suas alienis relinquens, et ipse secum solam proditionem portaret.

CAP. III.

Secedit in solitudinem. Hic vero sanctissimus confirmans cunctum regularem ordinem, constituensque coenobii Patrem cum ingenti discretionis rigore. Et quia rumor gloriae sanctitatis ejus cunctas peragraverat regiones, cum ex multitudine diversorum occurrentium crebram pateretur inquietudinem, humanam fugiens laudem atque favorem, egrediebatur a congregatione, et nudus vestigiis penetrabat loca nemorosa, argis densissima, aspera et fragosa: ubi per speluncas et rupes, triplicatis jejuniis, et multiplicatis vigiliis, et orationibus vacabat.

CAP. IV.

A venatoris ictu servatur illaesus. Contigit enim, ut dum quodam tempore in cujusdam rupis gradibus melotem ex capreis pellibus indutus enixius oraret, adveniens quidam arcistes [ Al., agrestis] venationis exercens insidias, cum vidisset eum super unum rupis gradum in oratione prostratum, existimans in rupe esse venationem, tendens [tetendit] arcum: et cum librasset ictum ut dimitteret sagittam, providentia divina sollicitus erexit manus cum oratione ad coelum. Ille vero intelligens quod homo esset, retinuit ictum. Post haec ostendens [ostendit] ei se haec cuncta referens: ipse vero beatissimus rogavit eum ut nemini manifestaret.

CAP. V.

Monasteria varia aedificat. Post haec denique in vastissima et arta atque procul a saeculo remota solitudine, in excelsorum montium finibus extruens monasterium Rufinianensem, et erga sanctum altarium se in angusto et parvulo retrusit ergastulo. Cumque ibidem aliquanto tempore quievisset, egressa est omnis congregatio Complutensis coenobii multitudo monachorum: pie violenti, venientes ejecerunt eum de eadem clausura, et ad pristinum reduxerunt locum. Demum itaque egrediens, inter [in] Bergendensis territorii et Gallaeciae provinciae confinibus aedificavit monasterium Visumensem.

CAP. VI.

Mare tranat absque navi. Monasterium in insula condit. Atque postmodum ex alia parte Gallaeciae in ora maris construxit monasterium Pheonensem. Et dum multa illi intentio esset navigandi in mare in longinquo ponti pelago, non grandem reperit insulam: ubi dum concupisset cum Dei juvamine fundare monasterium. Egredientes autem ad terram, naviculam per quam transfretaverant, per negligentiam incurii nautae solutam reliquerunt. Et dum intente cum discipulis suis sub quadam rupe laboraret, ut aqua dulce produceret, expleto autem opere cum retransmeare voluissent, impulsu igitur inimici, volventibusque procellis, vident ipsam naviculam in longinquo maris freto inter undas projectam. Et dum omnes ejus discipuli facta sibi difficultatis disperatione se gravi maerore deprimerent, ipse vero oratione facta se in tam longinquo maris pelago solus projecit. Illi autem dupio luctu et ejulatu amarissime perstrepebant, et illius periculum formidantes, et suum interitum deplorantes. Et cum jam prae nimia longinquitate ab oculis eorum absconderetur, et in integram ruerent desperationem, post multa vero horarum spatia procul intuentes, vident ipsam naviculam paulisper propinquare. Postquam vicinius applicuit, cernunt eum in eadem sedentem et cum gaudio remeantem: quem cum summa laetitia suscipientes retransfretaverunt cum exsultatione. Ad idemque [eamdemque] demum regrediens insulam in qua eum incipientem sancti operis principium invidus atque iniquus impedire dudum tentaverat inimicus, promissum cum Dei juvamine construit monasterium, solitoque exercitio eum dedicans, strenue reliquit munitum.

CAP. VII.

Multos ad se trahit. Rumore eximiae sanctitatis ejus enixius crebrescente, multae idoneae ac nobiles personae etiam de palatio, servitium regis relinquentes, ad ejus sacratissimam sitienter confugerunt disciplinam: ex quibus plerique ad pontificalem, duce Domino, conscenderunt honorem. Inter quos unus sophismae [ Forte sophiae], intelligentiaeque peritiam indeptus nomine Teudisilus opitulante Domino atque saepedicti beatissimi suffragante praesidio, in abditissima solitudine, in locum qui nuncupatur Castrum-Leonis egregium aedificavit monasterium, et in ipso permansit usque ad finis suae terminum.

CAP. VIII.

Recapitulatio. Latebras quaerit. Igitur praefatus beatissimus Fructuosus sese Domino nimium ab ineunte aetate carum exhibuit. Post haec denique contemptis inlecebris mundialibus, omnem eximii sui patrimonii copiam ecclesiabus sanctis, libertis suis, atque pauperibus erogavit. Dein ad eremi pertendens loca, monasteria plurima fundavit, in quibus multas animas monachorum per bonam conversationem et sanctam disciplinam erudivit. Ipse vero dum ibi coenobiali ritu cunctis commorantibus modum rectae vitae constituisset, et aliquandiu illic deguisset, devitans frequentes populi concursus, abditissima eremi loca petit, ac frondosis, secretisque nemoribus ita se oculi [occulere] studuit, nunc altissimis locis, nunc densissimis silvis, nunc etiam rupibus, quae solis ibicibus perviae sunt, latebrando latitans, ut non humanis, sed divinis oculis cerneretur.

CAP. IX.

A graculis proditur. Sed dum, opitulante Domino, idem vir sanctus inreprehensibiliter eremiticam perageret vitam, eumque multi diligenter crebrissima visitatione requirerent et non reperissent, idem vir nigras parvasque aves, quas usitato nomine vulgus gragulas [graculos seu gracculos] vocitant, mansuetas in monasterio habuisse perhibetur. Quae pertendentes volatu per diversas partes silvarum, eousque volitantes perquirebant, quousque repertum cunctis inquirentibus ejus sanctas latebras suis garrulis vocibus proderent, atque omnibus propalarent. Tunc deinde universi ad eumdem virum cum gaudio magno properabant. Denique, sicut supra diximus, multis miraculorum signis crebre effulsit, et miro virtutum opere adnitente divino adminiculo saepissime coruscavit. Ex quibus sacris virtutibus, opitulante Deo, jam nunc aliquid fari incipiamus.

CAP. X.

Damulam venatoribus subductam habet familiarem. Quadam namque die, ut fertur, venantium turbae cum canibus damulam persequebantur. Jam quidem multo spatio victa bestiola cum undique campis late patentibus mortem imminere suam cerneret, ita ut pene jam ab ipsius canibus comprehenderetur, saevisque eorum morsibus decerperetur; idem quoque vir Dei iter suum incognita venantium causa peragebat. Ipsa nimirum bestiola dum jam nullum uspiam sibi conspiceret adesse perfugium, mox ut vidit virum Dei, illico sibi ab eo defensionem propositam protinus pro percipiendo vitae suffragio incunctanter sub ejusdem viri Dei amphibalum ingressus est: quam ille statim ab omni improborum hominum persecutione defendit. Mox etiam canes procul abigi jussit, atque ad monasterium eam secum sua sponte venientem perduxit. Quae, ut dicitur, tantum ab illa die mansueta effecta est, ut ubicumque ille abiret, eam nullus de ejus vestigiis disjungere valeret: sed si vel paululum ab ea recederet, nunquam balare, aut vocibus strepere cessaret, quousque ad eam denuo rediret. Nimirum tantae erat mansuetudinis, ut veniens frequenter in lectulum ad pedes ejus recubaret. Quam ille in silvae monasterio saepe dimittere jussit. Illa vero, non immemor tanti beneficii gratia, silvam quae eam nutrierat contemnebat, et ad liberatoris sui praesentiam ocius occurrebat. Intantum scilicet, ut si ille quocumque profectus fuisset locum, suis eum vestigiis quousque reperiret per longum itineris spatium prosequeretur. Cumque diutissime hoc ageretur, coepit in loco eodem tantae virtutis longe lateque fama crebrescere. Sed quia antiquus hostis unde bonos cernit enitescere ad gloriam, inde perversos per invidiam rapit ad poenam; quidam namque juvenis vesaniae spiritu inflatus, imo potius invidiae igne succensus, desistente [absente] sanctissimo viro ipsam bestiunculam morsibus canum interemit. Sed cum post aliquos dies sanctissimus vir ad monasterium fuisset regressus, sollicite requisivit quidnam causae esset cur caprea sua ei solito more tunc minime occurreret. Cui protinus dictum est, quia dum in pascuis silvarum fuisset ingressa, veniens puer ille interemit eam. Qui mox genua sua summo cum dolore in conspectu Domini flectens, semetipsum in parvimentum prostravit, sed nutu Dei illico inferre non distulit supplicium praesens divinae majestatis severissima ultio. Ipse ille juvenis gravi febrium languore statim correptus, mox ab eo flagitare per internuntios coepit, ut pro se Dominum supplicaret, ne juxta suam pessimam temeritatem, divina perculsus ultione crudeli exitu vitam finiret. At ille statim ad eum profectus Domini imploravit misericordiam, ac manum suam super eum posuit: et illic aegroto ipso non solum corporis salutem pristinam reddidit, verumetiam simul et animae ejus infirmitates sacra oratione curavit.

CAP. XI.

Rustici violentas manus signo crucis compescit. Aliud quoque summae patientiae miraculum narrante quodam fideli viro comperimus, qui nobis retulit supranominatum virum almum quadam die cum caeteris comitibus sui itineris per loca quae urbi Eltaniae contigua sunt pergeret, atque provinciae Lusitaniae eximiam urbem Emeritam ob desiderium egregiae virginis Eulaliae peteret, quatenus inibi sacra vota mentis suae sacratissimis persolveret cordis sui affectibus, ut fusis in conspectu Dei dulcifluis precibus perceptisque a Domini Jesu Christi largiflua pietate postulationis effectibus, ad insulam quae in territorio Gaditano sita est properans, adnitente Domino, perveniret. Sed, ut supra diximus, dum in Eltaniae partibus viae suae carperet iter, accidit ut cuncti qui collegio beatissimi viri iter agebant, paululum praecederent: ipse vero subsistens in abdito nemorum, silvarumque densarum secretissimo loco paulisper orationibus incubuit. Qui dum homo prostratus jaceret, antiquus hostis omnium bonorum semper invidus quemdam rusticum ac plebeium virum confestim ad locum quo vir Dei orabat furibundus perduxit. Qui dum virum Dei eminus vidisset, eumque singularem, vili habitu, excalciatis nudisque pedibus, inter fruteta conspexisset, ut sese habet rustica mens eum ex vilitate cultus contemnens, ad eumdem virum temeritate insaniae fretus propius accessit, eumque fugitivum existimans, procacioribus verbis conviciando lacessivit, ac nihil cunctatus idem rusticus petulanter multis contumeliis verborum eum objurgavit. Sed dum vir Dei respondens tranquilla mente diceret: Plane fugitivus non sum, et ille e contrario fugitivum omnibus modis esse perhiberet, et eousque instinctu diaboli irritatus est, ut eum vecte quem gestabat manibus ictu verberaret. Quod cum vir Dei patienter sustineret, et ille percutere non desisteret, mox ei signum crucis fecit: statim eum daemon in terra allisit, atque ante pedes sancti viri resupinum corruere fecit. Et eousque debacchando laniavit, quousque eo in proprio sanguine involutum crudeliter discerpens cruentaret: sed vir Dei sanctus protinus oravit, et pristinae eum sanitati absque ulla difficultate restituit.

CAP. XII.

Codices in aquam mersos intactos recuperat. Nunc igitur non prisca, sed moderna; non vetera, sed novella; non vanis quibuslibet fabulis ficta, sed miracula veritatis indicio declarata, narrante venerabili viro Benenato presbytero, quemadmodum gesta sunt veraciter comperimus. Et ob hoc hujus in paginolae breviter seriem, sicut ad nos perlata sunt, adnotari omni cum veritatis studio procurabimus. Denique jamdictus fidelissimus vir retulit dicens: Dum de provincia Lusitaniae cum sanctissimo viro Fructuoso ad provinciam Baeticam pergerem, et imbriferi aeres immensas ac juges pluvias, utpote hiemis tempore, per multos dies indesinenter exhiberent, et ex multitudine imbrium nimium flumina excrevissent; accidit die quadam puerulum cum caballo, qui codices ipsius viri Dei gestabat, dum transmeare cum caeteris collegis suis nititur, in amnis fluenta profundissima cecidisse et diutissime baratro gurgitum cum ipsis libris demersum fuisse. Tandem igitur, suffragante Domino, a lympharum discrimine ereptus, ad crepidinem alvei, madefactus licet, pertingere tamen meruit incolumis. Idem autem sanctus vir paulo post eos pede proprio, ut ei semper mos erat, absque vehiculi juvamine properavit. Cumque ad suos pervenisset comites, dictum est illi quod omnes codices sui in aquam cecidissent. Ille vero in nullo penitus commotus, sereno vultu hilarique facie absque aliqua maestitia ejici de marsupiis, et sibi praesentari praecepit. Sed ita eos reperit siccos, ut illos fluvialis liquor nullo modo contigisset, nec madidus humor vel tenuiter inficere potuisset.

CAP. XIII.

Sublatis remis, navem orando flectit. Aliud quoque mirabile factum quod a supradicto viro referente cognovi, silentio occultare non debeo. Quadam die ipse beatissimus Fructuosus devotionis implendae gratia de civitate Spalensi ad basilicam S. Gerontii navigio profectus est. Dum ibidem desiderii sui vota adnitente Domino devotus persolvisset, et vesperascente die iterum redire unde venerat disposuisset, nautae ipsi, qui per longa spatia pelagi navem gubernaverant, fessi labore navigii, non solum vires ad gubernandam navim non habere se dixerunt, verum etiam quod diei pars extrema jam superesset, coeperunt querimoniari. Quibus ille ait: Deprecor vos, ut accipiatis paululum cibi refectionem, et quia lassi estis, vel pusillulum quiescatis, dum et ego officii mei impleo cursum. Nam et hoc quaero, ut remos hujus navis tollatis, et sic paululum dormiatis. Quibus statim obedientibus, et juxta praeceptum rema [remos] naviculae auferentibus, vel etiam dormientibus, illico sanctissimus vir orans, et officium sacrum cum suis fratribus perfungens, nullo homine navem contingente, sed Dei sola manu gubernante, ad ulteriorem amnis ripam celeriter transmeavit. Nautae vero subito expergefacti supervacuas eidem viro inferebant querelas dicentes: Transfretemus jam, quia in noctis tenebris non bene possumus navigare. Quibus ille ait: Nolite, o filioli, vos fatigare, quia absque vestro labore Dominus nos ubi desiderabamus jam perduxit. Qui cum surrexissent atque se in alternam partem fluminis esse conspexissent, obstupefacti turbatique mirabantur quidnam fecisset Deus.

CAP. XIV.

Commodum tempus praedicit. Coenobium in Gaditana insula erigit. Nam et aliud retulit quod omnimodis verum esse affirmavit dicens: Quadam Dominica die dum imbres procellosi inaestimabiliter essent, idem sanctissimus vir de civitate Spalense ad insulam quae sita est in territorio Gaditano ( Cadiz in Baetica) pergebat: quem dum multi cives praefatae civitatis vel etiam antistes ipsius urbis obnixe ibidem retinere vellent, ut quia dies Dominicus erat, vel certe quia aerum non esset temperies, si non amplius, saltem usque post missam inibi sustinere annueret. Quibus ille taliter respondisse fertur: Nolite, obsecro, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: sed si pro mea injuria satagitis, et aliquid pro ista pluvia formidatis, certissime sciatis, quia hodie amplius pluvia quam usque ad secundam diei horam non erit. Quod ita gestum omnes viderunt qui praesentes fuerunt. Et postquam ille hora secunda navem conscendit, statim pluvia desiit, et usque quartum diem, quandiu ad locum quo tendebat peraccederet, non pluit, sed tribus diebus juxta quod praedixerat multa tranquillitas fuit. Unde conjicere possumus, quia tandiu minime pluit, quandiu sanctus vir navigans, in locum destinatum perveniret. Cumque praefatam, suffragante Domino, Gaditanam ingressus fuisset insulam, ex alia parte quasi sol oriens inluminaturus Spaniam, aedificavit sanctum ope Domini monasterium, solitoque coenobiali ritu regulare eum instruxit exercitii rudimento.

CAP. XV.

Omnes ad se trahens, a rege impeditur. Denique in abdita vastaque et a mundana habitatione remota solitudine praecipuum et mirae magnitudinis egregium fundavit cum Dei juvamine coenobium, et quod ab ora maris novem millibus distat, et nomen dedit Nono, sicut a religioso viro Juliano presbytero, qui in eodem coenobio adolevit ex parvulo, fideli narratione cognovi breviter intimabo. Tanti gloriosissimi et incomparabilis viri rutilo fulgore radians exemplo meritorum, ita ardore fidei accendit animos populorum, ut catervatim undique concurrentium agmina conversorum immensus fieret chorus. Et nisi dux exercitus provinciae illius vel circumseptus undique confinibus regi reclamasset, ut aliquantulum prohiberetur, quasi fur fuerit; personas non esse quae in expeditione publica proficiscerentur; innumerabilis se debuit congregare exercitus monachorum: ita ut non solum virorum, sed etiam animi inflammarentur feminarum. Et cum in eodem sanctae congregationis loco accedendi aditus non esset mulierum ordini, referam quemadmodum facta est congregatio puellarum.

CAP. XVI.

Benedictae cellam parat. Quaedam virgo sacratissima, nomine Benedicta, claro genere exorta, atque ex Gardingo regis sponsa, ardore fidei et flamma ardoris sanctae religionis succensa, suis occulte fugiens parentibus, sola ingressa est diversa eremi loca, et sic impervia et ignota errando deserta, tandem duce Domino appropinquavit ad sanctam coenobii congregationem. Non audens peraccedere, sed procul in deserto persistens, suggessit per internuntios sanctissimo Dei viro, ut ovem errantem de luporum faucibus liberaret, et in viam salutis dirigeret, et animam quaerentem Dominum spiritualibus disciplinis instituisset [institueret], qualiter hoc a Domino, qui ovem perditam humeris suis reportavit acciperet. Ille vero haec audiens immensas omnipotenti Domino retulit gratias, et jussit ei in eadem deserti silva parvam facere mansiunculam. Et ut praefatus vir referebat, quia de senioribus nullus ad eam adpropinquare audebat, sed ex nobis parvulis unusquisque vice sua illi litteras ostendebat, et substantiam ministrabat: et ita cum multa conjuratione suggessit, ut nunquam illicibus aliquis portaretur, nisi cum beatissimus vir, licet medium noctis, reficeretur, et ab eo sanctificatus illi dirigeretur.

CAP. XVII.

Benedicta socias congregat. A marito frustra repetitur. Moritur. Haec nempe spiritualibus studiis indepta diligenter, cumque ejus fama per diversas terras fuisset laudabiliter propalata, tantus desiderii amor inflammabat caeteras diversorum filias, ut undique alacriter confluerent eximiae feminarum catervae, ita ut intra breve temporis spatium octogenarius in congregatione numerus sacrarum virginum compleretur: quibus in alia solitudine more solito construit monasterium. Tanta itaque in utroque sexu almifica florebat sanctitas, atque eximia crescebat fama perfectionum, ut viri cum filiis suis ad sanctam se converterent congregationem monachorum: matronae vero eorum cum filiabus suis sancto se sociarent consortio puellarum. Sponsus vero saepedictae virginis domnae Benedictae cum dolore et moerore ingenti flebiliter adversus eam immissus perfida liboris invidia inimici suggessit regi. Sicque de praesentia regis lebavit [levavit] judicem, qui inter eos examinaret judicii veritatem, comitem nomine Angelate, qui veniens ad monasterium virginum regia praecinctus auctoritate, compulit praepositam virginum ut praefatam virginem de congregatione secernens praesentaret, qualiter sponso suo responderet; quae cum violenter fuisset egressa, ita oculis coelum intendens recitando intra se insistebat, ut faciem illius minime videret. Cumque ille adversus eam assereret, ita per gratiam Domini Spiritu sancto repleta cum paucis adclusit [ Forte, id elusit] verbis, ut ultra ei quid diceret non haberet. Tunc ipse judex dixit: Dimitte eam Domino servire, et quaere tibi aliam uxorem. Post haec eamdem sanctissimam virginem jussit divina pietas intra breve temporis spatium de hoc saeculo migrare. Ita factum est per ineffabilem Domini electionem, ut quae in sancta conversatione cunctarum sacrarum virginum illarum praecesserat chorum, praecederet, et in sancta conversatione ad supernam gloriam regni coelorum, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

CAP. XVIII.

Fructuosus nunquam sine fructu. Beatissimus vero Fructuosus cumque exemplo suo excellentissimae sanctitudinis coruscantem splendiflua claritate cunctam inluminasset Spaniam, atque per singulas diversarum regionum congregationes monachorum ad instar innocui cordis sui perfectorum enutrisset agmina discipulorum, ita ut usque hodie nuperrime convertentes, per ordinem priorum discedentium sanctorum vicem suscipientes, illius antiqua quasi hodierna floreant exempla, et usque in finem mundi fructus operis ejus gignat, et gloriosa semper innovetur memoria, atque in regno coelorum gregis ipsius multiplicentur quotidie agmina copiosa.

CAP. XIX.

Orientem clam petiturus retinetur. Postquam autem cunctam sancti operis sui devotionem, suffragante supernae virtutis opitulatione, ad summam perduxit perfectionem, succendit eum immensus sancti desiderii ardor, ut partem occupans Orientis, novam arriperet peregrinationem. Cumque haec cum paucis electis discipulis suis clam pertractasset, et navem sibi ad subvectionem praeparasset, quam omni praedestinatione conscendens transfretaret ad Orientem, ab uno proditore detectus discipulo, egressionis aditum non valuit impetrare. Quid multa? Cum haec agerentur pervenit ad Regis temporis illius auditum. Formidans igitur rex et omnes prudentes illi familiariter assistentes, ne talis lux Hispaniam desereret, jussit eum sine aliqua molestiae perturbatione comprehendi, et ad se usque perduci. Cum autem eum perduxissent, atque cum nimia formidine illum custodirent; nocte igitur, ut fertur, habitaculi ostia in quo manebat missis extrinsecus catenatis [ Forte catenis] et seris, diversisque duris obserantes claustris, ipsique ibi insuper custodes permanebant. Cumque intempestae noctis silentio expergiscerentur, claustra procul abjecta ostiaque patefacta cernebant. Ille vero per sanctas Ecclesias orans, securus pietatem Domini deprecabatur.

CAP. XX.

Pontifex factus, Monachi habitum et mores servat. Post haec videlicet, licet invitus, contra voluntatem suam, languoris maerore depressus, perniciter resistendo in sede Metropolitana dono Dei ordinatus est pontifex. Tanto igitur suscepto honore pristinam non deposuit conversationem: sed in eodem habitu, in eodemque solito abstinentiae rigore persistens, residuo vitae suae tempore in eleemosynarum dispensatione atque monasteriorum consummavit aedificatione.

CAP. XXI.

Coenobiis construendis immoritur. Iterum inter Bracarensem urbem et Dumiensem coenobium in cacumine modici montis praecipuum aedificavit monasterium, ubi suum sanctum humatum est corpus. Tanta illi fuit intentio in sanctarum Ecclesiarum aedificatione, sicut viri domini Cassiani abbatis ejus primi discipuli relatione cognovi, ut cum ante multo tempore suum praecognovisset sanctum imminere obitum, et cum multa ibi esset coepta operatio aedificationum, propinquantem scilicet vitae praesentis occasum, non solum diurno tempore sine intermissione operabatur, sed etiam nocturnis horis lampadibus accensis in eodem opere perseverabat, ne de hoc saeculo discedens, opus sanctum relinqueret imperfectum. Sicque ope divina adjutus, cuncta quae fideliter coeperat diligenter consummavit et fideliter dedicavit.

CAP. XXII.

Mortis praescius obit. Finis quippe termino propinquante, febre correptus, et cum per aliquos dies vi febrium teneretur, quadam die supputans tempus a quo illi finis suus dudum fuerat praesagitus, invenit ipsum instare diem, quo de hoc saeculo erat migraturus, et nuntiavit adstantibus. Cunctis autem flentibus solus ille exsultabat, quia proculdubio sciebat quod ad coelestem sempiternamque gloriam properabat. Interrogantibus eum si timeret mortem respondit: Non timeo plane, scio enim quia etsi peccator, ad praesentiam Domini mei ambulo. Post haec jussit se ad ecclesiam deportari. Et cum jam omnia domus suae ordinata haberet, unum vernulam suum nomine Decentium, qui ille bene a parvulo servierat, residuum habebat. Jussit eum vocari, et imponens ei manum, ordinavit eum abbatem in praecipuo Turonio monasterio. Sic denique accepta legitime poenitentia non est regressus de Ecclesia, nisi ibi ante sanctum prostratus jacuit altarium diem illum et noctis percurrentem spatium. Ante enim exsurgente lucis crepusculo, expandens manus ad orationem, suum immaculatum et sanctum in manibus Domini tradidit spiritum, qui Sanctos suos coronat per bonam confessionem.

Ad sacratissimum sancti corporis ejus sepulcrum euntibus cunctis perseverant signa virtutis. Nam et infirmi ibi sanantur, et daemones effugantur, vel quicumque moerens ejus invictum postulaverit auxilium, statim plenum a Domino petitionis suae consequitur fructum, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.