Vita S. Geraldi (Odo Cluniacensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Geraldi
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133


Vita S. Geraldi

Vita S. Geraldi (Odo Cluniacensis), J. P. Migne 133.0710A

AUCTORIS EPISTOLA NUNCUPATORIA.

133.0639A| Affectu recolendo pro suis meritis domno AYMONI abbati, conservus fratrum ODO perpetuam salutem in Christo.

Libellum, venerabilis pater, quem de conversatione et miraculis beati hominis Geraldi, me, qualitercunque possim, dictare tam imperiose nuper suaseras, jam, licet tremens, aggredior. Nam, etsi faciendo praesumptionem, quasi meis viribus excedens, timeo; et non faciendo, contumaciam, quasi inobediens, pertimesco. De obedientia vero et bonitate 133.0640A| Christi confisus, aggrediens, te quaeso, ut ejusdem Christi clementiam implores, quatenus pro amore ipsius famuli sui Geraldi, relationem sic modificare dignetur, ut homini, quem glorificare disposuit, non sit ex toto indigna, nec mihi transgressionis causa. Ad quam videlicet transgressionem evadendam, nonnulla, de quibus tu forte causaberis, praetereo; sola illa quae mihi sunt vulgata, cum et tu coram adesses certis auctoribus contexens. Vale.

PRAEFATIO. 133.0639|

133.0639B| Plerique dubitare solent, utrum vera sint quae de beato Geraldo referuntur. Inter quos nonnulli penitus non verum, sed phantasticum putant. Alii quoque velut excusationes in peccatis quaerentes, indiscrete hunc extollunt, dicentes videlicet quia Geraldus potens et dives fuit, et cum deliciis vixit, et utique sanctus est. Qui nimirum suam voluptuosam vitam ejus nituntur exemplo excusare. His ergo nobis visum est aliquantulum, prout possumus 133.0640B| respondendum. Nam et nos dudum audita miraculorum fama, nihilominus de his dubitabamus: ob hoc maxime quod in quibusdam locis nescio per quos rumores solent vulgares conventus noviter fieri, paulatimque velut res vana cessari. Sed cum causa insisteret, ut Tutelensis coenobii fraternitatem inviseremus, ad sepulcrum ipsius intendere libuit. Tunc vero accitis quatuor ex his, quos ipse nutrierat, Hugone videlicet monacho, Hildeberto sacerdote, 133.0641A| Wilardo quoque, et alio Hildeberto nobilibus laicis, sed et aliis quampluribus, de moribus et qualitate vitae ejus hactenus disquisivimus: nunc simul, nunc semotim, quid singuli dicerent, vel si in dicendo sibi concordarent, certatim inspeximus, tacite expendentes, si talis vita ejus esset, cui forte miracula convenissent. Comperto autem quam religiose vixerit, et quod hunc Deus in sua gratia pluribus indiciis esse monstraverit, jam de ejus sanctitate dubitare nequivimus. Magis miramur, quod in hac nostra aetate, cum jam charitas pene tota refrigescit, instante antichristi tempore, sanctorum miracula cessare debeat. Sed nimirum suae promissionis est memor, quia per Jeremiam dicit: Non desinam benefacere populo meo (Jer. XXXII, 40). De hoc 133.0641B| autem ejus benefacto testatur Apostolus, dicens quia Deus in nullo saeculo sine testimonio semetipsum relinquens, benefaciens corda hominum laetitia implet. Si ergo divinae benignitati ejus placet, ut qui fecit cum patribus mirabilia, nostris quoque glorificetur temporibus, increduli nequaquam esse debemus. Quod autem et in isto tempore, et per modernum hominem haec divina dispensatio gerit, hoc nimirum esse videtur, quia jam cuncta sanctorum retro facta vel dicta, quasi mortuus a corde recesserunt. Et cum vir iste Domini, sicut in diebus Noe repertus est, qui secundum legem vixerit, hunc ipsum Deus ad testimonium intuentibus ingerit, ut videntes quod juste et pie vixerit, ad ejus imitationem, tanquam de proximo resplendentem acies cordis 133.0641C| evigilet. Nec observantia mandatorum Dei gravis aut impossibilis aestimetur, quoniam quidem haec a laico et potente homine observata videtur. Nihil autem mentis ignaviam deterius nutrit, quam hoc quod boni vel mali operis retributio, quae post hanc vitam restat, in praesenti non recogitatur. Quo contra monet nos Scriptura, ut in omnibus operibus nostris memoremus novissima nostra. Deus igitur famulum 133.0642A| suum, quem in coelis remunerat, etiam in terris, coram suis contemptoribus exaltat: ut per hoc quod foris agitur, interius Dei contemptores videant, quia vanus non est qui servit Deo, sed sicut ipse testatur, qui glorificant eum, glorificabit eos, et qui contemnunt eum, eruit ignobiles. Quoniam vero hunc Dei hominem in exemplo potentibus datum credimus, viderint ipsi qualiter eum, sicut e vicino, et de suo ordine sibi praelatum imitentur: ne forte sicut regina Austri Judaeos, sic iste in judicio condemnet eos. Nos autem de ejus actibus occasionem sumentes, aliquid ad eosdem potentes commonendos, ubi se opportunitas praebuerit, sicut rogastis, annectimus. Siquidem et domnus Turpio episcopus, et dilectissimus mihi ac venerabilis abbas Aymo, cum 133.0642B| aliis quampluribus multa vi precum me coegerunt, ut haec aggrederer. Cum quidem veram inertiae praetendissem excusationem, male se dixerunt, ut haec aggressi potius stylo proderentur. At ego perpendens quod humili quoque homini pomposa relatio minus congruat, fidem vero dictis testium adhibui. Qui signa quidem quae vulgus magni pendet, non multa retulerunt, sed disciplinatum vivendi modum, et opera misericordiae quae Deo magis placent, non pauca. Nam Rex in judicio multis qui prophetaverunt, et multis qui digna fecerunt, dicet: Nescio vos (Matth. XXV, 12). Qui vero justitiam operantur, in qua Geraldus quam maxime excrevit, audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34). Et revera qualia sunt gesta per quae Job, David, et 133.0642C| Tobias, et alii quamplures beatificantur, non ista quae Geraldus egisse comprobatur. His ergo ita consideratis, credere mihi persuasum est, quod Geraldus sanctorum consortio dignus sit, per quem etiam coelestis remunerator miracula dignetur operari. Sed hanc apologeticam praefationem texentes, diu locuti; jam ad initium loquendi in Christi nomine veniamus.

LIBER PRIMUS. 133.0641|

I.

133.0641D| Vir igitur Domini Geraldus ea parte Galliarum, quae ab antiquis Celtica vocatur, oriundus fuit; territorio videlicet, quod est Arvernensi atque Caturcensi, nec non etiam Albiensi conterminum, oppido vel villa Aureliaco, patre Geraldo, matre vero Adaltrude progenitus. Carnis nobilitate tam excellenter illustris, ut inter Gallicanas familias ejus prosapia, 133.0642D| tam rebus, quam probitate morum, generosior videretur. Fertur enim quod parentes illius modestiam atque religionem veluti quadam haereditaria dote sibi tenuerint. Cujus rei duo testes ex eadem stirpe emergentes existunt, ad hoc astruendum satis idonei: sanctus videlicet Caesarius Arelatensis episcopus et beatus Aredius abbas. Et quia Dominus in generatione 133.0643A| justa, generatio vero Geraldi quaerentium est Dominum: consequens est ut generatio rectorum benedicatur. Sane quantum locupletes iidem fuerint, vel praedia mancipiis referta testantur, quae circumquaque diffusa eidem Geraldo jure successionis obvenerunt. Sed decus mentis quod ex parentibus hauserat, in ipso multipliciter auctum refulsit. Quadam enim gratia genitores ejus clariores sunt, qui prolem tam felicem gignere meruerunt.

II.

Pater quippe ipsius in ipso conjugio sese castificari tantopere studebat, ut semoto frequenter a conjuge toro, solus accubitaret, velut ad tempus, juxta Apostolum, orationi vacans. Quadam vero nocte monitus in somnis perhibetur, quatenus uxorem cognosceret, quia filium generaturus esset. 133.0643B| Aiunt enim quod ei missum sit, ut illum nomine suo Geraldum vocaret. Dictum quoque quoniam futurus magni meriti foret. Excitus autem congratulabatur visioni. Dehinc iterum soporatus videbatur illi, ut de pollice pedis ejus dextri quaedam virgula nasceretur, quae paulatim in magnam arborem succrescebat, ac subinde frondibus diffusis universim [sensim] spatiabatur. Tum ille quasi operarios vocans, jubebat furcarum vel perticarum adminicula supponi. Et cum illa vehementer grandesceret, nullum tamen pondus in pollice sentiebat. Siquidem somniorum visiones non semper sunt inanes. Et si somno fides adhibenda est, videtur haec visio rerum effectui convenire futurarum. Cognovit itaque uxorem, quae juxta condictum visionis puerum concepit. Sed 133.0643C| fortasse de hoc quasi de somnio dubitari potest. Aliud tum virtutis indicium evidenter secutum est.

III.

Genitrix ejus cum esset vicina partui, nono videlicet die priusquam nasceretur, contigit ut cum suo viro vigilanti vigilans ipsa jaceret. Et dum nescio quid vicissim sermocinarentur, infans emisit 133.0644A| vocem quam ambo audierunt. Cumque attoniti, quidnam esset obstupescerent, neque ignorare poterant, quod illa vox in alvo matris sonuerit, vocat pater cubiculariam, et quonam ille vagitus increpuerit, adhibito lumine jubet disquiri. Cum illa nullum omnino infantem adesse, qui vocem illam ediderit similiter attonita protestaretur, infans iterum secundo sonuit. Et post modicum intervallum, sonuit etiam tertio, videlicet sicut recens natus vagire solet. Ter igitur in ventre matris auditus est, quod profecto tam mirum est, quam et contra naturae modum constat accidisse. Et quia non casu, sed disponente rerum ordinatore Deo factum est, forte vox illa jam praesagabat [praesagiebat], quod in hujus mortalitatis clausura vitales actus erat habiturus. Nam sicut 133.0644B| partus in alvo matris degens, vivit quidem, sed nullum sensum habet, sic omne genus humanum in hac vita post reatum primi hominis, velut inter angustias uteri clausum tenetur, ubi licet per fidem in spe gloriae filiorum Dei vivat, tamen nihil spirituale [sensuale] sicut est videre, neque efficaciam sensuum qualem primus homo ante peccatum habuit, vel sancti post hanc vitam accipiunt, nullatenus nisi languide, et aegre exercet. Geraldus igitur in matris utero bene sonuit, quoniam ultra communem aliorum vigorem in fide sanctae Trinitatis exercens, felicem famam, qua erat orbem repleturus, per illam voculam significavit.

IV.

Natus vero, et ablactatus, cum ad illam aetatulam pervenisset in qua solet in parvulos morum 133.0644C| qualitas explorari, quaedam placens indoles in eos subrutilabat, per quam diligenter inspicientes, virum hunc virtutis futurum esse conjiciebat. Nam in prima aetate, ut saepe videmus, incitamentis corruptae naturae, solent parvuli irasci, et invidere, et velle ulcisci, vel alia hujusmodi attentare. At in 133.0645A| puero Geraldo dulcedo quaedam animi cum verecundia, quae multum honestat adolescentiam, ipsos infantiles actus decorabat. Qui divina providente gratia studiis litterarum applicatus est, ea tantum parentum voluntate, ut decurso psalterio, mox saecularibus exercitiis, sicut nobilibus pueris mos est, erudiretur. Scilicet ut Molossos ageret, arcista fieret. cappos et accipitres competenti jactu emittere consuesceret. Sed ne inani studio deditus, tempus ad discendum litteras congruum in vacuo transiret, divino nutu dispositum est, ut diutius aegrotaret. Tali equidem infirmitatis languore, ut a saeculari exercitio retraheretur, sed ad discendi studium non impediretur. Siquidem minutis jugiter pustulis ita replebatur, ut per longum tempus protractae, jam 133.0645B| non putarentur posse sanari. Qua de causa genitor ejus cum matre decernit, ut litterarum studiis arctius applicaretur. Quo videlicet, si usibus saeculi minus esset aptus, ad ecclesiasticum officium redderetur accommodus. Hac igitur occasione factum est, ut non modo cantum disceret, quin etiam et grammaticam praelibaret. Quod ei postea multum profuit, cum acies ingenii per illud exercitium elimata, ad omne quod vellet, acutior redderetur. Inerat autem illi vivax mentis sagacitas, et ad discendum quae vellet satis prompta.

V.

Transmissa pueritia cum jam adolesceret membrorum robur nocivum corporis consumpsit humorem. Tam velox autem factus est, ut equorum terga facili saltu transvolaret. Et quia viribus corporis 133.0645C| fortiter agiliscebat, armatam militiam assuescere quaerebatur. Sed jam dulce scripturarum adolescentis animum subarraverat, ad cujus studium affectuosius anhelabat. Ob hoc licet militaribus emineret officiis, delectatione tamen litterarum illectus; in illis voluntaria pigritia lentulus, in hujus sedulitate erat assuetus. Credo jam sentiscebat quia, juxta Scripturae testimonium, melior est sapientia quam vires (Sap. VI, 1), et nihil est locupletius illa. Et quoniam facile videtur ab his qui diligunt eam, mentem ejusdem adolescentis praeoccupabat, ut ei se prior ostenderet, ut esset dulcis allocutio cogitationis ejus. Nullo igitur impedimento Geraldus poterat occupari, quin ad amorem discendi recurreret. Unde factum est, ut propemodum pleniter 133.0645D| Scripturarum seriem disceret, atque multos clericorum quantumlibet sciolos in ejus cognitione praeiret.

VI.

Decedentibus autem parentibus cum ejus dominio potestas omnis deveniret, non ut solent adolescentes, qui in matura dominatione superbiunt, Geraldus intumuit, nec incoeptam cordis modestiam immutavit. Dominandi potestas grandescebat, sed mens humilis nequaquam insolescebat. Pro disponendis vero atque tuendis rebus, quas, ut diximus, haereditario jure sibi vindicaverat, occupari cogebatur, et ab illa cordis dulcedine, quam aliquatenus jam praegustaverat, ad amaritudines terreni negotii foras exire. Hoc sui 133.0646A| cordis secretum deserere aegre ferebat, mox tamen ut possibile erat, ad illud recurrebat. Sed dum ab alto contemplationis quasi ruere per terrenam occupationem videretur, sicut ibici mos est, ut ruens in suis cornibus se recipiat, ne moriatur; ita ad amorem divinum, vel Scripturae sanctae meditationem recurrens, internae mortis ruinam evadebat: illo nimirum Davidico spiritu jam, ut reor afflatus, quo ille fervens non dabat somnum oculis, donec actionibus diurnis exoccupatus, locum Domino in seipso inveniret, in quo sub lingua sua secretim exsultans, quam dulcis est Dominus degustaret. Forte juxta illud Job rivos olei huic petra Christus fundebat, ne aquae multae possent exstinguere in eo lucernam charitatis. Et ad istam cordis refectionem 133.0646B| defixus quidem inhiabat, sed domesticis tamen, et familiaribus exigebatur, ut otia contereret, et aliorum sese utilitatibus impenderet.

VII.

Mordaces igitur curas propter querimonias reclamantium invitus admittebat. Causabantur enim sui querelosa voce dicentes: Cur potens vir ab infimis personis quae res suas populabantur, violentias pateretur; addentes, quia dum explorarent quod ille se nollet ulcisci, quidquid illius juris esset mordacius devastarent: Sanctius et honestius esse, ut jus armatae militiae recognosceret, in hostes ferrum stringeret, violentorum audaciam frenaret; satius esse temerarios vi bellica premi, quam pagenses et inermes ab eisdem injuste opprimi. Quod Geraldus audiens, non assultu, sed ratione cohortatus, ad miserandum 133.0646C| et subveniendum flectebatur. Totumque se divinae dispositioni ac misericordiae committens, tractabat qualiter pupillos et viduas juxta apostolicum praeceptum visitaret, ut se ab hoc saeculo immaculatum custodiret.

VIII.

Igitur ad insolentiam violentorum reprimendam se jam exercebat, id inprimis certatim observans, ut hostibus pacem, facillimamque reconciliationem promitteret. Quod utique studebat, ut vel in bono malum vinceret, vel si illi dissiderent, jam ante Dei oculos suae parti justitia plenius favisset. Et aliquando quidem mulcebat eos, et in pacem reducebat. Cum vero in ex plebilis malitia quorumdam pacificum hominem irrideret; jam tunc cordis acrimoniam exerens, conterebat molas iniqui, ut de 133.0646D| dentibus eorum, juxta illud Job, auferret praedam. Non tamen, ut plerisque moris est, ulciscendi libidine percitus, aut vulgaris amore laudis illectus, sed pauperum dilectione, qui seipsos tueri nequibant infervens. Agebat autem hoc ne forte si inerti patientia torpuisset, praeceptum de cura pauperum neglexisse videretur. Jubet enim eripi pauperem, et de manu peccatoris egenum liberari. Jure igitur non dabat cornu peccatori. Aliquoties autem cum inevitabilis ei praeliandi necessitas incumberet, suis imperiosa voce praecepit, mucronibus gladiorum retroactis, hastas inantea dirigentes pugnarent. Ridiculum hoc hostibus foret, nisi Geraldus vi divina roboratus, mox eisdem hostibus intolerabilis esset. 133.0647A| Quod etiam suis valde videbatur ineptum ni experimento probassent, quod Geraldus, quem pietas in ipso praeliandi articulo vincebat invincibilis semper esset. Cum ergo viderent quod novo praeliandi genere mista pietate triumpharet, irrisionem vertebant in admirationem. Etiam victoriae securi, servabant alacres quod jubebat. Non enim auditum est aliquando quod vel eum, vel milites ejus, qui sub illius fidelitate pugnaverunt, eventus victoriae fefellisset. Sed et hoc certum constat, quod nec ipse quemlibet unquam vulneraverit, nec prorsus ab aliquo vulneratus est. Christus namque erat, ut scriptum est, in latere ejus, qui cordis ejus oculum inspiciens, pervidebat quod pro ejus amore tam beneficus erat, ut non hostes ipsos vellet appetere, sed solam in eis 133.0647B| audaciam dementare. Nemo sane moveatur, quod homo justus usum praeliandi, qui incongruus religioni videtur, aliquando habuerit. Quisquis ille est, si justa lance causam discreverit, ne in hac quidem parte gloriam Geraldi probabit obfuscandam. Nonnulli namque Patrum cum et sanctissimi et patientissimi fuerint justitiae tamen causa exigente viriliter in adversariis arma corripiebant: ut Abraham, qui pro eruendo nepote ingentem hostium multitudinem fudit. Et rex David, qui etiam contra filium legiones direxit. Geraldus non aliena pervadendo, sed sua, quin potius suorum jura tuendo confligebat. Non nesciens rhinocerotem, id est, quemlibet potentem, loro religatum, ut glebas vallium, id est, humilium oppressores confringat. Neque, ut ait 133.0647C| Apostolus, judex sine causa gladium portat; vindex enim Dei est (Rom. XIII, 4). Licuit igitur laico homini in ordine pugnatorum posito gladium portare, ut inerme vulgus velut innocuum pecus a lupis, ut scriptum est, vespertinis defensaret. Et quos ecclesiastica censura subigere nequit, aut bellico jure, aut vi judiciaria compesceret. Non igitur obscurat ejus gloriam, quod pro causa Dei pugnavit, pro quo pugnat orbis terrarum contra insensatos; quin potius ad laudem ejus proficit, quod semper sine fraude vel insidiarum interventu palam vicerit, et tamen ita protectus a Deo sit, ut gladium suum, sicut supra diximus, nunquam humano sanguine cruentaverit. Porro autem, qui exemplo ejus adversus inimicos arma sumpserit, ejus quoque exemplo non propriam 133.0647D| commoditatem, sed communem quaerat. Videas namque nonnullos qui pro amore laudis aut lucri, sese periculis audenter objiciunt, mala mundi pro mundo libenter sustinent: cujus dum amaritudines occurrunt ejus gaudia, ut ita dixerim, quaerentes perdunt. Sed istorum alia res est. Opus vero Geraldi lucidum est, quoniam de simplicitate cordis metitur.

IX.

Exploraverat antiquus deceptor mores adolescentis, et nescio quid divinum in eo commentatus, in invidiam exardescebat, et ob id quantis poterat tentationum fraudibus hunc obruere satagebat. Sed ille jam didicerat ad gremium divinae pietatis orando confugere, et illius commenta 133.0648A| per Christi gratiam refutare. Hostis autem inexplebiliter invidus, cum experimento probasset, quod in eo per delectationem carnis regnare nequivisset, bellorum, ut supra diximus, turbines ei per improbos concitabat, ut arcem pietatis per illos in corde ejus oppugnaret, ad quam per seipsum irrumpere nequaquam valebat. Contra castitatem vero, ut ad ejus juveniora redeamus, quam isdem virgunculus certatim diligebat, versutissimus hostis acerrime succendebatur. Novum namque et inusitatum illi erat, quod aliquis juvenculus naufragium pudoris tutus evasisset. Libidinem igitur, quae ad decipiendum genus hominum, vel maxima, vel prima est ejus virtus, instanter illi suggerebat. Quam cum ille penitus refutaret, 133.0648B| torquebatur hostis; quod nec ad fores quidem cordis illius hanc intromittere posset. Veternosam ob hoc repetit fraudem, et ad instrumentum deceptionis, quo vel Adam, vel posteri ejus maxime decipi solent, ad mulierem dico, recurrit. Quamdam enim juvenculam ejus oculis, ut fertur, ingessit. Qui dum in ea colorem nitidulae cutis incautus attendere mox in delectatione illius mollescere coepit. O si protinus intellectu conspexisset quid sub cute latebat! quia nimirum nihil carnis pulchrum est, nisi fucus pellis. Avertit ille oculos, sed species per ipsos cordi impressa remansit. Itaque angebatur, illiciebatur, et caeco igni adurebatur. Tandem victus mittit ad matrem puellae, qui se nuntiat nocte venturum. Secutus ille nuntium, violenter ad interitum 133.0648C| animae festinabat. Interim vero, sicut solent captivi inter vincula, pristinae libertatis gementes memorari, suspirat Geraldus, et consuetam divinae dilectionis dulcedinem recolebat. Et licet aegro affectu, rogabat Deum, ne se illa tentatio penitus absorberet. Venitur ad condictum, intrat hospitium puella, quia frigus erat, stetit in facie juxta focum: Geraldum vero jam divina gratia respexerat. Cui tam deformis eadem puella mox visa est, ut non crederet eam esse quam viderat, donec pater ejus ipsam esse assereret. At ille intelligens id non sine divino nutu fieri, quod eadem juvencula non eamdem venustatem in ejus oculis haberet, mox ad Christi misericordiam se recollegit, et profunde suspirans concitus equum ascendit, et nil cunctatus, gratias 133.0648D| agens Deo, raptim abire properavit. Nimius algor frigoris tunc forte ingruerat, cui se tota nocte torreri permisit, ut scilicet parvae delectationis teporem glacialis asperitas puniret. Jubet autem protinus patri, ut hanc nuptui traderet. Quam et libertate donavit, et quoddam praediolum jure testamentario concessit. Fortassis autem fragilitatem suam suspectus, ejus accelerari nuptias fecit. Quapropter eleemosynae causa, et dote libertatis donavit, ne illius matrimonium tardaretur. Verum tu cedrus Paradisi futurus quomodo sic agitari potuisti? Certe ut disceres qualis ex teipso esses. Nam et ille tuus patronus, apostolorum videlicet princeps, cui postea et teipsum, et omnia tua commisisti, non se satis cognosceret, 133.0649A| nisi tentationis articulus obrepsisset. Nunc vero tu expertus qualis homo per se, qualis per Dei gratiam sit, compati supplicum tuorum fragilitati ne dedigneris. Noverimus autem quia non est inconsuetum sanctis tentari. Insertis enim corruptae naturae vitiis nascuntur, scilicet ut sicubi certent, certantes vincant, vincentes coronentur. Interest autem quis delectationem vitii recipiens succumbat, aut quis eidem repugnans vincat, ac delectatione virtutum potius mentem occupans, venenum pravae delectationis, quod ad horam forte insumpserit, antidoto piae supplicationis a se repellat. At adolescens hic periculi experimento discretior, sicut aliquis in lubrico post impactionem pedis, cautius incedebat, satis cavens ut cordi 133.0649B| ejus nihil oculi nuntiarent, unde mors ad ejus animam per fenestras eorum subintraret.

X.

Caeterum dulcis Dominus ac rectus, qui servum suum Geraldum a stupro, pietatis dulcedine servavit, punire eum pro concupiscentia, rectitudinis censura non omisit. Elapso quippe non multorum dierum tempore, per unum et eo amplius annum glaucomate caecicatis reum suum contrivit, ut oculi qui illicita viderant, nec licita quidem ad tempus videre possent. Cum quidem nec in palpebris, nec in prunulis ejus, perpera quaelibet appareret. Noverant familiares caecitatem, et hanc extraneis perspicaces pupillae summo studio dissimulabant. Ille vero sub manu ferientis Domini sese humilians, tanquam ad ejus flagella paratus tacebat. Medicinam sane corpoream 133.0649C| nec refutabat, neque urgenter quaerebat, praestolans patienter, quando vel qualiter Dominus suus expleta feriendi voluntate verbera submovere voluisset. Noverat enim quod omnis filius flagellatur. Internus vero arbiter etiam minimas in electis suis maculas nunc purgat, ne sit in eis quod postmodum oculos ejus offendat. Et ob id flagellum hoc eidem intulit, quo mens juvenilis et de praeterito purgaretur, et in futuro defaecatior servaretur. Cum ergo Deus explesset in eo voluntatem suam, flagellum dimovit, et lucem ejus oculis reparavit.

XI.

Jam vero ille, quasi excoctis per afflictionem sensibus, vitam satis honestam ducebat, et medioximum discretionis callem in neutra parte pronior agebat. Scilicet ut saeculari negotio sua munia non 133.0649D| fraudaret, nec a religionis cultu terrena se occupatione tricaret: honestiores viros sibi familiarius adjungebat, et clericos melioris famae, cum quibus domi vel foris divinum officium, aut simul, aut viritim exercebat. Venerat Dominica dies, et ille necesse habebat ad quoddam placitum ex condictu venire, quo scilicet nobiles quidam viri conventuri erant. Quos ne tardius veniens demorari 133.0650A| videretur, manicare studuit, et priusquam illucesceret proficisci. Cavebat quippe in hoc turgidum fastum, ne se cuiquam tardum aut difficilem praestaret, ut moris est nunc quibusdam, qui velut de thalamo procedentes, prius ebrietati se mancipant quam amicis praestent, contra illud Scripturae dicentis: Vae terrae cujus principes mane comedunt (Isai. V, 11). Atqui Geraldus non ita. Valde enim indigne ducebat, ut qui multis praelatus erat et dominus, vitiorum dominationi fieret servus. Jejunus ibat ad placitum, ne mersa sobrietate rationis judicio caruisset. Inquirebat autem quid Christi, quid pacis, quod commune bonum praeferret. Post nocturnas autem laudes si quolibet proficiscendum erat, missarum subsequebatur solemnitas: ita divinae 133.0650B| clementiae se suosque committens abibat. Praedicta sane Dominica, quoniam necesse fuerat ante auroram proficiscere [proficisci], missam praeterierat: quam scilicet expleto placito cum speraret audire, nusquam possibile fuit. Moestus igitur admodum discurrebat, quaerens ubi aliqua spes reperiendi fuisset. Cum vero nequidquam, advocat clericos qui tum forte aderant, et cum his omnes psalmistanos milites, dicens: Mea proprie culpa est, quod haec sancta dies in vanum nobis transiet. Sed est quod ad laudem Dei faciamus, ne diem sanctam inaniter expendisse videamur. Dixerat haec, et psalterium a capite, nil mortale sonans, cum eisdem percucurrit. Ex hoc jam sibi consuetudinem statuit ut psalterium pene quotidie recitaret. Quo 133.0650C| videlicet decurso, velut spiritaliter epulatus, gaudere videbatur, ut solet aliquis ambitione exsatiata laetari.

XII.

Manupretium videtur, si de corporis ejus habitudine quaedam proferamus. Nam licet caro non prosit, licet fallax gratia sit pulchritudo, tamen quia libidinis atque superbiae fomes esse quibusdam solet, laudandum est in hoc viro quod et venustus fuit, et se nec libidinis coeno foedavit. Geraldus igitur staturae mediocris, et totus, ut dicitur, euphormis, id est bene formatus. Et cum unumquodque membrum sua pulchritudo compsisset, collum tamen ita candidulum, et quasi ad normam videndi decusatum habebat, ut vix aliud tam gratiosum vidisse te putares. Elegantiam sane corporis venustas 133.0650D| animi decorabat. Unde in frontispicio ejus cordis habitudo subrutilabat. Hoc et Scriptura testatur, dicens quod risus dentium, et occursus faciei, qualitatem interioris hominis demonstrat. Gustaverat jam quoniam dulcis est Dominus, et sponsi coelestis quoniam suavis amplexus; et idcirco pulchram animae speciem non patiebatur in oculis ejusdem sponsi delectatione carnis illecebrari. 133.0651A| Solebant sui collum ejus laetantes deosculari, nec tamen indignabatur illis, quoniam superbia, quae semper intrectabilis est, sedem sibi vindicare non poterat. Erat praeterea corporis pernicitate multum velox, et virium robore validus. Quod idcirco fit commemorandum ut appareat quoniam laudabilis est qui, materiam superbiendi habens, sese in humilitate depresserit. E contra, quoniam vituperabiles, qui parum vel nil horum habentes intumescunt. Postquam vero mentalibus se studiis plenius applicavit, illa corporis agilitas prorsus emarcuit. Tum praeterea gratissimus erat alloquio communi, et in tractandis ac disponendis rebus acumine consilii profundus. Et quanquam scurrilitatis verba caveret, seria tamen ita proferebat, 133.0651B| ut etiam suis in hoc placeret. Nec in proferendis minis erat nimis dicax, nec in reservandis injuriis tenax. Sed neque ad beneficia quaelibet danda facilis, neque ad haec [nec ab his] quae dederat auferenda mutabilis. Quod vero affirmative diceret, hoc indubitanter explebat, nisi forte peccatum esse dignosceret.

XIII.

Studebat autem ita sobrietati, ut non solum se, sed etiam suos a temulentia custodiret. Nam convivae ejus, neque voraces erant, neque bibaces. Neque enim vel hospites unquam ad bibendum cogebat, neque numerosius quam omnes caeteri convivae, potum hauribat. Itaque sic temperabat convivium, ut ab eo nec temulenti surgerent, nec subtristes. Et cum hospites, ad quorum humanitatem 133.0651C| se totum impendebat, reficere nonnunquam mane fecisset, ipse tamen non ante horam diei tertiam, vel in jejunio aute nonam reficiebat. Illud Scripturae praeceptum observabat beatus princeps, qui in tempore suo comedit ad reficiendum et non ad luxuriam. Quid enim ille convenientius observaret quam ebrietatem, quae praeter hoc quod mors animae est, et a regno Dei, teste Apostolo, sicut homicidium, excludit, etiam corpori multum noxia probatur. Inde enim virium debilitas, inde membrorum tremor, inde sensuum enervitas, inde senectus intempestiva conqueritur. Visus, loquela, vultus dehonestatus, et omne religionis decus depravatur. Nemo quippe valet simul vino et Spiritu sancto repleri, et nullo pacto Jerusalem ab igne 133.0651D| fornicationis valet tueri, si principem coquorum Nabuzardan ab ejus obsidione noluerit arcere.

XIV.

Semper sedilia pauperibus coram se parabantur, et aliquoties mensae apponebantur eis, ut per seipsum videret quid vel quantum ad refectionem eis daretur. Nec certus recipiendi numerus tenebatur, sed cum forte plures adessent, quorum personae duntaxat aptae ad recipiendum viderentur, plures ad eum introducebantur. Nullus vero unquam ab ostio sine datu eleemosynae excludebatur. Ministri procurabant, ut ad manum semper haberet fercula, quae ipse eis daret. Potus quoque afferebatur, quem inspectum ac praegustatum transmittebat, ut ipsi primo biberent, quibus et sui panis medietatem 133.0652A| dabat. In his utique Christum se suscipere credens, et ipsum reverenter in his honorans, hunc ad se per ipsos intromittebat, cujus refrigerium est, juxta prophetam, reficere lassum. Quam susceptionem mercedis male sibimet illi imminuunt, qui licet foras eleemosynam transmittant, pauperes tamen ad se non introducunt. Nam Christum, qui dicit: Hospes eram, et collegistis me (Matth. XXV, 35), ita a suis domibus excludere videntur. Ut autem Pharisaeorum justitiam, juxta praeceptum Domini, praeiret, nonam partem de redditibus agrorum reponi seorsum faciebat. Inde in quibusdam suis domibus pauperes alebantur: hinc eis indumenta vel calceamenta praebebantur. Obviantibus sibi nummos, quos ad hoc ipse ferebat, aut per se, aut per credulum 133.0652B| ministrum clam jugiter ministrabat. Aliquoties cum pro aliquo homine nummi erogarentur, ipse cum indigentibus accipiebat, gaudens et exoptans pauperibus assimilari; quos tamen statim dabat, multam divini officii functionem pro accepto munusculo recompensans.

XV.

Refectionis tempore, ingens illi reverentia servabatur. Non ibi loquacitas aut scurrilitas praevalebat, sed vel necessarii, vel honesti sermones, vel certe divini eloquii dicebantur. Per omne enim tempus semel in die prandebat, nisi forte aestivis diebus, cum prosius * aliquid, aut crudum coenaret. Ad ejus mensam primo diutius legebatur; sed ut saecularibus condescenderet, lectionem interdum suspendens, quaerebat a clericis quid in ea diceretur: 133.0652C| ab ipsis tamen quos posse noverat respondere. Siquidem nobiles clericos nutriebat, quibus et morum honestas, et eruditio sensus certatim adhibebatur. Pubescentibus enim austeriorem se praebebat, dicens quod illius aetatis tempus valde sit periculosum, quando quilibet adolescens maternae vocis similitudinem, vel faciei deponens, paternam incipit assumere vocem vel vultum; et qui se tunc servare studeret, facile dehinc carnis incentiva superaret. Cum ergo illi quos de lectione requirebat, illum rogarent ut ipse potius loqueretur, tandem solebat proferre quod ei non pomposa dissertatio, sed docta simplicitas ministrabat. Interim vero cum e vestigio non deessent, qui facetias quasdam, ut assolet, aut jocularitates moverent, 133.0652D| non eas mordaci indignatione, sed quasi itidem jocando compescebat. Nunquam tamen vanitatem coram se protrahi sinebat. Noverat enim quod omnibus in commune Christianis jubeatur ut unusquisque cum silentio suum panem manducet. In refectionis autem fine lectionem semper lector iterabat. Ita Geraldus vel de Deo loquens, vel Deo sibi per lectionem loquente, maximum refectionis tempus expendebat. Viderint illi hoc ejus exemplum qui, contra redargutionem prophetae, citharam et lyram ludendo habent in conviviis suis. Gaudent lusibus, et exsultant ad vocem organi. Opus Domini non respiciunt, quoniam inter voces perstrepentium nec saltem clamorem pauperis audiunt. Quid enim? Verum 133.0653A| est quod Christus veritas dixit, quod scilicet, ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34). Isti qui semper de saecularibus, et vel parum, vel raro de Deo loquuntur, palam est quid amplius ament, vel quid in cordibus eorum abundet. Qui utinam sicut Geraldus novissima providerent, et sive manducarent, sive biberent, omnia, juxta praeceptum Apostoli, ad laudem Dei facerent. Tribus feriis in hebdomada, et omni tempore quod abstinentiae dicatum est, a carnibus abstinebat. Si tamen in eisdem feriis festivitas annualis evenisset, abstinentiam ita solvebat, ut in qualibet absoluta feria ad vicem illius quam solverat, itidem abstineret; cum et unum pauperem extra solitos obtentu illius festivitatis reficeceret. Sin vero jejunium die Dominica evenisset, 133.0653B| nequaquam illud solvebat, nec sub hac occasione praeteribat, sed praecedenti sabbato solemnitatem jejunii persolvebat. Sin vero talis ejus sancto homini videretur incongruus, noverit ille quem hoc forte movet, quod omnia munda sint mundis, id est, sine concupiscentiae vitio comedentibus. Et qui non qualitatem cibi, sed necessitatem, vel appetitum quo sumitur, internus judex attendit. Quod Elias propheta et Esau suo probant exemplo. Licuit igitur homini laico, praesertim tam justo, licitis uti; quod non licet eis quibus id sua professio contradicit. Nam illa paradisi arbor non idcirco mortem intulit, quod mala esset sed quod super interdictum fuit praesumpta.

XVI.

Porro vestibus laneis, aut lineis, non isto modo quo nunc a filiis Belial praesumptum et excogitatum 133.0653C| est, qui utique sine jugo sunt, sed antiquo more semper usus est, ita duntaxat contextis, ut nec affectata pompa redolerent, nec plebeia rusticitate notarentur. Sericinis vero vel pretiosis, nec obtentu quidem cujuslibet festivitatis, nec alicujus praesentia marchionis, plus solito se comere studuit. Reminiculum illud quo solet ensis renibus astringi, per viginti annos, si tandiu durare posset, non mutare aut renovare curabat. Quid dicam de balteo vel ambitiosis cinctoriis, aut fibula, de equorum phaleris, quandoquidem ille non solum portare aurum, sed nec habere quidem pateretur? Non enim putavit aurum robur suum, neque in multitudine divitiarum, sed in Deo gloriatus est. Ut religionis solent etiam 133.0653D| professores, qui ad excolendum corporis cultum, inverecundo et infatigabili studio sollicitantur: id toto nisu affectantes, ut reverentiam, quam sibi moribus tollunt, vestis pretiosae saltem obtentu ab intuentibus emendicent. Quibus utique expediret ut ad cultum animae, quae jugiter pulchrescere poterat, potius vacarent.

XVII.

Erat autem pauperibus et injuriam passis liber ad eum semper accessus, nec ad causam suam ei commendandam deferre munusculum aliquod indigebant. Plus quippe oculis ejus unusquisque suam necessitatem plenius allegabat, quanto illum arctius indigentem vidisset. Jam vero benignitas ejus non solum 133.0654A| vicinis, sed etiam longinquis regionibus resonabat. Et quia noverant omnes quam beneficus erga omnes esset, multi per eum suas necessitates expediebant. Nec dedignabatur aut per se aut per suos pauperum negotiis interesse, et, ut potis erat, suffragium praebere. Saepe enim cum inter discordes dura grassari bella cognovisset, die qua ventilanda erat causa, faciebat pro eis missas celebrari. Et quibus non occurrebat humanitus subvenire, divinum illis imprecabatur auxilium. Neque hoc patiebatur, ut quilibet senior beneficia a suo vasso pro qualibet animi commotione posset auferre; sed, deducta ad medium causa, partim prece, partim imperio, commotionem exasperati animi reprimebat. Rectitudinis ejus vigorem hac una re tantum putares acclivem. 133.0654B| Quoties pauper apud potentiorem forte obnoxius teneretur, instabat, ut imbecilliorem ita sustentaret, quatenus fortiorem sine laesione fregisset. Caeterum, veraciter justitiam esuriens, hanc non solum in suis, sed etiam in extraneis laedi non patiebatur.

XVIII.

Justitiae sitis, ut esuries, ordinatim in eo flagrabat. Non enim aut simplicitas aut benignitas asperitatem zeli deserebat, aut asperitas zeli simplicitatis benignitatem. Nimirum ut de Job dicitur, quod simplex erat et rectus, et iste vir, quamvis pauperibus multum consuleret, tamen ad puniendum reos non usquequaque dormitavit: videlicet non ignorans quibusdam divinitus esse datum, ut crimen quod impunitum remanere non potest, temporali supplicio luant. Unde et rex David moriens Joab et 133.0654C| Semei jubet puniri. Quamdam silvam latrones occupaverant, qui rapinas et caedes transeuntibus atque vicinis inferebant. Quod Geraldus audiens, ad capiendum eos protinus direxit. Ac tum forte rusticanus quidam ad eos metu cogente venerat. Milites vero qui eos comprehenderunt, timentes ne forte domnus Geraldus aut eos dimisisset, aut cur eos impunitos sibi ostenderent inculpasset, oculos omnium protinus avulserunt. Qua occasione factum est ut ille rusticanus una caecaretur. Qui dehinc in Tolosanum pagum recessit. Longo post tempore, cum de eo domnus Geraldus audisset quia latronum socius non fuerit, valde contristatus est, requirens vel si viveret, vel quo isset. Comperto autem quod ad Tolosanam provinciam discessisset, centum solidos, 133.0654D| ut aiunt, ei transmisit, jubens portitori ut ejus vice veniam ab eo postularet.

XIX.

Itidem quam clementer consolaretur afflictos, aut quantum saepe misereretur obnoxiis, hoc liqueat exemplo. Quemdam presbyterum ita vicini sui crescente litigio contriverant, ut ejus oculos eruerent. Quem scilicet senior verbis multum consolatus est, suadens illi patientiam. Sed ne verborum consolatio exilis videretur, quamdam sui juris ecclesiam, facto solemniter testamento, eidem contradidit. Aliquantulum tempus fluxerat, et unus ex his qui presbytero vim intulerant, ab officialibus comprehensus est, 133.0655A| et in carcere clausus. Quod et seniori tanquam inde gavisuro protinus nuntiatum est. Qui statim quasi desiderio puniendi festinans, tetendit ad carceris locum. Aliae vero causae emerserant, quas necesse erat in crastinum expedire. Sub hac ergo occasione jubet reum usque tunc demorari. Sero autem cum officiales ad sua discessissent, praecepit clam custodi, quatenus eum cibo ac potu reficeret. Et quia discalceatus erat, datis calceamentis aufugere permisisset. In crastinum vero mallensibus undique ad seniorem confluentibus jubet reum adduci. Quidam vero quos custos carceris pro seipso paraverat, trementes indicant reum aufugisse. At ille volens factum celare, quasi minabatur custodi. Sed mox itidem: Bene, inquit, actum est, quoniam presbyter jam eis 133.0655B| noxam indulserat.

XX.

Item duo vinculati, quos apud eum reatus ingens obnoxiaverat, eidem fuerant praesentati. Instabant vero accusatores, ut suspendio eos juberet protinus interire. Ille vero dissimulabat, quoniam eos palam liberare nolebat. Sic enim in quolibet pietatis opere se modificabat, ut ipsa ejus pietas non nimia videri posset. Respiciens ergo accusatores: Si, inquit, ut dicitis, mori debent, prius juxta vulgarem sententiam reficiamus eos. Tunc cibum et potum jussit eis afferri, et ad comedendum disligari. Cumque refecti fuissent, dedit eis cultellum suum, dicens: Ite et vos ipsi, afferte vimen, quo suspendi debeatis. Non longe autem erat silva, quae stirpibus 133.0655C| densata succreverat. Quam illi intrantes, et quasi vimen quaerentes, paulatim remotiora penetrantes, subito disparuerunt, et ita mortis articulum evaserunt. Hi vero qui aderant, assensum ejus intelligentes, eos perscrutari inter fruteta non audebant. Quantum vero ex aequalitate personarum conjici potest, personas illas reorum qui se in malum destinaverat, aut damnis coercebat, aut charactere adustionis inurebat. Illas autem personas, quae non per consuetam malitiam, sed qualibet, malum aliquod perpetrassent, indemens dimittebat. Nunquam tamen auditum est ut se praesente quilibet aut morte punitus sit, aut truncatus membris.

XXI.

Sane de pluribus gestis ejus pauca quaedam et singula commemoramus, quae ad ostendendum 133.0655D| quosdam pietatis actus nobis videlicet compertos, 133.0656A| sufficere possunt. Ob hoc etiam et minima quaelibet inserimus, per quae grande ejus valeat studium demonstrari, ut est videlicet illud: Dum per aggerem publicum aliquando graderetur, in agello viae contiguo quaedam rusticana mulier aratrum ducebat. Quam requirit cur opus virile mulier agere praesumpsisset. Respondit virum suum diutius jam languere, tempus sationis praeterire, se solam esse, nullumque qui sibi subveniat habere. Cum quidem ille calamitatem ejus miseratus, tantos ei nummos dari jubet, quanti dies sationis superesse videbantur, quatenus per singulos dies agricolam sibi conduceret, et ipsa dehinc a virili opere cessaret. Omne fucatum, ut ait Ambrosius, refugit natura, et auctor ejus Deus quod contra illam est abhorret. Haec ergo 133.0656B| res per se quidem exigua est, sed affectus recti hominis naturae legibus conveniens eam grandescere facit.

XXII.

Cum itidem alias viam carperet, haud eminus cicer quidam rusticanus metebat. Cum juvenes, qui seniorem praeibant, inde sumentes manditarent, haec ille conspicatus, emisit equum et ad hominem concitus venit, quaerens si cicer pueri abstulissent. At ille: Ego, inquit, domine, gratis dedi. Et senior: Bene, inquit, faciat tibi Deus.

XXIII.

Tale est quod alia vice, cum ministri ejus convivium sub umbra cerasorum pararent, ramusculos baccis jam maturis dependentes, quos antequam ille veniret, iidem ministri confregerant, 133.0656C| a reclamante rusticano argenti pretio comparavit. Forte dicet aliquis quod haec relatu indigna sunt: sed nos timorati hominis mentem per haec exigua demonstramus, ut ex obliquo intelligatur quoniam qui modica non spernebat, paulatim decidere in majora non poterat. An non affectus viduae per duo minuta comprobatus a Domino est?

XXIV.

Erga ipsos vero qui juris ejus erant, tam beneficus, tamque erat pacificus ut mirum considerantibus esset. Nam frequenter improperabant et quod mollis esset et timidus, qui se laedi ab infimis personis, tanquam impotens, permisisset. Nec facillime tamen, sicut domini solent irasci, contra improperantes vel leviter indignabatur. Aliquando enim non paucos ex ruricolis obvios habuit, qui, derelictis 133.0656D| coloniis suis, in aliam provinciam transmigrabant. 133.0657A| Quos cum recognovisset, et quonam cum sua supellectile tenderent, inquisisset, responderunt quod injuriati fuissent ab eo, cum ipse beneficiaverat eos. Milites vero qui obambulabant principi, suadebant ut eos verberari juberet, et ad domunculas, unde discesserant, redire compelleret. Sed ille noluit. Quippe qui noverat suum, et illorum Dominum esse unum in coelis, et qui magis consueverat, juxta Apostolum, remittere minas, qui potentiae suae manum non levare super pupillum soleret. Ergo permisit eos abire, quo sibi commodius putarent, et dedit licentiam conversandi. Hoc vero, quod non sine mea verecundia quemdam nuper garrientem audivi, scilicet quod debitum wadii nequaquam debitori relaxare solitus erat, omnino falsum est, 133.0657B| sicut illi testantur qui saepe viderunt, quod non solum augmentum wadii, sed etiam capitale debitum relaxabat.

XXV.

Siquidem sui pagenses, vel clerici, qui illum sicut patrem affectuose diligebant, frequenter ei tortulas cerae deferebant, quas ille veluti grandia munera, multas gratias referens accipiebat. Nec tamen ex eadem cera quidquam ad suum usum ardere permittebat, sed coram altari, vel sanctis pignoribus, quae perinde secum deferri faciebat, totam in luminaribus succendi praecipiebat. Cubiculari vero cum forte cera aliunde ad ejus obsequium praeparata deesset, betulinas cortices, vel abiegnas taedas ante eum, et in ministeriis suis praeparabant. Sed cum ille tanto studio cavebat, ne muneribus 133.0657C| quae sibi gratis dabantur privati uterentur, quomodo consequens esset, ut exactiones wadiorum sine indulgentia exegisset? Quin potius, quae sibi jure debebantur, frequenter ultro debitoribus relaxabat. Minas quoque, juxta Apostoli praeceptum, servis remittebat. Nam et fraudem interdum patiebatur, et rapinam bonorum suorum, ut dicit idem Apostolus, suscipiebat.

XXVI.

Sed ut hoc exemplo comprobetur: fur aliquando tentorium ejus noctu ingressus est: cum quidem cereus de more coram lecto illius arderet, ac tum forte senior vigilabat. Solebat enim in stratu suo, dilectione Christi atque dulcedine pasci, per studium orationis. At vero fur ille curioso visu cuncta percurrens, explorabat si quid forte videret 133.0657D| quod asportare valeret. Pulvillum forte respicit, quod sericam tecam habebat. Tetendit manum et ipsum sibi trahebat. Tum senior: Quis, inquit, es tu? Extimuit latro, et stupidus haesitabat. Tum ille: Fac, ait, quod facis, et caute discede, ne forte aliquis sentiat. Ita latroni persuasit, ut licenter cum 133.0658A| furto discederet. Quis alius praeter Geraldum hoc ita faceret? Certe mihi videtur, quod id magis admiratione dignum sit, quam si furem rigescere in saxi duritiam fecisset.

XXVII.

Quantopere autem illud cavere studuerit quod Apostolus jubet: Ne circumvenias in negotio fratrem tuum (I Thess. IV, 6), itidem praesenti patebit exemplo. Cum aliquando ab urbe Roma rediens, Papiam praeteriret, haud procul castrametatus est. Quod Venetii, vel alii quamplures illico cognoscentes, ad eum protinus exierunt. Jam enim per omne illud iter satis nobilissimus erat, et religionis atque largitatis causa apud omnes famosus. Cum ergo negotiatores, ut eis mos est, inter papiliones cursitarent, et si quispiam vellet aliquid emere, disquisissent, 133.0658B| honestiores quidam ad senioris tentorium pervenerunt, et ministros interrogabant, si forte domnus comes (sic enim omnes appellabant eum) vel pallia, vel pigmentorum species emi juberet. Tum vero ipse vocans eos ad se: Quod, inquit, placuit, Romae licitatus sum; sed plane velim dicatis utrum bene negotiatus sim. Tunc jubet empta pallia coram afferri. Erat autem unum ex his pretiosissimum. Quod Venetius intuens, quaerit quidnam pro eo datum sit. Cumque summam pretii cognovisset: Vere, inquit, si Constantinopoli esset, etiam plus ibi valeret. Quo audito senior extimuit, quasi grande facinus exhorrescens. Cum vero dehinc quosdam Romeos sibi notos obviam reperisset, tot solidos eis commendavit, quot Venetius ultra datum pretium 133.0658C| dixerat pallium valere, dans indicium ubi venditorem pallii reperissent. Verum cum in aliis peccati speciebus soleant homines compungi, atque de emendatione meditari, aut raro, aut certe, nec raro videas, qui praeter Geraldum in ista peccandi specie se doleat deliquisse. Sed nimirum ille noverat, quia Deus per omne peccatum offenditur, et eum quem toto corde diligebat, offendere nec in minimis volebat.

XXVIII.

At vero non immemor quia Christianorum justitia debet justitiam Pharisaeorum supergredi, cum universae fruges ejus rectissime decimarentur, nonas etiam jubebat seorsum recondi, quae in diversis pauperum necessitatibus dispensarentur. Inde cum necessitas exegisset, supervenientibus diverso 133.0658D| tempore pauperibus vestimenta emebantur. Praeterea nummos indesinenter secum ferebat, quos obviantibus egenis latenter, quantum poterat, vel per se, vel per quemlibet causae istius conscium dabat. Et cum illi reditus agrorum ac vinearum satis abundarent, nunquam tamen auditum est, quod villici ejus 133.0659A| aliquid accommodassent; sed neque ipse praedium aliquando comparavit, praeter unum agellum, qui suae cuidam possessioni forte insitus erat: cum soleant divites quique in hoc vehementer inardescere, terribilem prophetae comminationem obliti, qua dicit: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis (Isai. V, 8). Geraldus namque, juxta praeceptum Evangelii, contentus erat stipendiis suis. Et sicut ille neminem concutiebat, neque calumniam faciebat, sic et rerum dispositor Dominus, ea quae juris illius erant, ab impiis et pervasoribus tuta servabat. Etenim tanta praediorum loca per diversas provincias sub ditione sua tenebat, ut ipsis locis, quibus plenus erat, veraciter locuples diceretur. Nec tamen multitudo locorum extollebat eum, quoniam 133.0659B| nihil, ut Psalmista dicit, a Domino volebat supra terram. Qui nimirum haec omnia adjiciebat illi, quia regnum Dei, quod primum est, ipse quaerebat ab eo. Tantum utique, Deo largiente, succreverat, tamque protectus, et tam immunis persisterat, ut ei convenire videatur illud Job: Tu vallasti eum, et possessio ejus crevit in terra (Job I, 10).

XXIX.

Sane ut pateat qualiter in bono malum vincere consueverat, juxta apostolicum praeceptum, hoc ejus factum sub exemplo commemoretur. Cum dehinc ad portum Placentinum venisset, quidam clericus, qui portui praeerat, supervenit. Nam, sicut illic mos est, lucrosum nimis naulum a Romeis exspectabat. Qui nescio qua causa felle commotus, verba indignationis rotabat, ita ut episcopum 133.0659C| Rotenensis provinciae, sed et alios nobiles viros injuriosis exprobrationibus lacessiret. Forte vir Domini de contra stans, seditionem moveri metuens, conviatores compescuit, ne dure quidquam respondissent. Clericum vero blando sermone fregit, et quaedam munuscula ei dedit. At ille videns quam facili sermone et episcopum et caeteros a respondendis injuriis compescuisset, se autem quam leniter ad mentem reduxisset, quaesivit ab eo quisnam esset. Cum ille se Aquitanum et mediocrem personam esse responderet, clericus eum tam vultu quam eloquio considerans, ad ejus gratiam se totum inflexit, et quidquid de naulo debebatur, cunctis de illius comitatu remisit, et tam ipsius quam aliorum flascones et utres vino implevit. Habebat enim 133.0660A| isdem senior divinitus hoc donum, ut tam ipse quam sermo ejus gratiosus esset. Et non solum quibuslibet aliis personis, sed etiam ipsis magnatibus. Quin et regibus semper charus, et reverendus erat.

XXX.

Merito quippe diligebatur ab omnibus, quoniam ipse cunctos diligebat. Referamus plane quid de quodam fugitivo, quasi de amico fecerit. Nam in eodem itinere fugitivum eumdem reperit, qui ante aliquot annos ab ejus municipio discesserat. Qui apud illas personas cum quibus habitabat, magnus etiam et locuples habebatur. Hunc itaque ministri domni Geraldi reperientes, ad eum trementem et pavidum adduxerunt. At ille seorsum inquisivit ab eo qualiter se ageret. Et cum didicisset ab eo, quod in eodem loco non parum honorabilis haberetur: Nec ego, 133.0660B| inquit, te dehonestabo. Tunc praecepit suis, ne quis proderet qualis in sua regione fuisset. Tum vero videntibus vicinis suis, ei quaedam munuscula tribuit, et in eloquio vel convivio satis eminenter honoravit, et eum in pace dimisit. Quis hoc praeter Geraldum faceret? Sed hoc ille fecit, qui non avaritiae servus erat, sed misericordiae se totum dicaverat.

XXXI.

Item in eodem itinere, quidam vir de parte Bituricensi, non longe a Roma sibi coxam fregerat. Qui relictus a suis, cum conjuge solus remansit. Quem Bonifacius quidam ex militibus domni Geraldi casu reperit, et necessitatem illius audiens, ad eumdem domnum Geraldum hunc adducens: En, inquit, domine mi, juxta tuum desiderium reperi, quod tibi placiturum praesento: ecce homo indigens solatio. 133.0660C| Quem dehinc vir Domini in tuitione sua gaudens suscepit, et usque Brivatensem vicum sufficienter sustentatum deduxit. Tunc insuper ei decem solidos praebuit, quibus subsidium usque ad suos habere posset. Haec et hujusmodi facta testantur miserendi affectum, quem ei divina inspiratio largiter inspirabat.

XXXII.

Verum noverimus, quia necesse est, ut messis triticea cum lolio crescat, et granum frumenti palea superior interim premat: et ob hoc oportuit ut justum Abel malitiosus Cain ad patientiam exercuisset. Geraldus quoque, sicut Job, frater draconum et socius struthionum fuisse monstretur, frequenter a quibusdam provinciarum lacessitus est. Nam reipublicae statu jam nimis turbato regales 133.0661A| vassos insolentia marchionum sibi subjugaverat. Jam itaque multarum causarum experimentis probatum fuerat, quod, ut scriptum est, omnipotens erat contra hostes Geraldi. Quibus videlicet ita insuperabilis videbatur, ut malum, quod ei perstruere molirentur, in ipsos potius redundaret, ut scriptum est: Qui fodit foveam proximo suo, ipse prior incidet in ea (Prov. XXVI, 27). Wilelmus plane dux Aquitanorum, vir bonus, et per multa laudabilis, cum tandem vehementer invaluisset, non minis quidem, sed precibus agebat, ut Geraldus a regia militia discedens, sese eidem commendaret. Sed ille favore comitis nuper usurpato, nequaquam consensit. Nepotem tamen suum nomine Rainaldum eidem cum ingenti militum numero commendavit. Sed et isdem 133.0661B| Wilelmus nullatenus illi indignatus est, quippe non immemor, quia pater suus Bernardus ipsum adhuc adolescentem eidem domno Geraldo amoris causa commendavit. Et ideo dulci admodum contubernio, et ingenti veneratione semper eum excolebat. Cum vero causa instabat, ad ejus colloquium veniebat. Nonnunquam autem gratiosi hominis Wilelmus suavitate delectatus, vi precum exigebat, ut secum diutius commoraretur. Et frequenter in agendis progressus, longius secum ire faciebat.

XXXIII.

Factum est quadam vice, cum ita res exigeret, ut in quamdam regionem qua hostiliter ierat, longum tempus cum eo expendisset. Interim vero omne stipendium, quod in sagmariis Geraldi delatum fuerat, paulatim defecit. Porro exercitus 133.0662A| ad praedam versus, tanquam hostes Wilelmi persequens, totam regionem illam depopulabatur. Qua causa incolae sibi timentes, facultatibus expositis, fugiebant, nec inveniri poterat qui ministris ejus stipem vendidisset. Cum ergo nihil ad emendum reperissent, nec de praeda quidquam eis tangere licuisset, non modicam in illa expeditione penuriam sustinuit. Neque enim ab his qui praedabantur, quidquam suscipere patiebatur, ne forte cum eis participans socius peccati existeret. Sustinuit autem et amici comitatum, nec afflictus deseruit. Ridebant hoc nonnulli, quod aliis de praeda lascivientibus ipse cum suis indigeret. Multi quidem quibus erat sanior intellectus, illum beatificabant, altius gementes quod ad hunc imitandum idonei non essent. Denique ex 133.0662B| hoc et deinceps, cognomentum hoc promeruit, ut ab omnibus in commune Geraldus ille Bonus appellaretur.

XXXIV.

Tanti autem apud eumdem Wilelmum habitus est, ut ei sororem suam in conjugio dare vellet, Ermengardi matre quamprimum id cupiente, quae virum hunc pio diligebat affectu. Sed Christus virginis filius castitatis amorem illi dudum indulcaverat, quam ab ineunte aetate ita complexus est, ut nec intuitu quidem tam excellentis copulae pateretur ab ea divelli. Quantopere enim carnis obscoenitatem exhorruerit, per hoc animadverti potest, quod nocturnam illusionem sine moerore nullatenus incurrebat. Quoties namque illud humanitatis infortunium dormienti contigisset, consecretalis cubicularius afferebat ei seorsum, in competenti videlicet 133.0663A| loco, vestes mutatorias, ad hoc semper paratas, et tomentum, et vas aquae. Quo illo intrante, non enim patiebatur se nudum videri, mox ille minister clauso ostio recedebat. Ita cultor internae puritatis corporis inquinationem refugiebat, ut ipsam solam, quae dormienti acciderat, non solum balneis, quin etiam lacrymis abluerit. Stultum forte videbatur hoc ejus factum, sed illis plane quorum coenosa mens vitiorum sordes exhalat. Qui cum se vel naturaliter, vel voluntarie sordident, immunditias tamen suas abluere per se dedignantur. At vero Geraldus scriptum noverat: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Et item: Qui modica spernit, paulatim decidet (Eccli. XIX, 1). Velim sane perpendas quanti habendum sit, quod inter mundanas opes, et in fastigio terreno 133.0663B| positus, castitatem servavit. Quid magnificentius faceret? Nihil amplius aut excellentius requiras. Nam, sicut beatus Martinus perhibet, nihil virginitati est comparandum.

XXXV.

Unde et Ademarus comes vehementer instabat, ut eum suae ditioni subdidisset, quod nullo equidem pacto extorquere potuit. Non solum quippe eidem Ademaro, sed nec Wilelmo quidem duci, qui tunc majore rerum affluentia potiebatur, se commendare assensus est, Credo Mardocheum vir iste meditabatur, qui superbo Aman se submittere, honoremque regibus a Deo collatum praebere contempsit. Verum cum in amicitia Wilelmi devictus pacem habere videretur, ut homini in Christo viventi persecutio non deesset, praedictum comitem 133.0663C| Ademarum illi Satanas instigavit. Quem profecto multis et variis tentationibus appetitum sibi subjugare non potuit. Aliquando quippe contigit ut in prato cum paucis militibus mansitaret nocte, cum equidem Ademarus misso exploratore pro certo rescivit et ubi et cum quantis esset. Gavisus plurimum quod occasionem opportunam ad eum comprehendendum reperisset, armatorum cuneum collegit, et ad locum aciem direxit. Porro Geraldus in parte ipsius prati decumbens, ut fertur, cum suis omnibus dormiebat. Sed ille qui custodit Israel, nequaquam innocenti viro dormitabat. Si quidem, ut de Jeremia propheta scribitur, uia Dominus celavit eum: ita et hunc divinitus abscondit, ut cum omne 133.0663D| pratum per gyrum discurrissent, et per medium regyrassent, 133.0664A| nequaquam eum reperire potuerint. Tum vero Ademarus adnisu frustrato, dolens impietatem suam esse delusam, recessit. Justus vero, ut scriptum est, mundis manibus addidit fortitudinem laudis in Domino.

XXXVI.

Quoniam itidem ejus castellum satellites Ademari comitis occupaverunt. Quo Geraldus audito, paucos milites, qui tunc sibi forte aderant, secum duxit, et ad oppidum festinavit. Ademarus vero cum valida exercitus manu, oppidi pervasores subsequi parabat. Sed cum non longe essent, quod ad obsidendum castrum Geraldus praecurrerat, volantem exercitum retinuit, dicens: Explorandum nobis est quanam Geraldus pugnatorum multitudine valletur, qui nos ad obsidendum oppidum ausus est 133.0664B| praevenire. Neque enim se in hoc periculo praecipitasset, nisi quorumlibet rusticorum auxilio septus esset. Dixerat haec, et pernices equites ad hoc explorandum direxit. Nox vero tum ingruerat: nec cunctati exploratores festinant, et quaenam sint castra Geraldi sollicite rimantur. Ut autem in nocte solet fieri, lapides albicantes eminus sub incerto visu conspicati, obsidentium tentoria putaverunt. Qui protinus exsangues et perterriti ad Ademarum recurrunt, ac ingentem castrorum multitudinem se vidisse fatentur. Redierant enim per quamdam matronam, cui idipsum retulerunt, per quam et hoc ipsum, quod illis exploratoribus visum fuerat, postea viro Dei innotuit. Ademarus itaque cum exercitu suo divino nutu labefactatus, 133.0664C| ad sua remeavit. In crastinum vero pervasores castelli, cognito quod Ademarus eisdem minime adesset, pacem a Geraldo requirunt, poscentes ut eosdem sine ignominia recedere permisisset. Et id quidem vir Dei Geraldus illico indulsit. Sed milites animo concitati aegre ferebant, si vel armis non spoliarentur. Invaluit tamen pietas Geraldi, et illos stare coegit, hostibus vero per angiportum fugientibus aditum permisit. Quin etiam duos de suis armatos constituit, qui hinc inde stantes procurarent, ne aliquis de supellectili exeuntium quidquam rapere praesumpsisset. Ita Geraldus exturbatis absque sanguine hostibus triumphavit. Ita Christus more suo gloriosius militem suum ipsa adversitate nobilitavit. 133.0664D|

XXXVII.

Godefredus ille Torennensis comes, 133.0665A| quadam vice, collecto militum agmine, festinabat ut hunc virum Dei bellando lacessiret, aut quae erant juris illius devastaret. Contigit autem, ut ipso gladio quo se armaverat, ita vulneraretur, ut arreptum iter nequaquam explere posset. Qui tandem intelligens quod ob injuriam viri Dei vulneratus sit, a malitia sua cessavit, merito sibi illud Mosaicum convenire conspiciens: Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos (Exod. XIV, 25).

XXXVIII.

Oppidum nihilominus, quod monasterio superimminet, frater praedicti Ademari clanculo irrepsit. Sed quia jam experimentis aliorum didicerat quod Geraldus, Deo pro se pugnante, semper hostibus praevaleret, non ausus est ibidem remorari. Tamen ablatis omnibus quae asportari poterant, 133.0665B| concitus aufugit. Nec multum vero post, quibusdam honestis viris sese ob illius facinoris causam objurgantibus cuncta reddidit, et ad virum Dei veniens, indulgentiam pro sua temeritate postulavit. Jam enim apud omnes, qui se noverant, tantam reverentiam obtinebat, ut quisquis eum laesisset, quasi sacrilegium fecisset, non sibi in prosperum cedere certus esset. Sane quamvis filii tenebrarum et per ista quae commemoravimus, et per alia multa filium lucis inquietarent; ille tamen ubicunque poterat, pauperes tueri non omittebat. His enim qui se laedebant, tam facile ignoscebat, ut putares quod ille magis ignoscere quam illi vellent reconciliari. Durior illi causa pro pauperibus semper erat, quam anima ejus illis compatiebatur, faciliusque suam 133.0665C| negligere causam poterat quam illorum. Ut enim peritissimus quidam medicus, qui forte vulneratus jacet, aliorum vulneribus mederi studeat: sic iste dum laederetur, tamen impotes tueri non omittebat.

XXXIX.

Suis siquidem inimicis ita insuperabilis erat, ut malum in eos potius redundaret, quod ei perstruere molirentur. Quod ex quibusdam superius relatis, et ex praesenti probatur exemplo. Frater Ademari comitis Adalelmus, praeter illam injuriam quam eidem domno Geraldo fecerat, cum Aureliacense castrum pervaserat, quam videlicet injuriam ipse libenter ei indulserat, adhuc tamen ejus malitia furebatur, et ad laesionem sancti viri pertinaciter instigabatur. Collecto itaque satellitum 133.0665D| cuneo, castrum, quod tunc forte domnus Geraldus missarum solemniis intererat, irrumpere tentavit. Sed illi quidem qui forinsecus erant, illum in praeceps gradientem eminus conspicati, portam repente clauserunt. Facto autem strepitu in castro 133.0666A| vociferantium, milites qui ad missam cum seniore erant, exsilire volebant. Quos ille sermonibus fregit, et donec opus Dei compleretur, nequaquam exire permisit. Interim vero satellites Adalelmi ambitum castelli pervagantes, septem equos tantum repererunt, quos et abegerunt. Et confestim incassum se irrupisse videntes, pudore acti, remeare coeperunt. Fertur autem quod vir Domini, retentis militibus, supra portam sumpto psalterio concitus ascenderit, et nescio quid e psalmis Domino decantaverit. Porro tyrannus, qui moerere cor justi fecerat, laetatus nequaquam redire permissus est. Mira dicturus sum, et pene incredibilia, nisi haec a teste satis idoneo perhiberentur. Nam de caballis eorum ferme sexaginta sub brevi spatio temporis 133.0666B| exstincti sunt. Adelelmus autem post quartum decimum diem, tam terribiliter obiit, ut omne ubi jaceret, turbo vehemens discooperiret. Testatur hoc praesens Adalbertus [Madalbertus], ille videlicet monachus qui apud Lemovicas verbum Dei solet populo praedicare. Thesaurum quippe sancti Martialis Torennae custodiebat, qui pridem ob metum paganae gentis illic fuerat deportatus. Ablatores autem illi videntes quod acciderat, homini Dei suos equos remiserunt.

XL.

Nonnunquam invitus cogebatur potentiae suae vires exerere, et pravorum cervicem vi bellica curvare, sicut videlicet actum est de quodam pessimo homine, qui vocabatur Arlaldus. Is namque tenebat quoddam oppidulum, quod dicitur ad sanctum Serenum, 133.0666C| ex quo scilicet, quasi lupus vespertinus egrediens, irruptiones faciebat in familiam domni Geraldi. Cum quidem ille sicut pacificus loquebatur ei qui oderat pacem, quin etiam quaedam munuscula tribuebat ei, et arma militaribus apta, quatenus ferinos ejus mores per beneficia deliniret. Sed stultus homo ac brutus, hoc non pietati, sed ignaviae deputans, audacius in praedicta familia grassabatur. Tandem ergo Geraldus considerans quod stulti hominis vesania sine flagello frenai non poterat, collecto militum agmine, tetendit ad castellum. Atque incredibili victoriae proventu, bestiam illam sine cujuslibet interfectione de suo cubiculo protraxit. Cumque ante ipsum plenus confusione staret, non contumeliose, sed ratiocinando quantum oportuit eum 133.0666D| alloquitur. Cum ille tremens verba humillima ac deprecatoria respondisset, vir Domini ad eum: En, inquit, expertus es quod tuis viribus adversum me consistere nequeas: cave igitur furere, cave ultra malitiam exercere, ne gravius ipsa in caput tuum 133.0667A| redundet. Et teipsum, inquit, ita dimittam ut neque obsidem, neque aliquod juramentum a te suscipere curem. Sed neque de tua supellectile saltem pro compensatione praedae, quam exercere solitus es, quidquam auferre permitam. Ita coercitum dimisit hominem, et ille satis deinceps cavit, ne Geraldi familiam laedere praesumpsisset.

XLI.

Jam, ut supra dixeramus, cessabant ejus adversarii divino metu consternati. Nam licet ad exemplum Job, frater fuerit draconum et socius struthionum, bestiae tamen agri pacificae erant illi. Nam cum alodus ejus esset postomia, et deinceps latifundia ipsius ita sibi succederent, ut usque ad montem magnum Greonem, posset in eundo et redeundo, semper in propriis mansitare 133.0667B| capellis, tamen non indigebat ut aliquam villam cuilibet potenti ad custodiendum commendasset, nisi unum solum praediolum quod dicitur Taladiciacus. Erat enim semotim inter pessimos vicinos longe a caeteris disparatum. De hoc officiales permiserunt invito et nolenti, quatenus illud cuidam Bernardo ad custodiendum commendaret. Quod equidem ille cum quadam hilaritate patienter ferebat, dicens: Bene mihi contigit ut discam quia bonum est confidere in Domino, quam in homine. Quod scilicet ob hoc libuit commemorare, ut hinc pateat, quia quoties Deus aliquid ad ejus probationem fieri permisit, ille non ad tristitiam, sed ad humilitatem id retulerit. Per quod etiam demonstratur, quod vir iste ex fide vixerit, qui cuncta divinae dispositioni 133.0667C| subjacere cognoverit, et quod in terris nihil sine causa, ut scriptum est, fieri non ignoraverit.

XLII.

En quaedam de exterioribus gestis ejus, et communi conversatione digessimus, per quae videlicet facillime patet, quod vir iste justitiae cultor fuerit, et juxta apostolicum praeceptum, sobrie, et pie, et juste conversatus est. Cum igitur in justificationibus Domini sine querela se exercuerit, incredibile non debet videri, si ipse Dominus misericordiam suam cum eo magnificat. Quapropter suademus eis, quibus incredibile videtur omne quod nunc fama de 133.0668A| eodem sancto viro dispergit, ut cautius ac diligentius causam ejus retractent. Nam si hoc obstare videtur, quod in saeculo potens fuit, considerandum est quod major et laudabilior virtus sit materiam superbiendi habuisse, et tamen potentiae culmen humiliter compressisse. Potestas enim non est nisi a Deo. Qui, juxta Scripturam, potentes non abjicit, cum ipse sit potens. Quamvis igitur saeculari gloria fastigiatus fuerit, non debet incredibile videri, si Deus illum glorificat, qui hunc in observantiam mandatorum ejus glorificavit. Annon potentes fuerunt et bellicosi rex David, Ezechias, et Josias? Modernis quoque temporibus de nonnullis auditum est, sicut de rege Anglorum Oswaldo, quos Deus per signa glorificat, qui scilicet in observantiam mandatorum ejus 133.0668B| illum glorificare studuerunt. Denique in singulis hujus vitae aetatibus multa gerit divina dignatio, quae ad incitamentum conculcatae et oblitae religionis proficiant. Unde dicit Apostolus quia Deus nullum tempus sine sui testimonio relinquit. Quod etiam per ingratos aliquando fit, sicut equidem sub Moyse multa signa cum illis patrata sunt, de quibus scriptum est, quoniam non in pluribus eorum beneplacitum fuit Deo. Et nonnulla vix credibilia veraces et idonei testes asserunt, sicut beatus Hieronymus de quodam quondam violento et latrone, qui postea conversus ad Christum, solem ad explendum iter suum diu stare fecit, ac deinde clauso ostio ad discipulos corporaliter intravit. Si ergo Deus, qui cum patribus mirabilia fecit, etiam nostris temporibus 133.0668C| ad ressuscitandum conculcatae religionis affectum, per hominem, qui sicut in diebus Noe, justus repertus est, signa dignatur operari, incredibile non debet videri. Sed ipse potius est glorificandus, qui nullum tempus sine testimonio bonitatis suae relinquens, suae promissionis memor, non desinit benefacere populo suo. De gestis autem ejusdem viri, quae egit, postquam cultui divinae servitutis, ex toto se cohaesit, quae dicenda sunt, sequenti libello reservantes, hic istum in Dei nomine terminemus.

PRAEFATIO IN LIBRUM SECUNDUM. 133.0667|

133.0667D| His qui de meritis domni Geraldi temere disputant satisfacere potest considerata et inspecta qualitas vitae ejus. Nam quasi in tribunali quodam residentes, decernunt utrum sanctus debeat esse annon; cum hoc divino judicio subjaceat, quo etiam per reprobos ad utilitatem bonorum signa plerumque fiunt. His ergo satisfaciat attestatio miraculorum, quae per eum, vel dum viveret, vel post ejus obitum 133.0668D| Christus operari dignatur. Porro his qui gloriantur, dicentes, quod Geraldus potens fuit, et sanctus est, suademus ne sibi de hoc applaudant, quia nisi pauperes spiritu fuerint, et sicut ille, suam potentiam religione condierint, casa eorum parva esse non poterit. Imo comparatione ejus revincentur, potuisse quidem juste similiter vivere, sed noluisse; manducones vero et bibaces, ut de quibusdam religionis 133.0669A| professoribus dicam, qui sibi excusationes in peccatis fingentes, inter pocula fateri solent quia Geraldus carnibus vescebatur, et sanctus est, sua professio manifeste revincit. Nam laico homini multa licent quae monacho non licent. Damnatus est Adam, non quod in paradiso mala arbor esset, sed ideo quod interdicto praesumpsit. Geraldus quippe licenter suo ordini concessis utebatur, quoniam et ab illicitis abstinebat, et cum pauperibus vescebatur. Noverat enim vinum ad sobrietatem creatum. Nam et Elias carne pastus est, et dignus fuit in paradiso transferri. Per concupiscentiam tamen, quae nonnullos instigat, Esau primogenita sua lentis edulio perdidit. Igitur alia res est Geraldi, alia istorum. At vero illi qui delirant, quod nec martyr, nec confessor valeat 133.0669B| dici, sciant quod utrumque dici possit, non solum ille, sed etiam omnis, qui ut vitiis resistendo crucem 133.0670A| portat, vel bona gerendo Deum glorificat. Deus equidem factis confitetur, testante Joanne: In hoc scimus quia cognoscimus eum (I Joan. II, 3), si mandata ejus observamus; factis quoque negatur, sicut Apostolus ait de quibusdam: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Cum igitur confessor a confitendo vocetur, Deus autem factis aut negatur aut confitetur: Geraldus tanto rectius confessor dici potest, quanto justioribus factis Deum est confessus. Qui vero Judaizantes signa quaerunt, quid faciunt de Joanne Baptista, qui post nativitatem suam nullum signum legitur edidisse? Nam de isto licet miracula non omnimodis desint, id unum respondemus, quia dum non speravit in pecunia et thesauris, fecit, ut scriptum est, mirabilia in vita 133.0670B| sua.

LIBER SECUNDUS. 133.0669|

I.

133.0669B| Athleta coelestis militiae dudum in palestra mundanae conversationis agonizans, cuneos vitiorum viriliter debellavit. Tum vero verbum vitae continens 133.0669C| in medio nationis pravae, quasi quaedam lucerna refulgebat. Et quoniam oportebat ut in abscondito tempestatis probaretur, malignus hostis hanc lucernam quantis poterat fraudibus, tam per se quam per satellites suos effocare tentabat. Sed nimirum sicut flamma flatibus agitata solet validius accendi, sic divini amoris igniculus, qui in pectore Geraldi a puero incaluit, nullo tentationis imbre valebat exstingui. Quin potius, maturescente jam aetate, quibuslibet vitiis paulatim compressis, quotidie seipso robustior virtutibus succrescebat. Jam in corde suo quasdam ascensiones disponebat, jam super altitudines terrae, juxta illud propheticum, eminebat. Cerneres auroram sanctitatis ejus in diem festum clarescere, cerneres lilium inter spinas crevisse, 133.0669D| et quo vicinior maturitate fiebat, eo repansos virtutum flores diffusius expandisse. Ergo sicut in rerum vertice situs, in illa beatitudine superna mentis affectum defixerat. Et quoniam per coeleste desiderium intima lux illum irradiabat, mundanae concupiscentiae tenebras dijudicare valebat. An non tenebras dixerim terrenam concupiscentiam, per quam mundi amatores caecantur, ut diligant vanitatem? Sed Geraldus didicerat pretiosum separare a vili, et valde indignum ducebat terram lingere, qui vocatum se noverat ad coenam coelestis Agni. Super eos magis dolebat, qui per amicitiam mundi inimici Dei constituuntur. Et postquam gustaverat quam dulcis est Dominus, dedignabatur aquas furtivas, quae dulciores sunt, allambere. Plangebat eos potius qui, juxta beatum Job, cum clamore currunt rodere 133.0670B| radicem juniperi, id est, cupiditatem punctionibus plenam. Mundialem itaque potentiam, quae sibi affatim suppetebat, mentis despectu calcaverat. 133.0670C| Sed tamen, ut astuti est, cuncta ad utilitatem suam referre, cogitabat qualiter ea quae temporaliter possidebat, ita disponeret, ut ei perpetualiter profuissent.

II.

Igitur Gausbertum, venerabilem et laude dignum plane episcopum, cum aliis quibusdam honestis viris evocavit, et qua mentis cogitatione incitaretur, familiariter indicavit. Etenim domnus iste Gausbertus viro Dei charissimus erat, et pro communi sanctitate, mutuum sibi invicem contubernium praestabant. Exponit itaque praesentis vitae sibi inesse fastidium, et religionis habitum desiderare; Romam proficisci velle, et praedia sua beato Petro apostolorum principi jure testamentario delegare. Cumque de hoc diu tractatum esset, vir Domini Gaus 133.0670D| bertus altiori consilio causam inspiciens, tandem suasit in saeculari habitu sese specie tenus, pro communi salute provincialium retineret, res vero sicut vellet, beato Petro dicaret. At ille ne suae definitioni pertinacius inhaerens, inobedienter egisse videretur, assensus est. Memor tamen Apostoli dicentis, quia Judaeus qui confitens interpretatur, majus et melius in abscondito fiat, quam in palam, ita attonsus est ut hoc hominibus lateret, superno autem inspectori manifestum esset. Barbam sibi equidem cum novacula mutilavit, quam ad modum coronae, per caput suum ducens, de capillis quoque partem recidebat. Ut autem hoc penitus celaretur, quosdam ex cubiculariis, qui id noverant, sacramento constrinxit, ut quandiu viveret, nulla hoc ratione prodidissent. Denique per hoc sui factum, videtur duplicem sibi remunerationem 133.0671A| conquisisse. Hinc etenim Dominica dilectione flagrans, conversionis opus Deo exhibuit; illinc amore proximorum plenus, se pro illorum utilitate in habitu, quem nollet, invitum stare coegit. Nam quale genus conversationis Deo poterat gratiosius exhibere, quam istud, in quo neque commune solatium negligeret, nec sibi quidquam de conversationis perfectione minueret? Quae nimirum conversatio tanto pretiosior exstitit, quanto et multis utilior, et soli Deo cognita fuit? Qui, ut scriptum est, consilium ejus direxit, ut quamvis Liae eum connubium subire fecerit, Rachelis tamen cupitis amplexibus non privaret.

III.

Ad celandam plane sui tonsuram facile reperit argumentum. Barbam quippe veluti onerosam 133.0671B| recidebat, et quoniam ab occipitio capilli defluxerant; celabat in vertice coronam, quam, et tiaram jugiter ferens cooperiebat. Vestimentis autem 133.0672A| pelliceis super vestibus lineis utebatur, quia genus istud indumenti solent clerici vicissim et laici in usum habere. Duas tamen pelliceas nunquam simul habebat. Sed cum novam necesse esset afferri, jubebat protinus vetustam dari. Ensis plane, cum equitaret, a quolibet solebat ante eum ferri, quem tamen ipse nunquam sua manu tangebat. Siquidem de balteo vel cinguli apparatu jamdudum crucem auream praeceperat fabricari. Sedere autem super phaleratum equum nunquam solebat. In his et hujusmodi satis apparebat quantopere mediocritati studens, suae potentiae cumulum despexerat.

IV.

Postquam itaque divino cultui sese mancipavit per omnia, ut sua quoque Domino consecraret, 133.0672B| Romam profectus est, et Aureliacum insigne praedium beato Petro apostolorum principi, facto solemniter testamento, delegavit, cum tantis videlicet 133.0673A| appenditiis, quae monachis, quos ibidem congregare disposuerat, ad omne stipendium sufficere possent. Ardebat namque mens illius coenobialem illic habitationem stabilire, quo coenobitae cum sui ordinis abbate communem ducerent vitam. Censum quoque delegavit, qui ad urnam beati Petri annuatim redderetur. Itaque, ut animo ferventi conceperat, juxta condictum profectus est, et quod decreverat, Deo prosperante, peregit. Reversus autem lapidicinos et mactiones undecunque jussit aggregari, et ad construendam in honore beati Petri ecclesiam fundamentum praecepit aperiri. Sed Satanas, omnium bonorum invidus, nescio qua arte providentiam fefellit magistrorum. Fundamentum namque infirmiter locaverunt, et cum jam in expensa 133.0673B| grandis nummorum summa esset profligata, parietesque nihilominus in altum porrecti, quadraminum compages subito dissutae corruerunt. Nec tamen vir iste nimis ob hoc contristatus est. Non enim, ut scriptum est, contristat justum quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Vere confisus quoniam licet opus illud sub hac occasione retardaretur, merces tamen perditi operis nequaquam periret. Videns quod Dei judicio permissum sit ut haec jactura fieret, hoc tamen usitatum pene in omni actione semper est, ut quidquid placidius Deo exhibetur, difficilius peragatur. Et certe in rerum natura quod citius augmentum capit, citius ad defectum vergit: quod vero difficulter, diuturnius persistit. 133.0673C|

V.

Quadragesimale tempus advenerat, cum in construendis aedificiis aer jam clementior arridebat. Geraldus quodam mane, consuetis orationibus expletis, exiit ab oppido quod eidem loco imminet. Paululum jam progressus, coepit visibus huc illucque porrectis considerare ubinam posset aptius ecclesiae fabrica fundari. Tandem elegit locum divina dispositione jam praescitum. Jubet igitur artifices rursus adesse, studium recalere, opus intermissum aperiri, coepto operi sagaciter instare, ecclesiam competenti granditudine, et arcuato schemate 133.0674A| fabricare, quam pater ejus dudum in honore sancti Clementis construxerat. Nam, ut praedixeramus, isdem pater ejus religiosus fuit, utpote qui de pro sapia religiosorum descenderat.

VI.

Dum vero domus fabricam continuaret, animo semper volvebat qualiter posset reperire monachos qui bene morati essent, et locum sub regulari proposito incolere potuissent. Sed cum reperiendi raritas difficultatem intulisset, anxiabatur ille, et quidnam faceret nesciebat. Tum vero nobiles quosdam pueros ad Vabrense coenobium direxit. Nam tunc regularis observantiae fervor incalescebat, ut scilicet apud fraternitatem illam sub norma regulari iidem pueri imbuerentur. E quibus nunc usque superest unus, qui eodem beato 133.0674B| Geraldo quae describimus, visa narrat, et manu scribit. Porro cum iidem pueri reverti juberentur, quia magistri defuerunt, mox puellari mollitia resoluti, rigorem disciplinae neglexerunt. Et ita contigit, ut res ad effectum non veniret: unum tamen eorum necessitate ductus caeteris praefecit. Sed cum ille dissolute viveret, vir Domini vehementer afficiebatur, quia illum corrigere non valebat, neque alium habere, quem loco illius subrogare posset. Cum ergo vel illum, vel complices ejus, corruptae vitae tramitem incedere vidisset, illud Davidicum, profunde suspirans, dicebat. O Domine, dissipa consilium Achitophel (II Reg. XV, 34).

VII.

Nonnunquam vero in vocem plangoris erumpens 133.0674C| super homines quos ad malum proclives videbat, pertaesus ingemiscebat, quasi querimoniam faciens, quod iidem homines pro amore mundi perirent, quod pietas deficeret, quod iniquitas inundaret, quod pene jam universi amitterent a corde innocentiam, ab ore veritatem. Nolebat autem jurgiis eorum se immiscere, sed orabat ut Deus omnipotens pacificaret omnes, praecipiens missarum solemnia celebrari, illud Ezechiae frequentius iterans: O Domine, fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Isai. XXXIX, 8); et illud: O quantum deficit sanctus! o 133.0675A| quantum diminutae sunt veritates a filiis hominum! (Psal. XI, 2.)

VIII.

Desiderium sane quo ad coelestia flagrans terrena despexerat ita se posse consolari sperabat, si socios ejusdem sui desiderii reperisset. Proinde diu noctuque mens illius aestuabat, et de congregandis monachis affectum oblivisci non poterat, saepius cum domesticis et familiaribus inde colloquens. Tanto enim in id affectu agebatur, ut nonnunquam exclamaret: O si quis mihi daret ut sub tali pacto religiosos monachos invenirem! quo ego illis cuncta, quae possideo dedissem, et deinceps mendicando vitam hanc exegissem! Ad hoc enim pactum ineundum nihil prorsus morarer. Cum itidem aliquando familiares ei respondissent, dicentes: Nonne plures 133.0675B| monachi in his regionibus reperiuntur, e quibus ad votum congregare potestis? At ille fortem nimis sententiam proferens: Si, inquit, monachi perfecti sunt, beatis angelis assimilantur: sin vero ad saeculare desiderium revertuntur, apostaticis angelis, qui suum domicilium non servaverunt, per suam utique apostasiam, jure comparantur. Fateor enim vobis, quoniam incomparabiliter melior est bonus laicus quam sui propositi transgressor monachus. Cumque ei subjunxissent: Quid ergo tanta beneficia, non solum vicinis, sed etiam longinquis coenobitis praestare consuevistis? At ille consueta humilitate facta sua despiciens: Ego, inquit, nihil facio. Si tamen, ut dicitis, aliquid facerem, certus sum quia verus est promissor qui calicem aquae frigidae pro 133.0675C| suo nomine datum remunerare promisit. Viderint ipsi quales in oculis Dei sunt. Certe verum est, quia qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Porro in his, et hujusmodi verbis ejus apparet, quod vitae praesentis delectationem fastidiret, quod coelesti desiderio flagraret, quod omnia sua relincuere vellet, si non defuissent quibus ea rationabiliter tradidisset. Verum est illud vulgare proverbium, quia voluntas pro opere computatur. Unde et ille qui fratrem odit, homicida esse perhibetur. Et Joannes Evangelista passionis calicem bibit, cum tamen in pace quievit. Si ergo voluntas pro opere computatur, nequaquam Geraldus abrenuntiatorum mercede privatur. 133.0675D|

IX.

Invitus itaque tenebatur in saeculo. Et quamvis deessent socii cum quibus eidem saeculo abrenuntiaret, mirum tamen in modum in Dei opere totum se occupabat. Tantopere enim lectionibus audiendis, et vicissim orationibus, nunc cum aliis, nunc semotim erat intentus, ut mirum sit quomodo vel tantum studium in his habere potuerit, vel tantam 133.0676A| psalmorum summam semper explere voluerit. Praesertim cum alias occupationes interdum expedisset. Non enim erat obstinatus, ut causis necessariis se nimium obsentaret: sed his pro opportunitate paululum intentus, mox ad degustatam psalmodiae dulcedinem sese concitus recolligebat. Quam reverenter sane in ecclesia staret, non satis referri potest, sed putares illum quasi divinum aliquid contemplari, atque illud propheticum attonito vultu imitari. Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). Nam ut hoc sub exemplo pateat, festivus dies Dominicae Ascensionis advenerat, cum quidem ille Sollemniaco monasterio, ut est juris solemnis, celebraturus accucurrit. Non enim patiebatur, tantae festivitatis 133.0676B| officium, nisi festive [infestive] recenseri, neque, ut plerisque mos est, cursum celebrando decurtari. Cum igitur illuc venissent monachi, sicut tantae ac tali personae conveniebat, ei sedile et reclinatorium ornamentis constratum paraverunt. Ad quod cum ille post gyrata oratoria divertisset, fratres solemnizare coeperunt officium, ut moris est, in longum protelantes. Senior vero donec impletum esset, ita suspensus in contemplatione stetit, ut nec sederet, nec vel paululum in antipodium recubaret, ipsa corporis immobilitate mentis devotionem et constantiam demonstrans. At nos non ita, qui faciem Dei, velut in abscondito orantes, pomposa voce magis, quam simplici corde divinas laudes proferimus. Et cum debeat voci mentis intelligentia convenire, 133.0676C| nos facimus currere vocem post levitatem mentis. Geraldus vero apostolicum illud recogitans: Deo autem manifesti sumus (II Cor. V, 11), sic se agebat, tanquam in conspectu judicis cuncta cernentis.

X.

Ut autem divina dignatio coram hominibus eum glorificaret: qui Deum in exsequendis mandatis ejus coram discolis glorificabat, licet instante jam tempore Antichristi miracula sanctorum cessare debeant, memor tamen suae promissionis, qua dicitur: Qui glorificant me, glorificabo eos (I Reg. II, 30), hunc famulum suum per quamdam curationis gratiam glorificare dignatus est. Quod genus curationis tale fuit, ut quamvis per humilitatem imponere manum infirmis refugeret, eis tamen frequenter et absens, 133.0676D| et nolens subveniret. Aquam nempe, de qua manus abluere solitus erat, infirmi solebant furari, et plerique sanabantur. Quod licet ut magis credibile videatur, personas quasdam commemorari placet. Nam rusticanus quidam juxta Sollemniacum monasterium habebat filium caecum, qui diutius ingemiscens, quod eum caecitas et paupertas pariter 133.0677A| opprimeret, monitus est per visum quatenus ad domnum Geraldum pergeret, et aqua, unde manus ejus ablutae fuissent, oculos filii sui superfudisset. Credidit homo visioni, et quid somniaverat veniens indicavit. Quo senior audito, mente consternatus intremuit, ac praesumere id refugiens, dixit illusionem fuisse, quae et illum deciperet, et illum decipere vellet, ut inconcessa tentaret: errare hominem inani spe talia postulantem. Ingemuit pater, quem filii caecitas anxiabat, et intelligens quod vir Domini causa humilitatis nequaquam acquiesceret, abire se simulans, ab uno de servitoribus aquam impetravit. Qui domum rediens, exstincta filii lumina, nomen Christi invocans, abluit, et ille lumen recepit. Quod factum aliud quoddam opus 133.0677B| secutum est.

XI.

Quidam puerulus apud Aureliacum claudus morabatur, qui fabro cuidam commendatus est, ut artem disceret, qua victitare valuisset. Cum interim somno commonitus est, ut aquam similiter expetisset, faber vero qui hanc impetrare debebat, sciens quod in hac re vir Domini nimis austerus esset, aquam non est ausus palam expetere, sed eam per ministros clam impetravit. Qui nimirum, ut inofficiosa membra de eadem aqua respersit, mox illa divina virtus in proprium officium reparavit. Quod videlicet factum cum fama paulatim spargeret, ad notitiam senioris tantumdem pervenit. At ille rei novitate perculsus, dicebat quod non suo merito, sed fide illorum 133.0677C| qui aquam illam fabro dedissent, quod ei certatim celatum est; cumque datorem reperire non posset, vehementi interminatione commotus est, ne quispiam tale deinceps unquam praesumeret, asserens quia, si servus faceret, membris truncaretur; si vero liber, postea suus non esset. Nihil enim amplius timebat quam laudes. Et cum inimicis suis esset beneficus, laudatoribus tamen videbatur austerus.

XII.

Apud Postomium sui juris insignem alodum, quaedam mulier caeca de aqua manus illius lumen recepit. Quod apud omnes quidem divulgatum est, sed illi summo studio celabatur, maxime propter quemdam de servitoribus, qui aquam dederat mulieri. Non enim parvipendere sui poterant internecionem, 133.0677D| quam pro hac re dudum comminatus fuerat, scientes quod impune non cederet, si datorem deprehendisset.

XIII.

Item in capella quae est juxta villam quae dicitur Crucicula, demorabatur; cum equidem alia mulier, quae ex ancillis ejus erat, de aqua manus nihilominus illuminata est. Quo videlicet ille cognito, illum, qui aquam dederat, nomine Rabboldum, urgenter investigavit, et reperit, et mox a se rejecit. Post aliquantum vero tempus, quidam nobilis vir, nomine Ebbo, seniorem ratiocinando convenit, dicens, 133.0678A| quia forte contra voluntatem Dei faceret, dum sub obtentu indiscretae humilitatis, indultam coelitus gratiam neglexisset, et eos, quibus prodesse poterat, in angustia dimisisset: satius esse gratiam, quae forte propter illos ei data fuerat, impendere eis quae necessitas exigit supplicantibus praestare: elationem non esse formidandam, cum laudis ille cupidus non esset: neque praesumptionem quidem, quoniam qui reposcerent opem, sese divinitus admonitos commemorassent: maxime, cum jam experimento probatum esset, quia beneficium sanitatis, quod a se quaesitum fuerat, ad effectum, licet ipso nesciente, jam non semel venisset. Et ille quidem hoc rationabiliter prosequebatur. Geraldus vero suspirans flebat, atque dicens, quia timeret quod diabolica 133.0678B| fraus potius esset, quae sub occasione decipere vellet; et si quid aliquando boni fecisset, mercede ipsius boni privare perstruxisset. Tandem itaque vel precibus, vel ratione victus, abjectum recepit, et mulieri duodecim nummos dari jussit.

XIV.

Sciens vero quod status mentis hac alternatione melius custoditur, si interdum lectioni post orationem quisque intenderit; recitari coram se verba divina, ut supra diximus, faciebat. Unde et usum assumpsit, ut ad prandium ejus legeretur, nec omitteret hoc lector, etiamsi hospites adessent. Pro condescensione vero lectoren jubebat interdum subsistere, et ab his qui forte scirent, sensum lectionis inquirere. Cum quidem illi, quos interrogabat, precari solerent, ut ipse potius loqueretur, tandem diserte 133.0678C| et scienter sicuti doctus, respondebat; ita tamen ut nec clericis verecundiam inferret. Discedentibus autem post refectionem quibusque ad sua, legebantur itidem coram eo ea maxime verba, quae superfuerant lectionibus in ecclesia recitatis. Dum vero lectioni intenderet, nullus eum facile pro causa qualibet interpellare praesumebat. Nam juxta illud Job, subditis erat tremendus, et lux vultus ejus non cadebat in terram. De sermonibus et confabulatione ejus mira commemoratio est. In his enim quae laeto animo loquebatur, valde gratissimus erat. Quae autem increpative proferebat, quasi stimuli videbantur, ut pene plus quam verba timerentur. In dando autem aliquid, multum erat morosus. At postquam semel dedisset, non auferebat. Si malae 133.0678D| opinionis sacerdotem audisset, non tamen missae officium ab illo despiciebat, quia sciret illud sacrum mysterium non posse per hominem peccatorem deteriorari. Et cum in discernendis aliorum factis vel acutus pro merito causarum, vel dulcis esset, sua tamen opera vilipendebat. Quae nimirum tanto superno inspectori pretiosius commendabat, quanto haec apud se vilius aestimabat.

XV.

Quoniam vero coeleste desiderium undatius, ut ita dicam, insumebat, os ejus ex abundantia cordis ita replebatur, ut pene jam in eodem ore semper 133.0679A| lex Domini resonaret. Nam sacra quaedam verba sibi notaverat, quae corporalibus officiis convenire videbantur. Ut est illud, mane priusquam loqui inciperet, dicebat: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3), et caetera hujusmodi quae ad singulos coaptabat, videlicet cum expergisceret, cum de lecto surgeret, cum caligas indueret, cum indumentum, vel cinctorium sumeret, sive certe cum iter, vel aliud quidlibet inciperet, ita ut secundum Apostoli dictum, omnia in nomine Domini facere videretur. Nonnunquam sane cum contigisset eum cum paucis, vel solum sedere, nescio quid diu tacens meditabatur, et lacrymis suffusus suspirium ab imo pectore, totum se concutiens, trahebat, ut facile quisquam posset advertere, 133.0679B| quia mens ejus alio pendebat, et in praesenti consolationem non haberet. Tale erat ejus colloquium, tale silentium, ut os ejus annuntiaret laudem Domini, et meditatio cordis illius in conspectu ejus esset.

XVI.

Noverant autem sui, quod religionis habitum toto nisu cupiebat. Sed cum esset providus, considerans quia professores sublimis propositi, dum saeculi amore corrumpuntur, gravius ab alto ruunt, satius aestimavit sic stare, quam absque probatis cooperatoribus rem tam arduam attentare. Si igitur votum illius inspicias, monasticae professionis fidem Christo per devotionem servavit. Et laus valde eminens est, in habitu saeculari, religionis proposito deservire: sicut e contra nimis ignominiosum est, 133.0679C| sub ejusdem religionis indumento saeculum quaesisse. Cum ergo vir iste non haberet fratres, ut praefati sumus, cum quibus bene et jocunditer habitaret in unum, vitae hujus incolatum taediose ferebat. Et sicut olim columba Noe, cum foris non invenisset ubi requiesceret, ad arcam, et ad ipsum Noe redibat: sic iste vir inter hujus saeculi fluctus, ad secretum cordis recurrens, in Christi delectatione quiescebat. Non, enim sicut corvus ille, morticino corporeae delectationis inhaeserat: quia renuebat anima ejus gloria praesentis vitae consolari, sed memor Dei sui, delectabatur; et ad secretum cordis, quasi ad arcam, recurrens, sub lingua sua exsultabat. Namque iniquitatem non sinebat diutius in corde suo aspicere, metuens ne forte eum Dominus exaudire 133.0679D| nollet. Quin potius peccata, sine quibus humana conditio esse nequit, quae nobis leviora, illi vero videbantur gravia, ita semper prae oculis studebat agnoscere, ut remissionem impietatis cordis non ambigeret a Deo clementer percipere. Ob quod rex ejus et Dominus, viam ipsius in conspectu suo misericorditer dirigebat, et orationi vocis ejus benigniter 133.0680A| intendebat. Tanto autem studio procurabatur ut semper juxta ecclesiam hospitaretur, ut per multorum annorum curricula praeter oratorium nulla nocte maneret, excepta una, quae natale Innocentium itineris contigit causa. Copia vero clericorum semper eum comitabatur, cum quibus in divino opere jugiter insudabat. Omnis autem apparatus ecclesiasticus ministerio necessario cum eo perinde ferebatur, cum quo divinae servitutis opus ingenti cura et reverentia, festivis diebus maxime gerebatur. Nocturno tempore cunctos in oratorio diutius praevenire solebat; quo expleto, solus remanere solitus erat. Et tunc temporis tanto dulcius, quanto et secretius, internae dulcedinis saporem degustabat. Quandoque autem laetus et alacer, vel ad stratum 133.0680B| pro tempore, vel ad suos egrediebatur. Talem quippe vivendi modum conversatione sibi praefixerat, ut quisque sanum sapiens miraretur, quod in illo tanta coelestis gratia confluxisset. Hunc etiam conversandi modum in exteriori conversatione tenebat, ut ministri ejus notum haberent, qualiter in singulis anni temporibus conversaturus esset.

XVII.

Consuetudinem sibi fecerat ut Romam frequentius adiret. Fertur autem quod illic saepenumero profectus sit. Assertores tamen nostri de septem vicibus certi sunt. Nam, quia vis humanae naturae est, ut semper lumen velit aspicere, vir iste, cum esset spiritalis, illa duo mundi luminaria, Petrum scilicet et Paulum, spiritaliter ambiebat spectare. Et quoniam ipsos necdum volebat intueri, 133.0680C| loculos eorum et templa saepius invisens, res suas eidem beato Petro delegavit. Hanc sibi legem praefixerat, ut secundo semper anno ad sepulcrum eorum recurreret, decemque solidos ad proprium collum dependentes, tanquam supplex servus, Domino suo quasi censum deferret. At vero quis digne explicet quam devote illud explebat? Tam beneficus erga indigentes erat, ut pene nullum pauperem, qui illic catervatim abundabant, ejus largitas praeteriret, ita se fidenter exaudiri confidens, si ipse clamantes pauperes audiret. Nam et contiguis viae monasteriis multa largiebatur. Ita vero fama tantae ejus benignitatis passim et ubique personuerat. Unde et monachi, et peregrini, necnon et egeni, qui et hospites ejus tempore quo Romei transire solent, sollicite 133.0680D| requirebant, si comes Geraldus veniret, vel quando veniret. Ipsi quippe Marruci, rigentes videlicet Alpium incolae, nihil quaestuosius aestimabant, quam ut supellectilem Geraldi per juga montis Jovina transveherent.

XVIII.

Carpebat quoque quadam vice hoc iter. Cum venisset autem ad civitatem nomine Astam, fur 133.0681A| quidam duos ex ejus sagmariis subripuit. Veniens autem ad quemdam rivulum, cogere eos non potuit ut transirent, donec ab hominibus domni Geraldi comprehensus est. Receptis namque sagmariis, nil furem laesit.

XIX.

Quadam vice, cum illud iter excurreret, quemdam monachum nomine Aribertum ducebat secum, magnae scilicet abstinentiae virum. Hoc namque erat illi dulce contubernium, ut quoties religiosae vitae quempiam reperisset, in illo semper affectuosius delectabat. Factum est aliquando, ut deesset pulmentarium, quo abstemius ille cum pane vesceretur. Senior vero studiose requirit, an consuetum illi cibum ministri paravissent. Respondentibus 133.0681B| illis quod nihil praeter panem haberent, anxiabatur ille, dicens: O quid nobis hodie contigit? Nos omnes plenam refectionem habemus, et iste Dei servus in attenuatione erit. Erat autem dies abstinentiae solutus. Tempus abluendi manus jam venerat, et Samuel, qui hoc praesens narrat, ad afferendam aquam cucurrit, cum forte reperit pisciculum in littore expositum, et palpitantem, qui ipso vidente de aqua exsilierat. Quo apprehenso laetus ad seniorem cucurrit: En, inquiens, Deus piscem hunc vobis transmittit; nam juxta aquam eumdem expositum reperi. At ille, Deo gratias respondit. Et interim dum coqueretur, tentorium ingressus genua flectit, et cum lacrymis aliquantisper oravit. Talis enim illi mos perpetuo inerat, ut nihil Christo praeponeret, 133.0681C| verum potius per singula quaeque sibi scilicet accidentia illi gratias devote referret. Qui cum ab oratione surrexisset, laetus admodum omnibus constitit. Tum vero consedentibus ad mensam, comedit ille abstemius usque satis, et cum adhuc pars quaedam de pisce superesset, urgebat eum senior, dicens, ut quid, frater, modicum piscem, nihil aliud habiturus, comedere moraris? Cum ille se jam satiatum assereret, praegustavit senior, si forte bonus esset. Et optimi saporis eum esse reperiens, manducavit et ipse quantum satis fuit, et omnibus qui aderant particulas pro benedictione dedit. Cuncti gratias Deo retulerunt, munus divinum et in pisce reperto, et in hoc quod superabundaverat, cognoscentes. Fuerat enim semipedalis mensurae. 133.0681D|

XX.

Itidem cum Romam pergeret, et ad civitatem Tusciae, quae Luca vocatur, pervenisset, quaedam se mulier ei obviam ingessit, dicens: Visu commonitam se esse, quatenus filium ejus illuminaret. Quod cum ille audisset, exprobravit mulierem, et emisso mulo quem sedebat, concitus aufugit. Porro mulier quaerebat a quibus poterat, qualiter a Dei homine speratum beneficium impetrare posset. Cum forte quispiam de ministris ad mulierem dixit, quod de aqua manus ejus jam virtutes factae fuissent. At vero senior pro muliere sollicitior factus, quoties manus 133.0682A| abluisset, mox aquam ante se fundi in terram faciebat. Mulier vero semper eum secuta est, donec ille jam fundi aquam minime curaret. Qua mulier tandem, ipso nesciente, impetrata, oculos caeci filii diluit, et ipse protinus ad lumen rediit. Cum ergo vir Domini ab urbe remeasset, videntem filium praedicta mulier eidem praesentavit. Et cum hoc factum omnes magnificarent, ille tacens et lacrymans ibat, nec illo audiente, quisquam de hoc vel hujusmodi quidquam referre audebat. XXI. Mirum quiddam, et forte incredibile dicam. Sed tamen duobus testibus id asserentibus credens, qui referunt, quod isdem vir Domini per illam viam ab Italia rediret qua Lugdunum a civitate Taurinensi venitur. Transierat jam Alpes, et quaedam 133.0682B| loca nimis, ut fertur, inaquosa, itineris necessitate, subibant. Contigit autem ut et vinum in utribus deficeret. Et quia regio illa jamdudum a Sarracenis deserta est, cum aqua deesset nec vinum reperiri poterat, nimia siti coeperunt aestuare. Certabant autem si possibile esset illud spatium itineris velocius pertransire, sed pedites atque sagmarii deficiebant. Unde necesse fuit seniori, ut juberet eos paululum remorari. Moesti homines super gramina jacebant, sagmarii vagantes passim, cogente siti, pascua perlustrabant. Tunc unus ex clericis perrexit, ut ad onerandum sagmarios reduceret, nec illam pausam placebat prolongari. Clericus ergo reperit fossulam liquore plenam: miratus est, et quidnam sit explorare volens, 133.0682C| inclinavit se: cum interim liquor ille saporem vini reflavit. Tum vero laetabundus ad seniorem recurrit, et nescio quid, veluti vinum, se reperisse nuntiavit. At ille: Quid, inquit, insanis? Utinam aquam reperisses! Nam istic unde vinum? Clericulus vero, sumpto vasculo, de praedicto liquore quiddam hausit, et coram attulit. Id sane quod allatum est, tam colorem vini quam et saporem praeferebat. Tum senior jussit capellanis, ut crucem et capsellas reliquiarum sumerent, et super fossulam praedicti liquoris exorcismum aquae benedictae facerent. Ac dehinc in Christi nomine jubet, ut gustando quid esset explorarent. Vinum itaque reperientes, cum ingenti admiratione et gaudio vir Domini cum illis omnibus gratias Deo egit, et priusquam ipse biberet, omnibus 133.0682D| dare praecepit, non tamen inde quidquam in flasconibus efferri permisit. Quod juxta fidem illorum, qui hoc vidisse asserunt, dictum sit. Tamen ea quae nunc ad sepulcrum ejus fiunt, credi de eo quae audiuntur, vel haec, vel illa suadent. XXII. Hoc autem iter vir sanctus frequenter carpebat. Non enim jam vel palatia regum, vel praetoria marchionum, non certe conventicula principum adire volebat: sed coeli consules, Petrum scilicet et Paulum, frequentius, ut supra dictum est, invisere gestiebat. Alia nihilominus loca sanctorum sepulcrum 133.0683A| videlicet sanctissimi domni Martini, necnon et beati Martialis, alacri devotione perlustrabat. Credo contemplabatur in spiritu, qualiter illa beatorum agmina, in superni Capitolii curia laetantur. Quibus itaque post paululum sociandus, gaudium Domini sui jam aliquatenus praegustabat. XXIII. Scirposus ager habetur ultra Sutriam, juxta burgum videlicet, qui vocantur sancti Martini, quo Romei castrametari solent. Cum ergo inibi tentoria ministri paravissent, tunc forte senior seorsum stabat, ad quem secus quidam se deduci fecit. Quem suppliciter exorans, nihilominus rogabat, quatenus aquam suis manibus tactam eidem tribuere dignaretur. Qui jussit illum ibidem stare, atque tacere. Dehinc tentorium ingressus coram sanctis pignoribus 133.0683B| aliquantulum oravit. Intendebant singuli ministrorum ad opus quod erat eis gerendum. Illis ergo alias occupatis, videns quod secretum fieri posset, quemdam vocavit, qui latenter eum adduceret. Tunc manus diligenter abluit, et in recenti aqua digitos intinxit, atque de sanctis pignoribus signavit. De qua caecus ut orbata lumina superfudit, mox videre meruit. Cujus vocem vir Domini a clamore compressit, et ipse majestati divinae gratias cum illo egit; quem et de suo quodam vestimento, videlicet curcinbaldo indutum, latenter extra tentoria deduci fecit. XXIV. Item dum ab urbe rediret, venit Sabbato ad quamdam Ecclesiam, juxta locum scilicet, ubi sulphurei videntur acervi. Cum autem vellet 133.0683C| populus in crastinum proficisci, retinuit eos, dicens quod ob reverentiam Dominici diei, saltem usque ad Nonam demorarentur. Nec illa demoratio fuit etiam sine beneficio temporali, missarum namque officio solemniter expleto, cum jam post cibum iter aggrederentur, venit quidam sedens caballum, qui in eundo perditus fuerat, quem domnus Geraldus sine sessoris injuria recipi jussit. Antequam vero ad Abricolam pervenissent, caecus quidam juxta viam sedens, quaerebat a transeuntibus si aliquis in eadem turba veniret, qui Geraldus vocaretur. Cum forte quidam de nostris fratribus tunc adhuc canonicus, in collecta domni Geraldi gradiebatur, qui devotionis causa pedester incedens, ad praedictum jam caecum lassus pervenit. Quem cum ille de domno 133.0683D| Geraldo inquireret, eum se vestigio secuturum respondit. Sed quae, inquit, causa est, quod eum tam sollicite requiris? At ille: Novem, inquit, anni sunt, ex quo caecitatis angustia premor; hac autem nocte 133.0684A| monitus in somno sum, ut huc venirem, et Geraldum sancti Petri peregrinum quaererem, ut manus ablueret postularem; caecatos vero oculos illa aqua perfunderem. Quo ille clericus audito, substitit, cum interim vir Domini Geraldus supervenit. Porro mos erat illi, ut cooperto capite solus equitaret, quo psalmodiae liberius vacaret. Cum ergo supervenisset, clericus caeco silenter: En, inquit, adest. At ille rogabat, ut paululum stare dignaretur. Et subjunxit quid per somnium vidisset. Cum quidem senior erubescens, et mutatione vultus id quod audierat exsecrans, abire coepit. Caecus vero tremenda quaedam adjuramenta proferens, rogabat ut staret, misero subveniret, et sperata beneficia non negaret. Illi autem qui aderant, hoc idem suppliciter exorabant. 133.0684B| At ille parum deliberans, memor, ut credo, quia, juxta Apostolum, datam sibi gratiam negligere non deberet, consuetum sibi verbum respondit, dicens: Subvenite, sancti Dei, et stetit. Et quia sicut in illis colliculis assolet, rivulus praeterfluebat. Aqua protinus allata est. Tum ille descendit, et lavit manus, dicens: Fiat voluntas Dei. Et concitus abire coepit. Caecus vero nil cunctatus aquam sibi ingessit, nec fefellit eum virtutis eventus. Tam repente enim visum recepit, ut statim post eum curreret, dicens: O sancte Geralde, o sancte Geralde, Deo gratias, en video! Ille vero mulum calcaribus urgebat, ne voces laudantium audiret, et Abricolam transivit, neque dehinc perendie potuit a conviatoribus attingi. Siquidem animadverti potest, quod 133.0684C| manus illae per quas ista sanitatis virtus conferebatur, munditia fulserint, et in eis macula non adhaeserit, sed eas ab omni munere excusserit. Quo contra nimis infelices sunt illi, quorum dextera repleta est muneribus. Quoniam, ut scriptum est, ignis devorat eos qui munera libenter accipiunt. XXV. Sed et alia nonnulla itineris referuntur de eo, quae nos ob prolixitatem studiose transilimus. Sed unum pro eo quod virtus alterius generis est, adhuc subnectamus. Cum aliquando Romam pergeret, jam in Italia positus, quamdam in aera vocem audivit clamantem se, atque discessum suum ei insinuantem. Videbatur autem illi quod esset cujusdam hominis nomine Girbaldi, quem in patria reliquerat. Itaque vocavit quosdam ex suis, requirens 133.0684D| utrum de Girbaldo aliquid scirent. At illi responderunt, quod eum languentem dimiserant. Jubet igitur tempus adnotari, psalmorumque obsequia pro eo celebrari. Rediens vero, et de praedicto homine requirens, 133.0685A| reperit quod illa die migraverit, qua ille vocem in aera audivit. XXVI. Expleto autem sanctae suae devotionis itinere, jam secretiora loca frequentare delectabat, quasi vocem illam Psalmistae secutus, qua dicit: Elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). Ibi enim a saecularium frequentia, vel causarum strepitu quiescere volebat, ut liberius divinae servituti vacaret. Cum itaque sub hoc obtentu apud capellam quae dicitur Catuserias demoraretur, festivitas Joannis et Pauli supervenit. Quaedam autem rusticana mulier hortulum ingressa, nescio quid operabatur, cum repente grandis gutta sanguinis super manum illius apparuit, quae mox intumescere coepit. Tremefacta mulier ad Dei hominem ejulans 133.0685B| cucurrit, et ostendens manum, misereri sibi rogabat. At ille protinus clericos adesse, missamque pro ea celebrari jubet, dehinc aquam exorcizari, et de eadem aqua guttam sanguinis ablui; cum tamen ipse humilitatis causa seorsum stabat, ne forte virtutis illius signum ei deputaretur. Ut autem manus mulieris abluta est, illico sanguis et tumor disparuit, et illa sana recessit. XXVII. Sane quia locus ille, sicut eum velle dixeramus, remotior est, et secretus, frequenter inibi mansitabat. Cum igitur quadam vice Assumptionem sanctae Dei genitricis Mariae apud eamdem ecclesiam celebrasset, missarum solemniis jam expletis, foras ad suos exiit. Mox quippe ei fuerat, ut post longas ac juges preces, ad commune eloquium sese impertiret, 133.0685C| ut quisquis dicendi causam haberet, loquendi quoque possibilitatem obtineret. Cum ergo ad suos exisset, quidam, qui praeparandis cibis praeerat, ad eum dixit: Tristamur, Domine, quoniam ad vestram refectionem reperire in hac solemnitate non possumus, nisi carnes salitas. At ille: Ne sit, inquit, vobis curae, quia si Dei genitrici placeret, neque hoc nobis in ejus festo deesset. Dixerat, et de rupe, quae eidem loco imminet, cervus sese praecipitavit. Quem ministri gaudentes pariter et mirantes tulerunt, et inde, sicut tunc cervorum caro temporina est, delicatum edulium seniori paraverunt. Neque enim incredibile debet videri, quod ei divina largitas cibum ex improvisu concesserit, cum ille ad Dei gloriam, juxta Apostolum, faciens, bucellam suam cum pauperibus 133.0685D| comedebat. Qui nunquam, sicut alumni ejus praesentes attestantur, aurem suam a clamore pauperis avertebat. Qui videlicet sanctus, juxta illud Psalmistae: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2), cum voces clamantium audisset, profundum suspirare, et verba compatientis respondere solebat. XXVIII. Raimundum noveratis comitem, filium videlicet Odonis. Hic nepotem domni Geraldi nomine Benedictum, Tolosae videlicet vicecomitem dolo captum tenebat. Rainaldus vero frater ipsius sese obsidem dedens, fratrem recepit. At domnus Geraldus audiens quod ille seipsum pro fratre obligasset, valde movebatur ad subveniendum 133.0686A| nepoti. Raimundus autem protelabat causam reddendi, clam satagens Benedictum denuo capere, et ambos tenere. Jam septem menses fluxerant, et vir Domini Geraldus in ereptione nepotis nihil proficere poterat. Quadam vero die cum sorore sua Avigerna de hac re quasi querimoniam faciens: Quid tu, inquit, cessas Christum pro filio tuo deprecari? certe aut nos in fide dubitamus, aut, quod verius est, exaudiri digni non sumus. Et haec dicens, resolvebatur in lacrymis. Quo quidem tempore, medullitus, ut ita dicam, sese Domino in precibus mancipavit. Et adhuc Rodulfum abbatem semel ad Raimundum direxit, qui necdum quidem proficere quidquam valens, haud longe ad meatum reversus est. Nocte vero insecuta praedicto Raimundo 133.0686B| per somnium videbatur, quod vir Domini Geraldus ante ejus lectum staret, eumque manu pulsaverit. Quid, inquiens, tu non audis me toties deprecantem? Certe scias, quoniam si ultra tenueris obsidem, nequaquam tibi cedet in prosperum. Post haec verba Raimundus expergefactus est, et considerans visionem, intremuit: vocavitque suos, et quid somniaverit indicavit. Nam et quidam ex ipsis per quem maxime usque tunc adversatus fuerat, nescio qua causa similiter exterritus persuadebat, ut petitionem domni Geraldi concitus faceret: alioquin moriendum illis esse commemorat. Raimundus confestim ad hospitium Rodulfi abbatis transmisit, eumque redire jussit. Quo redeunte qualiter vir Domini se per visum terruerat, palam enarravit: obsidem 133.0686C| illico reddidit, et ut gratiam domni Geraldi sibi Rodulfus reconciliasset, humiliter postulavit. Ita Geraldus per divinum auxilium praevalebat, et secundum illud Scripturae, gloriosos terrae humiliabat.

XXIX.

Quodam itidem tempore, cum ad colloquium ejusdem Raimundi comitis properaret, fluvio, qui Avarionus dicitur, appropinquans, mentio incidit quod illa die piscem ad esum non haberet. Hi vero qui seniori obambulabant, cum de hoc sermocinarentur, viderunt piscem qui capito vocatur, contra se natare. Unus autem, qui hoc ipsum refert, extendit dragulum, et vulneravit piscem. Qui accepto vulnere paululum retroactus ripam ad quam antea tendebat, iterum repetiit, moratus quousque eum unus extensa manu comprehendit. Erat enim non 133.0686D| parvae magnitudinis. Itaque vir Domini gratias Deo referens, caeteros, qui hoc ut miraculum extollebant, compescere studebat, quasi id fortuitu contigisset. Et forte aliquis fateri potest, quod istud casu contingere possit; credo tamen non recolet, piscem aliquando vidisse, qui in spatioso flumine, ut Avarionus est, ripam super homines ultro irrupisset.

XXX.

Siquidem pro miraculo jure censetur, quod vel piscis quondam de aqua exsiliit, vel cervus ex improviso de rupe cecidit: hoc etiam quod in flumine piscis ad capiendum sese ingessit. Sed valde plus mirum est, quod ad esum ejusdem hominis Dei coelitus est alia vice allatus. Non longe enim a Friaco 133.0687A| monasterio vicus est in honore S. Gregorii sacratus, cui scilicet presbyter quidam nomine Geraldus praeerat, qui eidem viro Dei Geraldo valde pro sua sanctitate charus et familiaris erat, qui etiam ante vitae suae terminum sese pro amore divino reclausit. Ad hunc ergo jam dictus vir Domini Geraldus aliquando divertit, quem post orationem deosculans, dixit: Quid nobis, Geralde frater, ad refectionem daturus es? En apud te prandere venimus. Dicebat enim hoc pro familiari contubernio, quod apud illum isdem sacerdos habebat. At ille gaudens: Si, inquit, Domine, tuae pietati placet, non abibis jejunus. Verumtamen non habeo quid apponam nisi panem et vinum, sed inquiram si forte caseum, vel ova reperero. Tum senior: Ne 133.0687B| te, inquit, fatiges, quoniam abstinentiae dies est, et bonum erit, si vel, quia desunt epulae, parcius sub hac occasione comederimus. Cum ergo presbyter ad praeparandum discurreret, conclavum ingressus, vidit piscem in ferculo. Tunc stupefactus clam interrogavit ministrum, quisnam piscem illum attulerit. At ille nescire se dixit, asserens quod nullus ibi fuerit, qui piscem illum afferret. Presbyter ergo exiens ad seniorem supplicat ut in conclavi intrare dignaretur. Quo sequente, piscem ostendit. Ille attonitus et admiratus, gratias Deo cum sacerdote referebat. Quem tamen, et ipsius ministrum juramento constrinxit, ne id, dum ille viveret, alicui prodidissent. Sed eadem res pluribus paulatim innotuit, quoniam divina dispensatio, quae sanctos quosque glorificat, 133.0687C| eos etiam contra suum velle nonnunquam manifestat. Vere Dominus adhuc suae promissionis est memor, et inquirentes eum non deficient omni bono. Caeterum incredibile non debet hoc videri, dum frequenter legamus, quod Deus ad supplementum servis suis aut potum, aut cibum divinitus ministrare dignatus sit.

XXXI.

Pagus non longe ab Aureliaco Marculiscus vocatur, juxta quem lapis quidam naturaliter rotundus insidet. Cum aliquando domnus Geraldus e regione transitaret, quidam de ejus comitatu Adraldus nomine, conviatoribus asserebat, quod super lapidem illum saltu conscendere posset. Quod protinus cunctis mirantibus fecit. Ferebatur autem quod isdem Adraldus incantationes ac maleficia 133.0687D| nosset. Subsequente autem seniore, stabant illi qui praeibant, et ei saltum illius indicabant. Ille vero considerans quod hoc per suam agilitatem nullatenus facere posset, elevata manu signum crucis edidit. Dehinc ille cum id multis vicibus tentavisset, nullatenus exsilire super praedictum lapidem potuit. Et ita cognitum est quod illa velocitas ejus per incantationem fiebat, quae ei post signaculum adesse non potuit, et magna virtus esset domni Geraldi, post cujus signaculum vis inimica nihil valuit.

XXXII.

Quia vero de ejus signaculo id retulimus, quid itidem signando fecerit subjungamus. Solemnitas sancti Laurentii venerat, et ille in quamdam suam capellam quae non longe a vico Argentado sita 133.0688A| est, eamdem festivitatem solemnizabat. Porro quaedam ex ancillis ejus graviter inibi vexabatur. Cum igitur ille per orationem ad eam respexisset, et in medio, ut erat, populi acerrime frenderet, et vesaniret, rogabant omnes, ut eam vir Domini signare dignaretur. Quod ille per consuetam sibi humilitatem diutius distulit. Sed illa debacchari cum non cessaret, rogantibus his qui aderant instantius tandem elevata manu, signo crucis eam signavit. At illa purulentum sanguinem evomens, continuo sanata est. Cum omnes in Dei laudibus personarent, eumque magnificarent, ille magna animadversione eos compescuit dicens, quod Dei solummodo clementiam, atque sancti Petri, cujus ecclesia est, magnificarent. Ipsa est autem illa ecclesia 133.0688B| qua tunc morabatur, quando mulier caeca superius nominata de aqua manus ejus lumen recepit.

XXXIII.

Quidam vir nomine Herloardus de equo lapsus, unum genu sibi valide collisit. Ob cujus dolorem per sex dies jam sine cibo degebat. Et cum nihil sibi ad remedium reperire posset, ad Captennacum transmittens, aquam de manibus domni Geraldi clam sibi deferri fecit. Mirum dictu, mox ut praedictam aquam super genu sparsit, omni dolore liberatus incolumis surrexit. Alia nonnulla referuntur de eo quae vel relatu, vel admiratione digna sunt. Sed enim, quia vulgariter, et non a praefatis quatuor testibus asseruntur, ea reticere malumus, cum tamen non ignoremus quia multa gessit, quae 133.0688C| vel nullus, vel pauci cognoverint. Siquidem de consuetudine piorum et bonorum hominum, semper humilitatem velut cordis oculum servare studebat. Et ideo quantum poterat, opera sua celabat. De his vero quae ipso nolente patebant, laudes non patiebatur audire.

XXXIV.

Hoc itaque de miraculis ejus sufficiat, quae satisfaciant eis qui gloriam cujuslibet sancti, non ex quantitate bonorum operum, sed ex numerositate metiuntur signorum. Apud quos forte sanctitas ejus vilior haberetur, si de miraculis quae vigens gesserat nihil audissent. Illis sane qui amore ejus pie tenentur, eumque discreta dilectione venerantur, opera justitiae quae exercuit, magis placent. At vero cum utrumque simul in eo concurrit, et justitia 133.0688D| videlicet, et sanctificatio, et signorum glorificatio, securius hunc, et alacriori devotione colunt. Nam si fortasse prophetiae spiritum habuisset, nullus eum, ut puto, sanctum esse negaret. Sed utique plus fecit, quia avaritiam vicit. Nam quid profuit Balaam, quod tam profundo mysterio prophetavit, quando propter avaritiam reprobatus est? Nihil igitur in Geraldo grandius miraculum quaeras, quoniam hoc est quod non speravit in pecunia, vel thesauris. Hoc quippe est sicut jam diximus, mirabilia fecisse. Tam raro quippe reperies, qui non speret esse felicitatem in pecuniis, ut pro ipsa raritate sermo divinus interposuerit. Quis est hic? Cum vero talis utcunque reperitur, dignus est laude, sicut illic subjungitur: 133.0689A| Laudabimus eum, fecit enim mirabilia in vita sua. Quod enim Geraldus hujusmodi mirabilia fecerit, multa documenta sunt. Siquidem constat eum quae a parentibus vel regibus ei collata sunt sic tenuisse, ut ea non ut servis, sed quasi dominis dispensasset: rebus in terra sine alicujus laesione excrevisse, in coelis tamen thesaurisasse; potentia sublimem fuisse, tamen spiritu pauperem permansisse. Quapropter, ut ille sequitur, neque mirum, neque incredibile debet videri, si stabilita sunt bona illius in Domino. Quamvis illud incomparabiliter in ejus factis immineat, 133.0690A| quod usque in senectutem castus perseveravit. Castitas enim sola est quae imitatur angelicam puritatem. Cum itaque hic vicit libidinem, quae maxima virtus est Satanae, mirum non est si nec eidem Satanae imperat, quem servando castitatem devicit. Incredibile non est quod nunc obsessos a daemonibus liberat qui mammonae principem a suo corde, vincendo avaritiam, rejecit. Jure enim spiritum superbiae nunc subjectum habet, qui in ipso terrenae potestatis culmine mitem se exhibuit.

LIBER TERTIUS. 133.0689|

133.0689B| Quoniam signorum virtutibus insignem fuisse venerabilem virum Geraldum praelibatus sermo enucleatius disseruit, restat nunc ut qualiter a corporeo tegmine spiritualem essentiam emiserit, stylo titulante exprimamus. Certum enim constat, quia isdem vir, quanquam parcitate frugalitatis corporalem appetitum domuerit, viguit tamen viribus. Nec impotens robore caruit vi fortitudinis. Sed cum jam contiguum esset, ut a completa militia, utpote annosus, eximi deberetur, coepit a solito vigore attenuatus elabi. Verum nec ipsum latuit, quin potius ipsarum virium evacuatio ad defectionis ejus judicium panderetur. Cumque praesentes plerosque cerneret, qui ei diligentius adhaerere consueverant, quasi profundiori et intimo singultu ac defectivo 133.0689C| affatu exorsus est compellare. Eia, clientuli, et comites amabillimi, nonne aspicitis a pristino me destitutum robore? Animadvertite viciniorem esse depositionis meae sortem, quo spiritus, ducente suo auctore, transferatur ad destinatum habitationis receptaculum, natura fragillima redigatur in pulverem. Non illum cruciatus langoris ab abstinentia solita arcebat. Mira res: non illa saltem, quae veteranos compellere solet imbecillitas, praeter consuetum morem, adhaesum animum illius persuadere poterat. Nimirum quia lenitas carnalis nequiverat emollire rigorem mentis. Cum ergo his et hujusmodi virtutibus anima saginaretur, corporis efficaciam amittebat. Sed quia se in suis oculis despiciens virtutibus hominem nesciebat: non satis intelligebat 133.0689D| unde sibi debilitas virium irrepsisset. Jam vero spiritalis virtus, quae pleniter in eo succreverat, corporeas vires pene trucidaverat. Quippe cum iste mos sanctorum sit, quia virtus divina minus in eis valida fuisset, si corporeum robur non attenuasset. Hinc Daniel angelica visione conspecta, per dies multos elanguit. Hinc Jacob angelum stringens, claudicare coepit. Quoniam qui spiritali gratia completur, a corporea virtute enervatur. Itaque exterior homo corrumpebatur, cum interior de die in diem renovaretur.

I.

Quadam autem die cum in oppido esset, quod 133.0690B| Aureliaco imminet, respiciens ad fabricam domus. ubertim flebat. Cum unus ex familiaribus inquisisset curnam fleret? respondens ait: Quia desiderium inquit, meum quod de loco isto jamdudum concepi, ad effectum nullo pacto perducere possum. Nam haec requies mea, hic habitabo. Si quidem caetera quae monachorum usibus apta videntur, favente Deo, facile praeparavi; soli monachi desunt, soli inveniri non possunt. Et idcirco veluti solus et orbatus, moerore conficior; spero tamen quod omnipotens Deus, quando ei placuerit, desiderium meum implere dignetur. Nec mirum, si ego peccator in hoc meo desiderio prolongor; quandoquidem rex David prohibitus est ne templum Domino aedificaret, cum tamen ipse dedit qui opus 133.0690C| illud post eum expleret. Et ego licet hoc in hac vita non videam, praestabit tamen Christi misericordia quod exopto, quando ei placuerit. Velim sane noscatis, quia maceriae hujus domus frequenter angustae erunt populis, qui ad eam conventuri sunt. Qualiter autem hoc didicerit, minime indicavit. His autem qui hoc illum dixisse norunt, cum frequentiam populorum, sicut ille praedixit, in eodem loco fieri vident, haec opinio suborta est, quod ea quae dixit, divinitus agnovisset. Jam vero os ejus sic ex abundantia cordis replebatur, ut lex Domini semper plene in eo resonaret. Caeterum, juxta exemplum praefati David, quaecunque necessaria futuris habitatoribus praevidebat, et in pignoribus sanctorum, et in ecclesiasticis utensilibus et indumentis, seu certe in 133.0690D| agrorum redditibus praeparare curavit.

II.

At vero, sicut Scriptura dicit, ut qui sanctus est, sanctificetur adhuc, oportebat hunc Dei hominem ante obitum per flagellum exspoliri. Et ei sicut beato Job contigit, et Tobiae, quoniam acceptus erat tentatione probari. Itaque per septem, et eo amplius annos, lumen oculorum amisit. Quos tamen ita perspicaces habebat, ut nihil caecitatis pati crederetur. Qua percussione non solum non doluit, sed etiam plurimum est gavisus in Domino, quod eum flagellare dignatus sit. Quippe non nescius, quia non omnis qui flagellatur filius sit, nullus tamen 133.0691A| est filius qui non flagelletur. Et hoc erat ei consolatio, quod supernus judex manum suam ad feriendum hunc solverit, et peccata sine quibus hic non vivitur, in praesenti puniret. Jam itaque de misericordia Domini securus, confidebat quod eum ab aeterno verbere liberare dignaretur, quem in praesenti sub flagello premere dignatus sit. Si quid autem studiis retroactis addere potuisset, quanto ab exteriori implicatione caecitatis causa cessaverat, tanto attentius orationi incumbebat. Et quo mundi figuram intueri nequibat, eo cordis ad verum lumen contemplandum clarius intendebat. Causa ab exterioribus factis cessabat, totum se ad studium orationis, vel assiduitatem lectionis applicabat.

III.

Biennio priusquam obiret, ecclesiam fecit solemniter 133.0691B| dedicari. In altaribus vero tanta pignera sanctorum insita sunt, ut scientibus mirum sit. His autem qui forte a scientibus audiunt, pene incredibile videatur. Nam in his undecunque colligendis pater ille sanctus, quoties sese opportunitas praebuisset, omnimodis, quoad vixit, operam dedit. Quae scilicet et apud Romam, et ubique locorum sic impetrabat: sicut nimirum ille, qui et in sermone, et vultu erat gratiosus: et in dandis pretiis munificus, et quod majus est, in id quod agendum erat, divina gratia fretus. Frequenter enim pro eisdem pignoribus impetrandis, et pretiosa tentoria, necnon corpulentos equos, et multa pecuniarum pondera constat eum dedisse. Dentem namque sancti Martialis in dextro altari, cum reliquiis beatissimi 133.0691C| domni Martini, necnon et sancti Hilarii collocavit; quem a sancto corpore nullus ex largitoribus, a sancta maxilla, cum diu conarentur, eruere posset, ille praemissa oratione protinus eum avulsit. De eodem profecto altare mirum aliquid ipso dedicationis die contigit accidisse. Quidam enim juvenculus, cum turbae semet imprimerent, pallium desuper tulit, ut illum ministro redderet, eum quidam ei dicerent circumstantes, ne id praesumeret. Sed quoniam ille tollere non misit, protinus vehementi angustia comprehensus est, ac primo manus ejus excoriatae sunt. Tunc paulatim omne corpus pelle nudatum, ut vix post sex hebdomadas convalescere posset. Locum, sicut olim decreverat, 133.0691D| monachorum ditioni delegavit, ubi tamen dehinc parum demorabatur.

IV.

Spatio quo supervixit, summopere procuravit, ut omnes ad se pertinentes in pace dimitteret, ne forte litis occasio posset inter eos oriri. Praedia vel mancipia, quae beato Petro non delegaverat, inter quosdam propinquos ac milites, vel certe servitoribus dimisit. Nonnullis tamen eo tenore, quo postquam obissent, ad Aureliacum accepta redissent. Centum ex mancipiis tantum libertate tunc donavit. Nam alias diversis locis ac temporibus innumera 133.0692A| sunt, quae emancipavit. Quamplures autem ex ipsis amore ejus perstricti libertatem recusantes, permanere magis in servitute ejus maluerunt. Quo facto pervideri potest, quam dulce dominium in eos exercuerit, quandoquidem suae libertati servitutem illius praeferre maluerunt. Monebatur autem a quibusdam suis, quatenus de familia, quae sibimet affatim superabundabat, majorem multitudinem jugo servitutis absolveret. Quibus ait: Justum, inquit, est, ut lex mundialis in hoc observetur, et ideo numerum in eadem lege praestitutum praetergredi non debere. Quod ad hoc sit commemoratum, ut hinc pateat quantopere divinis praeceptis adhaeserat: quando etiam legalibus ita se submiserit, et humanis.

V.

Intrante vero jam suae migrationis tempore, 133.0692B| morabatur apud Cezerviacum quamdam sui juris ecclesiam, quae in honorem sancti Cirici consecrata est. Cum quidem plus solito compunctus profundius suspirabat, ita ut satis pateret quod desiderium cordis ejus alio tenderet, consolationemque in praesenti nequaquam haberet. Inter suspiria vero lacrymis suffundebatur, et erectis in coelum subinde visibus orabat, ut ab hoc saeculo liberaretur, saepius repetens atque dicens: Subvenite, sancti Dei. Hoc namque verbum semper ori ejus familiare fuerat, hoc ad eventum cujuslibet subiti casus inclamare solebat. Non multum vero post vitalis vigor coepit spasmo quodam intabescere, artuumque vires ac totius corporis harmonia paulatim dissolvi. Dissolutionem igitur sui jam instare cognoscens Amblardum 133.0692C| episcopum jubet evocari, ut ejus transitum suis orationibus muniret, ovemque paradisi pascua repetentem, pastori omnium Christo pastor consignaret. Interim vero cuncta quae vel funeris causa, vel remanentium necessitas poposcisset, sano sensu, et integra memoria disponit. Cum subito velox fama rumorem circumquaque disparserat, quod vir Domini Geraldus ad transitum propinquaret, accucurrerunt omnes veluti commune dispendium lugentes, clericorum ac monachorum turbae nobilibus viris admistae, catervae pauperum, et pagensium plebes, lugentibus istis aliorum fletus incitabantur. Inter singultus vero et lacrymas erumpentes, quasi querimoniam facientes; unusquisque de ejus pietate, de charitate, de 133.0692D| cura pauperum, de tuitione impotentium, plangoris voces ingeminabant. Flentes igitur isti dicebant: O quale solatium mundus amittit! Illi vero: O Geralde, qui merito bonus vocaris, quis jam erit, sicut tu, sustentator indigentium? Quis nutritor pupillorum, vel defensor viduarum? quis dolentium consolator? Certe quis potentiae tuae culmen ita pauperibus inclinabit? Vel quis, sicut tu, singulorum necessitates perpendet, aut expediet? Indulgentissime pater, quam blandus, quam suavis semper fuisti! Cunctorum gratiam hauriebas, 133.0693A| ignotorum etiam affectus fama tantae bonitatis ad te traxeras. Haec et hujusmodi, quae dolorum vis inter singultus exaggerare solet, tam luctuosis planctibus inundabant, ut putares quod illae lacrymae nunquam possent cessare. Ita per singulos dies agebatur, donec ad ipsum vocationis ejus terminum veniretur. At vero ille morem suum, nec in fine poterat deserere, quin singulis accipere volentibus omne stipendium dari juberet.

VI.

Vere beatum et felicem dixerim, qui talis fuit, ut charitatem suis operibus debitam non reliquerit in terris, et in charitate sanctorum receptus sit in coelis. Vere felix, qui licet potentia saeculari sublimis esset, nullum tamen laesit, nullum oppressit, nec aliquis vel parvam querelam adversus eum reclamavit. 133.0693B| Nam si Nathanael vere Israelita vocatur, eo quod dolus in eo non fuerit, jure et hunc Israelitam dixerim, quem auris audiens beatificat, et cui, ad exemplum beati Job, oculus videns testimonium reddit. Cum igitur omnes una lugerent, solus ille perstabat laetabundus. Quippe qui noverat, quod sperantibus in Domino meridianus fulgor in vesperum consurget, et dum dederit eis somnum, haec est haereditas. Quamvis ergo pro mortali conditione caro forte timeret, tamen spiritus in aspectu gloriae defixus exsultabat, utpote qui spem diu desideratam se jam in re percipere confidebat. Nam, ut scriptum est, quia justus in morte sua confidit, putares illum in eadem spe confixum, et nullatenus mortem timere. Laetabundus itaque videbatur, cum 133.0693C| nec quidem parum aliquid fateretur, in quo pavere se vel tenuiter demonstraret. Per omne vero sui langoris tempus, ita fatiscentes ad divinum obsequium impellebat artus, ut nec unum quidem nocturnale officium, nisi in ecclesia pateretur celebrare; missam vero unam diei competentem, et alteram pro defunctis coram altari positus audiret. Sane cum membris jam nimis rigescentibus, gressum per se nec sustentatus quidem progredi potuisset, adhuc tamen spiritus in sui fervore perdurans cogebat, ut corpusculum manibus bajulorum portaretur in oratorium: nimirum, ut boni operis tunicam usque ad talum extendens, virtutis suae laudem in fine cecinisset.

VII.

Sexta namque feria dilucescente die, ingravescere 133.0693D| sesentiens, jussit ut nocturnale coram se capellani peregissent, episcopo cum suis in ecclesia illud celebrante; cum psallentibus autem et ipse psallebat, donec post matutinale officium, omnes 133.0694A| etiam horas diei compleret. Tum vero completorium finiens, signo se sanctae crucis armavit, et subjunxit illud verbum quod ei semper familiare fuit, dicens: Subvenite, sancti Dei. Hoc in ultimo locutus, oculos tacens clausit. Videntes vero qui aderant, quod loqui cessaret, episcopum advocarunt. Sancta quoque membra illius in cilicio posuerunt, caeterisque pro exitu psallentibus quidam de sacerdotibus missam concitus celebravit, atque sacrosanctum mysterium attulit. Cum vero quidam dicerent quod jam discessisset, ille sensum adhuc retinens, oculos aperuit, et hoc judicio nondum se discessisse, monstravit. Tum vero Dominicum corpus quod exspectabat, sua sponte suscepit, et ita felix illa anima ad coelos migravit. Et velut ipso feriarum numero sui 133.0694B| causam insinuans, bonum opus, quod ad senarium pertinet, bene consummasse, et ad verum Sabbatum, quod est requies, se transmigrasse monstravit. Et ille quidem quod cupiebat, ut credimus, jam videt; quod speravit jam tenet. Multis tamen non modicum dolorem dereliquit. Nam licet ipse moeror quadam dulcedine respersus esset, pro eo quod scirent, quia talis fuit, ut de illo magis gaudendum, quam lugendum; clamore tamen ingenti plangebant, quod ejus contubernio privarentur, cujus similem vultum non se videre sperarent. Illi humanitatis causa tristabantur, sed angeli, ut credimus, laetabantur. Nam si coram eisdem angelis gaudium est super uno peccatore qui poenitentiam agit, quanto magis super hoc homine justo, qui inter opera virtutum consenuit? 133.0694C| Sed gaudium Domini sui, quo ab eisdem angelis exceptus est, fides contemplatur; oculis vero corporeis interim latet, qui videbant quidem cadaver, quod exsolverat debitum mortis, et nondum apparebat quantum anima glorificaretur in coelis. Moritur ergo Geraldus, sed juxta illud Davidicum, nequaquam ut ignavi solent, quoniam inter sanctos sors illius est. Et si persolvit illud Psalmistae: Vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 7), tamen ad eum pertinet hoc quod ibi praemittitur: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Testatur evangelista: Filii Dei sumus, sed nondum apparet quid erimus (Joan. IX, 2). Felix itaque Geraldus qui separavit pretiosum a vili. Postquam enim gustavit quam dulcis est Dominus, 133.0694D| nequaquam hujus vitae delectamentis, ad ejusdem Domini contemptum se submisit. Sed hanc vitam, quae reprobis pretiosa est, vilem sibi deputavit, et mortem, quae illis pessima est, pretiosam 133.0695A| invenit. Vere beatus cujus dies in dolore, et anni in gemitu transierunt: quia jam expertus est quam magna multitudo dulcedinis, quam Deus abscondit timentibus se. Qui etiam in conspectu filiorum hominum, hanc aliquatenus per singula signa demonstrat. O quanta diversitas est inter illum, et vedios, id est male divites! Huic enim lacrymae suae fuerunt panes, et potum accepit in lacrymis et mensura. Illi vero ducunt in bonis dies suos, et habent consolationem suam, juxta illud evangelicum, in praesenti. Sed enim iste jam in voce exsultationis, transiit in locum tabernaculi Dei. De illis dicitur, quod in puncto ad inferna descendunt. Caeterum si de ejus exteriori conversatione quisquam dignum aliquid referre posset, delectationes tamen, 133.0695B| quae in dextera Domini repleverunt eum usque in finem, nullus nostrum non dico verbis explicare, sed nec sensu quidem attingere valet, nisi forte quilibet in seipso sentiscit, quid est delectare in salutare Dei.

VIII.

Porro autem quia Deus mirabilis est in sanctis suis, in quibus eum laudare jubemur, dicente Scriptura: Laudate Dominum in sanctis ejus (Psal. CL, 1), idcirco, o beate Geralde, quales possumus referimus illi pro te. Laudantes eum quod elegit te, et quod justificavit te; quod misericordiam suam mirificavit in te, quod per vias rectas deduxit te, quod fructum tui operis inveniri fecit ipse, et postremo, quod usque in senectam et senium non dereliquit te, et quod majus 133.0695C| est, quia inter filios Dei computavit te, et insuper in oculis omnium glorificat te. At vero quia sanctos decet laudatio, ad laudem illius laudamus etiam te, quia scilicet juxta Jeremiam, jugum Christi ab adolescentia portasti, quia gratiam vocationis ejus non recepisti [ f. sprevisti], quia commutationem pro anima tua non dedisti, quia salutem ejus in vacuum non accepisti, quia intima tua, quae de amore Christi conceperas, non projecisti, quia tentationis tempore non recessisti, quia in externa praesentis vitae gaudia te non effudisti, quia bonum faciendo non defecisti. Verumtamen tu, Domine Deus, tu per ipsum nostrae praesumptioni ignosce. Nam in hac relatione excessum formidamus, quoniam id tentavimus, ad quod agendum nullatenus idonei sumus. Quia licet 133.0695D| ille dignus sit laude, in quo tu laudaris; nos tamen, Domine, ad hanc referendam indigni sumus, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Sancti ergo tui, ut scriptum est, benedicant te, et opera tua confiteantur tibi. Sed quoniam imperfectum 133.0696A| Ecclesiae vident oculi tui, et lapides terrae ejus miserebuntur, precamur ut hi, qui pro soliditate morum lapides vocantur, nobis, qui merito nostrae pravitatis terra sumus, subvenire dignentur: ut nos qui non habemus indumentum justitiae, lapides amplectamur, ut eorum meritis nostram nuditatem contegere possimus. Hic ergo famulus tuus affectum miserendi, quem eidem charitas tua invisceravit, in nos dirigat, et de illa sempiterna Capitolii curia, qua jam inter consules coeli residet, in hac convalle lacrymarum quam evasit pie respiciat; singulorum preces exaudiat, omniumque necessitates apud te expediat, praestante Domino nostro Jesu Christo Filio tuo, qui tecum, cum Spiritu sancto, vivit et gloriatur Deus, per infinita saecula saeculorum. Amen. 133.0696B|

IX.

Velociter sane, sicut de excellenti persona fieri solet, transitus ejus circumquaque personuit. Cum quidem incredibilis hominum multitudo mox undique secus irruere coepit, examina nobilium virorum, innumerae catervae pagensium atque egenorum, plures monachi, et agmina sacerdotum. Quem universi germano quodam et dulcissimo affectu plangebant, et nescio quo divino instinctu compunctius atque suavius eum lugebant: ob hoc videlicet quod illum Deo placuisse non ignorabant.

X.

Cum igitur esset ex more nudatus ad lavandum, Ragambertus, et alii ministri qui id agebant, manus utrasque pectori ejus applicuerunt, cum subito dextrum brachium ipsius extensum est, et ita genitalibus membris manus ejus applicata, ut eadem 133.0696C| membra sub volam concluderet. Quod illi quidem casu contigisse putantes, manum ipsam ad pectus denuo inflixerunt. Sed iterum, sicut prius, extensa est, et ad sexum contegendum sese aptavit. At illi stupere jam coeperunt, sed rem diligentius scire volentes, adhuc tertio brachium reflectunt, manumque super pectus ad alteram reducunt. Quae protinus summa velocitate praedicta membra, sicut prius repetiit, et obtexit. Polinctores autem admiratione simul et pavore perculsi, jam tunc animadverterunt, quod hoc absque vi divina nullatenus accidisset. Fortassis enim per hoc coelitus monstrabatur, quod ad castitatis pudorem conservandum semper illa caro vivens verecundata fit. Corpusculum itaque festinanter operuerunt. Postea vero quam indumentum 133.0696D| accepit, nullatenus uspiam sese manus illa extendit.

XI.

Sui autem, quamplurimis comitantibus turbis, corpus illud sanctum ad Aureliacum, sicut ipse jusserat, detulerunt, et in aristonem lapidem, ad 133.0697A| sinistram scilicet basilicae ipsius collocaverunt, juxta aram sancti Petri, ita ut sepulcrum ejus habeatur in dextro, et ipsum nihilominus in dextrorsum. Sed jam libellum hunc terminemus, ne forte cum rusticitate, tum etiam prolixitate displiceat. Si quid autem in eo lectorem oblectaverit, meritis domni Geraldi praestitum censeat. Hoc vero quod displicuerit, inertiae meae deputabit, tamen miserendi occasionem reperiet. Et ob id suppliciter obsecro, et considerans quod hoc agere jussus praesumpsi, mihi a judice cordium deprecetur.

XII.

Beato quidem Geraldo satis suffecerat, quod ille testis fidelis, qui in coelis est, et cui semper placere studuit, hunc apud se in illa paradisiaca regione remunerat; sed tamen quanta sit gloria, 133.0697B| quam intus possidet, isdem testis Christus foris manifestare dignatur. Scriptum namque est, quia Deus instaurat testes suos contra nos. Quisquis enim praecepta illius custodit, testis ejus contra nos est, quod possumus quidem servare eadem praecepta sicut ille, sed nolumus. Nam ut de meis similibus dicam, cuncta jam piorum dicta legere fastidimus, exempla quoque imitari negligimus, cum tamen aut otiosis, aut saecularibus verbis infatigabiliter 133.0698A| occupemur. Sed hoc agentes, de illis nos probamus esse, quos apostolica vox notat, dicens: A veritate auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 4). Ad hanc ergo inertiam vel caetera portenta vitiorum, aliquatenus reprimendam, dispositor saeculorum Christus, hunc testem suum contra nos instaurat, quem et multis miraculis coram nos illustrat, ut quia oculos ad consideranda, ut dictum est, piorum exempla clausimus, vel ad splendorem hujus hominis, tanquam de prope coruscantem respiciamus. Si quidem ille divina praecepta nostro tempore custodivit. Sed quia mortuus cito recedit a corde, protinus hoc oblivioni tradimus, et non recogitantes mercedem, quae sanctis ejus operibus restat, ad haec imitanda male torpescimus. Ob 133.0698B| hoc itaque miracula, quae forte ad tempus fiunt, operari dignatur, quatenus vel sic gloriam quam intus habet, intelligamus, et ad opera quibus ad eamdem gloriam provectus est, tanquam recens edita mentis aciem intendamus, et ac haec imitanda convalescere studeamus. Sed jam de iisdem miraculis qua rationi congruerint, Deo juvante, referamus.

LIBER QUARTUS. 133.0697|

133.0697C|

I.

Dominica igitur post transitum ejus insecuta, multis, ut diximus, comitantibus turbis, ad Aureliacum delatus est. Cum igitur psallentium chori circa feretrum pernoctarent, quidam vir nobilis nomine Gibbo, filiam, quam caducus morbus obsederat, subtus eodem feretro collocavit, quae postea nihil infirmitatis illius passa est. Jam quippe materfamilias existit, et ipsa virtutis hujus testimonium seipsam incolumem praefert.

II.

Quidam homo nomine Grimaldus in villa manens, per somnium vidit quod operculum sarcophagi ejus avellere conaretur. Qui expergefactus, a cubitis et deinceps, brachia cum manibus ita repetit arefacta, ut nihil ex his operari posset. Sic per quindecim ferme dies manens debilitatus, ad 133.0697D| sepulcrum supplicaturus venit, ac protinus sanitatem recepit.

III.

Ancilla cujusdam viri Lamberti lunatica per somnium monita est, ut ad ejus sepulcrum supplicatura veniret. Quod illa domino suo indicavit. Ille vero timens ne illusio et ridiculum esset, si visionem virtutis effectus minime sequeretur, prohibuit eam. Illa dehinc secundo, ac tertio nihilominus per visionem monita, praedictum dominum suum rogabat, ut eam illuc ire permitteret. Quod ille jam concessit. Ivit ergo mulier, et ante sepulcrum vigilans, pleniter sana recessit.

IV.

Interea plateola quaedam herbida, in modum rotae per gyrum rotunda, ante cryptam apparuit. 133.0698C| Quae cum esset herbis referta, per gyrum tamen tellus nuda et pulvestris erat. Hi ergo qui per coemeterium transibant, cum vidissent plateolam illam, et sulcum pulvereum, qui hanc ambiebat, mirabantur, scientes quod nec homo, nec bestia calcando sulcum illum detriverit. Aliquando vero permansit, et postea disparuit. Sequenti autem aestate similiter ibidem visa est, sed multo jam latior. Habebat autem lembum circa se detritum, ut prius, et pulvereum. Tertia itidem aestate rota similiter herbida, et quasi calle pulvereo circumcincta apparuit, sed multo jam diffusior. Ac deinceps per annos plures in antea se paulatim spargens, extendi videbatur. Qui vero causam diligentius retractabant, prodigium aliquod esse credebant, conjicientes quod 133.0698D| rota viridis famam beati Geraldi viriditate virtutis plenam fortasse figuraverit. Quae fama per populos, qui ariditate bonorum operum steriles sunt, quos pulvereus circulus significaret, subinde se spargit et illos exemplo suo quasi fecundat; dum pro ejus amore gratam peregrinationem et laborem suscipiunt, dum et munera offerunt, et nonnulli melioratis moribus redeunt: sicut rota illa in antea se extendens ariditatem pulverei circuli ex parte replebat. Utrum vero hoc significaverit, rerum dispositor novit. Certum est tamen quod nihil in terra sine causa fit.

V.

Quidam bonae opinionis clericus civitate Rotenus degit. Hic, si somnio fides adhibenda est, visionem 133.0699A| vidit ita continentem: Erat quasi altus locus, ubi splendor ingens fulgebat. Ad quem splendorem per quatuor gradus ascendebatur. Ante primum vero gradum erat quasi antepodium de ferro. Secundus gradus habebat antepodium aereum. Tertius argenteum. Quartus aureum. In primo itaque gradu vidit advenire duos viros splendidissimos vultu et habitu. Quos alii duo sequebantur, qui inter se tertium per manus ducebant. Dictum est autem clerico qui hoc videbat, quod illi duo primi essent sanctus Paulus, et sanctus Martialis: alii duo qui sequebantur, sanctus Petrus et sanctus Andreas. Si quidem tertium quem ducebant, sanctum esse Geraldum. Quem scilicet clericus ille in hac vita manentem minime cognovit. Sed dum postea referret, quali eum statura, 133.0699B| vel facie vidisset, illi, qui eum noverant, speciem recognoverunt. Cum ergo venissent ad primum gradum, psallebant quasi psalmum. Post quem sanctus Petrus collectam dixit. Quam completam, responderunt: Amen. Ita fecerunt secundo, tertio, atque quarto. Caeteris autem stantibus, beatus Petrus usque ad locum praedicti splendoris pertetendit. Et prostratus in terra, aliquantisper adorans, jacuit. Tunc surrexit, et usque tertio se prostravit. Deinde vox quasi de illo splendore respondens, requirit quid vellet. At ille: Domine, inquit, pro servo tuo Geraldo misericordiam tuam deprecor. Et tunc nescio quis, veluti codicem tenens, quasi vitam illius recitabat. Cumque aliquandiu legeret, hoc tantummodo clericus intelligere valuit: Qui potuit 133.0699C| transgredi, et non est transgressus; et facere mala, et non fecit (Eccli. XXXI, 10). Tunc ad eum vox: Fac, inquit, de eo quod vis. Et protulit quasi sceptrum dans illi, per quod haberet potestatem exaltandi eum. Clericus vero vocem dantis audivit, sed non nisi sceptrum vidit. Tum vero beatus Petrus ad eos, qui se exspectabant, gaudens rediit. Sane ad locum, ubi stabant, apparuit quasi clivosus ascensus in coelum usque porrectus. Beatus autem Petrus dilectum Dei Geraldum manu tenens, et per gradus illos ascendere incipiens, excelsa voce, Te Deum laudamus, exclamavit. Et ita psallentes coelum cum eo petierunt. Siquidem hanc secutum est visibiliter aliud de ejus sepulcro signum.

VI.

Septimo postquam migraverat anno, sarcophagus, 133.0699D| qui usque medium cooperculi terra contusa, calcibus fuerat contectus, sensim eminere super eamdem terram coepit. Nec tamen terra, quae erat in gyro, aut elevari, aut deprimi visa est. Incolae tamen necdum hoc animadvertebant. Cum interea quidam clericus de Lemovicensi pago veniens, interrogabat monachos, utrum sarcophagus domni 133.0700A| Geraldi sursum adhuc emersisset. Et subjunxit quod admonitus per somnium fuerit, ut ad ejus tumulum veniret, quoniam ejus sarcophagus jam apparere coepisset. Tum vero monachi cum ipso pergentes ad tumulum, et linteum desuper evellentes, ita repererunt, ut clericus dormiens viderat. Et tunc quidem aliquantulum eminebat. Jam vero non parum altior videtur. Quisquis autem hoc dignoscit, virtutem aliquam esse divinam ignorare nequit. Ex hoc igitur miracula crebro fieri coeperunt.

VII.

Circumcisionis Dominicae solemnitas advenerat, cum vassus quidam nomine Adraldus focum caragiorum tota nocte in domo sua fieri praecepit. Intempesta autem ipsius noctis hora, daemones super focum custodes irruerunt. Quibus ita damnati 133.0700B| sunt, ut unum occiderent, alterum, debilitatis membris corporea salute privarent. Qui postea mendicando vitam exigens, ad Aureliacum deportatus est. Quo dum per aliquot dies victitaret, quidam violenti homines praesumptionem faciebant contra potestatem loci ipsius. Qua de causa monachi signa sonare, atque litaniis insistere coeperunt. Tunc ille contractus supplicabat, ut hi, qui circumstabant, hunc ad sepulcrum domni Geraldi deferrent. Quod cum illi fecissent, orabat ut sibi subvenire dignaretur. Qui post modicum sanus surrexit, et redintegratis membris, omnibus denuo in momento convaluit. Ex hoc jam coeperunt miracula subinde patrari virtutumque ejus opinio certius atque diffusius resonare. De quibus si forte quis dubitet, 133.0700C| quoniam saepius eadem in infirmis repetuntur, potest visu probare, per quod praeteritorum fides sumat. Quae autem in iis qui variis langoribus opprimuntur, divina dignatio saepius iterare dignatur, hoc propter prolixitatem praetermisimus. Quaedam tamen ad gloriam ejusdem beati viri commendandam perstrinximus, ne inconsulte ea transilisse videamur. VIII. Constat autem quod idem sanctus vir, dum adviveret, multas sanctorum reliquias ad Aureliacum advexit. Quippe, ut superius dictum est, istius causae studiosissimus fuerit, et ad impetrandum quod vellet, non parvam gratiam a Deo habuerit. Inter caetera denique sanctorum chymilia, quae illic habentur, est quoddam lignum Domini, cui talis virtus inesse frequenti experimento dignoscitur, 133.0700D| ut si quis illud equitando portet, equus in brevi moriatur; aut si perjurium forte quis fecerit, emptilentiscus [epilepticus] fiet. Non pauci etenim jam propter hoc peccatum caduci facti sunt. Incolae autem regionis illius mores valde ferinos habere solebant, sed aliquantulum exemplo vel reverentia sancti hominis esse mitiores videntur. Cum 133.0701A| autem foedus, aut aliquod grande juramentum jure decernunt, per quemlibet monachum, aut clericum, qui tamen pedester incedat, deferri sibi faciunt.

IX.

Quidam sane de beati Geraldi gloria temere disputantes asserunt, quod ista curationum gratia, non meritis ejus, sed istarum virtutibus reliquiarum conferatur. At nos causam diligentius considerantes, id credimus, quod ita per sancta illa pignora sanitatum beneficia tribuuntur, ut virtus quoque beati Geraldi cooperatrix non negetur. Nam hoc ipsa qualitas accidentium rerum credi suadet, quoniam ipse solet infirmis per visum apparere, et maxime ante ejus tumulum sanitatis beneficium conferre. Ut est de filio Joannis videlicet Arvennensis [Arvernensis] vicecomitis, quem mutum et 133.0701B| surdum, una manu contractum ibidem detulit. Ante sepulcrum namque prosternens sese in orationem dedit. Nocte jam mediante, sanguis ab ejus auribus erupit, manusque illius directa est, quam circa collum patris sanam expandit, et primam vocem emittens, panem ab eo quaesivit. At ille gratias agens pro filio, totam ecclesiam clamore complevit, et quemdam sui juris alodum ad sanctum sepulcrum tradidit. Sane de isto nominatim commemoramus, pro eo quod miraculum in excellenti persona patratum, ad multorum notitiam pervenit. Dissimilia autem vel diversa alterius generis, primo quidem ab incolis notabantur, sed cum numerus immensus cresceret, omissa est cura numerandi. 133.0701C|

X.

In Aureliaco oppido ante fores ecclesiae erat epistilium, ex quo ille ascendere equum solebat. Quod videlicet cum infirmi ob ejus amorem deosculantur, solent recipere sanitatem. Ob quam etiam causam nunc est ab incolis intra ecclesiam transpositum, et in modum altaris palla coopertum. Non longe ab oppido quod rustici Mulsedonum dicunt, praedictus vir Dei casam habuerat. Porro oppidani mutuo condixerunt, ut mensam ejus, quae in praedicta casa adhuc erat, sibi ad reficiendum deferrent. Quod et fecerunt. Casu vero ad frontem cujusdam domus, hinc portitores projecerunt. Cum super eam quidam, veniente meridie, dormire vellet, subito caecus et amens effectus est. Deinde cum etiam canis eamdem mensam 133.0701D| calcaret, omnibus membris statim diriguit. Necdum tamen illis advertentibus quidnam esset, alius itidem super hanc se projecit, sed et ipse protinus caecatus est. Tandem intelligentes, quin ob tabulam sancti viri frequenti ejus refectione consecratam ista pertulerint; hanc ad Ecclesiam beati Martini quae prope est, linteo contectam deportaverunt. Quae nunc usque domatis ibidem suspensa comparet. Ad aliam ejus mensam quae erat in villa Vaxia, quidam presbyter cum vicinis ad convivium venerat. Cumque sicut fieri solet, inter 133.0702A| epulas gannirent, et verba ridicula vicissim immiscerent, subito pavor ingens ita omnes perculit, ut statim intermittentes scurrilitatem, ad alium locum comesuri secederent. Mensam vero deportaverunt ad illud oratorium, quod factum est in quodam loco, ubi feretrum portatores deposuerunt, ad mutandum pallium. Quo videlicet loco pecora circumquaque vagantia, cum forte spatiolum illud ubi feretrum, sicut diximus, positum fuerat, pascendo contigissent, protinus tormentari incipiebant, et nonnulla moriebantur. Incolae vero per id quod animalibus acciderat, causam intelligentes, ibidem praedictum oratorium construxerunt. Quo dehinc certum est, quod plerique infirmi sanitatem sunt adepti. Praeterea mirum quiddam et pene incredibile contigit, 133.0702B| nisi quia usu probatur. Nam fonticula ex tunc in eodem loco subbullit, quae viantibus ad potum sufficiat.

XI.

Rainaldus, quem vir Domini suspectum habens, juramento, sicut superius dictum est, adhuc vivens constrinxerat, illius juramenti fidem rupit, et familiae, quam coenobio delegaverat, nimis erat cum suis infestus. Singuli autem, inter praedationes, quas patiebantur, nomen domni Geraldi inclamare solebant. Quadam autem nocte visum est ipsi Rainaldo, quod virum Dei sibi astantem cerneret. Qui cum juramenti fidem ab eo requireret, simul admonuit, ut familiam vexare de caetero cessaret. Excitatus ille indicavit conjugi visionem. Quem et illa suadebat, ut vel commonitus juramentum servaret. 133.0702C| Et ille compunctus ad horam suis idem retulit, praecipiens, sed ignaviter, ut familiam non inquietarent. Sed illi post paululum ad consuetam rapacitatem redierunt. Nec Rainaldus obsistebat, quia pronus erat ad malum. Et quamvis sanguine esset sancto viro propinquus, tamen ab ejus pietate longe erat alienus. Tum itidem sanctus vir eidem minans apparuit, et quae bona sibi fecisset, pro quibus ille mala reddebat, furibundus exprobravit, atque percutiens eum in capite, e vicino mortem sibi secuturam comminatus est.

XII.

In provincia, quae Alamannia vocatur, nobilis homo erat obsessus a daemonibus. Parentes vero, et milites sui per multa pignora sanctorum ducebant eum, ut saltem per eorum intercessionem 133.0702D| divina gratia liberasset. Sed distributor omnium bonorum, qui electum suum glorificare disposuit hanc virtutem ei reservavit. Nomen vero beati viri in ipsa provincia necdum auditum erat. Praedicti autem parentes dum eum ducerent ante corpora sanctorum, daemones saepius clamabant, de ejus corpore se minime exire, nisi per intercessionem beati Geraldi. Tum iidem parentes daemoniaci huc illucque discurrebant, si vel provinciam audissent, in qua beatus Geraldus esset. Et nescio aut Romei, aut quilibet peregrinus indicavit eis provinciam 133.0703A| et locum. Qui festine ad Aureliacum venerunt. Mox ut venit ante sepulcrum, clamare coeperunt daemones per eum obsessum: O Geralde, inquit, utquid illudis nos? Utquid ardemus tua virtute? 133.0704A| Qui mox cecidit in terram, et evomuit eos una cum sanguine. Ex illa hora, et deinceps, incolumis mansit. 133.0703|

VITAE SANCTI GERALDI COMPENDIUM.(Apud Mabill. Acta SS. ord. S. Bened., saec. V, pag. 6.)

133.0703B|

1.

Geraldus in Ordinem S. Benedicti munificus. --Etsi vitam monasticam Geraldus nunquam amplexus sit, tanta tamen ei debet, cui plurimum semper addictus fuit, religio Benedictina, ut inter ordinis nostri sanctos viros locum merito obtineat. Illius acta ab Odone Cluniacensi abbate quatuor libris conscripta hic repraesentare non est necessarium, tum quia in Bibliotheca Cluniacensi jam edita ac notis illustrata sint; tum quod ea quae ad res monasticas pertinent, inde delibare ac colligere sufficiat. Praeter haec autem Geraldi gesta, quorum auctor Odo fuit, alia insuper ex codicibus manuscriptis Compendiensi et Conchensi nancti sumus breviora, quae cum nihil ab Odonis fetu diversum habeant, illa etiam omittere satius duximus, quam scriptionibus inutilibus tomum hunc onerare. Id unum monuisse satis fuerit, duo ultima capita Vitae sancti Geraldi ab Odone compositae, quae in Bibliotheca Cluniacensi desiderantur, ex codice ms. Cisterciensi 133.0703C| per bonae memoriae Joannem Lannoyum Cisterciensem monachum ad nos transmissa esse, quibus, absque auctoris nomine, annectitur sermo in laudem beati Geraldi exaratus, et in octo lectiones, ut ad matutinum legi solent, divisus.

2.

Ejus genus et aetas. --Geraldi genus ex alto regum sanguine per Caesarium Arelatensem episcopum et Aredium abbatem deducit Odo Cluniacensis; alii per Mathildem filiam Pippini Aquitaniae regis, quam Mathildem Geraldi aviam fuisse putant. Ut ut sit, patre Geraldo Auriliaci comite (sic comites quandoque vocabant toparchas illustres) matre Adaltrude, clarissimis ac ditissimis parentibus, Geraldum natum constat, et quidem anno Christi 855, ut colligitur ex Ademaro Cabanensi in abbatibus sancti Martialis Lemovicensis: quo eodem anno idem chronographus Belli Loci coenobium a Radulfo Bituricensi episcopo erectum, ac clericos sancti Martialis ex canonicis monachos omnes effectos fuisse commemorat. 133.0703D|

3.

Charitas in pauperes, jejunia. --Traditam a parentibus piam institutionem summis semper virtutibus Geraldus excoluit. Hinc pro sua in pauperes charitate, « semper sedilia iis coram se parabantur, et aliquoties mensae apponebantur, ut per seipsum videret quid vel quantum ad refectionem eis daretur. Nullus vero unquam ab ostio sine datu eleemosynae excludebatur. Quin ministri procurabant, ut ad manum semper haberet fercula, quae ipse eis daret. Potus quoque afferebatur, quem inspectum ac praegustatum transmittebat, ut ipsi primo biberent. Quibus et sui panis medietatem dabat, in his utique Christum se suscipere credens. » Dumque tanta sollicitudine egenis necessaria subministrare satagebat, ipse « tribus feriis in hebdomada, ex omni tempore quod abstinentiae dicatum est, a carnibus abstinebat. Si tamen in iisdem feriis festivitas annualis evenisset, abstinentiam ita solvebat, ut in qualibet absoluta 133.0704B| feria, ad vicem illius quam solverat, itidem abstineret, cum et unum pauperem extra solitos, obtentu illius festivitatis reficeret. Sin vero jejunium die Dominica evenisset, nequaquam illud solvebat, nec sub hac occasione praeteribat, sed praecedenti sabbato jejunii solemnitatem persolvebat. » Hanc consuetudinem adeo religiosam, Dominicae jejunium in diem praecedentem transponendi, a singularitatis nota defendit hic sanctus Odo: nec dubium quin ejus observantia a Geraldo aliisque sanctis viris invecta, institutioni quae hodieque viget, occasionem dederit.

4.

Vestium modestia. --Charitatem in pauperes fovebat augebatque paupertatis amor ac elegantioris cultus contemptus. « Vestibus laneis aut lineis, inquit Odo, non isto modo, quo nunc a filiis Belial praesumptum et excogitatum est, sed antiquo more semper usus est, ita duntaxat confectis, ut nec affectatam pompam redolerent, nec plebeia rusticitate 133.0704C| notarentur: sericatis vero vel pretiosis nec obtentu cujuslibet festivitatis, nec alicujus praesentia marchionis plus solito se comere statuit. » Nec tamen (quod mireris) Christiana haec modestia viri Dei auctoritatem aliquando imminuit. Quin « apud omnes qui eum noverant, tantam reverentiam obtinebat, ut quisquis eum laesisset, quasi sacrilegium fecisset, non sibi in prosperum cedere certus esset. » Hoc ipsum expertus est Adelelmus comes, ea tempestate potentissimus, qui incassum tentata Auriliacensis castri obsidione, quod « moerore cor justi affecisset, laetatus nequaquam redire permissus, post quartumdecimum diem tam terribiliter obiit, ut omne, ubi jaceret, turbo vehementissime discooperiret. »

5.

Castitatis amor. --Geraldi amicitiam, imo et affinitatem ambiere clarissimi quique principes, quos inter « Guillelmus dux Aquitanorum » (ut narrat Ademarus in Chronico ad annum 910) cum non haberet prolem, et sororem suam in matrimonio desideraret 133.0704D| sancto Geraldo conjungere, nullatenus quivit. Quippe caelibem vitam Geraldus ducens, cum semper ad copulam suaderetur amore filiorum, respondit: Utile est sine filiis mori, quam relinquere malos haeredes. Ex hoc castitatis amore natum est summum vitae monasticae desiderium, quod vitae genus licet variis impedientibus causis non susceperit, sic tamen semper animo prosecutus est, ut « si votum illius inspicias, monasticae professionis fidem Christo per devotionem servaverit. » Praecipua ex his causis una erat, raritas proborum per id tempus monachorum. Nam « cum esset providus, considerans quia professores sublimis propositi, dum saeculi amore corrumpuntur, gravius ab alto ruunt, satius aestimavit sic stare in habitu saeculari, quam absque probatis cooperatoribus rem tam arduam attentare. »

6.

Auriliaci fundatio. -- « Postquam divino cultui sese mancipavit per omnia, ut sua quoque Domino 133.0705A| consecraret, Romam profectus est, et Auriliacum insigne praedium beato Petro apostolorum principi, facto solemniter testamento delegavit, cum tantis videlicet appendiciis, quae monachis quos ibidem congregare disposuerat, ad omne stipendium sufficere possent: censum quoque delegavit qui ad urnam beati Petri annuatim redderetur. » Est autem Auriliacus (Aurillac) oppidum, seu (ut loquitur sanctus Odo) castrum, apud Arvernos situm, quod quondam ad Claromontanam, nunc vero ad sancti Flori dioecesim pertinet, ubi celebre a Geraldo erectum est ejusdem nominis coenobium. Ejus originem ad annum 894 in singulari sua de die et anno obitus et nativitatis ejusdem Geraldi dissertatione revocat vir doctus Aegidius Laccarius societatis Jesu, probabili ratione. Cum enim Geraldus privilegium a Carolo Simplice anno regni ejus VII, hoc est Christi 899, (secundum calculum Transligeranorum, qui Caroli annos ab ejus redintegratione numerabant) 133.0705B| obtinuerit, atque hoc privilegio bona Auriliacensi coenobio attributa, Adelgarii ejusdem loci abbatis ac monachorum precibus confirmentur; consequens est hoc monasterium jam ab aliquot annis aedificatum, et a monachis excultum antea fuisse.

7.

S. Geraldi testamentum. --Sancti Geraldi testamentum, cujus meminit supra sanctus Odo, quodque Auriliacensis coenobii primarium instrumentum est, edidit in notis ad Bibliothecam Cluniacensem Andreas Chesnius; tametsi hic auctor subdubitat an idem prorsus sit hoc testamentum cum illo quod laudat sanctus Odo in Vita Geraldi, propterea quod census ad urnam beati Petri annuatim delegati nulla in illo mentio fiat. Et certe confirmatio Geraldi testamenti a Carolo rege anno regni ejus VII facta satis probat de eo non posse intelligi, quod anno tantum regni ejus XVII, quale refertur, conditum est. Unde facile crediderim Geraldum paucis ante obitum diebus testamentum prius a se conscriptum altero posteriori, ut saepe factum legimus, comprobasse 133.0705C| et ampliasse, quod innuunt, ni fallor, haec Odonis verba: « Spatio quo supervixit, summopere curavit ut omnes ad se pertinentes in pace dimitteret, ne forte litis occasio posset inter eos oriri. Praedia vel mancipia quae beato Petro non delegaverat, inter quosdam propinquos ac milites, vel certe servitoribus dimisit, nonnullis tamen eo tenore, quo XI postquam obiissent, ad Auriliacum redissent. » Quae conditiones totidem fere verbis in Gerardi testamento apud Chesnium reperiuntur.

8.

A regibus confirmatum. --Auriliacensis coenobii erectionem suo diplomate ratam habuit Carolus Simplex, quod diploma cum altero Ludovici Junioris ipsum recognoscentis e codice manuscripto Cantoennensi eruit Stephanotius noster: quae duo, quia in rem nostram faciunt, hic exhibere visum est. « In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karolus divina propitiante clementia rex. Si erga loca sanctorum, divinis cultibus mancipata, beneficia opportuna 133.0705D| largimur, praemium apud Deum nobis aeternae remunerationis non diffidimus rependi. Idcirco notum esse volumus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et nostris, tam praesentibus quam futuris, quia quidam illuster vir ac dilectus comes Geraldus praesentiae meae sublimitatis suos dirigens legatos atque monachos, humillimis precibus per eos nostram deprecatus est celsitudinem, ut suum monasterium, quod est in pago Arvernico situm, cognomento Aureliacus, in honore apostolorum principis Petri et beati Clementis fundatum, ubi praeest abbas Adelgarius una cum norma monachorum ibidem Deo famulantium, et res eidem monasterio, quas idem abbas et monachi, et ipse, rector et fundator ejusdem loci Geraldus tenuit, hoc est ecclesia sancti Petri in Exitensi, et Glinico, et Curtiniaco, cum ecclesia sancti Cyrici, cum mansis et servis, de qua ipsi monachi potestati sancti Petri Pietensis persolvant V solidos annis singulis, et Magrino in Condacense, et vineas per loca 133.0706A| a Deum timentibus ibidem traditas, sive mansa vel omnia ad jam dictum locum pertinentia, tam in rebus, quam in mancipiis, sub immunitatis nostrae tuitione suscipere dignaremur. Cujus petitionem rectam esse cognoscentes, animaeque nostrae salutem nihilominus perpendentes, libenter ei assensum praebuimus, et hanc nostram auctoritatem erga praedictum monasterium vel rectores illius sub plenissima immunitatis nostrae defensione fieri decrevimus, per quam praecipimus atque jubemus, ut ipse abbas et monachi ibi degentes sine ullius judicis potestate, nisi ipsius Gerardi et sororis suae (Avigernae) sub nostro mundeburdo securi permaneant: et nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones praefati coenobii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri juste et legaliter possident, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci divina pietas augeri 133.0706B| voluerit, ad causas audiendas vel freda exigenda, aut mansionaticos vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, seu homines ipsius monasterii tam ingenuos, quam alios super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris futurisque temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat: sed liceat praefato abbati ejusque successoribus ac monachis res supra dicti monasterii sub nostrae immunitatis tuitione quieto ordine possidere, quatenus ipsis servis Dei ibidem Domino famulantibus pro nobis ac regni nostri statu omnipotentis Dei misericordiam exorare delectet jugis precibus. Ut autem hujus immunitatis atque confirmationis nostrae auctoritas majorem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione sigillari jussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit et subscripsit. Willermus comes 133.0706C| ambasiavit. Datum IV Nonas Julii, indictione 2, anno 7, regnante Karolo serenissimo rege. Actum apud Liturnum in Dei nomine feliciter, amen. »

Ludovici VII diploma sic se habet: « In nomine sanctae et individuae Trinitatis, amen. Hludovicus divina propitiante clementia Francorum rex. Si erga loca sanctorum divinis cultibus mancipata beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Deum aeternae remunerationis non diffidimus rependi. Idcirco notum esse volumus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus universis, tam praesentibus quam futuris, quod cum essemus in Arvernia in obsidione apud Nonedam castellum (Nonnette le Beau), allatum est nobis in praesentia nostri privilegium Karoli praedecessoris nostri, quod multa veneratione et auctoritate dignum aestimavimus, et ad instantiam precum Petri abbatis de Aureliaco, consilio familiarium nostrorum inhaerentes, quidquid in privilegio illo continebatur, et ecclesiae de Aureliaco testimonio 133.0706D| privilegii praedicti indultum fuerat in feudis et possessionibus universis, et omnibus quae ad jus ecclesiae ipsius pertinet, sive in his quae ipsa ecclesia juste et rationabiliter adipisci poterit, confirmavimus, et impressione nostri nominis muniri fecimus. Addimus etiam et omnino inhibemus, ne aliquis in regno nostro aliquod aedificium, quod in damnum esse possit aliquo modo ecclesiae praefatae, aliqua occasione facere, vel ipsius jura aut possessiones auferre praesumat; sed liceat praenominato abbati ejusque successoribus et monachis possessiones ipsius monasterii modis quibuscunque poterit meliorare, et sub nostrae immunitatis tuitione quieto ordine possidere: quatenus ipsis servis ibidem Deo famulantibus pro nobis ac regni nostri statu omnipotentis Dei misericordiam jugibus precibus exorare delectet. Quod ut ratum in posterum habeatur, annuli nostri impressione confirmari praecepimus. Actum publice apud Nonedam anno ab incarnatione Domini 1169, astantibus 133.0707A| in palatio nostro quorum nomina et signa subscripta sunt. S. comitis nostri Theobaldi dapiferi nostri secretarii. Signum Matthaei camerarii. S. Guidonis buticularii. S. Radulfi constabularii. Data P. B. per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionensis. »

9.

Monachi Auriliacenses ex Vabrensi coenobio, educti.--Abbates Auriliacenses. --Constructo Auriliacensi monasterio, « animo semper volvebat Geraldus qualiter posset reperire monachos qui bene morati essent, et locum sub regulari proposito incolere potuissent. Sed cum reperiendi raritas difficultatem intulisset, anxiebatur ille, et quidnam faceret nesciebat. Tum vero nobiles quosdam pueros ad Vabrense coenobium » (quod tunc non ita pridem a Raimundo comite Tolosano aedificatum erat apud Ruthenos, ut inferius videbimus) « direxit, ut scilicet apud illam fraternitatem sub norma regulari iidem pueri imbuerentur. Porro cum iidem pueri reverti juberentur, quia magistri defuerunt, mox 133.0707B| puellari mollitia resoluti, rigorem disciplinae neglexerunt, et ita contigit ut res ad effectum non veniret. Unum tamen eorum necessitate compulsus caeteris praefecit: sed cum ille dissolute viveret, vir Domini vehementer afficiebatur, quia illum corrigere non valebat, neque alium habere, quem loco illius subrogare posset. » An primus hic Auriliacensis abbas qui susceptum abbatis officium tam male administravit, idem sit cum Adelgario, qui in charta Caroli regis, et in abbatum Auriliacensium catalogo primus recensetur, non facile dixerim, cum nomen ejus hic reticeat sanctus Odo. Bernonem quidem Cluniacensem abbatem primum Auriliacensibus ante alios praefuisse refert Chronicon Malleacense apud Labbeum. At vereor ut id verum sit, cum Adelgarium, omisso Bernone, caeteris praeferat chronographus Auriliacensis in tomo II Analectorum nostrorum editus, ex quo etiam discimus Joannem ejus successorem a summo pontifice, cui charus erat, privilegium 133.0707C| impetrasse, « ut Auriliaci coenobium ab omni dominatione esset absolutum, nisi sancti Petri et Romanae sedis. » Ejusdem praeterea Joannis mentio est in quodam instrumento, quod in suis ad Reginonem notis edidit vir clarissimus Baluzius, in quo beati Geraldi propinquus, ac Tutelensi simul et Auriliacensi monasterio praepositus fuisse memoratur.

10.

Geraldi adversa. --Geraldi sanctitas multis miraculis comprobata, variis etiam adversae fortunae casibus, praediorum direptionibus, propinquorum captivitate conflictata est. Praecipuum autem adversarium sustinuit Ademarum, qui cum Geraldum Carolo Simplici addictum in partes suas trahere ac suae ditioni, ut loquitur sanctus Odo, subdere tentaret, omnem movit lapidem, ut hominem totum Christianae pietatis operibus deditum qua dolo, qua vi armisque opprimeret. Quibus egregie defunctus periculis Geraldus, cum ad optatam animae quietem apertam sibi viam crederet, oculorum lumine repente orbatus, 133.0707D| per septem et amplius annos caecitatem patientissime toleravit.

11.

Pietas in morbo. -- « Dissolutionem sui jam instare cognoscens, Amblardum episcopum jubet evocari, ut ejus transitum suis orationibus muniret. Per omne vero sui languoris tempus ita fatiscentes ad divinum obsequium impellebat artus, ut nec unum quidem nocturnale officium, nisi in ecclesia, pateretur celebrare: missam vero unam diei competentem, et alteram pro defunctis coram positus audiret. »

12.

Obitus. -- « Sexta feria, dilucescente die, ingravescere se sentiens, jussit ut nocturnale coram se capellani peregissent, episcopo cum suis in ecclesia celebrante. Cum psallentibus autem et ipse psallebat, donec post matutinale officium omnes etiam horas diei compleret. Tum vero completorium finiens, signo se crucis armavit, et subjunxit illud verbum quod ei semper familiarissimum fuit: Subvenite; sancti Dei. Hoc in 133.0708A| ultimo locutus, oculos tacens clausit. Videntes vero qui aderant quod loqui cessaret, episcopum advocarunt, sancta quoque membra illius in cilicio posuerunt: caeterisque pro exitu psallentibus, quidam de sacerdotibus missam concitus celebravit, atque sacrosanctum mysterium attulit. Cum vero quidam diceret quod jam discessisset, ille sensum adhuc retinens oculos aperuit, et hoc indicio nondum se discessisse monstravit. Tum vero Dominicum corpus, quod exspectabat, sua sponte suscepit, et ita felix illa anima ad coelos migravit. » Hactenus Odonis verba; quae si cum superioribus conferas, annum ejus obitus non aegre intelliges. Enimvero neque ante annum 909 statui, neque post annum 912 rejici potest. Primum vetant testamenti tabulae ab eodem Geraldo mense Septembri anni 909 conditae; alterum mors Adelardi seu Amblardi episcopi Claromontensis, qui Geraldo morienti adfuit, atque mense Septembri anni 912 Arnoldum habuit successorem. 133.0708B| At inquies, quid impedit Geraldi mortem ad annum 910 aut insequentem revocare? Odonis auctoritas. Testatur quippe Geraldum feria sexta ad coelos migrasse. Atqui feria haec nullo ex his, nisi anno 909, in diem 13 Octobris incidebat, quo tamen die tum apud Auriliacum, tum per totam Aquitaniam ejus obitus celebratur. Non me latet chronographum Lemovicensem Geraldi diem ultimum ad annum 917 retulisse. Verum Odonis testimonium caeteris praestare debet, utpote qui a Geraldi familiaribus, ut ipse asserit, ejus acta mortemque didicerit, prout ea litteris postea mandavit.

13.

Tumulatio, translatio et cultus. -- « Corpus illud sanctum, quamplurimis comitantibus turbis, ad Auriliacum, sicut ipse jusserat, sui detulerunt, et in aristonem lapidem [ l. aristatonem, id est honorarium decus], ad sinistram scilicet basilicae ipsius collocaverunt juxta aram sancti Petri, ita sepulcrum ejus habeatur in dextro, et ipsum nihilominus in dextrorsum; » ubi cum per septem annos variis 133.0708C| coruscasset miraculis, « sarcophagus qui usque ad medium cooperculi terra contusa calcibus fuerat contectus, sensim eminere super eamdem terram coepit. » Id probatae sanctitatis indicium habebant veteres, ut in S. Droctovei abbatis actis saeculo I observavimus. Hinc factum ut publicus Geraldo cultus, qui hodieque ei exhibetur, decretus sit; contigitque quod longe ante uni ex familiaribus vir sanctus praedixerat, « ut maceriae hujus domus frequenter angustae forent populis qui ad eam conventuri erant. » Celebris est per totam provinciam sancti Geraldi memoria, illiusque ad diem 13 Octobris mentionem faciunt recentiores martyrologi ac vetera Auriliaci monumenta, ex quibus eumdem diem ipsius natalem esse constat.

14.

Viri illustres. --Praeter eximiam populorum in sanctum Geraldum pietatem, et incredibilem undique confluentium frequentiam, locum hunc sequentibus etiam temporibus celebrem effecerunt monachorum 133.0708D| observantia doctrinaque. Jordanus Lemovicensis episcopus in concilio Bituricensi anno Christi 1031 celebrato, Auriliacensem inter caeteros abbatem laudat, quod « regulariter agens, lucrandis animabus potius invigilaret quam de caducis et transitoriis rebus curam ageret. » At vero inter viros doctrina praestantes non ultimum sibi locum vindicat Gerbertus, ejusdem loci primum monachus, mox Rhemensis ac Ravennensis archiepiscopus, ac denique Romanus pontifex Silvester appellatus, cujus exstant epistolae ad Girardum ac Raimundum Auriliacenses abbates ab eo directae, in quibus et grati sui animi in Auriliacenses monumenta, et in sanctum Geraldum religionis judicia non vulgaria apparent. Perseveravit etiam saeculo XII apud Auriliacenses eadem doctrinae fama, ut colligitur ex Joanne Saresberiensi Carnutensium episcopo, qui in epistola 60 eos laudat, « quod multarum rerum peritiam et usum haberent. » 133.0709A|

15.

Medio saeculo decimo quinto inclinare coepit apud Auriliacenses monastica disciplina, Stephano ultimo abbate regulari non sine veneni suspicione sublato, ac in locum ejus Joanne Castrensi episcopo substituto: post quem hic locus abbates deinceps commendatarios sortitus est, quorum negligentia fatiscentibus regularibus aedificiis ad Canonicos saeculares tandem defecit coenobium, Pio V mutationem hanc approbante.

16.

Vabrense monasterium. --Quod attinet ad coenobium Vabrense (de Vabre), ubi pueros in rebus monasticis erudiri curavit Geraldus, paulo ante id tempus, ut jam dixi, apud Rutenos (le Rouergue), ad Dordonam (la Dordogne) fluvium conditum fuerat a Raimundo comite Tolosano, assentiente ejus uxore Berteyza. Charta primaria data est « III Idus Novemb., anno XXIII Caroli regis, » cognomento Calvi. Id se facere dicit pro remedio animae suae et genitoris sui, Fulcualdi et genitricis suae Senegundis, germani quoque sui Fredelonis; atque ideo res proprietatis 133.0709B| suae, « sitas in pago Rutenico, in vicaria Curiensi, » nempe « villam, cujus vocabulum est Vaber tradit Adaigiso abbati suisque monachis, ad monasterium construendum in honore sancti Salvatoris et sanctae Mariae Dei genitricis, sive sancti Dionysii martyris, ut unam dicto loco catervan congregent monachorum, qui secundum regulam sancti Benedicti ibi deserviant, hospites recipiant, pauperes recreent, et pro se fideliter orent. »

17.

Haec autem tradit « eo modo, ut nullus rex, vel aliqua potestas habeat licentiam ipsas res beneficiare, vel concambiare, sive condonare, nisi tantum ut sub tuitione et immunitate regis perenniter consistat, » et ipse Raimundus loci tutor et defensor fiat: post suum vero obitum Bernardum, Fulcualdum. Odonem, filios suos vicissim defensores constituit. Haec charta edita est apud Catellum lib. I de 133.0709C| comitibus Tolosanis, pag. 69 et 70, ubi ex Agio abbate Vabrensi observat Adalgisum abbatem et monachos ex coenobio Palmato, quod Marcomanni apud Petrocorios (le Périgord) expilaverant, profugisse, atque in cognitionem venisse Raimundi comitis, qui ad eos recipiendos Vabrense monasterium condiderit, consultu Helisacaris episcopi. Hanc porro conditionem Carolus Calvus anno regni sui 14 confirmavit 133.0710A| diplomate regio, quod idem Catellus ibidem refert. Observatione digna sunt Agii abbatis haec verba: « Erat igitur eo tempore monasterium in provincia Galliae. Petracorio pago, nomine Palmatus, in quo jugiter deicolae decem famulabantur, nihil habentes proprium, praeter quod norma sancti Benedicti concedebat. Alia namque plurima erant monasteria in eadem provincia oppido ditiora: quae jam fata ingruente peste, famis periculo monachorum sancti Benedicti normam negligere coeperunt, et contra illius ritum proprium habere, quod illi devitantes, nefas et illicitum censebant. . . Dicebant enim et ipsi quod nullo modo forent monachi, qui in terra proprium quaererent, nec scilicet propriam voluntatem, nisi tantumdem proprias culpas, et proprium locum. Pauperes equidem erant in rebus, sed divites in fide: quibus praeerat abbas Adalgasius nomine, veneranda canitie, moribus justis, alacer vultu, prosapia quidem non vili genitus, et ore eloquentissimus. 133.0710B| Qui videns quod nullo modo illorum saevitiam propter praesentem necem ferre posset, coepit lustrare, ceu bonus pastor, regiones omnes, si forte inveniret ubi ab ore saevientium suas pauperculas servare quivisset oviculas: quoniam quidem minime illi oportunum erat suo degere solo, in quo creberrimas miserabiles ex dilectis suis alumnis cerneret strages. Ventum est igitur ad aures eximii marchionis Regimundi, qui illo tempore monarchiae Tolosae fungebatur officio, quod venerabilis Adalgasius abbas paganorum incursione foret una cum clientibus proprio exsulatus solo. . . Denique concite ad praefatum abbatem mittere non desinens rogare visus est quatenus ad loquendum cum eo Tolosam ne pigeret accedere. Sed ille extemplo ad eum pergere nequiens, quoniam ab urbe Tolosa fere sexaginta millia aberat; et pro re incerta meare ad eum nolens, 133.0710C| duos ad eum direxit discipulos. » His consilium suum pandit Raimundus: qui reversi, Adalgasio rem significant. Accessit ipse Tolosam et coenobium Vabrense constructum est, quod postea Joannes XXII in ecclesiam cathedralem erexit, mox factam saecularem. Agius abbas, praemissi fragmenti auctor, fuit postea Narbonensis archiepiscopus sub initia saeculi X. Dolemus ejus epistolam a Catello ex integro non vulgatam fuisse. (no apparatus)