Migne Patrologia Latina Tomus 1
OdoAbb.ViSGr 71 Odo abbas Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Prologus.
Omnium quidem sanctorum jure memoria veneratur, sed eos primum fideles honorificant, qui vel doctrina, vel exemplo caeteris clarius effulsere. Porro unum ex his beatum Gregorium Turonicae sedis archiepiscopum fuisse, eumque hac gemina dote resplenduisse non parva documenta produnt. Cujus nimirum gesta vel partim necessario describuntur, ne fama tanti viri quandoque dubietatis nebula fuscaretur. Et quidem satis est ad ejus gloriam quod Christum, cui placere quaesivit, conscium habet in excelso, sed tamen et hic nefas est illius laudes tacere, qui tot sanctorum studuit laudes propalare. Quae scilicet relatio quantula erit, nec ejus insignia ut sunt proferet, quoniam plurimis quae opinione feruntur omissis, pauca quaedam quae ex libris ejus approbantur attingimus. Quod si quis Judaico more signa requirens sanctum quemlibet signorum quantitate metitur, quid de beata Dei Genitrice, vel de praecursore Joanne censebit? Sanius itaque discernat quod in tremendo die multis qui signa fecerunt reprobatis, hi qui opera justitiae sectati sunt ad dexteram superni Judicis soli colligentur. Non igitur praesulem nostrum a gestu miraculorum commendamus, quamvis et illa non omnimodis deerunt, sed quod mitis et humilis corde Christum imitatus fuerit demonstrare aggrediamur.
I. Gregorius Celtico Galliarum tractu fuit exortus, Arvernicae regionis indigena, patre Florentio, matre Armentaria procreatus. Et si quid divinae generositati terrena conducit nobilitas, parentes ejus cum rebus locupletes, tum quoque natalibus fulserunt illustres. Sed quod pluris est, muniis divinae servitutis quadam peculiari devotione ita videbantur annexi, ut quisquis ex his irreligiosus existeret, jure degener notaretur, ad quod astruendum quiddam de propinquioribus inseramus. Itaque Georgius quondam senator Leocadiam duxit uxorem; haec de stirpe Vectii Epagati descenderat, quem Eusebius in quinto Historiarum libro Lugduni passum, ac inter reliquos tunc temporis narrat gloriosius agonizatum. Quae Leocadia peperit sanctum Gallum Arvernicae sedis episcopum atque Florentium hujus pueri genitorem. De hoc autem Florentio, sed et de Armentaria matre, de Petro quoque fratre ejus, nec non et de uxore Justini sorore ejus, ac duabus neptibus Heustena videlicet, et Justina beatae Radegundis discipula, libri miraculorum talia referunt, per quae fides illorum et merita non exigui momenti fuisse dignoscantur. Haec autem Arvernis [ Ed. Arvernia], quae puero genialis humus fuit, vehementer olim caput extulerat, ita ut senatoribus velut urbs Tarpeia [ It. Roma] praepolleret: ab his Gregorii parentela profluxerat, haec senatores, haec judices et quidquid de ordine primariorum dixerim proferebat. Id sane de parentibus dictum sit, ut quia Dominus in generatione justa est, ad laudem Gregorii proficiat, quod ei sua progenies titulo sanctitatis columna videatur. Hujus genus et patriam Fortunatus commemorans (lib. VIII, car. 17), Forte ( inquit ) decus generis, Turonicensis apex Alpibus Arvernis veniens mons altior ipsis. Ad matrem quoque ejus (lib. X, carm. 21), Felix bis meritis sibi Macchabaea vel orbi, Quae septem palmas coelo transmisit ab alvo: Tu quoque prole potens recte Armentaria felix, Fetu clara tuo geniti circumdata fructu, Est tibi Gregorius palma corona novus.
Ita nobili stirpe nobilissima proles emergens, ut rosa quaedam suo stipite gratior, decus generositatis auctum in parentes refudit. Et quamvis jam mysterii majestas in nominibus non quaeratur, tamen hic, ut rebus assertum est, Gregorius competenti praesagio nominatur. Sic enim Graecus vigilantem appellat, hic denique non solum tertiam vigiliam, sed quod majus est secundam, quodque rarissime videas, observavit et primam: et quia jugum Domini ab adolescentia portavit, sedebat [ Al. sedebit] solus, ut ait Hieremias, vel certe prope Martinum. Ut autem aetatulae robur admisit, litterarum studiis mancipatur, in quibus equidem studiis primitus sub Gallo episcopo, suo videlicet patruo, sensus illius teneritudo coaluit.
II. Cum ergo jam in discendis notarum characteribus ageretur, hunc divina dispositio virtutum auspiciis initiavit, sanctamque ejus infantiam signorum ostensione nobilitavit. Nam pater ejus nimia valetudine comprehensus lectulo decubabat, intimis ossibus ardor furere, podagricus humor foris intumescere, vapor aridus ora perurgere coepit, cum quidam puero vir per visionem apparens diceret: Legisti, ait, librum Jesu Nave? cui ille: Nihil, inquit, aliud litterarum praeter notas attendo, quarum nunc exercitio constrictus affligor. Nam hic liber si sit penitus ignoro. Et ille: Vade, inquit, fac hastulam ex ligno quae possit hoc recipere nomen, scriptumque ex atramento sub paterni capitis fulcro collocabis: quod si feceris, erit ei praesidium. Mane facto, matri quod viderat indicavit; senserat nimirum sancti puer ingenii non suo, sed matris judicio, rem esse gerendam. Tunc illa jubet visionem implere. Factum est, et pater de momento convaluit. Quid sane rationabilius quam nomen Jesu vel lignum ad reparandam sospitatem congrueret? III. Parentes ejus, ut revera nobiles erant, et in Burgundia diffusi latifundii possessores. Sanctus vero Nicetius, vir totius religionis, qui Lugdunensi praeerat civitati, cum praedicti parentes eum vicinarent, puerum Gregorium sibi jubet acciri. Quem sanctus vir coram positum aliquantisper contemplatus, et nescio quid divinum in eo commentatus, jussit hunc ad se, jacebat enim in lectulo, levari: ac velut paradisi colonus concivem sibi futurum praesagiens, ulnis astrictum coepit confovere, cum quidem, quod reticendum non est, ita collobio se totum contexit, ut nec summis digitis puerum in nudo contingeret. Hoc sane castitatis exemplum isdem puer adultus auditoribus suis frequenter ingerebat, ex hac perfecti hominis cautela suadens eos colligere, quantum fragiles quique debeant leporis attactus vitare. Benedixit ergo puerum, et imprecatus illi prospera suis remisit eum. IV. Biennio vero post miraculum quod diximus ferme exacto, jam memoratus Florentius recidivo languore captatur: accenditur febris, intumescunt pedes, dolor pessimus pedes intorquet; perendinata pestis hominem contriverat, jam pene conclavatus jacebat. Interea puer vidit iterum in somno personam sese utrumne librum Tobiae cognitum haberet interrogantem. Respondit: Nequaquam. Qui ait: Noveris hunc fuisse caecum, atque per filium ex jecore piscis angelo comitante curatum: tu igitur fac similiter, et salvabitur genitor tuus. Haec ille matri retulit: quae confestim pueros ad amnem direxit: piscis capitur, quae de ejus extis jussa fuerant prunis imponuntur. Non fefellit virtutis eventus, ut enim primo fumus odoris [ Germ. odor fumi] in naribus patris reflavit, protinus omnis ille tumor dolorque discessit. Si magnum est os Zachariae Joannis merito fuisse reseratum, nec modicum utique est Florentium non semel, sed bis per filium esse curatum. Senserant ex hoc iidem parentes quod dextro pedi potissime foret innixurus; nec ignorare poterant quin illum divina dispositio dexterioribus officiis aptavisset. Quem tamen non continuo totonderunt, ipsius, ut reor, assensum in suscipiendo clericatu praestolantes, litterarum tamen studiis instantius applicabatur. V. Adhuc itaque laicus, tam sensu quam corpore adoleverat, cum subito vi nimia febrium ac stomachi pituita comprehensus, coepit graviter aegrotare, languor per dies ingravescere, medicinalis industria nihil proficere. Quem patruus Gallus frequenter visitabat, genitrix vero ut mater eum lamentis assiduabat. Sed cum jam de humano auxilio desperaretur, coelitus adolescenti suggestum est quod se ad divinum conferret. Rogat igitur ut ad sepulcrum S. Illidii, erat enim juxta, portari deberet. Sed ei parum profuit, quia causa differebatur quae per illud incommodum quaerebatur. Domi reportatus ita coepit post paululum tormentari, ut putaretur ad exitum urgeri. Vexatio tandem fecit causam intelligi, consolatur eos qui se flebant, dicens: Ad sepulcrum beati Illidii me semel adhuc deferte; fides mea est, quod et mihi sospitatem et vobis mox praestabit laetitiam. Tunc vero illic deportatus, voce qua poterat orationem fudit, spondens quia si ab hoc contagio liberaretur, clericatus habitum suscipere nec prorsus moraretur. Dixerat, et sensit protinus discedere febrem, et a naribus ejus copia sanguinis defluente, sic omnis illa valetudo disparuit, ac si legatus quidam re pro qua venerat obtenta, discedere festinaret: ita comam deposuit, et se divinis obsequiis ex toto mancipavit. VI. Cum vero sanctus Gallus ad emeritam beatae vitae coronam vocaretur, vir Domini Avitus adolescentem suscepit, qui cum ejus ingenium morumque habitudinem exploravisset, magistrorum diligentiam adhibuit, e quanta vel ipsius industria, vel eorum sedulitas velocitate poterat, ad arcem sapientiae provexit. Haec in Vita praefati Illidii reperies. Porro autem in discendis litterarum studiis ea se discretione exercuit, ut utraque nimietate careret: nec poetarum naenias ex toto horreret, nec tamen, ut plerisque mos est, iis indecentius haerens, earum lenocinio mente ancillaretur. Fecit enim quod suffecit, aciem cordis veluti ad quamdam cotem exacuit, et ita quasi ab Aegyptiis vasa aurea promutuans, et ad eremum qua [ mss. quo] manna comederet demigrans, in perscrutandis divinarum Scripturarum potentatibus intravit. Quod ipse de se loquens ostendit dicens: Non ego Saturni fugam, non Junonis iram, non Jovis stupra commemoro, et caetera monstra, quae illic secutus adnectit usque dum diceret: Haec omnia tanquam cito ruitura despiciens, ad divina potius et evangelica revertar; non enim vel vinciri cupio meis retibus vel involvi. In quo se ostendit haec scisse quidem, sed saniori judicio respuisse. VII. Tempore praestituto diaconus ordinatus est. Ea tempestate erat quidam vir Arvernicus, qui lignum de sacrosancto beati Martini sepulcro detulerat, sed cum ligni reverentiam incautus negligeret, omnis ejus familia graviter aegrotare coepit. Cum subinde languor ingravesceret, et ille causam percussionis ignorans minus se emendaret, vidit in somnio personam terribilem, cur secum ita ageretur percunctantem. Qui cum se nescire diceret: Lignum, inquit, quod de lectulo domni Martini tulisti, negligenter hic retines, et ideo haec incurristi; sed vade nunc, defer illud Gregorio diacono. Dignus jam, ut reor, idem Levita figurabatur, cui domnus iste Martinus pretiosa quaeque sui gregis esset commendaturus. Tunc temporis apud Arvernum plerique in habitu religionis viri fulgebant, quos idem juvenis nunc cum beato Avito, nunc semotim invisebat, quatenus ab eis vel exempla pietatis assumeret, vel ipsis quod forte deerat mutua charitate praestaret. Nimirum in iis Christum colebat, et veluti solis jubar in vertice montium refulgentem [ Ed. refulgens], in iis interim dum in seipso videri non potest, Christum respiciebat. Ad hoc animum intendens, vel ad laudem Christi proferret quidquid per eos, vel etiam per illos qui jam coelo praecesserant, operari dignabatur. VIII. Sane inter caeteros in quibus, ut diximus, Christus velut in montibus resplendebat, domnum et gloriosum Martinum deprehenderat, qui reliquos velut quidam Olympus excedit, et luculentius ut pote aetheri vicinior fulgoribus ipsa astra reverberat, in cujus utique veneratione totus orbis merito jam olim conjurat, in hujus desiderio Gregorius exardens inferbuit. Hunc semper in corde, hunc in ore gerens, laudem ejus ubique spargebat. Dum vero mentis ( Sic ) ad nimium in exercitio virtutum defigeret, caro ejus a propriis viribus lacessebat, ita quippe mos est. Hinc est quod Daniel postquam angelicae visionis contemplatione levatus est, a carnis virtute deficiens per multos dies aegrotavit. Hic itaque virtutibus proficiens, sed viribus corporis intabescens, aliquando valetudinem cum febre et pustulis incurrerat: qua tandem ita confectus est, ut usu cibi potusque negato, omnem vitae hujus spem amiserit. Unum tamen supererat quod ejus fiducia Martino innixa nullatenus vacillabat. Quinimmo ferventius flagrans, tanto ejusdem Martini desiderio succensus est, ut cum mors pene caput illi emerserit, ad visendum tamen ejus sepulcrum iter arripere non dubitaverit, nec eum sui dehortari possent, cum obnixe restiterit, quia corporis illa febris febre vincebatur amoris. Et quidem actis duabus vel tribus mansionibus, itineris occasione itidem languor invaluit. Sed nec tunc omnino cogi potuit quin ad propositam Martini fiduciam festinaret, nomine divinae majestatis dehortatores obtestans, ut vel vivum, vel certe [Al. forte] defunctum se ante ejus sepulcrum exponerent. Quid plura? pervenit utcumque, probata fides speratae salutis compos effecta est. Et non solum ille, sed et Armentarius quidam ex ejus clericis, qui sensu penitus caruerat, merito praedictae fidei sanatus est. Agens itaque tam pro se quam pro illo gratias, amore Martini exsatiatus, vel potius magis succensus, ad patriam rediit. IX. Aliquando vero cum iter de Burgundia ad Arvernem faceret, magna contra se tempestas exoritur, densus aer in nubibus cogitur, crebris ignibus coelum micare, validisque tonitruorum coepit fragoribus resonare, omnes pallescere, imminensque periculum pavitare. Sed Gregorius animaequior, sanctorum reliquias (has enim indesinenter collo ferebat) de sinu protrahit, et minacibus constanter nubibus opponit: quae protinus divisae, dextra laevaque praetereuntes, illaesum iter gradientibus praebuerunt. At superbia, quae plerumque virtutibus nutritur, juvenili animo protinus irrepsit; privatim gaudet, suisque meritis praestitum arrogat. Sed quid tam vicinum superbiae quam casus: nam equus cui insederat illico lapsus, hunc ad terram graviter elisit, ita ut omni corpore contusus [ Germ. concussus] vix assurgere posset: causamque ruinae intelligens, satis deinceps cavit, ne se vanae gloriae stimulis qualibet sub occasione dejiceret: sed quotiens per eum aliquid divina virtus egisset, non suis meritis ascriberet, sed virtuti reliquiarum, quas, ut diximus, perinde ferebat. Quod factum si decreveris, mirabilius est superbiam correxisse quam nubem divisisse. X. Erat autem in orationibus assuetus, praesertim quietis horis. Solemnitas beatae Mariae Virginis advenerat, siquidem apud Arvernem in villa Marciacensi ejus reliquiae continentur. Tunc forte Gregorius intererat, qui caeteris alto sopore depressis, ad secretam orationem suo more processit, conspicatusque eminus videt oratorium ingenti claritate fulgere. Credit igitur aliquos devotorum jam se ad celebrandas vigilias praecessisse, visione tamen luminis attonitus illo pertendit, cuncta silentio data deprehendit. Ad aedituum transmisit, sed interim ostium sponte reseratur; ille ad angelicas excubias reverenter ingressus divinam visitationem illico agnovit: claritas, quam a foris mirabatur, protinus discessit, nihilque praeter virtutem gloriosae Virginis videre potuit. XI. Anno centesimo septuagesimo secundo post transitum domni Martini, Sigiberto rege anno duodecimo regnante, beatus Eufronius, qui inter virtutes consenescens tanta gratia donatus est, ut ei prophetiae spiritus inesse visus sit, appositus est ad patres suos, tempusque advenerat, ut Gregorius amore beati Martini dudum flagrans, et ad pastoralis officii ministerium idoneus existens, cathedram ejus vice sua regendam suscipere debuisset. Cum igitur beatus Eufronius obiisset, Turonici de ejus successore tractaturi conveniunt, sed facili discrimine suasum est cunctis Gregorium in electione praeferendum. Personam huic loco frequentissimam jam olim sciebant, pluraque ejus gesta viro digna cognoverant. Tunc vero, cunctis in consona voce coeuntibus, cerneres Deo [Al. Domino] favente causam prosperari. Nam clericorum turma [ Ed. turba] nobilibus viris conserta, plebsque rustica simul et urbana, pari sententia clamant Gregorium decernendum, eum claris meritis, tum quoque nobilitate pollentem, sapientia praecipuum, generositate primum, principibus notum, ac pro sua probitate reverendum, omnibusque officiis habilem. Legatio ad regem dirigitur, cum quidem Domino dispensante Gregorius coram reperitur. De hac igitur causa conventus, quanta humilitate se excusare tentavit, quibus modis se subducere nisus est? Sed qua velle Domini est, huc caetera flectuntur. Hunc rex auctoritate cogit, hunc Brunichildis regina perurget. Sed quoniam discreta humilitas obedientiam non recusat, tandem aliquando assensus est. Quem, ut credo, ne qualibet occasione dilatus profugeret, statim Egidius Remensis archiepiscopus ordinavit, ut Fortunatus poeta scribens, ait (lib. V, carm. 2): Martino proprium mittit Julianus alumnum, Et fratri praebet quod sibi dulce fuit. Quem patris Egidii Domino manus alma sacravit, Ut populum regeret [Al. recreet], quem Radegundis amet. Huic Sigibertus ovans favet, et Brunichildis honorat. Sedes itaque Turonica octavo decimo die postquam Eufronium amiserat, Gregorium suscepit. Turonensibus vero novo pastori triumphanter exsilientibus hoc praedictus poeta panegyricum carmen procudit (Ibid.) : Plaudite felices populi, nova vota tenentes, Praesulis adventu spes gregis ecce venit. Hoc puer exertus celebret, hoc curva senectus, Hoc commune bonum praedicet omnis homo.
Et caetera quibus hunc a Turonensibus celebratum, et ad cathedram legaliter ingressum ostendit.
XII. Indeptus ergo praesulatum, qualis vel quantus fuerit, ut compendiose dicatur, et plures ecclesiae quas noviter construxit, vel quarum sartatecta restauravit, insinuant, et libri in laudem sanctorum vel in expositione sanctarum Scripturarum editi quamprimum demonstrant. Matrem namque ecclesiam, quam domnus Martinus construxerat, hic nimia vetustate confectam arcuato schemate reparavit, atque histriatis parietibus per ejusdem Martini gesta decoravit. Quod metricanorus noster non tacuit, dicens inter caetera (lib. X, carm. 2): Martini auxiliis operando Gregorius aedem, Reddidit iste novus quod fuit ille vetus. Et item (Ibid.): Fundamenta igitur reparans haec prisca sacerdos, Extulit egregius quam nituere prius.
Sed plures alias, ut diximus, sicut in ipsius chronicis reperitur, ut est ecclesia sanctae Crucis vel Martiensi villa
XIII. In construendis vero spiritalibus templis, videlicet in custodia gregis, quam certatim sese impenderit, vel ex hoc animadvertitur, quod nec ab ipsis quidem sanctis viris studium suae praedicationis continuit. Nam ut de iis taceatur, quorum, ut ait Apostolus, peccata manifesta sunt, de quibus superfluo quidquid diceremus esset, ad ostendendum quantopere circa perfectiores sollicitus exstiterit, duo saltem eorum, quos ob sanctitatis insignia vix praeter Gregorium aliquis arguere praesumeret, ad medium deducantur. Haud longe enim post ejus ordinationem sanctus Senoch abbas de cella sua egressus, ad eum salutandum profectus est. Quem sanctus vir magna reverentia susceptum, mutuoque colloquio sensim exploratum; peste [ Ed. aestu] superbiae mox persensit infectum. Sed gratia, quae in discernendis spiritibus huic suppeditabat, illum ab eadem superbia penitus expurgavit. Nec dissimili virtute circa beatum quoque Leobardum exstitit sollicitus, quem nequam spiritus ita sinistris cogitationibus agitabat, ut propter quamdam verborum contumeliam de cella qua se dudum recluserat migrare decrevisset. Sed nec iste potuit incurrere casum, qui Gregorium meruit habere sublevantem. Nam cum solito ad Majus Monasterium quasi sacra Martini vestigia deosculaturus adiret, sollicitus pastor qualiter ovis amore Christi vinculata se gereret ad ejus tugurium divertit. Cui mox ille secreta cordis quae diabolus quasi rationabilia confinxerat eidem reseravit: qui protinus, sagacissimo ut erat ingenio, diaboli commenta deprehendit, et non minimo dolore suspirans, increpare hominem coepit, ac diabolicam calliditatem verbis competentibus denudavit; domique reversus, libros ad propositum monachorum congruos ei pia sollicitudine transmisit. Quibus relectis, non solum ab illa quam patiebatur incursione curatus est, sed etiam in sensus acumine multum provectus. Nihil ergo nunc magnificentius quaeras, nihil in laude Gregoriana praestantius exspectes. Si anima corpore melior est, satius esse quemquam in ea suscitari, nec mendax negare potest. Vox autem ejus quam imperiosa fuerit, vel ea quae dicebat, quam auctoriosa vita subditis inculcaverit, diligens lector in ipsius libris explorabit. XIV. Verum, ut supra retulimus, incommodo corporis frequenter ob incuriam carnis fatigabatur, sed eum quotiens corpusculum nimio virtutum exercitio fatigatum languor inclementius pulsavisset, ille ad Martinum suum recurrens, concito sanabatur. Hoc saepenumero fiebat. Quando autem et qualiter, in descriptione miraculorum ita dirigitur, ut merito lectorem delectet: si quidem ut discretus et humilis corporea medicamenta sibi adhibebat primitus, sed quanto illa humilius expetebat, indignum se judicans cui medela per miraculum dari debuisset, tanto divina largitas hunc ad solam suae potentiae medicinam reservabat. Contigit aliquando ut solita beati Martini virtute ab unius temporis dolore sanaretur, cui post paululum cogitatio per insidiatorem subiit injecta, quod pulsus ille venarum sanguinis posset minutione sedari. Dum id apud se volveret, amborum temporum venae prosiliunt, renovatus dolor ardentius irrumpit, sed ille concitus ad basilicam properat, veniam prius pro cogitatione precatur, dehinc palla sancti sepulcri caput attigit, et illico sanus abscessit. XV. Multa, fateor, in laudibus diversorum jam digesserat, sed quamvis amore Martini vehementius inferveret, ad ea tamen quae de ejus miraculis scribenda erant, se nullatenus dignum judicabat, donec bis et ter per soporem admonitus, si taceret crimen incurrere minaretur. Denique oratorium sancti Stephani quod in suburbio est jusserat prolongari, et altare ut erat integrum in antea promoveri, sed quia nihil de pignoribus ibidem reperit, unum ex abbatibus, ut ejusdem martyris reliquias exhiberet, ad episcopium, clavem tamen oblitus direxit, qui capsam obseratam reperiens quid faceret dubitabat: si ad episcopum pro clave rediret, morosum erat; si capsam exhibuisset, ob multorum pignora sanctorum quae ibi continebantur, molestum ei esse sciebat. Cum igitur apud se haesisset, ut divina gratia cooperatricem se Gregorio testaretur, capsam exsilientibus repagulis aspicit reseratam. Tunc gratias agens, reliquias non sine admiratione multorum Gregorio detulit, qui reversus capsam ut reliquerat obseratam invenit XVI. Multa quidem Gregorius, quae insequi longum esset, in salute languentium operabatur, quae tamen sub obtentu sanctorum, quorum reliquias perinde ferebat, a suis meritis excludere nitebatur. Cum quidem haec tanto verius per ipsum fiebant, quanto ipse humilius aliis tribuebat, ut est illud. Cum aliquando per viam graderetur et crucem auream cum reliquiis beatae Mariae semper virginis, vel beati Martini collo gestaret, haud procul a via cujusdam pauperis hospitiolum incendio conspicit concremari. Erat autem, ut est in usibus pauperum, foliis atque surculorum cremiis, ignium videlicet fomentis, contectum. Hac illacque miser cum uxore et liberis cursitare et strepere, aquam advehere, sed nequicquam. Jam flammae praevaluerant, nec poterant mitigari. Tunc vero Gregorius accurrit, et contra flammarum globos crucem elevavit, moxque in aspectu sanctarum reliquiarum ita totus ignis obstupuit, ut nec ea quae jam apprehenderat ultra nec ad modicum ustulare posset. XVII. Causa fuerat qua Remense oppidum adire debuerit, cumque ab Egidio pontifice humanitus fuisset exceptus, ibidem noctu quievit, in crastinum vero illucescente Dominica ad ecclesiam episcopo collocuturus venit. Cum ejus adventum in secretario praestolaretur, nolebat enim in ecclesia loqui, Sygo referendarius quondam Sigiberti regis ad eum accessit, quem ille osculatum sedere juxta se fecit. Dum aliquantisper secum sermocinarentur, et ille de ore Gregorii penderet, subito auris ejus, quae pridem obsurduerat, cum quodam crepitu [ Germ. strepitu] reserata est. Ille gratias coepit agere, et quid ei per Gregorium praestitum sit manifestare. Sed vir Domini, consuetae non immemor humilitatis, hominem ab hac aestimatione subducere nitens: Noli, ait, dulcissime fili, mihi aliquid gratiae referre, sed beato Martino per cujus reliquias, licet indignus, quas defero, tibi auditus est redditus et surditas depulsa. XVIII. Virtus namque charitatis in illo praeeminebat adeo ut ipsis inimicis affectum dilectionis impenderet, ut sequenti patebit exemplo. Quodam enim tempore factum est, ut ad venerabilem matrem suam in Burgundiam properaret. In sylvis vero abiegnis, quae trans Verberim fluvium sitae sunt, latrones incurrit, qui tanto impetu super comitatum ejus irruere nisi sunt, ut non modo eos exspoliare, sed et occidere velle putarentur. Quorum assultu Gregorius terreri non potuit, qui praesidio Martini circumseptus incedebat; cujus mox auxilium flagitans ita sibi adesse expertus est, ut latrones velocius quam emerserant fugam inirent. At Gregorius usus consueta pietate, nec in perturbatione turbatus, fugientes revocat, ad cibum et potum inimicos invitat. Sed crederes eos fustibus agi, et invitos equos contra possibilitatem calcaribus urgeri, ut nec revocantem audire possent. Ita Gregorius supernis auribus ostensus est vicinus, et operibus charitatis intentus. XIX. Fides et devotio populi valde per Gregorium succrescebat; at malignus hostis non modico dolore torquebatur: unde factum est, ut vim suae malignitatis ferre non sustinens, vel pastoris, vel gregis fiduciam apertis vocibus dementare conaretur. Ipsa namque Natalis Domini die cum Gregorius pontificale festum in principali basilica, sicut mos est, solemniter celebrare procederet, quidam ex energumenis atrocior caeteris coepit nimium debacchari, et sequentibus vel obviantibus turbis, quae Gregorium sepserant, se obvium ingerens: Frustra, inquit, Martini limina petitis, incassum ejus aedem aditis, quia vos propter multa crimina dereliquit: ecce vos abhorrens Romae mirabilia facit. Haec et alia plura cunctis, ut erant constipati, populis verba diabolus insibilabat; ad quam vocem non solum rusticorum corda exturbantur, sed et clerus, quin et ipse Gregorius pavore concutitur. Ingredientes autem cum fletu magno basilicam, omnes pavimento prosternuntur, orantes ut sancti viri praesentiam mererentur. Quidam vero, cui ante tres annos ambae manus cum uno pede contraxerant, ante sanctum altare cum reliquis prostratus beati Martini auxilium precabatur, qui subito nimia febre circumdatus tanquam in equuleo torquebatur extensus. Inter haec sancta solemnia gerebantur, cumque sanctus pontifex fletibus insistens beati Martini praestolaretur adventum, divino mysterio palla jam ex more cooperto, languidus ad plenum restituitur sanitati. Quare Gregorius admodum gavisus omnipotenti Deo gratias agit, oculisque lacrymarum imbre suffusis, in hac ad populum voce prorupit: Timor a cordibus vestris, fratres, abscedat, quia nobiscum beatus confessor inhabitat, nec omnino credite diabolo, qui ab initio mendax est et in veritate non stetit. Cum haec et alia verba consolatoria astantibus inferret, omnium luctus laxantur in gaudium, multoque alacriores quam venerant ad sua per Martinum atque Gregorium redierunt. XX. Quia vero Natalis Domini mentionem fecimus, quid aliquando in hac die pontifici nostro contigerit memoremus. Nam in sacrosancta hujus solemnitatis [Al. natalis] nocte pridianis vigiliis fatigatus, cum paululum se cubito collocaret, vir quidam ad eum concitus venit, dicens: Surge, revertere ad ecclesiam. Ille expergefactus, signum crucis sibimet imponens, iterum obdormivit. Nec destitit vir ille, quin hominem secundo moneret: sed cum excitus gravem se adhuc sentiret, rursus obdormivit. Tum vero ille vir tertio veniens, maxillae ejus alapam impressit, dicens: En tu reliquos ad vigilias admonere debes, et tandiu sopore deprimeris? qua Gregorius voce perculsus pernici velocitate ad ecclesiam est regressus. Adeo supernis oculis gratus exstitit, ut nec humanitate cogente negligentiam pati permissus sit suae salutis. XXI. Visum est hoc inserere lectioni qualiter eum Deus arguere voluerit, ne vel aliorum levitate peccaret. Nam cum hunc a desperato languore beatus Martinus ita sanaret, ut ad ecclesiam in crastino properaret, ne se in solemniis missarum fatigaret, uni presbyterorum haec celebrare praecepit. Sed cum presbyter nescio quid rustice festiva [Al. festina] verba depromeret, nonnulli de circumstantibus eum irridere coeperunt, dicentes melius fuisse tacere, quam sic inculte loqui. Nocte autem insecuta vidit virum dicentem sibi, de mysteriis Dei nequaquam disputandum. Satis dehinc apud eum constitit ne stultos et faciles ante se permitteret de beatis solemniis obtrectare. XXII. Saepius autem vir Domini, sicut verus et gregis et suimet consultor, vel subditorum utilitate, vel propriae salutis causa longius procedebat. Aliquando igitur sepulcrum beati Hilarii supplicaturus adivit, cum ad visendam quoque sanctam Radegundem reginam divertit. Factum est autem cum hi duo, tanquam incolae paradisi, secum de coelestibus confabularentur, oleum quod ante pignora sanctae crucis guttatim illic defluere solebat, sic in adventu pontificis auctum est, ut infra unius horae spatium ultra unum sextarium exundaret. Porro cum haec beata regina ad Regem esset accersenda coelorum, vir Domini Gregorius de ejus transitu nuntium accepit: cumque illa jam eo accurrente migrasset, sancta ejus membra sepulturae locavit. Quo quidem tempore altare solemniter benedixit, operculum tamen episcopo, qui tunc forte deerat, reservavit. XXIII. Causa fuerat qua Garumnam fluvium juxta Biaviense castrum transmeare debuerit, sed idem fluvius ita tunc intumuerat, ut intuentibus non parvum horrorem incuteret. Non longe autem sanctus Romanus presbyter requiescit, quem noster, ut vita ejus perhibet, Martinus tumulavit. Cum igitur hinc procella ventorum, illinc montes undarum, ingens periculum navigaturo minarentur, oculos ad coelum erigens, et ad ecclesiam praedicti Romani subinde respiciens, adeo omne pelagus mox complanavit, ut compressis fragoribus, ripae alteri sine periculo veheretur. XXIV. Sexdecim annos hic in episcopatu exegerat, cum aequivocus ejus ille magnus Gregorius in sede apostolica subrogatur. Siquidem opinata res est quod dudum alter alteri peculiari sit amicitia devinctus. Nec immerito, cum hunc Fortunatus Gregorio comparet Nazianzeno, tanquam ille datus sit Orienti, Romensis autem Meridiei, ast hic noster Occidenti. Cum igitur iste sacra Apostolorum limina expetisset, magna cum reverentia sanctus eum papa excepit, quem ad beati Petri Confessionem introducens, e latere [ Ed. ad altare] constitit, praestolans quoad surgeret. Interim autem, ut erat ingenio profundissimus, secretam Dei dispensationem admirans, considerabat in hujusmodi hominem, erat enim statura brevis, tantam gratiam coelitus profluxisse. Quod ille mox divinitus persentiens, et ab oratione surgens, placidoque ut erat vultu ad papam respiciens. Dominus, inquit, fecit nos, et non ipsi nos; idem in parvis qui et in magnis. Cumque id suae cogitationi sanctus papa responderi cognosceret, ipsa sua deprehensione gavisus, gratiam quam hactenus in Gregorio mirabatur, in magna veneratione deinceps habere coepit, sedemque Turonicam ita nobilitavit ut auream ei cathedram donaret, quae apud praefatam sedem [ Ed. urbem] in posterum servaretur. XXV. Jam vero beatus Martinus hunc alumnum suum usquequaque magnificans, ei se propitium multis modis demonstraverat, sed ut operibus ejus se quoque cooperatorem ostenderet, aliquando praesentiam suam, licet invisibilem, suo quo videri solet splendore, manifestare dignatus est. Nam oratorium ex promptuario praedecessoris sui apud Turonem consecraturus, reliquias sancti Saturnini martyris ac domni Martini a basilica susceptas cum ingenti veneratione deferebat. Erat enim sacerdotum et levitarum in albis vestibus non minimus chorus, et civium honoratorum ordo praeclarus, sed et populi secundi [ Germ. saecularis] ordinis magnus conventus, radiantibus solemniter cereis, crucibus in altum sublatis. Cum ita veniretur ad ostium, terribilis fulgor cellulam subito perfundens omnium oculos nimio splendore perstrinxit, qui diutius durans hac illacque sicut fulgur discurrebat, omnes nimio pavore perculsi solo jacebant. At Gregorius, ut tantae virtutis conscius, constanter eos exhortans: Nolite, inquit, timere, rememoramini qualiter globus ignis de capite beati Martini egressus, coelum visus est conscendisse, et ob id nos cum his sanctis reliquiis ipsum credite visitasse. Tunc universi magnificaverunt Deum, et senior cum clericis dicebat: Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus et illuxit nobis. XXVI. Pauca haec de nostro praesule dicta sint: non enim eum miraculorum, quae etiam reprobis dari solent, copia commendamus, sed nec hanc quidem gratiam illi defuisse demonstremus. Caeterum ad ejus gloriam commendandam illud nobis sufficiat, quod humili corde Christum secutus est, et quod non speravit in pecuniae thesauris. Hoc utique est mirabilia fecisse: quod ut partim superius monstratur, a peccatorum est laqueo custoditus. Super omnem quippe gloriam est a peccatis protectio. Vigesimo et primo igitur episcopatus sui anno, tanquam septenario annorum numero ter in fide sanctae Trinitatis completo, appositus est ad patres suos, non tam dierum, quia ferme tricennalis ordinatus est, quam perfectione plenus. Qui tamen non usquequaque videtur clausus in tumulo, cui restat ut vel lingua vivat in mundo. Et quia, sicut credimus, beato Martino in coelo est sociatus, sancto etiam corpore est illi in sepulcro vicinus. Porro Turonicenses, ne divinis muneribus videantur ingrati, semper necesse est, ut retractent quantopere sint a Deo suffulti. Datus namque est eis patronus non qualiscumque, sed Martinus, de cujus laude quid primum vel speciale dicatur, cum, ut scriptum est, ejus minima aliorum maximis majora esse manifestum sit, tamen quanti habendus sit testantur universae, ut ita dicam, mundi nationes, quae illum ita privato affectu diligunt, ut etiam in nostro tempore, quando charitas nimium jam refrigescit, multos tam gente quam lingua ignotos ad ejus sanctissimum tumulum confluere videamus, ut merito de eodem Martino dicatur: Cujus vultum desiderat universa terra. Quorum utique studia nostram, qui vicini sumus, inertiam jure vehementer redarguunt: non tamen sine divino moderamine constat, quod ejus amor ita omnium corda penetravit, ut ejus memoria velut alterius Josiae tam dulcis sit omnibus; et quod per omnes fines terrae ita spatiavit, ut ubi Christus habet nomen, Martinus honorem habeat. Datus est eis et Gregorius vir non solum sanctitate, sed et doctrina clarus, ne urbs Turonica obscurior videretur si scriptorum officio caruisset; quinetiam sicut [ Ed. potius] urbs Romulea post apostolos illustratur in altero Gregorio, ita et Turonica post Martinum decoretur in isto. Quem videlicet nos vel apud Deum, vel apud beatum Martinum advocatum quemdam atque sequestrem habere confidamus, eique nostras necessitates ad expediendum committamus. Verum ille non erit immemor vel suae, vel Martini misericordiae, quam nobis tantopere insinuare curavit; quippe qui ad hanc insinuandam ejus miracula digessit, ut quique futuri audientes quanta et qualia visibiliter operetur, quam desperatos languores sanet, de potentia ejus nullatenus dubitent; et si pro dispensatione temporum contigerit corporea miracula cessare, semper tamen credamus illum in nostris animabus suae virtutis medicinam operari. Gregorius igitur Martini misericordiae conscius, semper illi de grege suo suggerat, semper illum pro statu sancti loci sui ac pro totius regni salute interpellet. Nec praetereundum quomodo consuetam sibi humilitatem etiam in ipsa sepultura sua servaverit. Nam in tali loco se sepeliri fecit, ubi semper omnium pedibus conculcaretur; et ipsa loci necessitas cogeret, ne unquam in aliqua reverentia haberi posset; sed grex beati Martini talia non ferens, amicum Domini sui de loco levavit, et edito pulchro mausoleo ad laevam sancti sepulcri digna reverentia collocavit. Obiit autem decimo quinto kalendas Decembris, videlicet infra Martinianam hebdomadam, ut solemnitatem Martini, quam hic jam aegrotans celebrare coeperat, Martino junctus in coelo consummaret, praestante Domino Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. Explicit vita sancti Gregorii archiepiscopi Turonensis.