Vita S. Gregorii (Ludgerus Mimigardefordensis), J. P. Migne
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
(0749D) 1. Vitam sancti Gregorii abbatis, administratoris Ecclesiae Trajectensis [Utrecht] ad Rhenum, a sancto Ludgero episcopo Mimigardefordensi ipsius discipulo scriptam fuisse, docet in primis Altfridus episcopus in sancti Ludgeri Actis: « Erat sanctus Ludgerius, inquit, in Scripturis sacris non mediocriter eruditus, sicut in libro ab eo composito de Vita venerabilium (0750D)ejus doctorum, Gregorii scilicet et Albrici, aperte probatur. Sed et primordia sancti Bonifacii adventus atque ordinationis quae fuerant in alio opusculo (scilicet sancti Willibaldi) praetermissa, pulchro sermone ipse conscripsit. » Quae omnia sanctus Ludgerus exsequitur in subjecto libro, quem Christophorus Browerus anno 1619 vulgavit notationibusque illustravit: cujus libri aliquot fragmenta jam ediderat Nicolaus Serarius in Historiae Moguntinae lib. IV. (0751A)S. Gregorii gesta perstringunt Joannes de Beka et Willelmus Heda in Historia Trajectensi, et Joannes Gerbrandus in Chronici Belgici lib. VI.
2. Gregorium monachum ac monachorum Patrem seu abbatem fuisse argumenta non pauca persuadent, tametsi in subjectis ipsius Actis nulla monasticae professionis mentio fiat. Quippe is adolescens rudis et litterarum expers sancto Bonifacio adhaesit, institutusque videtur in monasticis rebus, sive in comitatu Bonifacii et sociorum monachorum, sive in coenobio Ordorfensi, quod primum sanctus Bonifacius aedificasse dicitur; sive in Fritislariensi. Nam in monasteriis ab ipso conditis pueros fuisse educatos, patet ex epistola 17, in qua jubet ut post mortem Wigberti abbatis Fritislariensis « Wigbertus presbyter et Megingordus diaconus magistri sint infantium. » Certe Gregorius in Ecclesia Trajectensi abbas et Pater fuit monachorum, quos ipse instituebat informabatque. Sic enim auctor libri de Vita (0751B)sancti Liudgeri apud Browerum cap. 6. Gregorius Ludgerum « paterna in monachorum monasterio sollicitudine erudiisse » fertur. Quo spectat etiam illud Altfridi in eadem Vita: « Illi (parentes scilicet Liudgeri) commendaverunt eum viro venerabili Gregorio, discipulo et successori sancti Bonifacii martyris Domino nutriendum: qui libenter eum suscepit, et comperta sagacitate pueri studiose illum erudiebat. Crevit itaque Ludgerus proficiens in timore Domini: et deposito saeculari habitu ( notanda haec verba ) in Trajecto monasterio totum se contulit ad studium artis spiritalis. Unde Patri Gregorio et caeteris tanto dignior et acceptior, quanto fuit et monasticis eruditionibus illustrior, » quas tamen Casini necdum vivente Gregorio didicerat, sed in coenobio Trajectensi. Et quidem monachos in Trajectensi Ecclesia a sancto Villibrordo instituta primum exstitisse, dubitare nos non sinunt antiqua principum Francorum instrumenta in gratiam ejusdem Ecclesiae, a Joanne de Beka et Willelmo Heda (0751C)relata: quae licet in nonnullis interpolata, suspecta sane iis in locis esse non debent, in quibus monachorum Ecclesiae Trajectensis fit mentio; siquidem jam a multis saeculis monachi cesserunt canonicis, a quibus ea in gratiam Monachorum subornata fuisse suspicari non licet. Dubitat nihilominus Browerus, « num simile quid fuerit in Ecclesia Trajectensi, quale de sancto Anschario Bremensi episcopo legitur, qui Bremae congregationem sanctorum virorum instituit: qui, ut Adamus memoriae prodidit, habitu quidem usi canonico, regula vivebant monastica, genere quodam miscellaneo medioque. » Verum Adamus Bremensis canonicus clericos Bremenses nusquam monachos (quod de Trajectensibus dicitur), sed « canonicos » appellat. Certe Joannes a Leidis in Chronici Belgici lib. IV, cap. 4, referens diploma Caroli Magni pro Ecclesia Trajectensi, exprimit utrumque nomen monachorum et canonicorum.
3. Caeterum Gregorius nunquam episcopus aut archiepiscopus (0751D)fuit, contra quam scriptores Trajectenses Joannes de Beka et Willelmus Heda sentiunt; sed presbyter duntaxat et abbas. Quippe sanctus Ludgerus in Vita sequenti, num. 20, Gregorium morbo extremo correptum, « abbatem et praeceptorem » suum vocat. Consentiunt Altfridus aliique scriptores in Actis sancti Ludgeri. « Non enim fuerat, inquit Altfridus, idem Gregorius ad gradum episcopalem ordinatus, sed presbyterii perseveravit in gradu. » Et Anonymus apud Browerum: « Commendaverunt Liudgerum cuidam Gregorio grandium meritorum viro, qui discipulus simulque successor sancti martyris Bonifacii, Trajectensi sedi presbyter episcopi vice praefuit. » Huc spectat Lulli Mogontiacensis episcopi epistola, inscripta Gregorio, « duplici presbyteratus abbatisque honore decorato, » in qua Lullus, tametsi « aetate junior, » egregia dat (0752A)monita Gregorio, quem « charum collegam et praeceptorem pium » vocat: in his, « ut in hac temporali potestate et terrestri ditione, qua auctore Deo, inquit, jam nunc uteris, Dominicae sententiae semper memor sis, sonantis: Regnum meum non est de hoc mundo, » etc.
PROLOGUS AUCTORIS.
1. Sacrarum Scripturarum praeceptis monemur, ut diligamus Dominum ex toto corde, diligamus et proximum tanquam nos ipsos: et ut illos proximos nostros veraciter arbitremur, qui spiritalibus magis intenti sunt quam carnalibus, atque ad eorum se promissa usque in diem novissimum piis operibus praeparare non cessant: quos non carnalis generatio extollit inaniter, sed spiritalis regeneratio fructificare facit et proficere. Charitas ista quamvis (0752B)omnibus domesticis catholicae fidei quae per dilectionem operatur, maxime tamen sanctis Patribus et praepositis nostris exhibenda est, sicut sanctus Apostolus adhortatur dicens: Rogo vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum, pacem habete cum eis (I Thess. V). Quae est ista notitia qua praepositos nostros plus caeteris nosse praecipimur, nisi ut eis et viventibus debitum honorem et obsequium sincera intentione impendamus; et eorum pia et profutura exempla post obitum illorum non solum a memoria nostra nunquam recedant, sed ea etiam ad aliorum aedificationem indesinenter sermonibus repetere et dilatare (0752C)non cessemus? quatenus id veraciter fieri valeat quod idem Apostolus alio loco de ipsis spiritalibus Patribus nostris hortatur et dicit: Quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Hebr. XIII); ut qui in praesenti mortalitate vestigia illorum et exempla et mente retinemus et actu, in futura immortalitate, secundum Evangelii dictum (Matth. XXV), gaudium Domini nostri simul cum eis mereamur intrare. Ad illud pervenientes, dum largiente gratuita gratia Christi intraverimus felicitatem perennem, nemo tollet a nobis in sempiternum: quoniam ad illud in initio, pio Conditoris proposito conditi sumus, et post lapsum primi hominis in mortem, Redemptoris nostri misericordi visitatione ad idem revocati, ad quod perventuri in die novissimae necessitatis, (0752D)si certissima spe in diebus mortalitatis hujus, et hortamenta sequimur spiritualium Patrum, et semper nobis maxima gaudendi causa sit ipse Deus. Igitur quoniam ut dixi clare testimoniis sanctae Scripturae, spiritalibus Patribus honorem merito impendendum, et post praecepta Dominica eorum jussis nihil praeferendum; paucis jam aperire curabo, ob cujus reverentiam et dignam memoriam, hanc praefatiunculam praemiserim, pauca de innumeris benefactis ejus donante gratia Christi et meritis ipsius suffragantibus scribere incipiens.
INCIPIT VITA.
2. Est enim mihi sermo iste de domno Gregorio (0753A)abbate et praeceptore meo ab infantia: qui de nobili stirpe Francorum progenitus, nobilitate morum et sapientiae documentis nobilitatem saeculi ornavit ac superavit. Quam utique spiritualem nobilitatem et prudentiam assecutus est a sancto martyre Bonifacio archiepiscopo et magistro suo: qui in diebus nobilissimi principis Francorum regis Carli de Britannia et gente Anglorum clarissimum quoddam sidus Franciam veniens, sub regibus Carlmanno et Pippino ejusdem regis Carli gloriosissimis filiis, quasi sol rutilans in sanctitate, expandit radios virtutis suae et praedicationis, omniaque prope regna vivens in corpore largissimis dapibus doctrinae suae reficiens, et fide melioravit et vita. Atque post transitum suum de hoc mundo per sanctum martyrium, (0753B)eadem Francorum regna per electa grana discipulorum suorum, in exemplum Dominici seminis fructificare fecit, et proficere usque in hodiernum diem. Inter quos beatus Gregorius columna Ecclesiae Dei inventus est: qui in diebus religiosissimi regis Pippini succedens magistro, genti Fresonum missus est praedicator: cui magistro et Bonifacio martyri beatus Gregorius hoc modo adhaerere coepit et discipulatum ejus subire.
3. Cum ipse electus Dei Bonifacius martyr post tredecim annos peractae in Fresonia praedicationis, quibus in australi parte laci Almari pauper evangelicus et propemodum solitarius sanctam sessionem suam tribus in locis peregisset, quorum vocabula locorum sunt haec: Primus vocatur Wyrda, in ripa (0753C)fluvii Rheni, ubi septem annis habitavit. Secundus vocatur Attingohem juxta amnem Fehta, ubi habitavit annis tribus: quo in loco primum coepit habere discipulum nomine Gembertum. Tertius locus appellatur Felisa, qui propior erat gentibus et paganis, ubi tribus similiter annis mansit. Post hos, inquam, tredecim annos dum admonitus a Deo ad Hassos et Turingeos orientales regiones Francorum iter agere coepisset lucrandorum Deo populorum causa, pervenit ad Palatiolum monasterium virginum prope Treveris civitatem, in ripa fluminis Mosellae, cui tunc praeerat abbatissa nomine Addula, religiosa valde et timens Deum. Quae cum vidisset (0754A)athletam Dei peregrinum et egentem, gratulabunda suscepit eum in nospitium suum, implens Dominicam adhortationem: Hospes eram, et collegistis me (Matth. XXV). Cumque ille sacer sanctus viator Bonifacius secundum solitum morem suum missarum mysteria peregisset, ut propemodum omni die agere consuevit, sederunt ad mensam, ipse scilicet et ancilla Dei Addula abbatissa cum familia sua. Coeperunt autem ad ipsum sanctum convivium plus quam epulas, solatium sanctae Scripturae expetere, quo fieret fides audientium accensa, spesque et charitas renovata in Deum, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Tunc quaesitus est lector, et juxta Dei voluntatem inventus est electus puer Gregorius, qui per idem tempus (0754B)nuper a schola et palatio reversus, sub laico adhuc habitu quasi quartum decimum aut decimum quintum agens aetatis annum, Dei instinctu venit ad aviam suam, id est ad matrem patris sui Albrici supradictam abbatissam Deum timentem Addulam: datusque est ei liber. Qui, accepta benedictione, coepit legere, et juxta modum aetatis suae bene perlegere. Intelligens vero magister sagacem mentem pueri bonamque indolem, coepit eum consummata lectione his verbis moderate laudare et dicere: Bene legis, fili, si intelligis quae legis. Ipse autem adhuc temporis sapiens ut parvulus, et loquens ut parvulus, se scire professus est quae legebat. Dic mihi, inquit, quomodo intelligis quae legis? Ipse vero repetebat ab exordio lectionem suam, volens legere sicut prius. (0754C)Praeceptor autem sanctus distulit eum paululum, et dixit: Non ita, fili, quaero ut dicas mihi lectionem tuam, sed secundum proprietatem linguae tuae, et secundum naturalem parentum tuorum loquelam edissere mihi quae legis. Hac ille ratione convictus, confessus est quia non posset facere. Sanctus vero ait Bonifacius: Vis, fili, ut ego tibi dicam? Volo, inquit. Tunc beatus Bonifacius: Repete, ait, ab exordio lectionem tuam, et discrete lege. Quod dum faceret, exorsus est sanctus magister, et clara voce coepit praedicare et matri et omni familiae.
4. Quae praedicatio ex quo fonte processerit, claret in conversione Gregorii ingeniosi pueri et sagacis, (0755A)quia non ab humana facundia, quae frequenter ad tempus deludit, sed ex Spiritus sancti gratia, secundum promissum Evangelii, in modum fluminis aquae vivae de ventre fluxit doctoris (Joan. VII): et cor prudens ac docile pueri Gregorii tanta virtute et velocitate penetravit, ut ad unam incogniti eatenus magistri exhortationem et praedicationem oblivisceretur et parentum et patriae: ipsaque hora, dum complesset magister sanctus praedicationem suam, nolens ab eo ultra disjungi, ivit ad aviam suam praedictam abbatissam venerabilem Addulam, dicens, se velle cum homine pergere, et ad discendos divinos libros discipulatum ejus subire. At ipsa, carnali affectu constricta, illico repulit eum, et omnimodis hoc fieri posse renuit, quia utique non nosset hominem, (0755B)neque quo iret. Sed sicut scriptum est: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem (Cant. VIII); puer Gregorius in proposito suo permansit, et dixit ad Addulam aviam suam: Si non vis mihi dare equum ut equitare possim cum eo, pedibus ambulando absque dubio vadam cum illo. Sic ergo altercando de ignoto itinere diutius disceptabant ad invicem: sed tandem praevaluit charitas electi pueri Gregorii, et, ut dignum erat, carnalem amorem vicit dilectio spiritalis. Videns ergo famula Dei Addula, quia prudens erat femina, animum inflexibilem pueri, dedit illi pueros et equos, et dimisit eum ire cum sancto magistro in opus quod compleverunt simul usque ad sanctum martyrium ejus. Intelligis, lector pius et prudens, quem secutus sit electus puer Gregorius (0755C)in hoc facto, ut inconsultis parentibus omnibusque propinquis, et ipsa quae praesens erat resistente avia, tam subito mutaretur. Idem enim spiritus videtur mihi in hoc tunc operari puero, qui apostolos Christi et dispensatores mysteriorum Dei ad illud inflammavit ut ad unam vocem Domini, relictis retibus et patre, sequerentur Redemptorem. Contemptis igitur parentibus et patria, omnibusque retro relictis quae carnaliter blandiri poterant menti adolescentis, secundum Psalmistae (Psal. XVI) dictum beatus puer Gregorius propter verba labiorum Dei secutus est vias duras. Durum namque erat et valde asperum, ut qui in patris domo multum divitis in jocis et deliciis erat nutritus, unum peregrinum et pauperem (0755D)hominem sequeretur, nesciens quo iret; et in tantum ei obediret, ut omnes alios homines et potentes saeculi et proprios parentes tanquam surdus non audiret, dummodo illius praeceptis obsecundaretur in omnibus. Quanta enim auctoritas lucebat jam tunc in futuro martyre Bonifacio, aestimare quis poterit, quae cor pueri tam subita immutatione incitavit? aut quis ardor charitatis ad obediendum ignoto magistro mentem juvenis inflammavit, ut subito oblitus sui, secutus sit Christi pauperem, omnis mundanae substantiae inopem? Non hoc fecit amor auri et argenti, non cupido praediorum et superba jactantia, quorum (0756A)nihil erat in causa: sed hoc fecit artifex summus, unus atque idem spiritus Dei, qui omnia operatur in omnibus, dividens singulis prout vult.
5. Tunc electi Dei iter desideratum peragentes venerunt Thuringiam. Porro ad augmentum boni sui, et ad comprobandam mentis eorum constantiam et longanimitatem, in tanta paupertate invenerunt populum illum, ut vix ibi ullus haberet unde viveret, nisi de longinquo parum quid colligeret, ut ad modicum tempus sustentaret penuriam suam. Nam tota illa regio, in confinio paganorum rebellium posita, illo tempore incensa erat et hostili manu vastata. Quae tamen penuria nequaquam terrere poterat ministros Christi, ut ob id subterfugerent, quo minus annuntiarent eis omne consilium Dei: (0756B)sed juxta exemplum apostolicum (I Cor. IV) coeperunt laborare manibus suis quae opus erant sibi et eis qui cum illis erant, atque cum illo populo in tentationibus suis firmiter permanere, et circumquaque praedicando invitare ad coelestia regna. In his ergo studiis perseverantes, secundum formam primitivae Ecclesiae erat eis cor unum et anima una (Act. IV); et augebat Deus quotidie multiplici numero, qui salvi fierent in idipsum.
6. Tunc fama sancti magistri et futuri martyris Bonifacii coepit dilatari per omnia orientalia regna Francorum. Coepit quoque et electus adolescens Gregorius in discipulatu ejus proficere aetate et sapientia, et in tantum amabilis fieri magistro, ut quasi unicum filium eum diligeret, jam adjutorem (0756C)fidelem illum habens in omni opere bono. Hic autem tantus profectus electorum Dei non est initiatus per opulentiam et mundanas delicias, neque per securitatem et prosperitatem vitae mortalis, sed in fame, et nuditate, et laboribus multis. In quibus omnibus et opere manuum vivere cogebantur, et nonnunquam vicinam paganorum persecutionem ob metum mortis cum populo simul in civitatem fugere, ibique in arto pane et angustiis per dies plures habitare, donec collecta multitudine suas cives manu validiore eos iterum effugarent. Hoc ergo certamen quoniam per innumeros vicos inter paganos et Christianos gerebatur, idcirco hinc et inde magna pars regionum illarum redacta erat in solitudinem. In tam forti (0756D)autem et periculosa in diebus illis decertatione, in tanta pugna et perturbatione dimicantium populorum, electus pastor Bonifacius nunquam cessare potuit a custodia et instructione gregis sui: verum tanto fuit constantior et paratior pro ovibus suis animam suam ponere, quanto rabiem luporum frequentius vidit et atrocius imminere. Similiter et fidelis discipulus ejus Gregorius adjutor infatigabilis in opere Dei cum magistro permansit in custodia et educatione gregis Christi, factus secundus pastor.
7. Eo usque autem haec ita gerebantur, donec per gratiam Christi triumpharet Christiana manus, et (0757A)pax plena Dei Ecclesiis redderetur. Et erant magis ac magis crescentes ac proficientes in opere Domini, sicut inpraesentiarum cernitur, considerantibus regiones illas. Sed quid nos miseri, pigri et inertes, in pace Ecclesiae Dei dicturi sumus, qui non gregis lucra, sed commoda nostra semper quaerentes, vix unquam in custodia ovium contra rabiem luporum vel unum latratum minimi sermonis emittimus? qui, sicut dixi, in pace Ecclesiae pigri sumus et somnolenti in custodia gregis, in lucris vero carnalibus nimium strenui et pervigiles. Isti autem de quibus loquimur, in tanta perturbatione et bellorum certamine, non solum in sui intima et casta custodia mundis cordibus permanserunt, sed etiam in lucro gregis et discipulorum documentis tanta benedictione (0757B)Dei dilatati sunt, et propria vigilantia per Dei adjutorium multiplicati.
8. Tunc priores et prudentiores Francorum, qui electum Dei martyrem Bonifacium ejusque discipulos venerabilem Gregorium et socios ejus in tanta virtute operum et fortitudine constantiae nosse et intelligere potuerunt, coeperunt eis et sua offerre diligentius de die in diem, et laudem tantae beatitudinis et unitatis apud regem Francorum seniorem Carlum non celare. Coepitque et ipse rex virum Dei Bonifacium velle videre, jussitque eum venire ad se. Qui cum venisset, non statim in initio honore sibi condigno receptus est a rege, sed sic competenter dilatus: quia fuerant quidam pseudo-doctores et adulatores, qui famam sancti viri et discipulorum ejus (0757C)obfuscare et impedire conati sunt apud regem. Verumtamen ex illo die crevit amor et honor hominis Dei et discipulorum ejus apud omnes, qui fidem illorum et vitam scire et investigare interius desiderabant: et juxta dictum Evangelii, justificata est sapientia a filiis suis (Luc. VII). Redierunt electi Dei iterum ad sua, et in coepto opere sine ulla haesitatione permanentes in Thuringis et in Hassis, ubi tunc temporis maxime opus erat doctrina illorum ob vicinitatem paganorum et indoctam plebem. Ibique coeperunt ab offerentibus propter amorem Dei et salutem animarum suarum modica loca territoriaque suscipere, et in eis ecclesias construere, et in hoc quoque opere, sicut et in praedicatione sua, cum benedictione Dei multum proficere: de quibus (0757D)locis est unus in Thuringia, nomine Erpesford, et alius in Hassis, Frideshlar, cum caeteris nonnullis, quos initiaverunt electi Dei, et excoluere cultu divino. Tunc creverunt loca divitiis, crevitque numerus discipulorum; ac virtute operum proficiebat. Crevit etiam beatus adolescens Gregorius cum suo (0758A)magistro in omni operum virtute et decore sapientiae divinae, secundum formam magistri, a quo didicerat. Et sic in his omnibus, secundum Psalmistae dictum (Psal. LXXXIII), qui electis Dei legem dedit in virtute operum, dedit et benedictionem in multiplicatione et profectu discipulorum: et sic ibant de virtute in virtutem, quotidie in melius proficientes et crescentes in omni opere bono.
9. Interea, dum haec ita geruntur ab electis Dei Bonifacio et discipulis ejus, successerunt in regno patri Carolo religiosi filii Carlmannus et Pippinus, patre debitum universae carnis persolvente et transeunte de hoc mundo. Tunc pii filii patri succedentes in regnum, quia eis undique per gratiam Christi major quies erat largita bellorum quam fuisset patri, (0758B)coeperunt in regno suo, inspirante Deo, religionis officia intentius quaerere et meliorare. Coepit et hoc audire beatus Bonifacius futurus martyr et discipuli ejus, coeperuntque frequentius approximare palatio quam fecissent, et loqui cum regibus, et praedicare secundum datam sibi a Deo gratiam populum Dei in ipso palatio. Et in tantam gratiam venerunt apud reges supradictos et omnem populum Francorum, ut omnes una voce dicerent et concordarent, beatum Bonifacium dignissimum esse episcopatu et omni honore, exceptis illis pseudo-doctoribus et adulatoribus, quos superius dixi: qui et eum interficere aliquando moliti sunt; sed non dimisit eum Dominus protector ejus venire in malevolas manus eorum, donec annuntiaret, secundum dictum Psalmistae (0758C)(Psal. LXX), brachium et potentiam Dei generationi quae ventura erat. Igitur ipsi soli coeperunt contradicere et eum blasphemare quantum potuerunt, atque affirmare, non esse eum dignum episcopatu, quod peregrinus erat. In tantum erant tunc sanioris consilii laici quam clerici, videntes sapientiam Dei et gratiam esse in homine illo, ut quo amplius perversissimi illi, non dico episcopi, quibus nomen illud datum est immerito, eum vituperare conati sunt, tanto amplius diligeretur ab omnibus, et laudibus efferretur, quoadusque in certamen venirent coram regibus et coram universo senatu populi Francorum. Sed quid opus est dicere de illa disceptatione quam habuerunt tunc ad invicem, illi scilicet (0758D)perversissimi, quos nominare nolo, ex una parte; et sanctus Bonifacius ex altera cum discipulis suis Gregorio et sociis ejus; dum confusi, et refutati ab omni senatu et ab ipsis regibus, inde discederent adversarii, et sanctus Bonifacius futurus martyr ad hoc perveniret, ut absque ullius contradictione, una omnium voce eligeretur in episcopatus sublimissimum (0759A)gradum, et Maguntia metropolitana Ecclesia ei daretur a regibus providenda et regenda. Ex eo die quantum claruerit sapientia ipsius omni regno Francorum, quantasque synodos cum religiosis regibus ad correctionem populi postea instituisset, non in isto opusculo modo dicendum est, dum in modum solis effulserit in templo Dei, ac praedicatione sua et exemplis omnes nebulas effugarit infidelitatis et haereticae pravitatis: quoniam et ista omnia in libello de passione ipsius scripto plene et lucide manifestantur.
10. Ad haec autem universa non modice adjutus est ab electis discipulis suis, post magistrum clarissimis praedicatoribus et columnis Ecclesiae Dei: quorum unusquisque civitatem et regionem suam, sicut (0759B)Lucifer mane oriens, illuminavit exemplis. Et doctrina sua beatus Gregorius Trajectum [ Utrecht ], antiquam civitatem, et vicum famosum Dorstad cum illa irradiavit parte Fresoniae, quae tunc temporis Christianitatis nomine censebatur. Idem usque in ripam occidentalem fluminis quod dicitur Lagbeki, ubi confinium erat Christianorum Fresonum ac paganorum, cunctis diebus Pippini regis. Lullus Maguntiam metropolitanam civitatem cum maxima parte Christianorum Fresonum, qui in parochia urbis illius constiterunt, incoluit. Megingodus, venerabilis pater et pastor gregis sibi commissi, civitatem Virzeburg cum suis adjacentiis in sua sorte sale sapientiae et doctrinae suae condivit et custodivit. Willibaldus, electus Dei antistes, episcopatum quod (0759C)nuncupatur in Hehstedi, in parte proxima nobis Baguariorum; idem in Nordgoe simili modo, ut pius Pater a fundamentis illud erigens melioravit et custodivit. Necnon et germanus praedicti Willibaldi, nomine Winnibaldus, presbyter, magistro meo beato Gregorio valde charus, et ipse locum et regionem suam sancte et feliciter illustravit: qui post obitum suum quid vivens fecerit, magis miraculis ostendit. Sturmi vero venerabilis abbas, unus ex numero illo electorum Dei, quantum profecerit in eremo sua post martyrium sancti magistri, Bocauna silva in testimonio est: quae prius omnimodis inculta erat ac desertum, nunc autem ab oriente usque ad occidentem, septentrione usque ad meridiem, ecclesiis Dei et electis palmitibus monachorum repleta est. (0759D)Qui etiam Sturmi abbas hoc meruit privilegium a Deo et sancto magistro prae condiscipulis suis, ut ipsum locum quem magister sanctus elegit ad sepulturam corpori suo, possidere mereretur et initiare, (0760A)et sanctum corpus ejus martyrizatum in eodem suscipere: et in tantum provehere et glorificare eumdem locum, ut ante obitum suum de hoc mundo, quadringentorum circiter monachorum, exceptis pulsantibus et aliis minoribus personis, quorum numerus multiplex erat valde in ipso monasterio, posito juxta fluvium Fulda, Pater exstiterit et praeceptor. Duo autem ex illis electis Dei, Wigbertus et Burghardus, ante magistrum migrarunt a saeculo. Sed non sunt illi absque palma electionis suae, dum ad regna coelestia magistrum praecedere meruerunt, et in regionibus suis pro sanctis Dei habentur et coluntur ab omnibus qui vitam illorum et virtutem cum Deo nosse potuerunt. Cernis, o lector intelligens et diligens, quanta charismata in uno homine fuerint; (0760B)et quid pauper ille, qui solitarius dudum in Fresoniae partibus fuerat, per tempus ostensionis suae fecerit ad fructum Ecclesiae Dei. Non autem ipse haec per se potuit, sed secundum Apostolum, gratia Dei cum eo fecit haec universa et stabilivit (I Cor. XV). Igitur quia paululum propter communem laudem discipulorum sancti magistri Bonifacii a proposito itinere narrationis elapsus sum, nunc iterum ad id redeam unde digressus sum.
11. Tunc beatus Bonifacius martyr futurus, lubentibus religiosis regibus, cum consensu omnis senatus populi Francorum, missus est Romam ordinandus in episcopatus gradum ad Gregorium papam tertium a primo: ibique ei nomen suum modo omnibus notum et divulgatum, simul cum benedictione (0760C)et gradu episcopatus, ob facundiam linguae et gratiam labiorum a Deo sibi donatam, inditum est ab apostolico pontifice Bonifacius, qui antea Winfridi vocabulo censebatur. Sicque sanctus vir, et gradu decoratus et nomine, coram omni clero et familia beati Petri principis apostolorum et coram ipso Gregorio papa prostravit se, et oravit, ut propter Deum et amorem sancti Petri ibidem illico in ipsa ecclesia cum supplici devotione pro se flecteret genua omnis clerus qui praesens aderat, et unanimiter omnes orarent Dominum, beatumque Petrum intercessorem invitaret et auxiliatorem orationis suae, ut bono fine et Deo placabili terminare mereretur et concludere dies suos. Qui etiam omnes, inspirante Deo, unanimiter cum summa devotione inclinantes se coram (0760D)reliquiis beati Petri principis apostolorum, compleverunt petitionem ejus, sacra oratione et pastoris et gregis fusa ad Deum. Quae oratio cum sanctis meritis ipsius conveniens quantum valuerit apud Deum (0761A)omnipotentem, testatur sanctum martyrium ejus peractum in diebus senectutis, etiam tunc nimiae imbecillitatis corporis sui, dum in decrepita aetate positus, vivere in hoc mundo non valeret diutius. Ecce quomodo sapiens architectus et electus Dei pontifex Bonifacius, non super fluidam arenam humani consilii et superbae contumaciae, sed super tutissimam petram divini consilii et apostolicae humilitatis aedificavit domum suam. Et idcirco, dum venirent flumina humanae adversitatis ac perturbationis, flarentque venti diabolicae tentationis et calliditatis, et impingerent in domum ejus, non potuerunt eam movere: quia secundum Domini dictum, fundata erat super firmam petram, quae petra erat Christus. Noster modo intercessor et certissimus patronus (0761B)apud Deum consideravit perpendens, in quanto periculo et miseria, humana constituta sit infirmitas. Non in semetipso posuit fiduciam suam, juxta morem superborum partis adversae: sed ad humilitatem apostolicam et filiorum Dei recurrit, in largitatem divinae misericordiae et devotam supplicationem Ecclesiae Dei solidavit spem suam. Sic enim et apostoli Christi, eorumque successores et cohaeredes in regno Dei, in omni labore et tribulatione sua, oratione Ecclesiae Dei sine intermissione adjuti, omnia potuerunt implere quae eis praecepta erant a Domino. Eia praesules et praedicatores populi Dei, eodem honore et pari gradu in hoc saeculo decorati, aspicite et intelligite, et assumite exemplum justi hominis: ut cum vocati a Deo et electi ab Ecclesia (0761C)Dei, non muneribus obcaecati, ad gradum episcopatus et ad regimen sanctum accesseritis, juxta formam ejus vos instituere, fructumque afferre valeatis permansurum in vitam aeternam
12. Et in illo quoque itinere, dum sanctus martyr Bonifacius Romae, sicut superius dictum est, sacro gradu sublimatus est, beatus Gregorius praeceptor meus, electo magistro infatigabilis comes permansit; intrans, et egrediens, et pergens ad imperium ejus, sicut semper solebat in omni opere bono. Et non solum in hoc eodem itinere, meritum humilitatis et obedientiae suae peregit, ut dignum est juniores subdi senioribus et majoribus suis in omnibus; sed etiam plura volumina sanctarum Scripturarum, (0761D)largiente Domino, illic acquisivit, et secum inde ad profectum proprium discipulorumque suorum non modico labore advexit domum. Sed et pueros duos cum consensu magistri in discipulatum suum, Marchelmum videlicet et Marcuvinum de gente Anglorum, secum inde adduxit. De quorum seniore Marchelmo religiosissimo et sancto viro, ut dignum est, donante Deo, suo loco aliquid plenius dicam. Tunc felix comitatus, magister videlicet sanctus et discipuli ejus electi, et propriis meritis et intercessione omnis cleri ac familiae sancti Petri commendati Deo et sanctis ejus, reversi sunt domum, crescentes et proficientes ex illo die in omni (0762A)opere bono; docentes et instruentes in via Dei, qua ipsi ibant, non solum populum et proceres Francorum: sed etiam ipsos reges religiosos sale sapientiae divinae non mediocriter condierunt. Et sic in consensu et unanimitate regum, et cuncti populi per omne regnum Francorum coeperunt quotidie magis magisque detrimenta fieri diabolo, et incrementa Ecclesiae Dei; haereticae pravitates non apparere, et catholica fides in omnibus rutilare, ac religio munda et immaculata longe lateque clarescere.
13. Sed quia adhuc usque communiter et mixtim, nunc de sancto magistro et martyre Bonifacio, nunc de beato Gregorio electo discipulo ejus, modica quae potui ex magnis, de sancta eorum conversatione ob utilitatem audientium et exemplum futurorum litteris (0762B)commendare curavi; deinceps specialiter beati Gregorii facta et virtutes, et salutiferae praedicationis documenta, quibus erudiri licet indignus, et interesse merui ab infantia, paucis aperire non negligam. Et primo, dignum et memorabile opus ab eo evangelice peractum, intimandum existimo, quod de remissione et indulgentia inimicorum mirabili charitate et posteris profuturo exemplo implevit. Fuerunt ei fratres nobiles et eximii de patre generati, et de matre ejus nati alii fratres, et tempore et viribus secundum saeculi dignitatem minores: quibus necesse erat in obsequio esse majorum. Factum est autem, ut aliqui ex majoribus fratribus honorati a rege, mitterentur in longinquiora regna Galliarum; illuc et subsequi, et inhaerere necesse erat junioribus. (0762C)Dum vero post spatium temporis peracti, et parentes visitare placeret et patriam; accepta licentia a senioribus suis, duo uterini fratres praeceptoris mei Gregorii coeperunt ire, et propositam carpere viam, ut ad Franciam, id est naturale solum, pervenire potuissent. Qui dum irent in via, juvenili audacia amplius securi quam oporteret, in quadam silva latronum crudeli manu circumdati et occisi sunt. Quod statim tam lugubre nuntium dominos eorum celari non potuit, qui in illis diebus principatum non modicum ipsis in locis habuerunt. Quod ut audierunt, miserunt circumquaque satellites suos, qui eosdem latrones et carnifices exquirerent et comprehenderent. Qui et inventi et comprehensi, et ligati (0762D)statim adducti sunt. Et licet digni haberentur omni poena, et crudelissima morte interfici; tamen ob reverentiam et amorem fratris eorum domni Gregorii, cogitabant, ut eum aliquid in hoc consolarentur post mortem charorum, si ipsos homicidas et interfectores eorum ad ejus dominium et praesentiam pervenire facerent, ut ad satisfactionem et mitigationem doloris sui, quali vellet morte ipse eos interfici juberet. Quod et fecerunt; duos ex illis praesentari jubentes, carnaliter duntaxat cogitantes secundum stultam sapientiam saeculi hujus, quae inimicis pie parcere non novit. Ipse vero, ut erat vir spiritalis, doctus a Domino Jesu Christo et sancto Evangelio (0763A)ejus, in quo didicerat scriptum: Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V), spiritaliter eos et gratanter suscepit; cogitans utrinque, et de sua salute sempiterna, et de fratrum interfectorum absolutione: exemploque posteris profuturo, et jussit eos absolvi, et balneari, vestibus indui mundis, atque cibis refici. Tunc ad se ductis praecepit dicens: Ite in pace; et cavete, ut non ulterius tale malum perpetretis, ne deterius vobis aliquid contingat. Et jussit in pace deduci, admonens paterna charitate, ut a caeteris propinquis suis caute se custodirent. Quid nos modici et infirmi ad haec dicturi sumus, qui nec minimi verbi laesionem absque ultione, ubi facultas suppetit, ferre valemus? Dum de perfectis (0763B)talia cognoscimus, pensemus, ubi nostra infirmitas prostrata jaceat, quae nunquam tale aliquid vel mente concepit: ut flere magis libeat, quam aliquid dicere. Forsitan obtinebunt nobis veniam lacrymae apud pium judicem Deum, qui in meritis fiduciam habere non possumus.
14. Sed et hoc silentio minime tegendum est, quod Marchelmo venerabili viro narrante didici, cujus superius memoriam feci: quia post martyrium sancti magistri, a quo per gratiam Christi et meritum sanctitatis ejus omnes confines nationes illuminatae sunt, ipse quoque B. Gregorius a Stephano apostolicae sedis praesule et ab illustri et religioso rege Pippino suscepit auctoritatem seminandi verbum Dei in Fresonia: in qua primus sanctus Willibrordus, (0763C)cognomento archiepiscopus, in conversione gentis illius initiavit rudimenta Christianae fidei cum discipulis suis. Deinde senescente eo in opere Dei, et stabilito episcopatu in loco qui nuncupatur Trajectum et alio nomine Wiltaburg, et migrante ad Dominum de hac luce, successit sanctus Bonifacius idem archiepiscopus et martyr, quem oculis meis ipse vidi candidum canitie et decrepitum senectute, plenum virtutibus et vitae meritis. Quo tempore in ejus discipulatu, sicut superius memoravi, B. Gregorius praeceptor meus ab ineunte aetate fuerat enutritus, cui et successit pius haeres ejusdem gentis Fresonum pastor et praedicator ordinatus a Domino et a principibus supradictis Ecclesiae Dei. Eademque charitate, sicut et fidei firmitate, qua praedecessores (0763D)sui, sanctus videlicet Willibrordus archiepiscopus et confessor et Bonifacius martyr atque archiepiscopus, larga et melliflua eruditione populum irradiavit simul cum chorepiscopo et adjutore suo Aluberto, qui de Britannia et gente Anglorum veniebat, magnis vitae meritis pollens: et eadem benevolentia juxta vires Domino studuit animarum lucra acquirere.
15. Quod etiam et in discipulorum multiplici benedictione ditatus est B. Gregorius, nemo dubitat a (0764A)Deo ei datum fuisse, qui ejusdem electi viri et vitae meritum pensare voluerit, et pretiosissimum sapientiae ejus thesaurum investigare. Propterea et hoc dignum esse memoria videtur, qualiter discipulos suos simul cum eis communi vita conversando, ut pater filios educarit et dilexerit, singulisque tanto charitatis glutino jungeretur, ut apostolicum illud sanctum et praeclarum testimonium non tantum ex ore proferret ad aedificationem audientium, sed opere et veritate ad imitandum cunctis ostenderet, quod de vocatione et electione omnium gentium a B. Petro apostolo dictum constat: Quomodo in omni gente, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). Non enim ex una qualibet gente ejus erant discipuli congregati, sed ex omnium vicinarum nationum (0764B)floribus adunati; et tanta familiaritate et mansuetudine laetitiaque spiritali illuminati sunt, ut luce clarius daretur agnosci, quia de uno patre spiritali et de matre omnium charitate generati sunt et coadunati. Quidam enim eorum erant de nobili stirpe Francorum, quidam et de religiosa gente Anglorum; quidam vero et de novella Dei plantatione diebus nostris inchoata Fresonum et Saxonum; quidam autem et de Baguariis, et Suevis, vel de quacunque natione et gente misisset eos Deus: quorum minimus ego sum, modicus et infirmus alumnus. Quibus omnibus undecunque, quasi ad unum ovile collectis, pius Pater et pastor Gregorius et spiritalia nutrimenta doctrinarum et eloquiorum Dei, et corporalia alimenta eadem devotione procuravit et donavit: et ita inspiratus (0764C)a Deo exarsit in amore et institutione discipulorum, ut nullus pene praeteriret dies, quo non primo mane paterna sollicitudine consedens, singulis quibusque venientibus, prout quisque quaesivit, poculum vitae propinaret, et irrigaret eloquio Dei.
16. Ipsorum quoque discipulorum ejus plurimi tam nobiles erant, tantoque praediti ingenio et doctrina Dei, ut ad arcem episcopatus et merito vocarentur, et venirent; plurimi vero eorum, aequaliter edocti et disciplinati, etsi non tanto gradu sublimati sunt, meritis tamen non erant exigui, sed scientia et charitate Dei eximii. Operae pretium et dignum esse videtur, ut quoquo modo valeam, singulorum testimonia, suis in locis, et signa charitatis non abscondam. Interim tamen de B. Gregorio, quae coeperam, (0764D)pauca de multis, ad profectum audientium proferre conabor: quoniam peccati reus esse pertimesco, si de cognitis, et tam profuturis bonis, vel extrema quaedam narrare non incipiam.
17. Erat enim vir ille venerabilis, secundum Sapientiae dictum, qui post aurum non abiit, nec speravit in thesauris pecuniae: ideo stabilita sunt bona illius in Deo, et eleemosynas ejus divulgat Ecclesia sanctorum. Noverat utique scriptum; et opere noverat et veritate, non sermone casso: quia radix est (0765A)omnium malorum cupiditas (I Tim. VI); et idcirco eam quasi immane praecipitium et inferni foveam exhorruit, et praecavebat in omnibus. Sicut enim cupidi pecuniarum, et avari qui animam suam venalem habent, timent ne prodant et perdant lucra terrena; sic metuit vir ille sanctus, ne forte abscondendo ea et custodiendo perderet coelestia. Et idcirco quotiescunque auri et argenti in potestatem ejus aliquid devenerat, statim expendere curavit et pauperibus distribuere, ut vir evangelicus secundum Evangelii mandatum faceret et thesaurizaret sibi thesauros in coelo, ubi nec aerugo nec tinea demolitur, et fures non effodiunt nec furantur (Matth. VI). Et quoniam totam spem suam tam firmiter et expedite collocavit in coelestibus, nihil eum nocere potuit (0765B)nec irretire, quod de terrenis et caducis delectabile esse videbatur in mundo. O virum venerabilem et electum, mansuetum et pium, coelestibus semper intentum, et de caducis et terrenis minus curantem: quod et habitu monstrabat et actu! Nullum in eo locum invenit superstitio vestium et ciborum, non jactantia, et detractio: sed uno eodemque aequali cum caeteris vestimento et victu semper contentus erat: et ex hac linguae et vitae munditia foris innotuit, quantae puritatis dilectione cor ejus interius plenum erat. Ex simplici vero vestimentorum usu atque ciborum, monstravit exemplo auditoribus suis, quod sermone docuit ex praeceptis Dei et sanctorum ejus. Nam legerat scriptum beato Petro apostolo admonente: Non in veste pretiosa (I Petr. III): et coapostolo (0765C)ejus Paulo adhortante didicerat, quoniam esca et potus non est regnum Dei; sed justitia, pax, gaudiumque in Spiritu sancto (Rom. XIV). De potu vero ejus quid dicam? in quo ei tantum erat temperamentum, ut vix unquam, secundum Apostoli dictum, modico vino utetur (I Tim. V), quod non esset aqua mixtum. Et non tantum in semetipso hoc adimplevit apostolicum dictum; sed et omnes sibi subjectos vehementer semper admonuit, ut nunquam ebrietatis malum incurrerent, sed velut inferni foveam praecaverent atque vitarent. Et de vitiorum omnium destructione virtutumque aedificatione in sua praedicatione propheticum illud frequenter proferre solebat: Posui te ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes (Jerem. I); volens (0765D)auditores suos omnes dictum hoc intelligere, quia nunquam virtutum decor et bonorum operum aedificium surgit, nisi vitiorum labes et immunditia destruatur. Sed et apostolicum illud gloriosum et omni laude dignum testimonium, propter incitamentum charitatis Dei et proximi atque desiderium regni coelestis, frequentissime in conclusione praedicationis suae solebat aptare: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Sciens igitur praedicator pius his duobus testimoniis, prophetico scilicet et apostolico, intentis auditoribus multum conferri per charisma absconditum Spiritus sancti, quod et prophetam implevit et apostolum; et idcirco tam (0766A)sedulo in coelesti praedicatione sua hoc usus est oraculo et hortamento virtutum.
18. Et quoniam superius uno operis testimonio, quod tam religiose vir Dei Gregorius secundum Dominicam orationem de remissione implevit, multa bonorum operum insignia demonstrantur; libet et illud referre, qualiter fecit in quotidiana conversatione sua de omnibus obtrectatoribus suis, qui ei aliquando derogabant propriis vitiis instigati: qualiter eos non quasi pro detractoribus exhorruit et odivit, sed quasi amicos et adjutores semper amavit et adiit; et secundum Psalmistae dictum (Psal. XXXVII), tanquam surdus eos non audiens, et quasi mutus non aperiens os suum, benigne cum eisdem conversatus est, nihilque eis negavit, quae amicis impendere debuit. (0766B)Unde hoc ei, nisi gratia superna largiente, prae munditia mentis egregiae venire potuit, quod tanquam parvulus tam obliviosus injuriarum, tam tenax virtutum fieri valuit? Sagitta enim sermonis Domini non tantum ejus corporis aures tetigit, sed etiam cordis aures veraciter penetravit, et illuminavit: ubi in Evangelio, parvulo ad se vocato, adhuc rudes apostolos suos, et cum ipsis simul omne hominum genus viam regni coelorum qualiter intrare debeant admonuit, dicens: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). Hoc ergo et cum familiaribus et cum extraneis non semel exercuit, sed assidue, nisi ubi districtio disciplinae et correctioninis inter subjectos aliud exigebat. Sed dum vir iste (0766C)tam humilis et patiens, pro amore divino tam contemptibilia et suae personae indigna et ferre voluit aequanimiter, et potuit; evenit hoc, quod in diebus ejus pene omnibus qui eum noverant incognitum non erat: quia pene omnes hi qui tanto viro honorem debitum impendere noluerunt, ultione divina percussi sunt, et ad cognitionem sui, licet coacti et inviti, reducti ut palam daretur intelligi scire volentibus, quia sub divina custodia fortiter intus protegebatur, quamvis interdum ante oculos hominum superborum ferre videretur indigna opprobria. Sed qui hoc attendere voluerit et imitari, non mediocriter ei proficiet ad introitum regni coelestis: dum omnes, qui eamdem viam praecesserunt, talia paterentur, secundum dictum et formam apostolorum, qui ibant (0766D)flagellati a conspectu consilii gaudentes et dicentes, quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. V).
19. Verum quia inter virtutes maximas opus eleemosynarum ab ipso Domino et Redemptore nostro est ordinatum, et omnes Scripturae sanctae Novi Testamenti et Veteris hoc opus salutiferum laudant et glorificant; de largiflua eleemosynarum datione B. Gregorii ad memoriam posteritatis et imitationis exemplum pauca sunt proferenda. Floruit enim vir ille virtutibus aliis multis, sed maxime in eleemosynarum sacra purificatione fuit semper intentus, in tantum ut nihil sibi auri, nihil argenti praeter Ecclesiae necessaria ministeria unquam reservare voluisset. (0767A)Sed et de alia substantia sua, eadem benignitate largus habebatur et dilatatus, pauperibusque Christi semper proficuus et pius: nihilque sibi ex ea, excepto victu quotidiano et vestitu simplici, voluit reservare, ponens spem suam totam magis in tremendi examinatione judicii, quam in praesenti locupletatione thesaurorum et divitiarum mundi. Ideoque tam facile pro amore Christi omnia largiri potuit quae habebat, ex cujus ore et exemplo eadem didicerat quae faciebat: Quod superest vobis date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Consideravit eadem fide et charitate sanctos Patres in Veteri Testamento a Deo donatos, eadem spe remunerationis sempiternae de eleemosynarum operibus fructuosis semper fuisse sollicitos. Unde et in (0767B)psalmo sanctus Propheta pro beatitudinis testimonio hujus operis devotionem posuit dicens: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL). Sed et alius propheta de eodem opere sancto laudabiliter canit et dicit: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccle. III). Dominus quoque ipso pro hoc opere in die tremendo sanctos suos gratia sua et benedictione sempiterna effert et extollit dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et operuistis me, etc. (Matth. XXV). Talia B. Gregorius de utroque Testamento, in quibus doctissimus erat, intelligendo et penetrando praecepta (0767C)et divinam Scripturam, legem vertit in opera: et non auditor obliviosus factus, sed factor operis, in lege Dei semper erat. Eia milites Christi, audite et intelligite, et assumite exempla Patris hujus rectissima et praeclara, ut vobis etiam adhuc in corpore viventibus, et intuentibus ac diligentibus ea, inde crescat gratia Dei, largiens vulnerum nostrorum remedia, unde illi creverunt tantarum virtutum ornamenta.
20. Talibus successibus et vitae meritis beatus abbas meus et praeceptor Gregorius, dum semper in melius crescendo proficeret, et prope jam ad septuaginta annorum aetatem tam charus Deo quam cunctis hominibus perveniret; adfuit dies, in qua militem (0767D)suum Dominus adhuc meliorando subvehere vellet ad sublimiora, et remunerationis ei praemia largiri, quae meritis ejus debebantur et operibus fructuosis. Tactus itaque est ea molestia corporali in sinistro latere, quam paralysin medici vocant: et crescente eadem molestia et ingravescente per dies singulos, secundum Scripturae testimonium, flagellavit Deus filium suum in hac peregrinatione (Hebr. XII), quem e vicino erat recepturus ad patriam coelestium mansionum; tribus enim annis ante obitum suum, arreptus est illa infirmitate. Sed erat languor talis, ut in primis vix ambulare posset, vel manu deduci ad profectum (0768A)proprium et subditorum suorum, et loqui quae ad aedificationem pertinebant. Quod utique agere non est oblitus; sed sicut semper solebat, tradere non destitit auditoribus suis libros divinae legis et monita salutis aeternae. Nam et condiscipulis melioribusque meis in eadem molestia plures tradidit libros; et mihi modico Ludgero librum sancti Augustini tradidit, quem Enchiridion, id est Manuale, ipse nuncupavit
21. Haec ita agendo beatus homo Gregorius, a profectu spiritualium successionum in ipsa aegritudine sua nunquam desinendo, auxit per singulos dies sanae mentis sapientia, licet imbecilli corpore, quod sibi suisque ad ingressum regni coelestis et gaudium proficeret sempiternum. Tertio tandem anno inchoatae (0768B)aegritudinis, quasi auri more quod per ignem transiit, corporis fatigatione purgatus ad id pervenit, ut ubicunque opus erat, inter discipulorum manus portare necesse esset. Et nec tunc quidem vir venerabilis ab opere Dei unquam cessavit: sed aut divinos libros legere coram se, aut pro eadem mentis suae exercitatione ad coelestia psalmos cantare assidue fecit: sicque ad extrema perducto imbecilla membra corporis, quae jam tunc lecto semper sustentare necesse erat, candida facta sunt ac nitida ad instar lactis vel lanae albae, ut innotesceret videntibus in quanta munditia spiritus intus haberetur coram oculis Dei. Tunc coeperunt conqueri et contristari qui ibidem adfuerunt utriusque sexus necessarii (0768C)amici, tam de ejus transitu citius imminente, quam de tardatione electi filii ejus Albrici, in quo totius domus spes magna incubuit: qui tunc temporis in Italia erat regali servitio occupatus; et nemini notum quando esset venturus. Haec audiens Pater Deo dilectus Gregorius, coepit condolere moerentibus, de seipso securus, et de filio sollicitus: et consolatus eos coepit, sicut frequenter sanus corpore ante solebat inter communia colloquia, propheticum illud proferre ac dicere: Nolite timere, non transibo, inquit, antequam ipse veniat. Quod quam veraciter spiritu praenosceret, rei probavit eventus. Nam triduo vel quatriduo ante transitum ejus, venit diu optatus et electus filius ejus Albricus inopinate, cunctis nescientibus, excepto Patre spiritali, qui ejus adventum (0768D)longe ante praedixit.
22. Tunc continuos illos tres dies aut quatuor in communi utilitate et totius familiae salubri negotio dum ducerent, sano sensu quaecunque desiderabant invicem conferentes; venit ei dies extremus mortalitatis hujus, ad ingressum regni et perpetuae saluti praedestinatus. Circumsteterunt eum discipuli ejus, desiderantes adhuc quamvis infirmum Patrem diutius secum habere, et de eo optando dicere ad invicem: Non moritur hodie, non moritur hodie. Ipse vero, viribus assumptis, quibus valuit: Hodie, inquit, volo licentiam habere. Et his dictis, jussit se ante (0769A)oratorium sancti Salvatoris a discipulis portari, et ostium aperiri: ibique oratione facta et communione sacri corporis et sanguinis Domini accepta, aspiciens ad altare, mente coelestibus intentus, ad (0770A)Dominum perrexit, cui tanto tempore sincera mente servivit, praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.