Jump to content

Vita S. Gregorii Magni

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Gregorii Magni
Saeculo XIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Vita S. Gregorii Magni (Paulus Vinfridus), J. P. Migne

(0041A)1 1. Gregorius hac urbe Romana, patre Gordiano, matre vero Silvia editus, non solum de spectabili senatorum prosapia, verum etiam religiosa, originem duxit. Nam Felix, istius apostolicae sedis antistes, vir magnae virtutis, et Ecclesiae in Christo gloria, ejus atavus fuit. Sed tamen hanc Gregorius tantae nobilitatis lineam moribus extulit, probis actibus decoravit. Denique, ut post in propatulo claruit, non sine magno quodam praesagio tale sortitus est nomen. Gregorius namque ex Graeco eloquio in nostra lingua vigilator, seu vigilans sonat. Re etenim vera vigilavit sibi, dum divinis inhaerendo praeceptis, laudabiliter vixit. Vigilavit et fidelibus populis, dum doctrinae affluentis (0042A)ingenio eis quo tramite coelestia scanderent patefecit.

2. Disciplinis vero liberalibus, hoc est grammatica, rhetorica, dialectica, ita a puero est institutus, ut quamvis eo tempore florerent adhuc Romae studia litterarum, tamen nulli in urbe ipsa secundus esse putaretur. Inerat ei in parva adhuc aetate maturum jam studium: adhaerere scilicet majorum dictis; et si quid dignum potuisset auditu percipere, non segniter oblivioni tradere, sed tenaci potius memoriae commendare: hauriebatque jam tunc sitibundo doctrinae fluenta pectore, quae post congruenti tempore mellito gutture eructaret. Hic in annis adolescentiae (0043A)(in quibus solet ea aetas vias saeculi ingredi) Deo coepit devotus existere, et ad supernae vitae patriam totis desideriis anhelare.

3. Sed dum diu longeque conversionis gratiam differret et postquam coelesti est afflatus desiderio, saeculari 2 habitu contegi melius putaret, velletque praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra eum ex ejusdem mundi cura succrescere, ut in eo non jam specie, sed (ut ipse de se asserit) retineretur et mente. Tandem cum parentum jam dudum obitu liberam disponendarum rerum suarum haberet facultatem, quod prius mente gestabat aperuit; quodque jam in divinis erat obtutibus, humanis etiam visibus ostendit. Mox etenim cuncta quae habere potuit, ad pietatis opus distribuit, ut (0043B)Christum pro nobis factum egenum egens ipse sequeretur.

4. Sex denique in Sicilia monasteria construens, fratres illic Christo servituros aggregavit: septimum vero intra urbis hujus muros instituit, in quo et ipse postmodum regulari tramite, multis sibi sociatis fratribus, sub abbatis imperio militavit. Quibus monasteriis tantum de redditibus praediorum suorum delegavit, quantum posset illic commorantibus ad quotidianum victum sufficere; reliqua vero cum omni domus praesidio vendidit, ac pauperibus erogavit; nobilitatemque illam, quam ad saeculum videbatur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis, divina gratia largiente, convertit. Et qui ante serico contextu ac gemmis micantibus solitus (0043C)erat per urbem procedere trabeatus, post vili contectus tegmine, ministrabat pauper ipse pauperibus.

5. Etenim mutate repente saeculi habitu, monasterium petiit, et ex hujus mundi naufragio nudus evasit. In quo tanta perfectionis gratia coepit conversari, ut jam tunc in ipsis initiis perfectorum posset numero deputari. Inerat denique ei tanta abstinentia in cibis, vigilantia in orationibus, strenuitas 3 in jejuniis, ut infirmato stomacho vix consistere posset. Sustinebat praeterea assiduas corporis infirmitates: et maxime ea pulsabatur molestia, quam Graeco eloquio medici syncopin vocant; cujus incommodis ita dolore vitalium cruciabatur, ut crebris interceptus angustiis, per singula pene horarum momenta ad exitum propinquaret.(0043D)

6.Qualis autem in monasterio fuerit, quamque laudabili studio vitam duxerit, ex ipsius possumus verbis colligere, quibus ipse in pontificatu jam positus, dum cum Petro suo diacono colloqueretur, (0044A)flendo usus est, dicens: « Infelix quippe animus meus occupationis suae pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit, quomodo ei labentia cuncta subter erant; quantum rebus quae volvuntur eminebat; quod nulla nisi coelestia cogitare consueverat; quod etiam retentus corpore, ipsa jam carnis claustra contemplatione transibat; quod mortem quoque, quae pene cunctis poena est, videlicet ut ingressum vitae, et laboris sui praemium amabat. At nunc ex occasione curae pastoralis, saecularium hominum negotia patitur; et post tam pulchram quietis suae speciem, terreni actus pulvere foedatur. Perpendo itaque quod tolero, perpendo quod amisi. Cumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. Ecce etenim nunc magni maris (0044B)fluctibus quatior, atque in navi mentis tempestatis validae procellis illidor, et cum prioris vitae recolo, quasi post tergum reductis oculis, viso littore suspiro; quodque adhuc gravius est, dum immensis fluctibus turbatus feror, vix jam portum valeo videre quem reliqui. » Haec autem ipse de se, non profectum jactando virtutum, sed deflendo potius defectum, referre consueverat, quem semper se per pastoralem curam incurrisse metuebat. Sed quamvis talia de se ex magnae humilitatis intentione dixerit, nos tamen credere decet nihil eum monasticae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, imo potiorem tunc sumpsisse profectum de labore conversionis multorum, quam de propriae quondam quiete conversationis habuerit.

7. (0044C)Sed qualiter hic sanctus vir ad diaconatus officium, et post ad pontificatus culmen ascenderit, subsequens sermo declarabit. Denique cernens Romanus pontifex, qui tunc Ecclesiae praeerat, virtutum gradibus Gregorium ad alta conscendere, eum a monasterio abstractum, ecclesiastici ordinis officio sublimavit, levitamque septimum ad suum adjutorium ascivit; nec multo post pro responsis ecclesiasticis ad urbem Constantinopolim apocrisiarium direxit. Nec tamen ille, quamvis in terreno conversaretur palatio, vitae coelestis intermisit propositum. Secuti sunt namque eum multi ex monasterio fratres sui, germana devincti charitate. Quod divina factum dispensatione conspicitur; ut eorum videlicet exemplo, ad orationis placidum littus, quasi anchorae fune restringeretur; (0044D)et dum causarum saecularium incessabili pulsu fluctuaret, ad illorum consortium velut tutissimi portus sinum, 4 post terreni actus volumina fluctusque refugeret. Et licet illud eum ministerium ex monasterio abstractum a pristinae quietis vita (0045A)mucrone suae occupationis exstinxerit, inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium quotidianae aspiratio compunctionis animabat. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, verum etiam ad coelestis vitae exercitia magis magisque succensus.

8. Tunc ab eisdem fratribus obnoxie rogatus, maximeque a Leandro, venerabili viro, Hispalensi episcopo, qui pro causis Visigothorum legatus eo tempore Constantinopolim advenerat, compulsus est ut librum beati Job multis involutum mysteriis enodaret. Nec ille negare potuit opus, quod sibi charitate interveniente, amor fraternus multis utile imponebat futurum. Sed eumdem librum quomodo juxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi ecclesiaeque (0045B)sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per trigintaquinque librorum seriem miranda ratione perdocuit. In quibus libris ita de virtutibus vitiisque disseruit, ut non solis videatur eadem verbis exponere, sed formis aliquo modo visibilibus demonstrare. Unde non est dubium eum perfectionem ipsarum assecutum esse virtutum, quarum tam efficaciter intimare valuit effectum.

9. Qui cum adhuc esset in eadem regia urbe positus, nascentem ibi novam haeresim de statu resurrectionis, in ipso quo exorta est initio, juvante gratia catholicae veritatis, attrivit. Siquidem Eutychius, ejusdem urbis episcopus, corpus nostrum dogmatizabat in illa resurrectionis gloria impalpabile, ventis aereque subtilius esse futurum. Quod ille audiens, (0045C)et ratione veritatis et exemplo dominicae resurrectionis, probavit hoc dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet quod ipsum corpus nostrum in illa immortalitatis gloria sublimatum, subtile quidem sit per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae, juxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dixit ipse discipulis: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). In cujus assertione fidei venerabilis Pater Gregorius in tantum contra nascentem haeresim laborare contendit, tanta hanc instantia juvante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino ita comminuit, ut nullus exinde sit inventus qui ejus resuscitator existeret.(0045D)

10.Igitur postquam Romam venerandus levita Gregorius regressus est, aliquanto interjecto tempore, tanta inundatione Tiberis fluvius alveum suum egressus est, tantumque excrevit, ut ejus unda per muros (0046A)urbis influeret, atque in ea maximam partem regionis occuparet, ita ut plurima antiquarum aedium moenia dejiceret. Qua etiam aquarum violentia, horrea Ecclesiae subversa sunt, in quibus nonnulla modiorum tritici millia perierunt. Tunc siquidem multitudo serpentium, cum magno 5 dracone in modum trabis validae per hujus fluminis alveum in mare descendit; sed suffocatae bestiae inter salsos maris turbidi fluctus in littore ejectae sunt. Subsecuta est e vestigio clades, quam inguinariam vocant; nam medio mense undecimo adveniens primum omnium juxta illud quod in Ezechiele legitur: a sanctuario meo incipite, Pelagium papam perculit, et sine mora exstinxit. Quo defuncto tanta strages populi facta est, ut passim subtractis habitatoribus, domus in urbe (0046B)plurimae vacuae remanerent. Sed quia Ecclesia Dei sine rectore esse non poterat, beatum Gregorium licet totis viribus renitentem, plebs tamen omnis elegit. Quem ille apicem attentius fugere tentans, esse se omnino indignum tali honore clamitabat; videlicet metuens ne mundi gloria, quam prius abjecerat, ei sub ecclesiastici colore regiminis aliquo modo subrepere posset. Unde factum est ut epistolam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cujus filium ex lavacro sancto susceperat, adjurans et multa prece deposcens, ne unquam assensum populis praeberet, ut se hujus honoris gloria sublimaret. Sed praefectus urbis, Germanus nomine, ejus nuntium anticipavit: comprehensoque eo ac disruptis epistolis, consensum quem populus fecerat imperatori direxit. At ille (0046C)gratias Deo agens pro amicitia diaconi, eo quod locum ei deferendi honoris ut cupierat reperisset, data illico praeceptione, ipsum institui praecepit.

11. Cumque in hoc restaret ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda poenitentia hoc modo exorsus est: « Oportet, fratres dilectissimi, ut flagella Dei, quae metuere ventura debuimus, saltem praesentia et experta timeamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa quam patimur poena dissolvat. Ut enim propheta teste praedictum est: Pervenit gladius usque ad animam (Jerem. IV, 10). Ecce etenim cuncta plebs, coelestis irae mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur. Nec languor mortem praevenit, sed languoris moras, ut cernitis, (0046D)mors ipsa praecurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta poenitentiae convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti judicis pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quique (0047A)non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt; domus vacuae relinquuntur; filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum haeredes praecedunt. Unusquisque ergo nostrum ad poenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus; et quod nequiter egimus, flendo puniamus. Praeveniamus faciem ejus in confessione; et sicut propheta admonet: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum (Thren. III, 41). Ad Dominum quippe corda cum manibus levare, est orationis nostrae studium cum merito bonae operationis erigere. Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Nullus autem de (0047B)iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas namque 6 Ninivitarum culpas triduana poenitentia abstersit: et conversus latro vitae praemia, etiam in ipsa sententia suae mortis, emeruit. Mutemus igitur corda, et praesumamus nos jam percepisse quod petimus; citius ad precem judex flectitur, si a pravitate sua animus corrigitur. Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos importunis fletibus insistamus. Ea namque quae ingrata esse hominibus importunitas solet, Judici veritatis placet, quia pius ac misericors Dominus vult a se precibus exigi, qui quantum meremur, non vult irasci. Hinc etenim per Psalmistam dixit: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me. Ipse ergo sibi testis est quia invocantibus misereri desiderat, qui admonet ut invocetur. Proinde, fratres charissimi, contrito corde, (0047C)et correctis operibus, ab ipso feriae quartae diluculo litania septiformi devota ad lacrymas interveniamus; ut districtus judex cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae damnationis parcat. » Quam exhortationem beati Gregorii ideo huic opusculo inserendam putavimus, ut a quanta perfectione praedicationis initium sumpserit, monstraremus.

12. Igitur dum magna multitudo sacerdotum, monachorum, diversique sexus et aetatis, juxta praeceptionem beati Gregorii die constituta Dominum rogatura venisset, in tantum lues ipsa divino judicio desaeviit, ut intra unius horae spatium, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emitteret, octoginta homines ad terram corruentes spiritum exhalarent. (0047D)Sed non destitit sacerdos tantus populo praedicare, ne ab oratione cessarent, donec miseratione divina pestis ipsa quiesceret.

13. Cumque adhuc futurus antistes fugae latibulum praepararet, Urbi sollicitudo et portis vigiliae deputantur, (0048A)donec opportune et gloriose, ut ordo sacer exposcit, in eo divina munia complerentur. Obtinet is a negotiatoribus ut in cratera occultatus educeretur ab Urbe, atque ita latebris triduo se occultavit, donec illum jejuniis et orationibus, populus Romanus, columna lucis, tertia super eum nocte coelitus emissa, obtinuit: quae non parvo noctis spatio a summo coeli usque ad eumdem ipsum linea recta effulgens, quaerentibus votum optabile demonstravit. Sed et cuidam anachoretae Urbi contiguo angeli ascendentes et descendentes per praefatam columnam super illum sunt visi. Qui mox felix sacrumque sumens auspicium, de ea quam vidit in somnis sanctus Jacob scala, ibidemque domum Domini dixit fore, rectorem domus Dei, quae est ecclesia, imo ipsum Dei templum inibi esse absconditum exclamavit. Tandemque electus ac (0048B)dilectus domini invenitur, capitur, trahitur, et ad beati Petri apostoli basilicam ducitur; ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus, papa urbis efficitur.

14. Quo in tempore cum a Joanne Ravennatis urbis episcopo reprehensus fuisset, cur a pastorali officio delitescendo se subducere vir tam idoneus voluisset, hac occasione compulsus volumen egregium, 7 quod Pastoralis appellatur, composuit: in quo manifesta luce patefecit qualis ad ecclesiae regimen assumi, qualiter ipsi rectores vivere, qua discretione singulas quasque audientium personas instruere, quanta consideratione propriam quotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et homilias Evangeliorum (0048C)numero quadraginta composuit, quas in duobus Codicibus aequa sorte distinxit. Libros etiam Dialogorum quatuor edidit, in quibus rogatu Petri diaconi sui, virtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse vel audire potuerat, ad exemplum viventium posteris collegit; ut sicut in libris Expositionum suarum quibus sit virtutibus insudandum edocuit, ita etiam descriptis sanctorum miraculis, quae virtutum earumdem sit claritas ostenderet. Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetae partes, quae videbantur obscuriores, per homilias viginti duas, quantum lucis intus habeant demonstravit. Scripsit praeterea et alia nonnulla, sed et epistolas complures, quae singulatim cuncta edicere, brevitatis studio, omisi.

15. Quod eo magis mirum est, tot cum ac tanta (0048D)condere volumina potuisse, qui omni fere juventutis suae tempore, ut verbis ipsius loquar, crebris viscerum cruciabatur doloribus, horis, momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat, frequens etiam eum gressuum dolor vehementer affligebat. (0049A)Verum inter haec dum sollicitus pensaret quia, Scriptura teste, omnis filius qui recipitur, flagellatur, (Hebr. XII, 6), quo malis praesentibus durius premebatur, eo de aeterna certius praesumptione respirabat. Fatigabat eum praeterea de ordinandis Urbis vigiliis, ne ab hostibus caperetur, sollicitudo continua. Urebant quoque incessanter ejus animum filiorum hinc inde discrimina nuntiata. Sed tamen ille inter tot et talia deprehensus incommoda, nunquam otio indulgebat, quin aut filiorum utilitatibus inserviret, aut aliquid dignum Ecclesiae scriberet, aut per contemplationis gratiam coeli secretis interesset.

16. Denique cum de tota pene Italia Langobardorum gladios metuentes plurimi undique ad Romanam urbem confluerent, solertem pro omnibus curam gerebat, et universis cum verbi pabulo corporis subsidia (0049B)ministrabat. In tantum namque ejus animum misericordiae amor devicerat, ut non solum horum quos praesentes habebat necessitatibus occurreret, sed insuper longe positis opem suae largitatis impenderet; adeo ut etiam in monte Sinai Dei famulis constitutis quaeque erant opportuna transmitteret. Nam alii quidem pontifices construendis ornandisque auro vel argento ecclesiis operam dabant; hic autem et his insistebat, et quasi his omissis totus erga animarum lucra vacabat, et quidquid pecuniae habere poterat, sedulus dispergere, et dare pauperibus curabat (Psal. CXII, 9), ut justitia ejus 8 maneret in saeculum saeculi, et cornu ejus exaltaretur in gloria; ita ut illud beati Job veraciter dicere posset: Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia (0049C)indutus sum, et vestivi me sicut vestimento, et diademate judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX, 13 seq.). Et paulo post: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum (Job XXXI, 17, 18).

17. Ad cujus pietatis et justitiae opus pertinet, quod Anglorum gentem per praedicatores quos illuc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens, aeternae libertatis fecit esse participes. Etenim quia qui Deo nostro fideliter adhaeret, semper ex ejus largifluo munere ad altiora conscendit, dum iste sanctus ardenti (0050A)studio pro colligendis particulatim fidelium animabus satageret, donavit illi pius dominus, ut totam pariter Anglorum gentem converteret. Cujus conversionis, ut putatur facta divinitus haec occasio fuit. Dum die quadam advenientibus nuper mercatoribus multa venalia in forum Romae collata fuissent, multique ad emendum hinc inde confluerent, contigit et Gregorium ante scilicet quam pontificale decus haberet, per forum transitum facere, ac vidisse inter alia pueros venales positos, lactei corporis, ac venusti vultus, capillos quoque praecipui candoris habentes. Quos cum aspiceret, interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent allati. Dictumque est quia de Britannia insula, cujus incolae tali omnes decore niterent. Rursus interrogavit utrum iidem insulani Christiani essent, an paganorum erroribus implicati. (0050B)Dictumque est quod essent pagani. At ille intimo ex corde longa trahens suspiria, Heu! Proh dolor! inquit, quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque frontis species aegram mentem et ab internis gaudiis vacuam gestat! Rursus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli vocarentur. At ille: Bene, inquit, nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in coelis decet esse cohaeredes. Quod habet, inquit, nomen illa provincia, de qua isti sunt allati? Responsum est, quia Deiri vocarentur iidem provinciales. At ille: Bene, inquit, Deiri, de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex, ait, provinciae illius quomodo vocatur? Responsum est quod Alle vocaretur. At ille alludens ad nomen ait: Laudem Dei Creatoris (0050C)illis in partibus oportet cantari.

18. Accedensque ad pontificem hujus Romanae et apostolicae sedis, rogavit ut genti Anglorum in Britanniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum converterentur mitteret, asserens et seipsum in hoc opus domino cooperante perficiendum paratum esse, si tamen eidem apostolico papae 9 hoc ut fieret complaceret. Quod cum ei primo pontifex minime annuisset, victus tandem infatigabilibus ejus precibus assensit. Qui civibus profectionis suae celans negotium (quandoquidem si id novissent, nullatenus illi quoque pacto acquievissent), quanto celerius potuit, iter cum apostolica benedictione arripuit.

19. Haec interea ad notitiam populi veniunt. Unanimi (0051A)condicto omnes urbici ac suburbani, vel quique audientes occurrere potuerunt, sese in tres partes dividunt, et proficiscenti apostolico Pelagio ad Ecclesiam sancti Petri, terribili voce conclamant: Eia, apostolice, quid egisti? Sanctum Petrum offendisti, Romam destruxisti, Gregorium non tam dimisisti quam expulisti. His ergo vocibus horribiliter permotus pontifex populumque vehementissime metuens, post eum summa cum festinatione, et obligationis ut quantocius Romam rediret interdictione, direxit.

20. Sed antequam missi eum adissent, trium dierum jam confecto itinere, dum idem vir domini, Gregorius, ut iter agentibus moris est, circa sextam horam in quodam prato sociis quibusdam quiescentibus, aliis autem assistentibus vel quibusque rebus (0051B)necessariis occupatis sederet et legeret, venit ad eum locusta, et dans saltum paginae quam percurrebat, insedit. Cernensque eam beatus Gregorius tam mansuete loco quo assederat permanere, coepit collaetans sodalibus ipsius nomen reciprocans quasi interpretari: Locusta, inquam, eo dici potest, quasi loco sta; et subjungens, sciatis, inquit, non progressius nos iter coeptum licere protendere. Verumtamen surgite, et jumenta sternite, ut quantum licuerit quo tendimus properemus. Dum autem hinc mutuo confabularentur, et secum quaererent, pervenerunt missi apostolici equis sudantibus et admodum fatigatis, statimque illi cum magna celeritate epistolam quam detulerant porrexerunt, qua perlecta, ita est, inquit socii, ut praedixeram, Romam celerius remeabimus.(0051C)

21.Talique ordine interim dilato suae devotionis effectu, mox ut ipse pontificatus officio functus est, opus diu desideratum perfecit, alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem, ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus seu muneribus fulciens. Denique direxit ad eamdem insulam servos Dei Mellitum, Augustinum et Joannem, cum multis allis Deum timentibus monachis; qui intra breve temporis spatium, regem illum qui in capite insulae morabatur cum suo populo converterunt. Quibus Dominus tantam faciendorum miraculorum gratiam contulit, ut verbum fidei quod ore praedicabant, signorum efficacia confirmarent. Unde factum est ut paucis elabentibus annis, etiam caeteri insulae ipsius (0051D)reges, cum his qui eis erant subjecti, ad Christi Domini fidem accederent. De cujus gentis conversione simul et miraculorum prodigiis, quae ibidem fiebant, ita beatus Gregorius in libris Moralibus 10 perhibet (Lib. XXVII, olim. c. 6, nunc n. 21), dicens: (0052A)Ecce lingua Britanniae, quae nihil aliud noverat quam barbarum frendere, jam dudum in divinis laudibus Hebraea coepit verba sonare. Ecce quondam tumidus, jam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, ejusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos per divinam formidinem sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, jam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis coelestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis virtus ei divinae cognitionis infunditur, ejusdem Divinitatis terrore refrenatur, ut prave agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam venire concupiscat. Quod totum ut fieret, ita eidem beato Gregorio gratia divina concessit, ut merito ab Anglorum (0052B)populis debeat apostolus appellari: quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen illis est; nam signaculum apostolatus ejus ipsi sunt in Domino (I Cor. IX, 2).

22. Jam vero utrum aliquibus vir iste tanti meriti miraculis claruerit, superfluo quaeritur, quod luce clarius constat quod is qui virtutum signa suis meritis valuit, aliis quoque Christo largiente acquirere, si exegisset opportunitas, facilius poterat haec etiam ipse promereri. Sed ne his qui cum Judaeis signa visibilia ad ostendendam sanctitatem expetunt, satisfactio desit, et illis qui sanctorum exemplis ad meliora accendi et provehi quaerunt aedificatio prosit, quaedam autumo referenda, quae per eum Dominus ad excitandum et corroborandum nostrae mentis teporem, et (ut sic dictum sit) forte infidelitatem potius quam ignorantiam, fieri et manifestari decrevit.(0052C)

23.Mater familias quaedam nobilis erat in hac civitate Romana, quae religionis et devotionis studio oblationes facere, et die Dominica ad ecclesiam deferre, summoque pontifici ecclesiasticae consuetudinis et familiaritatis ejusdem gratia offerre solebat. Quae cum quadam die ex more ad communicandum de manu apostolici ordine suo accederet, illique pontifex offam Dominici corporis porrexisset, dicens: Corpus Domini nostri Jesu Christi prosit tibi in remissionem omnium peccatorum, et vitam aeternam, subrisit. Quod vir Domini cernens, illi communionem sacram retraxit, et separatim super altare posuit, eamque diacono servandam usquedum cuncti fideles communicarent tradidit. Expleto vero sacro mysterio, (0052D)interrogavit eam beatus Gregorius, dicens: Dic, rogo, quid cordi tuo emerserit, cum communicatura risisti? At illa: Recognovi, inquit, portiunculam illam ex eadem oblatione fuisse quam ego manibus meis feci, et tibi obtuli; et cum eam te intellexerim corpus Domini (0053A)appellasse, subrisi. Tunc sanctus Domini pontifex sermonem exinde fecit ad populum, et hortatus est eum ut suppliciter Dominum exoraret, quatenus ad multorum fidem corroborandam, carnis oculis ostenderet quid infidelitas hujus mulieris mentis oculis et fidei luminibus 11 conspicere debuisset. Quod cum fuisset oratum, ipse una cum populo et eadem muliere ab oratione exsurgens, ad altare cunctis cernentibus, et sese ad cernendum coeleste spectaculum comprimentibus, corporalem pallam revelat, et universo populo ipsaque muliere contuente, partem digiti auricularis sanguine cruentatam invenit, et mulieri dixit: Disce, inquam, veritati vel modo jam credere contestanti: Panis quem ego do, caro mea est, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 51). Sed praescius (0053B)Conditor noster infirmitatis nostrae, ea potestate qua cuncta fecit ex nihilo, et corpus sibi ex carne semper Virginis, operante sancto Spiritu, fabricavit, panem et vinum aqua mistum, manente propria specie in carnem et sanguinem suum ad catholicam precem ob reparationem nostram Spiritus sui sanctificatione convertit. Indeque universos jussit divinam precari potentiam ut in formam pristinam sacrosanctum reformaret mysterium; quatenus mulieri ad sumendum fuisset possibile, quod et factum est. Unde saepefata mulier plurimum in sacra religione ac fide proficiens, participatione dominici sacramenti consecrata est. Et omnes qui viderant, in divino amore et orthodoxa credulitate ferventius excreverunt.

24. Quidam quoque nobilissimus secundum carnis prosapiam, et potentissimus juxta regiam in suo modo (0053C)magnificentiam, cum per internuntios familiaritatem apostolicae sedis adeptus esset, et frequenti admonitione epistolarum, etiam a beato Gregorio transmissarum instructione, erga Dei et sanctorum cultum sufficienter fuisset imbutus, misit per strenuos et devotos missos condigna exenia ad sedem pontificalem, petens reliquias beatorum apostolorum ac martyrum sibi transmitti. Cujus legatos sanctus apostolicus honorabiliter et gratuiter suscipiens, aliquandiu secum morari fecit, atque indesinenter sanctorum apostolorum memorias, ac coemeteria martyrum ex more prisco, pro hujusmodi negotio missas celebrando, et reliquias in eorum veneratione consecrando circumiens, praefatosque legatos sibi comites (0054A)semper habens, cum explicuisset eorum celebrationes, quorum reliquiae petebantur, particulatim eosdem pannos consecratos, super quibus sancta celebraverat, divisit, et singulis singillatim buxis imposuit; munitisque eis sigillo suae sanctae auctoritatis, petitoribus usu ecclesiastico tradidit. Qui debita cum veneratione, benedictione petita et accepta, suscipientes, profecti sunt viam suam gaudentes. Sed dum per aliquantos dies regressionis suae iter carperent, ei qui primus caeteris habebatur, amica humanitati subripuit curiositas, dixitque sodalibus se stulte tanti itineris subisse laborem, cum nescirent quid pretiosi domino suo referrent. Pedetentim autem crescente collatione verborum, et virescente suggestione sociorum, confractis apostolicae dignitatis (0054B)sigillis, apertae sunt buxtulae, et in singulis singulae panni repertae sunt 12 portiunculae. Moxque cum indignatione Romam regressi, archidiaconum adeunt conquerentes: Ut quid, inquiunt, dominus apostolicus tam vilipendit dominum nostrum, qui tantam gratiam se apud eum obtinuisse speraverat; quod sic voluerit illi illudere, et nos dehonorationi et offensioni suae addicere? Aestimavimus siquidem nos ossa apostolorum vel martyrum pretiosa hinc ferre, sicut decuerat tantum virum, uti dominus noster est, a tanta nihilominus sede quaesita tam longo et difficillimo satis itinere, et datae sunt nobis panni modicae portiunculae, ac si hujusmodi panniculi genus apud nos nequivisset inveniri. Nisi enim cauta sollicitudo nobis subvenisset, ut quod gerebamus cognosceremus, et sic stolide ad dominum (0054C)nostrum nobis contigisset venire, dubium non est periculum honoris et gratiae suae nos debuisse incurrere. Quos archidiaconus modesta increpatione redarguit, cur in tantam praesumptionem eruperint, ut apostolica sigilla corrumperent, hortans eos ut redirent, et quae acceperant domino suo cum honore deferrent. Sed hi nullatenus monitis ejus acquiescentes, usque ad domni Gregorii venere praesentiam; factoque comperto, patientissime eorum tulit stultitiam, eosque sacrosanctis missarum solemniis praecepit interesse. Unde cum ad locum sui sermonis est ventum, suadet populo Dei sanctorum gratiam exorare, quatenus in hac re dignetur apertissime sic suam potentiam patefacere, ut quid mereatur fides, evidentius minus creduli et ignorantes possint cognoscere. (0055A)Et data oratione, accepit ab eo cultellum qui temeraverat signa, et super altare corporis sancti Petri acceptam unam panni portionem, per medium pungens secuit; ex qua statim sanguis decucurrit, et omnem eamdem portiunculam cruentavit. Videntes autem suprascripti legatarii et omnes populi stupendum et arcanum fidei sacrae miraculum, ceciderunt proni in terram, adorantes Dominum, et dicentes: Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae; benedictus Deus (Psal. LXVII, 36). Et facto silentio inter alia fidei documenta, dixit ad eos beatus Gregorius, qui ante has venerandas reliquias parvi duxerant: Scitote, fratres, quia in consecratione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, cum ob sanctificationem (0055B)reliquiarum in honore apostolorum vel martyrum ipsius quibus specialiter assignabantur, super sacrosanctum altare libamina offerebantur, semper illorum sanguis hos pannos intravit, qui effusus est pro nomine Christi Domini nostri. Et aedificatis in fide cunctis qui viderant, munitisque iterum buxtulis signo suo, tradidit eis incomparabilia munera voti sui, et cum gaudio reversi, haec per ordinem domino suo nuntiarunt, et sui desiderii compotem reddiderunt. Qui pretiosa sanctorum patrocinia reverenter suscepit, et honorabiliter in loco venerabili condidit; quo Dominus frequentiora quam in sancti Petri ecclesia miracula operari dignatur ad laudem et gloriam nominis sui 13 usque in hodiernum diem.

25. Pater nihilominus familias erat Romae valde (0055C)rebus ditissimus, sed religione nimis egenus, qui, non vitiis minus plenus quam rebus, cum uxor sua ei displicuisset, fecit sibi ab ea contra praeceptum Salvatoris nostri divortium. Res vero beatum Gregorium latere non potuit, quia et magnitudo mali, et magnatio personarum se facile prodidit. Cui beatus Gregorius multis et suavissimis monitionibus, seu districti divini examinis terroribus, studiosissime et saepissime, imo indesinenter persuadere contendit ut uxorem suam in gratiam pactam reciperet, a qua quoquo modo divelli nisi morte, aut amborum consensu intercedente nequiret; sed is diabolica praeventus irremediabiliter pertinacia, monita ejus sprevit. Quem beatus Gregorius apostolica auctoritate ab ecclesia sub anathemate, nisi resipisceret, sequestravit. (0055D)Quam excommunicationem idem admodum aegre ferens, et peccata peccatis accumulans, duos magos pecuniis ex placito locat, ut in sanctum apostolicum (0056A)ad vindictam ejus apodixem artis suae exercerent. Qui eum facie ignorantes, dum quadam die ad processionem ex more pergit beatus Gregorius, illi eminus secus transitum stantes sibi eum rogant insinuari. Quibus responsum est ipsum esse qui solus pontificali dignitate equitans, praecedentem et subsequentem cuneum ecclesiasticorum virorum haberet; et intuentes eum, repente equum illius maleficiis suis a daemonibus vexari fecerunt. Statimque beatus Gregorius invocato nomine Domini nostri Jesu Christi, et edito signo crucis, ab equo perturbavit daemonia; respiciensque in partem, mox ut magos est contemplatus, illi caecati, et ab eisdem daemoniis pervasi ceciderunt retrorsum. Unde intellexit vir Domini eorum id perpetratum nequitia; et cum jussisset eos (0056B)ad se duci, interrogati rei ordinem prodiderunt; quibus respondit beatissimus Pontifex: Perpetuo caeci esse debetis, ne videntes, ad consuetam perversitatem redire tentetis. In nomine autem Domini nostri Jesu Christi, operante beato Petro, liberi a vexatione daemonum sitis. Qui confestim a daemonibus emundati, et credentes, fonte salutari perfusi sunt; ac permanente caecitate damnati, jubente beato Gregorio, de caetero stipe sunt ecclesiastica aliti.

26. Sed et tyrannus quidam multam oppressionem cum pene importabili importunitate quieti ingerebat sanctae Romanae Ecclesiae, possessionesque eidem et mancipia pertinentes crudelissime devastabat. Qua de re beati pontificis per internuntios admonitione correptus, majori exarsit insania; adeo ut urbem (0056C)depopulandam adiret. Cui advenienti beatus Gregorius ut colloqueretur occurrit, tantamque vim nutu divino ejus verbis inesse expertus fuit, ut cum humillima indulgentia religioso apostolico satisfaceret, et se deinceps sibi subditum, et sanctae Romanae Ecclesiae devotum famulum spopondisset. Is denique postea usque ad exitum 14 infirmatus, venerandi papae orationem poposcit, atque in responsum accepit quod ei Dominus adhuc spatium poenitentiae largiretur; et ut plenius convalesceret, illis quibus nutritus fuerat cibis indulgere studeret, qui jussis obtemperans convaluit, et in reliquum devotius vixit.

27. Idem vero perfectissimus et acceptabilis Deo sacerdos, cum quadam die per forum Trajani, quod opere mirifico constat esse exstructum, procederet, (0056D)et insignia misericordiae ejus conspiceret, inter quae memorabile illud comperiret, videlicet quod cum idem orbis princeps in expeditionem, circumvallatus (0057A)militum cuneis, pergeret, ibidem obviam habuerit vetustissimam viduam, senio simulque dolore ac paupertate confectam, cujus lacrymis atque vocibus sic compellatur: Princeps piissime Trajane, ecce hic sunt homines qui modo mihi unicum filium, senectutis scilicet meae baculum et omne solatium, occiderunt; meque una cum eo volentes occidere, dedignantur etiam mihi pro eo rationem aliquam reddere. Cui ille festinato, ut res exigebat, pertransiens: Cum rediero, inquit, dicito mihi, et faciam tibi omnem justitiam. Tum illa: Domine, inquit, et si tu non redieris, ego quid faciam? Ad quam vocem substitit, et reos coram se adduci fecit. Neque, cum suggereretur a cunctis accelerare negotium, gressum a loco movit, quousque et viduae a fisco, quod juridicis sanctionibus decretum est, (0057B)persolvi pro re fecit; demumque supplicationum precibus et fletibus super factis suis poenitentes viscerali clementia flexus, non tam potestate quam precatu et lenitate vinctos, praetorialibus catenis absolvit. Hujus rei gratia compunctus venerabilis pontifex, coepit lacrymosis gemitibus secum inter verba precantia, haec siquidem prophetica et Evangelica revolvere oracula: Tu, Domine, dixisti: Judicate pupillo, defendite viduam; et venite, et arguite me (Isa. I, 17). Et alibi: Dimittite, et dimittetur vobis; ne immemor sis, quaeso, peccator ego indignissimus, propter nomen gloriae tuae, et fidelissimae promissionis tuae, in hujus devotissimi viri facto, pietati tuae humiliter supplico (Marc. VI, 27). Perveniensque ad sepulcrum beati Petri, ibi diutius oravit, et flevit, atque veluti somno correptus in exstasim est raptus, quo se per revelationem (0057C)exauditum discit; et ne ulterius jam talia de quoquam sine baptismate sacro defuncto praesumeret petere, promeruit castigari. Qua in re, licet a minus perfectae fidei et curiosis quaedam valeant quaeri, et plura ab his qui credunt veritati fideliter dicenti, quae apud homines impossibilia sunt vel videntur, facilia sunt apud Dominum, salubriter explanari, tutius tamen videtur in hoc actu divinae pietatis et potestatis judicium venerari, et a nemine discuti.

28. Denique a fideli et religioso viro, ac huic nostro Patri sanctissimo pro suae religionis et utilitatis merito valde familiarissimo, fideliter post obitum ejus nobis narratum didicimus, quod cum 15 idem vas electionis et habitaculum sancti Spiritus (0057D)visionem ultimam prophetae Ezechielis interpretaretur, oppansum velum inter ipsum et eumdem exceptorem tractatus sui, illo per intervalla prolixius (0058A)reticente, idem minister ejus stylo perforaverit, et eventu per foramen conspiciens, vidit columbam nive candidiorem super ejus caput sedentem, rostrumque ipsius ori diu tenere appositum: quae cum se ab ore ejusdem amoveret, incipiebat sanctus pontifex loqui, et a notario graphium ceris imprimi. Cum vero reticebat sancti Spiritus organum, minister ejus oculum foramini iterum applicabat, eumque ac si in oratione levatis ad coelum manibus simul et oculis, columbae rostrum more solito conspicabatur ore suscipere. Quod tandem, eodem spiritu revelante, pontifex sanctus cognovit, et vehementissime tristis effectus, interminatus est auctoritate apostolica miraculi divini in se perpetrati conscio, ne in vita sua id alicui quoquo modo patefaceret. Quod is interim secretum custodiens, post defunctionem sanctissimi sacerdotis (0058B)compulsus quorumdam invidia, qui obtrectabant virum beatissimum, praesumptionis tumore tanta ac talia de coelestium arcanorum mysteriis fuisse locutum, haec ita se per omnia vidisse fideliter enarravit.

29. Migrato namque ad Dominum saepe dicto reverendissimo pontifice, cum fames validissima non modo in hac civitate Romana, verum et in omnibus circa regionibus satis superque grassaretur, et is qui ei in sede pontificali successerat horrea Ecclesiae ementibus frumenta aperiret, et illis quos beatus Gregorius per monasteria et xenodochia seu diaconias vel hospitalia stipendiis alendos ecclesiasticis ordinaverat clauderet, coeperunt omnes, famis compellente (0058C)inopia, apostolici aures inquietare, dicentes: Domine apostolice, quos pater noster decessor tuus sanctus Gregorius hactenus studuit pascere, tua sanctitas fame non sinat perire. Quos vociferationum clamores idem moleste ferens, respondit: Si Gregorius ad famam suae laudis cunctos populos curavit suscipere, nos omnes non possumus pascere, sicque vacuos sivit abire. Quae verba responsionis cum saepius ad se clamantibus iterans redderet, apparuit ei in visu sanctus Gregorius tertio, illumque tertio blande increpans super sua detractione et ipsius tenacia, seu miserorum indigentia, admonuit atque corripuit. Qui nec cor ad misericordiam flexit, nec ori ab obtrectatione adhibere custodiam voluit, nec manum ad largitatem extendit. Unde illi quarto apparens beatus (0058D)Gregorius horribiliter eum redarguit, et comminans, eum in capite percussit, cujus dolore vexatus paulo post defunctus est. (0059A)Haec breviter de vita vel actibus beati Gregorii dicta sint.

Caeterum quandiu mundi hujus orbita volvitur, ejus laudabile meritum semper accipit incrementum. quia ipsius sine dubio gloriae ascribitur, quod haec Romana civitas una cum sanctis apostolis ejus precibus constare videtur, vel quia Anglorum Ecclesia nova semper sobole fecundatur, vel quod illius doctrinis per orbem universum multi a peccatis 16 elongati, ad Christi clementiam convertuntur, vel quod boni quique ejus suasionibus inflammati, coelestem patriam desideranter inquirunt. Qui beatissimus pontifex postquam sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae annis tredecim, mensibus sex, et diebus decem, gloriosissime rexit, ex hac luce subtractus, (0059B)atque ad aeternam regni coelestis sedem translatus est. Sepultus vero est in ecclesia beati Petri apostoli ante secretarium, quarto iduum Martiarum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Ex eodem Paulo Diacono.

In pestilentiae calamitate beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est (Lib. V, c. 11, Hist. Lang.). Qui dum septiformem litaniam ordinasset, intra unius horae spatium, dum populi Deum precarentur, octoginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exhalaverunt. Septiformis autem litania ideo dicta est, quia totius Urbis populus a beato Gregorio in septem (0059C)partes Deum deprecaturus, divisus est. In primo namque choro fuit omnis clerus; in secundo omnes abbates cum monachis suis; in tertio omnes abbatissae cum congregationibus suis; in quarto omnes infantes; in quinto omnes viri laici; in sexto omnes viduae; et in septimo omnes mulieres conjugatae. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere omittimus, quia jam ante aliquot annos ejus Vitam, Deo auxiliante, contexuimus, in qua, quae dicenda fuerant, juxta tenuitatis nostrae vires, universa descripsimus.

(0060A)Ex eodem.

Hoc eodem tempore idem beatus Gregorius Augustinum, et Mellitum, et Joannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum, in Britanniam misit; eorumque praedicatione Anglos ad Christum convertit.

Ex eodem.

Iisdem diebus sapientissimus ac beatissimus Papa Gregorius Romanae urbis episcopus (Lib. IV, c. 1), post alia multa quae ad utilitatem sanctae Ecclesiae scripserat, etiam libros quatuor de Vitis sanctorum composuit: quem codicem Dialogum, quia eum colloquens cum suo diacono Petro ediderat, appellavit. Hos autem libros praefatus papa Theodelindae reginae misit, utpote quam sciebat, et Christi fidei deditam, et in bonis actibus esse praecipuam. Per hanc quoque (0060B)reginam multum utilitatis Ecclesia Dei consecuta est; nam pene omnes Ecclesiarum sublimitates Langobardi, cum adhuc gentilitatis errore tenerentur, invaserunt; sed ejus salubri supplicatione rex permotus, et catholicam fidem tenuit, et multas possessiones Ecclesiae largitus est; atque episcopos, qui in depressione et abjectione erant, ad dignitatem et honorem reduxit.

17 Ibidem.

Rex autem Agilulfus, exstincto Mauritione, Ticinum repedavit. Nec multo post suggerente maxime Theodelinda regina, conjuge ejus, sicut eam beatus Gregorius suis epistolis saepius admonuerat, cum eodem viro sanctissimo papa Gregorio atque Romanis pacem firmissimam pepigit.

(0060C)Ibidem.

Tunc beatus Gregorius papa migravit ad Christum, 18 cum jam Phocas per indictionem octavam anno regnaret secundo. Cujus in locum ad apostolatus officium Sabinianus est ordinatus. Fuit autem hiems frigida nimis; et mortuae sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque percussae uredine passim evanuere. Debuit etenim mundus famem sitimque pati, quando, decedente tanto doctore, animas hominum spiritualis alimoniae penuria, sitisque ariditas invasit.