Jump to content

Vita S. Hadalini (Notgerus Leodiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Hadalini
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Vita S. Hadalini (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.NotLeo.ViSHa2, cc_idno: 9806

Vita S. Hadalini

1.

139.1141A| Fuit B. Hadalinus Aquitaniae territorio cretus, nobili propagine ortus, in tenera aetate morum probitate grandaevus, pueritiae annos excedens, consortio senum Salomonis semper inesse cupiens, et dum sese quotidie ad majora niteretur extendere, etiam illius famosi patriarchae exempla conatus est pertentare, cui ait Dominus: Exi de terra tua (Gen. XII, 1), etc. Quod etiam jamdudum plures hoc ipsum audierat actitare, et pro viribus suis illorum impar nolebat apparere, sanctus scilicet Agricius, Maximinus, Paulinus, ejusdem patriae exsules, ad nostram, id est Francorum devenerant terram. Qui etiam postea Trevericae sedis archiepiscopali infula sublimati, ibique mortem obientes, cum Domino miraculis attestantibus se vivere manifestant. Sic 139.1141B| quoque B. Remaclus Tungrensium praesul almifluus et Deo dignus, Goar Rhenum fluvium circa monasterium suum transeuntium consolator, caeterique ex eadem regione felici fines noscuntur nostros adiisse perplures.

2.

Cernens B. Hadalinus quem nimio diligebat amore a Deo et hominibus exaltatum et pontificali cathedra sublimatum, non est nostrae facultatis evolvere quanta cor ejus et lingua repletum fuerit exsultatione. Porro cujus meriti religionisque integrae in eodem exstiterit regimine, qualiterve Stabulaus et Malmundarium monasteria construxerit pio labore, in ejus Vitae libro quicunque velit poterit reperire. At vero postquam cultum servorum Dei in eisdem coenobiis aggregaverat, habitacula 139.1141C| quoque religionis usui apta magna ex parte disposuerat; quod semper habuit in voto, remotioris scilicet vitae solitudinem, sic, Deo annuente, nactus est occasionem. Tandem, licet difficillime, impetravit tamen a rege ut alius sibi succederet, et sibi diu desideratum eremum adire liceret, ubi remotus a curis saecularibus, liberius inhiaret coelestibus. S. Theodardi vitam satis probabilem regi et optimatibus 139.1142A| ostentavit, eumque vicem suam supplere post se cathedrae suae subrogandum ex nomine designavit. Plebe itaque suis sacris benedictionibus insignita, B. Hadalino secum comitante, diu destinatum accipiunt callem.

3.

Sed cum Dominus ipsius benedicti Hadalini sanctitatis jubar super candelabrum ponere (Matth. V, 15) popularis disponeret notionis, contigit, dum iter agerent, ut accumberent quietis gratia ambo, dormientique de quo agitur sancto, alter vigilans, benignus scilicet Remaclus, solis radium qui oberat vultui imminens soporantis, angelico velari cerneret obumbramine. Evigilans autem ait ad eum beatus pontifex: Frater dulcissime, si quam nunc visionem in somnis agnoscis tibi ostensam fore, 139.1142B| mihi indicare ne differas, charissime. At ille vultu submisso primo renitens, sed post jubentis voci obtemperans, ait: « Decreveram tibi, Pater beatissime, quae videram in praesenti occulere, verum evolutis aliquot diebus humili pronus devotione patefacere. Sed cum tuae jussioni quidquam negare fas non sit: Vidi, inquam, columbam, cum blando sopore quiescerem, de coelo super me indignum alis expansis descendere (Joan. I, 32), oculosque meos aliquantulum circumvolitare; sicque caput meum supersedere, meque hoc omen quid boni portenderit fateor ignorare. » At B. pontifex Remaclus hilari etiam intuens vultu: « Excellit, inquit, o Hadaline, dignitas tua modicitatem meam, indignumque me tali fateor socio, quem famulatu obumbrari conspexi 139.1142C| angelico. Te per diem sol non uret, neque luna per noctem, ait Psalmista (Psal. CXX, 6), quia nec in Christo, nec in illustrata per eum excedes Ecclesia. Columba quippe Spiritum sanctum qui super Dominum in Jordanis fluminis baptismate requievit, et eum oleo exsultationis prae participibus suis unxit (Psal. XLIV, 8), ostendit; ipse gratia mitissimae pietatis tuum cor illustravit, teque in sui servitio perenniter 139.1143A| delegavit. » Haec et his similia sa rae eruditionis verba Hadalinus a Deo electus cordis aure audiebat, et ad majora se virtutum opera deinceps accingere cogitabat. c

4.

Rursus benignus pontifex Remaclus futurorum praescius ait ad illum: Accelera ergo, fili mi, alio quanto ius profectionem Christum consectans praeducem. Vallem contiguam saltui qui adjacet fluvio quem Letiam dicunt vicini, adiens locum qui Inter quatuor-montes vocatur inquire, et illic, Deo cohospite, tibi habitaculum atque oratorium construe, angelis ubi praesulibus Domino Christo digne valeas militare. Ille haec praesagia hilari mente suscipiens, vestigiis pontificis provolvere nisus est. At ille benigno hortatu illum elevans, ut locum cum 139.1143B| aliquantis comitibus adiret, et procedente tempore ad se saepe visitationis gratia rediret, suadebat. Exorata itaque et impetrata benedictione progressus indagandi cupidine, viri cujusdam qui vocabatur Beo devenit domum, aegreque, uxoris scilicet juvamine, hospitio impetrato, inter versandum inquirere. Sanctus jamdictum coepit locum, obtentoque sub dulci ducamine locum invenit, Deo gratias egit, Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII, 8) cecinit. Deinceps habitaculum construit, oratoriolum, ut tunc temporis posse fuit, perfecit, seseque Christi famulatui angelorumque praesidio totum illic devotus contradit. In fame igitur et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et diversis angoribus, aerumnis atque pressuris, Dei athleta sobrie et 139.1143C| quiete et pie Domino, non saeculo, vivens, exspectabat illic beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12), castigansque et servituti animi subjiciens proprium quotidie corpus, ipsam animam coelestibus deputabat indesinenter excubiis, regem in accubitu suo sedentem nardum mirifici odoris (Cant. I, 11) priorum actuum quotidie in ara cordis sacrificium delectabile mactando munificans.

5.

Audiens autem famam sanctitatis sanctaeque conversationis monitoris sui, beati scilicet Remacli in coenobio praedicto Stabulaus, quod studebant undique ad eum velut apes ad alvearia confluere, nonnulli se omnipotentis servituti addere et leni jugo 139.1143D| Christi colla subnectere; alii vero liberos suos liberalibus, imo monasticis instruendos disciplinis, et illic perpetuo inservituros contradere; multi etiam de facultatibus suis et reditibus suis sanctorum necessitatibus communicare; studebat et ipse ad eum visitationis et nimio charitatis ardore saepe venire, 139.1144A| et de pomis paradisi Dei conversando illic convivari, sicuti in catalogo vivorum illustrium qui ibidem super altare apparet assidue habetur insertum. Haec sunt, inquit, nomina eorum qui cum B. Remaclo monasterium Stabulaus prius inhabitare coeperunt: S. Remaclus, S. Hadalinus, S. Theodardus, S. Lambertus, ejus spiritualis procul dubio in baptismate filius, S. Hubertus, Christianus quoque sapientissimus, et caeteri multi.

6.

Sed ut ad ea unde paulo momento divertimus redeamus, coepit beatus locum habitationis suae Hadalinus excolere, sanctae conversationis opere adornare, de die in diem Christi bonus odor Deo in omni loco esse (II Cor. II, 15). Sane quod coelestis lucerna diu latere sub modii nequiverat umbra (Matth. V. 139.1144B| 15), nec civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14), pervenit fama sanctitatis ejus ad aures Pippini gloriosissimi tunc temporis regis: qui ut regina Saba ad veteris temporis Salomonem, ita ad istius pacifici ac sapientissimi Dei ministri accurrit humilis mansionem, consiliisque saluberrimis ab eo de subjiciendo sese Regi regum Christo et gubernando secundum ejus imperium regno ab ipsius mellifluo susceptis eloquio, suffragioque quarumdam quae adhuc a provisoribus loci tenentur villarum concesso, gaudens de beati viri colloquio sese reddidit palatio. Et quia nil deest timentibus Deum, multi de facultatibus et redditibus suis ejus voluntariam paupertatem suppeditare volebant, ut conversionis ejus in eodem loco augmentaretur affectus. Nam fuere in ejus 139.1144C| vicinio tres germani, Beo scilicet jam dictus, Triclinus alter, tertius Balduinus, quorum quisque quod illic possederat concessit devotus.

7.

Nomen itaque ejus per vicina loca cunctis innotuit, factumque est ut ex illo tempore a multis frequentari coepisset: ipse enim caelibem dignamque Deo inibi vitam ducebat. Omnes supervenientes non modo dulcedine verborum animaequiores reddebat, verum et charitatis officia eis pro modulo suo libentissime impendebat. Et quia eumdem locum sua sacra consecraverat conversione, voluit pius Dominus verba quae ante dixerat: Qui me, inquit, honorificaverit honorificabo eum (I Reg. II, 30), in hoc famulo suo ostendere. Cumque locelli jam dilatari coepisset 139.1144D| angustia, duo equites cum duobus assuetis venatibus Umbris forte fortuna ignari cujus dignitatis esset vallicula venientes, experti sunt in semetipsis quid advenientibus agere competeret caeteris. Nam mane surgentes, exanimes quibus advecti fuerant invenerunt sonipedes, superque mortua cadavera 139.1145A| canes. Hoc comperto qui tunc temporis aderat praesul, cujus nunc, Deo annuente, nomine, non proh nefas! merito famulamur sedi, auctoritate interminavit episcopali, ne quis posthaec eques oratorii illius attingeret fines: delegavit illic quoque ex reditibus, ut rem Ecclesiae nostrae, villam quae Mons Francheri vocatur, ubi miraculum quod accidit et memoriae nunc intervenit, nefas silere putamus.

8.

Cum casu messores sibi laborarent heriles, dirigunt sancto conquerentes ex suis legatum, humiliter exorantes remedium adhibere opportunum. Ille vero se misisse illis jam retulit potum, verum segnitie delatoris dilatum. Ne vero siti laborantes periclitarentur diutina, sanctus ad locum adveniens, messores bacillum quo iverat figit, et affectu intimo 139.1145B| cordis oravit. Cujus orationis verba cordis scrutator audivit, et fons largiflue scaturiens continuo erupit, sitibundos exsatiat, meritum viri declarat.

9.

Emporium per idem tempus quod dicitur Dionant dum praeteriret, ecce quaedam mulier accurrens, mugitumque vocis emittens, vestigia ejus osculabatur; sed quae anhelabat corde, voce implere nequibat. Substitit ergo, et populum circa se astantem quaenam esset, qualiterve id ei accidisset interrogavit. At illi ut multum temporis jam fluxerat quod muta effecta sit intimavit, et ut ei infortunii et infelicitatis misereri dignetur supplices omnes offerunt preces. Et ille: « Non haec, inquit, nostra sunt, sed sanctorum Patrum, quorum nos suppares esse 139.1145C| meriti utinam contingeret vel extremi. » Populus autem magnis clamoribus suggerebat, ut qui pietatem et clementiam semper docuerat, ipse quoque in miseria illius mulierculae dignaretur ostendere. Qui stat pietate motus, et de verbis Domini quae discipulis suis promiserat: Quaecunque orantes petitis, credentes accipietis (Marc. XI, 24), confisus, totum se ad Dominum contulit devotus, prostratusque humo lacrymis orabat. Oratione expleta, signum sanctae crucis ori ejus impressit: mox illa Deo gratias cunctis audientibus egit, vocem laudationis attollit, et posthaec Deo devota permansit.

10.

Cujus rei admiratione permota quaedam, ut fertur, potens matrona, nomine Aquila, cujus tunc erat Anthegia villa notissima, dedit Deo ad sancti 139.1145D| sustentaculum Russina, quod dicitur Mansum. Hoc exemplo et altera quaedam Guiza vocata, cum tradere Deo per manum ejusdem beatissimi videlicet Hadalini praedium quod Veltz dicebatur vellet, cognomen a vocabulo deducens sancti, Montem S. Hadalini in posterum vocari disposuit: didicerat namque quod redemptio animae viri divitiae ejus. 139.1146A| Quibus ita gestis, infirmitate ultima praeventa est. Cumque lectulum illius plurimorum circumstiparet fidelium turma, de absentia viri sancti flebili cum eis est voce conquesta: et cum interrogaretur a nostris cui illud delegare vellet, iterata saepius voce respondit: Hadafino, Hadalino, Hadalino, inquam, beato. Cumque wantum in manu (ut moris est) legaliter tradenda teneret, et viri differretur adventus, exspiravit. Currens autem nuntius ad beatum qui tunc forte aberat Hadalinum, indicavit ei et dolorem morientis et causam tradendae sibi possessionis. Veniente itaque sancto, et cordis ejus pulsum manu rimante, si jam exstincta funditus esset, rigentes occiduo casu articulos (mirum dictu) ac si vivens aperuit, et cunctis videntibus qui aderant locum 139.1146B| cum beato contradidit. Hujus rei tot ac tanti existunt testes, quot regionis illius constant inhabitatores. Patet etiam clarius luce, dum incolae cumdem locum videntur possidere, qui dictis fidem faciunt usque hodie.

11.

Procedente rursus tempore taurus casu petulcus ostium cujusdam effregerat. Cumque ejus inhabitatrix muliercula ejulatu flebilissimo cuncta compleret, heros benignus adfuit, eamque quid sibi acciderit ut his eos clamoribus congregaret inquisivit: cognitaque rei notione, eam solatus est dicens: « Ne perturberis misera in tugurioli tuisruina, sed magis bonis operibus elabora, ut in illa qua mansiones multae sunt merearis fieri incola. » Et haec dicens ostium signavit, integritati pristinae verbo reddidit, 139.1146C| admiratione cuncta replevit, seque jactantiam fugitans concitus abdidit.

12.

Pauper igitur spiritu, quia casu nequibat, affectu regnum coelorum emere contendebat, mitissimaque mente terram viventium possidere sedulus affectabat, cumque esuriret et sitiret justitiam, satiari cum Christi manifestaretur gloria ambiens, famam saeculi pro nihilo ducebat. Et, ut Deum mente conciperet, limpidissimum cordis oculum a malivolentia et saecularium curarum pulvere conservare studebat. Et licet caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V, 17), dum terrena inhabitatio sensum deprimit, multa cogitantem semper concupiscere soleat, pacem iste mirificam faciens, 139.1146D| spiritum carni, Deum spiritui dominari vigori compellebat herili, ut Deum coelorum in Sion videre ejusque excubiis mereretur indeficue adhaerere, et filius Dei non quidem natura, verum gratia vocari et esse. Sane internorum bonorum suorum formas et species sicut nemo ad plenum potuit inspicere, ita nemo sufficit explicare: quas sicut illa 139.1147A| studuit excolere ita et laboravit occulere, et, cum haec vellet augeri, nolebat agnosci neglector quietis, refuga voluptatis, appetitor laboris; patiens abjectionis, impatiens honoris; pauper in pecunia, dives in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia: nulla illi ex omnibus propensior cura, nisi aut de Deo in lectione atque sermone, aut cum Deo in oratione loqueretur.

13.

Per plura ergo annorum curricula illic commorans, sanctissima conversatione post hujus vitae multimodos laborum excursus, per plura beneficiorum et miraculorum commoda, hominibus Deoque charus ostensus, diem sibi vocationis intelligens imminere, quo recompensaret honor in coelis quod labor triverat in terris; morem gerere decrevit 139.1147B| subjectis. Quos accersitos fideles quosque non parvi numeri ante se positos et de abscessu suo moestos his ultimis solatus est verbis: « Ecce, charissimi Patres atque amantissimi fratres, tempus resolutionis meae instat, quo haec torpentia membra spiritus relinquat, judicique suo praesentandus occurrat. Non me terret proventus conditionis omni mortali communis, cum tota sapientium vita commentatio debeat esse mortis; vobis magis timeo, quos salvandos omnimodis volo. En ego viam universae carnis sum ingressurus, et ad vos deinceps non reversurus; vos quoque morituros, charissimi, scitote, ideoque poenitentiae tempus indultum non 139.1148A| patiamini, quaeso, transire incassum. Quisquis ergo vestrum cujuscunque criminis se sentit perpetratione maculatum, atque fovea majoris peccati absorptum, cito salubre suo supponat vulneri medicamentum. Dum judex porrigit poenitenti misericordiae manum, en patet dum advivitis janua misericordiae, quae post mortem obstruitur, sola patente quae contemptores praeceptorum Dominicorum desertoresque puniendos suscipiat porta gehennae. Obsecro itaque vos per Christum, ut in quo vos nostis hactenus deviasse a vero, reconciliari satagite Deo. Orate, ut vos evangelica admonet lectio, ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20). Quo loco nostrae res sitae sint, in commune videtis; et quia hic mundus in maligno positus sit (I Joan. V, 19), juxta mecum 139.1148B| omnes attenditis. » Post has dulces paternae pietatis admonitiones et extrema charitatis verba modica febre pulsatus, et sacrosancti corporis et sanguinis Domini viatico confirmatus, illis dolentibus et flentibus, ipse autem exsultans tertio Nonas Februarii pervenit ad eum quem semper desideraverat, Christum. Corpus ejus honorifice curatum cum melodia psalmorum et hymnorum in loco quo ipse decreverat est sepultum: ubi per ejus merita Dominus usque in praesens operatur miraculorum beneficia ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in saecula.