Vita S. Hilarionis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

11. 1. Quis uero possit silentio praeterire, quod Zananus Maiumetes haud longe a monasterio eius lapides ad aedificandum de ora maris caedens, totus paralysi dissolutus et ab operis sociis delatus ad sanctum, statim sanus ad opus reuersus est? 2. Etenim litus, quod Palaestinae Aegyptoque praetenditur, per naturam molle, arenis in saxa durescentibus, asperatur, paulatimque cohaerescens sibi glarea perdit tactum, cum non perdat aspectum. 3. Sed Italicus, eiusdem oppidi municeps christianus, aduersus Gazensem duumuirum, Marnae idolo deditum, circenses equos nutriebat. 4. Hoc siquidem in Romanis urbibus iam exinde seruatur a Romulo, ut propter felicem Sabinarum raptum Conso, quasi consiliorum deo, quadrigae septeno currant circuitu, et equos partis aduersae fregisse uictoria sit. 5. Hic itaque, aemulo suo habente maleficum, qui daemoniacis quibusdam imprecationibus et huius perpendiret equos et illius concitaret ad cursum, uenit ad beatum Hilarionem, et non tam aduersarium laedi quam se defendi obsecrauit. 6. Ineptum uisum est uenerando seni in huiuscemodi nugis orationem perdere. 7. Cumque subrideret et diceret: “Cur enim non magis equorum pretium pro salute animae tuae pauperibus erogas?”, ille respondit functionem esse publicam, et hoc se non tam uelle quam cogi, nec posse hominem christianum uti magicis artibus, sed a seruo Christi potius auxilium petere, maxime contra Gazenses, aduersarios Dei, et non tam sibi quam Ecclesiae Christi insultantes. 8. Rogatus ergo a fratribus qui aderant, scyphum fictilem quo bibere consueuerat, aqua iussit impleri eique tradi. 9. Quem cum accepisset Italicus, et stabulum et equos et aurigas suos, carcerumque repagula aspersit. 10. Mira uulgi exspectatio; nam et aduersarius hoc ipsum irridens diffamauerat, et fautores Italici sibi certam uictoriam pollicentes exultabant. 11. Igitur dato signo hi aduolant, illi praepediuntur; sub horum curru rotae feruent, illi praeteruolantium terga uix cernunt. Clamor fit uulgi nimius, ita ut ethnici quoque ipsi concreparent: „Marnas uictus est a Christo.” 12. Porro furentes aduersarii Hilarionem „maleficum christianorum“ ad supplicium poposcerunt. 13. Indubitata ergo uictoria et illis et multis dehinc circensibus plurimis fidei occasio fuit.


16. 1. Quantum sane fuerit in eo studii, ut nullum fratrem, quamuis humilem, quamuis pauperem, praeteriret, uel illud indicio est, quod uadens in desertum Cades ad unum de discipulis suis uisendum, cum infinito agmine monachorum peruenit Elusam, eo forte die, quo anniuersaria sollemnitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregauerat. 2. Colunt autem illam ob Luciferum, cuius cultui Saracenorum natio dedita est. 3. Sed et ipsum oppidum ex magna parte semibarbarum est propter loci situm. 4. Igitur audito quod sanctus Hilarion praeteriret – multos enim Saracenorum arreptos a daemone frequenter curauerat -, gregatim ei cum uxoribus et liberis obuiam processere, submittentes colla et uoce Syra: “Barech”, id est, “Benedic”, inclamantes. 5. Quos ille blande humiliterque suscipiens obsecrabat ut Deum magis quam lapides colerent, simulque ubertim flebat caelum spectans et se pollicitans, si Christo crederent, ad eos se crebro esse uenturum. 6. Mira Domini gratia: non prius eum abire passi sunt quam futurae ecclesiae limitem mitteret, et sacerdos eorum, ut erat coronatus, Christi signo denotaretur.


20. 1. Mirentur alii signa eius et portenta, quae fecit, mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem; ego nihil ita stupeo quam gloriam illum et honorem calcare potuisse. 2. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum et monachorum greges, matronarum quoque christianarum – grandis temptatio – et hinc inde ex urbibus et agris uulgus ignobile, sed et potentes uiri et iudices, ut benedictum ab eo panem uel oleum acciperent. 3. At ille nihil aliud nisi solitudinem meditabatur, in tantum ut quadam die proficisci statuerit, et adducto asello – nimis quippe exesus ieiuniis uix ingredi poterat – iter arripere conaretur. 4. Quod cum percrebuisset, quasi uastitas et iustitium Palaestinae indiceretur, plus quam decem milia dominus diuersae aetatis et sexus ad retinendum eum congregata sunt. 5. Immobilis ille ad preces et baculo arenas discutiens loquebatur: “Fallacem Dominum meum non faciam; non possum uidere subuersas ecclesias, calcata Christi altaria, filiorum meorum sanguinem.” 6. Vniuersi autem qui aderant intelligebant reuelatum ei quiddam esse secreti, quod nollet confiteri; et nihilominus custodiebant eum ne proficisceretur. 7. Decreuit ergo, publica omnes uoce contestans, non cibi se, non potus quippiam sumere, nisi dimitteretur. 8. Et post septem dies inediae tandem causa relaxatus ac ualedicens plurimis, cum infinito agmine prosequentium uenit Betilium, ubi suasis turbis ut reuerterentur, elegit quadraginta monachos, qui haberent uiaticum et possent ieiunantes ingredi – id est, post solis occasum cibum sumere. 9. Quinto igitur die uenit Pelusium, uisitatisque fratribus, qui in uicina eremo erant et in loco qui dicitur Lychnos morabantur, perrexit triduo ad castrum Thaubastum ut uideret Dracontium episcopum et confessorem, qui ibi exsulabat. 10. Quo incredibiliter consolato tanti uiri praesentia, post aliud triduum multo Babylonem labore peruenit, ut uiseret Philonem episcopum, et ipsum confessorem. 11. Constantius enim rex, arianorum fauens haeresi, utrumque in ea loca deportauerat. 12. Inde egrediens post biduum uenit ad oppidum Aphroditon, ubi conuento diacono Baisane, qui locatis dromadibus camelis ob aquae in eremo penuriam consueuerat euntes ad Antonium ducere, confessus est fratribus instare diem dormitionis beati Antonii et peruigilem noctem in ipso, quo defunctus fuerat, loco a se ei debere celebrari. 13. Tribus igitur diebus per uastam et terribilem solitudiem tandem ad montem altissimum peruenerunt, repertis ibi duobus monachis, Isaac et Pelusiano, quorum Isaac interpres Antonii fuerat.