Vita S. Hildefonsi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Hildefonsi
Auctor incertus
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita S. Hildefonsi (Cixila Toletanus), J. P. Migne

Vita S. Hildefonsi

1. (0043C)Ecce dapes melliflui illius domini Hildefonsi, quas de paradiso Dei rapiens, et per totam Hesperiam dispergens, inediam nostram ingenti satiavit eloquio. Non impar meritis sanctissimi illius domini Isidori, de cujus fonte adhuc clientulus purissimos latices bibit; nam directus a sancto ac venerabili papa Eugenio, Toletanae sedis metropolitano episcopo ad supradictum doctorem Spalensem metropolitanum episcopum, cum sibi jam sciolus videbatur, adeo ab eo tentus, et elimatus est, et, ut ferunt, temporali (0044C)ferro constrictus, ut si quid scientiae deerat, plenius instructus ad poedagogum suum domnum Eugenium remeans, non post multos dies adhuc diaconii officium peragens, in ecclesia sanctorum Cosmae et Damiani, quae sita est in suburbio Toletano, abba praeficeretur. Ubi statim in officio clarens, duas missas in laudem ipsorum dominorum suorum, quas in festivitate sua psallerent, miro modulationis modo perfecit, quas missas, infra annotatas invenietis.

2. Deinde post multum tempus decedente domno (0045A)Eugenio in sede sua episcopus praeficitur: cujus statim virtus enucleata clarens in sede Romulea refulsit, et veluti facula ardens, omnem suam Spaniam perlustravit; cujus doctrina usque hodie fulget Ecclesia ut sol et luna; cujus memoria in benedictione odoris et in compositione incensi habetur. Qui ab ipsis cunabulis, et ab ineunte aetate eunuchus permanens, magnum in se Domino habitaculum praeparavit; qui non manubrio materiali, sed divino secatus est gladio; nec ingenio ferramentorum resecavit libidinem, sed munere coelesti in se promeruit sanctitatem. Qui subito, dono superno afflatus, his tantis talibusque praedecessoribus suis aequiter clarens, quod illis clausum fuerat, isti reseratum est.

3. Sic enim habitator suus Spiritus sanctus egit, ut quod iste celabat intus, ille patefaceret foris, ut utrobique apparatus adjutor fortissimus occurreret, ut isti ordinaret quid in laudes virginum panderet, illi revelaret quid aliquid mirum in athletam ostenderet, (0045B)unde fidei ejus meritum coram hominibus declararet, et laborantem in agone spirituali de donariis suis non evacuaret. Sic enim egit, ut quod per tot annos populis desiderantibus necdum ostensum fuerat illis, isti patefaceret primum, et reliquias sanctae ac Deo dicatae virginis et confessoris suae Leocadiae, adveniente in sede regia, sua festivitate omnibus astantibus praesentasset, et ante sepulcrum ejus genibus provolutus, tumulus in quo sanctum ejus corpusculum usque hodie humatum est, exsiliret, et operculum quod vix triginta juvenes movere possunt, non humanis manibus, sed angelicis elevatum, velum quod sanctae virginis membra tegebat, vivens foris submitteret, et veluti manibus hominum extensum conspectui ejus virgo pulcherrima obsequens adventaret, clamantibus episcopis, principibus, presbyteris ac diaconibus, clero, atque omni populo: Deo gratias in coelo, Deo gratias in terra, nemine tacente. Ipsa vero manibus (0045C)statim complexans et astringens talia fertur depromere vota, vociferans cum omni populo, et clamans: Deo gratias, vivit domina mea per vitam Hildefonsi, et ipsum retexens clerus vehementer psallebat alleluia, et canticum quod ipse dominus Hildefonsus nuper fecerat: Speciosa facta est, alleluia; et odor tuus velut balsamum non mistum, et (0046A)alia quae in ipsa missa quae subter est adnotata, in laude ejus deprompserat.

4. Clamabat inter voces populi velut mugiens, ut aliquod incisorium deferrent, unde quod manibus tenebat praecideret, et nemo illi accurrebat, quia populus vastis ictibus rictibusque frendebat. Nam et sancta virgo quod voluntate submiserat, ut desideria crescerent, violenta retrahebat. Sed princeps quondam Reccesvinthus, qui ejus tempore erat, gloria et ferocitate terrena deposita ( qui eum ob iniquitates suas increpatas superbo oculo intuebatur), cultrum modicum, quem in theca tenebat cum lacrymis offerebat, et collo submisso, supplicibus manibus a throno suo extentis, ut eum illi deferrent instantius deprecabatur, postulans ut indignum non judicaret sua cum lacrymis offerentem. Quem ille apprehendens, quod manu laeva jam modicum tenebat, dextra praecidit, et cultrum ipsum una cum eisdem Reliquiis in thecis argenteis collocavit; (0046B)indignum judicans, ut qui sancta praeciderat, polluta ultra tangeret, sed coram requirenti munus, quantum valebat, vicario jure praecepit impendi. His peractis, quia longum est ista omnia enodari, cuncta quae usui pertinebant sanctae catholicae Ecclesiae, in Dei laudibus usquequaque completa sunt.

5. His excursis, alia adhuc miracula Spiritus sanctus per eum in ipso Dominico adventu non post multos dies peregit. Sed quia omnia longa sunt recenseri, quae ejus temporibus in Toletana urbe domnus Urbanus et domnus Evantius per eum facta narrabant, vel ex multis pauca progrediamur, quia qui mecum hoc audierunt, cum haec legerint, dolebunt praetermisisse me tam multa et magna, quae utique mecum sciunt.

6. Superveniente vero die sanctae et semper virginis Mariae, ante tres dies litanias peregit, et missam superscriptam, quae in ejus laude decantaretur, perfecit, quae est septima. At ubi ventum est in (0046C)ejus sanctam solemnitatem, supradictus rex minus de timore Dei sollicitus, et de suis iniquitatibus male conscius, ad audienda solemnia regati de more paratus accessit. Nam servus Dei Hildefonsus majori adhuc munere fretus, dum diem Dominae suae, cui Deo praesule serviebat, ovans susciperet, et in laudem Genitricis Dei hoc quod supra praenotavimus (0047A)summo cum cordis affectu narmoniae modulatione composita musica appareret, et libellum Virginitatis more Synonymiae testimoniis Veteris ac Novi Testamenti plenum compte ederet, et digna facundia magnificentiam jam praefatae Dominae suae exornaret, dum ante horas matutinas solito more ad obsequia Dei peragenda consurgeret, ut vigilias suas Domino consecraret, diaconus vel subdiaconus, atque clerus, ante eum cum faculis praecedentes, subito ostia atrii aperientes, et ecclesiam intrantes, atque in splendore coelesti oculos defigentes, lumen quod ferre non valuerunt cum tremore fugientes, lampades quas manibus tenebant reliquerunt, et sua vestigia per quae venerant adeuntes, prope mortui reversi sunt ad sodales. Sollicite omnis congregatio requirens quid Dei servus ageret, cum angelicis choris viderunt: quod tam subito expaverunt custodes, ut terga ab ostio ecclesiae dantes, reverterentur ad proprias sedes.

7. At ille sibi bene conscius ante altare sanctae (0047B)Virginis procidens reperit in cathedra eburnea ipsam Dominam sedentem, ubi solitus erat episcopus sedere et populum salutare (quam cathedram (0048A)nullus episcopus adire tentavit, nisi postea domnus Sisibertus, qui statim sedem ipsam perdens, exsilio relegatus est). Et elevatis oculis suis suspexit in circuitu ejus, et vidit omnem absidem ecclesiae repletam Virginum turmis de canticis David admodulata suavitate aliquid decantantes. Aspiciensque in eam (ut ipse sibi bene conciis et bene charissimis referebat) sic eum allocuta est voce: « Propera in occursum, serve Dei charissime, accipe munusculum de manu mea, quod de thesauro Filii mei tibi attuli; sic enim tibi opus est, ut benedictione tegminis quae tibi delata est, in meo tantum die utaris; et quia oculis fidei fixis in meo semper servitio permansisti, et in laudem meam diffusa in labiis tuis gratia tam dulciter in cordibus fidelium depinxisti, et vestimentis gloriae jam in hac vita orneris, et in futuro in promptuariis meis cum aliis servis Filii mei laeteris. »

8. Et haec dicens ab oculis ejus una cum virginibus et luce qua venerat remeavit. Remansit Dei (0048B)servus in tantum sollicitus de adipiscenda gloria, quantum perspicuus de sibi donata palma victoriae.