Jump to content

Vita S. Ioannis Eleemosynarii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Ioannis Eleemosynarii
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73

LeNeAnB.ViSJoEl 73 Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO ANASTASII INTERPRETIS AD DOMINUM NICOLAUM PAPAM.

178 Cogitante me, ac diu tacite solliciteque mecum considerante, quid in domo Dei commodius ac dignius operari possem, ne ea videlicet praesumerem quae mihi ex ministerio credita non sunt, nec rursus illa arriperem quae ingenioli mei vires excedunt, secundum illud Salomonis: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud (Prov. XXV). Et alibi: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III); ecce subito quidam strenui ac studiosi viri me cohortari voluerunt, ut in Latinum sermonem verterem Leontium de Vitae residuis Joannis Alexandrini antistitis, quem Graeci propter multiplicem compassionem, quam erga omnes possidebat, merito et absolute Eleemona, id est, misericordem appellant, quatenus tantus vir non tantum sermone Graeco, verum etiam Latino eloquio pollentibus utilitati esset et commodo.

Quapropter quia me dignum ad tantum opus atque idoneum minime perspexi, levavi oculos meos in montes, unde veniret auxilium mihi (Psal. CXX); sicque solatia patrum et orationes adhibens, tam proficuum virum non passus sum celare Latinis. Sed licet membranas inciderim, scedulas praeparaverim, non tamen hunc in Codicem conficere ausus sum, antequam a dominatione vestra, o millies beate, licentiam adipisci promerui. Neque enim fas est ut absque vicario Dei, absque clavigero coeli, absque curru et auriga spiritualis Israelis, absque universitatis pontifice, absque unico papa, absque singulari pastore, absque speciali Patre, absque te omnium arbitro aliquid consummetur aut divulgetur. Tu enim tenes claves David (Lucae XI), tu ac cepisti claves scientiae. In arca quippe pectoris tui tabulae testamenti et mana coelestis saporis requiescunt. Tu enim quod ligas, nemo solvit; quod solvis, nemo ligat; qui aperis, et nemo; claudit claudis, et nemo aperit (Matth. XVI). Vicem namque in terris possides Dei.

179 Cum autem hunc beatum in Latinum verterem eloquium, nec Graecorum idiomata, nec eorum ordinem verborum sequi potui vel debui. Non enim verbum e verbo, sed sensum e sensu excerpsi. Sed nec Latinas regulas usquequaque servare curavi, dum tantum intentio mea illo tenderet, ex quo utilitas nasceretur legentibus. Qua de re, coangelice domne, non personam tantillitatis meae intuens, non astutiam investigans, non verborum phaleras requirens, sed potius pio cordis oculo profectum legentium praenoscens, ut tantus vir tanquam exemplar et speculum sit omnibus, vestra apostolica auctoritate translationem hanc, si vestro arbitrio placet, firmate; si displicet, emendate; dummodo Latinitas se tanto non doleat esse sale privatam, quo Graecia se gaudet optime conditam.

Suscipe ergo sanctum a peccatore interpretatum; et noli attendere per quem translatus sit, sed quis translatus sit. Neque enim propter fistulam plumbeam aquam limpidissimam despicis, neque propter spinas quae producunt, rosam quae producitur spernis. Custos denique et amator tuus, quando voluit, Pharaoni (Gen. XLI) et Nabuchodonosor (Dan. IV) iniquis regibus somnia, quibus futura praenoscerentur, ostendit; et Caipham impium quod expediebat protulit (Joan. XI); quinimo et quando voluit, asinae loqui articulata voce permisit (Num. XXII). Salve, Praesul amate Deo, per saecula salve, Totius atque orbis papa beate vale.

Prooemium auctoris. Intentio quidem una est nostra quoque et eorum qui ante nos fuerunt studiosorum, et sanctorum virorum, super praesenti memorabilis viri Vitae narratione; id est, ut ex hoc omnibus quidem imitatio pia et utilitas fiat, gloria autem et magnificentia sanctae et adorandae Trinitati referatur; et in hoc, sicut et in omnibus, quae semper in generationem et generationem propria luminaria ostendit, ad illuminandos qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I) et peccati. Quoniam vero amici Christi non valde miramur, qui ante generationem nostram fuerunt viri, qui Deo placita conversatione vixerunt; sed de diabolica operatione illos sermones semper dicimus ad alterutrum, quia sub viris qui ante nos fuerunt, non erat ita iniquitas hominum multiplicata sicut modo, ut praedixit divina Scriptura, eo quod abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV); ideo non valemus ad eorum consurgere meritum: hujus rei gratia ad praesentem sanctae hujus Vitae narrationem ex parte venimus ad ostendendum etiam diebus nostris volentes, et propositum suum cogentes, excellentiores nobis demonstrari, et angustam et arctam viam posse incedere (Matth. VII) et obstruere os loquentium iniqua (Psal. LXII), et animae nocuos intellectus.

Jam quidem et alii ante nos optima atque excellentissima de hoc admirabili viro et summo sacerdote Joanne philosophati sunt, potentes existentes in opere et in sermone. Dico enim Joannem et Sophronium Dei cultores, et amatores virtutum, et pietatis propugnatores; attamen quamvis tales essent, de dignitate et merito studii viri istius et ipsi omiserunt, et idipsum perpessi sunt, quod nonnulli studiosi agricolae, vineam uberem et fructuosam vindemiantes; nam relinquunt utique ex fructu benedictionem, etiam nolentes, retro se sequentibus egenis eligentibus vineam, ex quibus sumus et nos minimi. Nam et omnes sancti isti, quamvis omni fortitudine sua fructiferam hanc olivam, quae in domo Dei, ut ait Psalmista (Psal. LI), plantata est, propter multiplices revera olivas, quae in ea sunt, zelo Dei vindemiare studuerint, attamen latuit eos multus olivae fructus, Domino dispensante. Nostram ergo vilem et frigidam alacritatem suscipite, ut duo viduae minuta (Lucae XXI); non enim illis detrahentes, neque qui possimus eorum a Deo donatam sapientiam imitari, justi gesta scripturae tradere festinavimus; sed primo quidem ut quod intelligimus non justum esse, ea quae possunt utilitatem audientibus facere, silentio occultare; ne et nos incidamus in judicium servi illius (Matth. XXV), qui talentum in terra 180 abscondit. Secundo autem, ut in hac narratione nostra correctiores et delectabiles historiae conscribantur, quae scriptae non sunt ab optimis viris, in laudibus sanctissimi revera atque beatissimi Joannis. Deinde vero, quia sapientes et potentes in sermone, amatores historiae erant, sapienter et sublimiter materiam depinxerunt: quod maxime et peramplius erexit nos ad praesentem sollicitudinem, ut eo qui inest nobis, pedestri, deformi, humilique charactere enarraremus, ut posset et idiota et sine litteris de his quae dicuntur proficere.

VITA. CAPUT PRIMUM.-- Cum pervenissem Alexandriam ego indignus ad amplectandos sanctos et victores martyres Cyrum et Joannem, et eorum jucundis epulis et refectione frueremur, convenientibus et colloquentibus ibidem quibusdam viris venerabilibus atque philochristis, et disputaremus de Scripturis et de animae institutione, venit ad nos quidam peregrinus petens eleemosynam. Dicebat enim se nuper de captivitate Persarum ereptum. Accidit igitur ut nullus de considentibus inveniretur habens pretium aut nummum. Unus ergo de considentibus habebat illic astantem mercenarium, callide datorem, accipientem tres tantum nummos per singulos annos, et habentem uxorem et duos filios. Cumque recessisset qui petebat, prosecutus est eum ingeniose, et abstulit a se quam ferebat cruciculam argenteam, et dat ei, dicens se non habere aliud aliquid usque ad siliquam unam in vita sua. Ego igitur de hoc quod acciderat, imo quod gestum videram, per gratiam Dei considerans quod fecerat, et compunctus, enarravi statim prope sedenti, Mennae nomine, viro industrio et timenti Deum, qui et erat ordinans dispensationem sanctissimae ecclesiae sub nobili et beatissimo Joanne patriarcha. Qui cum me intuitus esset admirantem et laudantem eum qui eleemosynam fecerat, dixit mihi: Ne mireris, eo quod ex traditione et doctrina hujusmodi actionis operator exstitit. Et dicente me ad eum, Quomodo? propter charitatem prodesto mihi. Ipse respondens ait: Sanctissimo ter beato patriarchae nostro ministrans permansit Joanni, et tanquam filius proprius patris industriam suscepit, dicente sancto ad eum: Humilis Zacharia, esto misericors; et verbum habes ex Deo per infelicitatem meam, quia neque in vita mea neque post mortem deerit a te Deus: quod servat usque hodie. Multas enim benedictiones mittit ei Deus, sed non dimittit quidquam, quod non statim det pauperibus, propemodum constringens et in nihilum redigens domum suam. Multoties autem in exsultatione invenerunt eum quidam, dicentem Deo: Sic sic, aut tu mittendo, aut ego dispergendo; videbimus vero quis vincat. Liquet enim quoniam tu dives, Domine, et vitae nostrae ministrator es. Porro est quando juxta eventum non habet ad horam aliquid quod det a se petenti; et tristatus dicit ad tabernarium aut ad negotiatorem: Da mihi unum tremissem, et serviam tibi uno mense vel duobus, ut vis et ubi vis, quoniam esuriunt valde qui in domo mea sunt. Et sumens dat egeno, rogans un nemini dicat. Cum ergo sensisset me idem Dei cultor Mennas, tanquam Evangelium audientem se, dicit mihi cum compunctione: In hoc miraris, Domine? Jam si invenisses sanctum patriarcham, quid? Aio ei: Quid amplius viderem? Tunc dixit mihi: Crede per indulgentiam Dei. Ipse me fecit presbyterum, et vicedominum sanctissimae ecclesiae, et vidi in eo opera, universam pene naturam excedentia. Et si dignatus fueris in servilia tua hodie veniendo, sanctificare nos, enarrabo tibi gesta, quae ipse inspector eorum factus aspexi. Cumque hoc dixisset, tenui manum et erexi eum; apprehendensque, duxit me in a Deo servatam domum suam. Itaque cum voluisset nobis mensam dignatus apponere, dixi ad eum: Non justum est, o Domine, animae cibum relinquentes, corpus ante animam reficere, sed magis cibum qui non perit, sumamus, et postmodum corpori necessitatem praestemus. Cum ergo coepisset vitam sancti sine mendacio recitare, Primum, inquit, et praecipuum bonum ejus fuit, quoniam omnimodis non juravit. Petii igitur chartam et atramentarium, et quae dicebantur, per ordinem annotabam.

CAP. II.-- Promotus ergo, et in throno residens in amica Christi magna civitate Alexandria, decreto divino veraciter, et non ex hominibus, neque per homines, hoc primum forte factum et praemium omnibus demonstravit. Mittens enim mox dispensatores, et eum qui dicebatur super pacem, dicit coram omnibus ad eos in honorabili secreto 207: Non justum est, fratres, nos ante alterius cujusquam curam habere quam Christi. Omni vero multitudine quae convenerat, audito verbo compuncta ac sustinente, dicit iterum ille beatus: Euntes ergo per totam civitatem, conscribite 181 mihi usque ad unum omnes dominos meos. Illis autem non intelligentibus, qui hi essent, sed rogantibus dicere, et mirantibus quinam patriarchae domini existerent, respondit rursus angelicum illud os, et ait: Quod vos egenos et mendicos vocatis, illos ego dominos et auxiliatores praedico. Ipsi enim nobis vere et auxiliari, et coelorum regnum donare poterunt. Et cum hoc multa velocitate vidisset factum Christi imitator, praecepit eis per singulos dies stipendia tribui, et per proprium dispensatorem praebens eis sufficientem necessitatem: plus autem erant quam septem millia quingenti. Tunc quasi pastor verus et non mercenarius, cum sacro suo ovili et cum convenientibus sanctis viris episcopis ad ecclesiam sanctam pergens, consecratus est divino judicio. CAP. III.-- Justum vero est et hoc gestorum ejus non postponere bonum. In crastinum enim iterum mittens per totam civitatem eosdem Dei amicos, oeconomos et cancellarios, et reliquos quibus erat dispositio civitatis credita, non permisit mensuram qualemcunque, vel pondus parvum vel magnum in tota civitate; sed omnia in una Campana statera, modio et artabe, vendere et emere contestabatur, scribens in subscriptione sua conditionem per omnem regionem, habentem formam hanc: « Joannes humilis et exiguus servus servorum Domini nostri Jesu Christi, omnibus sub paupertate nostra degentibus, quique ab eodem Domino et Deo nostro regimini, haec: Egregio beato Paulo, per eum qui in eo loquebatur, Christum jubente, et omnibus legem ponente, Obedite praepositis vestris et subjacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri (Hebr. XIII): credit tantillitas mea, verbo divino obedientes vos, suscipere petitiones nostras ut ex Deo, et non ex homine; unde hoc sciens, moneo charitatem vestram, ut nequaquam in quopiam vestrum appareat hujuscemodi praevaricatio. Denique, ut ait divina Scriptura, Stateram magnam et parvam odio habet Deus (Prov. XI). Si vero quis apparuerit post praesentem subscriptionis nostrae conditionem, istiusmodi crimen incidens, universas facultates suas indigentibus, non volens, sine mercede, apponet. » Ergo, ut dignum memoria, et hoc ipsum publicum praeceptum hic ponere festinavimus. CAP. IV.-- Relatum est autem aliquando huic divinitus sapientiam consecuto, quod per xenia ecclesiae rectores empti personas acciperent circa dispositiones captivorum. Quos nihil negligens, convocavit; et neminem penitus exasperans, superauxit mercedes quae eis prius dabantur, ponens verbum, quatenus munera a quolibet omnimodis non acciperent: Quoniam, inquit, ignis consumet domos munera accipientium. Ex tunc igitur per gratiam Dei abundaverunt domus eorum, ita ut quidam ex eis additae sibi mercedis quantitatem dimitterent. CAP. V.-- Discens vero aliquando iterum ille ter dives, quod quidam injuriam paterentur ab adversariis suis, et volentes adire eum, timore cancellariorum et ecclesiae defensorum atque ei astantium prohiberentur, consideravit tale quid Deo acceptum negotium; et quarta et sexta feria publice ponens sellam et duo scamna, sedebat ante ecclesiam, colloquens quibusdam strenuis viris, aut sancta Evangelia prae manibus tenens, nullum tanti obsequii appropinquare sibi permittens, excepto uno defensore ecclesiae, licentiam et confidentiam dare festinans se adire volentibus; quibus et confestim quod dignum erat, per ecclesiae defensores faciebat; et praecipiebat ut nemo eorum gustaret, quoadusque ordinarent capitulum. Et audientibus dicebat: Si nos homines existentes, permissionem semper pro petitionibus nostris habemus ingrediendi domum Dei, et petitiones nostras notas facere ei, videlicet intractabili ac omni creaturae supereminenti, atque operam damus quo preces nostrae impleantur, nec non et rogamus eum, ne tardet, sed illud Prophetae dictum protinus exclamamus: Cito anticipet nos misericordia tua, Domine (Psal. LXXVIII); quomodo, putas, nos conservorum nostrorum petitiones cum omni festinatione debemus peragere, memores Domini dicentis: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII). Et Prophetae iterum perhibentis: Quemadmodum perfecisti, erit tibi? Una ergo dierum simili modo hic mirabilis procedens, et in solito loco praesidens usque ad horam quintam, et nemine accedente, moestus et collacrymans recessit; nullo autem audente eum interrogare causam moeroris, sanctus Sophronius ait ad eum secreto (illic enim erat tunc): Quae causa est, Dei curator, retinentis animum tuum sanctum tristitiae? omnes quippe nos repente conturbavit. Qui dixit ei mansueta voce: Hodie humilis Joannes qualemcunque mercedem a quopiam non habuit, neque Christo pro innumeris peccatis ejus aliquid obtulit, sicut nec aliquando. Cui sanctus Sophronius divinitus inspiratus, respondit (mox enim intellexit causam ob quam idem tristabatur patriarcha): Hodie quidem gaudere et laetari 182 oportet, beatissime; veraciter enim beatissimus es, ita pacificans a Christo creditum tibi gregem, ut nullam habeat contra proximum suum litem aut dubietatem, sed velut angelos sine litigio et sine judicio homines esse fecisti. Ille autem vere mitis pastor, credens quod dictum erat verum esse, oculos in coelum extendens, dicebat: Gratias ago tibi, Deus, quia et immeritam pusillanimitatem meam sacerdotio fungi, et me exiguum et peccatorum, sacerdotem tuum vocari, et pascere rationabilem gregem tuum dignatus es. Mox ergo pusillanimitate omni deposita, gaudium in humilitate multum illi adfuit. Hunc vero (ut quidam aiunt) in hoc imitatus est Constantinus, qui post Heraclium imperatorem exstitit, cujus et filius erat. CAP. VI.-- Hujus sancti patriarchae temporibus ascendentes Persae captivaverunt et depraedati sunt Syriam. Itaque pene omnes qui effugiebant manus Persarum, ad nomen hujus ter beati, tanquam ad portum sine fluctu accurrebant, ab eo et ipsi suffragio et susceptione perfrui postulantes. Quos beatus iste hospitio recipiebat, et consolabatur non tanquam captivos, sed quasi natura veraciter fratres. Continuo ergo plagatos quidem et infirmos in xenodochiis et nosocomiis fecit recumbere, praecipiens curam eis et medicinam gratis impendi; et tunc recedere, quando unusquisque eorum propria voluntate vellet. Eorum vero, qui cum sani essent et egeni, veniebant ad rogam, masculis quidem singulas siliquas dabat; mulieribus autem et puellis, tanquam infirmioribus membris, binas. Venientibus autem quibusdam indutis ornamentis aureis et dextralibus, et quaerentibus eleemosynam, referebant de eis patriarchae hi quibus erat roga credita. Ad quos beatus ille torvo oculo ac severa voce usus, quanquam mitis esset et visus hilaris, dixit: Si quidem humilis Joannis, imo Christi dispensatores vultis esse, divino praecepto sine calliditate obedite, dicenti: Omni petenti te da (Lucae VI). Si autem venientes curiose investigaveritis, Deus curiosorum ministrorum non indiget, neque humilis Joannes. Si enim quae dantur mea existerent, et mecum nata essent, fortasse bene in meis tenax existerem. Si vero quae dantur Dei sunt, utique in suis praeceptum suum custodiri vult. Si autem ex incredulitate aut modica fide illud timetis, ne forte multitudo eorum quibus dantur, superet introitum pecuniarum, ego vestrae pusillae fidei communicari non patior. Etenim si beneplacito Dei actum est ut essem ego indignus dispensator ejus munerum, si totus mundus congregaretur Alexandriae eleemosynae indigens, immensos thesauros Dei non angustabunt, neque sanctam ecclesiam. CAP. VII .--Cumque istos dimisisset, universam quae circumdederat illos defectionem et modicam fidem scindens, loquebatur his qui ei consedebant, et admirabantur de a Deo data ei compassione: Cum essem, inquiens, in Cypro adhuc juvenis quasi annorum quindecim, video una noctium in somnis puellam quamdam, cujus species supra solem splendebat, ornatam supra omnem humanum sensum, quae venit et stetit ante lectum meum, et pulsavit me in latere. Expergefactus vero, video eam in veritate stantem, et aestimavi eam esse mulierem; figura igitur crucis signatus, dixi ei: Quae es tu? et quomodo ausa es intrare super me dum dormirem? Habebat et coronam de olivarum ramis super caput suum. Tunc illa hilari vultu et subridendo labiis dicit mihi: Ego sum prima filiarum regis. Cumque haec audissem, statim adoravi eam. Tunc dicit mihi: Si me possederis amicam, ego te ducam in conspectu imperatoris. Etenim nemo habet potestatem apud eum, sicut ego. Ego quippe feci eum in terris hominem fieri et salvare homines. Et haec dicens, disparuit. Ego vero in memetipsum reversus, intellexi visionem, et dixi: Credo, Compassio ac Eleemosyna est, et ideo habet in capite ex olivae foliis coronam. Etenim veraciter compassio et benignitas erga homines Deum carne vestiri fecit. Statim ergo vestivi me, et nullum domus meae excitans, in ecclesiam abii. Erat enim jam aurora. Et cum irem obviam fratri frigore vexanti, expoliavi me indumento caprino, et dedi ei, dixique intra me: Ecce in hoc sciam si utique vera est visio quam vidi, an daemoniaca. Et veritate testante, nec dum ecclesiam comprehenderam, et subito obvians mihi quidam, albis indutus vestibus, dat mihi ligaturam centum numismatum, dicens: Accipe haec, frater, et dispensa ut vis. Ego autem prae gaudio statim haec suscipiens, reversus sum, volens reddere ei ligaturam illam, quasi nihil indigens, et amplius non vidi aliquem. Tunc dixi mihi: Veraciter non erat phantasia. Ex illa ergo hora saepe dabam aliquid fratribus, et dicebam: Videbo si mittat Deus mihi, ut dixit, centupla. Et cum tentassem Dominum, malefaciens, et satisfactus essem diversis modis per eas res, dixi: Cessa, misera anima, tentando intentabilem. Tot igitur certitudines habente ex Deo humili 183 anima mea, hi increduli fortasse hodie venerunt, et me in diffidentiam secum cadere hortabantur. CAP. VIII.-- Adhuc existente eadem populi multitudine in civitate, quidam peregrinorum videns tantam ejus compassionem, voluit tentare eum; et indutus vestimenta vetera, adiit eum, euntem ad visitandos qui in nosocomio jacebant. Bis enim per hebdomadam vel ter ibat illuc. Et dicit ad eum: Miserere mei, quoniam captivus sum. Dicit datori: Da ei sex numismata. Deinde cum haec accepisset, vadit et mutat habitum, et obviat ei aliunde, et procidit ei, dicens: Miserere mei, quia coarctor. Dicit denuo patriarcha datori: Da ei sex nummos aureos. Cum ergo isset, dicit ille distributor ad aurem illius patriarchae: Per orationes tuas, domine, idem ipse accepit secundo. Fecit vero seipsum patriarcha tanquam nesciret. Venit itaque tertio iterum accipere, et tetigit dator patriarcham qui aurum ferebat, significans quod ipse esset. Tunc respondit ei Dei amicus, ille veraciter misericors: Da ei duodecim numismata, ne forte Christus meus sit, et tentet me. CAP. IX.-- Nauclerus quidam peregrinus damna pertulit; et accedens hunc beatum virum, rogabat eum multis lacrymis, ut compateretur ei, sicut et omnibus aliis. Praecepitque eum accipere quinque libras auri. Cumque accepisset has, abiens emit enthecam, et misit in navim. Mox accidit ut extra pharum naufragium pertulisset; navim vero non perdidit. Accessit iterum ad eum, de bona ejus voluntate praesumens, et dixit: Miserere mei, ut Deus mundi misertus est. Cui ille patriarcha dixit: Crede, frater, nisi miscuisses pecuniae ecclesiae illas pecunias quae tibi remanserant, nullatenus naufragium pertulisses. De malis enim habuisti eas, et perditae sunt cum eis et quae fuerunt ex bonis. Verum praecepit denuo dari ei decem libras auri, denuntians ei ne commisceret eis alias pecunias. Emens praeterea enthecam, et navigans uno die, vento valido flante, projectus est in terram; et omnia perdidit, et ipsam navem, et non sunt salvatae nisi animae tantum. Voluit ergo prae confusione et angustia idem nauclerus necare seipsum; sed Deus qui semper saluti hominum providet, revetavit hoc beato patriarchae. Et cum audisset quod acciderat ei, nuntiat ei venire ad se nihil omnino dubitans. Tunc aspersit se pulvere, et tunicam scindens, indecenter accedit ad eum. Cumque vidisset eum in tali habitu ille sanctus, redarguit eum, et dixit: Misereatur tui Dominus benedictus Deus. Credo ei quod ab hodierna die nequaquam naufragium incidas, usquequo moriaris. Hoc vero tibi contingit, eo quod et ipsa navis tua ex injustitia esset possessa. Mox ergo jussit tradi ei unam magnam navim, plenam frumento viginti millium modiorum, de illis navibus quae sanctissimae ecclesiae subjectae ministrabant. Quam recipiens, exiit Alexandria; et affirmabat ipse nauclerus, asseverans: Viginti diebus ac noctibus vehementi vento navigavimus, non valentes omnino scire quo issemus, neque per stellas, neque per loca, excepto quod gubernator videbat illum patriarcham secum tenentem temonem, et dicentem sibi: Ne timeas, bene navigas. Igitur post vigesimam diem apparuimus in insulis Britanniae; et descendentibus nobis in terram, invenimus illic famem magnam. Cum ergo dixissemus primo civitatis, quod frumentum in navi portaremus, dixit: Bene Deus adduxit vos. Quidquid vultis, eligite; aut per singulos modios numisma unum, aut ejusdem ponderis accipite stannum. Elegimus itaque dimidium sic, et dimidium sic. Rem autem vadit dicere sermo, inexpertis munerum Dei incredibilem quidem et sine fide, his vero qui experientiam miraculi ejus habent, credibilem atque acceptam. Navi praeterea Alexandriam cum gaudio reversa quievimus in Pentapoli; et asportavit nauclerus de illo stanno, ut venumdaret illud. Habebat enim illic antiquum socium in negotiis petentem ex eodem stanno. Dat ei in sacco quasi quinquaginta libras. At ille volens probare speciem si bona esset, solvit il lud in igne, et invenit argentum purum. Putavitque se esse tentatum, et retulit ei saccum dicens: Deus indulgeat tibi. Nunquid invenisti me impostorem erga te, quia tentando argentum pro stanno dedisti mihi? Expavescens vero de sermone illo nauclerus, dicit: Crede, ego pro stanno illud habeo. Si vero ille qui fecit de aqua vinum, (Joan. II), ipse per orationes patriarchae fecit et stannum argentum, nihil mirum. Et ut satisfias, veni ad navim, et videbis caetera istius metalli socia, quod accepisti. Ascendentes itaque, invenerunt stannum argentum optimum factum. Et non est peregrinum miraculum, o philochristi. Qui enim quinque panes multiplicavit (Joan. VI), et rursus aquam Aegypti transmutavit in sanguinem (Exodi VII), et virgam in serpentem transmutavit, et transtulit flammam in rorem (Dan. III), facilius et hoc tam gloriosum miraculum operatus est, quatenus et famulum suum 184 ditaret, et nauclero misericordiam suam praestaret. CAP. X.-- Descendente sanctissimo isto viro aliquando in ecclesiam Dominico die, accessit ad eum homo, qui multas possederat facultates: et fures ingressi domum ejus, despoliaverunt eum usque ad stramentum; et cum multa quaestio esset facta, et non invenisset qui haec perpetraverant, compulsus est multa nimis paupertate, deprecari cum magna reverentia sanctissimum illum patriarcham, dicens ei et calamitatem suam. Misertus ergo illius multum (fuerat enim ex clarissimis et magnis principibus) dicit ad aurem illius cui aurum creditum erat, ut daret ei quindecim libras auri. Cum autem has daturus abiret, apprehendit consilium logothetae et oeconomi; et ex diabolica operatione invidentes, non dederunt ei nisi quinque libras. Cum ergo reverteretur de collecta idem honorabilissimus archiepiscopus, dat ei in scriptis mulier vidua habens unicum filium, notitiam xenii quinque centenariorum auri. Cum autem suscepisset, et honorabile secretum dimisisset, convocavit dispensatores, et dixit eis: Quot libras dedistis illi qui ad me accessit? Qui dixerunt: Domine, ut jussit sacratissima sanctitas vestra, quindecim libras. Cum autem cognovisset per inhabitantem in se gratiam, illos esse mentitos, adducit eum qui acceperat, et interrogavit eum quid accepisset? Illo vero dicente quinque libras, proferens de honoranda manu sua ille sanctus pittacium, quod sibi traditum fuerat, dixit eis: A vobis exquirat Deus et illa alia decem centenaria, quoniam si dedissetis quindecim libras, ut dixit humilitas mea, qui attulit quinque centenaria, quindecim daret. Et ut certos vos faciam, mittens adducam quae has attulit. Et mittens duos venerabiles viros, ut accersirent reverendam feminam, quae in baptisterio pittacium ei porrexerat, cui et indicat, dicens: Benedictionem, quam Deus sibi offerendam misit in cor tuum, ferens tecum, veni ad humilitatem meam. Quae cursim surgens, apprehendit vestigia sancti viri una cum quantitate auri. Cum ergo suscepisset ille patriarcha oblationem, et orasset super eam, et super filium ejus sufficienter, dixit: Obsecro te, nonna, haec tantum voluisti dare Christo, an aliud aliquid? Cum autem sensisset deiferum, illud quod fecerat cognovisse, tremore compressa, dixit: Per sanctas domini mei orationes, et sanctum meum Mennam, quindecim centenaria scripseram in pittacio; et ante unam horam cum starem in synaxi, ut darem hoc tibi Domino meo, dissolvens illud, importune legi. Ego enim indigna ancilla tua scripsi hoc propria manu, et inveni decem deleta a seipso. Tunc stupefacta intra memetipsam, dixi: Utique non est voluntas Dei ut dem nisi quinque. Dimittente autem patriarcha reverendam illam feminam, ceciderunt ad pedes ejus dispensatores, qui trangressi sunt voluntatem ejus, petentes indulgentiam, et affirmantes nihil tale se ulterius acturos fore. CAP. XI.-- Intuens Niceta patricius hujus viri virtutibus pleni magnanimitatem, et sine parcitate manum expansam, et tanquam ex fonte jugiter omnibus praestantem, instinctu quorumdam diabolum imitantium, subit ad sanctum, et dicit ei: Regnum arctatur, et pecunia eget. Jam, quia sine parcitate erogantur, quae deferuntur tibi pecuniae, da eas imperio, da eas in publicum saccellum. Ille vero de hoc quod dictum fuerat, imperturbatus manens, dicit ad eum: Non justum est ut arbitror, domine patrici, ea quae super coelesti Regi oblata sunt, terrestri dare. Si vero et omnino tale aliquid judicasti, crede, humilis Joannes ex eis nummum non dabit tibi; sed ecce sub humili lectulo meo est apotheca Christi, ut volueris fac. Surgens itaque statim patricius, vocat de suis hominibus qui portare deberent, et imponit super eos pecunias totas, non relinquens ex eis nisi unum centenarium. Et cum descenderent qui portabant hujusmodi pecuniam, ascendebant quidam alii portantes pusillas lagunculas, habentes pecunias missas patriarchae de Africa, superscriptas alias quidem MEL OPTIMUM, alias autem MEL SINE FUMO. Cum ergo descendens patricius legeret superscriptiones lagenarum, insinuat patriarchae ut sibi mitteret de tali melle, quo ad opus suum uteretur. Noverat enim eum mali esse immemorem. Ascendente igitur qui lagunculas habebat creditas, et responsa reddente, et indicante pecunias esse pro melle in vasis, statim vere mitis pastor misit ei unam lagunculam, superscriptam MEL OPTIMUM, faciens ei et pittacium, continens ita: « Dominus qui dixit: Non te deseram neque derelinquam (Hebr. XIII; Jos. I), sine mendacio est; et Deus verus; idcirco Deum, qui omnibus escam et vitam praebet, homo corruptibilis constringere non potest. Vale. » Praecepit autem abeuntibus et portantibus lagunculam, ut dicerent ei ut ante se faceret eam aperiri, et dicerent ei quod omnes quas viderat deferri lagunculas pecuniis essent pro melle repletae. Contigit 185 ergo sedente eo ad mensam, ut nuntiaretur adesse eos qui lagunculam portabant, et pittacium patriarchae. Ascendentibus itaque eis, cum vidisset unam tantum lagunculam, dixit eis patricius: Dicite ei: Credo, domine, magnam iracundiam adversum me retines, nam unam solam non mitteres mihi. Tradito autem pittacio eodem, et bullam dissolventibus, et evacuantibus coram omnibus pecuniam, agnovit et reliquas lagunculas, quas vidit, similiter plenas esse. Cum ergo legisset quod homo corruptibilis Deum constringere non posset, compunctus de sermone, dixit: Et vivit Dominus, neque Niceta constringet eum, homo etenim et ipse peccator et corruptibilis est. Et relinquens mox prandium, et sumens secum quotquot pecunias ab honorando Patre abstulerat, et lagunculam quae ab eo transmissa fuerat, et de suo centenaria tria, apprehendit honoranda ejus vestigia, nullo in obsequium proprium sumpto; sed in humilitate multa ascendens, rogabat eum, quasi aliis accusantibus motum, indulgentiam a Deo exposceret, satisfaciens ei quod etsi poenitentiam ei daret, prompte hanc susciperet et custodiret. Admirans autem archiepiscopus velocem viri conversionem, nihil de commisso conquestus est, sed et magis consolabatur eum verbis consolatoriis. Talis autem amborum confirmata est ex tunc a Deo charitas, ut compater supradicti fieret patricii. CAP. XII.-- Qui Abraham in hoc quod expediebat tentavit, ut ejus fidem soli Deo cognitam universus mundus discens imitaretur (Gen. XXII), tentavit et memorabilem istum Joannem. Modus autem illius tentationis forma utilitatis sanctis ejus ecclesiis exstitit. Est autem forma haec: Inaestimabili multitudine fugientium a Persis, sicut jam dictum (Supra c. 6), et adveniente Alexandriam, et sterilitate multa ciborum facta, eo quod non subiret fluvius Nilus secundum consuetudinem, et auro cuncto erogato quod possederat patriarcha, misit, et mutuo accepit a multis philochristis circa decem centenaria. Et his iterum consumptis, et adhuc fame manente, et de caetero mutuum dare ei nullo volente, sed omnibus pertinaciam famis timentibus, et necessitate compresso eorum qui ab eo alebantur, et in multa cura et oratione beato perseverante, sensit quidam civitatis habitator eam quae circumdederat sanctissimum illum ariditatem et omnimodam egestatem: bigamus existens, desiderat diaconus sanctae ecclesiae fieri. Et per necessitatem quae sanctum undique circumdederat, volebat suadere ei ut eum consecraret; fecitque ei deprecationem, continentem ita (in facie quippe ei non audebat tale aliquid dicere): « Sanctissimo et ter beato Patri patrum Joanni vicario Christi, deprecatio et postulatio a Cosma indigno servo servorum sanctitatis vestrae. Ediscens, sanctissime domine, quae obtinet honorandum caput tuum secundum permissionem Dei, imo pro peccatis nostris, escarum penuriam, non justum existimavi servus tuus, in refectione conversari, domino meo in subtilitate manenti. Sunt igitur indigno servo tuo frumenti ducenta millia modiorum, et auri librae centum octoginta, quas rogo dari Christo per te dominum meum: tantum ego indignus in ministerio vestri diaconatu frui merear, ut per talem cum te domino sancti altaris ministrationem, emundet a peccatorum meorum luxuria. Dicit enim vere Dei praedicator sanctus Apostolus, quoniam ex necessitate et legis translatio fit (Hebr. VII). » Haec suscipiens divinitus sapiens, et virum advocans, ait ad eum: Tu es qui preces nobis per notarium tuum et filium misisti? Quo dicente: Etiam, domine, misit omnes foras beatus et misericordissimus, nolens coram omnibus hunc confundere, et coepit dicere ad eum: Oblatio quidem tua valde justa et tempori necessaria, sed maculosa est; et nosti quod in Lege ovis sive parva, sive magna, nisi immaculata esset, non in sacrificium offerebatur (Levit. XXII); et ideo ad sacrificium Cain non respexit Deus (Gen. IV). Quoniam vero dixisti, frater, quod ex necessitate et legis translatio fiat, de lege veteri hoc dicit Apostolus; nam quomodo ait frater Domini Jacobus, quod quicunque observaverit totam legem, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II)? De fratribus vero meis egenis et de sancta Ecclesia, Deus qui eos nutrivit ante quam ego et tu nasceremur, ipse et nunc nutriet eos; tantum, si sermones ejus illaesos custodierimus. Ille enim qui tunc quinque panes multiplicavit (Joan. VI), potest et decem horrei mei modiis benedicere. Quapropter illud dico ad te, fili, quod in Actibus apostolorum dictum est: Non est tibi portio neque haereditas in hac parte (Act. VIII). Cumque hunc tristem et sine effectu dimisisset, nuntiatur ei duas Ecclesiae magnarum navium ad terram esse submissas, quas miserat in Siciliam propter frumentum. Hoc autem audiens ille beatus, cadens in terram, gratias egit omnipotenti Deo, dicens: Gratias refero tibi, Domine, quoniam non permisisti servo tuo pecuniis vendere gratiam tuam. Vere inquirentes te, Domine, et sanctae Ecclesiae tuae regulas custodientes, 186 non deficient omni bono (Psal. XXXIII). CAP. XIII.-- Quibusdam duobus clericis in culpam cadentibus, hoc est, manum in alterutrum injicientibus, hos excommunicavit canonice per aliquot dies. Horum quidem unus libenter suscepit increpationem, et cognovit culpam suam; alter vero malitiosus existens, gaudens praeceptum suscepit. Occasionem enim quaerebat miser, ne ingrederetur ecclesiam, sed licentiam haberet perseverandi in nefandis actibus suis. Irascebatur autem contra sanctum patriarcham, et quantum in se erat, minabatur ei nocere. Quidam vero dicebant, et ipsum esse qui prodiderat pecunias Ecclesiae ad patricium Nicetam (Sup., c. 11), quas et rapuit manu, ut praescriptum est. Nuntiatum est igitur quod ille mali memor malitiam reservaret, et non rectam erga beatum hunc voluntatem haberet. Ille autem vere pastor, memor dicti illius: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI)? et iterum: Vos qui potentes estis, debetis infirmitates impotentium portare (Gal. VI; Rom. XV), voluit hunc accersire, et decenter admonere, et solvere eum ab excommunicatione; videbat enim lupum conantem rapere ovem. Dispensatione vero Dei actum est ut innotesceret omnibus patriarchae immemor mali animus. Oblitus est accersire eum, et solvere ab excommunicatione. Cum ergo ad sanctum Dominicum diem pervenisset, et sancto altari astitisset, ut incruentum sacrificium offerret, jam diacono generalem orationem pene consummante, sanctum velum exaltaturo, in mentem malitiae immemoris venit; et statim divini praecepti recordans, asserentis: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum (Matth. V), etc., intimat diacono facienti orationem, quam diaconus solitus facere erat, ut reinciperet a capite; et si impleretur, iterum recapitularet, usque dum perveniat ejus sanctificatio. Finxit enim se, tanquam si eum ventris necessitas compulisset. Et veniens in honorabile cimiliarchium, misit statim fere viginti hebdomadarios, quaerentes jam dictum mali modi clericum. Intentio enim pastoris haec erat, ut educeret de ore leonis ovem. Deus vero, qui voluntatem timentium se facit, fecit prae manibus inveniri mox clericum. Et veniente eo, et veritati testimonium perhibente, prior patriarcha genu flexit, dicens: Indulge mihi, frater. Veritus ergo illius honorabile pontificium, et eorum qui aderant praesentiam, magis vero timens judicium Dei, et horrens ne forte descenderet ignis de coelo eadem hora et consumeret eum, videntem honorandam illam canitiem humi jacentem, genu flexit et ipse, petens veniam et misericordiam. Et dicente patriarcha: Deus nobis omnibus indulgeat, surrexerunt et ingressi sunt ambo ecclesiam; et tunc cum multo gaudio et laetitia astitit sancto altari, cum munda conscientia valens dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Ita autem sana ex tunc et compuncta mente factus est lector ille, ut presbyterii consecratione potiri mereretur. CAP. XIV .--Deiferi quidam sanctorum Patrum dixerunt: Angelorum quidem est nullatenus litigare, sed in omnimoda et perpetua pace consistere; hominum vero est altercari quidem, sed statim reconciliari; daemonum autem est litigare, et totum diem transire inreconciliatos. Hoc propterea praefati sumus, amatores Christi, propter praesentem narrationem. Placuit huic aliquando nobili, una cum commemorato Niceta patricio, de quadam publica re altercari. Modus autem litigii erat talis; necessarium est enim dicere, cum sit animae utilis: Patricius quidem disponere volebat forum propter lucra publica; patriarcha autem id non patiebatur, pauperum in hoc procurans salutem. Multum ergo contra se secreto contendentes, et inflexibiles manentes, recesserunt ambo ab invicem irati et irreconciliati. Erat autem hora quinta, et quidem patriarchae erat refragatio et amaritudo pro mandato Dei, patricii autem propter pecuniaria lucra erat. Tamen ait ille justus: neque pro rationabili, neque pro irrationabili occasione debet homo irasci. Adveniente ergo hora undecima, mandat per archipresbyterum una cum clero patriarcha patricio hoc dignum memoria verbum: Domine, sol ad occasum est. Cum autem hoc verbum ille audisset, non tolerans cordis sui ardorem, sed tanquam divino igne inflammatus, sancti sermone compunctus est, infectusque lacrymis statim totus factus est; et surgens, venit ad beatum hunc. Quem cum vidisset, ait: Bene venisti, fili Ecclesiae, obediens voci ejus (Ephes. IV). Mittentibus igitur ambobus metanoeam, et amplexantibus alterutrum, sederunt. Et aperiens os suum patriarcha, dixit: Crede mihi, domine, nisi quia vidi te valde tribulatum de hoc, jam non pigritarer ego venire ad claritatem tuam. Etenim Dominus et Deus noster ipse circuibat civitates et castella et domos, visitando homines. Omnibus autem humilitate summi sacerdotis aedificatis, et admiratione plenis, respondit 187 ad eum patricius: Crede, Pater, quia ulterius non capient aures meae eorum verba, qui litigiosas mihi suggerunt res. Tunc sapiens doctor dixit ei: Crede, fili et frater, si omnibus his voluerimus credere, multorum peccatorum erimus domini, maxime in tempore hoc, quando facti sunt multi hominum invicem odientes. Multoties enim et mihi suadere tentaverunt hi qui suggerebant mihi dispositiones rerum; et cum facerem saepe finem, ut seductus fueram, postmodum alii quidam suggerebant mihi, quod fuerim deceptus in capitulo; cum ergo secundo et tertio hoc fuissem perpessus, dedi terminum mihimetipsi absque utrorumque parte, ne darem definitionem alio in capitulo. Quod si qui suggerebant mihi, mentirentur, ipsi poenam solverent, quam accusatus ferret, si contra eum calumnia veraciter fuisset injecta. Et ex eadem die improvide suggerere mihi contra aliquem omnino aliquid nullus jam ausum habet, quod deposco et moneo magnum decorem tuum, fili, similiter facere. Saepe enim et caedes injustas faciunt, qui sublimitatem creditam habent, si fuerint verbis suasoriis commoti, et si sine cruciatu reciderint quae ad eos veniunt capitula. Et patricius tanquam a Deo jussus, pactus est ejus mandatum se custodire omni tempore illaesum. CAP. XV.-- Iste memorabilis habebat quemdam nepotem, nomine Georgium. Una itaque dierum faciens iste cum quodam civitatis tabernariorum rixam, conviciis ab eo severe affectus est: qui amare dolens, non solum quia publice, verum etiam quia a viliori inhonoratus esset, maxime vero, quia erat nepos patriarchae, subiit ad eum in conclavi, eo in secreto morante, flens vehementer. Cum autem hunc ita aestuantem et lacrymantem vidisset mitissimus patriarcha, interrogat causam detinentis eum anxietatis, scire hanc volens. Cumque ille non posset prae amaritudine, quae circumdederat eum, exprimere sermonem, hi qui praesto fuerunt quando eum exhonorari a negotiatore contigerat, coeperunt recitare archiepiscopo causam: Et quia non debuerat, inquiunt, ita sanctitas vestra contemni, ut proprios suos ac propinquos a despectis exhonorari pateretur hominibus. Ille autem verus medicus, volens primo veluti emplastro quodam curare nepotis sui furiam, et tamen tanquam ferro incisionem et liberationem passionis, per sapientissimum os suum huic afferre, talibus verbis coepit exstinguere morbum, et dicere: Et omnino ausus est aliquis os aperire, et contradicere tibi? Crede, fili mi, patri tuo, quoniam faciam in eo hodie rem, ut tota Alexandria miretur. Cumque vidisset eum remedium recepisse, et tristitiam cunctam projecisse, putantem videlicet quod ageret contra eum qui se contumeliis affecerat, et faceret eum flagellari per eum qui super forum erat constitutus, et variis pompis dehonestari, dicit ei, deosculans pectus ipsius: Fili mi, si ex veritate humilitatis meae nepos existis, praepara teipsum et flagellari, et convicia pati ab omni homine. Vera enim cognatio non ex sanguine et carne, sed ex virtute mentis agnoscitur. Confestim igitur accersivit eum qui super caupones erat constitutus, et praecepit ei ne ab illo caupone acciperet neque consueta sua, neque publica, neque pensionem ergasterii ejus. Et ipse enim sanctissimae Ecclesiae erat. Et omnes expavescentes immobilem longanimitatem ejus, intellexerunt esse hoc quod dixit: Quoniam faciam in eum rem, ut miretur tota Alexandria, videlicet quia non solum vicissitudinem non reddidit, verum etiam pro ultione adjutorium impendit. CAP. XVI.-- Nuntiatum est aliquando huic beato, quod quidam clericorum malitiam in corde adversus quemdam reservaret, et irreconciliatus ei permaneret. Ille vero quaerebat hujus nomen et gradum nosse. In crastinum ergo die Dominico didicit hunc, Damianum quidem nomine, diaconem vero esse officio. Praecepit itaque archidiacono ut sibi, quando idem Damianus ad ecclesiam veniret, demonstraret. Igitur cum in crastinum statio Dominico die fieret, venit et diaconus ad stationem; et videns archidiaconus, ostendit eum patriarchae. Ob eam enim tantummodo controversiam astabat tunc pontifex sancto altari; quid vero vellet facere, nulli credidit. Cum ergo venisset diaconus Damianus, ut susciperet ab eo sanctam communionem secundum proprium gradum, tenuit manum illius ille sanctus, et dixit: Vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens, digne suscipe immaculata, immemor malitiae, Christi mysteria. Reveritus ergo coram tanta multitudine clericorum contradicere illi, maxime in tali loco et in tali horrenda hora, spopondit hoc facere, et tunc de sanctis mysteriis dedit ei. Igitur ex tunc omnes clerici et laici custodiebant se, ne inter se malitiam retinerent, timentes ne et ipsos confunderet, triumpharetque quemadmodum et illum diaconum. CAP. XVII.-- Habebat quidem sanctissimus hic vir scientiam divinarum Scripturarum; non autem 188 in sapientia sermonis, has tanquam ex inani gloria memoriter dicens, sed per eamdem ipsam operum actionem, et mandatorum observationem; et in secreto quotidiani consilii sui nullus sermo otiosus audiebatur, nisi forte ordinatio rei civilis exigeret, sed aut relationes sanctorum Patrum, aut scripturales quaestiones, aut dogmatica problemata, propter multitudinem nec nominandorum haereticorum qui regionem circumdederant. Si vero alicui aliquis detrahere inciperet, hunc patriarcha per alteram sermocinationem, ut sapiens, ingeniose removebat; et si iterum permaneret, nihil quidem ei dicebat; sed hunc annotans, praecipiebat hebdomadario ne sineret ulterius eum intrare cum his qui nuntiabantur, quatenus per eum caeteros temperaret atque erudiret. CAP. XVIII.-- Definitionem autem et aliam, quam affectavit hic sanctus, non est justum postponere. Audiens quod postquam coronatus est imperator, nullus universi senatus et astantium exercituum antiquum memoriale aliquod nuntiet, sed mox hi qui dicuntur monumentorum aedificatores sumant quatuor vel quinque minutias marmorum pusillas de diversis coloribus, et ingrediantur ad eum, et dicant: Domine, quali metallo imperium tuum jubet fieri monumentum tuum; insinuantes videlicet ei quia tanquam homo corruptibilis et transitorius curam habeto tuae ipsius animae, et pie regnum dispone; imitabatur et iste beatus veraciter hanc dignam laude traditionem, et praecepit sibi monumentum aedificari, ubi et reliqui praedecessores ejus patriarchae jacebant; imperfectum vero manere usque ad obitum suum, ut imperfecto existente, per celebrem festivitatem, assistente clero, ingredientes qui dicebantur studiosi, dicerent ad eum: Domine, monumentum tuum imperfectum est, praecipe ergo ut consummetur, eo quod nescias qua hora fur veniat (Matth XXIV). Hoc autem faciebat ille sanctus ut ita fieret, volens imitationem bonam et post se futuris relinquere patriarchis. CAP. XIX.-- Domino ob multitudinem peccatorum nostrorum permittente, propria templa quae erant Jerosolymis, a percutiendis a Deo Persis cremari, discens hic sanctissimus patriarcha in multa egestate esse sanctum Modestum patriarcham Jerosolymorum, ad horum relevationem et reaedificationem mittit ei numismata mille, et mille saccos plenos frumento, et mille legumina, mille libras ferri, mille restes siccatorum piscium, qui menomenae dicuntur, mille vascula vini, et mille Aegyptios operarios, mittens ei per litteras: « Da mihi veniam, vere Christi operator, nihil dignum templis Christi mittenti. Vellem enim, crede mihi, si esset conveniens, et ipse eo venire, et ipse operari in domo sanctae Christi resurrectionis. Verumtamen illud rogo honorandum caput tuum, ut nullatenus hoc imputes minimo nomini exiguitatis meae, sed hoc potius petas a Christo, ut ibi me conscribat ubi veraciter conscriptio beata consistit. » CAP. XX .--Arripit ille sanctus et hoc, bonum dico, videlicet quod infimo stratu recumberet, et vilibus operimentis in cellula sua uteretur. Quod cum audisset quidam possessorum civitatis, ascendens ad eum, et videns quod opertorio scisse et laneo tegeretur, transmisit ei coopertorium numismatum triginta sex, rogans multum eum ut eo cooperiretur ad memoriam, inquit, mittentis. Ille vero hoc suscipiens, propter multam viri postulationem coopertus est hoc una nocte, per totam pene noctem dicebat ad semetipsum, ut recitabant cubicularii ejus: Quis dicet, quod humilis Joannes (habebat enim semper verbum istud in ore) pallio triginta sex numismatum tegatur, et fratres Christi frigore necentur? Quanti sunt modo qui dentibus strident prae glacie? quanti sunt modo qui psiathum habentes subtus dimidium, et supra dimidium, et non possunt extendere pedes suos, sed dormiunt ut glomus trementes? Quanti in monte dormierunt incoenati, et sine lucerna, habentes duplicem cruciatum tam ex frigore quam ex jejunio? Quanti desiderant saturari de foliis olerum, quae projiciuntur de coquina mea? Quanti vellent tingere panem suum in zemate quod projiciunt coqui mei? Quanti cupiunt vel odorare vinum, quod funditur in cellario meo? Quanti sunt in civitate ista in hac hora peregrini, non habentes ubi hospitentur, et in foro jacent, fortasse et pluvia madefacti? Quanti, putas, habent totum mensem, vel etiam duos, non gustantes oleum. Quanti sunt qui non habent alterum vestimentum in aestate, et alterum in hieme, et ita miseriis affliguntur? Tu vero exspectans etiam aeternam jucunditatem assequi, et vinum bibis, et pisces immanes devoras, et in cubiculis demoraris, modo autem cum omnibus malis et in coopertorio triginta sex numismatum te calefacis? Veraciter ita vivens et in tali laxatione conversans, non exspectabis illic praeparatis gaudiis frui, sed audies utique quod et dives ille audivit (Lucae XVI): Recepisti 189 bona in vita tua, pauperes vero mala; nunc ergo consolantur, tu vero cruciaris. Benedictus Deus, humilis Joannes alia nocte non cooperietur illo. Justum est enim, et bene acceptum Deo, ut tegantur centum potius quadraginta quatuor fratres et domini tui, quam tu infelix. Venundabantur enim quatuor rachanellae numismate uno. Mox ergo transmisit illud in crastinum, ut venundaretur. Et videns is qui obtulerat, emit illud triginta sex numismatibus, et rursus obtulit patriarchae. Cum vero in crastinum vidisset illud, emit hoc similiter, et rursus obtulit patriarchae, deposcens ut tegeretur ab eo. Cum autem tertio hoc fecisset, dicit ei gratulabundus ille sanctus: Videbimus quis deficiet, ego an tu. Erat enim opulentus valde, et suaviter quasi vindemiabat eum ille sanctus, paulatim ab eo multa auferens; et dicebat semper quod posset aliquis intentione dandi pauperibus exspoliare divites, et ipsum etiam hypocamisum ab eis benevole auferre, et non peccare, et maxime si sunt aliqui immisericordes et avari. Duo enim lucratur talis: unum quidem, quia animas illorum servat; alterum autem, quoniam et ipse ex hoc mercedem non modicam habet. Attulit autem ad credulitatem verbi et testimonium verax, quod circa sanctum Epiphanium et Joannem episcopum Jerosolymorum factum est, quomodo sanctus Epiphanius per artem tulit argentum patriarchae, videlicet Joannis ejusdem, et dedit egentibus. CAP XXI.--Dignum et congruum praedicto capitulo referebat semel coram omnibus iste sanctus, dicens: Habebam, inquit, quemdam ministrum in apotheca mea in Cypro, fidelem valde, et virginem usque ad obitum suum. Hic ergo narrabat mihi quia in Africa existente me facta est res hujusmodi: Permanebam enim, ait, cum quodam teloneario, divite vehementer et immisericordi. Semel ergo pauperibus in hieme sedentibus ad solem, seque calefacientibus, coeperunt singuli domos eleemosynatorum collaudare, et pro eis orare per singulos eorum, similiter et domos eleemosynam non facientium vituperare. Inter quae venit in medium eorum et nomen senioris mei telonearii, et coeperunt singuli interrogare proximum: Vere tu, frater, accepisti aliquando de domo illa benedictionem? Et omnibus interrogantibus invicem, nullus inventus est accepisse aliquando de domo ejus aliquid. Dicit ergo unus ex eis: Quid dabitis mihi, et ego accipiam hodie ex eo benedictionem? Et facientibus cum eo pactum, venit et stat foris portam domus, exspectans quando ad domum suam reverteretur. Ex dispensatione Dei pervenerunt simul, ipse ingrediens portam, et animal portans siligines a mancipio, causa prandii ipsius. Videns igitur egenum, non inveniens lapidem, per furorem arripit siliginem de clitella, et jactavit in faciem ejus. Ille vero suscepit eam, et abiit ut satisfaceret confratribus suis, quod ex eisdem manibus accepisset eam. Itaque post duos dies aegrotavit infirmitate ad mortem idem telonearius, et vidit in somnis seipsum rationem ponentem, et omnes actus suos super stateram appendere: in una quidem acie congregabantur Mauri quidam deformes, altera autem acies aliorum quorumdam erat candidatorum et terribilium specie. Qui nihil invenientes boni, ut et ipsi appenderent econtra adversum mala opera quae collecta erant a Mauris in acie ipsorum, nimis tribulabantur et tristabantur, et mente consternebantur ad alterutrum, et dicebant: Ergo ne nihil habemus hic? Tunc dicit unus eorum: Vere nihil habemus, nisi unam siliginem, quam dedit ante duos dies Christo, et ipsam non voluntarie. Et mittentibus eis siliginem, aequalitas facta est. Tunc dicunt teloneario hi qui apparuerant ei candidati: Vade, et auge ad siliginem hanc, nam vere Mauri isti te apprehendent. Ejulans ergo, agnovit quae visa sunt ab eo non esse mendacia, sed veracia. Omnia vero quae a juventute sua commiserat, et quorum ipse erat oblitus, videbat Aethiopes illos congregare, et deportare ad libram, et dicebat: Vave, si una siligo quam jactavi per furorem ita profuit, a quantis malis se liberat qui dat in simplicitate sua bona indigentibus? Et de caetero ita modestus et prudens atque summus eleemosynator factus est, ut etiam corpori proprio non parceret.

Contigit enim aliquando secundum consuetudinem procedere eum diluculo ad teloneum, et obviat ei nauta, qui a naufragio nudus ut natus est evaserat; et cecidit ante eum, rogans ut protectionem apud eum impetraret. Ille ergo putans quod egenus esset, exspoliavit se esophorium suum, quod illius melius erat, et dat ei, rogavitque eum ut hoc ipse vestiretur. Pergens vero ille et erubescens vestiri hoc, dedit illud venditori ut venumdaretur. Et cum recederet telonearius, vidit hoc suspensum, et tristatus est vehementer; et ascendens domum suam, nihil passus est gustare; sed claudens ostium conclavis sui, 190 sedebat plorans et cogitans: Quia non fui dignus, inquit, ut mei memoriam haberet egenus. Cum ergo anxiaretur, obdormivit; et ecce vidit quemdam speciosum tamquam solem, ferentem crucem super caput suum et esophorium, quod dederat nautae, assistentem sibi et dicentem: Quid ploras, domine Petre? Hoc enim erat ei nomen. Ille vero dixit, ut ad Deum disputans: Quia, Domine, ex quibus largiris nobis, damus alicui, et in turpe lucrum vertunt accipientes. Tunc dicit ei: Cognoscis hoc? Et ostendit ei quia deintus vestitus esset ejus esophorio. Dicit ei: Ecce ego illo vestior, ex quo dedisti mihi hoc; et gratias ago voluntati tuae bonae, quoniam frigore affligebar, et tu cooperuisti me. Ad se ergo reversus, admiratus est, et coepit beatificare egenos et dicere: Vivit Dominus, si inopes Christus meus sunt, non moriar, et fiam tanquam unus ex eis.

Accersito vero notario suo, quem et emerat, dicit ei: Secretum volo credere tibi; et crede, si propalaveris me, barbaris vendam te, aut si non audieris me. Dat vero ei decem libras auri, et dicit ei: Vade, et eme tibi negotium; et sume me, et duc in sanctam civitatem, et vende me cuilibet Christiano, et pretium da pauperibus. Notario autem recusante, dicit ei iterum: Quoniam si me non vendideris, ego vendam te barbaris, ut praedixi tibi. Obedivit ergo ei notarius; et pervenientibus eis ad sancta loca, invenit idem notarius amicum suum charum, fabrum argentarium, qui damna inciderat. Ad locutionem vero venientibus ambobus, dicit ei notarius: Audi me, Zoile, et eme servum unum, quia habeo tam bonum, ut dicat homo quod patricius sit. Et audiens argentarius quod servum haberet, admiratus est, et dicit ei: Crede mihi, quia non possideo unde emere possim. Dicit ei rursum notarius: Accipe mutuum, et eme eum, multum enim est bonus, et benedicet tibi Deus per eum. Acquievit ergo ei, et emit eum sordidis vestibus indutum, numismatibus triginta. Relinquens autem eum notarius, abiit Constantinopolim, satisfaciens quod nulli hoc manifestaret, et quod de pretio nequaquam sibi retinendo aliquid defraudaret, sed hoc totum pauperibus daret. Ergo aliquando idem Petrus coquinam faciebat domino suo, aliquando autem lavabat pannos ejus, nunquam aliquando in quolibet horum assuetus. Afflixit autem seipsum et jejunio multo. Cum vero vidisset se benedici dominus ejus super omnem benedictionem, dicit ei, verecundatus enormem ejus virtutem et humilitatem: Volo, humilis Petre, liberare te, et ut sis de reliquo frater meus. Ille vero noluit. Viderat autem eum frequenter convicia perferre, et percuti a conservis suis. Habebant autem eum tanquam amentem, ita ut et nomen ei imponerent Amentis. Quotiescunque ergo tribulabant, eum conservi sui, et dormiebat in tribulatione, apparebat ei qui in Africa illi apparuerat, vestitus esophorio ejus, tenens et illa triginta numismata in manu, dicens ei: Noli moestus esse, frater Petre, ego suscepi et pretium tui, sed sustenta usque dum cognoscaris.

Post aliquod vero tempus, venerunt a patria ejus quidam argenti venditores, ut orarent ad loca sancta; et invitavit eos ad prandium dominus domini Petri; et cum ministraret, statim ille cognovit eos. Ipsi autem dum pranderent, coeperunt affigurare eum, et invicem ad aures dicere: Quam similat puer iste domino Petro teloneario. Ille vero occultabat, quantum poterat, vultum suum. Iterum ergo comedentibus eis, coeperunt dicere ad eum qui eos invitaverat: Vere putamus, res tibi magna evenit, domine Zoile; etenim, nisi erramus, publicam personam in ministerio tuo habes. Neque enim sciebant certius, quia erat de coquina et jejunio commutatus vultus ejus. Diu igitur considerantibus eum, dicit unus ex eis: Vere dominus Petrus est, surgam et tenebo eum. Valde enim imperator audiens, tristatur de eo, quia dudum non comparuit. Foris itaque stans audivit haec; et ponens catinum a se, non est ingressus, sed recto cursu cucurrit ad portam. Erat itaque ei qui eum tunc habebat ostiarius mutus et surdus a nativitate, qui per nutum tamen aperiebat et claudebat. Festinans ergo servus Dei exire, dicit surdo et muto. Tibi dico in nomine Christi. Ille vero audivit statim, et dixit: Etiam, domine. Iterum vero ille ad eum. Aperi. Respondit mutus et surdus secundo: Ego, domine. Statim ergo surrexit, et aperuit ei. Et exeunte eo, subiit ostiarius, et clamavit coram omnibus gaudens et exsultans; quia audivit et locutus est, Domine, Domine. Porro omnibus qui in eadem domo erant perterritis, quoniam audiebant eum loquentem, iterum dicit ille quondam mutus: Ille qui coquinam faciebat, exiit currens, sed videte ne forte fuga lapsus sit, magnus enim servus Dei est. Quando discebat, dixit mihi: Tibi dico in nomine Domini; et mox vidi de ore ejus exeuntem flammam, et tangentem aures meas; et statim audivi, et locutus sum. Et 191 exsilientes et sequentes eum cuncti, ulterius non viderunt eum. Tunc poenitentiam omnes agebant, qui in domo illa erant, et ipse dominus ejus qui Petrum emerat, quia in tali exhonorantia humiliassent eum, et maxime hi qui vocabant eum Amentem.

Hae sunt beatissimi a Deo honorati Joannis patriarchae narrationes. Non solum enim de vita sua contentus erat volentem proficere aedificare, verum etiam de Deo acceptis et veracibus relationibus suis, et dicebat semper haec audientibus: Si proprio sanguini non pepercerunt quidam hominum, sed hunc dederunt in manus fratrum, imo Christi, quomodo putas nos cum alacritate et humilitate debemus de facultatibus nostris dare Christo et egenis atque pauperibus, ut recompensationem recipiamus a justo et mercedum redditore Deo, in illa timenda et horrenda retributionis die? Qui nunc seminat parce, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, id est, large et magnanimiter, multipliciter et metet (II Cor. IX); hoc est, bona illa haereditabit quae omnem mentem transcendunt.

CAP. XXII .--Omnibus ergo rectis moribus iste sanctus adornatus, nec hoc carebat; valde enim diligebat eloqui de actibus sanctorum Patrum, et eorum qui eleemosynae cultores fuerunt. Unde cum una dierum recitaret de vita sancti Serapionis, qui vocabatur Sindonius, et inveniret eum (ut fertur) amictum suum dedisse egeno (Pallad., cap. 83), et iterum paululum processisse illinc, et frigus patienti obviasse, et illi tunicam praebuisse, et quia nudus sedebat, tenens sanctum Evangelium; et interrogatus a quodam: Quis te exspoliavit, abba? demonstrans sanctum Evangelium, ait: Iste; et alio tempore hoc ipsum Evangelium vendidisse, et dedisse eleemosynam, et discipulo suo dicente: Abba, Evangelium ubi est? et illo dicente ad eum: Crede, fili, qui dixit mihi: Vende quae habes, et da pauperibus (Matth. XIII), ipsum vendidi et dedi eis, ut in die judicii habeamus fiduciam abundantiorem apud Deum; et quia alias iterum vidua mulier petisset ab eodem sancto Serapione eleemosynam, quoniam esuriebant filii ejus, et non habente eo aliquid omnino, tradidit se ei, ut venderet eum ad mimos Graecos, quos et Christianos fecit in paucis diebus. Haec legens sanctus de sancto Serapione, stupefactus et miratus sancti industriam, totus lacrymis infectus vocavit omnes dispensatores proprios, legit et eis omnia de sancto Serapione, et dicit ad eos: Vavae, o philochristi, quid prodest homini colloquenti de actibus sanctorum Patrum? Credite mihi, quia usque hodie putabam quod vel aliquid facerem, datis quas habere possum pecuniis; nesciebam autem quod et seipsos venderent, quadam compassione superati.

CAP. XXIII.-- Semper quidem honorabat monachicum schema sanctus hic, et colebat et compatiebatur, ubi maxime aspiciebat monachum corporalibus utilitatibus angustatum. Habebat autem et hoc super multos praecipuum, quia accusationem qualemcumque, sive mendacem, sive veracem, non suscipiebat contra aliquem circumamictum monachico habitu. Semel enim evenit ex immisione quorumdam criminatorum, pertulisse eum aliquid tale: Quodam monacho gyrante in civitate cum puella una juvencula, et petente eleemosynam per dies aliquot, quidam qui hoc viderant, scandalizati, et existimantes quod mulier ejus esset, attulerunt patriarchae contra eum querelas, dicentes: Propter quid, a Deo honorate, derogat talis angelicae monachicae vitae schemati, puellam quamdam habens mulierem? Mox ergo Dei famulus, putans prohibere contra Deum commissa peccata, tanquam qui ad hoc ab eo esset provectus, praecepit mulierem quidem flagellis caedi, et separari ab eo; ipsum autem verberari, et in carcere secreto recludi. Dum ergo cum omni celeritate jussio sancti in opus procederet, apparuit ei nocte per visum monachus, ostendens ei dorsum suum putrefactum (non parcentes enim ceciderant eum Ecclesiae defensores) dicens ei: Ita placet tibi, domine patriarcha; hac una vice errasti ut homo; crede mihi, quia de proximo est vita et mors. Et haec dicens, discessit ab eo. Mane autem facto, recordatus est ille beatus visionis nocturnae, et sedebat super lectum suum moestus; mittitque statim, et convocat per cancellarium suum monachum de loco in quo erat reclusus, cogitans intra se beatus ille patriarcha si similis esset illi qui nocte sibi apparuerat. Cum ergo venisset cum labore multo (neque enim propter plagas moveri poterat), cumque vultum ejus vidisset patriarcha, remansit sine voce immotus, non valens loqui: sola autem manu sua innuit ut sederet prope se in lectulo suo. In semetipsum vero reversus et signatus, rogavit monachum, praecinctum linteo, ut sine verecundia despoliaret se, quatenus videret dorsum ejus, si ita esset sicut et in somnis viderat. Vix ergo suasus ut id ageret, despoliavit se. Cum vero despoliaretur ut monstraret dorsum suum viro sancto, per admirandum Dei 192 consilium solutus est quo erat indutus amictus, et cecidit in terram, et viderunt eum omnes esse eunuchum. Sed quia recens erat, nulli hoc existebat manifestum. Videntibus ergo eum omnibus et sancto pontifice, et maxime dorsi ejus perniciosa verbera, mittens mox, segregavit illos qui hunc inconsiderate tractaverunt. Venerabilissimo autem monacho complura rationabatur, in ignorantia dicens se in eum peccasse, et in Deum verum. Et in hoc admonebat eum ille sanctus: Non, inquit, o fili, ita sine custodia in civitatibus conversari oportet eos qui sancto angelico vestro indumento circumamicti sunt, maxime et feminam circumducere ad scandalum aliorum videntium. Tunc monachus cum omni humilitate rationem reddebat sancto, dicens: Crede, domine, non mentiar. Gazae eram ante paucos dies; et exeunte me de civitate, ut venirem et salutarem sanctum abbatem Cyrum, obviavit mihi haec bene visa puella foris portam, vespere incumbente; et accurrens ad pedes meos, rogabat ut mecum ambularet. Dicebat enim se Hebraeam esse, et velle fieri Christianam; et coepit eadem narrare verbis horribilibus, ut non permitterem perire eam. Timens itaque ego judicium Dei, sumpsi eam, aestimans quod non immitteret tentationem Satanas spadonibus. Nesciebam vero quod nemini parcat. Igitur venientibus nobis, sanctissime Pater, et orationem perficientibus, baptizavi eam ad sanctum abbam Cyrum, et gyrabam cum ea in simplici corde, exposcens modicum sumptum, quatenus introducerem eam in monasterium. Cum haec audisset patriarcha, dixit: Papae! quot absconsos servos habet Deus, et nescimus nos humiles? Et enarrabat his qui praesto erant visionem quam viderat nocte de eo. Et protulit patriarcha centum numismata de manu, daturus ei: Dei autem amicus ille vere monachus, non passus aliquid accipere ex eis, dignum memoria verbum ad patriarcham locutus est, dicens: Ego hoc non postulo, domine; monachus enim si fidem habet, horum non indiget. Si autem horum eget, fidem non habet. Quod maxime amplius satisfecit omnibus qui audierant quod servus Dei iste monachus esset. Genuflexit igitur patriarchae, et exiit in pace. Extunc igitur plus honorabat et hospitio recipiebat monachos, et bonos aestimatos et malos: et aedificabat mox xenodochium seorsum, et appellavit hoc Receptaculum omnium monachorum. CAP. XXIV.-- Mortalitate aliquando civitatem comprehendente, ibat et ipse sanctus, ut videret funerum obsequia. Valde enim dicebat hoc esse proficuum, et sepulcrorum considerationem. Multoties vero assidebat et his qui, morituri, vexationem in exitu animae patiebantur; et ipse eorum oculos propriis manibus claudebat, memoriam habere ex hoc sempiternam volens, et curam proprii exitus. Praecipiebat autem et collectiones pro defunctis impigre et sine dubio perficere. Etenim dicebat quia ante paucum tempus captivus ductus est ad Persas quidam, et descendens in Persidam, retrusus est in carcerem qui appellabatur Lethe, hoc est, oblivio. Quidam ergo fugientes illinc, venientesque in Cyprum, et interrogati a parentibus illius, si forte vidissent eum, respondentes dixerunt eis, quia nos propriis manibus sepelivimus eum. Non autem erat iste de quo interrogabant eos, sed alius indissimiliter eum similans. Dixerunt vero eis et mensem, et diem obitus ipsius. Illi vero tanquam pro mortuo faciebant ei tres collectas per singulos annos. Post quatuor itaque annos venit in Cyprum, fuga lapsus a Persis. Dicerunt ergo ei sui: Vere, frater, nos audivimus quod mortuus esses, et memoriam tui faciebamus ter in anno. Cum ergo audisset quod in anno ter facerent pro eo memoriam, interrogat eos in quo die, et in quo mense haec celebrarent. Et illis dicentibus, sanctis Theophaniis, et Dominica sancta atque sancta Pentecoste, dixit ille: Quia tribus istis temporibus anni veniebat quidam candidatus ut sol, et dissolvebat me a vinculis ferreis et a custodia; et movebar deambulando tota die, et nemo recognoscebat me, et in crastinum inveniebar vincula ferrea portans. Dicebat igitur sanctus episcopus quia ex hoc discimus habere dormientes quietem, quando pro eis collectas facimus. CAP. XXV.-- Quod in Actibus apostolorum audivimus factum (Act. IV), hoc frequenter et huic compatientissimo accidebat. Videntes enim multi indesinentem ejus et inscrutabilem circa gentes compassionem, movebantur multoties ad vendenda multa de substantiis suis; et ferentes, praebebant Dei devoto ministro. Unde et quidam veniens una dierum, offerebat ei septem libras auri et dimidiam, satisfaciens sancto, quod non possideret aliud aliquid in auro. Petebat autem ab eo cum multis genuflexionibus ut oraret quatenus Dominus Deus filium ejus salvaret. Habebat enim unum solummodo filium quasi annorum quindecim, ut reduceret navim ejus cum bono ab Africa, illuc enim abierat. Accipiens igitur summus sacerdos quantitatem auri de manu ejus, 193 miratus est eum tam esse magnanimum ad offerendam totam quantitatem auri quam possidebat. Oravit quidem ei et in facie multum, et sic eum dimisit. Tamen propter ejus multam fidem, posuit subtus sanctam mensam ligaturam quantitatis auri patriarcha in oratorio cubiculi sui, et synaxim fecit statim perfectam super eam pro illo qui hanc obtulerat, satis abundeque Deum rogans quatenus et filium ejus salvaret, et navem cum salute reduceret, secundum quod fuerat postulatus ab illo. Necdum ergo triginta transactis diebus, defunctus est filius hominis illius qui obtulerat septem libras et dimidiam patriarchae; et in tertia die mortis pueri, recepit et navim suam ab Africa, in qua erat et frater germanus, ejusdem viri creditor. Et veniens juxta Pharum, retulit quomodo navis naufragium pertulit, et perdiderit totum quo erat plena, et quod non essent salvatae nisi animae, et una scapha vacua. Cum ergo et hunc casum didicisset evenisse sibi dominus navis et pater pueri, secundum verbum Prophetae, paulo minus in inferno habitavit anima ejus (Psal. XCIII); nondum enim tribulatione filii sui exstincta, comprehendit eum et navis; relata sunt itaque omnia quae acciderant ei patriarchae, et pene plus quam is qui haec perpessus fuerat in tristitia morabatur, maxime propter filium ejus unicum. Nesciens ergo quid faceret, rogat misericordissimum Deum, ut consolaretur virum immensa pietate sua. Convocare enim eum, et consolari in facie sanctus erubescebat: verumtamen mandavit ei ut nullatenus desperaret; neque enim sine justo judicio Deum facere aliquid, sed omnia in hoc quod expedit, quod nos ignoramus. Ergo ut non perdat mercedem, quam fecit in septem et dimidia libra auri, et fidem quam possidebat circa sanctum patriarcham; jam vero ut et nos in tentationibus, quae nobis eveniunt, quando aliquid boni fecerimus, imperturbati et gratias referentes ad Deum permaneamus; vidit in somnis jam dictus vir philochristus postera nocte quemdam, quasi in habitu sanctissimi patriarchae, dicentem sibi: Ut quid tribularis, frater, et moerore dissolveris? Nonne tu me rogasti ut peterem a Deo, ut salvus fieret filius tuus? Ecce salvus factus est. Crede mihi, si viveret, pravus et immundus homo fieret. Et de navi tua, vere, nisi Deus placaretur pro bono quod fecisti parvitati meae, sententia erat data, quatenus tota, ut jacet, cum animabus in profundum pergeret, et perderes fratrem tuum. Sed surge, et glorifica Deum, qui dedit tibi eum, et salvavit filium tuum mundum de hoc saeculo vano. Evigilans itaque vir, invenit cor suum consolatum, et universam tristitiam ejus ejectam; et indutus vestimenta sua, venit cursim ad honorabilissimum patriarcham, et jactat se ad pedes ejus, gratias agens Deo et ei, et narrans visionem quam viderat. Quam audiens justissimus, dixit: Gloria tibi, benigne et misericors Deus, qui et deprecationem peccatorum exaudis. Iterumque ad hominem dixit: Nequaquam, o fili, gratiam hanc orationi meae ascribas, sed Deo et fidei tuae, haec enim omnia ista impetrare valuit. Erat enim valde humiliter sentiens sanctus, verbis scilicet atque prudentia. CAP. XXVI .--Pergebat aliquando hic beatus ad visitandos pauperes, in locum qui dicitur Caesarium; illic enim eis fecerat quasi tholos quosdam prolixos, ligneis tabulis pavimento strato ad requiescendos eos, et simul cum storeis et rachanis per totam hiemem, cum quodam episcoporum eorum qui cum eo erant, amatore pecuniae, passibili modo presso. Dixitque beatus patriarcha ad eum: Ama ac honora, frater Troile, fratres Christi; hoc enim ei erat nomen. Nuntiaverunt enim quidam patriarchae quod triginta libras auri portaret in ipsa hora domesticus ejusdem episcopi Troili, ut emeret speciem argenti anaglyphi, gratia mensae suae. Episcopus autem tanquam veritus sermonem patriarchae, imo ad horam calefactus, singula dari omnibus fratribus praecepit ei qui triginta libras illas portabat. Celeriter ergo hujusmodi auri quantitas erogata est. Recedentibus itaque utrisque, patriarcha scilicet, et qui invitam (ut ita dicam) eleemosynam fecerat, episcopo Troilo in propriis episcopiis velut quaedam amens et animae periculosa in eum cogitatio irruit, propter pecuniarum dationem; horroris et amoris pecuniae, et crudelitatis et negligentiae genimen eum sequebatur, febre extra naturam mista, propter quod aegrotus invitus in lectum cecidit. Hebdomadario ergo a sanctissimo patriarcha ad eum veniente, et ad mensam ejusdem patriarchae eum invitante, recusavit, frigore enim et febre se vexari pro quadam causa dicebat. Igitur cum hoc audisset patriarcha, mox agnovit causam, quia propter exitum viginti librarum, infirmatus est ille invitus eleemosynator. Erat enim (ut praedictum est) valde immisericors, et amator pecuniae. Non sufferens ergo beatus se quidem super mensam reficere, illum autem super lectum cruciari graviter, pervenit celeriter ad eum 194 ille vere sine superbia, et dixit ad eum hilari vultu: Fac charitatem, fili Troile. Aestimas quod in veritate dixerim tibi fratribus hujuscemodi dare? crede mihi, per jocum dixi tibi dare. Ego enim volui praestare eis singula numismata propter sanctam festivitatem; sed quia non habebat distributor meus secum sufficientem quantitatem, hujus rei gratia mutuam dedisti eam mihi, et ecce attuli tibi illas triginta libras. Ut vero vidit quantitatem episcopus in honorabili manu sapientis existentis medici et pastoris, febris quidem subito disparebat, frigus etiam recedebat, fortitudo quoque et corporis ejus calor ad eum revertebantur; ut ex hoc non posset latere hanc esse causam repente comprehendentis eum commutationis. Suscipiens ergo aurum ab honorandis manibus patriarchae, et nihil omnino contradicens, exspectabat ab eo patriarcha conscriptionem abrenuntiationis mercedis earum quae datae sunt triginta auri librarum. Fecit autem hoc cum gaudio Troilus episcopus, scribens propriis manibus ita: Deus, domino meo Joanni beatissimo patriarchae hujus Alexandrinorum magnae civitatis, da mercedem triginta librarum quae data sunt tibi, quoniam ego recepi mea. Hoc scriptum itaque sanctus accipiens, sumpsit secum et eumdem episcopum ad prandium, ut enim jam dictum est, statim sanus factus est. Volens ergo mercedis redditor Deus corripere eum, simul autem et ad miserationem contribulatorum et compassionem erigere, ostendit ei eadem die dormienti post prandium patriarchae in somnis, qua mercede privatus esset. Vidit enim (ut ait) domum, cujus pulchritudinem atque magnitudinem non potest ars hominum imitari, et januam hujus totam auream, et super januam titulum conscriptum: MANSIO AETERNA, ET REQUIES TROILI EPISCOPI. Cum ergo hoc, inquit, legissem, gavisus sum, sciebam enim donandam mihi ab imperatore talis domus epulationem. Nondum autem hujusmodi tituli superscriptionem perlegeram, et ecce quidam regius cubicularius, habens secum et alios obsequii divini; et cum pervenisset ad talem nitentis domus januam, dixit ad proprios officiales: Deponite mihi titulum. Et cum deposuissent, iterum dixit: Mutate eum, et ponite quem misit orbis terrarum rex. Et attulerunt et affixerunt aliud aspiciente me, superscriptum ita: MANSIO AETERNA AC REQUIES JOANNIS ARCHIEPISCOPI ALEXANDRIAE, EMPTA LIBRIS TRIGINTA. Et cum hoc vidisset, surrexit a somno, et magno summoque pastori quae visa sunt ei in somnis enarravit. Proficiens ea de causa Troilus episcopus, factus ex tunc eleemosynator magnificus. CAP. XXVII.-- Dominus qui divitias in tempore quodam beato Job abstulit, fecit simile et huic omni bonitate pleno, sancto patriarchae Joanni. Navibus enim sanctissimae ecclesiae comprehendentibus violentam hiemem, in loco qui dicebatur Adria, projecerunt omnia sua, quae naves portabant; erant vero omnes naves simul. Erat autem summa multa valde enthecarum suarum; habebant enim tantum vestimenta et argentum, et alias res altiores, ut computaretur pondus quod ivit in perditionem quantitatis centenariorum triginta quatuor. Plus enim erant quam tredecim naves, capientes per singulas decem millia modiorum. Venientibus vero Alexandriam et pergentibus, statim reliqui creditores et primi nautae in ecclesiam confugerunt. Sanctus vero hoc audiens, et causam propter quam fugerant, mittit eis verbum manibus suis conscriptum, habens ita: « Dominus dedit, fratres; Dominus, ut voluit, abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I). Exite, filii, nihil ex hoc veriti: Dominus enim sollicitus erit de crastino. » Ascendit itaque pene dimidium civitatis in secretum: die autem altero volentes consolari nobilem istum; ipse vero praeoccupans, coepit omnibus dicere: Nequaquam, o filii et fratres, causa navium difficultatis tristemini; nam humilis Joannes, credite, inventus est culpabilis; quippe nisi extollentiam haberem, nullo modo hoc ferrem. Sed quia extollebar in his quae Dei erant, et aestimabam quod magna opera facerem, dans quae hominum erant, hoc mihi evenit; volens ergo Deus ut hoc intelligerem, ista permisit. Eleemosyna enim non vigilantem plerumque in extollentiam elevat: invitus vero casus humiliat sustinentem. Ait enim divina Scriptura: Paupertas virum humiliat. Et iterum David hoc sciens, dicebat: Bonum mihi quod tu humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII). Dum enim malis factus sum obnoxius, quia dationem per vanam gloriam perdebam, et quoniam per vitium meum perditae sunt tantae pecuniae, habeo nunc judicium animarum quae in arcto sunt. Verum, dilectissimi, qui tunc tempore justi illius Job fuit Deus, et nunc idem ipse est, qui non propter egestatem meam, sed ob indigentium necessitatem, non derelinquet nos. Ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam (Hebr. XIII). 195 Et rursus: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Volentes ergo consolari eum civitatis habitatores, ut dictum est, ipsi magis inventi sunt econtra consolationem ab ejus beatitudine recepisse. Nimis ergo breve tempus praeteriit, et in duplum restituit Deus novo nostro Job facultates; et iterum erat ipse magnanimus circa misericordiam, fortasse autem et religiosior quam antea fuerat. CAP. XXVIII.-- Ad extremam paupertatem pervenienti cuidam de domesticis ministris, propria manu iste sanctus, ut nullus sciret, duas libras auri dedit; et audiens ab accipiente: Quoniam haec accipiens, domine, ulterius non habeo vultum intendendi in honorabilem et angelicam faciem tuam, vere dignum laude, ut sapiens, locutus est verbum: Nondum, inquiens, sanguinem meum pro te, frater, effudi, sicut mandavit mihi Dominus meus et omnium Christus Deus (Joan. X). CAP. XXIX.-- Districtus quidam ab his qui pensionem exigebant, cum non haberet quod daret (erat enim regio in magna difficultate, eo quod fluvius Nilus secundum consuetudinem non irrigaret aquis terram), ipse abiens deprecatus est ducem quemdam magnatorum, ut mutuas sibi daret quinquaginta libras auri; et dicebat se dare pignora, si vellet, dupla. Repromisit ergo dux dare ei, ad praesens vero distulit. Exactoribus ergo constringentibus eum, vadit ipse, ut omnis ad portum a quo cuncti recipiuntur, videlicet ad mitissimum et dignum admiratione patriarcham. Et nondum pene propriam necessitatem ei narraverat, dixit sanctus ad eum: Do, fili, si volueris, et quo vestior, vestimentum. Etenim cum admirabilibus suis bonis et hoc possidebat, quod non posset videre aliquem de necessitatibus lacrymantem, et non statim se propriis rigaret lacrymis: unde et mox petitionem volentis ab eo mutuum accipere adimplevit. Et sequenti nocte videt dux quod staret super altare quidam, cui offerebant multi oblationes; et per unam quam ponebant, accipiebant centum pro ipsa de altari. Erat autem et patriarcha post tergum ejus. Jacebat ergo una oblatio ante eos in uno scamno, et dicit quidam duci: Vade, domine dux, accipe oblationem illam, et offer ad altare, et tolle pro ea centum oblationes. Illo vero pigritante, cucurrit patriarcha, licet post eum staret, et tulit hanc ante eum, et obtulit, et accepit, sicut omnes, centum de altari. Evigilans itaque, non poterat discernere somnium. Misit autem et adduxit eum qui volebat mutuum accipere, ut praestaret ei. Et cum venisset, dicit ei dux: Accipe quod petisti mutuum. Respondens ille, dixit ei: Ante tulit mercedem tuam dominus patriarcha. Etenim te domino differente me, compulsus sum ad illum tanquam ad portum confugere, multa enim erat vis inquietudinis exactorum. Cum ergo audisset hoc, statim recordatus est somnii, et dixit: Vere bene dixisti: Quia ante tulit mercedem tuam. Ante tulit enim, et vae illi qui vult facere bonum, et differt. Et enarravit ei et omnibus somnium quod viderat. CAP. XXX.-- Pergente aliquando sancto ad templum sanctorum victoriosorum martyrum Cyri et Joannis, in gloriosa eorum memoria orationis gratia, exeunte portam civitatis, suscepit eum mulier procidens, et dicens: Vindica me, quoniam injuriam patior a genero meo. Quibusdam ergo de obsequio ejus, qui habebant confidentiam apud eum, dicentibus: Quia cum reversus fueris, causam ejus facies. Respondit sapientissimus: Et quomodo Deus orationem nostram suscipiet, si ego istam postposuero? Quis mihi spopondit ut vivam ego in crastinum? et ibo ad Christum, pro ea rationem redditurus? Et non recessit de loco illo, usque dum quod satis ei erat fieri faceret. CAP. XXXI.-- Ad voluntatem igitur memorabilis hujus, quae tota in Deo erat, misit ei Deus viros sapientes et semper memorandos, Joannem et Sophronium. Consiliarii enim erant veraciter boni, quibus et tanquam patribus indiscrete obediebat, et gratias agebat, tanquam constantibus maxime et viriliter agentibus militibus pro pietate religionis. Etenim sancti Spiritus virtute freti, et cum Severianitis ac caeteris circa regionem existentibus immundis haereticis sapientia sua ac disputationibus pugnam habentes et conflictum, multa quidem castella, pluresque ecclesias, similiter et monasteria ab ore talium bestiarum, tanquam boni pastores, evellere studuerunt, propter quod et maxime plurimum honorabat sanctos hos ille vere sanctissimus. CAP. XXXII.-- Si vero alicubi aliquem durum et inhumanum et percussorem circa proprios servos sentiebat ille beatus, hunc primo convocabat, et cum multa lenitate rogabat, dicens: Fili, venit quidem ad aures peccatrices meas quod ex operatione inimici modicum durius circa proprios pueros tuos feraris; sed, rogo, des locum irae. Non enim ut percutiamus eos, dedit nobis hos Deus, sed ut serviant. Fortasse vero nec propter hoc, sed ut sustententur a nobis, ex quibus 196 Deus praestitit nobis. Quid enim (edic mihi) et dedit homo; et emit eum qui ad imaginem et similitudinem Dei creatus et honoratus est? Nunquid enim tu, dominus ejus, aliquid plus possides in proprio corpore, manum aut pedem, vel auditum, aut animam? Nunquid non similis est tibi per omnia? Audi lumen gloriosum, Paulum dicentem: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, omnes enim vos unum estis in Christo. Si ergo apud Christum aequales sumus, et ad invicem aequales efficiamur. Etenim Christus formam servi assumpsit, docens nos non superbire contra servos nostros. Unus enim est Dominus omnium, in coelis habitans, et humilia respiciens: non dixit sublimia, sed humilia (Psal. CXII). Quantum enim aurum dedimus, ut honorificatum et emptum nobiscum eum sanguine divino et Dominico, nobis servituti subjiciamus? Propter eum coelum, propter eum terra, propter eum stellae, propter eum sol, propter eum mare et quae in eo sunt. Est autem verum, quia et angeli ei ministrant, propter eum Christus pedes servorum lavit, propter eum crucifixus est, et caetera omnia propter eum passus est. Tu autem eum qui a Deo honoratur inhonoras, et quasi non sis ejusdem naturae, non parcens feris? Dic, obsecro, velles, quoties culpam admittis, ut mox redderet tibi Deus? Nequaquam. Dic, quomodo oras quotidie, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI)? His et his similibus verbis de habitante in se thesauro monens hunc absolvit; et nisi didicisset istum emendatum, praeparabat et instruebat servum afflictum, ut fugam arriperet, et venditionem peteret; et hunc comparans justus, statim liberum statuebat. CAP. XXXIII.-- Audiens aliquando cujusdam eleemosynatoris puerum orphanum derelictum, parentibus suis morientibus, et in multa paupertate conversari hunc; dicebant enim hi qui in testamento patris ejus inventi sunt testes, quia non dimisit ei, domine, pater ejus moriens usque ad unum numisma; sed habens decem libras auri, adducit eum ipsa hora quando testamentum scribebat, et dicit ei: Has decem libras habe, fili mi. Quid, vis dimittam tibi istas, an vis Dominam meam Dei genitricem curatorem et provisorem? Puero vero eligente sanctam Dei genitricem, praecepit dare cuncta pauperibus. Et ecce, inquiunt, sanctissime, in multa inopia consistit, nocte ac die domum Dominae nostrae non deserens. Cum ergo haec audisset a scientibus sanctus hic, nemini aliquid dicens, adducit quemdam tabellionem; et narrabat ei rem, dans ei terminum ut nulli crederet quam praecepit ei facere rem, dicens ei: Vade, et in veteribus chartulis scribe testamentum cujusdam nomine Theopenti; et fac in eadem charta me et patrem pueri consobrinos fratres, et vade, et dic juveni: Scis, frater, quod genus existens patriarchae, non debueras ita in paupertate versari? et ostende ei chartam, et dic: Quoniam si erubescis, ego ordino causam tuam apud patriarcham, et vide quid tibi dicet. Cum ergo omnia quae jussa sunt ei a patriarcha tabellio fecisset, venit ad eum dicens: Quia pactus est puer mihi, ut ego loquar causam suam domino, et magnas gratiarum actiones referebat mihi. Dixit itaque sanctus: Vade et dic ei: Quia locutus sum patriarchae. Et dixi: Quoniam et ego scio quia habuit consobrinus meus filium, sed ex vultu hunc non recognosco. Bene ergo facis, adducens hunc ad me. Adducens ergo eum, porta et chartam tecum. Cum vero pervenissent, tulit eum secreto ille justus, et coepit deosculari eum, et dicere: Bene venit filius consobrini mei. Ditavit igitur eum, et uxori tradidit in Alexandria, et domum et omnia quibus opus habuit donavit ei, demonstrare festinans quoniam non derelinquet Dominus sperantes in se (Judith. VI). CAP. XXXIV.-- Impraetermisse autem et hujus mandati curam habuit hic admirabilis, legem ponentis: Volenti mutuare a te ne avertas aliquando (Deut. XV; Luc. VI), non prohibuit aliquem hujusmodi ab eo suffragium postulantem. Unde hoc sciens quidam malignus et impostor, petiit ab eo ut sibi mutuas daret viginti libras auri. Erat autem de his qui dicuntur Gallodromi. Contemnens ergo sanctum quemadmodum et alios multos, dicebat: Quia nihil mihi dedit. Quaesierunt itaque Ecclesiae pastores et ordinatores ut in carcerem hunc mitterent, et publicarent ejus substantiam. At imitator dicentis, Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Lucae VI), qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, nequaquam illis consensit, ut eum affligerent. His autem turbantibus contra eum, utpote qui patriarchae illuserat, et dicentibus ad eumdem sanctum: Non justum est, domine, ut quod pauperes acciperent, hic luxuriosus accipiat, respondit econtra ille ter beatus, dicens: Credite, fratres, quia si extra voluntatem acciperetis aliquid ab eo, duo mandata transgrederemini, et unum adimplebitis quando et ad pauperes data 197 fuerit hujuscemodi quantitas. Unum quidem, quia apparebitis impatientes circa damnum, et efficiemini aliis forma mala; alterum autem, quoniam non obedientes eritis Domino Deo, dicenti: Ab eo qui abstulerit tua ne repetas (Luc. VI). Expedit ergo, o filii, ut efficiamur omnibus exemplum patientiae. Etenim Apostolus dicit: Quare non magis injuriam sustinetis? quare non magis fraudem patimini (I Cor. VI)? Et bonum est quidem veraciter, fratres, omni petenti dare, excelsius autem et honorabilius et non petenti; ei autem qui aufert vestimentum sine voluntate a nobis dare et tunicam, angelicae vere naturae imitatio, imo divinae est. Ex his enim quae habemus Dominus praecepit benefacere proximo: Bonum, inquit, facies fratri tuo, juxta quod possidet manus tua, non ex his quae ex lite et contentione et ab injuriam passo auferuntur. CAP. XXXV.-- Senex quidam magnus, quasi annorum sexaginta, audiens tales res beati, voluit tentare eum, si posset verbis suaderi, et ad scandalum facile inclinari, et ut contigit, si condemnaret aliquem. Et habitans prius in monasterio abbatis Seridonis, exiit et venit Alexandriam; et sumit conversationem hominibus quidem reprehensibilem, sed Deo gratam, qui dat (ut ait David) singulis secundum cor eorum (Psal. XIX). Ingrediens itaque civitatem, scribit omnes quae notae erant meretrices, et coepit laborare opuscula, et accipere per singulos dies siliquam unam. Cum ergo occumberet sol, manducabat unius aerei lupinos, et intrabat ad unam meretricum, et dabat ei aereos nummos, et dicebat: Dona mihi noctem istam, et noli fornicari. Et manebat juxta eam nocte illa, observans eam ne fornicaretur. Stabat ergo a vespere in uno angulo cellulae ubi dormiebat mulier, psallens et orans pro ea, et mittens genuflexiones usque ad auroram; et exiens, accipiebat verbum ab illa quod nulli diceret actionem ejus. Ita agebat semper, quousque una earum manifestavit vitam ejus, quod non, ut fornicaretur, intraret ad eas, sed ut salvaret. Oravit senex, et coepit mulier a daemonio vexari, ut per illam caeterae timerent, et non manifestarent eum omni tempore vitae ejus. Dicebant ergo quidam ei quae a daemonio vexabatur: Quid est? Reddidit tibi Deus quoniam mentita es. Ut fornicetur enim ingreditur pessimus iste, et non est aliud aliquid. Jam enim et sanctus Vitalius (hoc quippe nomen erat ei) volens hominum gloriam fugere, et animas a tenebris revocare, dicebat audientibus cunctis, cum laboraret in opere, et solveret vesperi: Eamus modo, domina talis exspectat nos. Ubi ergo erat ordo ipsius? Multis ergo criminantibus et illudentibus ei, dicebat: nunquid ego non vestio corpus ut omnes? Aut monachis solis iratus est Deus? Vere et ipsi homines sunt ut omnes. Dicebat itaque ei quidam: Accipe tibi unam mulierem, abba, et muta vestimentum tuum, ut non blasphemetur Deus per te, et habebis judicium quae scandalizantur animarum. At ille respondebat eis iterum, dicebatque se demonstrans quasi iratum: Vere non obaudiam vobis, ite a me. Modo nihil aliud faciam, ut vos non scandalizemini, nisi accipiam mulierem, quatenus curam babeam domus, et faciam malos dies. Qui vult scandalizari, scandalizetur, et det frontem in parietem. Quid vultis ex me? Nunquid judices constituti estis super me a Deo? Ite, de vobis curam habetote, vos pro me Deo non reddetis rationem. Unus est judex, et sancta dies judicii, qui singulis reddet secundum opera eorum. Dicebat autem haec clamans. Quidam ergo ecclesiae defensorum, haec multoties audientes ab eo, referebant patriarchae quod fiebat. Deus vero sciens quod nollet ille sanctus offendere abbatem Vitalium, induravit cor ejus, ne crederet eis. Recordabatur enim ante memorati eunuchi; sed increpavit vehementer eos qui contra Vitalium abbatem accusationem ei afferebant, dicens ad eos: Quiescite accusare monachos. An nescitis quod circa sanctae memoriae Constantinum imperatorum actum fuisse, conscriptiones quae de eo leguntur contineant? Quoniam, ait, quidam non timentes Deum, cum celebraretur secunda Synodus in Nicaea, coeperunt contra se dare in scriptis famas turpes beato illi imperatori, quidam clerici quidem existentes, quidam monachi, et ad faciem adducens sanctus Dei Constantinus accusatorem et accusatum, utrumque audivit. Et cum invenisset multas talium criminationum veras esse, afferens ardentem cereum, incendit omnes quae datae sunt in scriptis malas opiniones, dicens: Vere si propriis oculis vidissem sacerdotem Dei, vel aliquem eorum qui monachico habitu circumamicti sunt, peccantem, chlamydem meam explicarem, et cooperirem eum, ne ab aliquo videretur. Nam et in servum Dei illum, videlicet eunuchum, ita putastis, et misistis me extra viam, et feci animae meae peccatum magnum. Confundens ergo eos multum, absolvit. Servus autem Dei Vitalius a propria operatione non cessabat. Deprecabatur ergo ut quibusdam post mortem ejus 198 in somnis manifestaret Deus, ut non imputaretur in peccatum his qui scandalizabantur in eum, eo quod rem quam agebat dicerent scandalo esse plenam, et non haberet homo peccati judicium ex ea, quidquid locutus fuisset. Multas igitur de talibus mulieribus in compunctionem induxit haec operatio ejus, et maxime quando videbant eum nocte extendentem manus et orantem pro unaquaque earum: propter quod quaedam earum a fornicatione cessabant; quaedam vero accipiebant viros, et pudice conversabantur; quaedam vero et modis omnibus mundum relinquentes, singularem vitam ducebant. Nullus tamen scivit usque ad ejus dormitionem quod ipsius admonitione et oratione impudicae mulierculae a fornicatione cessarent. Unde quodam die exeunte eo a prima talium mulierum diluculo, obviat ei quidam homo immundus, intrans ad fornicandum cum ea; et cum vidisset sanctum Vitalium ex ea egredientem, dedit ei alapam in faciem, dicens ad eum; Usquequo, pessime illusor Christi, non emendas te ab his nequitiis tuis? Qui dixit ad eum: Crede mihi, accipies alapam a me humili, ut tota Alexandria colligatur ad clamores tuos. Nondum brevi tempore transacto, dormivit cum pace in cellula sua sanctus Vitalius, nemine sciente omnino. Habebat enim valde pusillam cellulam, super locum qui dicitur Porta solis. Unde et plerumque, cum collecta celebraretur juxta cellulam ejus in ecclesia Metrae, convenientes quaedam muliercularum harum, ad alterutras dicebant: Eamus, eamus, iterum abbas Vitalius collectam habet. Et venientibus eis, curabat eas. Igitur dormiente eo, ut praedictum est, in propria cellula, et nullo sciente, mox quidam daemon tanquam Aethiops deformis, astat ei qui dederat alapam abbati Vitalio, et dat ei alapam, dicens: Suscipe alapam quam misit tibi abbas Vitalius. Et cadens, statim coepit spumare. Congregata est igitur, secundum prophetiam Vitalii, pene tota Alexandria in violentiam quam patiebatur a daemone; et maxime quia sonitum datae ei alapae audierunt quidam, quasi ad unius jactum sagittae. Post aliquantas vero horas in mentem rediens is qui patiebatur, scidit vestimenta pectoris sui, et cucurrit ad cellulam, clamans et dicens: Culpam feci tibi, serve Dei Vitali, miserere mei. Cucurrerunt vero cum eo omnes audientes. Cum pervenisset ad cellulam sancti, exiit iterum daemonium, jactans eum omnibus aspicientibus. Et cum ingrederentur intro hi qui cum eo cucurrerunt, invenerunt sanctum stantem in geniculis suis, et orantem, et animam Domino tradentem, et in pavimento scripturam hujusmodi: Viri Alexandrini, nolite ante tempus aliquid judicare, quoadusque veniat Dominus (I Cor. IV). Confitebatur vero et homo, qui a daemonio vexabatur, quod sancto fecerat, et quod dixerat sanctus ei. Recitata sunt ergo beatissimo Joanni patriarchae omnia quae circa sanctum Vitalium acta sunt; et descendens cum clero, venit ad corpus sancti Vitalii; et cum vidisset superscriptionem, dixit: Vere hanc humilis Joannes per Deum evasit, nam alapam quam accepit qui patitur ego acciperem.

Tunc itaque omnes fornicariae, et quae abrenuntiaverunt ex eis, et viros susceperant, cum cereis et lampadibus praeibant eum flentes, et dicentes: Perdidimus salutem nostram et doctrinam. Enarrabant enim jam conversationem ejus omnibus, et, Quoniam non propter turpem rem ad nos intrabat; et quia nunquam aliquando vidimus eum super latus dormientem, aut unam ex nobis tenentem manu sua. Et reprehendentibus eas quibusdam et dicentibus: Quare haec non omnibus dicebatis, sed scandalizabatur in eo tota civitas? enarrabant jam capitulum, quod circa eam gestum est, quae a daemonio vexationem sustinuit, et quia hoc timentes tacebamus. Sepulto ergo eo in multo honore, permansit is qui ab eo correctus et sanus factus est, faciens memoriam ejus. Postmodum autem et renuntiavit saeculo, ingressus monasterium abbatis Seridonis in Gaza, et suscepit cellulam abbatis Vitalii secundum fidem, et in ea permansit usque ad mortem suam. Et sanctissimus patriarcha multas gratias egit Deo, quia non permisit eum peccare in servum suum Vitalium. Multi autem multum ex tunc in Alexandria profuerunt sibi, et hospitio recipiebant monachos: et monebantur ut non condemnaretur aliquis ab eis sicut evenerat. Fecit autem et sanitates post mortem honorabile nomen sancti Vitalii per divinam gratiam: cujus orationibus det nobis Dominus bonam conversationem, et misericordiam in die, quando manifestabit abscondita hominum, et nuda faciet consilia cordium (I Cor. IV).

CAP. XXXVI.-- Praecipiens aliquando dari cuidam petenti eleemosynam, decem nummos aereos tantum, convicia ab eo patiebatur in facie atrociter ille beatus, quia non dederat ei quotquot voluit. His autem qui de obsequio erant, quaerentibus caedere eum qui conviciabatur, increpavit eos vehementer patriarcha, dicens: Sinite eum fratres: habeo 199 ego sexaginta annos, blasphemans per opera mea Christum, et unum convicium non portabo ab isto? Et praecepit datori solvere sacculum, ut sineret pauperem tollere quantum vellet pretium. CAP. XXXVII. Si vero aliquando audiebat sapientissimus, quoniam eleemosynator est talis, adducebat eum in hilaritate seorsum, et dicebat ei: Quomodo factus es eleemosynator? naturaliter, an teipsum violenter cogens? Unde quidam qui ab eo interrogabantur, verecundati, occultabant quidem, quidam autem dicebant ei. Propter quod unus interrogatus a sancto, respondit ita: Crede mihi, domine, quia nihil do aut facio boni; verumtamen ipsum quod facio et praebeo, ex quibus Deus et orationes tuae largiuntur, ita facere assuevi. Eram prius valde immisericors et crudelis, et semel damna pertuli, et in subtilitatem deveni: coepit cogitatio mea dicere mihi: Vere si esses eleemosynator, non relinqueret te Deus. Statui ergo per singulos dies dare quinque aereos nummos pauperibus; et cum coepissem dare, statim Satanas prohibebat me, dicens: Vere quinque nummi isti sufficiunt domui ad olera, aut ad balneum percipiendum; et statim, tanquam si de faucibus natorum meorum privarem eos, nihil dabam. Cum ergo vidissem quod superarer a vitio, dico puero meo: Per singulos dies furare, me nesciente, quinque nummos, et da eleemosynam. Sum ego enim trapezita, domine. Ille vero benefaciens, coepit furari denos. Erat autem quando et siliquam. Cum ergo vidisset quia benedicebamur, et divitiis abundabamus, coepit et tremisses furari, et dare. Semel itaque admirans benedictiones Dei, dixi ei: Vere multum profuerunt, fili, quinque nummi illi, volo ergo ut des decem. Tunc dicit mihi et puer subridendo: Vade, ora furtis meis. Nam vere hodie non haberemus quem manducassemus panem. Sed si est fur justus, ego sum. Tunc ergo dixit, quoniam tremissia dabat et siliquas etiam, ex fide illius, assuevi, domine, de animo dare. Aedificatus ergo sanetus valde, dixit ad eum; Crede mihi, multas conversationes Patrum legi, tale aliquid non audivi. CAP. XXXVIII.-- Malitiam reservantem quemdam illustrium, contra alium principem, audiens hic magnus Joannes, monuit eum saepe, et suasit ad concordiam, et non potuit eum convertere ad pacem. Semel ergo mittit et adducit eum sanctus, quasi pro re publica: et facit missas in oratorio suo, nullum habens nisi ministrum suum. Cum ergo sancta benedixisset patriarcha, et orationem Dominicam inchoasset, coeperunt dicere tres tantum illi, Pater noster. Et cum pervenisset ad sermonem, quo dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, innuit domestico patriarcha, ut taceret. Siluit ergo et patriarcha, et remansit princeps solus, dicens versum: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Et statim conversus sanctus, dicit ei mansueta voce: Vide in quali terribili hora quid dicas Deo: Quoniam sicut ego dimitto, ita et tu dimitte mihi. Tanquam ab igne statim cruciatum ferens praedictus princeps, cecidit in faciem ad pedes sancti, dicens: Quaecunque jusseris, domine, faciet servus tuus. Et reconciliatus est inimico suo ex tunc cum omni veritate. CAP. XXXIX.-- Superbum autem si videbat aliquem beatus, hunc quidem non arguebat in facie: quando autem eum in secreto suo sedentem videbat, afferebat de humilitate sermones, ut per tale magisterium sensim percuteret superbum, et modestum faceret, dicens ita: Miror, domini mei, quomodo non recordatur misera anima mea humilitatis quae demonstravit nobis super terram apparere Filium Dei, sed intumesco et extollor super fratrem meum, si fuero modicum aut pulchrior eo, aut ditior, aut gloriosior, aut principatum officii cujuscunque habuero, non intelligens divinam vocem, quae dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); neque sanctorum voces cogitans, quoniam quidam terram (Gen. XVIII), quidam cinerem, quidam vermem et non hominem (Psal. XXI), quidam aut impeditioris et tardioris linguae (Exod. IV) se nominabant: et quia Isaias, quando Deum videre meruit, ut capit homo, tunc immunda labia se habere pronuntiavit (Isa. VI). Quid enim et sum humilis? Nonne de luto fictus sum, unde sunt et lateres? Nonne omnem quam puto habere gloriam, ut flos foeni marcescit (Isa. XL)? His ergo et hujusmodi, et aliis pluribus verbis sapientissimus, quasi de se dicens, eum qui languorem inflationis et superbiae habebat cauterio comburens, proderat ejus animae. Intelligebat enim is qui ulcus habebat quod de eo patriarcha haec intimaret. CAP. XL.-- Et hoc frequenter ille a Deo honoratus, afferebat in medium, ad humilitatis argumentum, dicens: Quod si considerassemus et cogitassemus Dei erga nos misericordiam et bonitatem, nec in coelos sublevaremus oculos nostros, sed semper in humili habitu ac prudentia degeremus. Ut enim praeteream, qualiter non existentes ut essemus produxit nos fictor, et peccato et inobedientia deceptos iterum vivificavit, et 200 proprio sanguine redemit a morte, et omnem terram et ipsum coelum in obsequium hominum subdidit, sed et nunc qualiter peccantes non dissipat, sed longanimiter magis exspectat immobilis illa natura, et patiens ille oculus, et nobis plerumque blasphemantibus ipse consolatur et blanditur per miserationem suam, desursum pluvias propter vitam nostram tribuens, quantos malos operarios, pergentes ut occidant aut furentur, tegit et non tradit, ne capiantur et puniantur? quantos existentes in navibus in pelago, ut praedentur obviantes sibi naves, et occidant qui in eis sunt, non permittit in profundum demergi, sed imperat mari ne absorbeat eos, exspectans conversionem malitiae ipsorum? quanti pejerant corpus et sanguinem ejus sacrosanctum, et patitur et longanimiter agit, non reddens eis hic aliquid difficile? quantos in itinere latrocinantes, non tradit in cibum obviantibus sibi bestiis? quantos euntes in concava terrarum, et itinerum seditiones operantes, protegit, ut non consumantur a custodientibus canibus, vel etiam hominibus? Et me interdum aut cum meretrice recumbente, aut cum his qui se inebriant, aut cum turpia loquentibus conversante, aut caetero quolibet saeculi hujus implicato peccato, apis quidem circumfertur, et valles et alveos circuit, quaerens colligere fructum, ut dulce faciat mihi guttur, quod foeda et iniqua pronuntiat; uva autem festinat per calorem maturari, ut repleat os et laetificet cor, quod factorem suum praevaricatum est. Flores invicem se praeoccupant, ut delectent oculos, qui fornicationibus et alienis mulieribus ad luxuriam innunt. Ficus turbatur, quatenus perveniat, ut repleat manum per magnitudinem, et os per dulcedinem, quod tenet et basiat alienam mulierem. Talia ergo, inquit, opera fratres agentes, et tales retributiones recipientes a benigno Deo, qualem debueramus habere prudentiam, considerantes novissimam nostram et horrendam horam? Multum enim de memoria mortis et exitu animae disputabat semper ille beatus, ita ut frequenter quidam ad eum superbo schemate intrarent et ridenti vultu, et inconsiderato oculo; et exirent humili more, et compuncta facie, et lacrymantibus oculis. Propter quod et dicebat: Quia (ut aestimo ego humilis) sufficit ad salutem assidue et dolenter cogitare, et sollicitudinem habere de morte, quoniam nemo nobis in illa hora compatietur, aut comitabitur ex vita ista, nisi opera bona nostra. Et quomodo angelis venientibus et properantibus turbatur tunc anima, si inventa non fuerit praeparata? quomodo rogat ut addatur sibi modicum tempus vitae, et audiet: Quid enim? Tempus quod vixisti, bene consumpsisti? Et iterum dicebat tanquam de semetipso: Quomodo, humilis Joannes, transire poteris bestias arundineti (Psal. LXVII), quando obviabunt tibi exactores? Vae qualis timor et tremor obtinet animam tunc rationem ponentem, tantis exquisitoribus tam amaris et immisericordibus? Etenim sanctus iste in memoria semper retinebat quod sancto Simoni, qui in columnis stetit, per revelationem factum est notum: Quia (ut ait) exeunte anima e corpore, obviant ei cum ascenderit a terra in coelum, chori daemonum, singuli in proprio ordine. Obviat ei chorus daemoniorum superbiae, investigat eam, si habeat opera eorum. Obviat chorus spirituum detractionis: aspiciunt si quando oblocuta sit, et poenitentiam non egerit. Obviant iterum superius daemones fornicationis: scrutantur si recognoscant in ea voluptates suas. Et quando a terra usque ad coelum misera anima positura rationem pervenerit, seorsum ab ea sancti angeli stabunt, et non adjuvabunt eam nisi bonitates suae. Haec considerans hic nobilis, perterritus pro tali hora et sollicitus factus est, ferens in memoriam et sancti Hilarionis eloquium (Vita Hilarionis, c. 38); quia cum e vita egressurus esset, formidavit et dixit animae suae: Octoginta annos, o humilis anima, habes serviens Christo, et times exire? Exi, quia misericors est. Et dicebat sibi patriarcha: Si is qui octoginta annos servivit Christo, et mortuos suscitavit, et signa fecit, timuit amaram illam horam, quid habes tu, humilis Joannes, dicere aut facere, quando obviaverint in faciem tuam crudeles illi et immisericordes exactores et inquisitores? Ad quantos poteris rationem reddere, ad eos qui exquirunt de mendacio, ad eos qui de detractione, ad eos qui de crudelitate, ad eos qui de avaritia, ad eos qui de memoria mali, ad eos qui de odio, ad eos qui exquirunt de perjurio? Et dementatus dicebat: Deus, tu eos increpa, nam omnis fortitudo hominum eis resistere non valet. Tu, Domine, da nobis ductores sanctos angelos, qui custodiant et gubernent nos; multa enim est contra nos eorum insania, multus tremor, multus timor, multum periculum pelagi aeris hujus. Si enim de civitate in civitatem super terram ambulantes, deprecamur eos qui nobis ductores sunt, ne in praecipitia cadamus, aut in agrestium bestiarum loca, aut in flumina infinita, aut in inaccessibiles et invios montes, aut in latronum manus, aut in eremum incomprehensibilem 201 aut inaquosam, et pereamus. Quot ductoribus fortibus et divinis custodibus opus habemus, pergentes longa via hac et aeterna, videlicet, quae ex corpore est egressio, et ad coelum ascensio? Hae sunt sapientia plenae beati ad se et ad omnes doctrinae; hae sunt ejus quotidianae curae atque meditationes. CAP. XLI.-- Multam autem et de sancta statione curam habebat, et sollicitudinem demonstrabat. Una enim dierum volens multos resecare, ut non egrederentur post solutionem sancti Evangelii de ecclesia, et otiosis sermonibus pro oratione vacarent, quid fecit? Reliquit mox, postquam lectum est sanctum Evangelium, ecclesiam; et ipse exiit, et sedit cum turba. Omnibus vero obstupentibus, dixit ad eos justus: Filioli, ubi oves, illic et pastor. Aut intrate intro, et ingrediemur; aut manete hic, et hic manebo. Ego propter vos descendo in sanctam ecclesiam, nam poteram facere mihimet missas in episcopio. Semel ergo et bis fecit hoc ipsum schema ille beatus. Erudivit et in hoc plebem magnifice, et emendavit; timebant enim, ne iterum idipsum schema faceret eis ille semper memorandus. CAP. XLII.-- Loqui autem in sacrario omnino non permittebat, sed in conspectu omnium foras mittebat eum, dicens: Si quidem ut orares venisti huc, in hoc mentem tuam et os tuum vacare exopta; si vero propter locutionem, scriptum est: Domus Dei domus orationis vocabitur (Matth. XXI); noli ergo facere eam speluncam latronum. CAP. XLIII.-- Hoc autem erat admirabilius sanctissimi hujus patriarchae, quoniam nec monachicam vitam ducens, neque in clero moratus in ecclesia, sed et feminae legitime dudum conjunctus, ita tenuit vigorem ecclesiae ab ipso initio quo patriarcha consecratus est, et in talem sublimitatem exaltatus est, ut multos eremitarum et in arcta vita degentium superaret. CAP. XLIV.-- Volens autem nec hujus boni esse inexpers, videlicet monachicae vitae connumerationis, studet rem talem: Congregans duos ordines sanctorum monachorum, statuit in eis omnem utilitatem tribui de villis suis in civitate sua: et faciens eis cellulas in duobus oratoriis Dominae nostrae sanctae Dei genitricis, et sancti Joannis, quae ipse a fundamentis aedificaverat, dicens amantissimis Deo monachis ita: Ego post Deum utilitatem corporalem vestram procurabo, vos autem spiritualis habetote meae curam salutis. Vespertina et nocturna vigilia mihi apud Deum imputetur: quidquid vero in cellulis vestris officii feceritis, pro vestris sit animabus. Hoc autem fecit, volens sollicitiores efficere Dei amicos monachos. Unde et permansit Deo talis grata constitutio ordinum; et ad similitudinem monasterii ex his civitas pene vivit, in diversis locis pervigiles hymnodias Deo referens. CAP. XLV.-- Et hoc beatus iste ita omnes docebat, et contestabatur dicens: Nullatenus aliquando haereticorum communionis, imo coinquinationis participemini, etiam si omni vita vestra ex aliqua impulsione vel necessitate communionem catholicae Ecclesiae non invenientes, sine communione permanseritis. Si enim, ait, uxorem corporalem legitime possidentes, in regione aliqua longinqua absque ista tempore multo morantes, relinquere hanc et alii copulari, a Deo et legibus prohibemur, si vero hoc egerimus, punimur; quomodo putas, Deo per rectam fidem et catholicam Ecclesiam conjuncti, ut ait Apostolus: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI), si orthodoxam et santam fidem adulteraveritis per communionem haereticorum, non in futuro saeculo tormenti, quod exspectat haereticos, erimus facti participes? Communio enim, ait, ideo dicitur, eo quod communem faciat, et firmet communicantem quibus communicat. Ne igitur, quaeso, ait, o filii, hujusmodi oratoriis applicetis. CAP. XLVI.-- Cum omnibus bonis suis et hoc beatus hic possidebat, quod (ut dictum est) non condemnaret proximum, nec condemnantes reciperet. Dicam vero et ejus doctrinam de hoc omnibus proficuam: Juvenis quidam rapiens monacham, fugit Constantinopolim. Hoc dicens justus, tristis factus est usque ad mortem. Tempore vero aliquo transacto, consedente eo una dierum in honorabili cimiliarchio cum quibusdam clericis, et sermonem animae utilem movente, venit in medium et memoria juvenis qui ancillam Dei rapuerat, et coeperunt qui sancto considebant anathematizare talem juvenem, tanquam qui duas animas perdiderat, suam videlicet et sanctimonialis. Compescuit ergo et resecavit eos beatus, dicens: Ne sic, filii, ne sic; nam ostendam vobis quia et vos duo peccata facitis: unum, quia transgredimini mandatum dicentis: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII); deinde, quia nescitis certius si usque hodie peccent, et non poeniteant. Legi enim vitam Patris aliquid tale habentem: quia in civitate quadam duo monachi abierunt in ministerium. Et cum transiret unus per locum, clamabat ei una fornicaria, dicens: Salva me, Pater, ut Christus meretricem. Ille vero hominum confusionem 202 omnino non curans, dixit ei: Sequere me. Et tenens eam per manum ejus, exiit publice de civitate, omnibus aspicientibus. Facta est ergo fama quia abbas accepit mulierem domnam Porphyriam (ita enim vocabatur mulier). Pergentibus ergo eis, ut mitteret eam in monasterium, invenit mulier in una ecclesia puerum in terram projectum, et sustulit eum ut nutriret illum. Itaque post annum quidam venerunt in patriam, ubi erat abbas et Porphyria, quae fuerat de meretricibus; et videntes eam habere puerulum, dicunt ei: Veraciter bonum abbati pullum genuisti. Nondum enim sanctum schema acceperat. Euntes ergo Tyrum qui viderant eam (inde enim abbas tulerat illam), diffamaverunt, quia genuit de abbate Porphyria, et nos vidimus puerulum oculis nostris similantem ei. Quando ergo cognovit ex Deo abbas obitum suum; dicit nonnae Pelagiae, sic enim mutavit nomen ejus, quando tradidit ei sanctum schema: Eamus Tyrum, quia habeo illic responsum, et volo ut venias mecum. Illa vero non valens contradicere ei, secuta est eum: et venerunt ambo, habentes et puerulum septem annorum existentem. Cum ergo aegrotasset abbas in infirmitate ad mortem, ascenderunt ad visitationem ejus de civitate usque ad centum animas. Et dicit: Afferte prunas. Itaque cum venisset thuribulum plenum prunis, tulit et evacuavit eas in vestimentum suum, et dixit: Credite, fratres, quia sicut Deus rubum custodivit incombustum ab igne, sicut nec tunicam hanc meam incenderunt prunae istae, ita nec ego agnovi peccatum mulieris, ex quo natus sum. Et omnes mirati sunt, quomodo non ardebat vestimentum ab igne; et glorificaverunt Deum habentem occultos servos. Ex occasione autem nonnae Pelagiae quondam meretricis, aliae fornicariae secutae sunt eam, abrenuntiantes mundo, cum ea pergentes in monasterium ejus. Servus enim Dei monachus, qui totonderat eam, postquam satisfecit omnibus, tradidit Deo spiritum in pace. Ideo, inquit, dico vobis, filii, ne praecipites ad condemnanda et judicanda sitis aliena. Multoties enim peccatum fornicationis vidimus, poenitentiam vero ejus, quam fecit occulte, non aspeximus. Et est quia furtum facientem quemdam vidimus, suspiria vero et lacrymas quas produxit Deo nescimus. Et nos quidem habemus eum qualem vidimus illum, furem, aut fornicatorem, aut perjurum; apud Deum vero recepta est occulta ejus confessio et poenitentia, et est ab ipso pretiosus. Omnes igitur admirabantur super doctrina industrii pastoris hujus atque magistri.

CAP. XLVII LVII.--Duobus clericis calceamenta facientibus, et juxta se laborantibus, unus quidem habebat filios multos, et uxorem, et patrem, et matrem: vacabat vero ecclesiae sine intermissione, et omnes post Deum alebat de arte sua. Alter vero quamvis doctior esset illo, eo quod non permaneret in ecclesia, sed etiam Dominicis diebus laboraret, nec seipsum tantum nutrire valebat. Invidebat ergo iste vicino suo. Et una vice non sufferens invidiam, dicit ei cum ira: Unde tu sic dives factus es? Ego vero vacans plus arti meae quam tu, in paupertatem deveni. Dicit vero ei, volens facere eum vacare ecclesiae: Invenio pretium in terra, et inde paulatim dives factus sum; sed si vis, semper voco te, et veni mecum; et quidquid invenerimus, accipies dimidium. Cum ergo acquiesceret ille, et sequeretur eum euntem ad ecclesiam, sine intermissione benedixit ei Deus, et divitem fecit eum. Tunc dixit ei ille bonus consiliarius: Vidisti, frater, unum mendacium propter Deum, quantum profuit animae tuae et substantiae tuae? Crede, nihil inveniebam aliquando in terra, ut aestimasti gratia pretii; sed quoniam dixit Dominus: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI); idcirco occasionem feci, tantum ut seducerem te; et ecce non sine causa laboravi, sed invenisti, et superinvenisti. Hoc igitur discens sanctus patriarcha, fecit illum bonum consiliarium presbyterum, tamquam dignum; erat enim lector. CAP. XLVIII.-- Et quidem hactenus ante memoratus Dei cultor Mennas, qui fuerat vicedominus sanctissimae ecclesiae Alexandrinorum magnae civitatis, enarravit nobis. Sequentia autem vilitas mea depinxit; quaedam vero a quibusdam, quibus digne credendum est, audivi. Dicentibus ergo nobis in praedictis in quodam capitulo (Sup., c. 11), quod multa spirituali dilectione patriarcha et Niceta patricius ad invicem colligati essent, dignum indicium talis exhibitionis praesens existit capitulum. Quando, permittente Deo, pro peccatis nostris, futurum erat ut traderetur Alexandria sine Deo Persis, reminiscens pastor dicentis: Cum persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X), fugam arripuit in propriam patriam, videlicet in Cyprum, in civitatem suam. Unde occasione accepta, praefatus Niceta patricius dixit ad sanctum: Obsecro, si inveni gratiam ante te, ne dedigneris fatigari usque ad reginam civitatem, et bene acceptas preces tuas donare piissimis imperatoribus. Ille vero multae fidei 203 viri consentiens, obediens ad hoc factus est Deo et voluntati ejus, et a se datum honorem quantum erat circa beatum ostendere volente. Fatigata igitur navi multipliciter a vi ventorum, in qua sanctus cum patricio erat, et in profundum mittenda, videt saepe memoratus patricius, et optimates qui cum eo erant, una nocte, in qua tempestas facta est, patriarcham modo quidem cum pauperibus per navim ubique circumcurrentem, modo autem iterum cum eis manus in coelum extendentem, et ab alto adjutorium abstrahentem. Cumque in Rhodum pervenissent ascendentes, videt expergefactus a Deo vocatus hic quemdam eunuchum coruscantem forma, et aureum sceptrum in dextra tenentem, assistentem sibi et dicentem: Veni, jube, Rex regnantium quaerit te. Nihil ergo statim negligens, advocat patricium Nicetam, et dicit ei cum multis lacrymis: Tu quidem, o domine, ad terrenum imperatorem me vocasti; sed praeveniens coelestis, ante vocavit exiguitatem meam. Et retulit ei eunuchi, imo angeli visionem, quae apparuerat sibi. Gavisus ergo et tristis factus idem gloriosissimus vir, impedire sanctum non potuit. Abunde igitur sanctis ejus repletus orationibus, et imperatoribus has deferens, cum multo honore redire ei in Cyprum jussit.

CAP. XLIX.-- Adveniente ergo eo in propriam civitatem, quae Amathunta vocabatur, testamentum proprium scribere cito ministris suis praecepit. Velociter vero et sine dilatione chartam et calamum praesentantibus, praecepit sacrum illud os scribere sic: « Joannes servus, propter eam vero quae supposita est mihi sacerdotii dignitatem, Dei gratia liber. Gratias ago, Deus, tibi, quoniam exaudisti miseriam meam, rogantem bonitatem tuam, ne inveniretur morienti mihi nisi unus tremissis. Inveniente enim me in honorabili episcopio sanctissimae Ecclesiae Alexandrinorum magnae civitatis, quam per indulgentiam Dei suscepi, quando in ea consecratus sum episcopus, circiter octoginta centenaria auri, et quae intraverunt mihi ab amicis Christi, pene numerum hominis transcendunt; in seipsam mentem colligens, et cognoscens haec omnia dominatoris omnium esse, festinavi ea quae Dei erant Deo dare. Unde et quod remansit mihi hoc tremisse, Dei et hoc existens, jubeo dari his qui sunt Dei. » O gloriosa res! o devotionem sancti! Non attendit, sicut debuisset, suis; quod faciunt multi qui in divitiis sunt, qui Dei dona aut ex injustitia collecta, tanquam propria, et tanquam si ea secum ferre possunt, thesaurizant, et non large egenis praebent; sed illa quaerebat quae semper manent, et aliquando non minuuntur. Unde sine mendacio repromissionibus non est fraudatus, quae assederant, ex persona Dei, quoniam qui glorificant me, glorificabo (I Reg. II). Vere enim magnifice glorificavit sanctum hunc, qui in suis semper bonis glorificatus est Dominus. Non enim ferens nobilis hic, temporali vita sua conquiescere sancta et digna laude bona, quid egit? Xenodochia, gerontocomia, atque monasteria a fundamentis aedificans, et choros sanctorum monachorum statuens, incessabilem verae justitiae memoriam possidet, per ea quae celebrantur in eis bona opera. Quod enim de his qui mala agunt, et successores propriorum malorum post mortem in vita hac relinquunt, ait Domino plenus Apostolus: Quoniam quorumdam peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium; quosdam autem et subsequuntur. Hoc econtra de hoc beato dicendum est: Quoniam quorumdam justitiae manifestae sunt praecedentes in regnum coelorum (I Tim., V), quosdam autem et subsequuntur, de quibus unus et iste exstitit. Et quoniam non fabula, neque ad gratiam est, quod dictum constat, testimonium nobis perhibeat plane quod mox in pretiosa ejus dormitione gestum est prodigium. Tradente enim eo et commendante propriam animam in manu Domini, ut ait alicubi sacra Littera: Justorum animae in manu Dei sunt (Sap. III), et hanc ei ut sacrificium immolatum offerente, cum recondendum esset honorabile ejus corpus honorifice, et cum congruo sacerdotibus ritu in quodam oratorio sancti miraculorum factoris Tychonis, fit quoddam tale signum gloriosum. CAP. L.-- Jacebant in quodam tumulo, ubi et justus hic reponendus erat, duorum quondam episcoporum, qui ante dormierant, sancta veraciter corpora sanctorum: quae et in natura exanimi interim degentia, tanquam si viva revera essent, aequalem sancto honorem tribuerunt. Cum enim beati corpus inter duos illos componendum esset, honorantes summum pastorem pastores, et multam ejus fiduciam apud Deum reverentes, simul et mirantes, Dei jussione tanquam vivi corpora sua separantes, in medio sacrum hunc susceperunt, honorem et ipsi ei praeceptione Dei sicut a Deo honorato offerentes, et omnibus statim ostendentes quae a Deo ei donata est gloriam atque sublimitatem. Quod maximum et gloriosissimum miraculum, non unus, neque decem, neque centum viderunt, sed omnis turba quae convenit ad pretiosam ejus sepulturam. CAP. LI.-- 204 Aliud autem ejus gloriosius, quod quidem adhuc vivens in carne coepit miraculum, sed postquam migravit ad Deum, complevit, sermo commemorare tentabit. Mulier quaedam de ea quae sanctum protulit civitate existens, cum audisset eum venisse a Rhodo, et angelum ei ibidem apparuisse, et vocationem ad communem Dominum ei denuntiasse, peccamen gravissimum in se recognoscens, quod nec auditus hominum posse intrare affirmabat, fidem inambiguam sumens, ad sanctum cursim pervenit; et pedes ejus comprehendens, cum lacrymis multis clamabat, et dicens secreto sancto: Peccatum, o ter beate, habeo misera, quod ad aures hominum venire non potest, et scio quod, si vis, potes id mihi indulgere; dixit enim vobis Dominus: Quoniam quaecunque solveritis super terram, erunt soluta, et in coelis; et quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVIII); et quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). Haec verba audiens a muliere sanctus, et timens, si petitionem ejus refutaret, noxius ejus tormenti fieret, dum posset liberari a proprio peccato per fidem quam habebat in eum, dicit ad eam humiliter: Si utique credis, o mulier, Deo, quod per infelicitatem meam ignoscatur tibi crimen quod dicis, confitere mihi hoc. Quae dixit: Non possum, domine, dicere id, neque enim potest auditus hominum portare illud. Dicit ad eam iterum sanctus: Et si erubescis, vade et scribe illud, si nosti litteras, et fer mihi. Illa iterum respondit: Vere, domine, non possum. Exspectans ergo modicum quid tacens, dixit ei: Non potes scribere et bullare, et afferre mihi? Tunc dixit ei: Possum, domine, hoc facio, rogans honorabilem et coangelicam animam tuam ne solvatur, neque ullo modo inveniatur a quolibet pittacium hoc aliquando. Verbum igitur accipiens a Deo honorabilis quod nullus homo solveret aut legeret ejus pittacium, abiens scripsit propria manu peccatum, et bullans portavit beato. Suscipiens ergo sanctus pittacium, post quinque dies ad Dominum profectus est, nemini aliquid de hujusmodi pittacio aut disponens, aut indicans. Mulier itaque fortuitu, imo dispensatione Dei, non existens in civitate die in qua translatus est in pace de saeculo isto ad aliud patriarcha, volente et in hoc demonstrare Deo quantam apud eum, utpote proprius famulus, fiduciam possidebat. Sed post unam diem reconditionis pretiosi ejus lipsani adveniens, cum audisset dormitionem ejus, amens et desipiens propemodum facta est, existimans pittacium quod dederat, in episcopio relictum, omnibus faceret culpam ejus manifestam. Cito ergo resiliens, et priorem fidem suam indubitabilem super animam resumens, arcam a Deo honorati apprehendit; et, sicut viventi ei veraciter, ita turbata perhibebat: Homo Dei, tibi hoc peccatum non potui enarrare, eo quod supra modum existeret grave, et ecce nunc omnibus factum est forsitan manifestum et cognitum; utinam non tibi rem meam manifestassem. Heu! heu mihi! putans confusionis absolutionem invenire, confusio omnibus facta sum; pro medela brasphemiam recepi. Quid mihi ad te opus erat secretum animae meae patefacere? Tamen non deficiam neque diffidam, neque removebo a tumulo lacrymas, usque dum satisfactionem de petitione mea accepero. Neque enim mortuus es, sancte Dei, sed vivis. Scriptum est enim quia justi in perpetuum vivent (Sap. V). Iterumque eadem verba assumens, dicebat: Nihil, homo Dei, peto a te, nisi ut certum facias cor meum quidnam de dato tibi pittacio factum sit? Deus ergo qui dixit aliquando ad Chananaeam: Fides tua te salvam fecit (Matth. XV), ipse et hanc certam fecit. Tribus enim diebus perseverans ad sepulcrum sancti, et cibum aut potum omnino non gustans, tertia nocte, dum rursus cum lacrymis eosdem duros ac fideles sermones beatissimo diceret, ecce egreditur Dei famulus de tumulo suo, oculatim apparens cum duobus episcopis, qui cum eo jacebant, uno hinc, et altero hinc aspitantibus, et dicit ad eam: usquequo mulier hos qui hic sunt commoves, et non dimittis eos quiescere? Infuderunt enim stolas nostras lacrymae tuae. Et haec dicens, dat ei proprium pittacium nullatum, dicens: Suscipe, recognoscis hoc? solve, aspice. Et in seipsam ex visione veniens, vidit iterum sanctos ingredientes in proprium locum; et solvens, invenit litteras suas deletas, et subscriptionem sub eis, habentem sic: Propter Joannem servum meum, deletum est peccatum tuum. Quis loquetur potentias Domini, o amici et fratres? Qui ita misericors et amator hominum, faciens voluntatem timentium se, et glorificans glorificantes se, et per miraculorum operationes magnificans eos? Non autem in hoc loco solum, in quo pretiosa dormitio ejus facta est, gratia quam habuit apud Deum, manifestata est, sed ubique longius claruit.

CAP. LII.-- Eadem enim die in qua ad Deum ex hac vita beatus iste profectus est, quidam eorum qui angelicam vitam et schema monachicum 205 habent, vir admirabilis et industrius, Sabinus nomine, Alexandriae habitans, vidit quasi in excessu mentis factus, divinitus honoratum Joannem de proprio episcopio egredientem cum clero omni cerea portantem, et ad imperatorem euntem, tanquam eunucho quodam (ut ipse dicebat Sabinus) cubiculario hunc vocante, postquam januam episcopii exiit, quod significat proprii corporis separationem, et unam puellam ut solem, suscipientem eum, et manu tenentem, et super caput coronam ex oleae ramis circumamictam. Mox ergo agnovit sanctus Sabinus migrationem patriarchae ad Dominum ipsa hora fuisse factam. Quapropter adnotantes quidem mensem et diem, erat enim celebris, videlicet sancti martyris Mennae, quibusdam venientibus de Cypro percunctantes quidam qui habitabant Alexandriae de migratione sancti patriarchae, agnoverunt veram fuisse visionem, eo quod eadem hora fieret in qua obiit beatus, et maxime de exemplo puellae quae manu tenebat eum. Acceperat enim repromissiones ab ea sanctus, sicut in praecedentibus verbis Vitae diximus (Sup., c. 7): Quia si me possides amicam, ego te ante imperatorem introducam, quod et revera fecit. CAP. LIII.-- Non autem ex hoc tantum omnes satisfactionem acceperunt, quod eleemosyna et misericordia quam habuit circa egentes, eum in coelorum regnum deduxerunt; sed quia alius eorum qui habitabat civitatem Alexandriam, timens Deum, vidit ipsa nocte in qua et sanctus Sabinus, omnes pauperes et orphanos atque viduas, oleae ramos bajulantes, et in patriarchae obsequio euntes, et ad ecclesiam pergentes. Non solum duo, aut decem, aut centum satisfactiones sunt, per quas scimus clare quoniam sanctorum numerum meruit memorabilis hic; sed ecce et aliae, quas subsequens forma ostendit. CAP. LIV.--Hymnodia enim anniversaria post multum temporis dormitionis sancti celebrata, in templo superius memorati sancti Tychonis (Sup., c. 49), ubi pretiosum lipsanum beatissimi patriarchae Joannis repositum est: erat autem quae colebatur sacra vigiliae hymnodia annuae recordationis sancti miraculorum factoris Tychonis. Is qui est miraculorum Dominus, volens ostendere omnibus quali honore servum suum sanctum Joannem dignum fecerit, placuit de honorabili ejus lipsano unguenti saniferam suavitatem emanare, qua universi in laetitia freti gloriam retulerunt Patri et Filio et Spiritui sancto; vero scilicet Deo nostro, qui proprios sanctos gloria glorificat infinita.

CAP. LV.-- Et nullus, o amici Christi, tanti miraculi incredulus sit. Etenim usque nunc videtur in amica Christi Cyprorum insula, in diversis sanctis talem Dei gratiam operantem, et tanquam ex fontibus unguentorum suavitatem de pretiosis eorum lipsanis profluentem, ad gloriam ejusdem bonitatis, et ad honorem sanctorum ejus, atque alacritatem et zelum bonum qui post futuri sunt hominum: quatenus secundum imitationem eorum conversantes, eisdem et nos honoribus digni efficiamur a justo mercedum retributore Deo. Efficiamur igitur, dilectissimi, et nos consummatores praescriptarum rectitudinum sanctissimi hujus Patris nostri Joannis; et quasi incolae existentes et peregrini in vita ista, in aeternum thesaurizemus futurum, per largam quae indigentibus tribuitur donationem (I Cor. IX). Etenim, secundum divinitus inspiratum Apostolum, qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (I Cor. II); et pro corruptibilibus incorruptibilia, pro temporalibus aeterna, quae oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se: quae omnes nos impetremus per gratiam et misericordiam Jesu Christi Domini nostri, cum quo est Patri una cum sancto Spiritu gloria et honor et imperium, nunc et semper in saecula saeculorum. Amen.