Jump to content

Vita S. Isidori (Lucas Tudensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Isidori
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 82

Vita S. Isidori (Auctor incertus (Lucas Tudensis?)), J. P. Migne

PROLOGUS.

(0019A) 1. Praeclara beatissimi doctoris Hispaniarum, Christi confessoris Isidori, archipraesulis Hispalensis, Hispaniae primatis merita, fratres charissimi, sacrosancta per orbem Ecclesia dignis efferenda laudibus praedicat, et festivum per omnia virum celebris semper et ubique fama commendat. Verumtamen praeter communem illam honorificentiae gloriam, quam sibi meritorum magnalibus in omnium comparavit contuberniis fidelium, praecipuis in Hispania sustollitur praeconiis, quem alterum in terris post apostolos suae fidei meruit intercessorem. Hic est enim splendidissimus Solis justitiae radius, per quem tibi praecipue, Iberia, lumen veritatis illuxit; et quae multis fueras Arianorum, Acephalorum, Mahometi et aliorum (0019B)pseudoprophetarum seducta erroribus vel fallaciis, beati Isidori mediante doctrina dux effecta es aequitatis. Hic est insignis ille pastor tuus, egregiusque pontifex, qui te summis praeficiendam sedibus, aeternisque fecundandam divitiis, tam copiosis divinarum scripturarum debriavit augmentis, ut situ in successum transsumpto, jam non sis in regionibus ultimis ultima, sed in primis prima. Hic (0020A)est qui post gloriosissimum apostolorum Jacobum hanc tibi contulit gratiae excellentiam, ut populis (sis) fecunda, religione conspicua, triumphis clarissima. Sane ab Hispali civitate, sanctissimi Isidori sede, certissimo secuturi eventus praesagio Hispania cognominata, ditior emines debriatione divina, quam felicitate terrena. Licet enim victoriosa trophaeis, gratiosa deliciis, laudis tuae titulos cunctarum nationum in fines extuleris; multo tamen spectabilius multoque gloriosius est, quod te tam assidois tamque officiosis obsequiis, tum nostri Salvatoris reverentia, tum gloriosissimi apostoli Jacobi praesentia, tum etiam rectissimi patris Isidori praesentia simul et clariflua doctrina, omnis te colit, omnis ad te confluit religio Christiana, quoniam (supra id) quod tibi (0020B)fors obtulit aut vis indulsit naturae, apostolicae dignitas praerogativae non immerito obtinuit, ut sicut singularis privilegio gratiae, alter Romae Petro apostolo successit Gregorius; ita non impar Gregorio alter in Hispania Jacobo succedat Isidorus. Semina namque Verbi Dei, quae beatus Jacobus seminavit, quasi pervigil agricola Isidorus coelestium imbrium praedicatione saluberrrima irrigavit, et spinas, tribulos, (0021A)et zizaniam pravorum dogmatum, ab inimicis haereticis superseminatam, sarculo spiritus evellendo, ad fructus vitae excolendos usque perduxit. Gregorium revera in beatissimi apostolum principis, loci simul et meriti principatu, universi orbis praefecit auctoritas; Isidorum autem Romanae censura curiae alterum profiteri Gregorium meritorum effecit parilitas. Et quidem singula quae non tantum cursu naturae, verum etiam ea quae divina Providentia miraculose, senescenti mundo, per eum mirabiliter, ad illuminationem Ecclesiae, dignata est operari, debitis prosequi officiis, vires, ingenium, et scientiam nostram excedit. Verumtamen de sanctissimo peccator, de maximo parvus, de sapientissimo imperitus, de multis ejus mirabilibus paucula (0021B)ad futurorum eruditionem (ne tanti Patris opera labentibus annorum curriculis a corde quoque fidelium dilabantur), brevitate qua potero, charitatis gratia, fidelis styli subnotatione perstringam. Tanta quippe tamque bona, de tanto tamque bono viro, bene dicere, non nisi bonitatis ejusdem viri ascribendum est meritis; quorum profecto tenus hoc [ id est, hactenus] excrevit eminentiae magnitudo, ut rerum fidei sermonis subsidat elegantia, et elegantiae cultum veritatis commendet materia.

CAPUT PRIMUM. Sancti Isidori prosapia illustris et sancta.--Institutio in litteris. 2. Igitur ut egregius confessor Isidorus egregiis vetustaretur exordiis, et insignem futurum insignis (0021C)praesignaret origo, civitatis Carthaginensis, et provinciae Hispaniae dux, Theodorici regis Gothorum proles, Severianus, pater (ejus fuit), mater vero, Turtura vocitata: viri clarissimi, viri eruditissimi, viri etiam tam morum quam ingenii singularitate praediti confessores Christi, Leander archipraesul Hispalensis, et Fulgentius, qui fulgore sanctarum Scripturarum et operum universalem irradiavit Ecclesiam, almus doctor et praesul clarissimus, una cum sanctissima Virgine Florentina, virginum praeposita, fratres ac nutritii fuere. Horum serenissimis instructus documentis, orationibus proficiens, morum gravitate venustus, patriam religione, patrem prudentia, disciplina fratres, cognatos cultu, pares gratia, affines praemio, proximos illustravit affectu. (0021D)Gloriosissimus diligebat puerum doctor et archipraesul Leander, tanquam unicum, et specialius extra patriam eum habens solatium; et quia non tantum (0022A)fallacium divitiarum quantum felicium morum suorum successivum exoptabat haeredem, summopere vigilabat, ne illa aetas, quae prona consuevit devenire in malum, locum reperiret quo in corruptionem laberetur peccati. Non parcebat virgae, et laudatus est in illo; docuit eum et misit zelum in inimicum, et in medio amicorum gloriatus est in illo. In vita sua vidit et laetatus est, et in obitu suo non est contristatus coram inimicis. Reliquit enim similem sibi post se; defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. O sanctissime Pater Leander, venerandus iste puer, quem diligis, quem nutris, quem doces, quem erudis, quem corrigis, quem custodis; coelestis sponsi paranymphus est, sanctorum angelorum amicus, patriarcharum ac prophetarum (0022B)compar, apostolorum civis, martyrum consors, praesulum splendor, et sanctorum omnium gradibus proportionaliter conferendus, quod eventus rei opportuno tempore declarabit. 3. Igitur cum esset infantulus, sicut de beato Ambrosio legitur, et a nutrice ad hortum duceretur, anus, capta oblivione, eum inter olera dimittens discessit. Post aliquot autem dies, lugens filium, solarium Severianus pater ascendit, atque sedens contra viridarium aspexit, viditque innumeram apum multitudinem cum ingenti murmure super puerum certatim descendere, atque inde ad coelos volare. Qui in stuporem versus, ad hortum concite descendit, vocatisque servientibus, festinavit, ut rei gestae videret miraculum. Accedentes autem viderunt alias apum (0022C)in os pueri intrantes et exeuntes, alias vero super faciem et totum corpus mellis et favi operimenta texentes. Patre vero filium cum clamore et lacrymis amplectente apes in tantam se altitudinem aeris extulerunt, ut oculis corporeis non possent videri. Haec de multis, quae cum eo taliter gesta sunt pauca proposui, ut prudens advertere possit, a quanta virtutum incoeperit perfectione. 4. Cum igitur reverendus puer Isidorus fuisset studiis litterarum traditus, atque, ut sibi videbatur, ingenii minus existeret capacis, puerili permotus timore, verbera magistri metuens, divino nutu haud procul fugit ab Hispalensi civitate. Cumque ex itineris fatigatione juxta marginem cujusdam putei sitiens resedisset, aspexit praegrande saxum tortuosis foraminibus perforatum. (0022D)Quod diligenter inspiciens, coepit volvere intra se quis istorum foraminum vel ad quid exstiterit operator. Similiter in ore putei erat quoddam lignum, (0023A)continuis chordarum sectionibus in aquis hauriendis canalatum, et dum secum tacitus ageret, ad aquas hauriendas venit quaedam mulier; quae, super pulchritudine pueri admodum mirata, interrogavit quid hic ageret, aut cur tam parvus puer solus huc advenisset. Erat enim mirae pulchritudinis, splendidus facie, decorus forma, hilaris aspectu, laetus vultu, humilis visu, verecundiam semper in moribus praetendens. Ad quam puer humiliter conversus, inquit: O domina, ut mihi digneris disserere rogo quis, vel ad quid, lapidis hujus foramina vel istius ligni canales facti fuerunt. Cui mulier: Lapis iste, ait, frequenti instillatione guttarum fuit perforatus, et lignum hoc frequenti chordarum ductu in aquis hauriendis exstitit canalatum. Puer autem, divino repletus Spiritu, ad (0023B)se reversus dixit: Et si lapis durissimus mollis aquae frequenti instillatione cavatur, et lignum chordarum sectionibus cedit secatum; quanto magis ego homo, Dei gratia praeveniente, discendo quotidie parvissimis incrementis, valeo ad augmentum scientiae pervenire! O venerande Isidore, hujus evolutionis cogitatio non pueri est junioris, sed viri perfecti et sapientissimi senioris. Quis ille qui etiam ante litterarum disciplinam in teneris annis sic te docuit, nisi ille Spiritus veritatis, qui tibi suggerens omnia, etiam vas sanctificatum elegit, ut portes nomen Filii Dei coram regibus et principibus et filiis Israel? Post hoc puer concito gressu revertitur Hispalim, seque magistrorum disciplinis subdidit cum humili devotione. 5. Tanta denique gratia coelitus ei infusa, quidquid a (0023C)magistris proponebatur ex Scripturis, sitibundo pectore avide retinebat; et non auditor obliviosus factus, armariolo memoriae multis profuturum fidelibus reservabat; et ipsos doctores suos, quasi praescio intellectu, praeveniebat; qua novitate miraculi tam magistri quam omnes qui aderant, stupore admirationis reddebantur attoniti. Sic namque divino inflammatus Spiritu, Latinis, Graecis et Hebraicis litteris instructus, omni locutionis genere formatus, in trivii eruditione conspicuus, in quadrivii instigatione perfectus, in doctrinis philosophorum praeclarus, divinis et humanis legibus eruditus, suavis eloquio, ingenio praestantissimus, vita quoque atque doctrina pro temporis aetate in multorum admirationem exstitit clarissimus. Sic namque de virtute in virtutem proficiens, refulsit doctor ita eximius, ut (0024A)secundum qualitatem sermonis omnibus, videlicet Latinis, Graecis et Hebraeis, sapientibus ac minus intelligentibus, in eruditione existeret aptus, et incomparabili eloquentia strenuus. Cum igitur beatus Isidorus omnibus fere mortalium praefulgeret scientiis, quod nostris temporibus contigisse recolitur inauditum, non, ut illa juvenilis aetas assuevit, delectationem amplexus est mundi, sed totus in logicali contemplatione, vel actualium instigatione, aut divinarum theoriarum meditatione et studio insistebat. Denique in tantum hunc insignivit natura, gratia ditavit, extulere mores, studia provocarunt, ut Platonem ingenio, Aristotelem studio, eloquentia Tullium, copia Chalcenterum; eruditione Origenem, gravitate Hieronymum, Augustinum doctrina, (0024B)Gregorium sane prosequeretur exemplis. Qui cum eidem beato Gregorio, jussu fratris ac nutritii sui Leandri, epistolam quamdam de beatitudine, tam de philosophorum sententiis quam sanctarum Scripturarum floribus, miro studio decoratam, delegasset; ac beatus Gregorius perlegisset eamdem, tam de sermonum disertitudine quam de sententiarum connexione ac scientiarum exuberatione admirans, eumque in Spiritu, qualis futurus erat, intuens, fertur dixisse: Ecce alter Daniel; et quidam alius: Ecce plus quam Salomon hic.

CAPUT II. Notitia cum sancto Gregorio Magno.--Liber Etymologiarum conscriptus.--Scientia sacra adversus haereses, imprimis Arianam, exerta. 6. (0024C)Ex tunc itaque beatus Gregorius, amore visendi beatum Isidorum delectatus; sanctissimo antistiti Leandro, charitatis vinculis sibi annexo, sui animi voluntatem certis indiciis declarabat. Harum amicitiarum causa exstiterat, cum Arianae haeresis fervorem tempore Leovegildi confutare Leander radicitus non posset, pro confirmandis sanctae et immaculatae Trinitatis capitulis, ad Constantinopolitanum praesulum coetum transmeavit. Ibi aderat Gregorius, tunc cardinalis, vicem Romani antistitis agens, cum quo ipse Leander amicitiae foedus pepigit, et ab eo postulavit ut Moralia Job sibi exponeret, quod postea in apostolatu ille devota mente complevit. Cum autem Gregorii desiderium venerabilis Isidorus comperisset (quod mirabile est auditu), nocte Nativitatis Domini, ut fertur, in ecclesia Hispalensi (0025A)prima lectione perlecta, extra ecclesiam egressus, nescio a quo ductus, in parvissimo temporis intervallo ad Romanam devenit urbem, atque beatum papam Gregorium in matutinis laudibus Deo psallentem invenit. Viso autem eo beatus Gregorius nimium laetus, protinus agnovit; et ideo gratias agens, amicissimum sibi Leandrum in Isidoro amplexatus est. Post evangelicam vero expletionem, vale faciens sancto, ab ecclesia egressus Hispalim in ipsa nocte rediit, et clericos quos dimiserat easdem matutinas laudes reperit celebrantes. Quod vero hoc sanctissimi Gregorii obtentu, vel Isidori meritis, aut aliquo alio modo factum fuerit, fateor me ambigere; melius est enim non eloqui magna, ubi sine mendacii periculo non erratur, quam contraria definire; (0025B)sed firmiter teneo beatum juvenem scientiae experientia plurima attentasse, et utilitati Ecclesiae et fidelium commodis retulisse. Multimode namque pravorum dogmatum assertores haereticos persequebatur, quia his temporibus plurimae haereses emerserunt, vineam haereditatis Domini, scilicet sanctam demolientes Ecclesiam; et divina Providentia factum non ambigimus, quod talis tunc temporis fulgeret Isidorus, qui eorum proterviam non solum sanctarum Scripturarum testimoniis reprobaret, verum etiam philosophicis syllogismis et obtestationibus annularet.

7. Etenim tanto culmine scientiarum perfectus exstitit, quod nullus, ut reor, antiquorum philosophorum recti examinis judicio ei fuerit comparandus. Hoc ex cautelae industria praeterirem, si liceret, ne ethnicorum (0025C)studia authenticis aut praeferri aut comparari possent ullatenus documentis; cum sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae nostrae a viis eorum et cogitationes a cogitationibus eorum; et quantum excellit spiritus carnem, ratio sensum, fides opinionem, intelligentia fidem, pax Dei omnem sensum, postremo creator omnem creaturam, sic theologia omnem mundi sapientiam, sic philosophi omnem philosophorum gentilium transcenderunt doctrinam. Quia vero hoc multo magis Isidorus, qui et antiquorum philosophicis claruit perfectus, et modernorum theologicis emicuit summus: tamen (ut alia hujus illustris viri ad praesens omittam copiosissima, in quibus miro desudavit ingenio, volumina) ille Etymologiarum qui inscribitur, omnium admiratione (0025D)plenus, omnium susceptione dignus liber, sollicitat, contestatur, exclamat, ne etiam hoc sanctissimi et eruditissimi viri desit laudibus, quo vel philosophorum primi ac peritissimi sunt elati, vel (0026A)sapientissimus ille Salomon omnes illos tam scientia quam excellentia praecedere comprobatur; et sic omnibus filiis hominum scientiarum varietate post apostolos incomparabilis est creditus. 8. In hoc libro in trivii eruditione Isidorum praeditum cernes eloquentia, hic in quadrivii investigatione perfectum admireris in matheseos disciplina, hic corporis salutem tueri, ac restaurare docendo theoricum practicumque reperies; hic methodicam, empiricam logicamque, discernendo Apollinem, Aesculapium et Hippocratem novissime perpendes; hic Phoronei, Trismegisti, Solonis et Pompilii instituta retractando, juris invenies peritissimum; hic jura, leges edictis et decretis inferendo, instruxisse putabis Justinianum; hic Ephemerides, epactas, Idus et Kalendaria, (0026B)Annales et Historias distinguendo Pherecidem et Josephum ebibisse probabis; hic chronicam persequendo Eusebium, Hieronymum et Orosium lectitasse clamabis. Et quia de Salomone legitur disputasse de cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum qui nascitur in pariete, de beato Isidoro hic reperitur, de prima causa usque ad extremam fere creaturarum mirabiliter pertractasse; et negotia et officia singularum modosque discutiendo, postremo rerum omnium naturam et circumstantias describendo, non solum hausisse, verum etiam excessisse putabis Salomonem: hic aetheris, aeris, aquarum terraeque discrimina, cunctorum viventium naturas et vocabula perscrutando consuluisse credes primum hominem; hic Rachelis amplexibus totum (0026C)stupebis delectatum, dum in antiquorum experientiis studio videris occupatum; hic mali mandragorici fragrantia ad Liae gremium gaudebis revocatum; dum supernorum delectatus amore in sacrae Scripturae fecunditatem pie senseris implicatum; hic cum Maria vestigiis assidentem Dominicis partem optimam elegisse; hic cum Martha sollicitum frequenti in ministerio institisse; hic cum Paulo electionis Vase usque ad tertium coelum raptum; hic cum eodem plus omnibus laborantem, ut omnes lucrifaceret, omnibus omnia factum; hic cum Paulo circumcisionem praedicanti Petro in faciem restitisse; hic cum Petro, enecto Simone, nec Neronem timuisse; hic haereticorum omnium sigillatim expugnasse dogmata; hic sancta quatuor suscepisse ac (0026D)venerari consilia; hic cum Chalcedonensi synodo Dioscorum enervat et Eutychem haereticos; hic cum Ephesina prima Nestorii quassat impietatem; hic cum Constantinopolitana cum Eunomio confodit (0027A)Macedonium; hic cum Nicena versutissimum ac omni insania condemnat obcaecatum Arium. 9. Hic Arius fuit quidam presbyter Alexandrinus; qui diversas in Trinitate substantias mentiendo asseruit, et Christum non verum Deum, nec in Patre essentialiter permanentem, procaci falsitate astruxit. Sed qui tantum miser desipuit, et in sua assertione mendax fuit et perfidus; quia Christum verum Deum esse negavit, idcirco justo judicio Dei crepuit medius, et effusis omnibus visceribus ejus, cecidit in faciem prostratus, et quibus Christum negaverat foeda ora pollutus dignam pro impietate sua poenam ab eodem Deo et homine etiam in hoc saeculo est consecutos; et in tartareo igne aeternaliter cruciandus multos suos sequaces praecessit, suo nefario tam (0027B)depravatos quam depravandos errore. Hujus etenim inanitas sceleris cum fideles toto orbe, totius orbis persequeretur exsiliis; post conventuum, Athanasio suo expulso, subversionem; post Italiae lugubres, exterminato Vercellensi episcopo Eusebio, planctus; post Galliarum damnosas, Hilario proscripto, ruinas: Leovegildus Hispaniarum rex, cum omnibus pene regni sui principibus, hujus haeresis errore seductus, in tantam venit dementiam, ut clarissimos quosque et in lege Dei eruditos Ecclesiarum praelatos ab Hispaniae confinibus persequendo exsularet; atque plurimos eorum gladio caedendo, carcere detrudendo, fame cruciando, ac diversis poenarum generibus afficiendo, non solum in Hispaniae partibus, verum etiam in Gallia et aliis regionibus per feralem (0027C)insaniam dignos Deo martyres consecravit: et quia strenuus in armis fuit, multos populos suae ditioni subjugatos impie oppressit, catholicis odio fidei persecutionem intulit, Ecclesiarum privilegia fregit, divites cupiditate caecus damnavit, et in omnibus perniciosus exstitit. Inter omnia autem mala quae gessit, sanctissimum Masonam Emeritensem episcopum exsilio relegavit; atque clarissimum doctorem archipraesulem Hispalensem Leandrum, qui ad conversionem gentis Gothorum speciali contra nefarias haereses cura infatigabiliter insistebat, multis affectum injuriis, ut oves sine pastore a seductoribus circumventae luporum hiatibus facilius clauderentur, a regno Hispaniae expulit, et se cum suis principibus Arianorum haeresi miserabiliter subjugavit, et Romano pontifici comminando, ad destructionem Romanae (0027D)urbis et Ecclesiae demolitionem venturum se sponsione juramenti firmavit. 10. Venerabilis autem adolescens Isidorus, cuncta rum scientiarum disciplinis eruditus, fervore martyrii accensus, pro defensione Ecclesiae mori pronus, armis fidei praemunitus, contra furentes Leovegildi regis ac principum ejus rabies athleta fortissimus, Christi comitante gratia, processit imperterritus. Ministri ergo multiformis seductoris modo blanditiis (0028A)leniendo, modo terroribus propulsando, modo disputationibus agitando, modo munera offerendo, modo tormenta imponendo, modis quibuscunque poterant, a sancto proposito ipsum permutare satagebant. Magnum quippe suis dogmatibus credebant augeri cumulum, si Isidoro superato (qui tam scientiae claritate quam generis nobilitate, corporis pulchritudine, morum gravitate et eloquii suavitate fulgebat), possent eum suis assensibus inclinare. Eia fortissime athleta Isidore, ecce nunc tempus acceptabile; in his ergo diebus thesaurum incomparabilem, quem in pueritia congregasti, ut audivimus, non tibi soli, sed et fidelibus reserandum, profer in medium; tempus est loquendi et divinarum sententiarum lapides spargendi, ut frontes obstinatae inimicorum (0028B)conterantur, et fides Ecclesiae catholicae roboretur. Ecce enim navicula Petri in medio quatientibus fluctibus undique agitatur, Ecclesia Christi demergitur, nisi divinae succursionis manu ad portum optati littoris deducatur. Inter haec robustissimus athleta Isidorus in tormentis laetabatur, et Deo gratias referebat, quia dignus est habitus pro nomine Domini Jesu contumeliam pati; et inter oblatrantes undique Arianorum frequentias nec minis terretur, nec blanditiis demulcetur; sed magis ac magis fervore charitatis succensus, inter gladios haereticorum securus, tam de tonitruis divinarum sententiarum quam de coruscatione philosophicarum propositionum, fulmina divini oraculi ardentia emittebat intrepidus, quibus inimicorum saevientium obtenebrabat aspectus. (0028C)Quasi unus de quatuor paradisi fluminibus, ex ore suo flumina gratiae cum impetu emanabant, quibus fidelium aridam irrigando ad viriditatem fidei perducebat; et haereticorum perfidiam, in garrulitatis ac loquacitatis audacia confidentem fluctibus eloquentiae demergebat. Hebetescunt miseri, et obmutescunt; saeviunt et confunduntur, qui dum se putant adolescentem superare, ab eodem turpiter superantur; atque fidem Christi, quam putant penitus exstirpare, hujus juvenis instantia coelestibus incrementis dolent quotidie pullulare. C APUT III. Orthodoxa fides per sanctum Isidorum propagata.--Ejusdem cellula.--Clausi vita. 11. Audiens autem reverendus doctor Leander fortissimi (0028D)juvenis Isidori constantiam, in Domino gavisus, orationibus continuis Dominum precabatur, ut ipse, quid in servi sui tenera juventute incoeperat mirabiliter, coelesti eum robore confortaret, atque per eum Ecclesiae suae optatum dignaretur, prostratis inimicis haereticis, annuere benigne triumphum. Misit ei itaque epistolam in qua praemonet mortem pro fide catholica quidquam non esse timendum. Beatus vero juvenis, tam orationibus praelati et fratris, quam exhortationibus et epistolarum adminiculo (0029A)confortatus, neque in adversis frangebatur neque levabatur in prosperis, sed in iis omnibus, ac si in epularum delectatione, laetus et hilaris apparebat. Debellata itaque Arianorum insania, unum et verum Deum Filium, cum Patre et Spiritu sancto in unitate essentiae sempiternaliter permanentem, sanctarum scripturarum auctoritatibus, et septem liberalium artium rationibus, nec non philosophorum conventionibus, apertissime declarabat, et Romano pontifici, loco beati Petri a fidelibus substituto, ac universis Ecclesiarum praelatis ab eodem coelesti institutore missis, divinae paginae testimoniis approbando, fidelibus populis obedire suadebat. Hic etiam praelati sui fratrisque Leandri sic est exsecutus vices, sic onera levigabat, sic vestigiis inhaerebat constantiae, (0029B)ut carcere, minis, tormentis et gladio persecutorum spretis, serenissimi principis Recaredi, impiissimi regis Leovegildi filii, securus adiret praesentiam; et pocula verbi Dei assidue propinando, ab Ariana haeresi revocaret, et fidei catholicae documentis redderet obsequentem. Formidolosi autem regis Leovegildi, qui se cunctis vitiis mancipaverat, et aures suas spinis diabolici erroris obturaverat, ne audiret bonum; non solum est nisus debellare proterviam; verum ad hoc usque, totius regni primates gladio spiritus exasperando commovit, ut eorum insistente perfidia, in necem piissimi ac serenissimi principis Hermenegildi filii sui, pro fide catholica vinculis mancipati, hujus Isidori amicissimi (quia eum beatus Leander a faece Ariana erutum in fidem (0029C)catholicam confirmaverat) impiissimus pater et tyrannus parricida insurgeret; et ad exsequias gloriosissimi regis et martyris, ministerio angelico celebratas, manifestae perfidiae culpam, exemplo Judae proditoris, non poenitens, sed poenitentia ductus agnosceret. Veniens namque Toletum, coelesti urgente judicio, atrocissima percussus infirmitate, inter torsiones et ejulatus simul cum ipsis interaneis miserabilem evomuit animam, atrocissimis flammis et vermibus, ut credimus, aeternaliter cruciandus; quo praecessit seductor suus nefandissimus Arius. 12. Mortuo igitur rege Leovegildo, factum est ut revertentem a Carthagine triumphatorem suum Leandrum laeta susciperet Hispania, et substituto in regno catholico Recaredo, Hermenegildi regis et martyris (0029D)fratre, fortis Isidori victoria redditur, nuntiata Ecclesiae pace cum fidelium tripudio; exterminata a totius regni confinibus, cum debito dedecore, Ariana (0030A)perfidia. Revocantur itaque exsulantes praesides, ecclesiae adornantur, fideles devotissimi cum patribus gratulantur, omnipotentis Dei clementia magnifice collaudatur, qui tantae virtutis constantia Isidorum roboravit. Beatus autem Leander, operibus charitatis et verbo praedicationis, Christianissimo regi Recaredo, qui loco patris eumdem Leandrum sibi praeposuerat, gentibus Gothorum, quibus semper patrio inhaeserat affectu, et populo Hispalensi, quorum curis invigilabat specialius, in sollicitudine, in charitate non ficta devotissime insistebat; et ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum, trinum secundum personarum distinctionem, et unum secundum majestatis divinitatem, Deum esse crederent suadebat; quibus credentibus, prior instituit illis praecepta et ecclesiastica (0030B)officia. Ipso etiam tempore Suevi, unda baptismatis per eum jam loti, Galleciam obtinent. Cernens igitur Leander admirabilem Isidori constantiam tantis fulgurare virtutum augmentis, nescio si quo praeventus praesagio, ne se dimisso, praedicationis causa aut ob aliud aliquid exteras peteret regiones; vel quia, ut credimus, se ab infantia mente et corpore virginem Domino consecraverat, ne saltem levi inter turbas posset famine maculari, aut ne qui exstiterat persecutionis tempore robustissimus, levis aurae humana favoris elatus jactantia, in tranquillitate positus, frangeretur; in cella, ut fertur, ab eodem Isidoro constructa, bonae indolis adolescentem reclusit. Hoc autem factum tam piissimus rex Recaredus, quam plures Ecclesiarum praelati (0030C)aegre ferentes, cum animi molestia sustinebant; injustum enim censebant tanti patris placitis contraire. Murmurabant clerici mussitando, obsistit populus conclamando, lucernam clarissimam Isidorum non debere sub modio cellulae vel etiam unius civitatis poni, qui splendore scientiarum et coruscatione bonorum operum, ad totius orbis sufficeret illuminationem; et qui tanquam aurum in fornace, ab impiis poenarum tunsionibus probatus exstiterat; non in cellula includendum, sed in multarum gentium lucem proferendum, querulis vocibus clamitabant. 13. Reverendus autem Pater Leander, ut gravitatis pondere pressus, non pio regi Recaredo, non Ecclesiarum praelatis, non regni principibus, non mussitationibus clericorum nec populorum vocibus cessit; (0030D)Spiritus enim sancti gratia praeventus ipse, sciebat quid esset facturus. Denique ei eruditissimos providit magistros, a quibus audiendo, cum quibus (0031A)etiam disputando, conferendo, quibus opponendo et respondendo, quosque interrogando, si quid minus didicerat, posset addiscere corrigendo. Mira res! omnis quippe, qui docturi eum de sua scientia praesumebant, ab eo mirabiliter docti, de incrementis doctrinae copiosius gaudebant. Venerabilis vere rex Recaredus, juxta cellulam beati viri assidue assidebat; et a fontibus Salvatoris almo Isidoro effluente, sanctae Trinitatis fidem piis hostibus per fenestram hauriebat; et non immemor auditorum, cupiens Filio Dei duplicatum reportare talentum, populis sibi subjectis pocula vitae aeternae, quae acceperat, fideliter effundebat. Erat namque cultu religionis praeditus, et paternis moribus longue dissimilis: nempe ille irreligiosus, et bello promptissimus; hic fide pius et pace praeclarus, (0031B)ille armorum artibus gentis imperium dilatans; hic gloriosus eamdem gentem fidei trophaeo sublimans. In ipsis enim regni sui exordiis catholicam fidem adeptus, totius gentis populos, inoliti erroris labe detersa, ad cultum rectae fidei revocavit. Synodum deinde omnium episcoporum ad condemnationem Arianae haeresis, de diversis Hispaniae et Galliae provinciis congregavit; cui concilio idem religiosissimus princeps interfuit, gestaque ejus praesentia sua et subscriptione firmavit. Hic virtutibus adornatus, omnes quos Deo charos faciebat, honoribus extollebat; quos vero superstitiosos, coram omnibus arguebat, ut caeteri timorem acciperent; qui non patrem perfidum, sed Christum Dominum sequens, horrebat et exsecrabatur Arianam insaniam, et a toto regno suo (0031C)turpiter expellebat. Tantam in vultu gratiam habuit, tantam in animo gessit benignitatem, ut in omnium mentibus influens etiam malos ad affectum amoris sui attraheret; adeo liberalis exstitit, ut privilegia et Ecclesiarum praedia, quae pater suus fisco associaverat, jure proprio restauraret; adeo clemens, ut populi tributa saepe indulgentiae largitione laxaret, opes suas in miseris et thesauros suos in egenis recondens, sciens ad hoc illi fuisse collatum regnum, ut eo salubriter frueretur. Haec ad laudem Dei nostri et confessorum ejus Leandri et Isidori, qui talem a Domino discipulum obtinere meruerunt.

CAPUT IV. S. Leandri episcopi Hispalensis obitus, et libri scripti.--Successio S. Isidori. 14. (0031D)Videns itaque humani generis inimicus, se suosque a sanctis confessoribus, per Recaredum regem, quem ante subditum habuerat, persequi; duos comites inclytos opibus et nobiles genere, profanis (0032A)tamen mentibus et ignobiles moribus, Ganvistan videlicet et Vulgernun, una cum Ariano episcopo Athalco nomine, contra regem Recaredum concitavit: qui congregata multitudine Francorum, ob vindictam Arianae vesaniae, urbis Narbonae circum adjacentes regiones devastantes, et innumerabilem clericorum, religiosorum et catholicorum trucidantes multitudinem, etiam piissimo regi Recaredo regnum praeripere nitebantur. Contra quos gloriosissimus Recaredus, misso Claudio Emeritensi duce, glorioso triumphavit eventu. Nam prostratis consternatisque de inimicis fere sexaginta millibus, in Hispaniam cum gloria magna regressus est. Post hoc, remotis ab omni parte tempestatibus, desideratam Dominus populo suo largiri dignatus est pacem. Dum haec ita se (0032B)gererent, et multa catholicae Ecclesiae, favente Domino, tranquillitas redderetur, et Arianae haeresis calamitas ab omnium pene mentibus discuteretur, atque urbs Hispalensis una cum sanctissimis confessoribus pro tantae tranquillitatis gratia congauderet, et Domino indesinenter gratias referret innumerabiles, eumdem venerabilem antistitem Leandrum, Domino vocante, contigit aegrotare. Cumque diem extremum sui felicissimi laboris in proximo venturum agnosceret, venerabilem fratrem suum Isidorum, solatii ac benedicendi gratia et ut se ejus orationibus commendaret, a cellula educit, et sibi praesentari precatur. Quod cum beato Isidoro retulissent, cujus jam tota mens coelis inhaerebat, et parvam cellulam omnibus temporalibus divitiis praeponebat, repulit eos a se dicens: (0032C)Scitote, fratres, me ab hac cellula minime egressurum, quandiu frater meus in hujus peregrinationis corpore superstes steterit: ipse enim hoc proposito sacramenti firmavit. Beatus autem Leander, pastoralibus jugiter curis expletis, post receptionem Dominici corporis et sanguinis, felicissime in Domino obdormivit. Hoc autem praetermittere jamdudum non existimo, quod hic clarissimus doctor Leander fuit ab eodem patre Severiano, quo et Isidorus, genitus, professione monachus, et ex strenuissimo monacho, multo populorum conamine, ipso renuente, Hispalensis Ecclesiae constitutus est episcopus. Vir hic suavis eloquio, ingenio praestantissimus, vita quoque atque doctrina fulsit excellentissimus; ut etiam fide ejus atque industria, populi gentis Hispanorum (0032D)per eumdem beatum adolescentem fratrem suum Isidorum (ut superius scriptum est) ab Ariana insania ad fidem catholicam reverterentur. Hic namque in exsilii sui peregrinatione composuit duos adversus (0033A)haereticorum dogmata libros, eruditione sanctarum Scripturarum ditissimos, in quibus vehementi stylo Arianam impietatem confodit ac detegit; graviter ostendens scilicet, quid contra eos habeat catholica Ecclesia, vel quantum distet ab eis religione vel fidei sacramentis. Exstat et aliud laudabile ejus opusculum, adversus instituta Arianorum, in quo propositis eorum dictis suas responsiones opponit. Praeterea edidit Florentinae sorori suae, de institutione virginum et contemptu mundi, libellum, titulorum distinctionibus praenotatum; siquidem et ecclesiasticis officiis idem non parvo laboravit studio: in toto autem psalterio duplici editione orationem conscripsit: in sacrificiis quoque, laudibus atque psalmis multa dulcisono carmine composuit. Scripsit (0033B)etiam epistolas multas ad papam Gregorium, et de beatitudine unam, in quibus ab eo archiepiscopale pallium et libros de expositione beati Job librumque Pastoralis Regulae poposcit; et ut pro eo ejus fieret ad Dominum intercessio, pro morbo podagrico, quo admodum vexabatur, frequentissime exoravit. Quae omnia a beato papa Gregorio, qui eum tenerrime diligebat, impetravit. Alteram vero, ut in ante dictis praelibavimus, ad fratrem suum Isidorum direxit epistolam, in qua praemonet cuiquam mortem esse timendam. Ad caeteros quoque episcopos plurimas promulgavit familiares epistolas, et si non satis splendidas verbis, acutas tamen sententiis. Sub Recaredo rege catholico, Romani pontificis vicibus in Hispaniis fungens, floruit: cujus etiam tempore mortalis (0033C)vitae terminum clausit, pridie Idus Martii.

15. Translato igitur inter angelos beato Leandro, Hispalensis metropolis tanto destituta patrono, die noctuque preces Domino effundebat, quatenus, populo suo misertus, eis pastorem fidelissimum provideret, qui non solum cathedrali dignitate, verum etiam morum sanctitate beato Leandro successor existeret. Huic vero petitioni eorum pius Dominus minime defuit, misericorditer eis annuens postulata. De tanti etiam patris decessu adjacentium parochiarum episcopi admodum condolentes, convenerunt in unum, cum clericorum et religiosorum convocatione, ut secundum sanctorum Patrum instituta eidem Ecclesiae idoneum praesulem eligendo providerent. Horum siquidem electioni confirmandae rex serenissimus (0033D)affuit Recaredus, una cum principibus et Hispaniarum nobilibus viris. Sed populus civitatis, quod conceperat animo non valens subticere, majorum vota praeveniens, interim conclamabat, dignum Dei famulum episcopatu Isidorum, qui in juvenilibus annis pro lege catholica viriliter egit, et innumeras pro ejusdem fidei defensione ab impiis sustinuit poenas. Regis autem et episcoporum et principum eadem erat voluntas, una concordia, eademque sententia, et Isidorum episcopatu esse dignissimum, qui tam exemplo (0034A)boni operis quam sermone sanctae praedicationis totam erudiret Hispaniam, testabantur: et ad beatum Isidorum accedentes, cum humilitate et reverentia, communem omnium insinuant voluntatem; suadentes eum onus archipraesulatus, ad totius Hispaniae salutem, subire; sed ille, qui omne sublime haud secus quam suam praecipitium declinabat, nulla ratione eorum desideriis praebebat assensum. Ad hoc reverendus princeps et almi pontifices, videntes se suasionibus nil posse proficere, non ferentes ultra, convocatis civibus uno spiritu, ad eumdem convenerunt Isidorum, parati vim facere. Concurrentes itaque populi, concitato clamore beati viri cellulam dirimunt; atque, prout poterat, reluctantem in voce jubilationis ad Ecclesiam perduxerunt. Clamabat eminus (0034B)Dei servus, volens excusationis praetendere rationem: sed incassum, quia continentium aures suas populorum laetantium voces invalescebant. 16. Perpendens itaque Christi praeco, se nulla posse ratione resistere, coactus cessit; atque in Hispalensem antistitem cum veneratione magnifica est electus, totus insignis, totus signatus, totus celeber, totus pulcher, totus amabilis, totus desiderabilis, insignis origine, honestate, honore et majestate; signatus natura, dignitate, gratia et disciplina; celeber doctrinis, eloquiis, praemiis, et praeconiis; pulcher habitu, aspectu, delectu, et cultu; amabilis obsequio, alloquio, conciliis, patrocinio; desiderabilis specie, desiderabilis bonitate, innocentia vel justitia; desiderabilis perfecta charitate. Talis eligitur, talis (0034C)deligitur, talis cogitur, trahitur, adoptatur; talis infulatur. Diriguntur praeterea nuntii ad gloriosissimum Gregorium venerandae urbis romanae papam, ut confirmata electione, de benedictione beati Petri apostoli pallium Isidoro sibi amicissimo archiepiscopale transmittere dignaretur. Sanctus vero Gregorius papa, de electione sibi dilecti Isidori admodum gavisus, Deo gratias egit, et nuntiis honorifice susceptis electionem confirmavit; pallium cum postulatis dirigens, etiam ut primatiae honorem in Hispaniis exsequeretur, concessit. Decoratus igitur infula praesulari quantus vixerit, quantus exstiterit, quantum profecerit, quantaque fecerit, pontifex asserat, praesul affirmet, probet antistes, episcopus testetur: declaret virtus pontificem, prodat scientia praesulem, doctrina fateatur antistitem, (0034D)mores eloquantur episcopum. Erat enim semper prudens, semper constans, semper modestus, semper justus; prudens discernendo, prudens eligendo, prudens diligendo, prudens inhaerendo: constans tolerando, constans resistendo, constans caedendo, constans persequendo; modestus appetendo, modestus inquirendo, modestus utendo, modestus parcendo; justus meditando, justus loquendo, justus operando, justus perseverando; probus ubique, devotus ubique, utilis ubique, expertus ubique; promptus ad incipiendum, (0035A)promptus ad obediendum, promptus ad agendum, promptus ad insistendum; devotus ad meditandum, devotus ad proloquendum, devotus ad orandum, devotus ad postulandum, devotus ad obediendum, devotus ad impetrandum; utilis ad persuadendum, ad dissuadendum, ad dispensandum, utilis ad compensandum; expertus ad evellendum et aedificandum, expertus ad plantandum, prae oculis semper habens passiones Filii Dei, non inani gloria elevabatur: nam, omnium se servum exhibens, plus amari appetens quam timeri, atque magis prodesse quam praeesse, cunctis amabilem et benignum se praebebat; jejuniis, orationibus, et sanctarum Scripturarum meditationibus insistens; ex vilissimis cibis non ad cupiditatem, sed ad necessitatem parum sumens; sibi (0035B)parcus, aliis largus nominabatur; eamdem morum gravitatem quam prius, eamdem sectabatur humilitatem. Idem enim constantissime perseverabat, qui prius fuerat; et, crescente dignitate, augebantur ei Spiritus sancti dona; atque ita plenus auctoritate et gratia, ubique laus sanctitatis ejus, et lucerna, indeficienti lumine accensa, jam non sub modio posita, sed super candelabrum constituta, ubique cunctorum laudibus ferebatur; ita ut etiam multorum doctorum praeclarissimae lucernae, suo splendidissimo lumine de bono in melius magis ac magis accensae, igne sancti Spiritus conglobato, splendiflue redderentur. Cunctorum etiam se debitorem astruens, praeter alios hoc dono radiantes, inerat ei quasi proprie proprium, scilicet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: (0035C)et miserorum aerumnas, compassione pia in se transumptas, potius ipse quam illi sentiebat; et eleemosynarium largiflua donatione pietatis studio detergebat. Tanta siquidem aderat illi copia largiendi, et continua hilaritas tribuendi, ut in multorum admiratione nullus valeret percipere, neque etiam ipsi familiares ejus, unde tantorum censuum sibi largitas proveniret. Quantum vero largus per omne vitae suae tempus exstiterit, soli Deo reservatum est nosse. Didicerat enim serenissimos mores, plus in tribuendo quam in accipiendo gaudere; sibi parcus et quodam modo avarus, cunctis vero affluens, ditabat munificentiis universos. In prosperis et adversis unus vultus ejus semper, clara hilaritate praeventus cunctis laetior occurrebat. Non illum cunctis virtutibus (0035D)inimica elatio asserebat; sed in omnibus placidam praetendens humilitatem, potentissimis et pauperibus charissimus habebatur in tanto etiam apostolatus culmine sublimatus, non ad cathedram, sed ad curam; non ad honorem, sed ad onus; non ad principandum, sed ad serviendum, non ad subditorum marsupia evacuanda, sed ad facinora exstirpanda; non ad quietem, sed ad laborem; non ad diversorum saporum fercula vel pocula exquirenda, sed ad divina praecepta populis demonstranda ac suadenda, et ad pauperibus Christi temporalia subsidia provide administranda, (0036A)episcopi dignitate se vocatum, non minus operibus quam sermonibus fatebatur.


CAPUT V. Cura in institutiones clericorum, monachorum, laicorum.--Iter Romanum.--Pluvia impetrata.--Mortua resuscitata. 17. Circa clericorum vero et scholarium curam ita sollicitus erat, ut ex ipsa vehementi invigilantiam singulorum patrem probarent. Parum enim sibi videbatur vicinis clericis scholaribus providere, quin etiam undique vocaret, ut magis haberet quibus sua impartiretur beneficia, quos per se ipsum in sanctarum Scripturarum paginis erudiret, et temporalibus alimoniis provideret. Concurrebant ergo clerici, tantum patrem, non solum audire, verum audire sitientes; (0036B)qui benignissime patrio susceptos affectu hortabatur, ne ab eo prius discederent, quam in lege Dei edocti sibi et catholicae Ecclesiae profuturi clarescerent; et ut removeret ab eis materiam vacandi otio, extra Hispalensem civitatem mirae pulchritudinis exstruxit monasterium, a quo nulli scholari exeundi ante quadriennium licentia praebebatur. Quosdam autem eorum qui ditiores videbantur, et inesse recusabant ministerio, quos veritatis spiritu demonstrante, in Ecclesia Dei opere et sermone potentes futuros esse praevidebat; ne occasione comperta, vana quaeque per gyrovagationem meditando, mentem a studio revocarent, ferreis astringebat compedibus. De quorum collegio sanctissimus quasi Lucifer emicuit Ildefonsus, nec non et gloriosus Braulius Caesar Augustanus (0036C)episcopus. Et quia non semper personaliter, pluribus emergentibus curis, prout optabat, poterat eis continuare doctrinam, ubicunque in lege Dei sedulos, et ad bella spiritalis certaminis aptos speculabatur magistros, multis honoribus attollendo humiliter precabatur, ut sui optati laboris non immemores, in scholaribus docendis continuarent operam efficacem. Non enim sibi videbatur nefarias haereses a vinea Domini radicitus posse evelli, nisi clerici et quique religiosi, fama sanctitatis et instantia praedicationis, populis insisterent. Fomes namque et occasio totius mali et haeresis, morum lapsus clericorum et religiosorum, et segnis contemptus scientiae Scripturarum exstitit. Super religiosos quoque monachos, eremitas, atque secundum patrum regulas (0036D)saeculo renuntiantes summo opere invigilabat, ne quis eorum inopia mergeretur, aut verbi Dei in edia deperiret, necessitate compulsi, per diversa quaeritando, lapides sanctuarii dispergerentur; et color auri optimus, scilicet propositum sanctorum virorum, mutaretur, et pervagatione mediante sanctae conversationis obliviscerentur; et concupiscentiis illecti et abstracti, saecularibus curis implicarentur; et regularibus fremis laxatis, se diaboli subderent servituti. Sicut mater unicum amans filium, ita omnibus charitate annexus, pandebat unicuique eorum (0037A)benevolentiae sinum. Sicut gallina congregat pullos suos sub alis, ita protegebat eos a facie malorum: ne adversis pulsi incursibus vel egestatis pressi angustiis, paterno sublato praesidio, extra quam norma poscit, affligerentur. Sicut aquila provocat ad volandam pullos suos, ita ad coelestia desideria piis monitis animabat; ipse prius coelestibus operibus inhaerendo super eos volitans, illius sanctissimi apostoli Pauli exemplar secutus, ne forte, cum sine exageratione operum aliis praedicaret, judicio deprehensus evangelico, dicens et non faciens, reprobus efficeretur. Quis namque sanctarum congregationum frater, molestia animi vel corporis pressus, infirmabatur, ipso non ad sanitatis remedia succurrente? Quis inimici tentationibus scandalizatus urebatur, (0037B)illo non studio pastorali aquam sanctae praedicationis desuper effundente? Portabat onera subditorum, dignum ducens ipse solus in sollicitudinibus saeculi tribulari, ut sancti viri perturbatione submota, habentes victum et vestitum, soli Deo studerent placere; credens se eorum intercessionibus, si quid ei deerat, promereri. Quamvis, etiam suae et aliorum consulendo saluti, mulierum pro posse vitaret praesentiam, quascunque tamen moniales vel religiosas in Dei laudibus cerneret permanentes, mira venerabatur affectione; et ne temporalium spiritualiumve sibi deesset copia, assiduis largitionibus providebat. Per Hispaniae igitur regionem plurima nec non et pulchra aedificavit monasteria: in quibus utriusque sexus religiosorum turmas, ad laudem et gloriam divini (0037C)nominis congregavit. Tradidit etiam eis regulam, quam ipse secundum apostolorum instituta ediderat, quam pro loci varietate et Dei servorum viribus decentissime temperavit, docens unumquemque stare in gradu et gratia qua vocatus est; et in officio quo in saeculo fungebatur (dum modo sit honestum), in monasterio quoque, secundum praepositi sui imperium, si necesse fuerit, humiliter deservire. 18. Inde non contentus (prodesse) uni soli provinciae, qui omnium fidelium utilitati se natum credebat; per civitates et regiones egressus, in sacris tubis novi et veteris Testamenti clangendo, ad coelestia desideria animabat electos; vel contra mundi rectores tenebrarum harum, ad spiritalia (bella) hortabatur. Ubique tuba personat Evangelii, ubique (0037D)annuntiatur Christus, ubique sanctae Trinitatis laudes resonant, et non est qui se abscondat a calore ejus; quoniam in omnem terram confessoris sonus exivit. Nam quos praesentia sui corporis illustrare non valebat, missis epistolis et nuntiis roborabat. Quidquid indecorum, quidquid incompositum, quidquid (0038A)deforme, sed maxime legi Dei contrarium habuisset obvium, non parcebat oculus ejus; et ne crescendo augmentaretur sollicitus, quam celerrime principiis obsistendo, delere de populo Christiano et exstirpare nitebatur. Sed et Apostolicas sanctiones atque decreta sanctorum patrum, sanctaeque Romanae Ecclesiae praecipue institutiones, in cunctis Hispaniarum ecclesiis instituebat. Tradebat coelestia et humana jam strenuus legislator; leges dabat, modestiae et honestati convenientes, praebens se ignem urentem, in consumendo nemora criminum; et aquam frigidissimam, in frigidando ardores tentationum. Denique quae civitas, quae solitudo, quae marka, quae hujus doctoris non senserit beneficia? Peragrans itaque Dei servus, fidelium mentes verbi Dei pabulo (0038B)reficiendo, pauperes Christi in eleemosynis recreando, haereticorum dogmata sollicite persequendo, in universis Hispaniarum provinciis; ad inclytam pervenit urbem Romanam, summo pontifice id humiliter postulante; qui quanto honore et reverentia a romano antistite et cardinalibus fuerit receptus, non est nostrae disserere valetudinis; sed ex officiis et dilectionis obtemperantiis erga eum exhibitis perfacile lector conjicere potest. Onere namque totius Ecclesiae sibi imposito, omnes se ei quasi patri pio, salva apostolica excellentia, offerebant benigne, ut etiam, si liberet, genere nobilissimi, moribus famosi, dignitate praecipui, famulorum vices supplerent, et humilitate quae poterant ministrarent: dignum ducentes prudentissimi viri, ut quia pro fide catholica (0038C)et Ecclesiae Romanae honore ipsum, despectis tormentis principum, morti exposuerat, et multis scripturarum sententiis matrem Ecclesiarum omnium comprobaverat; ab eisdem Romanis condigno veneraretur honore: placuit etiam cunctis ut ecclesiae praelati ad sanctam synodum convenirent, ut si quid inhonestum reperiretur aut ambiguum, cum eodem sanctissimo corrigeretur Isidoro: quem summo desiderio in Romana curia ad sui decorem detinuissent, nisi in Ecclesiae detrimento, ipso insinuante, hoc cessurum agnoscerent. Dimissa itaque synodo, quidquid voluit in romana curia ordinavit, et omnibus affectis moerore dimissis, cum maximo honore et apostolicis muneribus in Hispaniam regressus est. Experti siquidem erant cum inter caeteras (0038D)virtutes prophetiae spiritu clarescere, et ita multa de futuris, tanquam essent historialiter acta, magis evangelizare quam praedicere videbatur. Revertente autem eo factum est gaudium magnum et tripudium in ecclesia Hispaniarum. 19. Cum autem sanctus doctor ad Galliarum fines (0039A)appropinquaret, mire magnificavit Dominus agere cum sancto suo. Cum enim Galliarum et Hispaniarum provinciae siccitate aeris nimia laborarent, et ex pluviae defectu fruges, arbores atque herbae arescerent, et homines ex ipsa intemperie gravem corporis sustinerent molestiam; sancti antistitis audientes adventum, laeti et alacres, de solita Domini pietate confisi, qui in servo suo semper operabatur insignia, cum crucibus et lampadibus de singulis civitatibus ei obviam procedebant, postulantes ut pro eis ad Dominum preces fundere dignaretur. Narbonenses vero, prope eo veniente, clamabant dicentes: O pie Hispaniarum doctor Isidore, tuis sanctis orationibus fusis ad Dominum, ab imminentibus periculis erue nos: advenisti desideratus, per te ubique a Domino (0039B)solita praestentur beneficia. Beatissimus vero doctor, ut erat compassione promptus, imperat silentium; et verbi Dei cibaria esurientibus apponit populis, admonens eos, ut una secum Domini invocantes misericordiam, sanctae Trinitatis fide praeambula et omni haesitatione postposita, filii Dei poscerent beneficia. Inde vir sanctus, elevans manus ad coelum, Dominum precabatur, quatenus ad gloriam sancti sui nominis, populo suorum peccatorum remissionem, corporis sanitatem, aeris temperiem, pluviarum largitionem, atque fructuum abundantiam dignaretur impertiri optatam. O mira virtus orationis sanctorum! Cum enim aeris serenitas nimia esset et solis ardore aestuarent universa, post tonitruorum repentinos mugitus ac fulguris contiguos ictus tanta subsecuta (0039C)est aquarum inundantia, ut quis non vidit temporibus retro actis hujus pluviae comparationem. Beatus vero confessor, ictibus fulguris undique agitatus, totus ardere videbatur. At omnes timore mortis exterriti, sancto relicto, ad ecclesias confugerunt. Qui autem aegroti humeris bajulantium subsidia beati patris expetentes advenerant, suae immemores imbecillitatis etiam caeteros fugiendo praecurrebant cum merito: omnes enim B. Isidori obtentu pristinae erant redditi sospitati. Caeteri vero, in infirmorum sanitate perpendentes a Deo factum miraculum, animati viribus ad sanctum accedere cupiebant; sed nullus erat, qui prae foribus auderet progredi, coruscatione simul et pluviarum inundantia prohibente. Supersedens itaque Christi praeco usque quo (0039D)imbres cessarent, concurrit ad eum universa multitudo, laudantes in sancto mirabilia nostri Salvatoris. Beatus vero pontifex eos blande exhortatur, dicens: Ecce, fratres, quantum obtinet sanctissimae Trinitatis fides intemerata. In nomine individuae Trinitatis petistis a tribus vel pluribus erui periculis, et tria vobis a Domino et etiam plura sunt collata beneficia; (0040A)scilicet sanitas corporis, aeris temperies, et exuberans frugum ac fructuum abundantia: praeterea, quod sanctius ac carius amplectendum, si illibatam fidem servabitis, peccatorum indulgentiam consequimini et bravium remunerationis aeternae. Nunc igitur, confirmate corda vestra in charitate Christi Filii Dei, et nullatenus circumveniamini a seductoribus, qui circuerunt mare et aridam ut faciant unum proselytum, aeternis flammis horribiliter concremandum. Lupi sunt infausta edacitate voracissimi, qui non veniunt nisi ut mactent et perdant, exterminantes facies suas, ut appareant jejunantes hominibus, et per hoc facilior ejus decipiendi aditus reperiatur. Haec et his consimilia perorans sanctus venit ad hospitium, ut defessa membra refoveret. (0040B)Populus interim per vicos et plateas Dei nostri magnalia collaudante, maledicentes, detestantes eos, qui Dei et virginis Filium Dominum nostrum Jesum Christum, vel sola cogitatione Deum esse verum, cum Patre et Spiritu sancto permanentem in aeternum, negarent. 20. Cum appropinquasset almus doctor ad Hispalensem civitatem, obviam ei processit utriusque sexus populorum multitudo, clericorum, scholarium, monachorum et laicorum: qui in hymnis et laudibus, in voce jubilationis et tripudii, eum susceperunt cum gaudio magno. Concurrentibus itaque omnibus, ut sancti Patris tangerent fimbrias, ex compressione turbarum, quaedam mulier praegnans praefocata spiritum exhalavit. Quod Sanctus cernens, ut erat misericordiae (0040C)visceribus affluens, ubertim flevit, verba orationis ad Dominum tacitus fundens. Post aliquantulum vero spatium mulier surrexit, voce magna dicens: Benedictus tu, pater sancte Isidore, et benedictus sermo oris tui: sacris namque orationibus tuis ego, et quem gesto in utero, non solum praesenti vitae redditi, verum etiam de manu sumus eruti inimici. Populus ad mulierem conversus, sciscitabantur qualiter evenisset ei. Ad quos illa: Egrediente, inquit, anima mea et filii mei, qui in utero est, de corpore, caterva daemonum affuit, qui nexibus igneis nos ad poenarum loca rapere parabant; et gloriosissimo patre nostro pro nobis orante, audita est vox dicens: Revertantur animae horum in corpore suo, quoniam amicus Dei Isidorus orat pro illis. Quo audito, unus (0040D)angelorum sanctorum qui semper sunt cum beatissimo doctore Isidoro, nos ad corpus reduxit. Elevans itaque omnis populus vocem in coelum, laudes clarius Altissimo personando, cum in urbem duxerunt. Tantam siquidem pacem per eum Dominus contulit Ecclesiae, atque tantum intulit terrorem universis superstitionis filiis, ut funditus ab Hispaniis omni exstirpata (0041A)haeretica pravitate, nullus reperiretur qui vellet vel auderet haeresim nominare. Et ne aliquod misericordiae opus vir sanctissimus inexpertum praetermitteret, si qua de puellis saecularibus prae inopia infamem cogeretur ducere vitam, Dei minister celerrime praeveniendo, miserabilia rescindebat vota, nuptui vel monasterio, pro ejus electione, tradendo. Si quem etiam de laicis in lege Domini voluntarium reperisset, nimia venerabatur dilectione, et inter suos secretarios amicabiliter annotabat. Innumerabiles fere squalore carceris maceratos vel etiam captivos, large datis muneribus, liberavit; et alieno aere illaqueatos, creditoribus data pecunia, utrosque gaudentes effecit. Reformandae etiam pacis inter discordantes erat illi maxima cura; et nunc ecclesias construendo, nunc monasteria restaurando, nunc pontes (0041B)innovando, veritatis operarius sollicitus permanebat; illud Salomonicum saepius suis proponendo, multa mala docuit otiositas. Tanta erga eum reges et principes vincti tenebantur dilectione, propter apostolicam qua fungebatur auctoritatem, ut eum patrem humiliter venerarentur sanctissimum, et quaeque ab eo sibi imperata perficerent cum summa devotione. Hinc in principibus florentem obedientiam cerneres monachorum, dum qui regis vel alicujus principis incurrisset offensam, et per alia ei reconciliari nequivisset, ad extremum refugium securus accedebat Isidorum. Quis unquam ad eum peccator moestus, turbulentus, vel desperatione suffossus accessit, et non in verbis gratiae, quae mellifluo ejus ore effluebant, (0041C)statim viribus resumptis, spe veniae et gratiae animatus, laetus et hilaris et ex animi contritione justus effectus, gratias agens, repletus bonis discedebat? Quicunque ad eum cujuscunque professionis accedebant, suae assiduitate visionis et usu locutionis atque exemplo boni operis ab ambitione temporalium quiescebant, et veritatis lumine succensi, in desiderium aeternae lucis inardescebant. Quantae autem exstiterit virtutis et miraculorum vibratione coruscus, si omnes humani corporis artus verterentur in linguam, proloqui non auderent. Praeterea futurorum providens utilitati, innumerabilibus fere sententiis et verbis praeclaros edidit libros, quos enumerare longum est, tamen eos beatus Braulius Caesaraugustanus episcopus in parte enumerat. Scriptis postquam edidit (0041D)alphabetum papiae judicum, alphabetum verbalium, alphabetum theologicarum distinctionum, atque alphabetum librorum; oratione finem faciens, orationis scripsit Alphabetum, futuros plangens Gothicae gentis errores, simul eversionem, in quo quotidie Domino psallebat, quod in hoc opere duximus annotandum.

CAPUT VI. Alphabetum Orationis ad tentamenta repellenda Adversarii et Dei gratiam promerendam. (0042A) Audi, Christe, etc. ( Vide infra inter Opera sancti Patris. )

CAPUT VII. Epistolae ad varios. Praeterea epistolam quam ad S. Masonum Emeritensem archipraesulem de reparatione praelatorum post carnis lapsum, S. Masono cum instantia humili postulante scripsit in hoc opere ampliamus; eo quod sit perutilis, non solum episcopis et personis ecclesiasticis, verum etiam cunctis ad Deum per poenitentiam redeuntibus.

§ 1. Ad sanctum Masonum Emeritensem archiepiscopum. (Vide infra ad epistolas S. Patris.)

(0042B)Plures etiam multarum quaestionibus promulgavit epistolas, quas si non ad plenum, tamen ex parte duximus adnotandas, ut Sancti virtus et potestas in eis innotescat mundo et Christi fideles erudiantur.

§ 2. Ad Braulium discipulum suum. (Vide infra ad epistolas S. Patris.)

§ 3. Braulius Caesaraugustanus episcopus ad Isidorum. (Ibid.)

§ 4. Ad sanctum Braulium. (Ibid.)

§ 5. Ad sanctum Eugenium Toletanum archiepiscopum. (Ibid.)

§ 6. Ad Leodefredum Cordubensem antistitem. (Ibid.)

CAPUT VIII. Synodus Hispalensis. Haereticus conversus, caecus illuminatus.--Epistolae ad varios. 27. (0042C)Haec de innumerabilibus fere sufficiat ad praesens: si enim cuncta quae occurrunt de eo praestringere voluerimus scriptis, tempus nos facilius quam copia deseret. In his namque sanctis operibus omne vitae suae tempus exercitatus, fama scientiae et virtutum ejus universas regiones complevit. Multi itaque nobiles et peritissimi, desideratum cupientes videre Isidorum, alterius audire sapientiam Salomonis a finibus terrae veniebant. Veniebant alii ut doctrinam ab eo salutarem perciperent; alii vero ut viderent mirabilia in nomine Domini facientem: veniebant infirmi ut sanarentur a languoribus suis, quia virtus Dei de illo exibat et sanabat omnes, alii autem tentantes accedebant erronei, de seipsis praesumentes, si forte possent eum capere in sermone. Quorum (0042D)pravae aemulationis tempore quo ad synodum Hispalim conveniebant episcopi, advenit Gregorius, re suo contrarius nomini, haeresis Acephalorum antistes, verbis garrulus, lingua disertus; paralogicis syllogismis promptissimus, in disputationibus acutissimus, qui, quasi fluvius rapidissimus, multos sibi obsistentes fidelium, qui electi videbantur, ab sanctae ecclesiae horto evellebat, et in mortis exitium secum infallibiliter pertrahebat. Negabat enim in Christo (0043A)duas esse substantias, et non verum Deum ex Deo Patre ante tempora permanentem, sed purum tantum hominem asserebat. Hic ad B. Isidorum cum venisset, petebat ut in communi audientia sibi cum eo inire disputationis certamen audendi tribueretur facultas; sperans se, etsi eum non superare, tamen nec ab illo superari ullatenus posse; et hoc deveniret in multorum eversionem, si ita succederet, sicut haereticus praenotaverat. Beatus autem confessor, praevidens hoc ad utilitatem catholicae Ecclesiae a Domino dispensari, ejus petitionibus benigne annuens, statuit diem. Convocat fideles, judices eliguntur, qui partibus auditis, contra succumbentem dignam pro obtinente ferrent sententiam. Quid plura? Initur certamen, et diversarum Scripturarum concurrentibus testimoniis, cedit (0043B)haereticus episcopo, quia non poterat resistere sapientiae et Spiritui, qui loquebatur. Admirans ergo super doctrina domini, non exspectat ut sententia judicum proferatur, ipse proprio ore se acclamans victum.

28. Populis vero cum episcopis et clero pia devotione Deum laudantibus, eo quod prostratus sit Christianorum praedo, qui seducebat illos die ac nocte, caecus quidam astitit, importunis vocibus conquerendo: Heu, inquit, alme doctor Isidore, diu est quod de tua sanctitate percepi famam; sed nunc assistens, bonitate tua privatus, te videre non mereor. Intuitus autem eum Gregorius, B. Isidorum dissimulantem precabatur ut pontificalem chirothecam, quam manu tenebat, sibi porrigeret. Qua impetrata, in conspectu (0043C)omnium fidus surrexit; et caeci oculos ea tangens, clara voce dixit, Dominus Jesus Christus, qui per B. Isidorum oculos mei cordis illuminavit, sanctis ejus meritis oculos corporis tui ad confirmationem fidei dignetur illuminare. Quo dicto, de palpebris caeci sanguine erumpente, visum recepit, vociferantibus in laudis jubilo exinde populis. Beatus antistes, vix silentio impetrato, docuit Christum Jesum verum Deum et verum hominem esse colendum, atque in una ejusdem persona duas esse substantias, divinam scilicet et humanam: divinam, quia Deo Patri semper manet coaeternum; humanam, quia ex intemerata matre virgine coepit esse hodiernus. § 1. Epistola beati Isidori ad Braulionem. (Vide infra ad Epistolas S. Patris.)

§ 2. Alia epistola ad eumdem. (Vide ibid.)

(0043D)§ 3. Epistola Braulionis ad S. Isidorum. (Vide ibid.)

§ 4. Responsum S. Isidori. (Vide ibid.)

CAPUT IX. Synodus Toleti habita.--Praeclara in morbo praeparatio ad felicem obitum. 32. Cum igitur gloriosus doctor Isidorus diversis coruscaret miraculorum signis, et fama sanctitatis ejus per universum fere orbem diffunderetur, prophetiae (0044A)spiritu, quo clarissimus refulgebat, obitus sui diem longe ante discipulis praesignavit. Attollitur clamor scholarium, monachorum luctus substruitur, monialium singultus erumpit, atque populi gaudium convertitur in moerorem. Beatus autem confessor eamdem, quam semper habuerat, de Ecclesiae Dei grege sollicitudinem gerens, jussit omnes Hispaniae episcopos, et abbates, et principes, ad Toletanam synodum convocari; exoptans summo opere, quatenus antequam migraret de corpore, clericalem ordinem in fraterna concordia, laicalem vero in perpetua dimitteret pace. Ad quam synodum cum ventum fuisset, in primis ut in fide sanctae Trinitatis permanerent exhortabatur, hanc de unitatis essentia ac personarum varietate proponens distinctionem, (0044B)unum scilicet essentia et natura, indivisibilem, verum Deum, de quo Moyses dicit: audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est: qui nequaquam vel cogitatione a fidelibus est dividendus ut non in labyrintho erroris volvantur: qui ubique totus et integer est, per essentiam sive per praesentiam majestatis, quod idem est; intra omnia, sed non inclusus; extra omnia, sed non exclusus; nec localiter tamen: qui cum sit simplicissimus secundum majestatis divinitatem, est tamen trinus secundum personarum distinctionem; Pater ingenitus, semper omnipotens; Filius unigenitus de Patre, semper inseparabiliter natus; amborum autem Spiritus, inseparabiliter a Patre Filioque semper procedens; unde et unum sunt. Praeterea in una Christi persona duas profitemur nativitates atque naturas; (0044C)unam scilicet sempiternam ex Patre, secundum quam Deo Patri aequalis manens, est immortalis et impassibilis, alteram vero temporalem ex matre, cum anima assumptam, secundum quam pro nobis pati atque mori dignatus est; unde verus Deus et verus homo in una persona est. Quid autem sit gignere, nasci vel procedere, hoc si non capimus sinu mentis, capiamus sinu fidei et salvi erimus. Omnes nefarias haereses, non minus quam suum praecipitium exhorrens, enervavit et anathematizavit, maxime exsecrabilem et odibilem Arii sectam, necnon et Acephalitarum nefariam superstitionem: quas ipse a tota Hispania et Galliis vehementi invigilatione, fratris sui praedecessorisque Leandri, sanctitate et doctrina perspicui, fulciente studio, gladiis verbi Dei persequendo eliminavit, (0044D)confudit ac penitus enervavit. Romano etiam pontifici, loco beati Petri apostoli substituto, eo quod sit Ecclesiae Dei caput in his quae ad Deum pertinent, a fidelibus omnibus debere obedire, clarissimis sanctarum Scripturarum testimoniis approbavit: quibus etiam contestando prohibuit, ne unquam membra a suo capite sejungerentur; volentibus praesumere, maledictum intentans. Regibus et principibus leges instituit; Ecclesiae Christi sacerdotibus (0045A)catholicam fidei regulam tradidit; officia et gradus cunctorum ordinum exposuit, sacrorum jura ostendit civibus, et cunctis domesticis fidei populis disciplinam Christianae religionis insinuavit. Ad ultimum vero, cum omnia haec essent ab universis approbata, alter Moyses atque nostris temporibus legislator, ore prophetico prosecutus est dicens: Cum in his traditionibus permanseritis puro corde, in praesente vita pace fruemini et bonis, et in aeterna gloria congratulabimini laude perpetua; cum autem haec praecepta dereliqueritis, apprehendent vos mira mala, et cadet gens Gothorum fame et gladio inimicorum et peste. Cum autem conversi ad Dominum Deum vestrum fueritis perquirentes ea, possidebit semen vestrum portas inimicorum suorum et erit vobis (0045B)gloria major quam fuerit unquam. Post haec accepta benedictione valefacientes Sancto, omnes ad propria sunt reversi. 33. Beatus autem Isidorus primas, per aliquot dies Toleti moram faciens, verbo sanctae praedicationis infatigabilis persistebat. Et licet plura monasteria servis Dei construeret miro opere, dum esset Toleti, parvissima erat cella contentus. Inde regressus Hispalim, cum fatigatum corpus aegritudine assidua animae natura subtiliter provideret (licet in multorum admirationem larga eleemosynarum distributione semper fuerit usus), tanta eleemosyna continuis diebus, per sex menses seu amplius, plusquam erat solitus, monachis, scholaribus et pauperibus ab eo est erogata, ut ab oriente sole usque ad (0045C)vesperum in distribuendo pauperibus substantiam multam, maneret occupatus. Post haec infirmitate aegritudinis fessus, dum febris in corpore convalesceret, et cibum ejiceret debilitatus stomachus (ut suis exemplum relinqueret poenitendi), ad poenitentiam convaluit (ut quod suis semper docuerat verbis, opere quoque, palam cunctis expleret, et cum Apostolo diceret, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Convocato itaque clero et omni populo, fecit se a discipulis suis ad ecclesiam lecto deferri); atque reverendae vitae sanctum Joannem episcopum, et praeclarum virum Epartium antistitem beatissimum (quos sibi vitae sanctitas vinculo amicitiarum annexuerat) jussit statim ut essent praesentes. Et dum a cellula sua ad ecclesiam sancti Vincentii martyris (0045D)adduceretur, cuncta agmina clericorum (scholarium, (0046A)monachorum, sanctimonialium, quorum sanctus confessor doctor exstiterat et sustentator) cunctarumque illius civitatis plebium, cum clamoribus et magno ululatu, eum susceperunt (rumpentes capillos capitis, barbas, facies et vestes scindentes); ut si ferreum possideret quispiam pectus, solveretur mox in lacrymas et lamentum totus. 34. Et dum in praedicti martyris ecclesia juxta altaris cancellum, in medio poneretur choro, mulierum turbas longius stare praecepit; ut in accipiendo ipse poenitentiam, virorum tantum, non mulierum, circa eum praesentia cerneretur. Et dum a praedictis suis episcopis qui cum caeteris, qui ad hoc triste, licet sanctum, convenerant spectaculum, insolabilibus resolvebantur lamentis, in cinere involveretur (0046B)et cilicio, expandens manus suas ad coelum, ita exorsus est dicens (Tu Deus, qui nosti corda hominum, et publicano longe posito, dum pectus percuteret, dimittere peccata dignatus es, et Abrahae patriarchae sinu recipere voluisti, suscipe hanc confessionem meam; et peccata, quae innumerabiliter contraxi, ab oculis differ tuis. Non reminiscaris mala, et juventutis delicta ne memineris): Tu, Domine, non posuisti poenitentiam justis, qui non peccaverunt tibi; sed mihi peccatori, qui peccavi super numerum arenae maris. Non inveniat in me hostis antiquus quod puniat. Tu scis quia, postquam infelix ad onus istud potius quam ad honorem in hanc sanctam Ecclesiam indigne perveni, peccare nunquam finivi; sed ut prave agerem laboravi. Sed quia tu dixisti: In (0046C)quacunque hora peccator se a viis suis converterit, omnes iniquitates suas traderes oblivioni; hujus praecepti memor tui, clamo, utique cum spe et fiducia, ad te, cujus coelum non sum dignus aspicere prae multitudine peccatorum quae conversantur in me. Adesto et suscipe orationem meam, et mihi peccatori da veniam postulatam. Quod si coeli non sunt mundi in conspectu tuo, quanto magis ego homo, qui bibi iniquitates quasi aquas, et sumpsi claustra peccati. His consummatis vivificum corporis et sanguinis Domini sacrificium, cum profundo gemitu cordis indignum se judicans, ab ipsis suscepit pontificibus. 35. Deinde eorumdem episcoporum et quicunque de clero erant, cunctarumque plebium (per omnia nobis praebens humilitatis exemplum) veniam precabatur, (0046D)dicens: Deprecor vos, sanctissimi domini mei (0047A)sacerdotes, sanctamque congregationem clericorum et populi, ut pro me infelice et pleno sorde peccati, vestra ad Dominum dirigatur oratio; ut qui meritis non sum dignus, merear, vestro saltem intercessu, obtinere, impetrata clementia, meorum veniam delictorum. Dimitte mihi indigno quod in unumquemque vestrum commisi, si quem contempsi odio, si quem laesi irascendo. (Vides virtutum exemplar, a quo omnium paterna sollicitudine necessitas dependebat, dum magistrum sic conspicis a sibi subjectis veniam postulare; quia hoc gratiosius est simplici amore, quibus prodest offensos aliqua timere occasione. Imitari labora pro viribus ad tanti doctoris humilitatem sectandum: est enim summa humilitatis species subjicere se minori; et castus Dei timor sive sanctus, (0047B)qui permanet in saeculum saeculi, est, se non elato corde praeferre alicui. Deinde beatus confessor subjecit:) Dimittite, obsecro, nunc saltem, domini mei, mihi instanter petenti, imo et si quid deliqui, poenitenti. Et dum omnes voce magna pro eo indulgentiam cum lacrymis postulassent (licet ab aliquibus objiceretur quod ille qui sanctitatis fulgebat culmine, non peccatorum precibus, sed e converso illi ejus juvarentur obtentu, qui mentis et corporis integritate ab ineunte aetate se Domino consecrarat. Dumque universi singulares viri virtutes narrant, circumstantes admonuit iterum, dicens: Sanctissimi domini episcopi et omnes qui adsunt, rogo et obsecro, ut charitatem invicem vobis exhibeatis, non reddentes malum pro malo, nec velitis esse susurrones in (0047C)populo; ut dilectionis vinculo connexi, non reperiat a vobis lupus rapax relictum quem auferat. Dum igitur unicuique debitorum vincula vel chirographa condonasset (quae fere innumerabilia videbantur, quod etiam ad eximiae bonitatis ejus excrevit indicium, coepit, resumptis divina virtute viribus, tam profusis coelestis pabuli insistere dapibus, tam copiosa divini mysterii populis apponere fercula, atque diem qua ad vitam nasceretur, qua cum Apostolo cupiebat dissolvi et esse cum Christo, cunctis laetus insinuare, ut indubitanter asseras eum spiritu aeternis semper interfuisse conviviis: atque, quamvis gravi correptus morbo, sed quo magis infirmatus fortior et potens, verbo exemploque praedicare, tam constanter, tam prudenter, tam affluenter, ut ad (0047D)coelestia festinans ipse, assistentes quoque festinare compellebat. His itaque gestis), residuam egenis et pauperibus mox dari jussit pecuniam. (Sed etiam hoc quam praecipue laudis illius clarificat titulum, quod dominicae pacis praeco latorque, ab omnibus studuit osculari, et pacem (accipere) quam ore praedicabat et (0048A)moribus; dum eamdem osculo dato singulis circumstantibus imitator auctoris reliquit, dicens:) Si ex toto corde dimiseritis ea quae in vos adversa vel prava hactenus intuli, dimittit vobis Creator Omnipotens omnia delicta vestra, ita ut sacri fontis unda, quam hodie devotus populus est percepturus, sit vobis in remissionem peccatorum: et hoc osculum inter me et vos maneat in testimonium futurorum. Completis his omnibus, ad cellulam reversus est.

CAPUT X. Sancti Isidori obitus, sepultura, epitaphium; varia encomia. 36. Aliis etiam continuis tribus diebus, similiter a clero et innumerabili plebium exercitu (qui quotidie numero augebatur, sancti Patris exitum sibi lamentabilem, (0048B)coelesti autem curiae delectabilem, videre cupientes) similiter ad ecclesiam ducebatur, et sanctae praedicationis verba sitientibus infundebat, et revertentem a nuptiis Dominum gaudens excipere gestiebat, quasi optata obviam Christo et coelesti curiae invitanti ad tam celebre epithalamium procedens, episcoporum, clericorum, principum et populorum caterva vallatus. Post diem autem confessionis vel poenitentiae quartum, in ecclesia stans, peracto sermone ad populum, expandens manus ad coelum ac benedicens omnibus, Deo sibi hactenus traditum gregem commendans, sanctum Domino tradidit spiritum; nobis sui corporis pretiosissimam margaritam, digna veneratione amplectendam, relinquens. Pontificis autem animam, a corporis theca resolutam, (0048C)populi ut cernunt, emittunt voces et ululatus ad coelum, tanti Patris decessum amarissimis singultibus plangentes. Inundat civitas Hispalensis fletibus; episcopi pastorem, principes praeceptorem, clerici doctorem, monachi et moniales rectorem et sustentatorem, pauperes patrem et defensorem, vultu lugubri cordis amaritudinem praetendentes, insolabiliter plangebant. Non multo post luctus convertitur in gaudium, amaritudo in dulcedinem, vox plangentium in laudem, desperatio in consolationem, eo quod Sanctus non fuerit passus adeo eos diu tristari: nam de corpore ejus tanta effluxit fragrantia, omnium aromatum vincens odorem, ut omnes qui aderant coelesti viderentur perfrui beatitudine. Diversarum aegritudinum convenerunt infirmi, qui non solum (0048D)sancti corporis tactu, verum etiam solo odoratu, pristinae redduntur sospitati. Ad tam insignia singularis viri meritorum dona uberius cumulanda, ac cumulatius exaggeranda, quadragenarius accedit annorum numerus, multiplici sacramento dicatus; quorum in spatio functus ac defunctus, Dei in se plenissime (0049A)inhabitante et cooperante gratia evidenter ostenderet, quod perfectionis sibi culmen mystici sacramentum numeri consignaret. Advertat, dilectissimi fratres, charitatis vestrae intuitus, attendat quantus fuerit in sanctis, quam admirabilis, quam laudabilis, quam magnificus, quamque gloriosus iste Sanctus. Alius namque sanctorum caecos illuminat, alius leprosos mundat, alius mutis organa solvit, alius surdis auditum restituit, alius claudo gressum firmat, alius defunctum cadaver ad vitam revocat, alius a tactu haustuque lethifero conservat illaesos, alius quovis morbo sanat attritos: unicuique enim, sicut ait Apostolus, datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, (0049B)alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii gratia linguarum, alii interpretatio sermonum: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus: cujus dono, cujus munere, cujus gratia, cujus largitate, cujus instinctu, cujus inspiratione repletus electus Dei confessor Isidorus his omnibus gratiarum muneribus, his charismatum donis ita refulsit ad plenum, ut cum haec enumerando Apostolus describeret, in Isidorum mentis conspectum direxisse videretur, in quem cunctorum praecedentium dona justorum confluerent, et a quo in sequentes derivata decrescerent. 37. Dormivit autem B. Isidorus aera DCLX, anno ab incarnatione Domini DCXXII, sana doctrina sanoque (0049C)consilio praestantior cunctis, et copiosus operibus charitatis dierum bonorum senior: non caligaverunt ejus oculi, et dentes ejus non sunt moti de loco suo. Denique, ut sancti corpus cum honore debito sepeliretur, omnium fuit una voluntas, eadem vota, idemque desiderium. Et quia sanctissimus doctor Leander, antequam migraret ex corpore, fratrem suum hunc beatissimum juxta se sepeliri expetiebat, et gloriosa virgo Florentina, eorum soror, idem de se summo exoptaverat desiderio, sepulcrum sanctissimi corporis Isidori medium honorifice locaverunt, S. Leandri et S. Florentinae sepulcro illud hinc inde jungentes, auroque et argento plurimo caelati operis decorantes. Interea plures fuere divino illuminati dono, qui viderunt Sancti animam in sublime ab angelorum multitudine, (0049D)in voce laudis et jubilationis, deferri; et Christum Dei Filium, cum innumerabili sanctorum caterva, obviam ei procedentem. Quidam etiam, cujus vitae continentia satis imitabilis videbatur, qui eumdem confessorem super omnia diligebat, cum casu emergente, tristitia nimia consolari renuens anxiaretur, se raptum in exstasi testabatur, atque hunc egregium pastorem inter innocentium turbas, quos Herodes pro Christi nomine trucidavit cum martyrii palma; virginitatis aureola, confessionis corona, primatum tenere se vidisse fatebatur, dicentem sibi, (0050A)Quia paratus sum, omnibus pro me Christi auxilium implorantibus, ferre subsidium. Qua visione laetus semper et hilaris videbatur, sed tamen quodammodo anxius semper, pro patris suspirans praesentia. Sed perfectissimi viri quid miracula notem, quid virtutes magnificem, quid scientiam praedicem, quid doctrinam commendem, quid mores extollam? Nam in apostolico viro, imo post apostolos Christi apostolo, virtutum consonantiam quid quaeras, cum in eo prudentiam Noe, fortitudinem Abrahae, temperantiam Isaac, justitiam Jacob, patientiam Job evidenti ratione conspicias. Unde in Isidoro scientiae laudes eminentiam, cum in eo Moysi et Eliae mireris praesentiam? Quid doctrinae praeferas gratiam, in quo doctoris gentium veritatem exuberare, disciplinam spiritu (0050B)fervere, zelum, scientiam abundare reperies? Quid morum glorifices claritatem, in quo Stephani tormenta, caeterorumque Christi sequacium cernes principare constantiam? 38. Sed quia in his non est supersedendum ad praesens, ne protracta lectio fastidium generet audienti, ad propositum redeamus. Fuere interea clerici et scholares peritissimi quamplures in versibus et carminibus, agnoscentes doctorem, de accepto ab eo munere pii Patris magnalia extollentes; inter quos honor cleri B. Ildefonsus, archipraesul Toletanus inclytae sanctitatis, qui de pectore magistri doctrinae latices hauserat purissimos, ad magistri decorem in parte Ecclesiae, qua sancti doctores quiescebant, eorum gesta miro facit opere depingi, et in cruce (0050C)argentea, quae sanctorum superjacebat monumentis, hoc carmen signavit. EPITAPHIUM.

Crux haec alma gerit geminorum corpora fratrum, Leandri, Isidori, pariumque ex ordine vatum. Tertia Florentina soror, devota perennis, O quam composita consors! hic digna quiescit: Isidorus medius disjungit membra duorum. Hi quales fuerint, libris inquirito, lector: Cognosces, et eos bene cuncta fuisse locutos, Spe certos, plenosque fide, super omnia charos. Dogmatibus cernas horum crevisse fideles, Ac reddi Domino quod impia jura tenebant. Utque viros credas sublimes vivere semper, Aspiciens sursum pictos contende videre. ITEM ALIUD. (0050D) In laudem Ecclesiae, Christo regi gloriae Concinamus jugiter: Et virginis unico, carmine Davidico, Canamus solemniter. Gloriam Isidori, meritorum memori Voce sonent cantici: Crescat laudum cumulus, gratuletur populus, Et chori angelici: Nostris in temporibus praefulgens hic moribus, In verbis Dominicis: (0051A)Fidus fidem extulit, fide labem expulit Erroris haeretici. Natus de Carthagine, nihil ab origine Puerile sapiens, Per fines Hispaniae fontem sapientiae fudit, Mira faciens. Hispali dum praefuit primas, legem docuit, Hispanus Hispaniam; In doctrina praemicans, crucifixum praedicans, Fugans idolatriam: Stemmate praenobilis, perstitit immobilis in Dei magnalibus; Affectans coelestium gaudiorum praemium, Spretis temporalibus. Per fulgorem operum, exemplar fructiferum (0051B)Sese clero tribuit: Nil a certo varians, totus coelis inhians, Vitia perdomuit; Romanorum dogmata Cosmi hic per climata, Reparavit largius; Hesperus Hesperiam, lucifer Ecclesiam Decoravit clarius. Orthodoxus Arium, dirum adversarium, Rationis calculo Confudit hic malleus; cessit hostis felleus, Victus in propatulo. Iberi devotio cleri, pleno gaudio, Colat patrem patriae. Contemplando dogmata Cosmi laudent climata Doctorem Ecclesiae. (0051C)Decus archipraesulum, sacerdotum speculum, Scripsit, docte modulans, De fide catholica carmina mirifica, Libros libris cumulans. Mahometi caecitas, perdens gentes perditas, Illius miracula Nequiens refellere, moesta fuit cedere, Viro sine macula. Ut sincere credidit, sincere sic edidit Formam poenitudinis; In discendis perspicax, in exemplis efficax, Doctor multitudinis, Quis ad plenum promere posset vel praescribere De gestorum titulis? Lingua non sufficeret, dextera deficeret, (0051D)In scribendis singulis. Exoremus igitur hunc, de cujus creditur Sanctitate firmiter; Hostis ab insidiis ut nos et a vitiis Defendat perenniter. O depressor criminum, tua nobis Dominum Prece reconcilies: In spe nos confoveas, noxia submoveas, Sordes cunctas expies; (0052A)Quem tecum excolimus, fratris tui poscimus Leandri suffragia, Preces nostras audiat, audiens suscipiat, Aeterna memoria: Doctoris Fulgentii, horum fratrum socii, Recordari volumus; Quem per vitae meritum, salutis sollicitum Esse nostrae, quaesumus. Virginem egregiam Florentinam sociam, Cum fratribus petimus, Ut adjutrix veniat, et offensas leniat In quas nos cecidimus; Et leniri Dominus velit nihilominus, Amen clerus concinat. Interventu Virginis, labe mundet criminis, (0052B)Quos peccatum inquinat. Pro nobis tam celebris Virgo, pulsis tenebris Vitiorum, advocet, Ut qui regit omnia miranda potentia, Nos in coelis collocet. Amen! 40. Obiit beatus professor sub die Nonarum Aprilis, temporibus Christianissimi Cintilani, Hispaniae regis, et Heraclii imperatoris Romanorum, illius videlicet Heraclii qui crucem Dominicam, quam impius rex Cosdroe asportaverat loco suo, Hierosolymis restituit atque exaltavit. Testamentum nullum concludit; quia, licet facultatibus abundans in Christo, tamen cum pauper spiritu esset, omnia quae possidebat, priusquam de mundo migraret, distribuit pauperibus (0052C)et egenis. Sed hoc quoque veram cunctorum erga patrem notavit dilectionem, quod duas lucernas fere perpetim ardentes et pene inexstinguibiles, quae ab eodem naturali arte factae feruntur, unam ad caput et unam ad pedes, in locis abditis posuerunt, unde corpus sanctissimum quasi continuo lumine frueretur. 41. Interea, fratres charissimi, dignum est ut hunc sanctissimum doctorem laudibus et praeconiis veneretur omnis Ecclesia; sed maxime Hispaniarum, quae specialius prae caeteris saluberrima ejus refulsit doctrina. Quis enim extollat virum in infantia omni laude venerandum, in pueritia omnium veneratione laudandum, in adolescentia tot virtutibus plenum, in juventute tanta bonitate conspicuum, in episcopatu tot miraculis clarissimum, in senectute tam laudabili (0052D)praedicatione perfunctum, in senio tam imitabili exitu perornatum, atque in fine tam mirifico transitu glorificatum? Quis hunc non praedicet aeterni regis conspectibus acceptissimum, qui vita, et moribus praesulatus officium, virtutibus famam, signis gratiam, profectibus disciplinam, scientiam laudibus, dies incrementis, et finem tanta gloria decoravit? Nimirum cum adhuc vir beatissimus corporeae molis taedio gravaretur, et sitiens ad fontem vivum spiritus, nil (0053A)in coelo, nil in terra praeter ipsum desideraret; quantus in oculis divinae majestatis fuerit, quam Deo charus, quam angelis acceptus, quam amabilis hominibus, quam miraculis clarus, quam virtutibus splendidus, quam signis magnificus, quam glorifica laude dignus, quanta meritorum apud Deum largitate munificus, quanta apud homines munerum magnificentia conspicuus, in exanimi corporis rediviva omnibusque stupenda saeculis virtutum gratia orbis expertus est universus. Quantum enim qualemque transeuntium genitrix altrixque terra, nihil tamen terrenum, nihil caducum sapientem, Isidorum produxerit, foverit, tenuerit, imo ut expressius loquar, mente et operatione jugiter in coelis inhaerentem detinuerit; ipsum testatur coelum, sensit terra, aer exclamat, aquarum probat utilitas, sanitates produnt, dum ad divini nutus (0053B)imperia Isidori semper placata meritis, et precibus prompta, pie petentium votis et obsequiis favent, et commoditatibus obsequuntur ad eruditionem Ecclesiae, et laudem Jesu Christi Domini nostri, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT XI. Abbreviatio Braulii Caesaraugustani episcopi de vita sancti Isidori, Hispaniarum doctoris. 42. Isidorus, vir egregius (natione Carthaginensis, a patre Severiano nobilissimo ejusdem patriae duce genitus), Hispalensis Ecclesiae archipraesul (Hispaniae primas, sanctissimis episcopis et confessoribus Leandro et Fulgentio, ac sanctissimae Florentinae virgini praepositae virginum, exstitit germanus) et sancto (0053C)Leandro successor sanctissimus. (Vir iste beatissimus a pueritia studiis litterarum traditus, Latinis, Graecis et Hebraicis litteris instructus, omnium locutionis genere formatus, in trivii eruditione conspicuus, in quadrivii instigatione perfectus, divinis et humanis legibus ad plenum eruditus; suavis eloquio, ingenio praestantissimus, vita quoque atque doctrina fuit clarissimus, et merito a cunctis Hispaniarum doctor nominatus. Sic namque de virtute in virtutem proficiens, refulsit doctor eximius, ut secundum qualitatem sermonis omnibus, videlicet Latinis, Graecis et Hebraeis, sapientibus ac minus intelligentibus, in eruditione existeret aptus atque incomparabili eloquentia strenuus. Nam tantae jucunditatis affluentem copiam in eloquendo promeruit, ut ubertas admiranda dicendi ex eo in stuporem verteret audientes; quod audita, is (0053D)qui audisset, non repetita saepius memoriae commendaret. 43. Jam vero quantus sapientia fuerit, ex ejus diversis studiis et elaboratis opusculis perfacile prudens (0054A)intelligere poterit. Denique de his quae ad nostram notitiam venerunt, ista commemoravi. Edidit libros Differentiarum duos, in quibus subtili discretione, ea quae confuse usu proferuntur, sensu discrevit; Prooemiorum librum unum, in quo quid quisque liber sanctae contineat Scripturae, brevi subnotatione distinxit; de Ortu et Obitu Patrum librum unum, in quo gesta, dignitatem quoque et mortem eorum atque sepulturam sententiali brevitate subnotavit; ad germanum suum Fulgentium episcopum, Officiorum libros duos, in quibus origines officiorum, cur unumquodque in Ecclesia Dei agatur, interprete stylo, non sine majorum auctoritate, elicuit; Synonymorum libros duos, quibus ad consolationem animae, et ad spem percipiendae veniae, intercedente rationis ordine, exhortationem erexit; de Natura Rerum, ad Sisebutum (0054B)regem, librum unum, in quo, tam de ecclesiasticorum doctorum, quam etiam de philosophorum indagine, obscura quaedam de elementis absolvit; de Numeris librum unum, in quo arithmeticam propter numeros ecclesiasticis in Scripturis insertos, tetigit disciplinam; de Nominibus Legis et Evangeliorum librum unum, in quo ostendit quid memoratae personae mysterialiter significent; de Haereticis et Haeresibus librum unum, in quo majorum secutus exempla, brevitate qua potuit, diffusa collegit; Sententiarum libros tres, quos floribus papae Gregorii ex libris moralibus decoravit; Chronicorum a principio mundi usque ad tempus suum librum unum, nimia brevitate collegit; contra Judaeos, postulante Florentina (0054C)germana sua praeposita virginum, libros duos, in quibus omnia quae fides catholica credit, ex Legis et Prophetarum testimoniis approbavit; (de Nativitate Christi sempiterna ex Patre et temporali ex matre, ex Isaiae testimoniis, librum unum; moralium libros, B. Gregorii papae rogatu, compendiose abbreviavit: Cantica canticorum secunda expositione elucidavit); de Viris Illustribus librum unum. Deinde nos istos suggessimus: Religiosorum Regulae librum unum, quem pro patriae usu et regularium viribus decentissime temperavit; de origine Gothorum et regno Suevorum et Vandalorum Historiae librum unum; Quaestionum libros duos, quos qui legerit veterum tractatuum supellectilem recognoscit. (Bibliothecam compilavit. Quartam Psalterii translationem edidit; super libros Moysi, et Psalterium, et quatuor Evangelia (0054D)Expositionem non minimo insudavit studio; in canonico quoque et civili jure permaxima composuit instrumenta); Etymologiarum etiam codicem nimiae magnitudinis, distinctum ab eo titulis, non libris; (0055A)quem quia rogatu meo fecit, quamvis imperfectum reliquerit, tamen in viginti libros divisi, quod opus omnimodae philosophiae conveniens quisquis crebra visitatione perlegerit, non ignotus divinarum humanarumque rerum merito erit. Ibi recluditur diversarum artium elegantia, et quaecunque fere sciri debent, restricte colliguntur. Sunt et alii sancti viri multi libri et in Ecclesia Dei multo cum ornamento inscripti, quibus eam liquide praemunivit; quem Deus, post tot defectus Hispaniae novissimis temporibus suscitavit, credo, ad restaurandam antiquorum sapientiam, quae prae nimia antiquitate fere in humanis mentibus defecerat, ne diutius ignorantia aut rusticitate veterasceret populus Christianus. Temporum igitur series, et saeculi aetates nescienti populo (0055B)aperuit, sacrorum jura ostendit, sacerdotibus ecclesiastica officia et gradus cunctorum ordinum exposuit, regibus et principibus leges instituit, judicibus avaritiam interdixit, civibus et cunctis domesticis fidei populis disciplinam Christianae religionis insinuavit, spurcitiam Arianae haeresis a tota Hispania gladiis verbi Dei persequendo eliminavit, malignam Acephalitarum haeresim confudit ac destruxit: Gregorio namque praefatae haeresis antistite superato, et sanctorum testimoniis Scripturarumque auctoritate convicto, docuit duas in Christo esse naturas, divinam scilicet et humanam. Ad ultimum vero sedium, locorum, regionum, omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas, et quaeque obscura atque ab humanis mentibus fere jam (0055C)remota, scribendo patefecit. Tanta debriatione scientiarum claruit praeditus, ut non solum nostris temporibus, verum etiam a tempore apostolorum vel ante, primo homine et Salomone exceptis, in scientiarum varietate, ut credimus, nemo exstitit illi primus. Floruit temporibus Recaredi, Luibani, Witterichi, Gundemari, Sisebuti, Suintilliani et Sisinandi regum, quos ipse ab insania Ariana eruit, et in fide catholica confirmavit. 44. Fuit praeterea spiritu prophetiae clarus, in eleemosynis largus, hospitalitate praecipuus, corde severus, in sententia verax, in judicio justus, in praedicatione assiduus, in exhortatione laetus, in lucrandis Deo animabus studiosus, in expositione Scripturarum cautus, in consilio providus, in habitu humilis, in (0055D)mensa sobrius, in oratione devotus, honestate praeclarus, semper pro Ecclesia ac veritatis defensione mori pronus et omni bonitate conspicuus. Praeterea pater exstitit clericorum, doctor et sustentator monachorum ac monialium, consolator moerentium, tutamen pupillorum ac viduarum, levamen oppressorum, (0056A)defensor civium, attritor superborum, persecutor et malleus haereticorum; et quid plura? Speculum bonorum omnium factus est mundo, et ideo jam sine fine regnat cum Christo. Quo vero flumine eloquentiae et quibus jaculis divinarum Scripturarum seu Patrum testimoniis omnium nefarias haereses destruxerit et enervaverit, synodalia gesta coram eo Hispali vel Toleti acta declarant: in quibus et Romano pontifici a fidelibus, loco beati Petri apostoli substituto, debere obediri; et uni Deo in trinitate personarum serviri, clarissimis Scripturarum testimoniis approbavit. Obiit temporibus Heraclii imperatoris et Christianissimi Suintillani Hispaniae regis, illius videlicet Heraclii qui crucem Dominicam, quam impius rex Cosdroe asportaverat, loco suo Hierosolymis (0056B)restituit atque exaltavit. Dormivit autem beatus Isidorus cum patribus suis aera 660, sana doctrina sanoque consilio praestantior cunctis, et copiosus operibus charitatis, ac diversis refulgens miraculorum signis; in quo quaedam sibi antiquitas vindicavit, imo nostrum tempus antiquitatis in eo scientiam et miracula imaginavit: cui quasi quadam apposita laude non immerito illud philosophicum a nobis aptatur: Nos, inquit, in nostra urbe extraneorum more tanquam hospites, tui libri quasi domum reduxerunt, ut possimus aliquando, qui et ubi essemus agnoscere. Tenuit episcopatum quadraginta annis, et sepultus est in senectute bona, angelorum sociatus choris. Afficitur taedio et moeroris inundatione civitas Hispalensis, dum tanto patre orbata in sortem (0056C)voracissimi deducitur praedonis. Interea, fratres charissimi, dignum est ut hunc sanctissimum confessorem Isidorum omnis laudibus attollat Ecclesia, sed maxime Hispaniarum, quae prae caeteris specialibus ejus saluberrima refulsit doctrina. Nam sicut Gregorius doctor Romae successit Petro, ita B. Isidorus in Hispaniarum partibus doctrina Jacobo successit apostolo. Semina namque vitae aeternae, quae beatissimus Jacobus seminavit, hic beatissimus Isidorus verbo praedicationis, quasi unus ex quatuor paradisi fluminibus, sufficienter irrigavit, atque universam Hispaniam, tam exemplo boni operis quam fama sanctitatis, velut splendidissimus solis radius illuminavit. Igitur hunc sanctissimum confessorem attentius exoremus, quatenus pro nobis miseris peccatoribus, (0056D)qui adhuc in periculis hujus vitae constituti sumus, apud Deum intercessor assistat assiduus, ut qui ejus sacram doctrinam pio amore amplectimur, in praesenti ab instantibus periculis eruamur, et post hanc vitam ad societatem electorum Dei sacris ejus intercessionibus pervenire mereamur. (no apparatus)