Migne Patrologia Latina Tomus 137
Vita S. Juliani Cenomanensis
Vita S. Juliani Cenomanensis (Letaldus Miciacensis), J. P. Migne 137.0795A
EPISTOLA DEDICATORIA AD AVESGAUDUM CENOMANENSEM EPISCOPUM.
- 1.
137.0781B| Reverendissimo patri AVESGAUDO frater LETALDUS salutem in Domino.
Cum desiderio afflatus tam spiritualis quam corporalis remedii, ad memoriam praecellentissimi praesulis Juliani accessissem, et dulci affamine vestrae dilectionis frui licuisset; eadem vis charitatis, quae vestrae sublimitatis animum meae pusillanimitati conciliabat, imposuit mihi onus si idoneus forem, amabile atque jucundum; quia impar, non tam jucundum, quam reverendum, scilicet ut ea quae ab antiquis de actibus gloriosi ejusdem patris inculto, ut vobis videbatur, sermone conscripta sunt, ipse planiori et luculentiori ordine texerem, et ad aedificationem audientium quadam dealbatura vestirem.
- 2.
Quod opus reverendum potius quam jucundum 137.0782B| dixerim, quia cum magnae reverentiae gravitate dicenda et scribenda sunt, quae in conspectu veritatis recitari debent, ne unde Deus placari creditur, inde amplius ad iracundiam provocetur; nihil enim ei placet, nisi quod verum est. Sunt autem nonnulli, qui dum attollere sanctorum facta appetunt, in lucem veritatis offendunt; quasi sanctorum gloria mendacio erigi valeat, qui si mendacii sectatores fuissent, ad sanctitatis culmen nequaquam ascendere potuissent. Dicenda ergo cum veritate sunt, quae veritas gessit: quia si aliquis Patrum aliquod dicitur fecisse miraculum, non illud homo, sed Deus operatur, qui potens est operari in quo et per quem vult hominem. Cum ergo tam mira et speciosa de actibus hujus praecellentissimi Patris recito, non 137.0783A| de meritis ejus diffido nec de potentia Christi ambigo: sed cum haec eadem in aliis invenio, cui potius credendum sit, non perspicue video, nisi forte gravitas auctoritatis alicujus magnifici doctoris me ab errore deduxerit, et quasi anchorae pondus vacillantem animum solidaverit. Multa enim in Actibus supradicti Patris conscripta sunt, quae et in BB. Clementis, et Dyonisii martyrum, et S. Furcaei confessoris, eodem sensu et pene iisdem verbis inveniuntur.
- 3.
De tempore quidem quo magnus ille floruerit, ex libro Gregorii Turonensis per conjecturam sumpsi, qui in historiarum suarum lib. I, sub Decio et Grato Coss. a Xisto Romanae sedis apostolico, plurimos episcopos ordinatos asseruit, et in Gallias ad praedicandum verbum Dei directos, quorum nomina, 137.0783B| et loca quibus destinati sunt, partim posterius dicam. Porro cum B. Dionysius a S. Gregorio ex eorum numero fuisse dicatur, et in gestis gloriosi patris Juliani cum eodem S. Dionysio ad Gallias praedicaturus venisse narretur, non dubium existimo, quin sub Decio, Valeriano, Gratoque Coss. et Xisto Romanae sedis antistite fuisse monstretur, qui videlicet Xistus et Laurentius archidiaconus ab eadem Decio tentati et in Christi confessione permanentes, victrici potentia coronati sunt. Quod vero si Julianus dicitur a B. Clemente destinatus, neque ratio temporum, neque veterum consensit auctoritas. Beatus enim Clemens sub Trajano Caesare in exsilium apud Chersonesum deportatus est, et inter Trajanum 137.0783C| atque Decium sub quo B. Julianum fuisse conjicimus, 137.0784A| plurimi imperatores intersunt, quod in Chronicis Eusebii Caesariensis, quae Hieronymus transtulit, facile diligens lector agnoscet.
- 4.
Nos igitur ea quae de S. Juliano conscripsimus, inquantum potuimus, auctoritate praecedentium patrum confirmavimus, et quaedam simpliciter secundum antiquam traditionem edidimus; quaedam vero quae nobis minus probabilia visa sunt, praetermisimus. Nusquam tamen de meritis tanti Patris quemquam diffidere suademus; qui dum apud suos sacros cineres Deo largiente tanta et talia operetur, multo majora et clariora, dum in hoc mundo adhuc viveret, cum operatum fuisse cunctis recte credentibus liquet. Quod si haec nostra elinguis rusticitas vel utilitati vel devotioni aliquod emolumentum contulerit, 137.0784B| ea etiam quae nostra aetate apud sacrum ejus tumulum patrata sunt, Domino Christo largiente, dum nostrae accesserint notitiae, subnectere cogitamus. Sane responsoriorum et antiphonarum, ut petistis, digessimus ordinem; in quibus pro vitando fastidio de unoquoque modo singula compegimus corpora: neque omnino alienari volumus a similitudine veteris cantus, ne barbaram aut inexpertam, uti perhibetur, melodiam fingeremus. Non enim mihi placet quorumdam musicorum novitas, qui tanta dissimilitudine utuntur, ut veteres sequi omnino dedignentur auctores: nam hi qui conjugiis vacant, malunt liberos hominibus similes gignere, quam alicujus invisi monstri effigiem procreare.
PROLOGUS AUCTORIS. 137.0783|
- 5.
137.0783C| Cum adhuc mundus errorum tenebris involutus claritatem verae lucis penitus ignoraret, et antiqua hostis versutia in humano genere, quod sibi a primo parente subdiderat, grassaretur, honorque Creatoris creaturae potius quam Creatori, famularetur; quia scilicet unusquisque vel ex mortuis hominibus, vel ex insensibili materia deos, quos adoraret, fingebat; Deus omnipotens humanos miseratus errores, ne sua in aeternum factura periret, Verbum suum aequale sibi atque coaeternum, per uterum intactae virginis pro saeculi vita verum hominem ad humanos produxit aspectus. Qui divinitatis natura non imminuta, humanitate tamen nostra absque peccati naevo veraciter assumpta, inter homines 137.0783D| conversatus est, praebens beneficia Deitatis, et perferens incommoda humanae fragilitatis. Denique eam carnem quam de Virgine sumpserat, pro redemptione nostra posuit, et hominem quem creaverat, non alio redemit pretio, nisi vivifico et pretioso sanguine suo. Factus igitur obediens Patri 137.0784C| usque ad mortem, mortem autem crucis, dextruxit mortis imperium, et ab ipsis Averni sedibus suos eripuit, et comitante illa ineffabili triumphati hostis victrice pompa, ad dexteram Dei Patris in perpetuum regnaturus ascendit. Ecclesiam ergo suam quam sibi salutari acquisierat sanguine Spiritus sui illustravit adventu, ut mundi adversis interim exercenda, invisibili Spiritus sancti confortaretur armatura. Fundata igitur supra petram fidei diffunditur per climata totius mundi, ut relicta vanitate idolorum, Deum verum homo cognosceret, et ab errore paterni delicti et ab squalore vetustae gentilitatis in novitatem vitae transiret.
- 6.
Sed veternus hostis dolens sibi perire, quod Deo 137.0784D| constabat acquiri, omne malitiae machinamentum ad subvertendum Ecclesiae invincibilis convertit asilum. Et iniqua instantia pro defensione falsitatis nonnullos martyrum prostravit gladio, alios affixit patibulo, alios obduxit pelago, fame alios peremit, alios ignibus excruciavit, alios membratim discerpit, et 137.0785A| indicibili morticino genere debacchatus, Ecclesiam Christi expugnare nisus est. Sed quo ejus amplius efferbuit immanitas, eo sanctorum insuperabilis constantiae, unde atrociori pulsata est invidia, inde amplioris virtutis emicuit gloria. 7. Neronem igitur primum contra pietatem habens impietatis ministrum; dehinc per succedentes sibimet principes malitiae suae augens incrementum per trecentos et eo amplius annos, Ecclesiam Christi concussit, sed nullatenus evertere valuit. Cum enim complacuit ei, qui fideles suos igne tentationis permisit excoqui, ut serenus dies post tot turbines familiae suae illucesceret, lux veritatis culmen imperii 137.0786A| subiit, et mundi gloria sibi substrata, eos coepit habere defensores atque tutores, quos per invidiam hostis antiqui eatenus perfidos habuerat impugnatores. Tunc ergo velut post asperitatem nimbosae hyemis.
Cum placidas verni clementia temperat auras, redolentes arbusta prorumpunt in flores, et nudata dudum roseta redivivis adornantur rosis, mirantesque oculos erumpentium candor reverberat liliorum; sic pace Ecclesiae reddita, diversi per mundum effulsere viri, qui virtutum luce mirabiles, fulgore fidei insignes, ad sequenda Christi vestigia mansuetis corde pararentur imitabiles.
INCIPIT VITA.
CAPUT PRIMUM. Cenomani a S. Juliano conversi.
- 8.
Ad collocandum igitur in Galliis novae fidei 137.0785B| fundamentum, ad erigendum rudis adhuc Ecclesiae statum, pietas superna magnificos atque industrios viros destinavit, Lugdunensibus Photinum, Arelatensibus Trophimum, Narbonae Paulum, Tolosae Saturninum, Arvernis Austremonium, Lemovicinis Martialem, Turonicis Gatianum, Parisiacis Dionysium, Cenomanicis Julianum.
- 9.
Hic itaque Julianus Romana generositate clarissimus, lingua facundus, justitia insignis, merito fidei percelebris, primus apostolus Cenomanicae urbi a Deo destinatur: qui etsi aliis apostolus non est, Cenomanensibus tamen est. Nam sicut, de se 137.0785C| quoque beatus clamat Apostolus, signum apostolatus ejus ipsi sunt in Domino.
- 10.
Is ergo vir Domini fide munitus, gladio Spiritus sancti accinctus, ad destruendos errores, ad conculcandas daemonum vanitates, ad urbem supradictam accessit intrepidus. Sed dum novitas sanctae praedicationis quibusdam incredulis in scandalum, nonnullis verteretur in derisum, miraculorum potentia reddebat attonitos, quos ad audiendam veritatis viam veternus et innatus error effecerat fastidiosos. Per manus enim reverendi pontificis tantas Christus operabatur virtutes, ut verbo daemones fugaret, leprosos mundaret, cunctisque languentibus opem crucis medicamine largiretur. Denique cum ad eum plurimi concurrerent pro adipiscenda salute 137.0785D| corporum, illuminati verbo fidei, cum salute redibant animarum.
- 11.
Porro idem venerabilis vir extra urbem parvo tectus hospitio diu noctuque in sancto perstabat proposito, vix ullam sui curam habens corporis, totum se eorum impendens saluti, quos daemonico nitebatur subducere errori.
- 12.
Sane cum jam miraculorum dulcedine deliniti, 137.0786B| et luce Dei radiati, ejus sancto conturbernio inhaererent, essetque de convehendae aquae penuria non modica quaerimonia, vir Dei ad locum, quem aptum credidit, accedens, cuspidem baculi, quem manu gestabat, humi defigens, cunctis audientibus dixit: Domine Deus noster, qui sitienti populo tuo in eremo de dura silice potum tribuisti, adesto et nobis famulis tuis, et aperi thesaurum tuae pietatis, et jube nobis de duritia hujus telluris ministrari fontem aquae viventis, ut cognoscant praesentes, quia tu es verus Deus, qui in fine saeculorum misisti Filium tuum in mundum, ut credentes in te ad veram introduceret repromissionis terram. Cumque fideles respondissent, Amen, subito erupit fons vivacissimus, qui et potentiam divinitatis ostenderet, 137.0786C| et meritum beati viri liquido cunctis astantibus demonstraret.
- 13.
Tunc qui jam crediderant, in fide sunt corroborati, et qui adhuc gentilitatis errore detinebantur, ad pedes sancti procumbunt, orantes se sanctae fidei sacramentis initiari. Hunc ergo fontem [ al. locum] placuit Centonomium vocitari, quia exhibitionis ejus gaudio, multiplicato fidei foenore numerus credentium coepit multiplicari. Multi enim in eo per baptismatis sacramentum veterem hominem exuerunt, et novum, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis, vestiti sunt.
- 14.
Itaque non quique populares, sed et nobilissimorum plurimi cingula deponentes militiae, tumida 137.0786D| olim colla sua jugo Christi supponentes, sancto viro adhaesere et sacris ejus gaudebant informari exemplis. Cumque fulgor tantae claritatis, quasi Lucifer matutinus solem justitiae nuntians, totam provinciam jam perlustrasset, princeps civitatis Defensor nomine, vir gloriosus, et secundum caducos hujus mundi honores potentissimus, tot miraculorum novitate perculsus, Deo dignum pontificem per internuntios 137.0787A| evocans, ut ad se venire dignaretur, suppliciter exorat.
- 15.
Fidelissimus autem minister Christi cum ad principem accederet, ante principalis aulae januam obviam habuit quemdam caecum, qui coram eo procumbens flagitabat auxilium. At ille invocato Christi nomine et crucis impresso vexillo, sub momento eum pristinae restituit sanitati. Quod princeps audiens, festinus accurrit, genibus sancti advolvitur supplex exorans, quo particeps vitae aeternae fieri mereretur. Quem verbo Dei diligentissime instructum pontifex venerabilis catechizavit, et solemni jejunio peracto, cum tota familia multaque nobilium turba baptizavit. Qui in tanto pietatis ardore excrevit, ut domum suam sancto viro traderet, quo 137.0787B| ibi ecclesiam divino cultui aptam exstrueret, et lucrandis Christo animabus absque ullo invigilaret incommodo. Jam tunc ergo impossibile dictu reor, quanto gaudio, quantave alacritate quotidie Christo inibi fierent lucra, diabolo vero detrimenta. Omnis aetas, omnisque sexus ardentissimo amore ad audiendum verbum Domino confluebat, et certatim praeire alter alterum in sancto proposito elaborabat. Factam igitur bonorum suorum collationem sancto viro tradunt, quo et ecclesiis divinis exornarentur honoribus, et pauperes Christi alimentis consolarentur corporalibus.
- 16.
Porro dispensator fidelis et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam ut daret illi in tempore tritici mensuram, ut in erogando 137.0787C| verbo Dei cum pietatis actibus invigilabat, ita etiam in dispensandis terrenis secundum institutionem apostolicam desudabat, et viventibus sub se communiter Ecclesiae filiis, prout cuique opus erat, fideliter dividebat. Sane praesentium occasione curarum, nequaquam illius mentis oculus caligabat a contemplatione aeternorum, sed quo amplius fulciebatur rebus transitoriis, eo amplius inhiabat ad gaudia patriae coelestis. Bene enim noverat quid conveniret in via, quid deberetur in patria. In via quippe videbat necessarium laboris stipendium; in patria autem toto affectu desiderabat aeternae beatudinis emolumentum. Sunt enim nonnulli, qui in pastorali regimine laborant, et pro eodem labore sempiterna praemia non appetunt, sed honore praelationis tumidi, quamvis coelestia 137.0787D| verbis praedicent toto desiderio terrena quaerunt. Hic vero dignus Deo pontifex cum virtutum fulgore claresceret, miraculorum potentia cingeretur, obsequentium populorum cuneis fulciretur, et rerum temporalium affluentia ditaretur, nullo delectationis impedimento succumbebat, sed in datorem omnium bonorum mentis figens, bona praesentia quasi post tergum, et ante faciem proponebat fideliter, quae sanctis promittuntur in coelis.
CAPUT II. Tres mortui suscitati.
- 17.
Porro in ea civitate, in qua vir beatissimus pastorales agebat excubias, erat vir quidam potens ac nobilis, nomine Anastasius, nondum Christianae 137.0788A| fidei subjectus. Hujus filius gravi arreptus incommodo, ad extrema deductus, et ad ultimum exstinctus est. Pater vero orbitatis dolorem non sustinens, ad virum Dei cucurrit clamans et dicens: Serve Dei Juliane, qui confiteris Christum Deum verum esse, per illum te adjuro quem praedicas, redde mihi filium meum. Cui ait vir Dei: Anastasi, si credis eum, quem ego praedico, verum Deum esse, et filium tuum in praesenti recipies, et tu vitam obtinebis aeternam. Anastasio declarante atque dicente: Si filium meum vivum recepero, Christum Deum verum confiteor, et idolis penitus abrenuntio; abiit eum eo beatissimus pontifex ad domum, in qua corpus pueri jacebat exanime; et cunctis flentibus, et quid beatus vir acturus foret considerantibus; ille tenens manum 137.0788B| defuncti, et suscipiens in coelum lacrymis perfusus ait: Domine Jesu Christe, qui viduae filium extra portam elatum multis astantibus suscitasti, et quatriduanum Lazarum jamque foetentem verbo potentiae tuae a mortuis revocasti; tu praecipe ut suscitetur puer iste, quatenus isto resuscitato in corpore, multi per tuam fidem resurgant in anima, praesentesque cognoscant, quia tu es Christus filius Dei vivi, qui praecepto Patris mundum salvasti, cui per te condignas gratias referimus per infinita saeculorum saecula. Cumque fideles respondissent, Amen, quasi a somno surrexit puer incolumis, et cunctis prae gaudio flentibus, parentibus ineffabile gaudium, et caeteris astantibus ad sequendam Christianitatis religionem magnum praebuit incitamentum. Mox 137.0788C| ergo pater ejus Anastasius cum omni familia credidit, et baptismi gratiam consecutus numero fidelium applicatus est.
- 18.
Sequenti deinceps tempore per eum simile huic miraculo ad laudem et gloriam nominis sui Christus operari dignatus est. Nam cum idem vir beatissimus ab urbe digrediens, ut lucrum Christo de pereuntibus faceret, dioecesis suae partes visitaret, ecce defunctus efferebatur, magna populi comitante caterva, adolescens cujusdam magnifici viri filius, qui dicebatur Jovinianus. Superveniens sanctus episcopus, consuetaque in Dominum fiducia fretus, jussit deponi defunctum corpus, et manu silentio imperato, clara voce ad patrem adolescentis ait: Joviniane, Christus quem praedico, homo pro 137.0788D| hominibus factus, mortuos suscitavit, daemones verbo fugavit, et ad ostendendam Deitatis suae potentiam, quidquid voluit inter homines operatus est. Hunc tu si relicta vanitate idolorum Deum ex toto corde credideris, et purificari te permiseris fonte baptismatis, et tua salute et filii tui resurrectione gaudebis. Tunc idem Jovinianus, et universus adstans populus, sancti advolvuntur pedibus, et cunctis misericordiam flagitantibus, cum lacrymis aiebat Jovinianus: Magne serve Dei Juliane, si unicum mihi pignus, et vitae praesentis solatium reddideris, non solum ego Christum verum esse Deum confitebor, sed populus hic universus deorum suorum figmenta contemnet, et fidem quam praedicas devota mente 137.0789A| suscipiet. At vero vir Deo plenus, genibus in terram curvatis, oculis ac manibus in coelum porrectis, cunctis audientibus dixit: Domine Jesu Christe, qui ubique praesens es, qui pro nostra redemptione homo fieri voluisti, et inter homines apparens per vexillum crucis tuae ab humano genere mortem exclusisti, jube ut resurgat adolescens iste, ut tanti facti potentia, et fides credentium in te roboretur, et non credentium corda subdantur, per te unigenitum Dei vivi, quem cum Patre et Spiritu sancto regnantem et dominantem confitemur in saecula saeculorum. Respondentibus fidelibus, qui aderant, Amen, quasi a somno adolescens surgit a feretro, et clara voce, cunctis miraculi novitate perculsis, coepit clamare: Vere magnus Deus Christianorum quem praedicat 137.0789B| servus ejus Julianus. Ad patrem quoque ait: Vere nunc usque a Deo vero erravimus, nam dii quos colimus, pro certo daemones sunt. Vidi enim eos in inferno, et vidi quia non erat eis requies a tormentis. At vero cunctorum clamore in coelum sublato, Christus ab omnibus magnificatur, Christus verus Deus praedicatur, et famulus ejus Julianus, renitens multumque reluctans, ab omnibus adoratur. Et hi igitur per predicationem Deo digni pontificis copiosa multitudo rationabilium piscium fidei sagena collecta, et ad verae credulitatis solidum littus a profundis errorum tenebris educta est.
- 19.
Jam tunc ergo velut divini exercitus signifer, aliis praecedentibus, aliis sequentibus vitalia fidei serens semina, ad praedium, cui vocabulum est, 137.0789C| Proiliacus ( Bellovac. Perilianus), divertit. Ingruentibus autem noctis tenebris, hospitium sibi perquiri jubet. At vero in ipso adventus ejus articulo, puer parvulus possessoris supradicti fundi filius, ingravescente, qua vexabatur, molestia, defunctus est. Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, alibi divertere noluit, sed secundum quod Salomon ait: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii, (Eccli. VII, 3) gaudium salutis laturus lugentibus, ad domum, in qua infantulus jacebat, accessit, et in quadam ejus secreta parte mansionem accepit. Jubet ergo ante se inferri defunctum corpus, et patre et matre cunctisque remotis arbitris, paucis duntaxat sanctitatis suae comitibus ibidem remanentibus oraturus se in pavimentum prosternit, noctemque pervigilem 137.0789D| ducens, tanta instantia precum coeli pulsavit secretum, ut pariter surgerent, et pontifex a pulvere, et infans a morte. Cum ergo jam aurora fugaces a coelo pelleret taedas, intrat pater cum matre et multa vicinorum frequentia, inveniuntque sospitem, quem defunctum intulerant, et tanta operis novitate perculsi, coelum clamore quatiunt, et versis votis ( al., vocibus) iterum per gaudia plangunt. Continuo ergo fidei Christianae colla supponunt, et infantem, quem haeredem terrenorum bonorum optaverant, coelestibus disciplinis imbuendum cum tota haereditate 137.0790A| supradictae possessionis beatissimo magistro contradunt.
- 20.
Excitati fama facti, accurrunt vicini, et alii quidem prosequuntur, alii cellulam, in qua vir Dei jacuerat irrumpunt, locumque ubi sancti steterant pedes, crebris amplectuntur osculis, et ut benedictionis ejus compotes fierent, certatim praecedentis vestigia legunt. Porro beatissimus ad preces sequentium conversus, elevata manu cunctos benedixit, et omnes, qui inter eos aliquo laborabant incommodo, absque alicujus morae interventione, pristinae restituit sanctitati ( al., sanitati).
CAPUT III. Alia miracula; adversa tolerata.
- 21.
Procedens inde beatissimus, cum jam propinquaret 137.0790B| vico, qui vocatur Ruiliacus, qui positus est super fluvium Ledam obvios habuit nuntios primarii ejusdem vici, ut quantocius venire dignaretur, quia unica filia illi erat, quam immundus invadens spiritus atrociter vexabat. Cum pervenisset ad vicum, exhibuerunt ei furentem puellam, et sacris ejus vestigiis provoluti, precabantur misericordiam. Spiritus autem nequam sancti viri non sustinens praesentiam, ad primum ejus imperium, vas quod injusto jure vindicarat, relinquens effugit, et puellam in medio stupentium, et Christi potentiam laudantium, reliquit sanam. Sicque factum est, ut per unius puellae salutem corpoream cuncti vici illius habitatores ad veram animarum suarum pervenirent medelam. Nam omnes idolorum vanis abrenuntiantes 137.0790C| figmentis, et renati fonte baptismatis, facti sunt participes Christianae adoptionis. Eumdem ergo vicum cum cunctis ad eum praedictus possessor sancto pontifici humiliter largitur, et ut ibi ecclesiam construere deberet, devotissime deprecatur. Quod praesul benignus gratantissime complevit, ibique multum populum per sanctae praedicationis ministerium Domino consignavit.
- 22.
Nec tamen credendum est, tantum praeconem absque laboris certamine et impugnatoris antiqui insidiis, tot et talia perficere potuisse, cum manifestissime clamet Apostolus: Omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Quamvis enim magnitudo virtutum, quas per eum Christus operabatur, si quid adversi e mundo 137.0790D| emergebat, retunderet, is tamen qui ad ipsum Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum, quasi aliquid suorum reperturus, venire praesumpserat, contra hunc quoque, qui illius summi capitis membrum erat, machinas diversarum tentationum quasi adversus validissimum murum callidus impugnator admovere non desinebat. Ut enim novus agricola opacam sylvam ingressus, nunc ferro, nunc igne utitur, quo jaciendis seminibus tellus eatenus sterilis praeparetur; sic Julianus Cenomanicum penetrans solum, veteres quercus annosasque fagos, id est, 137.0791A| vetustae gentilitatis sterilia vanaque figmenta evertere nisus; et ferro correctionis usus est, quo peccata delinquentium feriret, et igne adustionis, quo jam emundatum solum ad promerenda divini amoris semina aptum exhiberet.
- 23.
Sed reliquiae paganorum, quae quasi fragmina tabularum de naufragio errorum evaserant, indigne ferentes laudem nominis Christi dilatari, et simulacrorum suorum portenda pessumdari; unanimiter insurgunt contra sanctum, maleficum clamantes, qui sub nomine pietatis vanis praestigiis everteret corda populorum, ipsosque videntium oculos frustraretur, falsa pro veris assereret, hominem crucifixum Deum affirmaret, deorum immortalium, quos Romanus orbis a saeculo colit, culturam erroneus 137.0791B| evacuaret; vivum exuri debere, ut ejus interitus exemplo aliquis impostor et temerarius terreretur, ne contra rempublicam timendorumque numinum reverentiam, quibus orbis constat, et alitur quoquomodo ulterius oblatrare niteretur.
- 24.
His Julianus non modo non territus, verum ad pugnam contra diabolum alacrius accinctus, ad locum iter accelerat, quo caput erroris eorum malesuada religio destinebat. Nam in vico cui Artinas vocabulum est, templum erat, et in eo Jovis simulacrum falsorumque innumera portenta deorum, quae vario errore delusa gentilitas priscis temporibus erexerat ad suam et sequentium ( al., frequentium) perniciem populorum. Ad quae destruenda cum Julianus fidei lorica indutus, galea salutis protectus, 137.0791C| gladius Spiritus sancti praecinctus praeparatur, e diverso rusticana et ignobilis manus pro defensione deorum, qui sibi auxilii opem ferre nequibant, obstinatissime resistens armatur. Sed Julianus imperterritus inter frementes et garrientes insanientium voces templum ingressus, invocato veri Dei Jesu Christi nomine, simulacrum enorme ipsoque visu terribile in cinerem resolvit, sola sanctae jussionis auctoritate.
- 25.
Ut vero insani populi cognoscerent, cui eatenus culturam deitatis exhibuissent, ex everso simulacro immanissimus erupit draco, qui facto impetu contra cultores proprios, flatu sulphureo et atrocis verbere caudae, devotorum sibi phalanges in mortem coepit ardenter urgere. At illi ejus contra Deum 137.0791D| suum petunt auxilium, quem paulo ante vociferantes maleficum, totis nisibus elaborabant, ut eum incenderent vivum. Porro Julianus Dei athleta, elevata cum signo crucis in sublime dextera, draconi imperat, ut nullum amplius laedens, concitus fugiat, et loca humana cultura prorsus carentia petat. Ad cujus imperium draco saevissimus effugit vivacissimus, et in eos jus [ al., vim] amisit laedendi in quibus ulterius fraudem exercere permissus non est seducendi. Tunc universi cum gaudio jam fiunt socii in evertendo falsitatis fano, ac demum sancto renati lavacro per manus sancti pontificis dogmate beatificantur Christiano.
- 26.
Cujus facti fama velox per omnes totius provinciae 137.0792A| percurrens populos, ita pristini erroris cunctas abrasit nebulas, ut vix aliquis inveniretur, qui Jesum Christum Deum et Dominum non confiteretur. Hujus igitur tam celebris facti nuntio, Defensor, vir gloriosus, cujus supra memoriam fecimus, ad se perlato, ingenti affectus gaudio benedixit Deum, et festinus accedens ad beatum virum suppliciter petebat, ut ad domum ejus accedere dignaretur, ut pro triumphati hostis victoria largitori omnium bonorum Christo communiter gratias referentes, casto simul et sancto participarentur convivio. Cujus petitionem beatus vir non renuens (quippe quem merito religionis vera sibi nexuerat charitas) ut ejus desiderio satisfaceret properabat. Sed cum iter carperent, in parte novalis puerum quemdam invenerunt ab ingente serpente 137.0792B| pedes et brachia corpusque totum spiris vipereis colligatum. Perterritis autem omnibus qui aderant, vir Dei propius accedens, ait, Domine Jesu Christe, qui humanum genus a paradisi gloria, per serpentem dejectum, per crucis tuae reparasti vexillum, tu libera hanc creaturam tuam ab hoc quo tenetur angue, ut et serpens intereat, et per te puer incolumis evadens cognoscere praesentes faciat, quia tu es liberator et protector omnium sperantium in te. Cumque talia perorasset vir Deo plenus, et qui aderant, dixissent Amen, serpens crepuit medius, et cunctis Deum laudantibus, puer evasit sanus.
- 27.
Interea cum ad domum principis pervenisset, summo excipitur gaudio, fit concursus omnis aetatis omnisque sexus ad videndum tantum virum, cujus 137.0792C| nomen famaque virtutum tanto jubare coruscaret, ut etiam quosque remotissimos eum videndi desiderio succendere posset. Subsequuntur e vestigio sanctum episcopum energumeni duo salutis remedium flagitantes ab eo. At ille invocato Christi nomine, et inimicum fugavit, et eos verbo praedicationis illuminatos proprio restituit Creatori. Diem ergo illam felici exornantes laetitia, inter ipsa sacrae mensae convivia totus sermo illis erat de Christi gloria, de interitu Satanae, de his quoque quae pertinent ad veram Deum timentium animarum curam. Post gloriosus ille vir omni supellectilis suae copia sancto viro exhibita supplex exorat, ut cuncta benigne suscipiens, ad quoscunque usus placuerit profutura retentet. Sed vir beatissimus nihil horum 137.0792D| suscipiens, benedictione super cum tradita, omnique domo ejus in fide Christi corroborata festinabat ad propria.
- 28.
Cumque jam portam a Deo sibi commendatae urbis subiret, hi qui incarcerati custodia nexibusque duris mancipati erant, ingenti clamore sanctum virum, ut sui misereretur, exorant. At ille benignissimus, qui totis semper in Domino visceribus pietatis affluebat, ad eos, quibus id officii commissum erat, supplex accessit, precaturque humiliter, ut eos quos iniquitas propria fecerat reos, adventus sui gratia redderet absolutos. Sed vecordes neque reverentia pontificis praesentis, neque praedicabile tanti viri meritum permovit, ut facerent quae sanctus non modo 137.0793A| imperaverat, verum etiam voce supplici postularat. Porro ille spretus a perfidis, ecclesiam intravit, atque gratias Christo pro acquisitis sibi animabus reddidit; deinde propriae domus hospitio sese recepit. Cumque ei appositus esset panis, discumbere noluit, sed tacitus et gemens misericordiam Domini opperiri (sic ) coepit. Tunc vero, secundum servi Dei votum angelico ministerio ostia carceris aperta sunt et cunctorum catenae confractae sunt, et hi qui in carceralibus privatisque tenebris residebant, absque humano auxilio ad communem diei lucem egressi sunt. Per medium ergo civitatis, nemine prohibente, absque vinculorum onere sancti viri conspectibus sese obtulere. At ille gaudens in Domino jam laetus cibum accepit, et quos merito solverat, 137.0793B| sancti etiam convivii participatione donat. Nec fuit qui absolutos repeteret, cum manifestissime hoc divinae virtutis potentia, non humanum auxilium sancto antisti contulisset.
CAPUT IV. S. Juliani mors, sepultura.
- 29.
Plantata igitur in pago Cenomanico divini cultus vinea, abrasisque de ea idolorum errorumque omnium tribulis, tempus imminebat quo beatus ille agricola fructum pii laboris a Domino suo percepturus, ab istis praesentis vitae laqueis, ad aeterna felix deberet conscendere regna. Itaque propinquante vocationis suae die, secedit ad vicum, in quo nunc B. Martialis ecclesia sita est. 137.0793C| In quo cum pluribus degeret diebus, et instanter coelestis vitae dulcedinem suis propinaret auditoribus, levi tactus incommodo, laetus et alacer praestolabatur horam qua laborum certaminumque suorum repositam a justo judice reciperet coronam. Et quia navis sanctae Ecclesiae absque gubernatore per pelagus hujus mundi non poterat enavigare, sedem sibi a Deo commendatam, cum communi cleri plebisque consilio, sancto delegavit Turibio, quem adjutorem et socium in sanctae praedicationis eatenus habuerat officio. Idem enim Turibius presbyterii officio gloriosus cum S. Pavatio diacono ad revelandam Cenomanensibus Christi gratiam, ut ab antiquis suscepimus, comes et adjutor S. Juliano a Romanae urbis antistite destinatus est. 137.0793D|
- 30.
Gloriosissimus igitur pastor communi omnium allectus ( al., evectus) consensu, fratres filiosque suos evocat, et consignato successore, oculis ac manibus in coelum elevatis, diutissime gratias agens, et collaudans Dominum, ovesque, quas Christo acquisierat, eidem summo pastori commendans, laetus et alacer beatis meritis ditatum coelo reddidit spiritum. Quo coelestia regna petente, ille ejus merito fidei et bonorum actuum dilectissimus Defensor, vir gloriosus, praesens non erat, sed ejus sanctissimi obitus tali ordini cognovit diem. Sedente eo ad mensam, aperti sunt intellectuales oculi ejus, et ecce vidit 137.0794A| beatissimum Julianum sacerdotali infula comptum cum tribus diaconibus suis et tribus cereis venientem ad se, qui cereos, quos portabant, posuerunt super mensam ante eum, et abierunt. Dixit ergo praedictus Defensor ad consedentes: videtis gloriam quam ego video? Qui nihil se videre testati sunt. At ille dixit: Numquid non hic vidistis patrem nostrum Julianum, qui tot bona nobis ostendit, tot miraculis laetificavit? Ecce enim nunc cum tribus diaconibus suis et tribus cereis huc ante me venit, et laetissimo vultu subridens benedixit nos, relictisque cereis abscessit. Unde pro certo scio, quia migravit a saeculo. Et nobis, quos corporali praesentia dereliquit, beneficia pietatis suae vivens in Christo impendere nunquam cessabit. Surgamus ergo, et ad sepeliendum 137.0794B| piissimum magistrum nostrum quantocius properemus, ut eum mereamur adjutorem habere in coelis quem salutis doctorem habuimus in terris. Haec eo dicente, omnes admirati sunt; pariterque surgentes ad exsequias sancti festinanter accurrunt. Jam vero, ut de Martino illo pontificum speculo legitur, impossibile dictu est quanta hominum multitudo convenerit, cuncti ex agris et vicis, nonnulli etiam ex vicinis adfuere castellis. Hinc psalmicines clericorum phalanges, illinc sacrarum virginum prae parcimonia turmae pallentes, hinc plebs urbana nobilibus conserta viris, illinc manus agrestis sanctis beati viri famulantur exsequiis.
- 31.
Sed ne quis forte moveatur, quod Julianus Martino aequiparaverim, qui hoc dicis, si recte 137.0794C| percenseas pene similia ab utroque potes videre completa. Martinus adhuc catechumenus algentem pauperem divisa chlamide vestivit; Julianus fide robustus tot millia veterem hominem exuta, fidei veste contexit. Martinus primo solitariam delegit vitam, ut Christi dulcedine singulariter frueretur. Julianus apertam expetiit pugnam, ut multorum animas lucraretur. Martinus ad episcopatum a Turonensibus raptus est; Julianus Cenomanensibus a Deo pontifex, quinimo et apostolus, destinatus est. Martinus virtute Trinitatis Deificae trium mortuorum est magnificus suscitator: Julianus totidem ad vitam revocans mortuos, toties mortis exstitit victor. Martini corpus ii qui ductu ( al., inductu) ejus mundum vicerant prosequuntur: Juliani exsequiis hi, 137.0794D| qui eo duce coelestia jam tenebant, famulantur. Quid plura? Uni Regi militarunt, uni Domino servierunt, uno Spiritu sanctificati sunt, supra petram unius fidei fundati sunt. Restat ergo ut par sit eis honor et gloria quos virtutis actio pares in Christi constituit disciplina.
- 32.
Hoc igitur beati viri corpus cum ad urbem propriam deportaretur, ventum est ad transitum fluvii, cui Sartae vocabulum est. Ad declarandum ergo quanti meriti esset cujus reliquiae ferebantur equi, qui lecticam sanctarum gestabant exuviarumcaeteris vix enatantibus, inter undas validas et profundae 137.0795A| caecitatis gurgites, nec genibus aqua tactis littus alterum, cunctis mirantibus subierunt.
- 33.
Cum vero tota urbs festinaret in occursum sui pastoris, quaedam mulier parvulum filium caldariae imposuerat, suppositoque igne membra infantuli aqua tepente lavabat: quae voce psallentium attonita officium coeptum deserit, oblitaque infantuli, cum caeteris obviam sancto accurrit. Igitur dum ea venerantissimis moratur exsequiis, ignis infanti suppositus calescens, vas ferreum, in quo parvulus positus erat, obambit, immensosque calores efficit et efferventes in seipsum refundit vapores. Quis putaret in tali discrimine vivere potuisset? Porro beata mater cum jam sanctae reliquiae domi suae propinquassent, domesticosque lares recognovisset, 137.0796A| tandem recordata pignoris sui pavida accurrit, aestimans inter vapores igniferos liquefactum, et tenera pueri distabuisse membra. Sed ardore fidei, quae illam sancto corpori exire obviam compulit, restincta est ardentis flammas camini. Subito terrore perculsa filium non admovet, donec grandi clamore multos compelleret adunari.
- 34.
Beati porro viri corpus humanae conditionis lege sepultum, vere in Christo se vivere demonstrat frequentissima consolatione viventium. Nam ibi recipit caecitas visum, debilitas gressum, effugantur daemonia, donantur cum fide petentibus congrua vota, praestante Domino nostro Jesu Christo cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria, et nunc et per aeterna saecula. Amen.