Jump to content

Vita S. Leodegarii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Leodegarii
Auctor incertus
Saeculo IX

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


Vita S. Leodegarii (Ursinus abbas), J. P. Migne

PROLOGUS AUCTORIS AD ANSOALDUM EPISCOPUM.

(0335B)

Domino meo sanctoque pontifici Ansoaldo praesuli Pictaviensi Ursinus peccator.

Jussioni obtemperans vestrae parui, beatissime papa, insistente maxima ex parte Audulfo Patre monasterii B. Maxentii, ut de vita vel passione B. Leodegarii pauca de multis ejusdem bonis scribendo narrarem. Quod opus tuis imperiis obsequendo edicere cupiebam, sed simplicitas cordis mei et iners facundia non valet explicare tanti viri laudes virtutum. Cujus patientia modernis temporibus quanta sustinuit retrorsus, quae nemo novit nisi ille solus cui protulit intrinsecus. Qui occultis latibulis privatus (0335C)oculorum acie, quid et quantum egisset boni quis enarrare possit, ubi nec assistebat minister qui hoc cernere valeret, ut quod oculis non videbat narrare quivisset? Nam finis operis ostendit extrinsecus quanta intus latendo fuisset operatus. Tamen in quo agnita ejus mihi vita fuit et multorum relatione comperi, quanquam rustico sermone, vobis imperantibus, edicere non distuli. Si quid quibusdam longius verbis propagare studui, ad disserendam veritatis lineam hunc tramitem posui: sin vero de ejus virtutibus aliquid praetermisi, nec studiose gessi, quin vero ignorantia intermittendo praeterii. Hoc etenim sciendum puto, quia quamvis quisquis alti sermonis eloquentia ejusdem viri Dei acta disserere cupiat, apertius et absque fallacibus verbis fari (0335D)non valeat. Et forsitan valueram et ego annuente Deo clausis ac ab aliquibus incognitis verbis narrare: ideo autem nolui, ut quique rustici et illitterati haec audierint intelligant, et devoti appetant ejus (0336B)imitari exempla cujus intellexerint audiendo miracula.

INCIPIT PASSIO EJUSDEM.

CAP. I. Leodegarius tum in palatio, tum in avunculi domo informatur. --Igitur beatus Leodegarius ex progenie celsa Francorum ac nobilissima exortus, a primaevae aetatis infantia a parentibus in palatio Lothario Francorum regi traditus, ab eodem vero rege non post multum temporis Didoni [ Al., Dudoni] praesuli Pictavensis urbis, avunculo scilicet suo, ad imbuendum litterarum studiis datus est. Quem idem praesul cuidam Dei sacerdoti, viro eruditissimo, ad erudiendum tradidit; quem per annos plurimos magnis curis edocuit, edoctumque pontifici reddidit, (0336C)receptumque secum in suis cubiculis [ Al., cum suis cubiculariis] sub custodia disciplinae retinuit, ut quemadmodum idem pontifex se castum corpore custodierat [ Carnot. cod. add. et mente], eumdem quoque similem sibi effici voluit dicens ei, monendo summa frequentia, ut se virginem conservaret [ Al., consecraret], et vas electionis in Ecclesia Dei dignum fieret, quoniam optabat [ Al., oportebat] eum hujus civitatis post se esse episcopum.

CAP. II. Diaconus, post archidiaconus efficitur. --Sed cum ad hoc opus eum cerneret perspicuum, et cum fere viginti esset annorum, ad officium diaconatus electus est, atque ab ipso pontifice consecratus. Deinde non post multum temporis archidiaconus effectus, cura sub pontifice omnibus ecclesiis (0336D)ipsius dioecesis est praelatus. Erat enim multum facundiae honestissimae deditus, statura procerus, inter plerosque pulcherrimus, aspectu decorus, eloquio suavis, ingenio acutissimus, prudentia providus, (0337A)zelo Dei et amore fervidus, perpetuaeque virginitatis (ut erat monitus) custos. Scripturis sacris ac legum doctrinis simulque canonicis prae cunctis praecellebat in parochia [ id est dioecesi] quam regendam susceperat habitantibus. Intantum vero aptissimus omnium seniorum ac coaequalium ac subditorum erat, ut eloquentia sua placeret omnibus sibi colloquentibus, ita ut moerentibus redderet laetitiam, scelera gerentibus disciplinam. Nam in parvi temporis spatio, sub pontificis scilicet imperio, magnam pacem providentia sui regiminis tradidit Pictavensi solo.

CAP. III. Abbas deinde.--In aulam vocatus, Aeduorum creatur episcopus. --Deinde cum quidam Pater ex monasterio quod est situm in honore beati (0337B)Maxentii obiisset, jussu pontificis idem suscepit regendum: quod per sex fere annos strenue rexit, illudque magnis opibus ditavit. Sed cum juxta monita sui pontificis idoneum se praepararet, et clarus haberetur prae omnibus, tunc odor ejusdem suavitatis intantum processit, ut usque in palatium regis redoleret. Erat enim eodem tempore minor Lotharius cum Baltechilde matre rex regens Francorum regnum. Qui agnita ejus prudentia, cupientes eum secum habere in aula regia, petierunt pontificem ut suam ei daret licentiam secum inhabitare palatium. Qui statim jussa complens, magnis rebus ditatum et sapientiae floribus adornatum obtemperans eorum voluntati visus est destinare virum. Quem rex atque regina videntes honorifice susceperunt, et in paucis diebus (0337C)dulcia sua verba et bonitatem ostendit, intantum ut rex simul et regina, plerique pontifices et proceres, supra omnes eum in amorem susciperent. Et quia eum videbant dignum ad suscipiendum honorem, cunctorum consensu praecipui Francorum ad honorem pontificalem eum esse idoneum proclamaverunt. Quem ad hoc omnes electum, Augustoduni, quae est Aeduorum civitas, creaverunt pontificem.

CAP. IV. Clotario mortuo favet Childerico, contra Ebroinum Theodorici fautorem.--Ebroino monacho facto Childerici aulae praeficitur. --Quam cum per annos decem strenue gubernaret, eodem tempore rex Lotharius, qui eum constituerat episcopum, defunctus est. Tunc idem praesul haec audiens, concito cursu in palatium perrexit, ac cum suis similibus (0337D)de rege tractare coepit. Qui audientes Hildericum Austrasiorum regem in adolescentia regnum juxta sui temporis aetatem optime disponentem, elegit quaedam pars Francorum, volentes eum habere regem. Nam Ebroinus, qui major domus fuerat sub rege Lothario, Theodoricum germanum ejus cupiebat (0338A)subrogare fratris in regno. Ipse vero Ebroinus erat tunc odiosus inter Francos. Et quia metuebant hujus ponderis jugum, quod per eumdem sustinuerant sub rege Lothario, relicto ejus consilio Hildericum in toto sublimaverunt regno Francorum. Tunc Ebroinus videns se destitutum et pro nihilo suum esse consilium, territus pavore regem petiit ut relictis omnibus vitam sibi concederet, et in monasterium abire permitteret. Cui deprecanti et domno Leodegario intercedente rex consensit, et in monasterium Luxovii illico destinavit ut monachus effici deberet. Rex vero Childericus confirmatus in regno, germanum suum Theodoricum cuidam Dei servo conservandum ac nutriendum dedit. Idem vero sanctum Leodegarium pontificem super omnem domum (0338B)suam sublimavit, et majorem domus in omnibus constituit.

CAP. V. Post tres annos regi fit invisus.--Paschae pervigilium cum rege Augustoduni celebrat. --Qui acceptis hujus regni gubernaculis, quidquid maxime adversus leges antiquorum regum ac magnorum procerum, quorum vita laudabilis constabat, reperit ineptum, ad pristinum reduxit statum. Intantum vero usquequaque omnia regna Francorum restituit, ut omnes se gratularentur regem sibi habere Childericum ac rectorem palatii Leodegarium. Cum haec pene annis tribus cum decore magno agerentur, tunc adversarius, cujus est consuetudinis invidia conditionis suae bona destruere, coepit sodales suos quos secum elegerat idem pontifex habere socios gubernaculi, (0338C)per invidiae malum instigare, et inter ipsum et regem zizania discordiae seminare. His itaque diebus jam eminebat celeberrimus Paschalis dies. Tunc flagitante pontifice ut apud Augustodunum urbem suam ipsum sanctissimum diem rex juberet celebrare, ille nequaquam renuens implere nititur votum deprecantis. Qui cum appropinquante jam die ad missarum solemnia celebranda quae est sabbatorum (ut mos erat antiquis) quae est in vigilia Paschae, irent pariter, et malum seminarium odii simul haberent absconditum; tunc instigator utriusque malorum accedens eidem pontifici dixit: Observa te, inquit, sancte pontifex, quia transacta celebritate missarum a rege scias te esse interficiendum, quoniam semen nequam adversus te ab inimicis (0338D)tuis, quemadmodum et in ejus corde jam quidem olim est seminatum, in hac nocte consummari est decretum.

CAP. VI. Sacris peractis clam abscedit.--Rege annuente Luxovium se recipit atque Ebroino reconciliatur. --Quod audiens pontifex dissimulando distulit, (0339A)et se laetum ostendit, nec pro magno ducens apparuit vultu clarus, et solemnia missarum quae coeperat honestissime consummavit. Sed communionem sanctam cum ipse ac rex percepissent, rex ad palatium pergens abiit pransurus: pontifex vero cum suum perconsummasset officium, et merum cum suis accepisset, sicut est fragilitatis humanae, metuens animositatem regis, tractare cum suis coepit quid in hoc conflictu agere deberet. Cogitans et orans ad Dominum consilium reperit melius ei esse omnia relinquere et Christum sequi quam locum regi dare, et manus regis sanguine sacerdotum in tam magno die festo coinquinari, ne forte fieret regni Francorum opprobrium, et per se unum hominem in tota plebe fieret disceptatio. Tunc relicto rege et omnium (0339B)potestatum sublimitate, pro nihilo reputans quod habetur in mundo, eadem nocte procedens cum paucis ire coepit ubi pauper Christi fieri potuisset. Hoc rex audiens contristatus est valde, ac moerens quemdam ex suis fidelibus cum exercitu magno post ipsum misit. Et secutus eum per totam noctem illam diluculo reperit, et juxta jussum regis eum reduxit. Ipsoque pontifice deprecante, ad Luxovii coenobium ut ei liceret relicto saeculo vacare Deo, humili poposcit prece se dirigendum: quem protinus illuc dirigere non distulit. Qui festinus in monasterium perveniens, ibidem Ebroinum jam clericum [ Id est, monachum] invenit, dicens se aliquid [ Al., graviter] in eo peccasse; vicissimque veniam petentes steterunt concordes. Jubente tamen abbate sejuncti, (0339C)aliquod spatium temporis utrique poenitentiam agentes, inter contubernia monachorum strenue habitare quasi perpetui monachi conati sunt.

CAP. VII. Childerico mortuo, in sedem suam revocatur Ebroino comite. --Per idem tempus Hilderico rege defuncto, ejus germanus Theodoricus in regno sublimatur. Haec audientes utriusque amici, desiderantes aspectum eorum cernere, cum favore magno vota complentes ad propria nituntur reducere, pergentes de utrisque partibus ad supradictum monasterium cogebant eos procedere et ad eorum domos remeare. Qui angore multum aestuantes, tandem dilectionis amicitiarumque gratia, quia fatigati spatiis terrarum longaevis valde fuerant, consentientes acquieverunt deprecantibus. Cum benedictione quippe (0339D)Patris monasterii ipsius conglutinati pacis concordia, procedentes venerunt simul Ebroinus scilicet cum pontifice Leodegario ad civitatem suam Augustodunum. Quam rem tota civitas audiens suscitata est in gaudium: et cives procedentes obviam receperunt eos cum gaudio et magno tripudio laetantes, eo quod recepissent Patrem, quem amisisse plangebant olim gubernatorem. Quem receptum collocaverunt in sedem pristinam, ut frueretur cum suis laetitia. Qui cum simul laetati summo gaudio tripudiarent, (0340A)cupiebat in crastinum ditatum Ebroinum cum magnis honorum muneribus ad propria destinare. Idem vero Ebroinus non est passus suos vel modicum requiescere, sed fugaciter noctu ab hac abscessit civitate, et cum Austrasiis quos aliquando habuerat adversarios, se sociavit ut amicis. Sed non post multum temporis multis sceleribus gestis, collectis sibi malorum sociis, Francorum per vim penetravit fines: et cum tyrannide crudelissime se gerens, Theodorici gloriosi regis se praesentavit obtutui, atque ab eodem rege restitutus est in priore gradu.

CAP. VIII. Ebroinus restitutus de perdendo Leodegario cogitat.--Aedua urbe obsessa, inimicis obviam procedit Leodegarius. --Et cum major domus effectus (0340B)esset, cogitare coepit de ultione inimicorum qui eum noluerant habere subregulum. Qui ut leo rugiens inter caeteras feras, resonuit rugitus ejus per Francorum terras. Omnes vero qui adversus eum olim cogitaverant mala tremefacti, qui remanserant ex ejus caede perrexerunt in fugam. His itaque diebus vir Dei Leodegarius cum ad suam plebem restaurandam resideret urbe sua Aedua, reminiscens Ebroinus malorum omnium quae circa eum cum rege Hilderico egisse illum putabat, tunc adjunctis sibi nequissimis inimicorum sociis consulere coepit quemadmodum eumdem pontificem destruere potuisset. Ex his consiliariis duo, videlicet Diddo et Waimerus, ex nomine caput effecti malitiae, dixerunt se posse eum rapere de civitate et in eum facere vindictam, ex (0340C)qua malitia Ebroini esset satiata. Gavisus itaque Ebroinus de eorum responso dedit eis exercitum copiosum valde. Qui festini perrexerunt ad civitatem Aeduorum, et circumdantes eam eodem exercitu devastabant circa muri circuitum. Haec vir Dei prospiciens, zelo magno accensus super plebe sibi commissa, Domini secutus exemplum, animam suam malens ponere pro ovibus suis, easque cupiens lucrifacere, quam suam temporalem querere salutem, omnem clerum civitatis aggregare jussit, et cum reliquiis et crucibus et choris psallentium obviam abiit cum Dei laudibus suis inimicis, et sponte se obtulit ad palmam martyrii, si voluntas non defuisset percussoris.

(0340D)CAP. IX. Oculis privatur.--Biennio in monasterio detinetur. --Qui autem venerant ad eum puniendum, absque reverentia reliquiarum eum comprehenderunt. Qui exclamans fertur dixisse: Gratias ago Deo omnipotenti Redemptori, qui me dignatus est hodie glorificare. Qui pergentes duxerunt eum extra civitatem, et implentes jussa principis Ebroini, eruerunt oculos ejus a capite. Sed cum ei lumen sustulerunt forinsecus humanum, intrinsecus incluserunt divinum. Et tradentes custodibus in quoddam cum perduxerunt coenobium, in quo latuit per annorum circulum (0341A)duorum, ibique magnum reliquit humilitatis suae exemplum et patientiae.

CAP. X. Cum fratre accusatur coram rege ab Ebroino.--Calumniis impositis respondent. --Eodem tempore ejusdem germanus Gairinus [ Al., Warinus] nomine, qui ob metum supradicti Ebroini cum aliis quos fugaverat ex Francorum proceribus Wacaeorum [ Id est, Vasconum] lustraverat partes, jussu regis gloriosi Theodorici ac principis Ebroini decretum est ut ad palatium reverteretur. Tunc etiam beatum Leodegarium ex monasterio in quo tenebatur absconditus egredi et in praesentiam regis jussum est accersiri. Qui cum simul conjuncti et obtutibus principum fuissent oblati, multis contumeliis affecti et opprobriis ab Ebroino susceptis respondisse feruntur (0341B)[ Al., conjicitur]: Haec digne patimur, quia Domino peccavimus; sed major est ejus clementia qui nos dignatus est vocare ad talem gloriam. Sed tu, miser Ebroine, qui tantam poenam ingeris Francorum genti, potius in te ulcisceris, qui vitam aliis auferre cupis. Multos equidem decepisti, et exsules a solo paterno fecisti; sed magis tu exsulabis, quia et temporalem et futuram gloriam cito perdis: quoniam dum cupis superare omnes habitatores in tota Francia, tuam potius aufers quam indignus accepisti gloriam.

CAP. XI. Guarinus, acceptis fratris monitis, lapidibus obruitur. --Tunc audiens haec Ebroinus, furore magno repletus, jussit ministris Gairinum abstrahi et a germano suo separari, ut separatim viderentur (0341C)puniri, ne simul eos delectaret talia verba fari. Cum autem duceretur, beatus Leodegarius eum alloquitur dicens: « Aequo animo esto, frater charissime, quoniam oportet nos haec pati, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. XIII). Peccata etenim nostra multa sunt, sed misericordia Omnipotentis supereminet magna, quae ad abluenda delicta se laudantium semper est parata. Haec ad tempus patimur, quia morti debitores sumus, sed illa nos exspectat vita, si patienter ferimus istam poenam, ubi sine fine laetabimur in coelesti gloria. » Tunc ministri ad stipitem legatum Gairinum lapidibus obruere coeperunt. Ille vero Dominum deprecabatur (0341D)dicens: Domine Jesu bone, qui non venisti vocare justos sed peccatores, suscipe spiritum servi tui; et qui mihi dignatus es in similitudine martyrum lapidibus vitam istam mortalem auferre, jubeas clementissime veniam scelerum meorum tribuere. Haec dicens, orando ultimum efflavit spiritum.

CAP. XII. Leodegarius jussu Ebroini dire mutilatur. --Beatus itaque Leodegarius cupiebat cum germano suo vitam finire, ut simul mererentur futuram vitam ac beatam participare. Sed Ebroinus differre volens ejus exitum, ut per poenas longe dilatas ei praepararet aeternas, et ne coronam acciperet martyrii, quin potius careret praemiis gloriae sempiternae, jussit eum nudis gressibus per quamdam piscinam transduci, in qua erant petrae sicut (0342A)clavi incidentes acuti. Deinde terrae prostrato incidere linguam labiaque praecepit, ut dum oculi ablati, pedes jam forati, lingua ac labia incisa, et dum a se cernebat omnem felicitatem membrorum ablatam, corporisque pariter vires undique paruissent negatae, dum nec oculis cerneret viam, nec pedibus incederet callem, nec linguae officio laudare quiret Creatorem, ac per hoc incideret in blasphemiam desperans, auferendo sibi salutem, quam laudando coelitus adipisci meruisset ingentem. Sed qui absque vocibus cordium est auditor Deus, magisque cor contritum quam elatione superbum complexatur, suscepit vocem tacentis magis quam elate loquentium; postulantis sibi auxilium, non sono vocis, sed humilitate cordis. Nam cum se cognovisset praesidium omne (0342B)amisisse humanum, totis viribus sibi petiit adesse divinum. Nam quantum impietas humana revocare eum cupit ab alto, tantum pietas divina sociare fecit eum coelo.

CAP. XIII. Fiscamnum relegatus, usum linguae recipit. --Tunc Ebroinus quemdam accersivit virum nomine Waningum, et ait: Accipe, inquit, Leodegarium, quem aliquando vidisti virum tam superbum, et constitue sub tuta custodia. Erit enim tempus suae vocationis, ut recipiat quod meretur a suis inimicis. Tunc acceptum ad suum perduxit coenobium, quod vocatur Fiscamnus, ubi erat congregatio sanctimonialium virginum, quibus praeerat Childomerga famula Christi: in quo multis diebus conversans habitator stetit sub custodia. Nam et lingua praecisa (0342C)solitum recepit officium, et magnum doctrinae suae semen ostendit in populo. Quandocunque inter virginum accederet catervam, tanta (ut fertur) dulcia sua fulgebant eloquia, ut mirarentur quicunque audientes, quanta Dei operata sit clementia, et conversi a pravis operibus velociter peterent poenitentiae fructus. Nam diebus ac noctibus in Dei cultu pervigilans astabat, ut vel paululum ad necessaria corporis vix aliquando ab ecclesia procederet, vel quippiam somni ac ciborum perceptionem capere potuisset.

CAP. XIV. Ejus vexatores dant poenas. --Eodem tempore vir gloriosus Theodoricus rex et idem Ebroinus synodum convocarunt, et ad quamdam villam (0342D)regiam venientes, multam episcoporum turbam adesse fecerunt. Ibique inter caeteros Diddo, qui sanctum virum Leodegarium cum Waimero expulit de sede sui episcopatus, et poenae tradidit illectus, condemnatus ab ipsa synodo calvariam accepit in capite, et expulsus segregatur a sancta congregatione. Deinde exsilio condemnatus, morteque secuta poena capitis gessit quidquid dolose in sanctum virum exercuit. Alii vero episcopi tunc a rege per Ebroinum in ipsa synodo pene similem sortiti poenam, perpetuo exsilio sunt deputati. Waimerus etiam similem excepit sententiam cum caeteris. Tunc Ebroinus dixit ad beatum Leodegarium: Quid tantos persuades loquendo? Martyr esse suspicaris, ideo te tam temerarium ostendis. Adhuc multum. inquit, dilataberis, (0343A)frustra tale desideras habere praemium. Nam ut merueris ita eris accepturus martyrium. Optabat enim eum funditus exstinguendum, ut quia a saeculi gloria jam videbat consumptum, revocare potuisset saltem a meritis sanctorum. Nam unde eum putabat abscidi, inde potius eum faciebat Christo quem desiderabat adhaerere, quia quantum protendebatur ejus poena, tanto magis ei augebantur praemia.

CAP. XV. Chrodoberto traditus, coelico lumine illustratur. --Tunc tradidit eum cuidam viro Chrodoberto [ Al. Ruotberto]. Accipe, inquit, eum sub magna custodia servandum: adhuc namque tempus veniet mortis suae. Acceptum eumdem cum ad suam domum deduceret, cernens eum ex itinere ac infirmitate defessum, jussit ei dari ad refocillandum potum. (0343B)Ante quem cum pincerna assisteret, lumen magnum quasi in rotae circulum e coelo descendens super caput ejus refulsit. Tunc trementes omnes qui hoc signum viderunt: Quid est hoc, inquiunt, domine, quod paret super caput tuum quasi in circuli modum lumen splendidissimum emissum de coelo? nunquam a nobis simile est visum. Ille protinus in terram cadens adoravit dicens: Gratias tibi, omnipotens Deus, consolator omnium, refero, qui super servum tuum ostendere dignatus es tale miraculum. Tunc videntes omnes quasi in excessu mentis sunt positi, sed tamen spiritu resumpto, simul glorificantes Deum omnipotentem conversi sunt alter ad alterum dicentes: Vere hic homo servus Dei est. Et pollicebantur ad Deum prorsus totis tendere viribus. (0343C)Tunc deinceps ejus praedicationibus pene omnes parentes, conjux ac familiae domus ejus sunt conversi ad Dei cultum; ac per hoc ejus famam audientes per circuitum loci concurrebant ad eum, verbum salutiferum audire cupientes. Ille vero non cessabat sua praedicatione cunctos instruere, qualiter ad regna coelorum valerent pervenire.

CAP. XVI. Equites quatuor ad necandum sanctum mittuntur. --Sed non post multum temporis cum jam Deus omnipotens pro tantae patientiae dono decrevisset remunerare suum fidelem famulum, Ebroinus jam obstinatus crudelitatem suam volens in eum perficere, velocissimos post eum emisit equites nimium perniciosos qui eum morte perimerent. Qui venientes susceperunt eum de domo viri cui fuerat (0343D)traditus ad custodiendum, et ducentes eum per loca incognita usque in quemdam locum in quo substitit inquiens: Non necesse habetis, filii, longius fatigari: ad quod venistis cito facite ut impleatis votum maligni. Hi vero qui venerant ad eum perimendum erant quatuor numero. Tres etenim ex his provoluti sunt ad pedes ejus, deprecantes ut eis indulgentiam a Deo daret, et benedictionem suam super eos dignaretur tradere. Quartus vero superbus [Wadardus] astabat evaginato gladio paratus ad eum interimendum.

CAP. XVII. Oratione facta capite plectitur.--Sarcingi sepelitur. --Verum postquam benedictionem suam super eos tradidit, et suis interfectoribus verbum Dei annuntiavit, tunc vir Dei incumbens orationi ait: (0344A)Domine Deus omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi, per quem notitiam tui accepimus, Deus virtutum et omnis creaturae creator, ac totius generis humani redemptor, te benedico, te glorifico, qui me dignatus es ad hanc certaminis diem perducere. Rogo deprecorque, Domine, ut ipse mihi jubeas misericordiam pietatis tuae largiri, et meritis sanctorum tuorum me dignum facias participem et vitae aeternae consortem: et tribue indulgentiam his qui me tribulant, quoniam per eos in conspectu tuo credo, clementissime Pater, glorificatus fieri. Cum haec diceret, percussor extendens manum, evaginato gladio amputavit caput ejus, et corpus ejus substitisse erectum, quasi unius horae spatio dicitur. Sed dum non statim eum cadere gladiator cerneret, ipsum pede percussit, (0344B)ut sic citius in terram decideret. Sed non multo post percussor ejus arreptus a daemonibus et mente captus ac Dei ultione percussus in ignem se projecit ibique vitam finivit. Tunc jussu conjugis hujus viri Chrodoberti in quamdam villam Sarcingo [ Sorcin ] nomine cum magno fletu plangentium a ministris deportatus est hujus feminae decreto, cum vestibus in quibus trucidatus fuerat, in parvulo oratorio beatus martyr est sepultus. Hoc vero die sexto [ Al., quinto] Nonarum Octobrium actum esse creditur; in quo sepulcro annis duobus et dimidio humatus fuisse dicitur.

INCIPIT TRANSLATIO EJUSDEM.

CAP. XVIII. Miracula ad sepulcrum facta.--Fures sacrilegi, omnibus restitutis, puniuntur. --His (0344C)itaque diebus sacerdos quidam, qui hujus oratorii fungebatur officio, lumen splendidum absque ministerio humano in eodem cognovit noctibus fulsisse loco. Unde rumor magnus emanavit in circuitu loci hujus. Verum venientes ad hujus beati martyris venerandum oratorium, multam turbam languentium diversis infirmitatibus detentos sanavit, claudis scilicet gressum dedit, caecis lumen tribuit, obsessos a daemonibus mundavit, multisque virtutibus in hujus loci martyr venerando habitaculo emicuit. Hoc itaque ejusdem ecclesiae attestatur sacerdos. Nam et hujus sacerdotis minister clericus et ipsius ecclesiae custos quadam nocte latrocinium passus est, ita ut a latronibus omnis substantia sua fuisset ablata, inter (0344D)quam caligulam beati martyris, quam pro reverentia sibi habebat absconditam, latro nesciens secum deportavit. Qui mature ab oratorio consurgens et ad domicilium suum pergens, invenit omnia sua furata. Festinus igitur pergit ad hujus viri sepulcrum, deprecans ut ei redderet quod furtim perdiderat. Nam tota illa die et sequente nocte in oratione ad ejus tumulum jejunans et psalmodiae insistens astabat. Cum vero expleta oratione ad suam cellulam remeasset, omnia quae perdiderat et nihil ex eis diminutum cum caligula beati martyris salva invenit. Dominus vero latronis, qui pro servo jurejurando juraverat quod nequaquam hoc malum egisset, reversus domum vitam finivit; servus vero scelus quod fecerat male consummavit.

(0345A)CAP. XIX. Ebroini explorator impius poenas luit.--Ebroinus etiam ipse. --Tunc magis magisque fama sanctitatis beati martyris late prorupit, quae paulo post per ea quae gesta sunt Ebroino non latuit. Quo audito, nuntium misit occulte, qui hoc inquirens studiose sibi vera nuntiaret. Qui nuntius jussis ejus obtemperans ad ejus accessit tumulum: et interrogans diligenter, a custode didicit ubi sanctum corpus requiesceret. Sed accedens orationi distulit incumbere, quin potius despiciens humum pede percussit et stulte loquitur dicens eo quod nesciret virtutem Dei: Etenim, inquit, mortuus virtutes nequaquam facit. Nam miser reversus priusquam renuntiaret huic a quo missus fuerat, in semetipso cognovit quantum sanctus martyr virtutibus polleret. Dum vero iter carperet, (0345B)illico vitam perdidit, et ei a quo missus fuerat minime renuntiavit. His itaque cognitis Ebroinus tacito corde retinebat, et tremens intra se verecundia praeter conjugem nemini manifestare audebat, ne forte crescente gloria martyris, sua (qui tale lumen exstinguere cupiebat) esset diminuta in populis. Nam his spatiis dierum quantum ille miser hoc bonum latere cupiebat, tanto magis ubique rumor virtutum supradictarum beati martyris dilatatus radiabat. Transacto vero spatio pene annorum trium semper lugendus Ebroinus, qui hanc lucernam nisus fuerat (0346A)exstinguere, sermo divinus in eodem impletur Nam quia gladiis multos interemit, percussus gladio ipse periit. Infelix ac miser, qui tantis honoribus sublimatus, in tribus mundi partibus dilatata fama industriae suae pollebat inter homines; et quoniam noluit suis inimicis Dei mandatum implendo indulgentiam tribuere, eos ulciscendo multos ad regna coelorum fecit ire. Quamobrem verendum valde est ut qui tantos sacerdotes ac proceres ultionis suae crudelitate interemit, ne se potius aeternae poenae praeparaverit. Et tam celsam quam nullus Francorum habere meruit gloriam perdidit, et beatam vitam, quam per patientiam adipisci quiverat, amisit.

CAP. XX.--Sed postquam infelix Ebroinus vitae finem dedit, quod invidia ductus de Dei servo absconderat, (0346B)magnis laudibus longe lateque percrebuit. Tunc perlatum est cum laude in palatium, quod multis diebus ab aemulo latuit absconsum. Erat enim ibi multitudo maxima episcoporum scilicet ac procerum, qui dum collationem de sancto martyre inter se haberent, et admirarentur quod de eo audiebatur, tunc vir mirae sanctitatis Ansoaldus antistes verbum intulit dicens: Utinam daretur mihi optio, et caetera, quae ex Vita altera, cap. 17 et sequentibus, repetenda sunt.