Vita S. Macarii

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Macarii
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita S. Macarii (Theophilus; Sergius; Hyginus), J. P. Migne

Vita S. Macarii

(0415B)CAPUT PRIMUM.--Gloria et magnificentia Deo soli benignissimo, qui per innumerabilia miraculorum exempla nos tepidos et indignos quotidie invitat ad beatae vitae coelestis gaudia. Nos itaque miseri et humiles monachi Theophilus, Sergius et Hyginus, deprecamur vos omnes sanctissimos patres et fratres, ut accommodetis aures his, quae vobis narraturi sumus de vita et conversatione sanctissimi Macarii Romani, qui apparuit nobis prope paradisum ad viginti milliaria. Et hoc rogamus, ut fidem dictis adhibeatis, qui quidem multo melius nobis fuisse credimus sub silentii portu innoxios remanere, quam falsitatis reos puniri.

CAP. II.-- Igitur nos praetitulati fratres, Theophilus, Sergius et Hyginus, propitia Divinate abrenuntiantes (0415C)saeculo, venimus ad monasterium, quod est in Mesopotamia Syriae in medio duorum fluminum Tygris et Euphratis, 225 in quo vir clarissimus Asclepion hegumenus, multorum exstitit Pater monachorum. Ibi denique conjungentes, a praenominato Patre et omni coetu fratrum gratanter suscepti, ac jugo regulae colla submittentes, communi vita conversati sumus.

CAP. III.-- Factum est autem tempore longo post haec, hora nona quadam die synaxi expleta accedentes ad Euphratis fluminis littus, consedimus ibi, aliquandiu inter nos de sustinentia et conversatione simul et labore servorum Dei disputatum est. Tunc mihi misero Theophilo venit in mentem cogitatio; et respondens, dixi fratribus meis Sergio et Hygino: (0415D)Velle mihi adest, o fratres dilectissimi, cunctis vitae meae diebus ambulare, illoque ire, ubi coelum terrae se conjungit. At illi: Te, inquiunt, frater Theophile, ut fratrem spiritalem semper habuimus, et priorem, et amodo nullatenus a te separabimur; nobis enim verba tua placent: idcirco, ubi corde concepisti, perge; et nos in vita et morte tecum erimus. Itaque surgentes de loco, intravimus monasterium: factaque vespera, omnique diurni officii oratione completa, caeteris quiescentibus clam monasterio egressi sumus. Post haec vero decem et septem dies ambulantes, conjunximus Jerusalem, et sanctam resurrectionem Jesu Christi et crucem adoravimus. (0416B)Deinde exeuntes in Bethlehem, vidimus et salutavimus sanctum praesepe, ubi Christus nasci dignatus est, et ubi stella magos adduxit, Christo munera deferentes; et vidimus locum mirabilem ubi angelus cum multitudine exercitus coelestis, gloriam in altissimis Deo canebat, qui locus ad duo milliaria longe a Bethlehem situs est. In montem quoque Oliveti ascendimus, et in ipso loco sancto adoravimus, ubi Christus pedibus stetit, quando elevatus est, et a nube susceptus ascendit ad coelos. Exinde Jerusalem reversi adoravimus Deum, et consignantes nos et commendantes Christo et sanctis ejus, exivimus non habentes jam animum et mentem in hoc saeculo.

CAP. IV.-- « Igitur nos Christi comitante gratia, (0416C)viam continuo aggredientes, ac quinquagesimo die fluminis Tygris alveum pertranseuntes, terram Persarum ingressi sumus, et venimus in campum magnum et planitiosum vocabulo Assia, in quo martyr Christi Mercurius apostatam Julianum peremisse legitur. Deinde civitatem Persidis, nomine Kitissefodo, intrantes, in qua tres pueri, Ananias, Azarias, Misael, requiescunt, non longe a Babylone, adoravimus ibi; et in eodem loco manducantes, et Domino laudis hymnum offerentes, mansimus dies aliquot. Inde profecti post menses quatuor, pertransivimus Persidis regionem, et Indiae terram sumus ingressi. Ingredientes vero domum quamdam, et neminem ibi habitatorem reperientes, duos ibidem fecimus dies. Et ecce tertia post haec die, apparuerunt (0416D)advenientes duo armati, vir et femina; nos vero nimio terrore perterriti, surreximus, illisque obviam ire deliberavimus. Ipsi autem nos videntes, simul et exploratores esse credentes, concito gradu per viam qua venerant redierunt; et post aliquantulum congregati, de suis quasi tria millia Aethiopes advenerunt. Qui festinanter domum, in qua eramus orantes, vallo circumdantes, nosque cuncti aspicientes, per quatuor ejusdem domus angulos ignem copiosum applicuerunt, vivos nos cremare nitentes. Quod nos ut aspeximus, timore valido exterriti, Christum omnium Salvatorem invocavimus, et in medium illorum prosilivimus. Tunc ipsi lingua sua multum (0417A)invicem murmurantes, diuque contra nos frendentes, cum neque nos illos, nec ipsi nos ullatenus intelligere possemus, comprehendentes nos, in obscuro clauserunt carcere. Sedentibus ergo nobis in tenebris, non erat qui panem vel aquam tribueret. Nos denique cum lacrymis omnipotentis Dei creatoris omnium misericordiam invocare haud omisimus. Facientibus autem nobis ibi dies aliquot, iterum congregati, cum nos fame et siti ex animes credidissent, circumdederunt carcerem. Sed cum orantes nos aspexissent, aperientes januam eduxerunt nos; et cum multum inter se murmurantes loquerentur, novissime cum lignis agrestibus caedentes nos acriter, de finibus suis ejecerunt, et octoginta dies sine cibo explevimus, sicut testis est nobis Deus.


CAP. V (0417B).-- « Ejecti itaque a finibus illis, iter fecimus dies multos in Orientem, et devenimus in locum admirabilem, et campum gloriosum, qui arboribus altissimis plenus, et mellifluis fructibus abundabat. Denique nos glorificantes et laudantes Deum, manducavimus dulcifluos fructus, et saturavimus nos valde. Itaque exeuntes inde, terram Chananaeorum ingressi sumus, qui ab aliis Cynocephali dicuntur; et videntes illos, in aspectu eorum valde mirati sumus. Ipsi vero cum mulieribus suis et parvulis, subtus in petris habitantes, nos omnino non tetigerunt, Christi nos protegente gratia.

CAP. VI.-- « Inde igitur profecti contra Orientem, cum centum et decem dies eos pertranseuntes iter (0417C)nostrum fecissemus, intravimus terram gentis quae nominatur Pichiti; ipsa vero gens in statura et altitudine sua non 226 plus quam mensuram unius cubiti habebat. Et videntes nos, timore perculsi fugerunt. Nos autem Deum collaudantes, qui de illorum manibus nos liberavit, cursum nostrum quotidie acceleravimus.

CAP. VII.-- « Post haec autem devenimus in montes altissimos terribilesque, ubi sol non intrat, nec arbor nec herba crescunt; ibi ergo serpentes innumerabiles, et dracones et aspides, sed et basiliscos, et viperas, et unicornes, et bubalos vidimus multos; alias quoque bestias mortiferas multos, et venenosa animalia, quorum nomina vel naturam penitus ignoramus. (0417D)Dextera igitur Dei nos protegente, illaesi pertransivimus illa; sed et sibilos draconum et serpentium per viginti continuos dies in auribus habuimus, et non nisi aures obturantes illos ferre quivimus.

CAP. VIII.-- « Interea in locum incidimus terribilem, rupes habentem asperrimas, in altum erectas, et in ima descendentes. Nos ergo septem dies ibi fecimus, ultra progredi non valentes. Septima autem post haec die apparuit cervus ante nos ambulans rugiendo, quem surgentes secuti sumus. Iter autem facientes, multo majores invenimus ante nos rupes. Nos vero maximo cum labore et angustia exinde evasimus, et venimus in campum planum et magnum, (0418A)in quo elephantorum magna multitudo stabat, et per medium illorum illaesi transivimus. Post haec itaque minime nobis apparuit via. Tunc nos cum lacrymis clementiam Domini invocantes, et per novem dies sine cibo per devia ambulantes, conjunximus tandem in locum planitie largum, qui fructibus plurimis abundabat. Jam ergo tenebrae densissimae cuncta illa repleverant loca; nec aliquid lucebat, sed nebulae obscurissimae erant. Tunc nos nimium turbati et afflicti, cadentes in terram cum planctu valido orantes clamavimus ad Deum, et in eodem loco dies septem complevimus, non manducantes nec bibentes, nec lumen coeli videntes. Nobis autem valde afflictis, et in oratione persistentibus, post dies septem adfuit columba, quae nobis appropinquans, ac diu circa nos (0418B)volitans, et pennulas fortiter percutiens, quasi ad ambulandum nos confortabat. Tunc nos Deo agentes gratias, surreximus, illaque praecedente, per devia iter fecimus; et ecce ante nos maximam invenimus absidam, in circuitu scriptam. Videntes vero scripturam illam, gavisi sumus, et collaudavimus Dominum. Haec autem erat scriptura: Absidam istam fecit Alexander Philippi Macedo imperator, quando persecutus est Darium regem Persarum. Qui terram hanc ingredi voluerit, ad manum sinistram vadat; ad dexteram enim terra invia, et rupibus et angustiis est plena.

CAP. IX.-- « Nos igitur ad laevam intrantes, ambulavimus dies multos. Et factum est post quadraginta dies, euntibus nobis venit pessimus et intolerabilis fetor, ex quo velut exanimes effecti, et cadentes (0418C)in terram, oravimus Dominum, ut jam clementer recipi juberet animas nostras. Post modicum vero surgentes a terra, aspeximus lacum magnum, et multitudinem serpentium in eo ignitorum; et ex ipso lacu exierunt voces, et audivimus ululatum et planctum magnum, quasi populi innumerabilis, et de coelo vox sonuit, dicens: Locus iste judicii et poenarum est, in quo cruciantur qui Christum negaverunt. Nos autem vocem hanc audientes, et pectora percutientes cum lacrymis et timore nimio ipsum transivimus lacum, et venimus inter montes duos altissimos, et in medio ipsorum apparuit nobis homo longa statura, quasi centum cubitorum, et ipse catenis constrictus aereis, toto ligatus erat corpore. Duae autem catenae de una corporis parte, in monte uno erant fixae, et (0418D)duae in monte altero, et ignis maximus in circuitu ejus ex omni parte. Vox autem clamoris illius audiebatur, quasi per quadraginta milliaria. Qui ut nos vidit, plorans et ejulans fortissime exclamavit crudeliter enim ab igne cremabatur.

CAP. X.-- « Cumque nos talia cerneremus, valde pertimuimus; et cooperientes facies, a longe ipsos transivimus montes; et ecce in alium continuo devenimus locum, ubi rupes multae et profunditas magna erat. Ibi etiam quamdam vidimus feminam crinibus solutis stantem, toto corpore a maximo et terribili dracone involutam. Quandocunque ergo ad loquendum os suum aperire voluisset, caput suum draco confestim in os ejus mittens, linguam ipsius (0419A)mordebat. Capilli autem hujus mulieris ad terram usque descendebant. Cumque in illam mirantes et pavidi aspiceremus, subito de ipsa profunditate vallis miserabiles audivimus voces, dicentes: Miserere nobis, miserere, Christe, Fili Dei altissimi. Nos itaque vehementer exterriti, ponentes genua in terram oravimus, dicentes cum lacrymis: Domine, qui nos creasti, tolle animas nostras, quoniam judicia tua oculi nostri viderunt in terra.

CAP. XI.-- « Surgentes autem, ingenti luctu et moerore simul et timore venimus in locum alium, in quo arbores multas et maximas vidimus, habentes similitudinem ficorum: 227 in ramis autem ipsis volatilia multa, similia avibus coeli, voce humana fortiter clamabant, dicentia: Parce nobis, (0419B)Domine, qui plasmasti nos; parce nobis, misericors, quia peccavimus ante faciem tuam, super omnem terram. Nos autem oravimus, dicentes: Domine misericordissime, ostende nobis ista, quae vidimus, miracula tua, quoniam ignoramus quid sint. Venit ergo vox dicens: Non est vestrum nosse mysteria quae vidistis, viam pergite vestram.

CAP. XII.-- « Inde igitur cum ingenti pavore egressi, devenimus ad locum honorabiliorem ac speciosissimum, in quo quatuor viri stabant, habentes figuras venerabiles, tanquam mira pulchritudine decoras, ut credi aut fari omnino facile vix possit: isti siquidem coronas aureas, gemmis et lapidibus honorifice compositas, in capitibus habebant, et in manibus (0419C)palmas aureas gestabant; ignis vero maximus ac terribilis ante illos, et spathas acutissimas ante se tenebant. Nos vero ista cernentes, ac valido perculsi timore, exclamavimus ad illos, dicentes: Domini et servi Dei excelsi, miseremini nostri, ut spathae et iste ignis nobis non praevaleant nocere. At illi respondentes nobis, dixerunt: Nolite timere, viam quam vobis Deus demonstravit, ite securi: nos enim Dominus in isto posuit loco, ut viam hanc servaremus et custodiremus, usque in diem judicii, quando orbem terrae judicaturus adveniet

CAP. XIII.-- « Haec nos audientes a sanctis viris illis, ac de longe eos salutantes, pertransivimus locum ipsum, et per quadraginta continuos dies ambulavimus, nullum omnino cibum sumentes, aquam (0419D)tantum bibentes. Ambulantibus ergo nobis, subito voces populi innumerabilis audivimus psallentium, et odor suavissimus, quasi balsami optimi et pretiosissimi, venit nobis, et sicut de mellis favo dulcissimo, os nostrum indulcoravit. De suavissimo igitur odoris nectare, ac coelestis melodia cantilenae sopor nos arripuit. Post modicum autem surgentes e somno, vidimus ante nos ecclesiam, mirabili ornatu decoratam, ac pretiosissimam, quae tota quasi crystallina videbatur, in medio autem ipsius ecclesiae altare honorificum, et de altari aqua egrediebatur, quae lactis candidissimi colorem habebat. Nos autem aquam ipsam in veritate lac speravimus. In circuitu vero fontis illius stabant viri sancti et honorabiles, (0420A)et cantabant canticum coeleste, id est, voces cherubim. Nos autem haec intuentes, timuimus valde. Ipsa vero ecclesia a parte Meridiana similitudinem habebat lapidis prasini pretiosi, a parte Australi colorem sanguinis mundissimi praetendebat, a parte autem Occidentali tota erat alba, instar lactis et nivis candidissimae: stellae super ipsam ecclesiam plus quam hujus mundi sidera lucebant, sol ibi septempliciter lucebat et calebat, quam in hujus terrae regione; alpes et arbores omnes plus altae, et folia ac fructus plures et dulciores, quam istius mundi arbores habebant; sed et aves coeli aliter resonabant, quam aves terrae istius: omnis autem terra ipsa duplices habebat colores, id est, una facies alba erat ut nix, et alia rubicundissimis coloribus erat. Nos igitur stupentes, (0420B)et in eodem loco adorantes, ac ipsos viros salutantes, cum timore egressi, coeptum iter arripere festinavimus.

CAP. XIV.-- « Denique post haec centum impleti sunt dies, ut Dominus testis est nobis, quod nullo refecti sumus cibo, aqua nos frequentius refocillantes: cum ecce subito euntibus nobis, venit populi innumerabilis multitudo virorum ac mulierum obviam, in unum conglobati; non autem inter illos longiorem praeterquam unius cubiti staturam vidimus. Igitur visis illis, valde pertimuimus. Tunc miserabilis ego peccator Theophilus dixi fratribus meis Sergio et Hygino: Solventes capillos nostros, veniamus adversus eos; forsitan fugient a nobis, et liberabit nos Dominus de manibus illorum. Quod cum ipsis (0420C)visum fuisset bonum, solutis fasciolis et capillis nostris, irruimus super eos repente, ipsi autem hoc cernentes, confestim filios suos arripientes, stridentesque dentibus, citius aufugerunt omnes. Nos autem Dominum collaudavimus, qui eripuit nos; et transeuntes flumen, invenimus herbas candidas et albas, sicut lac, dulces velut mel, altas vero usque ad unum cubitum. Manducantes itaque de herbis mellifluis, ac nos saturantes ex eis, gratiarum actiones Creatori omnium obtulimus, qui nos per tanta servavit pericula, ac gratuita nos sua gratia nutriebat. Nos interea iter agentes per devia, subito semitam invenimus speciosam; et cadentes in terram, adoravimus et collaudavimus Dominum misericordem, qui eam nobis demonstravit. »

CAP. XV (0420D).--Igitur per dies plurimos ipsam viam sequentes, tandem ad speluncam pervenimus honorabilem. Tunc signaculo sanctae crucis membris undique munitis, in eamdem ingressi sumus cryptam, sed nullum ibi invenientes habitatorem, diximus inter nos: Munditia haec non est, nisi de manu hominis. Maneamus ergo hic, usque ad 228 vesperam, et videre habebimus loci hujus habitatorem. His ergo dictis, una hora, utpote lassi, resedimus, et subito odore suavissimo perfusi, obdormivimus. Rursum igitur parvo intervallo excitati a somno, foras speluncam exivimus, et contra Orientem respeximus; et ecce subito figuram hominis a longe properantis vidimus, cujus capilli capitis, instar lactis candidissimi (0421A)aut nivis, quasi in aera volantes, totum viri corpus operuerunt. Ipse autem mox, ut nos a longe respexit, semetipsum in terram projecit protinus, ac rursum elevans se, ad nos ita clamare coepit: Si vos ex Deo estis, sanctae crucis signaculo munite vos, ad me usque properantes; sin autem ex diabolo, fugite a me Dei servo. Haec eo dicente, tali voce affati sumus: Benedic nobis, Pater sancte, et noli turbari, quoniam et nos servi sumus Jesu Christi, Domini et Salvatoris nostri. Renuntiavimus siquidem saeculo huic vano, factique sumus monachi. Talia ut audivit, illico ad nos venit; et manus suas ad coelum elevans, diutius oravit; et surgens ab oratione, capillos ab ore et facie sua tollens, benedixit nos, ac locutus est nobis. Ipsius vero capilli capitis ac barbae (0421B)erant candidi ut lac, faciesque ejus sicut vultus angeli. Erat enim sicut lignum secus aquarum decursus plantatum (Psal. I), et prae senectute nimia, oculi ejus non aperiebantur, eo quod supercilia eos cooperiebant: ungulae quoque manuum ejus ac pedum longae nimis, barba vero et capilli, corpus ejus omne circumdederunt: loquela illius exilis, et quasi de profunditate emissa; cutis faciei ejus quasi pellis testudinis.

CAP. XVI.-- Tunc ipse cum lacrymis ad nos exorsus est ita: Fratres mei benedicti, unde estis? vel unde huc advenistis? dicite nobis qualiter se habeat genus humanum, vel quomodo fides Christianorum, et si Sarraceni vel ethnici hactenus Christi populo persecutionem ingerunt. Nos itaque ut interrogati (0421C)sumus, ei per ordinem responsum dedimus, simul dicentes angustias et pericula, quae per omnem passi sumus viam, et quia voluntas ac desiderium esset ire ubi coelum terrae se jungit, aperuimus. Ipse autem ad haec respondens, ait: Filioli mei charissimi, audite me. Ab isto loco ultra ad paradisi loca non potest ire homo carne vestitus. Ego enim peccator exiguus, valde in hac etiam voluntate laboravi, cupiens ultra procedere, ut finem terrae ac poli cernere quivissem, sed nocte quadam astitit mihi in visu Domini angelus, dixitque ad me: Ne ultra procedas, neque Dominum tentare praesumas. Cui ego: Quam ob causam, inquam, mi Domine, in antea pergere non licet? At ille: De isto, inquit, loco viginti sunt milliaria usque ad paradisum, ubi Adam et Eva (0421D)in deliciis erant. Posuit denique Dominus ante eumdem paradisum cherubim cum ignea rhomphea atque volubili, ad custodiendum vitae lignum (Gen. III); et habet a pedibus usque ad umbilicum similitudinem hominis, pectus sicut pectus leonis, manum sicut crystallum, habens gladium ut servet paradisum, ne aliquis illuc proximare valeat. Ego itaque haec audiens ab angelo, amplius non respondi, nec ultra procedere tentavi. Igitur ego Theophilus, et itineris mei socii ac fratres, ista a sancto audientes, prostrato omni corpore, collaudavimus Dominum, et ipsum servum Christi salutavimus.

CAP. XVII.-- Vespere autem facto, dixit nobis: Fratres mei dilectissimi, exite foras cellulam, et (0422A)exspectate paululum; habeo enim leones duos, qui per diem foras ambulantes, sero ad me revertuntur, ne ipsis subito venientibus, mali aliquid patiamini ab eis. Nobis ergo cum pavore paululum exeuntibus, leones rugiendo extemplo advenerunt, et ipsum sanctum Dei adoraverunt. Ipse vero manus super eos ponens, ac colla demulcens, ait illis: Filioli mei, boni fratres tres de saeculo venerunt ad nos, ne faciatis illis malum. Continuo nos advocans, dixit: Fratres, venite, et jam timere nolite. Nos vero cum pavore nimio intrantes, salutavimus illum, et vespertina synaxi celebrata, resedimus, glandes ac herbarum radices pro cibo sumentes, et aquam bibentes cum silentio. Mane autem facto, locuti sumus viro sancto, dicentes: Pater sancte et domine, (0422B)obsecramus tuam beatitudinem, ut conversationem tuam nobis enarres, et quomodo huc, aut unde venisti, et quo nomine voceris, edicito nobis CAP. XVIII.-- At sanctus nobis tale dedit responsum: Ego, inquit, mi amantissimi fratres et filii, Macarius vocor, in regali civitate natus et nutritus, filius viri Romani, qui inclytus fuit, et in imperiali pollebat civitate. Cum autem pueriles excessissem annos, me renuente ac nolente, pater meus desponsavit mihi uxorem, diemque statuit nuptiarum. Interea thalamo adornato, cum jam frequentia populi fuisset invitata, et sponsa sedente, pater meus hilarior effectus, cunctos invitatos hortatur ad voluptatem convivii. Omnibus autem, qui aderant, jocis ac saltationibus intentis, furtim exivi, et domum viduae (0422C)cujusdam familiaris intravi, ac septem dies cum illa latitans permansi. 229 Ipsa autem diebus singulis domum patris mei ingressa, audivit quae de mea inquisitione loquebantur; et veniens, cuncta mihi replicans dixit. Pater autem meus cum me undique requirendo non inveniret, flevit amarissime, sed et mater, ac tota familia. Octava exinde die, id est, nocte Dominica, mulierem illam salutavi, et egressus in publicam viam, inveni virum quemdam canitie venerabilem, quasi ad ambulandum paratum stantem. Quem adorans, dixi: Quo pergere habes, senior sancte? At ille hilari vultu ad me conversus, dixit: Quo tu ire desideras, ego tecum ire dispono, eo quod itinera ipsa mihi oppido sunt cognita. Tunc ego confortatus, coepi hominem sequi. Per domus vero exinde intrantes vicinas, per viam panem rogavimus (0422D)accipere, et accepimus. Per plurimos autem dies ambulantes, tandem pervenimus ad locum tormentorum, et intravimus angustias viarum omnium, unde vos venire dixistis. Cum ergo ad triginta milliaria prope locum istum venissemus, quadam die sedentibus nobis, inter ipsa mutua colloquia, repente socius meus disparuit. Tunc ego nimium turbatus, et quo me verterem, ignarus, cadens in terram, plangebam validissime. Et ecce confestim sine mora is qui ante disparuit cum magna claritate apparuit, et ita affatus est me: Noli turbari, dilectissime, ego enim sum angelus Raphael, in adjutorium tibi missus, qui te huc perduxi praecepto Altissimi. Dominus (0423A)autem viam tuam prosperam fecit. Loca siquidem tenebrarum, loca tormentorum, loca poenarum pertransisti, in lucem venisti, fontem aquae vivae et loca justorum vidisti; idcirco noli timere, sed surgens, viam tuam proficiscere. Quo dicto, rursus qui apparuit, disparuit.

CAP. XIX.-- Ego vero interea viribus receptis, surgens ambulare coepi, et a longe onagrum intuitus, clamavi, dixique illi: Ave, per Christum, qui te creavit, ostende mihi viam, per quam ambulem; ipse autem concite occurrens, ingressus est ante me per semitam quamdam parvulam et angustam. Quem ego subsecutus sum, sicque duos complevimus dies, simul ambulantes. Die autem tertia, aspeximus cervum mirae magnitudinis a longe. Quem onager videns (0423B)et pertimescens, declinavit a me; iterum ego solus relictus, angustiatus sum, viam omnino non habens. Tunc contra cervum clamans, dixi: Quia adjutorium mihi tulisti, per Deum te conjuro, semitam mihi ostende. Ad hanc vocem veluti animal domesticum ad me declinans, angustum ingressus ad callem, post tergum me semper aspiciens. Sic ergo tres insimul ambulavimus dies. Tum ecce quarta die immensum ac terribilem offendimus draconem, mediam distentum per viam. Quem ut cervus vidit, repente fuga elapsus evasit. Ego interim timore valido perculsus, in terram cecidi; deinde confortatus in Domino, surrexi, ac me signo sanctae crucis muniens, ad draconem dixi: Deum omnipotentem time, et noli mihi nocere. Tunc ipse terribiliter de terra se (0423C)erigens, humana me aflatus est voce, dicens: Veni, benedicte domine, tu enim es servus Dei altissimi Macarius. Angelus autem sanctus Raphael, figuram et vultum tuum mihi demonstrans, praecepit concite ut tibi occurrerem, atque perducerem in locum a Deo tibi praeparatum. Ego itaque quarto hodie die te hic exspectavi, nihil omnino comedens. Hac vero nocte in nube lucidissima te sedentem aspexi, simul et vocem desuper audivi, dicentem mihi: Accelera, ut eripias Macarium servum Dei, qui adest, ut tibi praedixi. Quapropter surgens, sequere me, ne dubites; sed veni, et locum monstrabo tibi, ubi Dominum debeas collaudare. His ergo dictis, quasi vir juvenis apparuit, et mecum ad speluncam hanc usque pervenit. Cumque ingressi fuissemus, repente (0423D)evanuit. CAP. XX.-- Tunc ego peccator in parte altera prospexi duos leonis catulos jacentes, mater autem illorum juxta illos mortua jacebat. Quam ego foras ejiciens, sepelivi, et Dominum collaudans, glorificavi, qui tanta in me mirabilia fecit, et de tam gravibus angustiis liberavit, ipsos autem leunculos, rondes arborum decerpens ac illis porrigens, ut proprios enutrivi filios; sicque duos annos insimul quiete habitantes complevimus. Cum ecce post haec laqueus diaboli, cujus nunquam a servis Dei cessat invidia, adfuit. Nam die quadam, hora quasi septima, e spelunca foras egressus, sole fervescente resedi: tunc subito subtile fasciolum et oculis (0424A)delectabile juxta me in terra positum aspexi. Ego vero in memetipso cogitans dixi: Unde in hac solitudine fasciolum? Aestimans tamen quia in veritate esset fasciolum, oblitusque ego miserrimus me signo crucis munire, quoniam quidem sacrosanctae crucis signaculum omnem inimici enervat phantasiam, misi manum, et levans fasciolum reportavi in speluncam. Altera nihilominus die egressus, calceos femineos reperi jacentes in terra: sed nec tunc miser ego insidias diaboli advertens, nec crucis vexillo me muniens, calceos levavi, et in speluncam portans, fasciolo junxi. 230 Tertia autem jam die iterum exiens, diabolum in decore vel specie mulieris, vestibus pretiosis indutae, stantem inveni: ego vero miserabilis nec sic quidem laqueos inimici recordans, (0424B)nec aliquo modo me signans, sed credens in veritate quia mulier esset, aio ad illam: Unde huc advenisti? aut quis te in hanc adduxit solitudinem? Illa continuo flere amarissime coepit. Tunc ego misellus, simul cum illa veluti compatiendo valde ploravi. Post haec respondens dixit: Ego miserrima, o pater sanctissime, filia sum viri Romani; quae cum me invitam ac nolentem desponsasset juveni cuidam nobilissimo Romano, ac dies nuptiarum venirent, et thalamum ac convivium ordinarent, inter nuptias ipsas sponsus meus disparuit. Cumque turbati omnes, huc illucque eum inquirendo, turbarentur, ego gavisa effecta, clam exii; et nocte eadem iter arripiens, nec itineris ducem aliquo modo habens, per angusta montium ac vallium errando hucusque perveni. Haec (0424C)ego cum audissem, et omnia ita esse credidissem, simul et sponsam meam fore sperans, per manus apprehendi illam, et in hanc introduxi speluncam; lacrymae vero ab ejus oculis nullatenus cessabant. Tunc ego miseriis et lacrymis ejus compatiens, et valde super eam dolens, sedere eam juxta me feci: similiter et glandes illi ad manducandum praebui; non enim insidias diaboli intellexi, neque ullatenus crucis me signo munivi; sed similiter sedentes, diutius colloquia habuimus. Tunc coepi quasi de labore nimio somno gravari; at illa manibus suis mea omnia membra mulcendo palpavit, et eo amplius somno gravatus sum. Quid morer? miser ego, qui antea nunquam cum femina peccare consensi, in somnis me peccatum perpetrasse cognovi; nam subito expergefactus (0424D)e somno, quasi cum femina discoopertum me in terra jacentem inveni, ipsa jam vero non apparuit.

CAP. XXI.-- Tunc infelix ego insidias diaboli sero advertens, foras speluncam citius exivi, et pectus feriens, ingentes lacrymas fudi. Ipsi interea leones, qui mecum aderant, meum intelligentes delictum, quantocius fugerunt a me. Haec autem cum cernerem, fugisse scilicet leones, cum luctu nimio ac dolore, coepi Christi misericordiam devote invocare, quatenus et mihi poenitentiae normam ostenderet, ac leones redire juberet. Nec mora, clementissimus Pater, qui me ad poenitentiam servare voluit, illos confestim fecit redire leones, mecumque ingressi in (0425A)hanc speluncam, humum pedibus suis ad unius staturam hominis aggerebant; ego autem haec intelligens, collotenus ipsam intravi fossam, ipsis imperans leonibus ut in eodem me sepelirent loco. Quod cum factum fuisset, annos tres sepultus in eadem fossa peregi. Interea ingenti pluvia descendente, rupta est spelunca desuper caput meum ubi stabam, et lucem vidi, et foras manus emittens, herbas quae in circuitu super caput erant, decerpsi et comedi. Tribus itaque annis evolutis, adfuerunt leones, et lumen circa me videntes, effodiebant humum in qua me spelierunt, ego quidem toto corpore sanus egressus sum, virtutem pristinam in me sentiens. Tunc glorificans Dominum meum Jesum Christum, exivi de spelunca, ponensque genua mea in terra, quadraginta (0425B)dies et quadraginta noctes in eodem immobilis permansi loco, collaudans et obsecrans Deum, et gratiarum actiones offerens, qui tanta misericordiarum munera nobis peccatoribus jugiter praestat. CAP. XXII.-- His ergo completis diebus, respexi in speluncam, et ecce quatuor anguli ejusdem speluncae lumine coelesti resplenduerunt valde; et vidi Salvatorem Christum in schemate viri, quasi auream habentem in manibus virgam, ac dulcisona voce mirabilem cantum personantem; vox autem illius vehemens et fortis, quasi mille hominum audiebatur. Cum vero jam melodiae coelestis cantici explerentur, repente vox tribus vicibus insonuit, dicens: Amen, et in sempiternum amen. In ipsa igitur hora egressus a spelunca Salvator, scandebat ad (0425C)aethera, et ecce continuo maxima ignis columna, quasi nubes valida, intravit speluncam, et facta sunt tonitrua, et immensae coruscationes, et omnia coeli volatilia secundum proprias audivi voces canere, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus. Ego itaque dum haec cernerem, simulque audirem, propter visionis magnitudinem territus valde sum, et in exstasi raptus, cecidi in terram, et octo dies inde permansi, tunc namque intellexi quia Salvator mundi Christus Dominus hanc ingressus speluncam benedixerit, illamque sanctificaverit. Tunc ego introgressus in eam, pro ignorantia propria ac negligentia, coepi satisfacere, collaudans et glorificans Christum Salvatorem ac Redemptorem nostrum, et creatorem omnium, qui tanta me sustinuit patientia, et (0425D)perduxit ad poenitentiam, et rursus talem mihi demonstravit clementiam. Quando autem haec acta sunt, septem in hac spelunca, aetatis vero quadraginta annorum habebam. Ecce nunc vobis, velut filiis charissimis, omnem (0426A)vitam meam in veritate enarravi. 231 Vos ergo, si pugnas vel insidias maligni hostis sufferre potestis, considerate, et hic nobiscum manete, sin alias, ad monasterium, de quo egressi estis, revertimini, et Dominus sit in itinere vestro.

CAP. XXIII.-- Nos autem cum ista a sancto Dei audissemus, cadentes in terram, glorificavimus Dominum, qui facit mirabilia solus, et ad sanctum servumque Christi locuti sumus Macarium, dicentes. Pater beatissime Macari, ora pro nobis ad Dominum, ut ad nostrum remeare possimus monasterium, atque conversationem tuam sanctam per omnes Christi Ecclesias enarrare, credimus enim quia Dominus idcirco nos perduxit ad te. Tunc senior diutius super nos orationem fudit, et fusa oratione, benedixit atque (0426B)osculatus est nos omnes, et commendavit Christo, ut in pace dirigeret viam nostram, deinde tradidit nos leonibus illis, praecipiens eis ut transducerent nos, quousque loca tenebrarum pertransiremus, ubi pridem septem dies et totidem noctes in tenebris jacuimus. Dimissi ergo a servo Christi sancto Macario, prospere ad absidam Alexandri pervenimus, ubi leones salutantes nos, concito gradu reversi sunt ad servum Dei. CAP. XXIV.-- Igitur favente Christo Deo, sine angustia aliqua nostram ambulavimus viam, et introeuntes terram Persarum, venimus in campum mirabilem, qui dicitur Assia, ubi sanctus Mercurius interfecit apostatam Julianum, et ingressi denuo sumus civitatem Kitissefodo, in qua pueri tres requiescunt, (0426C)non longe a Babylone. Post haec Tigrim flumen pertranseuntes, quintodecimo die intravimus Jerusalem, et ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, per cuncta loca sancta sanctorum orantes, gratiarum actiones Christo Salvatori omnium libavimus qui nos sua gratia incolumes servavit euntes et redeuntes. Inde igitur egressi, veloci cursu ad nostrum pervenimus monasterium; et nostrum hegumenum, et fratres nostros omnes in pace et sospitate reperientes, per ordinem quae vidimus et audivimus mirabilia, et misericordias Domini, sed et vitam et conversationem beatissimi Macarii illis enarravimus. Quotquot autem haec audiebant, laudabant et glorificabant, et hymnum dicebant Deo Patri omnipotenti, et Filio ejus unigenito, Domino ac Salvatori (0426D)nostro, nec non et Spiritui vivificatori et illuminatori animarum nostrarum, qui trinus in personis, unaque Deitate nominatur, vivit et regnat ubique Deus benedictus et laudabilis, nunc et semper, per immortalia saecula saeculorum, Amen.