Migne Patrologia Latina Tomus 114
Vita S. Mammae
Vita S. Mammae (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.1062C
STRABI PRAEFATIO. 114.1047A|
Legistis, meminit vestra sagacitas,
Antiquos propriis carminibus viros
Horum subsidiis credere saepius,
Quorum facta stylo dona vel explicant;
Ut paucis valeas caetera discere,
Martem bella canens orat et Herculem:
Nymphas ruricolae Panaque praeferunt.
Extra haec sunt varia, vana sed omnia.
At nobis Dominus ore vocandus est
Laudandusque pio corde vel actibus,
Cujus pandit opus quisquis honoribus
Sanctorum celebrat nomina congruis:
Anshelme, invigila; chare precatibus
Vulfing, ne sileas poscere judicem;
114.1047B| Importunus ei, Lantwine, clamita,
Quem qui plus petiit, plus meruit boni.
Hos jam versiculos quos volo subdere,
Pro me continuis promite solibus
Donec perficiam quod modo poscitis,
Perfectis etiam sensibus arduum,
At multis egomet sordibus obsitus,
Sanctorum precibus, quos colo carmine
Donari veniam credo fideliter
Magnis et nimiis quas veho classibus.
ORATIO EJUSDEM.
O rerum sator omnium tremende,
Qui mirabiliter genus creasti
Humanum, recreans idem potenter,
Dum poenas crucis innocens luisti,
114.1047C| Audi me miserum malis gravatum,
In quo nil nisi repperis ruinam:
Tu solus vitiis potes mederi,
Te solum medicum requiro, sana.
Indignus quoque te rogare quicquam
Nil possum meritis meis mereri.
In quo deficiunt opes precandi
Mammae subveniat tui precatus.
Cujus facta libet metro referre
Ad laudem tibi gloriamque, Factor,
A quo sanctus habet beatitatem
Et peccator habet reversionem.
Jam nunc ordiar, o beate Mammes,
Adsis, obsecro, Spiritusque sancti
114.1047D| Munus concilies meo labori
Trino ut digna Deo loquar, sed et te.
CAPUT PRIMUM. Patria et pueritia viri sancti.
Urbem Cappadoces habitant, quos ille refertur
Progenuisse Mosoch, veniens de semine Japhet;
114.1048A| Quos Asiae versus occasum rura minoris
Armeniaeque latus, per fines tangit Eoos
Campus Amazonidum, septem de parte trionis
Nubifer opponit calidum juga Taurus ad Austrum.
Quam virtute potens construxit Perseus olim,
Post Romana suis rebus laetata potestas,
Caesaream vocitare dedit, peregrinus et hospes
Corporis ac mundi felix hanc incola Mammes
Incoluit partim, coelum nam mente petebat;
Utque fides sobolis multo pretiosor esset,
Perfectam tenuere fidem pietate parentes
Et natum docuere sui servare timendo
Lucida jussa Dei; non segnior ille repertus,
Moribus aetatem sensu tener extulit annos,
Carne puer, sed corde senex: qui deinde parentur
114.1048B| Post mortem, custos vitae cautissimus almae,
Observans mandata Dei, dedit ocius arctae
Exemplum normamque viae. Latitare nequibat
Urbs in monte sedens, modio neque tecta lucernae
Flamma perit, sed lumen agens in domate cunctis
Cunctorum in sese purum convertit amorem.
CAPUT II. Qualiter tempore persecutionis solitudinem duodecennis cum pecoribus petierit, et quid ibi fecerit.
Et jam bis senos puerilis flosculus annos
Attigerat, eum saeva mali lex Aureliani
Ecclesiae mactaret oves, vastaret ovile,
Lictoresque pium sequerentur ubique, tyranne
114.1048C| Praecipiente, genus, variis ut corpora poenis
Afficiant variis nolentum solvere divis
Liba precesque patrum. Mox ergo ut vidit in ipsa
Caesarea puer ista geri, fanisque profanis
Seductos servire choros, non passus inerti
Tantum animo tolerare nefas, quascunque parentum
Cura paravit opes sprevit, montemque petivit
Mentem carne sequens, mansit quae semper in alto
Contemplata Deum, regumque aequabat opimas
Delicias in lacte gregis; has denique solum
Ad montem perduxit opes, pascebat ovillum
Ipse pecus, victumque sibi quaerebat ab illo.
Saepius insistens precibus, librisque legendis
Otia longa trahens vitam sine crimine duxit.
Quod montem petiit monitis consensit Iesu.
114.1048D| Excidii qui signa canens, hoc addit agendum:
Tunc qui plana colunt, ad summa cacumina tendant,
Maturentque fugam. Mores imitatus avitos
Pavit oves simplex, magni sectator Iacob;
Alter Abel, patriarcharum sanctissima proles.
CAPUT III. Quomodo in campum a Domino vocatus virgam et Evangelium invenerit.
114.1049A|
Haec inter campum Domini petat ore monetur,
Et pergens: Quo, Christe, vocas, quo te sequar, inquit?
Fulgida continuo per coeli virga serenum
Voxque simul cecidit: Tibi mittitur, accipe, Mammes,
Et quodcunque tibi suadet mens sancta petendum,
Hac dabitur. Faciem tum laetus ad aethera tollens,
Fert grates Domino; mox virga ut contigit occas
Campi, Evangelium miro datur ordine sanctum:
Quod postquam sumpsit supplex et legit apertum:
Credo, sciens virga pastorem codice magnum
Doctorem institui, Dominum veneranter adorans,
114.1049B| Et quis, ait, dictis, ostende, monebitur istis?
Donasti jam velle loqui, da credere verbis
Corda aliena meis. Dixit, vocemque loquentis
Audiit: Accelera, Mammes, montemque revisens
Mox parvam compinge domum, dabo deinde jubendo
Haec sacra dicta, quibus doctor capienda ministres.
CAPUT IV. Quemadmodum ex praecepto domum in monte construxerit, et a silvicolis sit gregibus honoratus.
Ille pii praecepta Patris veneranda secutus,
Montem conscendit, praecisisque undique solers
Arboribus, struit antra magis quam daedala celsis
Tecta tholis, simul aedificans altare Tonanti;
114.1049C| Postque laboris onus, sancto sudore fluentes
Artus composuit sessum librumque revolvit;
Dumque sacros versus depromeret ore beato
Silvestres venere greges, animalia jussu
Acta Dei, fixoque genu patienter adorant.
Quo recitante tacent, et acutis auribus astant,
Post verbum, cum lustra mares silvestria cuncti
Expeterent, quasi carnalem doctoris ad usum
Femineos liquere choros, quis lacte tumebant
Ubera tota novo, domitis sine lite cohaerent,
Quae sancti sociavit honor; si dicere dignum est,
Sic edocta suo servit Macedonia Paulo.
Dat carnale bonum per quem coelestia sumpsit.
Miremur virtutis opus, doleamus iniqua
Brutaque corda hominum; verbum faciente magistro,
114.1049D| Intentae stupuere ferae: at ratione vigentes
Auditum strepitu sensum sermone retundunt;
Dat fera mercedem, nos impia probra docenti,
Hinc fera non meritum, sed habet mens dura reatum.
CAPUT V. Ut agrestia cum mitibus mulgens, et caseos pauperibus tribuens apud praesidem sit delatus.
Vir Domini, agnoscens ideo remanere libenter
Ut grege cum proprio fetas mulgeret agrestes,
Accedens niveo sinum de fonte replevit:
Caseus efficitur paulatim lacte coacto.
Pinguis et immissis ditescit fiscina formis:
114.1050A| Cernit abundantes lactis de munere fructus,
Et rogat ut Dominus quidquid velit inde futurum
Ostendat; tum sancta virum mox jussio portas
Caesareae properare jubet, tandemque repertis
Pauperibus, viduis, orbatis luce parentum,
Quod Dominus tribuit, largis contradere palmis.
Non secus ac jussum est, prompto perfecit amore.
Saepius haec passim cives miranda videntes,
Invidiae pulsante malo, conspectibus adsunt.
Fortis Alexandri, qui dudum praeses ab illo
Missus erat, nonam qui movit in orbe procellam
Christicolis; cujus sanctum lex horrica Mammem
Propulit in montem: Clemens, o praeses, obaudi,
Accusator ait, quemdam de stirpe magorum
Vidimus inclytis [ f. inlicitis] leges mutare ferarum
114.1050B| Carminibus, solers ortas compesce querelas.
CAPUT VI. Qua missos praesidis humanitate susceperit.
His commota super furibundi praesidis ira,
Ire duos equites sanctumque adducere jussit.
Obvius his Mammes montis scandentibus alta:
Quo properatis, ait? Mammetem quaerimus, aiunt.
Si nosti, monstrato viam, qua mansit et ipse,
Vel qua pascat oves. Non hujus nominis, inquit,
Hic cognosco virum, nec hujus mansio nota est.
Non trepidans hoc dixit enim, sed verba monentis
Implevit Domini, sanctos qui jussit apertas
Declinare minas, ut servet jussa, peregit
114.1050C| In solo sermone fugam. Nam caetera fortis
Tentamenta tulit, pro Christo ponere malens
Quam servare animam, verbisque sequentibus ipsum
Non timuisse docet: Mammes cur quaeritur, inquit,
Declarate mihi et vobis monstrabo videndum.
Proditione, aiunt, pulsantur praesidis aures,
Audit et hunc puerum magicis confidere rebus
Et domitare feras et agrestibus imperitare.
Ille, Dei dono monitus, respondit: Eamus,
Gustemusque prius, tum jussa facessere tempus:
Adductisque domum convivia larga paravit,
Panis, aquae niveique apponens munera lactis.
Non tantum propriis precibus dilexerat hostes,
Verum quod sancti monuit sollertia Pauli
Esuriemve sitimve pati non pertulit ipsos.
114.1050D| Hinc videas mentem prunas tetigisse calentes,
Dum velut affines Mammem venerantur amicum.
Et redeunt sanctae testes virtutis opimi.
CAPUT VII. Qualiter ipsos concursu agrestium territos de se si consolatus; in quo de nominis ejus diversitate.
Ergo illis pariter prandentibus intrat agrestis
Turba catervatim, legeret dum dogmata sanctus
Verbi evangelici: turbantur nescia visu
Corda virum, supplex alius complectitur aram,
Ille sacris genibus Mammae timefactus inhaeret.
Attoniti terrore novo, summamque salutis
Jam dubio sub corde tenent; cernensque timentes,
Ne timeatis, ait, Mammetem cernitis, ecce
114.1051A| Quaeritis, hunc ipsum vos invenisse sciatis;
Confortate animos, nihil hic nisi mite videtis.
At mihi restat adhuc dubitatio nominis hujus:
Nam Mammas Mammae, et Mammes Mammetis habetur
Et Mammes Mammis scriptum liquere priores.
Sit quodcunque, tamen coelestis scriptio servat,
Quodcunque exprimimus sanctum signamus eumdem.
Si vis, sponte veni, si non, permitte reverti.
Pergite, ait, nil vestra timor jam pectora turbet,
Nam quocunque Dei me Spiritus egerit, ibo.
Continuo redeunt gaudentes atque timentes.
Quam facile Omnipotens hominum mutare repente
Corda potest, laudemque suis concedere sanctis.
Non modo ut hos homines timeant, sed cuncta creata.
CAPUT VIII. Quomodo, admonente Dei Spiritu, leonem, qui se sequeretur, vocaverit.
114.1051B|
Spiritus egregium docuit sublimia Mammem:
Surge aiens, jamjamque voca de monte leonem
Qui multum virtutis habens; et corpore praestans
Judaeos gentesque vocet, cum stirpe maligna.
Laetus ad aetherium Mammes suspexit Olympum:
O Deus alme patrum, mundi pie conditor, inquit,
Jam miserere, tuumque, Pater, ne desere servum;
Respice Mammetis quid corda fidesque volutent,
Passurumque tuo pro nomine multa tuere.
Dixit, cum veniens eremi de parte rugitus
Dat leo terribiles, horrendus colla jubasque.
Cui Mammes: Quo Christus, ait, vocat, impiger ibo.
114.1051C| Tu quoque divina venias ad scammata jussu,
Dumque cavo fuerint spectacula in amphitheatro,
Impia turba suum moriens te sentiat hostem.
Ac velut hoc dicens, miles vexilla sequeris,
Sternere disce ducis strictis mucronibus hostes.
CAPUT IX. Quemadmodum Caesaream veniens, praesidi innotuerit.
Caesaream post ista puer venerandus adivit,
Repperit et portas juxta residere patentes
Quos dudum praeses capiendum misit ad ipsum:
Qui sancto veniente stupent, humilique salutant
Alloquio: Salutem [salvum] temet gaudemus adesse;
Amplexique pedes, verbis venerantur amicis.
Surgentes ad celsa viri praetoria currunt,
114.1051D| Dicentes: O praeses, adest quem quaeris ut hostem,
Mon magus, ut stulti confinxit opinio vulgi,
Nec reus illorum quae garrula fama serebat,
Sed servus milesque Dei sine crimine summi.
Judex haec contra: Pretio cognoscitur iste
Corrupisse meos, sererent ut falsa volentes.
Nos aiunt non falsa tibi, sed visa locuti,
Haud cupimus pretio verum mutare saporem.
Vidimus ad vocem Christum de more vocantis,
Silvicolas astare greges, quasi mitia quaedam,
Orantemque satis humili circumdare gestu.
Nescimus hunc esse magum; si credere nobis
Duxeris indignum, praesto est, nam venerat ultro;
Judiciis inquire tuis nos vera locutos.
114.1052A| His simul auditis multa de parte piorum
Ad Mammem venere, sacri consortia verbi
Quaerentes, animos per gaudia sancta refecti.
CAPUT X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit.
Interea praeses Mammem jubet ante tribunal
Constitui, et verbis adductum pulsat amaris.
Tu Mammes, quem fama magum serit, ille vocaris?
Servus ait, Christi, Mammes vocor, incola montis.
Dic, inquit, magica compescere qualiter arte,
Et domitare feras, debes nam pandere, possis.
Servio, ait sanctus, Christo, qui cuncta gubernat,
Cujus ad imperium substantia flectitur orbis;
Illum terra timet, coelum, mare, spiritus omnis:
114.1052B| Haec scio et haec fateor, novi nam caetera nunquam.
Dixit Alexander: Magicas si pandere fraudes
Dissimulando fugis, tormentis fortibus actus,
Nudabis quae tecta tenes; dic ergo quod opto.
Non, inquit, didici mysteria foeda magorum;
Invoco sed Christum, cujus venerabile nomen
Omnia sancta facit: carnem tibi cedo terendam
Quam cruciare potes, liber sed spiritus iste
In Domini virtute manet, quem cuncta tremiscunt.
Praeses ait: Magicis poenas contemnere sacris
Te video; ne crede tamen me flectere posse
Nequitiae commenta tuae, vel carmine ludi.
Dixit, et e contra sanctus fert talia Mammes:
Odit quippe Deus vitamque genusque magorum,
Et magus esse nequit Domini qui flagrat amore;
114.1052C| Non tua, scito, miser, timeo tormenta minasve,
Salvatoris habens scutum, qui sidera servat,
Qui me teque suo judex sub jure retentat,
Quem colo, quem solum per legem doctus adoro.
Praeses ait: Diversa studes opponere veris:
Hactenus artifici licuit lusisse loquela,
Jam montana mihi citius secreta patescant.
Et quid, ait, tibimet, judex scelerose, fatebor?
CAPUT XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit.
Hinc aliam tentare viam dementia coepit
Judicis. Invicti jura per Caesaris, inquit,
Fortunam numenque deum, nihil esse nefandae
Artis apud Mammen, et citius securus abibis.
114.1052D| Per nomen confirmo Dei Patris omnia Mammes
Laetus ait, Natique simul cum numine Flatus;
Ast hominum figmenta sequi saevisque redemptam
Daemonibus damnare animam nullo ordine possum
Praesidis ira videns sibi fortia tela remitti,
Increpat, et dictis ardens pro talibus intus:
Nomen, ait, contemne Dei, jamque ipsa negato
Jura tui, nostrisque ferens libamina divis
Aureliana jubet cunctis quod sanctio comple.
Vir Domini solita fretus virtute Tonantis:
Quod didici sectabor, ait; qui cuncta gubernat,
Huic libare volo, quem solum semper adoro:
Daemones ille colat Dominum qui nescit Olympi,
Vane puer, nimium praeses seduceris, inquit,
114.1053A| Et doleo, nam pulchra tibi nunc suppetit aetas,
Et primos teneris ostentat floribus annos,
Nec poteris poenas penitus perferre paratas,
Fervet enim crudo virtus in pectore magna,
Fervida sed languet bellis audacia coeptis.
Flectere, frange fidem, facilis fuga, forte furoris
Supplicium nostri; Dominumque Deumque negando
Offer sacra diis incensa potentibus, hoc est
Quod jubet Augustus, quo facto liber abibis,
Fultus amicitia. Reddit cui talia Mammes:
Jam cessa sperare, miser, mea vota reflecti,
Et pro te potius tandem doluisse memento,
Atque annos deflere tuos, me desine flere,
Cui Dominus protector adest. Volo protinus, inquit
Praeses, ut ipse neges quem dicis jure colendum.
114.1053B| Non nego, sanctus ait, Dominum; tormenta parari
Cuncta jube: tolerabo libens pro nomine Christi.
CAPUT XII. Ut suspensus equuleo verbera se non sensisse confessus sit.
Inflammat magnis vehemens fervoribus ira
Pectus Alexandri miserum, jubet altius ergo
Sanctum suspendi, tormentisque acribus amens
Pulsat utrumque latus; dum carpitur unguibus uncis,
Nullam dat Mammes vocem de more dolentum.
Nondum, praeses ait, sensisti, saxee, plagas?
Dure, nec humanos juvenili in corpore sensus
Error habere sinit. Mammes ad sidera laetus
Intuitum vertens: Grates persolvimus, inquit,
Terrarum coelique Deo, quia non magis ipse
114.1053C| Intus adhuc sensi, mentis securus in arce,
Crudeles quam te poenae tetigere sedentem.
O pia sanctorum miris patientia vincens
Aspera cuncta modis! coelestia mente petentes,
Contemnunt carnem memori vel cernere visu;
Sic perdunt vitam, vita sine fine reperta.
Est leve momentoque volans fugit ocius omne
Quod tolerant, acuit spes muneris, ardor amoris,
Immensumque suis coelestis gloria pondus
Mercedis tribuit. Quid pronum in praelia semper
Tironem miraris? Habet sua praemia victor:
Pro regno pugnat, regnans post bella quiescit.
CAPUT XIII. Qualiter acrius tortus coelesti allocutione sit confortatus.
114.1053D| Praeses ut invictum sensit per vulnera Mammem
Obnixis durare animis, nec velle reflecti
Ad mundi ridentis opem: Jam funditus, inquit,
Interiora viri manibus pulsentur obuncis,
Ut tandem cesset magicis confidere vanis,
Et saltem nolens vestigia nostra sequatur.
Mammes sidereo figens sua lumina coelo,
Spe meliore metum poenarum liber abegit.
Credo, tenens quod Christus ait, non esse timendos
Corpora qui perimunt, communi obnoxia morti,
Victuras sine fine animas quia perdere nullis
Suppliciis possunt. Ergo dum talia Mammes
114.1054A| Perpetitur, tractu coeli vox missa cucurrit:
Nunc opus, o Mammes, animis, nunc pectore forti,
Confortare, prope est victoria, plena corona
Utere, duritia miles invicte virili.
Hanc vocem quidam sanctis e fratribus almo
Auditu excipiunt, et pleno pectore gaudent;
Ast alios qui nulla sacri solamina dicti
Percepere, metus pariter moerorque premebant.
CAPUT XIV. Quomodo praeses caminum instrui praeceperit, sanctumque carcere manciparit.
Postquam illa judex animatum voce furentes
Carnificum tolerare manus et spernere Mammem
Vidit, ab incoepto mutatus, jussit ab alto
Deponi totaque strui virtute caminum,
Ut quem non flexit ferus unguibus, igne perurat:
114.1054B| Demens, qui magnam regnare in pectore flammam
Sanctorum ignorans, ignes adhibere caducos
Non timuit, cum restingui non ignis ab igne,
Sed magis augeri soleat; nec fortibus undis
Sanctorum flammas superari posse beatas,
Testis adest Scriptura, sacro quae praedicat ore
Quod multis non possit aquis pius ardor amoris
Exstingui. Tormenta parat dum talia miles,
Praeses ab interno pulsatus judice, jussis
Obvia jussa ferens, Mammem jubet inde beatum
Carceris extremi gremio tenebrisque ligari;
Ipse magis tenebris caeca et caligine pressus,
Qui Domino ductore carens, petit exteriores,
Quis fletus stridorque manent, sine luce tenebras.
At sanctis mundus carcer, quo solvier orat
114.1054C| Se Psalmista Domum paradisi laetus ut intret.
CAPUT XV. Quemadmodum ingressus carcerem, paverit ibi reclusos.
Sanctus in angusti perductus carceris antrum,
Repperit inclusos vario pro crimine dura
Sorte quater denos; mox primo in limine fixis
Ad Dominum genibus, fundebat talia Mammes:
Omnipotens, immense Deus, quem denique nostri
Dilexere patres, quia tu miseratus amasti,
Exaudi quas fundo preces, nec linquere memet
Auxiliis qui vivo tuis, dignare, Creator.
Protinus inclusi, percepto nomine Mammis,
Ad plantas volvere sacras sua corpora passim.
A quibus ut Mammes quid vellent voce reposcit,
114.1054D| Audiit esuriem languentum cuncta per ossa
Jam rabiem traxisse suam, nutare subactis
Viribus incessum, linguaeque retundier usum.
Haec inter patulam penetrare columba fenestram
Visa ferens mellis, nivei quoque munera lactis
Vox simul increpuit Tibi mittitur, accipe, Mammes,
Dulcius hoc domum pretiosis sumito cunctis.
Accipiens Mammes manibus sacra dona supinis
Mandit, et adjunctam satiat benedictio turbam.
Ut panes, quos forte puer portaverat unus,
Quinque dedit Dominus quondam per millia quinque,
Sic quod portat avis, Mammae sub honore beati,
114.1055A| Hanc turbam satiare valet; haec munera sanctum
Trina decent, qui felle carens, dulcedine vitae
Coelestis jucundus erat, cui trina potestas,
Vita, fides, virtus, dilectio, spes, via, palma.
CAPUT XVI. Ut vincti effugerint praesesque cum Mammete pro immolando sermonem habuerit.
Jam mediae cum noctis iter labentia coelo
Sidera signarent, subito sublata serarum
Claustra viam tribuunt cunctis quos carcer habebat.
Jamque fugam celerant miseri, solumque relinquunt
Convivam sub nocte suum: timor indicat ergo
Hos tolerasse reos, illum sub crimine nullo,
Sed tantum virtute animi, per praelia Regem
Velle sequi proprium, palmamque subire quietis.
114.1055B| Praeses ut explosas audivit carceris umbras,
Effugisse reos, solumque residere Mammem,
Custodi jubet accito sibi sistere sanctum,
Adductumque affatur ita: Haec datur optio, Mammes,
Sola tibi, veniam cunctorum praesto malorum
Si tantum puro Dominus sermone negetur,
Quem verbo vitaque Deum colis, asseris, oras.
Sanctus ait: Prolata semel sententia stabit.
Praeses ait: Libare diis tibi, vane, necesse est.
Mammes: Cesset, ait; Christum colo, jussio vana.
Judex: Vincet, ait, fervens tua dicta caminus.
Eia age, quaeque placet tandem tormenta parato,
Mammes laetus ait. Judex cui talia reddit:
Artibus ut semper magicis contemnis et ignes,
Sacrifica, fer dona diis, da munera templis.
114.1055C| Dic, inquit Mammes, censes quibus esse litandum?
Ira licet dare verba vetet, tamen haec quoque praeses:
Alcides votis magnusque colatur Apollo,
Proles sancta Jovis. Tum Mammes protinus infit:
Conveniunt tua dicta tuis erroribus ergo,
Perditio, quod Apollo sonat, vastare colentum,
Non salvare animas saevo solet igne tenendas.
His simul auditis irato pectore judex
Triste Dionysio Satanae Zosimoque ministris
Mandat opus sanctumque jubet cruciare camini
Ignibus, ut totas confundat flamma favillas.
CAPUT XVII. Qualiter in camino Deo gratias retulerit se ab igne laedi non posse.
Cumque Dei miles, deductus ad ora camini,
114.1055D| Cerneret officium poenas sudare parando,
Visibus aetherium totis suspexit Olympum,
Haec sacra dicta pio supplex de pectore fundens:
O patrum nosterque timor, tua jussa tenendo,
Te propter patior furibundi judicis iras,
Exaudi quas fundo preces, patientia nostram
Dirigat alma viam, virtus simul ignis hebescat,
Integer et Mammes vincat tormenta tyranni,
Lucis ut ignari capiant manifesta patenter
Virtutis documenta tuae, te vincere solum
Posseque cuncta sciant. Sancto tum nomine Christi
Munitus, signoque crucis per singula facto,
Haud trepidat flammae medios intrare per aestus.
Protinus ingresso cessit vis tota caloris
114.1056A| Ignis, et exstinctis coepit rarescere prunis.
Conspecta novitate, pio fert talia Mammes
Ore: Pater rerum, tibi reddimus, optime, grates,
Nos, quia non aliter dignatus visere salvas,
Quam quondam pueros Babylonia sacra fideli
Pectore temnentes, medio fornacis honorem
Concelebrare tuum, salvator rore dedisti:
Mammes namque tuus non sentit in ignibus ignes.
CAPUT XVIII. Quomodo praeses incendium renovarit, intactumque audiens ipsum arcessiverit.
Tertia praeterea dum coelum aurora teneret,
Solis et impigri conscenderet ardua currus,
Ne qua sepulturae cineris superesse vel ossum
Igne minuta queant, reparato multa furore
114.1056B| Ligna jubet praeses consumptis addere flammis.
Arida terrificis crepitant incendia tectis
Murmure de magno, fumus volat ater ad auras.
Nec mora pulchra cito dimissa columba natata
De coelo venit, flammas secrevit, et omne
Ignis onus camerae curvari more peregit,
Nec longum restincta rogi violentia cessit.
At post quinque dies judex, si corporis ullae
Scire volens tanto restarent igne favillae,
Fornacem reserare jubet, tum plurima turba
Militibus permixta volat, mirabile dictu!
Auribus appositis, intus sensere loquentem
Psallentemque Deo laudes gratesque ferentem.
Forsitan haec sanctis Mammes permiscuit odis:
Fecisti nos, magne Deus, transire per ignes
114.1056C| Fluminaque, et reddis post omnia dura quietem.
Attoniti, properata premunt vestigia retro
Judicis haec rabido portantes dicta furori.
Hic homo non magus est, praeses crede optime nobis,
Sed potius virtute Dei, non carmine, vincens
Saevitiae tormenta tuae, quem sedulus orat
Sub Christo salvante valet. Sed praeses, ut audit
Non ignes tetigisse virum: Nunc arbitror, inquit,
Nos magicos superare dolos, miles tamen ibis
Adducesque virum: non me vivente recedet
Sanus et incolumis, poenis vincetur amaris.
CAPUT XIX. Quemadmodum educto praeses, et magica neganti, feras promiserit.
Miles ut ingentis reseraverat ora camini,
114.1056D| Angelicos astare choros, et cingere Mammem,
Suaviter in media vidit fornace sedentem,
Virtutemque humili trinam prece rite vocantem
Laudibus intentum Domini, sancto agmine septum;
Christicolae pariter, testes virtutis habendi,
Hoc etiam speculantur opus: Procede, vocat te,
Miles ait, Mamma, praeses, te cernere quaerit
Quo jussam carpente viam, petiere supernas
Fulgida continuo sanctorum millia sedes.
Quis dubitabit enim cives pro cive beatos
Advenisse suo solatia sancta ferentes?
Hunc ad certa suae properantem praemia palmae
Non linquunt, sed stare monent occultius ipsum,
Victorem sancti ducant ut ad ardua cives.
114.1057A| Praeses ut astantem saeva ad praetoria Mammem
Conspicit, his mentem pulsat sermonibus almam:
Quid magicae tantum artis opus per singula posse
Cernitur? ut flammae vires ac fraude perirent,
Sic ignes, sic nostra tibi tormenta videntur
Contemnenda? feras nuper quibus artibus, edic,
Legibus a propriis aliena ad fata vocasses,
Idem haec error agit, fraudesque videntur eaedem,
Te tantus fragilem quidquam ne laederet ignis,
Has artes dic sponte tua, tum liber abibis.
Nomen, ait, Christi, Mammes, mihi talia magnae
Virtutis documenta dedit; neque vana docebat
Ulla superstitio, pavi silvestria jussu
Quae venere Dei, memetque secuta Tonantem
Vocibus in propriis mecum laudare solebant.
114.1057B| Haec Mammem fecisse scias. Jam plurima cesset
Verborum jactura velim, veracia tandem,
Praeses ait, proferre stude, si fidere vanis
Indubitanter habes, habeo quoque vincere poenis
Conatus, decepte, tuos, jam detege demens
Qua ratione feras, qua tantum viceris ignem.
Non, inquit, magicas didici, vel profero fraudes,
Sed Natum coluisse Dei, de nomine cujus
Nomen habens, vitam tali pro rege paciscar.
Praesidis ira: Feras, inquit, promitto paratas
Humano gaudere solent quae sanguine semper,
His dulcem te ferre volo velociter escam.
Non terremur, ait Mammes; immitte, feremus.
CAPUT XX. Qualiter ursa vel pardus non poenas ei sed honorem intulerint.
114.1057C|
Haec ubi dicta, vocat judex de more ministros
Venandi quos cura ligat: Perniciter, aiens,
Ite, parate feras, quas nostis habere cruentos
Atrocesque animos, perimant ne corpora tantum,
De praeda sed habere cibos videantur amatos.
Qui dum deinde cavo consideret amphitheatro
Adducunt Mammem, dimittitur ursa novellae
Saevitiae mentita minas, quae carcere postquam
Processit caveae coelique nitore potita est,
Mammem laeta quidem praedaeque petebat amore
Saevitiae memor antiquae, tamen inscia rerum
Jam metas emensa viae, stupet ora beati
Conspectumque viri. Nam quod temeraria venit
Excusat prostrata solo, veneranter adorans
114.1057D| Bestia, quem tantis hominum dementia damnat.
Post pardum laxare jubet: fera concita Mammem
Obsequium latura petit, collumque beati
Martyris amplectens, ulnis praemollibus ambit,
Sudoremque sacri detergit corporis, ergo
Servitio devota fovet, quem sternere jussa est.
Possumus hinc etiam meritum perpendere sancti,
Nam dum primus homo, Domino plasmante, creatus
Staret imago Dei, peccati et criminis expers,
Illa potestatis gaudens insignia primae
Percepit donante Deo, quo cuncta creata
Orbis in obsequio solus subjecta teneret.
114.1058A| Postquam colla animo subterit dura superbo
Deseruitque Deum, Domini non servus haberi
Sed magis ipse volens dominatum indignus adire,
Hinc collata prius coepit fugitare potestas
Cunctorum, qui nuper erat sublimis honore,
A cunctis patitur, jam factus apostata, poenas.
Hanc sancti pestem primi fugere parentis
Atque humili virtute animi, medicamine Christi
Suscepto, primi meruere insignia juris.
CAPUT XXI. Quomodo capto ad interficiendum eum leone, ille quem prius vocaverat veniens, vocem sit imitatus humanam.
Ut Mammem nullo violari vulnere judex
Conspicit: Ite, viri, totis conatibus, inquit,
Lustrentur montes, silvis sint retia, totis
114.1058B| Vallibus insidiae, cunctas peragrate latebras,
Egregium donec sistatis in urbe leonem
Qui vires animis acuat, qui viribus iras,
Qui primo Mammis commisceat ora furore,
Et ne praeceptis angustia temporis obsit,
En vobis spatium bis denum cedo dierum.
Mox jussis famulantur, eunt, mirique repertum
Roboris alta citi ducunt ad tecta leonem.
Praeses adesse feram dictis ut pluribus audit
Inclusam caveis, ornent jubet amphitheatrum.
Tertia deinde dies certo dum tempore surgit,
Procedit, monstrumque jubet dimittere sancto.
Dum timefacta manus, dissolvere vincula tardat
Nam leo saevus erat, descendit montibus altis,
114.1058C| Cui martyr pridem dederat praecepta vocato:
Urbem adiens, nullum laesit sub moenibus urbis;
Per patulas festiva fores spectacula luctum,
Non risum laturus adit, mox ora beati
Intuitus Mammae, vocem, mirabile dictu!
Induit humanam, primumque his vocibus usus:
Salve cultor, ait, summi venerande Tonantis,
O natura hominis sancto Spiramine plena
Plena simul meritis vitae, tibi denique jussu
Cogimur angelico, naturae munera contra,
Humanos proferre sonos, servitur honori,
O pastor dilecte, tuo: nam quod minus ipsa
Dat natura, fides itidem tua magna meretur.
Tu pastor, tibi nos aequum servire libenter.
Miremur virtutis opus, doleamus iniqua
114.1058D| Facta hominum: laudat brutus bene facta magistri
Concesso sermone leo, meritisque fatetur
Hunc sancti venisse viri; doctoris amore
Non turbas, non arma timet, servire paratus
Exitium tolerare cupit; nos omnia contra
Ultro doctorum miseri bene facta silemus.
Fingere falsa libet, serimus vel facta libenter.
Scire quidem volumus, sed plus juvisse laborem
Quam doctoris opem; probris lacerare magistros
Jam pauci metuunt; multi non frangere portas,
Sed struere insidias polluto pectore gaudent,
Hos canibus porcisque pares sententia Christi
Sancta vocans, jubet hos fraudare nitela.
CAPUT XXII. Qua severitate januis clausis Judaeos gentilesque prostraverit.
114.1059A|
Postquam verba leo volitantia fine peregit,
Ostia cuncta loci clauduntur coelitus arcta
Obice, ne facilis miseros fuga demere posset
Quin omnes unum paterentur saevius hostem.
Protinus horribili prosternere cuncta furore
Ingreditur, tinguitque hominum rabida ora cruore.
Dentibus hos lacerat, sevis saecat unguibus illos,
Impulit hos currens casuque peremit amaro.
Illos morte timor subita prosternit inertes
Casibus et variis, pariter gentilibus instat
Judaeosque premit; prostratis omnibus ergo
Solus ab exitio praeses paucique ministri
114.1059B| Mammetis jussu dilata morte feruntur
Immunes, optata viro ne passio desit,
Ipse parat vitam tormenta parantibus, ipse
Palmam morte petit. Judex, ut crimina nondum
Finem habeant, vivit. Numerum quis scire cadentum
Millia vel valeat, passim cum frusta per omnes
Sunt dispersa gradus? longe cervice revulsum
Rore caput rubeo commista strage natabat;
Abscissas aliena manus ad corpora jungi
Cernere erat, truncos gemino sine poplite ferri,
Cunctaque membra loco vel caesa carere priori,
Saucia vel remanere suo; tantusque repente
Sanguis ad indicium facti terroris ab oris
Caedis iit plenis, ut flumen abire putares
Littoribus; veluti summis cum montibus ingens
114.1059C| Grando cadit, mixtisque simul tonat imbribus aether:
Tum collecta imas descendunt flumina valles,
Saxa trahunt, silvasque ferunt, totaque vagantur
Planitie agrorum, gemitus dat rusticus imo
Pectore: non aliter caesorum membra feruntur
Sanguine rapta suo. Plebis spectacula talem
Finem habuere malae. Mammes vocat inde leonem,
Et mandat propriis celerem se condere lustris.
CAPUT XXIII. Quemadmodum sanctus Mammes leonem mirae superaverit crudelitatis.
Praesidis ira tamen tali nec vulnere plebis
Tacta capit requiem, verum ne evadere possit,
Induratur adhuc, Mammemque furore vocatum
Alloquitur prisco: Mammes, libamina divis
114.1059D| Aut devota dabis, poena aut moriere cruenta.
Respondet martyr: Miror te daemoniorum
Participem, tentare Dei post talia servum.
Nam Dominum cognosco meum, qui linquere memet
Nunquam, credo, volet; vos contra vindice flamma
Quos facit impietas Dominum scelerosa negare,
Quique deos colitis, ligni lapidisve metallo
Quos manus artificum vano compegit honore,
Damnabit, stringetque reos sententia mortis.
Praeses ut irato percepit talia sensu:
Noris, ait, nostro retineri jure leonem:
Saevior ille tuas discindet, frivole, carnes,
Si mea jussa animo ducas temnenda superbo.
Ne dubita, vinceris enim. Tum talia Mammes:
114.1060A| Quae facienda putas, tandem fecisse licebit,
Si modo quod memoras celeri compleveris actu.
Continuo stadium praeses petit, et jubet illum
Qui mirae virtutis erat, laxare leonem,
Quem dudum spatio jussit quaesisse dierum
Viginti, captumque sibi jam credidit esse
Vincendi auspicium. Mammes fera jussa vomentem
Increpat, et dictis miserum mordacibus urget:
Impie, vane, miser, maledicte, insane, profane,
Jussa patris Satanae sequeris, quae mente maligna
Sunt facienda tibi, temet vincemus et illum.
His dictis magno mittunt clamore leonem.
Protinus adveniens sanctum fera, ut alta tuentem
Dicentemque Deo laudes meditamine forti
Perspexit, pedibus supplex prostrata, beatas
114.1060B| Lambebat plantas, veniam pro crimine poscens.
Ut Scriptura refert, contra praecepta Tonantis
Consilium, ratio, sapientia, nulla voluntas
Praevaluisse potest; frustra tormenta paravit
Praeses, ubi Mammem Domini pia dextera texit.
CAPUT XXIV. Qualiter a populo lapidatus illaesus permanserit.
Ista videns populus fremitu vultuque minaci
Murmura longa ciens, celsa tum voce virum vir
Hortatur, poenas inimico a sanguine sumant,
E medioque magum saevo cruciamine tollant.
Continuo ad lapides animo fervente legendos
Oppositas rupere moras, fit grando sine imbre,
Saxa volant, sanctumque ruunt super aggere facto.
114.1060C| Gaudentes abeunt, sese vicisse putantes,
Sed potius victos rerum docet exitus ipsos:
Nil nocuere quidem tanto sub turbine Mammem,
Se vero aeternis damnarunt crimine poenis.
Post modicum Mammes, ut facta silentia circum
Sensit, ab aggesto surgens illaesus acervo,
Discedit, laudes Domino gratesque frequentans.
CAPUT XXV. Quomodo voce vocatus superna pro inimicis deprecatus in pace quieverit.
Pergenti, sudum dimissa per aera venit:
Vos aiens, ascende, virum sanctissime Mammes,
Janua te coeli paradisi et claustra patenti
Excipiunt gremio, gaudet te Christus adire,
Quamque tibi portat tandem meruisse coronam.
114.1060D| Jam propera, sanctus quem Flatus ubique gubernat,
Angelicos cernes misso certamine cives.
Hic Dominum laudans, orat mox talia Mammes:
Haec illis dimitte precor, nec reddere judex
Quae fecere mihi, districto examine quaeras;
Talia qui mandas, exaudi talia clemens,
Atque animam permitte meam cum pace reverti
Ad requiem quandoque suam post praelia mundi.
Dixit et aetheriam conscendit spiritus aulam
Liber in aeterno semper mansurus honore.
At somnus sanctae conclusit lumina carnis.
Semina quae lacrymis Mammes infusa ferebat
Messuit hic fructu gaudens, qui flebat eundo
Fert veniens plenos laetus mercede maniplos.
CAPUT XXVI. Quod caeteros sanctos non solum vita, sed et virtutibus aequiparaverit.
114.1061A|
Jam quia Mammetis vitam finemque beati,
Deformi sermone licet, tamen ordine quodam,
Clausimus, ad laudis cumulum licet addere quaedam
Dona quibus Domini servi quoque facta fidelis
Narrentur, mercesque humili sit plena poetae
Munera de proprio sacrae superaddere laudis.
Quem non sanctorum Mammes pietate fideque
Moribus et signis, nec non certamine forti,
Aequiparet? sanctos cujus tibi vita priores
Sancta repraesentat, cunctorum facta resignans:
Simplicitas primi semper pastoris in illo,
Longaevi pia vita Enoch, perfectio Noe,
Lot sacra sedulitas, Abraham credula virtus,
114.1061B| Isaac cautela patris, benedictio Jacob,
Consilium Joseph, sancti sapientia Moysi,
Gratia tum Samuel, patientia fertilis Iob,
Pax Idida magni, dilectio mutua David,
Ardor apostolicus fervorque propheticus aeque
Quodque suum tenuere locum; miracula vero
Tam manifesta dedit quam sunt duo lumina mundi,
Ex quibus ad tanti laudem famamque patroni
Quaedam pauca libet veterum componere gestis,
Ut liquido agnoscas cunctorum dote piorum
Hunc nituisse virum. Prior in deserta vocatus
Est populus, legemque Deo donante receptans,
Pellibus et tabulis tentoria sacra paravit:
Sic Mammes deserta petens, dum construit aedem,
114.1061C| Donum evangelici meruit venerabile libri.
Huic instar Salomonis, amet quodcunque petendum,
Coelitus annuitur. Mammem sacra dicta legentem
Attonitae stupuere ferae, mirabile dantes
Doctori obsequium; Samsoni ex ore leonis
Ut dulcedo data est. Propriis in moenibus hostes
Elisei sectator alit. Quod agrestia parent
Tam tritum est sanctis, ut non sit ferre necesse,
Nec mirum quod stulta magum sententia dixit,
Belzebub Dominum si gens Judaea vocavit
Cumque tribus pueris, mundi simul idola temnens,
Clauditur ignicremis flamma fervente caminis.
Verbera cum Paulo tolerat. Sectatur utrosque
In poenis, itidem vincens sectatur utrosque
Unguibus hic fossus, serris est tortus Isaias;
114.1061D| Eliam corvi, Mammem pavere columbae.
Ut Jonas ceto vivus sorbente repertus,
Sic Mammen servare ferae, non laedere possunt.
Opprobrium Elisei geminis deletur ab ursis,
Et leo Mammetis stravit saevissimus hostes.
Ut bruti Dominus linguam reseravit aselli,
Ne populi exitium vates tractaret iniquus,
Humana sic voce leo Mammetis honorem
Praedicat, ut tali saltem doctore cruentus
Resipiat judex. Lapidum quoque grandine pressus,
Cum Paulo Stephanoque Deum pro talibus orat,
Exemplum morientis habens, in corpore Jesu.
His aliisque Dei clarissima dona ministrans,
114.1062A| Ad regnum coeli, sanctis per saecla paratum
Omnibus, aeterna tandem pietate vocatus,
Pace Dei fruitur summa, sine fine beatus
Illic sancte tui Mammes memor esto poetae,
Augia quem felix Strabonem nomine nutrit.
STRABI HYMNUS IN NATALEM SANCTI MAMMAE.
Laudem beati martyris
Ad Trinitatis gloriam
Sanctae canamus supplices
Quae dat coronam testibus.
Adversa mundi pertulit,
Calcavit ejus prospera.
114.1062B| Mammes Tonanti reddidit
Quod pro reis hic passus est.
Virtute, vita, moribus,
Sermone jucundissimus,
In charitatis gratia
Semper manens ditissimus.
Spernens opes cum casibus
Mundi, supernis institit.
Liber caducis exiit,
Nil ambiens ex infimis.
Mitis domans immitia
Illisque promens mystica,
Vivebat inter bestias
Quo cive gaudent angeli.
Adjutus armis spiritus
114.1062C| Vicit furores principum,
Saevi draconis conterens
Sacris caput conatibus.
Magni favor praeconii
Debetur isti martyri,
Cui Christus esset vivere,
Lucrum resolvi maximum.
Mansit fides in pectore
Spes mente felix, integra
His major illum charitas
Intus foris possederat.
Exsultet omnis supplicum
Coetus sereno gaudio,
Hujus patris suffragia
Pronis rogando cordibus.
114.1062D| Te martyr, ergo, quaesumus
Mammes, fave poscentibus
Sacro precatu protege,
Quos instruis certamine.
Impende curam dapsilis,
Aufer malum placabilis,
Confer boni solatia
Vitae parando praemia.
Sit Trinitati gloria,
Virtus, honor, per saecula
Quae nos beatis martyrum
Semper juvet suffragiis.
Amen.