Jump to content

Vita S. Mansueti (Adso Dervensis)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Mansueti
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia

Vita S. Mansueti

Vita S. Mansueti (Adso Dervensis), J. P. Migne 137.0642C

PROLOGUS(Apud. Marten., Thesaurus Anecdot., tom. III, pag. 1013.) 137.0619B| Domino sancto ac vere beatissimo antistiti GERARDO ADSO indignus servorum Dei servus, abbatum ultimus, peccatorum primus, aeternae redemptionis munus.

Sacro est subnixum eloquio, quia sicut praefulget in sanctis praelatis imperandi potestas, ita quoque resplendere debet in bonis subjectis exsequendi devota voluntas; nam ut illos ex justis imperiis in conspectu divinae majestatis oportet absolvi: ita et istos sequente obedientiae fructu aeterna expedit remuneratione salvari. Hujus sententiae ego non expers, vestra jussione promotus opus assumpsi, legenti, ut credo, non omnimodis ingratum, auctori vero omnimodis formidandum: quia sicut decursis spatiis temporum obscura est notitia praeteritorum: 137.0619C| ita quoque est libera certitudo praesentium rerum. Quod ergo jussistis humiliter suscepi, quod praemonuistis quamvis inepte explevi. Sumite ergo libellum vestro jussu compositum, meo labore confertum. Quem quidem in specie columbae super Dominum descendentis ac colentis, etiam beatissimi Mansueti meritis quem colitis, quem diligitis, columbinum vocandum instituo, ut columbinus vocetur, qui tanti patris gestis insignitur.

METRUM ADSONIS IN LAUDE S. MANSUETI PONTIFICIS UBILIBET CONCINENDUM.

Inclyta Mansueti claris natalibus orti
Progenies titulis fulsit in orbe suis.
137.0619D| Insula Christicolas gestabat Hibernia gentes,
Unde genus traxit, et satus inde fuit.
Indolis egregiae, qui mox comitatus honore
Virtutum placidis emicuit studiis.
Cumque subit teneros maturis sensibus annos,
Justitiae speculum sparsit ubique virum:
Ardor inest animis exsul natalibus arvis,
137.0620B| Ut situs Ausonias tenderet ire vias.
Petrus apostolicae pollebat culmine Romae,
Huncque sequutus amans expetit ipse libens.
Suscipit ardentem Petrus pietatis alumnum,
Et facit expertem sancta secreta virum:
Cujus ab ore piis attrectans dogmata verbis,
Ebiberat stabilem fonte salutis opem.
Sedulus Ausonii per tempora longa magistri,
Obsequio Petri haesit amore sui.
Quem Petrus ad summam provexit culminis arcem,
Et dat gavisus pontificale decus.
Hinc placet ad tumidos praecones mittere Gallos,
Qui doceant animos ore fideque feros.
Electi veniunt Romanis arcibus, adsunt
Praelia gesturi pro pietate viri.
137.0620C| In quibus, antistes, Mansueto nomine polles;
Emicat atque tuus vocis honore gradus.
Hique adeunt alias Gallorum partibus urbes,
Quos ut consultet pervius orbis habet.
Tu, pater, agrestem Leuchorum solus in urbem
Ingrederis fisus ad pietatis opus.
Pervigil in populo Petro praeeunte beato,
Urbs ut in aeternas Leucha notetur oves.
Per te prima fuit nobis via nota salutis,
Per te sit noster finis ubique, pater.
Si tamen et meriti res est augenda juvandi,
Par sit Aper socius nostra juvando tuus.
Vos etenim binae coeli super axe columnae
Ducitis, hinc faciles nos relevare greges.
Jam nostris igitur prosit fiducia votis,
137.0620D| Quam nostra in nobis pectora fixa tenent.
O Mansuete, tuos petimus defende fideles,
Et fac cum sanctis gaudia longa dari.
Adsis et precibus, pastor mitissime, nostris,
Ut teneant populi regna beata tui.
VERSUS ACROSTICHI DE EODEM.
137.0621A|
Magni consilii per te quos imbuit olim
Angelus, in fidei sublimans arce decenti,
Nominis atque sui ditans charismate summi,
137.0622A| Sit tua pietas, qui noster apostolus exstas,
Uranicae nobis habitatio detur ut urbis,
Electis cunctis quo nos per saecula juncti,
Tecum laudare, benedicere, magnificare,
Et spectare Deum, laeti mereamur in aevum.
VITA S. MANSUETI.(Apud Dom Calmet, Histoire de Lorraine, tom. IV, Preuves, p. 84.)
137.0621|

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Quod beatus Petrus Hierosolymam miris virtutibus illustrans, primum Antiochae, dein Romae sedens, verbum vitae orbi Romano infudit. 137.0621B|

Post gloriosum coelestis victoriae triumphum, cum quo saeculorum Conditor, hoste devicto, coelorum penetravit regnum, apostolicae dignitati ipsius Salvatoris praesentia Petrus apostolus electus et auctor praesignatus, claves coeli suscipere atque universalis Ecclesiae gubernacula meruit obtinere. Cumque primum, ut in ecclesiasticis Historiis legimus, Jerosolymorum, post Antiochiae partibus divinae illustrationis radios infudisset, et diabolicae superstitionis tenebras manifesta veritate depulisset, Romani imperii dignitatem Christianitati titulo ac sanctae 137.0621C| Crucis vexillo dilatare et sublimare decernens, mundi dominam et caput orbis Romam aggreditur, ac Deo disponente coelestis magisterio disciplinae sanctae Ecclesiae catholicae principalis pastor et magister efficitur; ut videlicet, ubi diversarum nationum confluxerat multitudo, inde quoque liberius atque valentius cresceret in Deum Christianitatis sana religio; cumque sanctae praedicationis, velut clarissimos solis radios per diversas terrarum partes sollicitus evibrasset, credentium populorum multitudines aggregans, in spem salutis aeternae corroborabat. Cujus sancti fama nominis non solum ad finitimas, sed etiam ad exteras perlata fuerat nationes.

CAPUT II. De beati Mansueti exordio, et quod Romam profectus, praesentiam expetierit beati Petri apostoli. 137.0621D|

a tempestate, ut scripturae documento percepimus, quidam sanctae indolis fuerat adolescens, nomine Mansuetus, transmarinis partibus nobilium quidem Scothorum clara progenie genitus, sed mentis egregiae nobilitate multo pretiosius insignitus. Quo videlicet tenerae adhuc aetatis progressu consistente, cum praesagio nominis provehebatur culmine sanctitatis, moribus vocabulo consonantibus se semper sublimior studebat fieri augmento pietatis. Qui cum caeteris bonorum operum studiis verae extiterat amator innocentiae, ita quoque ut sui commoda praeteriens, exterorum causas libentius ageret, 137.0622B| aliorumque infortuniis ut propriis influebat, mansuetorum cordibus copulari, rigidioribus vero instantius abrumpi, in sanctificationis puritatem assumi, in declivioris ludibrii praeludium absolvi, imbecillibus atque inopia profligatis tota mentis intentione conferri, ac miserorum gemitus ut suos adhiberi. Tanta quoque in eo fuerat virtutis et pietatis infusio, ut non solum sibi, sed etiam parentibus fieret in salutem. Naturalis quoque ingenii efficacia coelesti inspiratione praecedente, litteralis magisterii disciplinam sic dilexit, sic est prosecutus, ut neminem consortis collegii perspicaciorem, neminem in his studiis habuerit praecedentem. Cumque felicibus auspiciis divini fervoris instantia animos inspiraret adolescentis, a Romanis arcibus 137.0622C| Christianae fidei beati Petri apostoli solertia titulo radiante Romam profectus, ejus quem totis visceribus ambiebat, praesentiam expetit, atque apostolicae institutionis magisterio se abjectis omnibus subdens, in eum injecit oculos, cujus ardebat desiderio sanctitatis. Insigni itaque divinorum operum praeconio praeeunte, catholicae informationis praelegit principem, de cujus fonte sumeret quod verissimis testimoniis, ut patuit, postmodum approbaret.

CAPUT III. Quod beatus Petrus eum sibi ascitum cum aliis perfectissimis viris, in Gallias eligit destinandum.

Videns autem beatus Petrus futuri proventus ac bonarum virtutum in eo signa radiare, et claritatem supernae illustrationis manifestis indiciis emicare, 137.0622D| tanto arcius beatum virum ad coeleste magisterium edocendum sibi virtute confessionis asciverat, quanto in salutem credentium, praesentium scilicet ac futurorum, multiplicibus veritatis cooperatoribus indigebat. Qui videlicet beatissimus pastor universalis Ecclesiae totum mundum quem a Domino Jesu Christo sibi creditum acceperat, daemonum erroribus involvi, ac subditum esse illacrymans, perfectissimos quosque divini verbi praecones ordinavit, qui a se in Galliam dirigendi virtute constantiae et fidei testimonio comprobati, Galliarum populos qui jugo tenebantur diaboli eruerent, et ad divini cultus sacramenta provocarent. Ex hujus itaque numero 137.0623A| collegii beatum Maternum, Trevericae civitatis pontificem, Rhemorumque sanctum Sinicium, Mediomatricorum vero Clementem, Felicem atque Coelestem, Memmium autem Catalaunensium fuisse non dubitamus. Cum quibus etiam hunc beatum virum consortis ministerii collegam deputaverat; utpote longo apostolicae sublimitatis exercitio edoctum, ac coelestis magisterii experientia in cunctis adsumme comprobatum.

CAPUT IV. Quod hic prius a beato Petro ipse ordinatus, Gallias ingressus, Leuchorum urbem aggreditur.

Quem videlicet majoris dignitatis et gratiae esse decernens, pontificalis auctoritatis privilegio praemunivit, ut praedicationis divinae emolumentum sacerdotalis 137.0623B| officii praecederet sacramentum. Imperium itaque magistri eminentis exsecutus [ al. exsequitur] perfecte discipulus, armatus edicto, instructus eloquio, obediens in praeceptis, fidus in promissionibus, Roma egressus, per longissimos jam dicti itineris anfractus a beato Petro corporali, non mentis intuitu separatus, longinquae peregrinationi pro Christi regno se ultro subjiciens, Leuchorum urbis se civibus intulit, in omnia suppliciorum perferenda praeparatus genera. Quae videlicet civitas aquis irrigua, pascuis uberrima, murorum ambitu jucunda, seris et turribus secus undique praemunita, idolorum tamen sordibus usquequaque polluta fuerat et confusa. Metas itaque praefatae civitatis Christo duce ac beati Petri praevia auctoritate ingressus, 137.0623C| barbaricam multitudinem nihil veritus, verae fidei sacramentum et Christianae religionis cultum gentibus praedicare coepit: idola vana esse, surda et muta, manu potius facta hominum et commento [ al. coemento], quam verae rationis existentia primordio, nihil divini habentia, nec ad beatam felicitatem, quae hanc mortalem vitam secutura est, aliquid attinentia; unum Deum potius colerent, qui terras et maria condidisset, qui coeli sublimitatem sua ditione teneret, qui corporibus vitam post mortem felicius praestaret vivendi facultatem; tantorum falsorum deorum culturam horrendae vanitatis esse ludibria, animarum dispendia, perennium tormentorum nihil aliud quam futura irritamenta.

CAPUT V. Quod regi et reginae necnon, et urbis principibus, unum et verum Deum instanter annuntiat. 137.0623D|

Erat tunc temporis memorata civitas populorum stipata catervis, rerum ditissima copiis, ac diversae supellectilis referta commerciis. Rex quoque gentilis et barbaricus cum sua conjuge, Leo nomine, Deum ignorans, cum omni populo suo idololatriae cultibus subjugatus. Ad quem cum perlatus esset sancti viri adventus, et quam per populos serebat divini praedicatio verbi, sprevit et abnuit, et verum aeternae deitatis praeconem surda aure praeteribat. Vir autem Domini instanti constantia reluctatus, prope moenia civitatis exiguae habitationis sibi receptorium praeparavit, cunctosque ad se venientes 137.0624A| ad cognitionem veri Dei a superstitionibus daemonum revocabat; eligens potius diversis cruciatibus ac suppliciis corpus esse tradendum, quam id quod beati apostoli magistri sui edicto susceperat, aeternae salutis ministerium declinaret. Instabat igitur negotio perseveranter quod coeperat. Cumque supradicto negotio indefessae solertiae dierum subigerent curricula plurimum, rumoris hujus solemnis frequentia ad notitiam reginae profertur, cui familiares ac domestici adjungunt talia referentes, adesse videlicet quemdam, patria quidem peregrinum, genere ignotum, affatu dissimilem, vultu et habitu sibi penitus non esse consortem, conditione tamen Christianae fidei esse cultorem, ab Italiae penitus venientem, ab eo quem Romanorum pars maxima verae 137.0624B| fidei signiferum et papam sequitur; se a Petro esse missum veraciter asserentem, Deum coeli hominumque factorem apertis atque assiduis vocibus praedicantem

Cumque haec et similia rei novae admiratione referentibus reginae gentilis animus aliquo modo flecteretur ad audiendum, absentis regis sui libera posita facultate, secreto usa cubiculi virum Dei sibi praecepit intromitti. Quae est, inquiens, haec nova et hactenus nobis inaudita religio, quam nostrorum culturae duorum superducere gestiens, alia nobis colenda denuntias, quae usque in praesens generi nostro et incognita permanent et inculta? Intelligens autem vir beatus intentionem reginae sciscitantis, et spem habens in ea vitae regenerantis: Deum, inquit, 137.0624C| unum et verum in distinctione trium personarum: Patris scilicet, Filii, ac Spiritus sancti, omnium rerum incommutabile principium, qui est fons et origo bonorum, a quo omne genus mortalium existendi sumpsit initium, cujus potestas nec coepit esse, nec desinit in aeternum; per quem pereunti mundo aeternae redemptionis venit remedium, postquam Deus et Dominus noster Jesus Christus Filius omnipotentis Patris de coelis missus, ad terras per uterum intactae Virginis carne vestitus humana, mortalibus visibilis ostensus, plurimis et mirandis virtutum signis declaratus, ad ultimum ut diaboli excluderet dominationem, in cruce Judaeorum infidelitate spontanea dispensatione sui consilii appensus, pretio fusi sanguinis ab errore daemonum eos absolvit, 137.0624D| quos vitae perennis haeredes futuros praefinivit? Quid plura? Regina credidit, et nisi pagani regis potestas obstitisset, legitimo annexa matrimonio purgari non desisteret fonte salutari. Tamen rege aliarum rerum eventibus et curis applicato, quoties reginae seria opportuna considerant, virum Dei frequentius ascitum, viam salutis intendebat strenue demonstrantem.

CAPUT VI. Quod regis filius parvulus ritu gentis instruitur; et de consistorio ejus vicino urbi, ad quod saepe canibus impulsae agrestes ferae confluerent.

Erat igitur his parvulus filius, qui instituebatur ad ritum parentum profanorum, cujus videlicet exigua 137.0625A| pueritia tempora licet teneris ageret natura sub annis, parentibus tamen, ut post patuit res, fuit initium et proventus tandiu dilatae credulitatis et salutis. Beatus autem pontifex in prospectu urbis, ut diximus, umbrosis silvarum frondibus contectum locum delegerat, et remotum, in quo soli Domino vacans attentius, opus quod coeperat, votis assiduis deferebat. Qui non tantum suis quantum etiam magistri sui apostolorum principis subsidiis innixus, signis et virtutibus coruscabat. Clarus aspectu, moribus dulcis, alloquio mitis, constantia fortis, patientia longanimis, castitate praecipuus, in beneficiis largus, egenorum miseriis pronus, consiliis cautus, misericordia plenus, hospitalitatis gratiam consectatus, in orationibus assiduus, in lectione devotus, 137.0625B| in lacrymis profusus, in cordis compunctione attritus, in caeteris bonis actibus probatus atque perfectus. Cujus virtutem cum in rebus maximis, tum etiam in minimis et in vilibus causarum eventibus plures sunt experti. Nam cum in agendis ferarum exsecutionibus, quaelibet animalia canum violentia illud hominum genus insequeretur, qui talibus exercitiis impliciti tenebantur, usque ad eum quo vir Dei manebat locum pervenientes, stupefactos cerneres riguisse, nec ultra exemptae necem intentare capturae. Quare saepe regia indignata potestas, sanctum Domini pontificem decreverat trucidandum; quem tamen divina virtus inter arma barbarica et mores ferocissimos ad erudiendam plebem fidelium, et expiandam urbem faecibus idolorum 137.0625C| conservabat illaesum, nolens vitam ejus brevi consummare articulo martyrii, sed prolixis temporum sudoribus immorantem, fructum afferre copiosiorem, et navem Ecclesiae quam recturus erat, multimodo commercia referentem, ad regnum transire coelorum.

CAPUT VII. De lapsu pueri in Mosellam fluvium, et quod sanctus Mansuetus per visum conquestus sit utrumque parentem.

Interea causa exstitit, qua rex et populosa gentilium multitudo ludis suis solemnem frequentiam agerent, et consuetis otii sui exercitiis vacarent. Cumque talibus intenti tenerentur, accidit praedicti regis unicum parvulum filium ex muro cui tum forte 137.0625D| superstare videbatur, ea videlicet parte qua reducto paululum sinu quem sors aedificantibus dederat, muri ambitus quemdam deflexerat angulum, e sublimi loco prolapsum casu in fluvium Mosellae cecidisse. Qui scilicet fluvius alvei sui cursu loca viciniora possidens, tunc temporis prope moenia civitatis influebat. Tantaque erat illic aquarum profunditas, ut absorptum hac voragine puerum arte et spe descisceret quaerentium solers industria virorum. Civitas tota ruit in funera, clamor attollitur rusticorum, pater et mater pene exanimes referuntur, tragediae personant mulierum, falsorum frustra provocantur sub specie deorum; dies vertitur in luctum, ludi in miseriam, solemnitas in moerorem; ita 137.0626A| sorde duplici moerore et labore consumptis omnibus, nocte irruente dies clauditur. Cumque fessa membra post tantum laborem lecto reclinarent, gravi uterque parens somno deprimitur; cum ecce repente dormienti regis conjugi ut ambo decumbebant, beatus Mansuetus per visum apparuit, dicens: Merito, regina, turbaris, merito confunderis, merito triste filii tui funus exsolvis; nam si Conditorem tuum cognosceres, et verbis olim meis tu et rex tuus fidem adhiberet, ab hoc forsan infortunio libera fuisses, vel multo salubrius haec contingerent, dum animam simul cum corpore pereuntis, beata quies exciperet vitae renascentis. Sed quid jam nunc facies, si vel corpus exstincti recipere merearis? At vero illa se devovens acturam quod imperaret, cum prolixiora 137.0626B| sancti viri ambiret colloquia, ejus visio inter affamina rumpitur. At illa protinus somno excitata, marito quod viderat ex ordine intimavit. Tunc ille: O si possim, inquit, ejus quem sanctum Dei edoces, promereri praesentiam, polliceor enim me ejus dictis assensum praebiturum, tantum per eum obtineam ut cadaver exanime et lanianda membra gurgustio non carere sepulcro.

CAPUT VIII. Quod B. Mansuetus, triduo quaesitus, tandem invenitur, locoque sibi ostenso, factaque oratione, puer super undas reducitur, et vivus patri restituitur.

Inter haec, nocte decedente, dies adducitur crastinus. Quaeritur vir sanctus a regiis officialibus; sed eo die minime reperiri potuit. Labor frustra quaerentium 137.0626C| usque in diem tertium protelatus, jamque spes inveniendi pene subtrahitur. Illucescente autem die tertio tandem pro libitu vir Domini inventus, regiis obtutibus praesentatur. Cui ille pristinae feritatis rigore deposito: O sancte, inquit, Dei, quem saluti nostrae ab exteris partibus gaudemus advenisse, miserere orbati parentis, miserere exstincti nati, adhuc sub aquis lethifere decumbentis. Jam pronus asto et credulus, aras destruo, templa et simulacra subverto, daemonum figmenta cuncta contemno, immolatitios cruores devito, fidem quam praedicas suscipio, Deum coeli, quem orbis Romanus jam Petro docente prosensit, adorandum spondeo; et me, et populum meum divinis legibus subjugabo, dum per te merear tantum vel exstinctum suscipere, 137.0626D| quem constat tam creduliter perdidisse. Vir itaque sanctus, qui jam profecto noverat quod facturus esset, his vocibus motus, his lacrymis compunctus, simul sentiens tanta fruge populorum divinam sibi adesse virtutem, ad muri locum se perduci praecepit, de cujus culmine princeps devolutus puer in gurgitem decidisset.

In quo videlicet loco orationem fundens, ac praecipue fidens in Domino, devotis precibus incubuit, invocatoque Christi nomine, cunctis qui littora cinxerant aspicientibus, corpus jacentis pueri apparuit, et a profundis eductum ferri super aequora coepit. Quod celeriter ab undis ereptum, ante pedes beati viri protinus est illatum. Ecce habes, inquit ad patrem, 137.0627A| corpus exanime quod petisti. Si tamen implere decreveris quod spopondisti, aderit quoque divina clementia, quae tibi adhuc valeat multo praestare majora. Nam ego ad hoc veni, ad hoc peregrinationem tantum assumpsi, ut per me vobis pateat coelestis janua regni. A principe apostolorum missus salutis vestrae negotia prosequor, vestrarum gaudens lucra animarum quaero. Tunc pater, et cuncti qui aderant, unanimiter profitentur, abdicatis idolis, veri Dei futuros se esse cultores, si is qui jacebat exanimis, spiritu redeunte, monstraretur post mortem ad superos posse respirare. Hinc sanctus pontifex, plenus semper visceribus pietatis, id quod petebatur per Spiritum intelligit operandum. Iterum genu flexo, in orationem divinae majestati supplicaturus 137.0627B| humi prosternitur, et Christianos qui tum forte pauci admodum numero aderant, idem facere votis coelestibus praemunivit [ forte praemonuit ]; cum oratione expleta mortuus repente vitali flatu membris concutitur, atque ad sancti viri imperium in pedes erigitur, et cunctis admirantibus patri incolumis redditur.

CAPUT IX. Quod ad resuscitationem pueri, omnes prae gaudio flere coeperint, et de locis poenalibus ubi fuerat deputatus.

Tunc universi qui ad hoc spectaculum convenerant, manifesta Dei virtute flere prae gaudio, nomen Christi in commune fateri, et illum prae omnibus 137.0627C| esse colendum, qui cunctis mortalibus spiraculum vitae dedit, et post lethalia funera mortuorum, spiritus imperio coercet, atque iterum, cum voluerit, redivivis corporibus ad superos revocari jubet. Tunc fidelis Domini sacerdos ad resuscitatum puerum conversus: Accede, inquit, propius, et per temet enarra parentibus quid videris, vel ubi fueris, cunctis simul patenter ostende. Tunc ille, ut recens ab inferis prodiens emerserat umbris, ad nutum antistitis ora resolvens, atque a tenero pectore alta suspiria trahens, libere coepit edicere quid in inferno positus vel senserat vel vidisset; multa videlicet et innumerabilia tormentorum genera, inter tartaraeos ignes flammivomos vigere serpentes, immensas reorum 137.0627D| multitudines diversis suppliciis mancipatos, ac miserorum spiritus inter flammas et frigora coarctatos stridore deficere, atque ex suo defectu ad rediviva iterum incendia renovari, ubi ad vitam nulla recuperatio, sed omnium bonorum oblivio, sola praesentium poenarum inenarrabilis cruciatio; ad quam ipse quoque rex et regina, omnesque qui praesentes aderant, procul dubio essent perventuri, nisi beati antistitis dictis et factis crederent, et Christianae fidei colla subjugarent, seque ipsum ad eadem poenarum loca deductum perpetuae damnationis tenebris fuisse deputatum, nisi beati confessoris Christi citius intercessio subvenisset, quae eum a malignis spiritibus atque ab infernalibus claustris eriperet, et ad superos revocaret.

CAPUT X. Quod, puero baptisato, omnes idola projiciunt, et baptismatis sacramentum in commune suscipiunt, et unanimi voto in sedem episcopalem B. Mansuetum constituunt. 137.0628A|

Haec ita et plura similia prosecutus ad pedes sancti gemebundus puer substernitur, et fonte salutis ablui humiliter ac devote profitetur. Patrem ac matrem caeterosque quorum sollicitior fuerat, ut idem facerent votis et monitis quibus poterat suadebat, dicens suum pontificem a Deo fuisse destinatum urbi, in salutem venisse civibus, pastorem sanctum animarum rectorem atque custodem divina dispositione et apostolica institutione electum; cujus ipse et tota communiter civitas salvaretur adventu. Tunc 137.0628B| igitur inter verba pueri, et evidentissimam resuscitationis ejus virtutem, tantae novitatis insolito miraculo stupefacti omnes, videntes manifestam Dei virtutem, cui resistere et in aliquo contradicere nemo eorum poterat, idola respuunt, aras subvertunt, cunctas diaboli officinas prosternunt, et manus protendentes Christi nomen communiter inclamare, et laudes in coelo personare coeperunt. Deinde claris vocibus erumpentes, baptismatis sacramentum, quod prius pertinaciter recusabant, humiliter omnes expostulant. Tunc vero secundum catholicam disciplinam a beato antistite sanctae fidei regulam prius edocti, ac deinde gratiam baptismatis sunt consecuti, rex scilicet et regina, omnisque eorum familia, omnis militaris ordo, universa rusticorum multitudo, 137.0628C| et factum est gaudium magnum in illa civitate. Tunc omnis candidatorum turba, et coelestes in laude Christi cohortes, novum redemptionis genus adepti, et vetusto anguini tegminis squalore exspoliati, divinam potentiam admirantes, et gloriosa beati Mansueti merita magnifice praedicantes, pari voto parique consensu sanctum virum totius Ecclesiae summum rectorem eligunt ac pastorem justum esse, qui ad totius populi salutem venerat, totius electione populi pastoris jura teneret; ac sic universi acclamantes, hunc esse dignum, hunc esse gloriosum, hunc per omnia civibus profuturum non jam quasi peregrinum, sed tanquam pastorem proprium apostolicae praefultum privilegio dignitatis, in sedem statuunt pontificalis honoris.

CAPUT XI. Quod rex in omnes suae ditionis partes salutis verbum annuntiari jusserit, et quod B. Mansuetus signis et virtutibus declaratus, duas basilicas intra moenia urbis construxerunt. 137.0628D|

Tunc rex et principes ejus jam catholica fide fundati, per omnes dominationis suae terminos longe lateque verbum salutis cunctis inferre praecipiunt, ita volentes nolentesque aut vere convertantur, aut patria propellantur, nec ullus infra relinquatur qui aut non baptizetur, aut non baptizandus ad fidem imbuatur. Sic igitur vir Dei electus prius quidem Romae episcopus consecratus; post vero, in verbis praecedentibus patet, generali populorum acclamatione signis atque prodigiis ad pontificii culmen 137.0629A| Leuchorum urbis assumptus, sermone non potest comprehendi quanta et qualia divinitus meruit liberari. Misericordia namque et pietas semper in ejus ore et mente versabatur, nec episcopalis auctoritas pristini rigoris et abstinentiae frena resolvit, noctes diesque continuata oratio saepe consummavit. Motus animi tanta mansuetudine coarctavit, ut cum sciret misereri, nesciret irasci, omnibusque clemens, omnibusque misericors. Advenientium vero miserias ita perferebat, ut quicunque moerens venisset, apprime consolatus laetior rediret. Languores autem aegre se habentium non solum sua intercessione, sed etiam beati Petri Apostoli accepta auctoritate libere curabat. Ita pastor in populis vere medicus agnoscebatur esse salutis. Sicut autem in gestis ejus 137.0629B| quae multo ante nos conscripta sunt, studioso lectori perfacile est inveniri, emundata, ut supra diximus, eadem Leuchorum urbe omni idolorum superstitiosa spurcitia, aedificavit intra moenia civitatis templum Domino, in honore videlicet genitricis Dei et Domini nostri Jesu Chirsti ac perpetuae virginis Mariae, necnon et sancti protomartyris Stephani. Aliud vero templum construxit ex latere in parte australi, quod solemni populorum frequentia dedicavit in honore et veneratione sancti Joannis Baptistae, ubi dicitur ad Fontes. Deinde autem per omnem dioecesis suae provinciam plurimas construxit ecclesias; ordinatis presbyteris et diaconibus, ubi divinae majestati debita laus redditur, et glorificatur Deus admirabilis in sanctis suis, usque in praesentem diem. 137.0629C| In eo vero loco ubi primum adveniens, eo minus in suburbio civitatis sibi, ut diximus, hospitium praeparaverat, diurnis quidem in civitate divini pabulum verbi gregi sibi commisso sollicite ministrabat; nocturnis autem temporibus, ut liberius orationi instaret, ad idem tanquam conscium sibi habitaculum revertebatur. Ubi scilicet lacrymarum affluentia diluebat, si quid circa aliorum salutem occupatus, sibi ipsius diurnis spatiis minus perfecte procurasset.

CAPUT XII. Quod cives Tullensium sint ejus apostolatus in Domino, et de constantia et doctrina B. Petri Apostoli.

Tantis igitur ac talibus, ut praediximus, longo temporis exercitio divinus operator incessanter insistens, fatigari non poterat, quem sancti Spiritus fervor accendebat; qui, secundum Apostoli dictum, et si aliis non erat apostolus, huic tamen plebi vere 137.0629D| apostolus exstitit (I Cor. IX, 2), quam ipse tot signis atque virtutibus, tot laboris et instantiae suae sudoribus Deo acquisivit, et quamvis moribus nostris et conversioni multa deesse senserimus, quae ille vir beatus et docuit et excoluit, signa tamen apostolatus ejus nos omnes in Domino sumus (Ibid.), quia quod ille ab ipso primordiali sanctae et universalis Ecclesiae sumpsit exordium, hoc postmodum generi nostro libera auctoritate perfudit, fide potius armatus quam ferro. Praeterea beatus Petrus apostolus, qui in numero 137.0630A| apostolorum eligitur primus, confessor Filii Dei factus, humani generis pastor electus, Ecclesiae fundamentum, clavicularius regni coelorum, Christi Domini confessione probatus, passione postmodum coronatus, Galatiam, Pontum, Cappadociam, Bithyniam, Asiam atque Italiam evangelicis plene repleverat documentis: qui cum sub priori Claudio Caesare Antiochenam fide catholica primum perfecte fundasset Ecclesiam, eamque per septem continuos regeret annos, Simonis Magi versutias, qui veritatem apostolicae institutionis ubique locorum fugitans, sanae doctrinae radios suis tenebris maculare conabatur; Spiritu sancto edoctus perveniens, eumdem Simonem Magum Romam persecuturus ingreditur, ibique electione fidelium pastor Ecclesiae factus, Evangelium 137.0630B| praedicans, viginti et quinque annis ejus urbis tenuit principatum. Contra cujus clarissimam praedicationem, ut historiae referunt, idem Simon Antichristi membrum utique factus, rabido ore consurgens, Neronis et Agrippae praefecti fisus audacia, apostolicam assertionem sui pravitate mendacii impugnare non destitit, unde magicis artibus coelum conscendere molitus, virtute et oratione B. Petri apostoli, dum fertur per aera, ad terras amens corruit in partes elidendus; quibus actis, Nerone jubente, proscriptus sexto et tricesimo anno post passionem Domini in urbe Roma, ut ipse voluit deorsum crucifixus, post apostolicum meritum supernorum coelorum regna ingreditur glorioso martyrii sanguine laureatus.

CAPUT XIII. De obitu beati viri. 137.0630C|

Cujus in toto terrarum orbe merito recolendam beatus Mansuetus tanquam fidissimus discipulus magistri audiens passionem; loco quo praediximus beatum virum non longe ab urbe pro tempore fuisse hospitatum, quem etiam sacri oratorii jam pridem titulo illustraverat, nobiliorem ecclesiam condidit, quam videlicet in honore et memoria beati Petri apostoli sui utique praeceptoris statuens, sacri pignoris ejus, quam secum attulisse fertur, benedictione consecravit; ubi scilicet diebus ac noctibus peracto praedicandi officio conveniens, ac soli Deo vacare desiderans, plures postea agens annos, multitudines fidelium in Christi fide colligens, ad consortium praemisit angelorum. Cumque jam Dei athleta electus plenus esset dierum, et provectae aetatis, multis et diurnis bonorum operum sudoribus et laborum exercitiis, ut praediximus, fatigatus, virtutibus quoque 137.0630D| et miraculorum signis admodum declaratus, tanquam fidelis servus et prudens, qui Dominicae familiae mensuram tritici in tempore suo erogaverat (Luc. XII, 32), ad accipiendam aeternae recompensationis mercedem Domino jubente vocatus, carnis onere deposito III Nonarum Septembrium spiritum coelo reddidit, et stolam beatae immortalitatis cum Domino suo perenniter regnaturus accepit, ubi modo gaudet angelorum coetibus admistus, atque ovium suarum adhuc in terris degentium, multo magis praestantius 137.0631A| et potentius intercessor effectus, ad cujus exsequiarum solemne commercium jam dici non potest quanta multitudo fidelium convenerat, quos videlicet ipse laboris sui instantia in filios adoptionis per Spiritus sancti gratiam transfuderat. Cerneres maximas populorum catervas non jam peregrini et ignoti, sed proprii patris et pastoris sui triste funus stipasse, et lamentabiles exsequias undique quodam quasi praecinctu flentium atque dolentium confusio ordine micuisse. Ita praeeuntium atque sequentium agmine usque ad locum sepulcri corpus defertur exanime, et in eo loco quo eum praediximus beati Petri apostolorum principis honore et merito Ecclesiam dedicasse, dignissime traditur sepulturae. Ubi enim tot certaminum et laborum consummaverat 137.0631B| cursum, ibi Domino disponente debitam corpori voluit habere sepulturam. Quem videlicet locum, meritis ejus obtinentibus, ex tunc et modo divina potestas ad laudem et gloriam sui nominis signis et virtutibus illustrat, ut ostendatur quantum in conspectu aeternae claritatis in coelis fulgeat, qui tantarum quotidie virtutum in conspectu mortalium admiratione coruscat. Cujus merita gloriosa nos, qui oves et grex ejus sumus, cum humili devotione debito honore veneremur, ut ipsius intercedentibus meritis sine fine cum eo gaudere mereamur. Nunc quoque, quia vitae et conversionis ejus in carne degentis ex parte finem agnovimus, quis ejus fuerit successor compendiosa brevitate huic narrationi inserere dignum judicavimus.

CAPUT XIV. De sancto Amone beato viro in episcopatu succedente. 137.0631C|

Post gloriosum beati Mansueti hujus urbis primi pontificis ex hoc mundo ad coelos transitum. sicut in gestis praecedentium Leucorum urbis antistitum invenitur, sanctus ac beatissimus Amon, Dei providente clementia, in hac sede communi universarum voto atque consensu ordinatus episcopus, beati viri successor effectus; qui praedecessoris sui mores et instituta ad unguem exsecutus, non valet explicari quantae bonitatis et sanctitatis fuerit operibus comprobatus. Hic namque pontificalem dignitatem in cuncta morum honestate exsuperans, non solum verbis et exemplis subjectam plebem circumquaque competenter excoluit, sed etiam miris ac 137.0631D| magnificis virtutibus illustravit. Qui sic quoque cum daret in celebrationibus decus, et ornaret tempora, ut scriptum est (Eccli. XLVII, 12), usque ad consummationem vitae, recedens ab hoc saeculo in oratorio, quod superius diximus beati Petri apostolorum principis honore a sancto viro studiose constructum, cum eodem praedecessore suo sanctissimo condigne traditus est sepulturae. Unde quoque amborum meritis et intercessionibus ad laudem divini nominis idem locus ex eo tempore magnificis visus est miraculis effulsisse, cum scilicet caecorum oculi diuturna caligine pressi, optatam expulsis tenebris lucem, variarum peste cladium languentes exuti, attractis quoque nervis plures repentes humi, necnon 137.0632A| et quam multi diversis et innumerabilibus languoribus infecti salutis gaudia horum interventu se gaudeant ad propria retulisse; ad quorum videlicet patrocinium, regum ac principum legimus frequentiam confluxisse, ac viris suis xenia plurima ad sublevandam servorum Dei et pauperum indigentiam devote contulisse, ubi etiam diversis temporibus, mirifica sunt ostensa virtutum amborum meritis insignia. Sed vel propter irruptiones barbararum gentium, vel certe propter scriptorum inopiam, sine dubio sunt praetermissa vel perdita. Cum etiam hanc noverimus urbem ob inhabitantium enormitatem scelerum, simul cum rebus Wandalorum vastatam persecutione crudelium ac postmodum antiqui hostis insidiis atrocibus flammarum incendiis concrematam.

137.0632B| Hoc tamen non est silentio supprimendum quod ore quorumdam nobis fideliter est relatum. Martinus Turonorum sanctus episcopus toto orbe, ut notum est, famosissimus, beato Maximino Trevirorum antistiti admodum fuerat familiarissimus, ita ut saepe collatis fruerentur alloquiis, et beatum Petrum Romam pariter adituri, mutuis viatim inniterentur colloquiis. Beatus igitur Martinus communi disposito quodam tempore id acturus, oratorium beati Mansueti ad quod declinaverat divinam exoraturus clementiam, devotus ut erat, ingreditur; cum ecce repente cujusdam sanctimonialis spiritus puellae, cujus corpus non longe ante sepultum eo loci fuerat, repetitis vocibus sancti viri nomen ex sepulcro ingeminat. 137.0632C| Cujus precibus cum vir beatus intenderet, protinus illa subsequitur: Sanctissime, inquit, pontifex, coelo terrisque praepotens, animae miserere sepulti. Corpus quidem hic tegitur terris, sed spiritus adhuc versatur in poenis; adhibe in auxilium sanctissimi Mansueti et tuum patrocinium, hancque salvatam credideris, cum reversus, vocem non audieris supplicantis. Hinc ille abiens, iter quod coeperat aggreditur, petenti praecipue subvenire sollicitus. Interea toto confecto illo itinere, cum rediens, glebam beatissimi Mansueti, ut erat solitus, non praeteriret, et signa petentis defunctae jam nulla percepisset, gratias Salvatori persolvit, quia utriusque interventu salvatam agnovit. Haec enim perire quomodo poterat, cui tales intercessores immensa Dei 137.0632D| misericordia contulerat? His ita gestis, quia ad alia tendimus, in his quoque pro voto finem faciamus.

Hoc etiam non indigne placuit inserendum, quod frequenti testimonio vulgatum adhuc inter ora versatur plurimorum. Ex transmarinis Scotorum finibus, has partes moris erat expetisse multorum, inter quos eo tempore vir quidam pauper cum conjuge dicitur accessisse; antiqui enim temporis multos fama excierat suae gentis virum sanctissimum. Scottigenis peregre solito abeuntibus, potissimum expetendum. Unde hic conscius, ut rumor erat, amoris et gratiae, non longe ab aede beati viri potitus hospitio voluerat mansitare. Huic in rebus domesticis 137.0633A| exigua fuerat admodum supellectilis, tantum inter rei familiaris commoda, non magnae quantitatis solitus alere porculam, futuris sibi escarum usibus inferendam. Ut autem assolet in tanta multitudine hominum, amicam bestiolam cum absentem diutius conspicit, furto sibi sublatam pauper intelligit. Furantis autem personam cum nusquam deprehenderet, damni sui non ferens dispendium, ad sacram aedem tendit, et efferis, ut Scotorum natura est, animis tumulo sancti se moestum injecit, et plenum querimoniis, et ut rustici verbis eloquar: O sancte Dei, Scotum, inquam, te Scotum et me, genti Scotigenae propitius miserere. Me eminus positum forte juvare debueras; ecce peregre constitutum, quid aporiari pateris, quid rebus destitui permittis? Redde, obsecro, 137.0633B| quod perdidi, redde quod fur impius forte jam absumit. Haec et his similia multa prosequens pauper ille, tristis recipitur hospitio.

137.0634A| Interim latro avidus miserum illud animal jam ferro praefocaverat, spe gaudens saturandi gutturis ex his quas furto sublegerat rapinis. Nec diu distulit sanctus sui querimonias pauperis. Nam ut exstincta bestia tegebatur latibulis, virtute sancti, flatu redeunte, in pedes erigitur, furisque domo violenter eripitur; ac contubernale stabulum ingressa, non sine multorum admiratione proprio domino viva et incolumis restituitur. Sic delusa est iniqui furis praesumptio; sic pauper recreatus est suo quod fuerat passus gravi infortunio; sic etiam admirabilis facta est non tantum in maximis quam etiam in rebus vilibus, sancti Mansueti, si fide petitur, evidentissima virtus. Si quis vero huic rei incredulus esse voluerit, nihil nostra intererit, cum 137.0634B| hoc si siscitari placuerit, multorum adhuc relationibus comprobabi

LIBER SECUNDUS.

CAPUT XV. Incipit opusculum libelli sequentis, de his quae per eum post obitum gesta sunt. 137.0633B|

Quoniam in anterioris exsecutione operis, prout 137.0633C| divina sublimitas ad memoriam praesentium temporum renovandum exignitati nostrae contulerat, pauca ex pluribus breviter explicuimus, ea scilicet quae dum maneret in corpore, Dei est virtute operatus, omissis hic quae vel incuria, vel prolixae vetustatis desidia tacita sunt vel neglecta, ad ea quoque quae nostra aetate gesta sunt, suscepti negotii studium convertamus; quae videlicet tanto securius proferimus, quanto haec quoque vicinius fuisse facta sine dubio tenemus; in primis si quidem. . . . sive, ut diximus, barbarica irrumpente. . . . feritate gentium, seu etiam celeberrimis inter se consectationibus populorum per succedentia tempora isdem locus rebus privatus, munitionibus dissipatus, pene ad nihilum fuerat redactus, 137.0633D| frequenter etiam virorum saecularium dominationi subjectus. Interea longa evoluta quoque temporum serie, post Drogonem, inclytum Leucorum urbis episcopum, domnus Goslinus nobilissimis Francorum natalibus ortus, pietate et religione conspicuus, litterarum studiis apprime eruditus, per Dei providentiam electus, in hac sede est pontifex ordinatus, qui diligenter clerum instituens, viros prudentes undecunque colligens, urbem rebus auxit, sapientia decoravit, providenti dispensatione munivit. Hic itaque praefatum locum diversis, ut diximus, casibus lapsantem considerans, ascito sibi ex loco sancti Apri confessoris Christi egregii, domno Herchemboldo patri venerabili, quem ipse quoque illic abbatem ante constituerat, locum hunc in religionis 137.0634B| ordinem committit reparandum. Qui videlicet vir venerabilis, ut erat religiosissimus, sub praepositorum manu monachorum aliquos delegavit, et quia illic stipendia eo tempore deerant, propriis 137.0634C| monasterii sui sumptibus alendos instituerat.

CAPUT XVI. De quadam coeca, quae ante januam beati Mansueti illuminata est.

Praefati igitur felicissimi antistitis Domini Gauzlini tempore, dum isdem locus sub praepositorum, ut diximus, custodia ageret, quae ante e vicino, vel post visu vel auditu contigerint, satis sit vel pauca de multis expedire. Widonem istius urbis multi noverunt comitem. Hic viculum quemdam habuerat ab urbe non longe positum; quem quia ipse construxerat, usque in praesens tempus nomen Widonis habet. In hoc quaedam ancilla ejus fuerat, quae jam per annos caeca septem permanebat, haec et conjugem et filios potius ad calumniam, quam ad 137.0634D| adjutorium possidebat. Quid ageret omnino nesciebat, omnium et maxime suorum infelix patens contemptui, praesenti subjectae inopiae. Interea instabat dies qua exspectabantur in crastinum annuae beati Mansueti solemnitatis gaudia. Tum illa inimicam caecitatem perferens, turmis se miscuit confluentium, alieno duci innititur, beati pontificis domum gemebunda ingreditur, fletibus profusa faciem, divinae majestatis amicum invocat, mitis pastoris affuturam sibi clementiam exorat. Cumque in oratorio pernoctare cupiens, ab ecclesiae praeposito cum caeteris excluditur, ante januam vallatam populis excubat, habens in eo fiduciam in quem totam mentem direxerat. Cum ecce nocte media elata voce Deo gratias agit, interventu sancti lucernas 137.0635A| ardentes sibi patere asserit, Eia, inquiens, sancte Dei, caecam illuminasti, infirmam solidasti, tristem refovisti. Amodo me tuis obsequiis habeto famulantem, super quam tuam potentiam ostendisti. Ita quae alieno duce venerat, collatae lucis Auctorem libera rediens omnibus praedicabat.

CAPUT XVII. De muliere sanata, quae a daemonibus vexata sensum perdiderat. Stephanus quidam miles inter suos non infimus, non longe ab urbe rure proprio commanebat; hic ex conjuge filiam acceperat, quam tenero amore diligebat, et, ut solet hostis chariora persequi, electa confundere, incauta perrumpere, peccatis exigentibus vas puellae diabolus ingreditur, confundit 137.0635B| mentem, tollit vigorem, penitus evacuat sensum. Illa consepta nexibus, stipata custodibus, sanctorum a parentibus illata patrociniis, tandem in oratorium sancti Mansueti perducitur; intra basilicam vero permissa pernoctare uno superstite, pressis sopore caeteris, ea parte qua illa solo decuberat, evagantes supra tectum ecclesiae daemones, mirum dictu! voces ululantium ac varios imitantes sonitus bestiarum mistis aera complent clamoribus, conquesti publice nihil sibi et sancto convenire, nec donum salutis quam ipsi merito abstulissent, ullo modo posse reportare. Ille tremefactus, caeteros excitat, ut et ipsi voces perciperent quas ille audiebat. At vero illi cum per aliquot horas palam insultarent, egressi terroribus daemones fugiunt, puellam deserunt, 137.0635C| virtute sancti protinus evanescunt; puella surgit libera, et reparato sensu secum ipsa miratur quibus tradita fuerat inimicis.

CAPUT XVIII. De leproso curato.

Alio quoque tempore elephantiae quidam morbo percussus, cujus cutis instar nivis, speciem praetenderat poenitentem, toto trepidus corpore beati Mansueti suffragium censuit expetendum. Quo cum pervenisset, praepositus ecclesiae visus est pro foribus astitisse; cujus ille cupiens pedibus procumbere, visus est quid vellet, aut quid quaereret indicare. At ille: Heu me, inquit, miserum, vivus quodammodo artubus omni ex parte praemortuum, cui vita in poenis ducitur, caro lethiferis angoribus 137.0635D| coarctatur! Ad hoc enim veni, ut sancti hujus, etsi non merear, vel parum remedii beneficio Deitatis attingam. Ad quem senior specie intentantis: Quid habes, inquit, offerre in donariis? Cui ille, ostensa protinus summitate qua tegebatur vestis: En, inquam, salis exiguum sublevandae inopiae miserantis gratia condonatum. Vade, inquit, sumens illud sacris inferendum. His dictis ratus ille accurate ista sibi juberi, quae sub ludentis habitu prolata audierat, festinus templum ingreditur, donum salis ante aram perfundit, ipse in preces prosternitur: qui solo decubans, subito quasi pedem transeuntis sensit dorso vestigium impressisse. Hinc concitus assurgens, cum neminem circumquaque conspiceret, 137.0636A| ad seniorem revertitur, et jam sanus factus colore in pristinum converso, deposuisse cutem gavisus est male albicantem.

CAPUT XIX. De clerico a febribus erepto. Est quo . . . . simum hunc beatum vir . . . . etiam quaesitae sanitatis saepissime remedium contulisse; et ut nota replicem, vidimus ex clero non mediocris secundum saeculum personam dignitatis, quem quoque cum tanta vis febrium toto tremebundo corpore ardentius inflammaret, ut dies noctesque quamplures sine cibo duceret, vitae jam pene desperatus, ad sacram defertur aedem manibus famulantium; compositis stramentis secus beati aram sedulus excubator exponitur. Ita eo loco biduo commoratus, 137.0636B| pulso ardore torrido, sic praesensit opem medicinae salvantis, ut libera facultate domum rediret incolumis, a qua prius elatus fuerat passus igniferae tormenta passionis. Nec in hoc solo virtus ostensa est hujusmodi morbos excludendi, sed certe frequentissime hoc angore pressos aspeximus sancti pontificis auxilium implorasse, quos alacriter contigit optatae incolumitatis gaudia reportasse. Si cui vero tam cita salus non occurrerit, sciat vel non mereri, vel potius in provectum differri.

Eodem fere tempore . . . to quoque miles notissimus.. . . . . . . fuerat oriundus, hujus gratiam sancti pontificis est pleniter expertus. Qui videlicet cum esset in rebus militaribus strenuus et promptus, non minus tamen erat fide et bonitate conspicuus. 137.0636C| Hic irruente febrium peste, pene ad extrema perducitur, atque amissis totius viribus corporis, nihil sibi superesse, nisi mortem vicinam conspicatur. Quid potissimum faciendum esset, mente confusa versabatur. Vitalia exosus alimenta, et quietis impatiens, de sola morte cogitabat. Cum ecce inter lethiferos febrium anhelitus, et ignis ardentis stridentia acumina, menti incidit sancti hujus expetere perfugium, et votis praeeuntibus implorare suffragium. Adducitur igitur vectus subsidio servulorum, ingressusque templum venerabile, imposito cervici vinculo, sancto se ex libero in servum dedicat, et votum censuale die certo devovet. Sicque nocte illa ante aram provolutus excubat, atque in crastinum inter sacra missarum 137.0636D| solemnia, livido jam furore erutus, domum qua vectus fuerat, liber revertitur et sanus; non oblitus post haec ereptoris sui beneficii, quo tam evidenter ab illis stridoribus meruerat absolvi.

Praeterea innumerabiles nos vidisse meminimus hujusmodi vexationibus detritos, qui flammis stridentibus totis effusi corporum viribus, solum exitum meditantes, hujus meritis et potentia sancti, redierint ad propria sani et incolumes facti. Quae omnia si velimus plene prosequi, ante deficient nobis tempora, quam universa magnalia ejus valeant litteris comprehendi.

Tamen si cupimus hujus nostri protectoris meritis provehi, beneficiis adjuvari, nos ab ejus laudibus 137.0637A| et obsequiis non convenit exsortes deputari: quod in uno solo facile est deprehendi, quod congruum duximus adjungi.

Quodam tempore, ut moris est rusticorum, quidam Barrensium partium non parvo numero rustici grege facto, sumptis vehiculis, et rerum copiis, vicos expetierant Salinarum ( Vic-aux-Salines ); datisque in coemptionem rerum venalium convectationibus, ad sua redire cupientes, salis commercia referebant, et jam ex maxima parte expleto itinere, Gundulfi villam ( Gondreville ) transgressi, ad alveum Mosellae cum illa sua rheda squalentes labore rustici pervenerunt. Ubi objectu transmeandi fluminis aliquantulum intricati, a loci illius incolis duriter sunt invecti, cur eo die rotalibus actibus insudantes in 137.0637B| tanti Patris quae ea die annua colebatur solemnitate, tanquam agrestibus animis communis laetitiae se paterentur non esse consortes. Rustici haec e contra ludibriis prosequuntur, dicentes, haec sacra ad illos non pertinere, nec quidquam cum hac celebritate habere commune, quam solis Leuchorum populis nossent debitam et votis civilibus excolendam. His ita contumaciter persistentibus ultio divina prosequitur, mira dicturus sum. Tanta subito rabies miseris illis animalibus incubuit, ut se invicem concertis cornibus appeterent, et cunctis videntibus maximum terrorem incuterent.

Infelices vero rustici pene ab humanis sensibus excedentes, circumquaque vagabundi feruntur, bovesque versi in amentiam poenas suorum luerunt 137.0637C| dominorum. At illi in quibus vigoris animi aliquid resederat, ecclesiam Beati pontificis celerius irrumpentes, reatum suum publice profitentur, votis se et supplicationibus astringunt; de caetero fore cautiores, si poenis praesentibus erepti, liberi redire potuissent. Nec distulit sanctus voces audire gementium, quibus et misera armenta restituit, et abeundi facultatem donavit.

Praefati domni Gozlini pontificis obtentu, Grimauldus quidam vir vitae venerabilis, quodam tempore ex monachorum sancti Apri religioso collegio assumptus, ejusdem loci, sui abbatis imperio, rector et praepositus fuerat constitutus, qui videlicet pro merito charus omnibus principalis obedientiae titulis fuerat insignitus, disciplinis regularibus pretiosus. 137.0637D| Hic itaque in usibus necessariis unius vaccae subsidio fruebatur, quod videlicet animal condiendis potissimum oleribus familiare praestabat obsequium. Sed quadam die dum hora competenti exspectatur, quod non aderat, diversitate quaeritur locorum studio famulantium. Res est incerta cujus idem animal fraudulenta fuerit factione traductum. Tunc praepositus inquit ad ministrum, qui tunc forte damni familiaris nuntiator moestus advenerat: Vade igitur, dic sancto illi qui nostris utitur ministeriis, si nostrae velit amodo commune servitutis obsequium, restituat citius animal necessarium, iniqua fraude sublatum. Nec sermo in vanum cecidit. Nam in crastinum raptoris idem animal exactum vinculo, fertur 137.0638A| stabulo proprio, virtute B. pontificis celerrime revocatum.

Gloriosae vero et felicis in aeternum memoriae domnus Gozlinus saepe dictus episcopus, piis ac sanctissimis operibus approbatus, plenus dierum et bonarum virtutum insignibus, suae complens tempora vitae, magno moerore et luctu omnium, quadragesimo quarto ordinationis suae anno delatus a clero et populo in Buxuriensi coenobio, quod ipse a fundamentis longe ante construxerat, dignissimam sicut vivens jusserat, accipit sepulturam inter choros virginum, quas illic plures numero vitae districtioris aggregaverat, longis saeculis in Dei laudibus excolendam. Cujus dies depositionis VII Idus Septembris agitur, sub obtentu Dei genitricis et perpetuae virginis 137.0638B| Mariae in saeculum permanentis.

CAPUT XX. De his quae acta sunt beati Mansueti meritis, tempore domni Gerardi pontificis. Ut vero adhuc competens historiae nostrae rei veritas et ordo consequatur, hujus sanctissimae et intemeratae virginis Mariae praeeunte gratia et virtute, necnon et beati protomartyris Stephani sanguine coruscante, cui urbs tota innititur, universus populus meritis sanctificatur et regitur. Haec eadem Leuchorum civitas suo, ut dictum est, rectore destituta, nequaquam diutius est, Deo disponente, pessumdari permissa. Nam votis utriusque fidelium ordinis aspirante gratia divinae majestatis, triumphatoris invicti domni videlicet Ottonis Augusti decreto 137.0638C| statuente, agente quoque germano ejus domno Brunone pontifice, Gerardus Coloniae civitatis oriundus, in clero genere et religione praeclarus, destitutae Leuchorum urbi futurus designatur episcopus. Qui si quidem cum esset ecclesiasticis institutis apprime eruditus, regnante in perpetuum Domino Salvatore, dum nongentesimus sexagesimus tertius ejusdem sanctae Incarnationis ageretur temporum cursus, omnium unanimitate acclamante fidelium, in hac eadem sede intronizatus pariter et assumptus. Hic itaque imprimis dum sibi commissam urbem expeteret, in praefatum beati Mansueti oratorium, quod forte obvium habuerat, primo ingressu divinitus, ut creditur, menti incidit, quod illic requiem in saeculum 137.0638D| saeculi, et habitationem electam secundum Prophetae vaticinium eodem currente versiculo sibi praesignavit (Psal. CXXXI, 14), et haec, ut patet liquido, circa eumdem locum potioris devotionis causa fuit pariter et salutis augmentum. Nam rerum competentium dispensatione composita, non longo temporis interjectu laudabilis memoriae abbatis Huncberti consilio, qui tunc temporis B. Apri gloriose regebat monasterium; cujus nomen, ut speramus et cupimus, libro beatae vitae tenetur fixum. Suorum etiam consensu fidelium, quemdam boni testimonii virum Adam nomine, moribusque fulgentem, verbis et actibus institutum, eidem loco abbatem praefecit et rectorem. Ex his vero quae ad se videbantur pertinere rebus, locum decenter ampliavit, et numerum Deo famulantium 137.0639A| secundum regularis vitae disciplinam fideliter instruxit. His tandem ita gestis, quia hae res in propatulo constant, et solit. . . . . coeptae historiae seriem prosequentes, ea omnia opera quae praesentis domni Gerardi pontificis tempore, beati virtute Mansueti gesta sunt, breviter explicemus.

Suspensis coelo imbribus, inimica frugibus magna et illius temporis inusitata sterilitas arvis squalentibus incubuerat; deinde tellure fatiscente, laboribus hominum aestu nimium irruente pene concrematis, exustae terrae (dictu horrendum!) cultura deperibat, et ut in ultionem infidelis populi invectione Domini longe ante probatum fuerat, coelum desuper speciem minabatur aeream; deorsum vero terra crudelis praetendebat ferream. Hoc autem in dies irae 137.0639B| coelestis effulgurante judicio, jussu pontificis plebi aestuanti agendum triduo jejunium indicitur; et quia facile non valet contrairi divinae ultioni, praesulem expetunt beati viri corpus arentium agrorum finibus deferendum, utpote arescentibus hisae stibus misericorditer opponendum. Quid plura? Astante domno pontifice, et plebe universa, exponitur de loco in quo pridem jacuerat. Dant voces in excelsis, coelestibus personant hymnis Deum laudantes, et flebilibus B. Mansueti medio procedentibus, ut ostenderetur divinitas cujus in terra ferebatur corpus, tantus de coelestibus fragor repente bis inhorruit, ut voces rumperet psallentium, et corda stupentia redderet singulorum. Ita attonita multitudine quae ad duo millia hominum, vel eo amplius undecunque eo die 137.0639C| confluxerat, ad locum sancti Apri quo ire decreverant, perducuntur. Illa vero aestuosa coeli serenitas quae ardente Syrio terras videbatur exurere, in nubes mox coepit densescere, et datis largis imbribus, impetrati roris gratiam pleniter ministrare. Quid vero interim contigerit, non est silentio praeterire.

In hac copiosa multitudine quae tantum spectaculum impleverat, hujus tunc urbis comes Sindebauldus eorum unus erat. Is cum Immone quodam domni praesulis non ignobili milite, sancti viri se glebae petiit supponi deferendae. Quem scilicet prae doloribus omni humano officio destituta manus valde fatigabat. Hanc jamjam salvandam aliter desperaverat, quam si, ut assolet, ustione depelleret quod graviter dolebat. Deposito vero beati Mansueti quod 137.0639D| ferebat corpore, expletisque missarum solemnibus, ita manum morbo liberam cunctis videntibus extulit, ac si unquam prius doloris nihil senserit. Cujus rei adhuc est ipse testis certus, si a quolibet fuerit requisitus.

Hinc vero abeuntes cum illo suo coelesti thesauro urbem ingrediuntur, magno resultantes divinae modulationis tripudio. Sacris deinde illius noctis vigiliis insistentes, praesenti viri corpore dedicant basilicam, quam ipse praesul a fundamentis ante construxerat, sanctae Dei genitricis, sanctique Mansueti honore venerabilem quae ex tunc et modo sancti Mansueti magnifice illustratur meritis, ubique solvuntur vincula peccati aggravantis.

137.0640A| His autem ita compositis, beati viri corpus sedi propriae referri cupientes, obvium quemdam habent rusticum magnificis vocibus ejulantem. Hic ulnis impositum sui moeroris miserum decem annorum filium attulerat, cui nervorum implexio spinae dorsuali vestigia fixa retinebat; qui cum sancti viri glebam ad templum lamentis prosequitur, Judaeus quidam, qui tum forte se turbis miscuerat, centum blasphemias ludibriis rabidioris evomens, preces rogantis invehitur. Heus, tu! inquiens, quid mortuum insequeris? Quid clamoribus aera confundis? Quid ab immoto beneficii petiturus accedis, cum ego, equidem ipse vivens multo defuncto praestantius, prosim, si vota contuleris? His auditis valde indignatus qui praesens aderat pontifex, astantibus fratribus: Heu 137.0640B| me! inquit, quid veneramur, quid colimus? Aut enim nulla sancti virtus, qua laetificetur Ecclesia, qua Judaei confundatur vesania; aut certe pro eo alter colitur, qui dum putatur, hic nullo modo retinetur. Interea populis alia procurantibus expositi pavimento pueri nervorum subito rupta connexio, sanguine coepit defluente dissolvi; et dum nititur manu sancti glebam irrepere, in pedes constitit, et iter quod nunquam noverat, propriis nitens gressibus, turbis mirantibus, recognovit. Sic sanctus vir, ut voluit, gratiam virtutis exhibuit, et ora flentium in gaudia commutavit. Puer autem in testimonium facti usque in praesens tempus stipendiis ecclesiae confovetur.

Inter caetera autem hujus beatissimi viri huic 137.0640C| pontifici virtutum experta beneficia, illud etiam addimus, quod ejus relatione nos certos fuisse non dubitamus. Cum adhuc in eodem coenobio sancti praesens contubernio esset; abeunte die Sabbati nox funditur, quia videlicet Dominica solemnitas in crastinum sperabatur. In qua cum maturius fratres ad divinae servitutis praeconium surgerent; episcopus praeteritorum labore defessus, lecto decumbebat, gravi sopore depressus. Interim illis consueto more laudes agentibus, soporato pontifici cum jam daret albentes pallens aurora recursus, astitit vir quidam aspectu venerandus, stola candidissima coopertus, habitu praecipuus, staturae quantitate profusus, ut nil aliud videretur quam sanctus Mansuetus. Qui cum divinus visitator cubiculum quiescentis intraret, 137.0640D| quadam impellente virtute, ostia contiguae subito patuere fenestrae, ac radio vibrante domus resplenduit omnis. Tum ille vir clarus ad stratum praesulis soporati accessit, manuque corpori superposita, levi agitante motu, nam caeteri jacentes circumfusi tanto sopore tenebantur innexi, ut vix facto strepitu irruente quiete laxari potuissent, eum excitat, dicens: Quid dormis? Quid aliis sacras vigilias agentibus, tu tanto sopore deprimeris? Atque, ut ejus verba ipsa retexam, mox subjunxit: Non enim dormientibus pervenit regnum Dei, sed vigilantibus. His auditis, pontifex somno excitus, ecclesiam tremebundus irrumpit, magnoque terrore concussus, pudore profunditur, quod his officiis exsors ita tardius interesse 137.0641A| videretur. Cujus rei testis non sine sui pudore refert, quid in illo sit passus secreto cubiculi, virtute praestanti beati Mansueti

Sed quia gloria regis est celare verbum, Domini autem investigare sermonem; veniam ad illud quoque quod ea sub tempestate, hujus beati viri meritis fuisse probatur ostensum. Non multo post tempore ulciscendis obnoxia facinoribus omnium divinae animadversionis severitas peccata perstrinxerat populorum. Morbosae calamitatis clades acta Dei judicio per populos incanduerat. Nam instar inguinariae pestis, quae quondam populos Italiae corripuerat, quidam litteralis [ f. lateralis] dolor ubique redivivo germine spargitur, ac lethiferis invalescens successibus, regionum finibus Iate pervagatur; sicque quodam 137.0641B| malo auspicio, serie cumulata morborum, plebes pereunt, populi concidunt, sine differentia utriusque sexus et ordinis, volvuntur agmina mortuorum. Nec is qui tali dolore corripitur ultra triduum vix superesse ullo modo permittitur. Et quid in aliis fieret terrarum partibus incertum. Hanc urbem clades ita superveniens irruperat, ut ad unum quemlibet, exceptis aliis diversarum ecclesiarum, locum, sicut idem pontifex non sine gemitu memorabat, denos vel septenos mortuorum loculos sub oculis aspiceret inferri tumulandos. Arctatur pontifex plurimorum periculo morientium. Tandem id consilii menti infunditur, ut videlicet idem protector beatus Mansuetus, ex quo fuerat positus loco iterum assumptus, tanquam inter viventes et mortuos medius opponatur. 137.0641C| Itaque triduano praemisso jejunio, consultu habito, videtur episcopo congruum, ut collectis denuo populorum undique catervis, beati viri corpus ad ecclesiam sitam scropulis [ Ecrouves près de Toul ], quae beatae Dei genitricis Mariae saepius solet illustrari miraculis, debeat destinari, tanquam apud coelestis Imperatoris summam Imperatricem, matrem omnium sane suarum ovium, commissa legatione perfungi. Sicque hoc facto visa est clades illa suo aliquantulum furore mitescere. Sed nec sic paventium populorum terror abscinditur: nam iterum beati viri glebam humeris imponentes, principale ejusdem Dei genitricis Buxeriarum [ Bouxières aux-Dames ] cum choris permiscui ordinis psallentium, erectis in Dominum cordibus expetunt coenobium, ibique praesente 137.0641D| domno Gerardo pontifice exacta nocte illa, dum reditum gestiunt, dici jam ullo modo non potest quam incredibili multitudine stipatae populorum cohortes confuso ordine turbas miscuerunt, ex vicis, ex agris, ex diversis partibus in unum repente coeuntium. Hinc sacrae virgines, illinc innumerabiles Christianae fidei greges, ad littus Murtensis fluminis usque properantes, ubi ab incolis loci illius votive petentibus, acceptum est beati viri venerabile corpus. Et cum jam satis visa illis fuerit excrevisse aquarum immensitas, liberis inter undas vestibus ad renes usque aquis convoluti, dicti sunt alveum pedibus transmeasse, non sine admiratione multorum. Hinc omnis illa popularis turba, progrediens laetis 137.0642A| conjubilo gressibus, vallatam undique catervis sancti viri glebam ad propriam sedem, non sine voti sui munere, referunt. Nam coactis inter aera nubibus, tantus prius imploratus imber coelo profluxerat, quantus arenti terrae sufficere plene potuisset. Tandem igitur templi januam cum laudibus propinquantibus, mox tantae claritatis jubar illud venerabile corpus visum est praecessisse, ut tota ecclesiae domo effulgurans manifeste daret intelligi quam divinum esset quod templo sancto videbatur inferri. Tunc sonitu confusae multitudinis rumpitur concentus coeptae modulationis; versisque in contraria votis, coeperunt plures flere prae gaudio, dum nescirent cur flere debuissent, nisi quod sancti pietas supernae infusionis affectum suorum concitaverat in mentibus 137.0642B| filiorum. Nec vero praesens antistes lacrymis temperat, qui illius dulcedinis communem cum populo ubertatem mire sentiebat. Et ecce clades illa quam. . . . . . hominum effusam esse diximus, favente istius nostri protectoris meritis gratia Domini Redemptoris, sic suis desuevit processibus, ut palam cognosceret universus populus quod pro domo Israel in die Domini staret ex adverso in pretio sanctus Mansuetus suarum omnium ovium adjutor praestantissimus factus.

Libet quoque illud huic nostrae narrationi inserere, quod pene nostris omnibus praecedenti tempore, ad laudem quoque istius beati viri notum est contigisse. Et quia praedictus episcopus est in causa, non derogat personae praecellenti Divinitati debita 137.0642C| clementia porrecta peccatori. Severitate igitur flagelli percussis plebibus, sanctorum meritis exempti, coelesti disciplinae praefatus quoque pontifex subditur, ut tactus ex verbere celerius agnoscat quia unus est Dominus praepotens qui percutit et sanat. Ergo ut plura reticeam, qui multis aliis orationum fomenta porrexerat, gravi pressus incommodo valdeque se habens aegre, infirmus decumbebat.

Nulla huic virtus, nullus vigor permanserat, toto corpore contabescens, nec somnum nec cibum capere valde debilitatus poterat, vitam exosam ducens inter angustias, de imminenti funere solummodo cogitabat. Quid faceret, quo se verteret anxius nesciebat; plebes absolvens, ipse a plebibus absolutus, solum exitum moestus exspectabat. Cujus quidem infirmitatis 137.0642D| ita exprimimus incommoda, ut videlicet ostendamus quanta per beatum Mansuetum hanc sit gratiam subsecuta. Nam hac invalescente molestia, cum pene jam jamque in extremis ageret, ternasque continue hebdomadas insomnes lethaliter duceret, ad notum sancti Mansueti refugium urgente morbo recurrere aegrotus deliberat. Obstat e contra militum familiare obsequium, ne videlicet sicut rumor fuerat, si contigeret Dominum in ordinem monasticum converti, eos quoque pariter rebus domesticis cum Domino privari. Quae scilicet res eorum mentes animo que confuderat. At ille qui vim laboris torquentis insenserat, rumpit obstacula prohibentium, beati viri suffragium festinus impetit, totum 137.0643A| se ejus apud Deum interventioni committit, tam suis fratrum orationibus studiosus incumbit, votaque sua Deo ac sancto Mansueto imo pectore deferens, non prius abstitit quam redeuntis salutis, Domino miserante, sanctique Mansueti virtute conferente, sperata beneficia persensit. Quod usque hodie idem pontifex non sine suspiriis solitus est referre, quanto eo tempore fuerit incommodo depressus, 137.0644A| quam potenti interventu sancti exstiterit coelesti medicina salvatus. Et quia aliqua de sancti hujus virtutibus praesentis in carne pontificis tempore gesta brevi calamo, ut ita dicam, sodalem sibi libellum ejus imperio exsoluturus, nunc in his quoque finem faciamus adjuti ejus orationibus, aspirante gratia Domini Redemptoris.