Vita S. Mariae Aegyptiacae

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Mariae Aegyptiacae
saeculo VIII

editio: Migne1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73

Paulus diaconus

SoJePaD.ViSMaAe 73 Sophronius Jerosolymitanus; Paulus diaconus Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO INTERPRETIS.

Domino gloriosissimo ac praestantissimo regi Carolo.

381 Sciens gloriosissimam majestatem vestram tam divinis eloquiis, quam sanctorum praecedentium exemplis valde delectari, cum jamdudum libellum conversionis Mariae Aegyptiacae, cum tomulo de cujusdam vicedomini poenitentia, domino meo obtulerim, quia ille ipse casu quodam deperiit, nunc interim jussui vestro in eodem restaurando devotus obedivi. Obsequii quoque et devotionis meae fuit ut non simplicem tantum memoratae rei textum exhiberem, sed et alia quaesitu digna superadjicerem, de venerandis scilicet constitutis et gestis praesulum Romanae Ecclesiae: quorum sanctionibus quam reverenter Ecclesia utatur, majestas vestra optime novit. Hoc autem brevitatis compendium servus vester ideo sumpsit, ut serenitas vestra, quam Reipublicae fascibus valde oneratam attendo, cui sparsim diversa non vacat percurrere scriptorum volumina, quasdam consuetudines ecclesiasticas in brevi, quasi in quodam Enchiridio inclusas, tenere possit, et quia secundum regalem industriam studium domini mei in hoc fervere didici, ut facta dictave vestra juxta auctoritatem irrefragabilem dirigere, et quid erga cultum divinum tenendum, quidve rejiciendum sit, sollicite disquirere et perscrutari, elucubrationis sit assiduae, qualiter ejus divinitatis ope muniti, prosperis successibus ad omnia currere mereamini.

Prologus auctoris.

382 Secretum regis celare, bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri, honorificum est (Tob. XII). Ita enim legitur, angelum dixisse Tobiae post oculorum amissionem, gloriosamque illuminationem, et post illa transacta pericula, e quibus liberatus, consecutus est Dei pietatem. Etenim regis secretum manifestare, nocivum et valde periculosum est; et Dei gloriosa silere opera, magnum est animae detrimentum. Propter quod ego divina tegere silentio dubitans, et pigri servi metuens condemnationis imminens judicium, qui a domino talentum accipiens, fodiens in terram abscondit, et datum ad operationem celavit extra negotiationem (Matth. XXV), sacram ad me prolatam narrationem nequaquam silebo. Sed nullus mihi sit incredulus scribenti de eis quae audivi, nec quisquam me mentiri aestimet, de rei magnitudine dubitans. Mihi enim absit sacris mentiri rebus, et adulterari verbum, ubi Deus memoratur. Ejus autem, qui minima intelligit, et indignius de Dei magnitudine, qui carnem assumpsit, et incredulus est ista dicenti, non mihi pertinebit periculum. Si qui autem illi sunt qui hujus scripturae legerint textum, gloriosamque rei admirationem sane credere renuerint, et illis Dominus misereatur, faciatque capaces sancti verbi, ne rei existant Dei miraculorum, quae plura in suis fieri praedestinavit electis: quoniam et ipsi humanae naturae infirma considerantes, impossibilia decernunt ea quae de hominibus sanctis gloriosa dicuntur. Assumam de caetero narrationem, ipsam rem referens, quae in hac nostra generatione facta dignoscitur, quam sacer vir, divina et agere et docere educatus, narravit. Sed ut supra dictum est, nullus haec ad incredulitatem trahat, considerans impossibile fieri in hac nostra generatione tam grande miraculum, quia gratia Dei per omnes generationes in sanctas pertransiens animas, amicos Dei facit et prophetas, quemadmodum Salomon secundum Deum edocuit (Sap. VII). Tempus namque est sacrae prodere narrationis initium, magnum virileque certamen venerabilis Mariae Aegyptiacae, videlicet qualiter expleverit tempora vitae suae.

VITA.

CAPUT PRIMUM.--In monasterio Palaestinorum fuit vir vitae moribus et verbo ornatus, qui ab ipsis cunabulis, monachicis est actibus diligenter instructus, et conversationibus veraciter educatus, nomine Zosimas. Et nullus nos aestimet dicere Zosimam illum in praedicationis erroneae dogmatibus accusatum sectae alterius; alius enim hic, et alius ille, et multa inter utrosque distantia, licet unum uterque sortiti sint vocabuli nomen. Hic itaque Zosimas ab initio in uno Palaestinorum conversatus est monasterio, et omnem pertransiens monachicam disciplinam, in abstinentiae opere omnium factus est probatissimus. Omne enim praeceptum sibi traditum canonis ab his qui ab infantia educati sunt, luctam perfectae disciplinae monachicae irreprehensibiliter conservabat. Multa etiam et ipse sibi adjiciens superaddidit, cupiens carnem spiritui subjugare. Nec enim in aliquo offendisse comprobatur. Ita enim fuit in cunctis perfectus monachicis actibus, ut multoties multi monachi de praedicti loci monasteriis et de longinquis partibus ad eum confluentes, ejus exemplis atque doctrinis se constringerent, et ad illius imitationem abstinentiae se multo magis subjugarent.

CAP. II.--Haec itaque omnia in se habens, a meditatione sacri eloquii nunquam discessit, sed in stratu suo quiescens, sive surgens, aut operam tenens manibus, vel cibum, si conveniebat ut sumeret, bonum, quo ille uti consueverat, spiritualiter utebatur, unum opus habebat intacitum et nunquam deficiens, psallere frequenter et meditationem facere sacri eloquii. Multoties enim asserunt quia et divinae illustrationis dignus effectus, a Deo sibi visiones ostensae sunt, et mirum non est nec incredibile. Si enim, ut ait Dominus, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); quanto magis qui suam purificaverint carnem, sobrii semper, animorumque pervigiles, oculos divinae prospiciunt illustrationis, visionis indicium hinc praeparatae futurae bonitatis accipientes? Dicebat autem ipse Zosimas, ab ipsis, ut ita dicam, maternis ulnis in hoc se esse monasterio traditum, et usque ad quinquagesimum tertium annum in eo cursum monachicum peregisse. Post haec autem pulsatus est a quibusdam cogitationibus, quasi jam in omnibus esset perfectus, alterius non indigens in ullo doctrina. Haec autem, ut dicebat, in se cogitabat: Nunquid est in terris monachus, qui novum aliquid possit tradere mihi, juvare me valens in aliquo quod ignorem, aut quod ego in monachico non expleverim opere? Nunquid invenitur eorum qui solitudinem duxerunt vir qui prior me in actibus sit? Haec et his 383 similia eo cogitante, astitit quidam et dixit ei: O Zosima, bene quidem, et sicut possibile fuit homini, decretasti, bene cursum monachicum consummasti. Tamen nullus est in hominibus qui se perfectum esse demonstret. Major enim lucta praesens quam illa quae praeteriit, licet tu nescias. Ut autem cognoscas quantae sint et aliae viae salutis, egredere de terra et de cognatione tua, et de domo patris tui, ut Abraham ille patriarcharum eximius (Gen. XII), et veni ad monasterium quod juxta Jordanem adjacet flumen

CAP. III.--Mox igitur secutus dicentem, egressus de monasterio, in quo ab infantia conversatus est, et perveniens ad Jordanem, fluvium omnium sanctiorem, dirigitur ab eo qui vocavit eum in monasterium in quod illum Deus venire praecepit. Pulsans igitur monasterii januam, loquitur prius monacho qui januam observabat, et ille nuntiavit eum abbati. Qui suscipiens eum, habituque et specie religiosum conspiciens, postquam flexit genu, ut mos est monachis, accepta oratione, hoc eum interrogavit: Unde frater, advenisti? et quam ob rem apud humiles te conjunxisti monachos? Zosimas autem respondit: Unde quidem veni, non puto necessarium dicere; aedificationis autem gratia, Pater, adveni. Audivi de vobis magnalia et laude digna, et posse Deo animam sociare. Dixit autem ei abbas: Deus, frater, qui solus sanat animae infirmitatem, ipse te et nos doceat divina mandata, et dirigat omnes ad ea facienda quae opportuna sunt. Homo enim hominem aedificare non valet, nisi unusquisque attendat semetipsum frequenter, et sobrio intellectu quod expedibile est operetur, Deum habens cooperatorem. Tamen quoniam, ut dixisti, charitas Christi te videre nos humiles monachos perduxit, mane nobiscum, si ob hoc venisti, ut omnes nos nutriet pastor bonus sancti Spiritus sui gratia, qui animam suam dedit liberationem pro nobis, et proprias oves vocat ex nomine (Matth. XX; Joan. X). Haec dicente abbate, flectens iterum Zosimas genua, accepta oratione, respondit Amen, et mansit in eodem monasterio.

CAP. IV.--Vidit autem ibi seniores actibus et visione splendentes, spiritu ferventes, et Domino servientes. Psallentia ibi erat, incessabiles totius noctis habens stabilitates, et in manibus semper operatio, et in ore psalmi divini absque diminutione. Sermo ibi otiosus non proficiebat; cogitatio auri argentique, aut rei alicujus apud illos non erat; expensa anni totius, aut mensura, vel temporalis vitae meditationes, doloribus congruae, nec nomen apud illos cognoscebatur; sed unum erat primum solummodo, quod festinabatur ab omnibus; ut unusquisque mortuus esset corpore, sicut semel saeculo, et eis quae in saeculo sunt mortificatus, et jam non vivens. Cibum autem habebant indeficientem, divinitatis eloquia; nutriebant vero corpus pane et aqua, ut multo magis apud divinam clementiam apparerent efficaces.

CAP. V.--Haec Zosimas, ut dicebat, perspiciens, aedificabatur valde, praetendens se ad perfectionem, et crescere faciens proprium cursum, cooperatores inveniens, optime divinum innovantes paradisum. Transactis autem aliquot diebus, appropinquavit tempus, quando sacra jejunia Christianis traditum est celebrare, et purificare seipsos ob divinae passionis diem resurrectionisque salutationem. Regia autem monasterii nunquam aperiebatur, sed semper erat clausa, et absque ulla perturbatione monachi cursum suum explebant; nec enim erat licitum aperire aliquando, nisi fortassis monachus propter aliquod opus necessarium adveniebat. Solitarius enim erat locus ille, et plurimis vicinorum non solum inusitatus, sed et incognitus. Canon autem talis a priscis servabatur temporibus: propter quod, ut considero, Deus Zosimam perduxit in idem monasterium.

CAP. VI.--Dehinc ergo referam qualiter ipsius monasterii servabatur traditio. Dominica quam primam jejuniorum hebdomadam nominari mos est, agebantur divina sacramenta consuete, et unusquisque particeps efficiebatur vivifici ac intemerati corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Et solito modicum cibum sumentes, congregabantur omnes in oratorium, et curvatis genibus, factaque suppliciter oratione, salutabant se invicem monachi, et unusquisque genuflexo publice amplectebatur abbatem, postulantes orationem, ut haberent ad inchoatum certamen eum cooperatorem et comitatorem. His ita se habentibus, fores monasterii patefiebant, et psallentes consona voce: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? etc. (Psal. XXVI), exibant, unum multoties aut duos monasterii custodes relinquentes, non ut custodirent ea quae intus erant reposita (non enim erant apud illos aliqua furibus congrua), sed ne oratorium absque divinis relinquerent solemniis. Unusquisque autem se annonabat, prout poterat aut volebat. Nam unus portabat corpori ad mensuram sufficiens, alius carycas, alius palmarum fructus dactylos, alius vero legumina 384 aquis infusa, alius nihil praeter corpus proprium et vestimentum quo utebatur. Nutriebantur autem, quando necessitas exigebat naturae, herbis quae nascebantur per solitudinem. Canon autem erat unusquisque sibi ipsi et lex absque praevaricatione, ut non cognosceret aliquis consocium, qualiter abstinebat, aut quomodo agebat. Jordanem enim mox transmeantes, longe ab invicem se sequestrabant, et nullus se jungebat ad socium, civitatem aestimantes solitudinem. Sed et si unus ex ipsis a longe venientem ad se aliquem videbat, mox declinabat de itinere, et ad aliam partem pergebat. Vivebat autem sibi et Deo, psallens frequenter et constituto gustans tempore cibum. Ita omnia jejunia celebrantes, revertebantur ad monasterium ante vivificum diem resurrectionis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quam festam Dominicam cum ramis palmarum celebrare sancta accepit Ecclesia. Revertebantur autem, unusquisque habens proprii laboris testem propriam conscientiam, cognoscentem qualiter operatus est, et qualia laborum semina seminavit. Et nullus ullo modo interrogabat alium, quomodo aut qualiter laboris certamina consummasset.

CAP. VII.--Hic est itaque hujus monasterii canon, et ita perfecte et optime custodiebatur. Unusquisque enim, ut dictum est, per solitudinem Deo jungebatur, et in semetipso decertabat, ne hominibus placeret, sed soli Deo. Illa enim quae propter homines fiunt, et quae ut hominibus placeant aguntur, non solum non proderunt facientibus, sed et per multa damna efficiuntur agentibus obnoxia. Tunc itaque Zosimas consueta monasterii lege transmeavit Jordanem, modicum quid pro corporis necessitate deportans congrua, et vestem qua utebatur; et canonem quidem celebrabat, solitudinem pertransiens, et tempore escae necessitatem faciebat naturae. Sedebat autem nocte in terra, modicum quiescens, et somnum ad modicum gustans, quocunque eum vespertinum reperiebat tempus. Diluculo autem properare incipiebat, semper incessabile idem habens propositum, in desiderium habens, ut dicebat, introire in solitudinem, sperans invenire aliquem patrem in ea habitantem, qui eum posset aliquid aedificare, sicut desiderabat, et sine cessatione iter agebat, ac si apud aliquem manifestum festinans. Viginti autem dierum exigens iter, cum sextae horae tempus advenisset, stetit modicum ab itinere: et conversus ad Orientem, agebat solitam orationem. Consueverat enim constituto diei tempore figere itineris cursum, et stans psallere, et genuflexo orare. Dum autem psalleret, et in coelum inspiceret intentis obtutibus, vidit a parte dextra, ubi orabat, umbram quasi humani corporis apparentem; et primo quidem conturbatus est, ac contremuit, phantasiam alicujus spiritus existimans se vidisse, signo autem crucis se muniens, et a se timorem projiciens (jam enim et orationis ejus finis instabat), convertens oculos, vidit aliquem in veritate properantem ad partem Occidentis. Mulier autem erat, quod videbatur, corpore nigerrimo, prae solis ardore denigrata, et capillos capitis habens ut lana albos, modicos et ipsos, non amplius quam usque ad cervicem descendentes.

CAP. VIII.--Hoc itaque Zosimas videns, et desideratae dulcedinis gavisus effectus, coepit festinanter currere in eam partem, ubi et aliud quod apparuit festinabat. Gaudebat enim gaudio magno. Non enim viderat in spatio dierum illorum speciem hominis, aut animalium, vel volucrum, bestiarumque formam. Desiderabat enim cognoscere quae vel qualis bestia esset quae videbatur, sperans quoniam majorum alicujus efficeretur profectus. Illa autem ut vidit econtra Zosimam venientem, coepit fugiens currere apud inferiorem solitudinem. Zosimas autem aetatis senectam obliviscens, et laborem non reputans itineris, tetendit rapidissimo cursu, desiderans conspicere fugientem. Hic enim persequebatur; illa autem progrediebatur. Erat autem cursus Zosimae velocior, et paulo efficiebatur propinquior. Ubi autem appropiavit, ut jam etiam posset vox audiri, coepit, has voces emittens, clamare Zosimas cum lacrymis: Cur me fugis decrepitum ac peccatorem, serve Dei? Vere sustine me per Deum, quicunque es, pro cujus nomine hanc inhabitas solitudinem. Sustine me infirmum et indignum. Sustine me pro spe, quam habes pro tanti laboris remuneratione. Sta, et tribue orationem et benedictionem seni per Deum, qui neminem aliquando projecit. Haec cum lacrymis Zosima postulante, venerunt currentes in quemdam locum, in quo quasi aridus torrens designabatur, in quo fuisse torrentem consideravit; sed locus ille talem convenit, ut haberet similitudinem, quomodo in terra illa apparebat. Ut venerunt itaque in praedictum locum, illud quod fugiebat descendit, et iterum ascendit in partem aliam. Zosimas autem clamans et nusquam progredi valens, stetit in aliam partem torrentis, qui speciem videbatur habere torrentis, et addidit 385 lacrymas lacrymis, et suspiria suspiriis ampliavit, ut multo magis ex propinquo stridore luctus audiret.

CAP. XI--Tunc illud corpus quod fugiebat, vocem talem emisit: Abba Zosima, ignosce mihi propter Deum, quoniam manifestare me tibi conversa non possum. Mulier enim sum, et omni corporeo tegmine nuda, ut ipse vides, et corporis turpitudinem habens intectam. Sed si vis peccatrici mulieri orationem vere tribuere, projice mihi indumentum quo circumdatus es, ut possim muliebrem infirmitatem operire ad te convertens, et tuas accipiam orationes. Tunc tremor nimiusque metus et mentis excessus accepit Zosimam. Strenuus enim erat vir ille valde, et divinitatis dono prudentissimus, et cognovit quia ex nomine non vocasset eum quem nunquam viderat, de quo nec unquam audierat, nisi manifestissime providentiae gratia fuisset illustrata. Fecit autem cum festinatione quod jussum est, et exuens se pallio quo erat indutus, terga versus projecit ei. Illa accipiens, in quantum potuit tegens partem corporis, quam oportet plus tegi caeteris, praecinxit se, et conversa ad Zosimam, ait ei: Quid tibi visum est, abba, peccatricem videre mulierem? Quid quaeris a me videre aut discere, quia tantum non pigritasti tolerare laborem? Ille autem in terra prostratus, poscebat benedictionem secundum morem accipere. Prostravit autem se et ipsa, et utrique jacebant in terra, unus ex alio benedictionem poscens.

CAP. X.--Post multarum autem horarum spatia dixit mulier ad Zosimam: Abba Zosima, tibi competit benedicere et orare; tu enim presbyterii honore fultus es, et plurimis jam annis sancto assistis altari, et donis divinitatis Christi secreta rimaris. Haec verba Zosimam in magnum timorem et certamen magis inducebant, et tremens senex sudoris guttis infundebatur. Dicit autem ei defessus viribus et quasi halitu jam conclusus: Manifesta jam quidem es ex ipsa visione, o spiritualis mater, quoniam tu ad Dominum profecta es, et fortiori parte mortua es. Manifesta autem plus omnium tributa est tibi gratia, ut me vocares ex nomine, quem nunquam vidisti. Sed quia gratia non ex dignitate cognoscitur, sed ex animarum actibus significari consueta est, benedic propter Deum, et orationem tribue indulgentiae tuae perfectionis. Stabilitati autem senis sancti compassa, dixit: Benedictus Dominus, qui salutem procurat animarum; et Zosima respondente Amen, surrexerunt utrique de terra. Et ait mulier seni: Homo, quam ob rem ad me peccatricem venisti? Tamen quoniam quidem te gratia Spiritus sancti direxit, ut aliquod ministerium exhibeas meae exiguitatis corpori congruum, dic mihi, quomodo hodie Christianissima regitur tribus, quomodo imperatores, quomodo sanctae Ecclesiae pascitur grex? Zosimas autem respondit hoc verbum: Mater, tuis orationibus sanctis pacem stabilem Deus largitus est; sed suscipe indigni monachi consolationem, et per Dominum ora pro omni mundo, et pro me peccatore, ut non hujus cursus et itineris labor sine fructu mihi efficiatur tantae solitudinis via. Et illa respondit ad eum: Te quidem oportet, abba Zosima, sacerdotii, ut dixi, habentem honorem, pro omnibus et pro me orare, in hoc enim et vocatus es; sed quia obedientiae praeceptum habemus, quod mihi a te jussum est, bona faciam voluntate. Et haec dicens, ad Orientem conversa, et elevatis in excelsum oculis, manibusque extensis, coepit orare motu tantum labiorum in silentio, voxque penitus non audiebatur ut posset intelligi. Unde et Zosimas nulla potuit verba ex ipsa oratione agnoscere. Stabat autem, ut dicebat tremens, terram conspiciens, et nihil ullo modo loquens. Jurabat autem, Deum testem verbi proponens, quoniam ut vidit eam perseverantem in orationis constantia, paululum elevatis ab aspectu terrae oculis, vidit eam elevatam quasi cubitum unum a terra, et in aere pendentem orare. Hoc autem ut vidit, nimio pavore correptus, prostravit se in terram, sudore suffusus, et nimium perterritus, nihil dicere praesumebat, in seipso autem dicebat: Domine, miserere mei.

CAP. XI.--In terra autem prostratus jacens, scandalizabatur in mente, putans ne spiritus esset qui se fingeret orare. Conversa autem mulier, erexit monachum dicens: Quid te, abba, cogitationes tuae perturbant scandalizari in me, quia spiritus sum, et fictam orationem facio? Satisfactus esto, homo, peccatricem me esse mulierculam, tamen sacro sum circumdata baptismate; et non sum spiritus, sed favilla et cinis et totum caro, et nihil spiritualis phantasiae aliquando vel ad mentem reducens. Haec dicens, signo crucis signat frontem suam, oculosque et labia; simulque et pectori vexillum crucis infigens, ita dixit: Deus, abba Zozima, de adversario et immissionibus ejus liberet nos, quoniam multa super nos est invidia ejus. Haec audiens senex, prosternit se, et apprehendit pedes ejus, dicens cum lacrymis: Obsecro te per Dominum Jesum Christum, verum 386 Dominum nostrum, qui de virgine nasci dignatus est, pro quo hanc induta es nuditatem, pro quo has carnes expendisti, ut nihil abscondas a servo tuo, quae es, et unde, et quando, vel ob quam causam solitudinem hanc inhabitasti, sed et omnia, quae circa te sunt, edicito mihi, ut Dei magnalia facias manifesta. Sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque? sicut scriptum est (Eccli. XX)? Dic mihi omnia propter Deum; nec enim pro gloriatione aut ostentatione aliquid dicis, sed ut mihi satisfacias peccatori et indigno. Credo enim Deo, cui vivis, cum quo et conversaris, quoniam ob hujuscemodi rem directus sum in hanc solitudinem, ut ea quae circa te sunt Deus faciat manifesta. Non enim nostrae virtutis est judiciis resistere Dei. Nisi fuisset acceptabile Christo Domino manifestare te et qualiter decertasti, nec teipsam permiserat videri ab aliquo, nec me confortaret tantam properare viam, nusquam valentem progredi, aut potentem de cella mea procedere.

CAP. XII.--Haec eo dicente, sed et alia plura, elevans eum mulier, dixit: Vere erubesco, ignosce, abba meus, dicere tibi turpitudinem meorum actuum; tamen quia vidisti nudum corpus meum, denudabo tibi et opera meorum actuum, ut cognoscas quam turpis luxuriae et opprobio confusionis repleta est anima mea. Non enim, ut tu ipse considerasti, propter aliquam gloriam, quae circa me sunt, volo narrare. Quid enim potero gloriari, quae diabolo vas fui electionis effecta? Scio autem quia si coepero narrare ea quae sunt de me, fugies a me, quasi quis fugiat a facie serpentis, auribus non valens audire, ob inexpedibilia quae sum operata. Dicam autem, nihil negans, sed verius referam, supplicans te prius ut non deficias orare pro me, ut misericordiam merear et inveniam in die judicii. Et senex suffusus lacrymis, flebat. Tunc coepit mulier narrare ea quae de se erant, ita dicens:

CAP. XIII.--Ego, Pater, patriam quidem Aegyptum habui: parentibus autem meis viventibus, duodecimum agens aetatis annum, affectum illorum spernens, Alexandriam veni, et quomodo quidem virginitatem meam in primis violaverim, et qualiter indesinenter et insatiabiliter vitio libidinis subjugata jacuerim, erubesco considerare. Hoc enim non breve est dicere: illud autem citius dicam, ut possis cognoscere insatiabilem vitii mei ardorem, quem habui in amorem stupri. Decem et septem et eo amplius annos transegi publice in incendio jacens luxuriae. Non propter alicujus donum virginitatem meam perdidi; neque enim ab aliquibus dare volentibus aliquid accipiebam; hoc enim libidinis furore succensa considerabam, ut amplius ad me facerem currere, gratis implens stupri mei et sceleris desiderium. Neque vero consideres quia pro divitiis nihil accipiebam; mendicans enim vivebam, aut multoties stuppam filando. Desiderium enim, ut dixi, habebam insatiabile, ita ut indesinenter me in sterquilinio luxuriae volutarem. Et hoc mihi erat placabile, et hoc vitam existimabam, si indesinenter naturae injuriam peregissem. Hoc modo me vitam ducente, vidi in quodam aestus tempore multitudinem Libyorum et Aegyptiorum quasi ad mare concurrentem. Reperi itaque aliquem, et interrogavi: Ubi festinant viri isti, qui currunt? Dixit autem mihi: In Jerosolymam omnes ascendunt ob sanctae crucis exaltationem, quae post aliquot dies solito celebratur. Dixi autem ei et ego: Putas suscipient me, si voluero ire cum ipsis? Et ille dixit: Si habes naulum, nullus te prohibebit. Dixi ei: Vere, frater, naulum vel sumptum non habeo. Vadam autem et ascendam in unam navim, quam conduxerunt. Et licet renuant, memetipsam tradam; corpus enim meum in potestate habentes, pro naulo accipient. Propterea autem cum eis volui ambulare (abba meus, ignosce) ut multos haberem cooperatores in meae libidinis passione.

CAP. XIV.--Dixi tibi, mi domine senex, ignosce mihi, ne compellas me meam dicere confusionem. Contremisco enim, novit Dominus, maculant enim et ipsum aerem isti sermones mei. Zosimas autem terram lacrymis infundens, respondit ad eam: Dic propter Deum, o mater mea, dic, et ne praetermittas sequentia tam salutiferae narrationis. Illa autem adjungens priori narrationi, addidit haec: Ille autem adolescens audiens sermonum meorum obscuritatem, ridens discessit. Ego autem fusum, quem manu tenebam, projiciens (hunc enim post tempus conveniebat me tenere), cucurri ad mare, ubi illos perspexi currentes, et vidi juvenes aliquot in littore stantes, numero quasi decem, satis corpore vultuque acerrimos, et ad id quod mihi erat placabile, optimos. Erant autem et alii, qui jam naves ascenderant. Impudenter autem, ut mihi consuetudo erat, in medio eorum me irruenter dedi, dicens: Accipite et me vobiscum quo pergitis, non enim ero vobis implacabilis. Sed et alios sordidiores proferens sermones, omnes ad ridendum commovi. Illi autem inerubescentem motum meum videntes, accipientes 387 me, in naviculam portaverunt. Exinde autem navigationem coepimus. Quae autem post haec acta sunt, quomodo tibi enarrare potero, o homo Dei? Quae lingua dicere potest, vel auris valet audire ea quae in navicula vel itinere facta sunt? quomodo ad peccandum et volens miseros ego compellebam nolentes. Non est narrabilis, sed inenarrabilis nequissima species, cujus tunc sum infelicibus magistra sceleribus effecta. Ergo nunc satisfactus esto, quia stupesco, quomodo meas mare illud sustinuit iniquitatum luxurias, quomodo terra non aperuit os suum, et in infernum viventem me demersit, quae tantas in laqueum mortis induxi animas. Sed, ut arbitror, meam Deus, qui neminem vult perire, sed omnes fieri salvos (I Tim. II), requirebat poenitentiam. Non enim vult mortem peccatoris, sed longanimiter exspectat, sustinens conversionem (Ezech. XVIII). Sic itaque cum magna festinatione ascendimus Jerosolymam; et quantos quidem dies ante festivitatem in civitate commorata sum, similibus nequissimis vacavi operibus, magisque pejoribus. Non enim sufficiens fui juvenibus mecum in mari luxuriantibus et in itinere, sed et alios multos peregrinos et cives in mei scelere actus congregans, coinquinavi seducens.

CAP. XV.--Quando autem venit sanctae exaltationis festivitas pretiosae crucis, ego quidem, sicut et prius, praeibam, juvenum illaqueans et capiens animas. Vidi autem primo diluculo omnes ad ecclesiam unanimiter concurrentes. Abii et ego, currens cum currentibus, et veni cum illis in atrium templi; et cum venisset hora exaltationis divinae crucis, impingebam et impingebar, repellebarque quodammodo, festinans ingredi cum populo, coarctor usque ad januam templi cum his qui ingrediebantur, cum magna laboris tribulatione appropinquans et ego infelix: quando autem ingredi volebam, illi quidem omnes sine impedimento ingrediebantur, me autem divina aliqua virtus prohibebat, non indulgens introitum. Mox igitur repulsa, ejiciebar foras; et ejecta, inveniebar sola in atrio stans. Considerans autem per muliebrem infirmitatem hoc mihi accidere, iterum aliis me immiscendo, vim mihi quodammodo faciebam introeundi, sed enim laborabam in vacuum.

CAP. XVI.--Ut enim limina vestigio contingebam, omnes interius recipiebantur, nullum habentes impedimentum, me autem solam non recipiebat; sed quasi militaris multitudo esset taxata ut mihi ingredienti aditum clauderet, ita me repentina aliqua prohibebat virtus, et iterum inveniebar in atrio. Hoc ter et quater passa et facere conans, nihilque proficiens, desperans de caetero, et amplius nusquam progredi valens (factum quippe fuerat corpus meum a vi comprimentium valde confractum), recedens discessi, et steti in quodam angulo atrii templi; et vix aliquando, ob quam causam prohibebar videre vivificum lignum in cogitationem reduxi. Tetigit enim mentem et cordis mei oculos intellectus salutis, recogitans quia squalida actuum meorum scelera mihi introeundi aditum obserabant. Coepi itaque flens nimium conturbari et pectus tundere, atque suspiria de profundo cordis proferens, et gemens ejulansque prospexi in loco in quo stabam, sursum imaginem sanctae Dei genitricis stantem, et aio, ad eam intendens et indeclinanter attendens; Domina virgo, quae Deum genuisti secundum carnem, scio quia nec condecens nec opportunum sit me sic horridam adorare imaginem tuam vel contemplari oculis tantis sordibus pollutis, quae esse virgo dignosceris et casta, quae corpus et animam habes immaculatam: justum est me luxuriosam a tua purissima castitatis munditia abominari et projici. Tamen quoniam, ut audivi, ob hoc effectus est Deus homo, quem ipsa digna genuisti, ut peccatores vocaret ad poenitentiam, adjuva me solitariam et nullum habentem adjutorium, percipe confessionem meam, et mihi licentiam tribue ecclesiae patefactum ingredi aditum, et non efficiar aliena a visione pretiosissimi ligni, in quo affixus Deus homo, quem concipiens ipsa virgo peperisti, et proprium sanguinem dedit pro mea liberatione. Jube, o Domina, et mihi indignae ob divinae crucis salutationem januam patefieri, et te ex te genito Christo dignissimam do fidejussorem, quia nunquam ultra meam carnem coinquinabo per horrida immistionum ludibria; sed mox ut filii tui, Virgo sancta, videro lignum, saeculo et actibus ejus, et omnibus quae in eo sunt renuntio, et continuo egredior ubicunque ipsa ut fidejussor me duxeris.

CAP. XVII.--Haec dicens, et quasi aliquam satisfactionem recipiens, fidei succensa calore, et de pietatis visceribus Dei genitricis praesumens, movi me de eodem loco, in quo stans feci orationem; et veniens, iterum ingredientibus me miscui, et ultra non erat qui me repelleret, neque qui me prohiberet appropinquare januis, quibus in templum introibant. Accepit ergo me tremor validus 388 et extasis, et tota ex omnibus tremebunda turbabar. Itaque conjungens me ad januam, cujus mihi aditus primo claudebatur (quasi omnis virtus quae prius ingredi me prohibebat, post autem viam ingrediendi pararet), ita absque impedimenti labore introivi, et sic intra sancta sanctorum reperta sum, et pretiosi ac vivifici crucis ligni adorare mysterium digna habita sum: et tunc vidi Dei sacramenta, et qualiter est paratus suscipere poenitentes. Tunc projiciens me coram in terram, et sanctum illud exosculans pavimentum, exibam. Currens autem ad illam quae me fidedixit, veni restans. Conjunxi igitur me in illum locum ubi fidedictionis conscriptum erat chirographum, et genu curvans coram vultu sanctae Virginis Dei genitricis, his imprecata sum verbis: Tu quidem semper, o benignissima Domina, tuam ostendisti pietatis misericordiam: tu non indignam supplicationem projecisti; vidi gloriam quam peccatores merito non videmus, gloriam omnipotentis Dei qui per te suscipit peccatorum poenitentiam. Quid amplius peccatrix et misera valeo recordari aut enarrare? Tempus est jam implere quae fidedixi, fide dilectionis tuae placita. Nunc ubi tibi complacet, dirige me. Esto mihi salutis ducatrix, et veritatis magistra, praecedens me in viam quae ducit ad poenitentiam. Et haec dicens, audivi vocem alicujus a longe clamantis: Jordanem si transieris, bonam invenies requiem. Ego autem hanc vocem audiens, et pro me factam credens, lacrymans exclamavi, et ad Dei genitricis imaginem prospiciens vociferavi: Domina, Domina, Regina totius orbis, per quam humano generi salus advenit, noli me derelinquere. Et haec dicens, de atrio templi sum egressa, et festinanter ambulabam. Exeunte autem me, vidit me quis, et dedit mihi tres nummos, dicens: Accipe haec, nonna: ego autem accipiens, tres ex eis panes comparavi, et hos accepi benedictioni mei itineris congruos. Interrogavi eum qui panes vendebat: Unde et qualis via esse noscitur, homo, quae ducit ad Jordanem? Et cognoscens portam civitatis quae in illa latera pergit, currens iter agebam plorans.

CAP. XVIII.--Interrogationi autem interrogationem annectens, reliquum diei consumpsi iter properans: erat autem hora diei tertia, quando pretiosam et sanctam crucem videre merui. Et sole jam ad occasum declinante, ecclesiam beati Joannis Baptistae positam juxta Jordanem conspexi, et in eodem templo ingressa adorans continuo in Jordanem descendi, et ex illa sancta aqua manus et faciem lavi. Communicavi autem vivifica et intemerata Christi Domini sacramenta, in eadem sancta praecursoris et Baptistae Joannis basilica, et tunc unius panis medietatem comedi, et ex aqua Jordanis bibi, in terra nocte quiescens. Lucescente in crastino in partem aliam transivi, et iterum petii ductricem meam ut me dirigeret ubi ei placitum esset. Deveni autem in hanc solitudinem, et ex tunc usque hodie elongavi fugiens, exspectans Deum meum, qui salvos facit pusillos et magnos, qui convertuntur ad eum (Psal. LIV). Zosimas dixit ad eam: Quot anni sunt, o domina, ex quo hanc inhabitas solitudinem? Respondit mulier: Quadraginta septem anni sunt, ut considero, ex quo de sancta civitate egressa sum. Dixit autem Zosimas: Et quid invenire ad esum potuisti, o mi, aut invenis, Domina. Respondit mulier: Duos semis quidem panes Jordanem transmeavi deportans; et qui post modicum arefacti quasi lapides obduruerunt, et modicum quid usque ad aliquos annos comedens transegi. Dixit autem Zosimas: Et sic absque dolore transisti tanti temporis longitudinem? nihil repentinae immutationis et conturbationis sensisti calorem? Illa dixit: Rem nunc me interrogas, quam dicens valde contremisco, si ad commemorationem venero tantorum quae sustinui periculorum, et cogitationum quae inique perturbaverunt me: timeo enim ne ab eisdem aliquam patiar tribulationem. Dixit Zosimas: Nihil relinquas, o domina, quae non indices. Semel enim in hoc te manifestam cognovimus ordine, omnia te indiminute oportet nos edocere.

CAP. XIX.--Illa autem dixit ei: Crede, abba, decem et septem annis feris immansuetis et irrationalibus eluctans desideriis, dum cibum initiabam, desiderio mihi erant carnes; concupiebam pisces quos Aegyptus habebat; desiderabam etiam vinum delectabile mihi; multum enim delectabar in vino, et superabundantius usque ad ebrietatem bibebam, et nunc mihi erat valde in desiderio, eo quod multum uterer, dum essem in saeculo. Hic autem aquam omnino non habens, vehementissime urebar, et sustinebam necessitatis periculum. Fiebat mihi et de luxuriosis canticis nimium desiderium, perturbans et reducens ad memoriam daemoniorum cantica decantare, quae in saeculo dediceram. Mox autem lacrymans, et pectus meum percutiens, meipsam ad memoriam reducebam de convenienti fidedictionis quam feceram, egrediens contra hanc solitudinem. Veniebam autem per 389 cognitionem ante imaginem sanctae Dei genitricis, quae me et in fide sua suscepit, et ante illam plorabam, ut effugaret a me cogitationes quae miserrimam meam animam affligebant. Quando autem superflue dolenterque lacrymabar, et viriliter pectus meum tundebam, tunc videbam lumen undique circumfulgens me, et serenitas mihi quaedam stabilis mox fiebat. Cogitationes autem quae ad fornicationem iterum compellebant me, quomodo tibi enarrare possum? Abba, ignosce. Ignis intus infelix corpus meum nimis succendebat, et totam me per omnia exurebat, et ad desiderium commistionis pertrahebat. Dum ergo mihi talis ascenderet cogitatio, prosternebam meipsam in terram, et lacrymis terram infundens, ipsam mihi veraciter astare sperans, quae me fidedixerat, minanti me compellatione exaggerare furentem, quasi praevaricanti, et poenas praevaricationis mihi imminentes ira mucronis contra me agentem. Non enim ante surgebam de terra, nisi prius illa dulcissima lux illuminaret me solito, et cogitationes me perturbantes effugaret. Semper itaque cordis mei oculos ad illam fidejussorem meam sine cessatione erigebam, deprecans eam auxiliari mihi in hac solitudine et poenitentia. Habui ergo adjutricem et coadjutricem ipsam, quae genuit castitatis auctorem, et sic decem et septem annorum curriculis cum multis, ut dixi, usque hodie periculis eluctata sum. A tunc ergo adjutorium meum Dei genitrix astitit mihi, per omnia in omnibus me dirigens. Dixit autem Zosimas: Non habuisti cibum aut vestimentum? Et illa dixit: Panes quidem illos, sicut jam dixi, decem et septem expendens annis, deinde nutriebar herbis quae inveniebantur per solitudinem. Indumentum autem quod habui, transmeato Jordane nimia vetustate scissum et consumptum est. Multam ergo glaciali frigore et aestus ardore necessitatem sustinui, concremata aestus incenato, et nimio trigoris tempore gelu rigescens et tremens, multoties in terram cadens absque spiritu jacebam immobilis, multis et diversis necessitatibus et tentationibus immensis eluctans, per omnia usque in hanc diem virtus Dei multis modis miseram animam meam et corpus meum custodivit. Recordans enim de qualibus malis liberavit me Dominus, esca nutrior inconsummabili, et satietatis possideo epulas spem salutis meae. Nutrior autem et cooperior tegmine verbi Dei, qui continet omnia (Deut. VIII). Non enim in solo pane vivit homo (Matth. III), et non habentes operimentum petrae circumdati sunt tegmine hi qui se peccati exspoliaverunt tunica (Job XXIV, juxta LXX).

CAP. XX.--Audiens autem Zosimas quoniam Scripturarum testimonia proferebat ex libris Moysi videlicet et beati Job sive Psalmorum, dixit ad eam: Psalmos, o mater, didicisti, vel alios libros sacrae Scripturae legisti? Illa autem hoc audiens, subridens dixit ad eum: Crede mihi, non vidi hominem ex quo Jordanem transivi, nisi te hodie: sed neque feram aut aliud animal qualecunque, ex quo in hanc deveni solitudinem. Litteras autem nunquam alicubi didici, sed neque psallentem aut legentem aliquem auscultavi. Sermo autem Dei vivus et efficax intellectum intrinsecus docet humanum. (Heb. IV). Huc usque finis eorum quae mea sunt. Nunc autem obsecrans quaeso te per incarnationem Verbi Dei ut ores pro me luxuriosa. Et cum haec dixisset, cucurrit senex et genu flexo se in terram prosternere, vociferans et dicens: Benedictus Dominus Deus qui facit mirabilia magna solus, gloriosa et vehementer stupenda quibus non est numerus (Job IX). Benedictus es, Domine Deus, qui ostendisti mihi quanta largiris timentibus te. Vere enim non derelinquis quaerentes te, Domine (Psal. IX). Illa autem apprehendens senem, non permisit in terram perfecte prosterni, sed dixit ei: Haec quae audisti, homo, obtestor te per Dominum Salvatorem nostrum Jesum Christum, nemini dixeris, quoadusque Deus de vinculo carnis absolvat me. His omnibus acceptis in pace, et iterum hoc eodem tempore adveniente anno apparebo tibi, et videbis me, Dei nos gubernante gratia. Fac autem propter Dominum, quod nunc tibi injungo, ut sacris jejuniis recurrentibus anni venturi non transeas Jordanem, ut consuetudinem habetis in monasterio. Stupebat autem Zosimas, audiens quoniam et canonem monasterii inscia quasi quae nosset dicebat; nihilque aliud clamabat nisi gloriam Dei, qui majora quam petitur diligentibus se largitur. Illa autem dixit: Sustine ut dixi, abba, in monasterio; neque etsi exire volueris quoquam, valebis. Vespere autem sacratissimo Dominicae coenae, divini corporis et vivifici sanguinis portionem in vase sacro dignoque tanti mysterii affer, et sustine me in parte Jordanis quae conjungitur saeculo, et veniens vivifica accipiam dona. Ex quo enim in ecclesia beatissimi Praecursoris, priusquam transirem Jordanem, communicavi, deinceps usque nunc nunquam communicavi, nunquam usque nunc sanctificationis hujus usa sum portione; et ideo, deprecor, meam ne spernas petitionem, 390 sed per omnia ipsa vivifica atque divina mysteria affer in ea hora, qua Dominus discipulos divinae coenae participes fecit. Joanni autem abbati monasterii, in quo habitas, edicito: Attende tibi ipsi et gregi tuo; aliqua enim fiunt ibi emendatione indigentia. Sed nolo te haec nunc ei dicere, sed quando tibi praeceperit Deus. Haec dicens, orationem a sene postulando, in interiorem solitudinem velocius festinavit.

CAP. XXI.--Zosimas autem prosternens se, osculabatur terrae locum, in quo ejus vestigia steterant, dans gloriam Deo: immensasque gratias agens, reversus est, laudans et benedicens Dominum Deum nostrum Jesum Christum. Iterum autem remeans ejusdem solitudinis iter, quo venerat, conjunxit in monasterio eo tempore, quo consueverant ii qui in eodem morabantur. Et totum quidem annum illum tacuit, minime audens quidpiam dicere ex his quae viderat; in seipso autem deprecabatur Deum, ut iterum ei ostenderet desiderabilem vultum. Suspirabat autem, annui cursus considerans tarditatem. Quando autem advenit sacra jejuniorum initiata prima Dominica, mox post solitam orationem alii quidem psallentes exierunt: ipse autem modica febris infirmitate detentus, mansit intus in monasterio. Recordatus est autem Zosimas sibi praedictum sanctae illius, quia neque volens exire valebis. Aliquantis autem elapsis diebus, ab infirmitate sublevatus, in monasterio conversabatur. Quando reversi sunt monachi sacratae coenae vespere, fecit quod ei jussum est: et mittens in modico calice intemerati corporis portionem et pretiosi sanguinis Domini nostri Jesu Christi, posuit in canistro carycas paucas et palmarum fructus, id est dactylos, et parum lenticulae infusae in aquis; et venit tarde, et ad ripam Jordanis sedebat, adventum sanctae praestolans. Beatissima autem illa tardante muliere, Zosimas non dormitavit, sed sollicite attendebat solitudinem, sustinens quod videre desiderabat. Dicebat autem in semetipso: Nunquid veniens, dum me non invenit, reversa est? Haec dicens, flebat; et elevans in coelum oculos, suppliciter Deum deprecabatur, dicens: Non me alienes, Domine, iterum videre, quam me videre tribuisti. Non vadam vacuus, peccata mea portans in increpatione.

CAP. XXII.--Haec orans cum lacrymis, alia in eum cogitatio incidit. Quid itaque si venerit, faciet? quomodo transiet Jordanem, quia navicula non est? qualiter ad me indignum perveniet? Heu me infelicem! heu quis me tam justae speciei alienavit? Haec sene cogitante, ecce sancta illa advenit, et in parte alia fluminis stetit, unde venerat. Zosimas autem videns eam, surrexit gaudens, et exsultans nimis glorificabat Deum. Lucta autem certaminis in ejus fluctuabat cogitationis intentione, quia non potest Jordanis transire fluenta. Et respiciens senex, vidit eam vexillo crucis aquas Jordanis signantem. Totius enim tunc noctis tenebras splendor illuminabat lunae, quia tempus recursus illius erat. Statim autem ut signum crucis impressit, ascendit super aquas; et ambulans super liquidum aequoris fluctum, veniebat quasi per solidum iter. Zosimas autem stupens, et genua flectere nitens, clamans desuper aquas prohibuit, dicens: Quid facis, abba, quia et sacerdos Dei es, et divina portas mysteria? Qui statim obedivit dicenti. Illa autem descendens de aquis, dixit seni: Benedic, Pater, benedic. Ille autem cum magna festinatione respondit (stupor enim nimius invaserat eum in tam glorioso miraculo), et dixit: Vere non mentitur Deus, qui pollicitus est sibi similes esse eos qui semetipsos purificant. Gloria tibi, Christe Deus noster, qui ostendisti mihi per ancillam tuam hanc, quantum mea consideratione inferior sum mensura verae perfectionis. Haec eo dicente, postulavit mulier ut sanctum diceret Symbolum, et sic Dominicam inchoaret orationem. Et expleto Pater noster, sancta, sicut mos est, pacis osculum obtulit seniori; et sic vivifica mysteriorum suscipiens dona, in coelum extensis manibus ingemiscens cum lacrymis, ita clamabat: Nunc dimittis, Domine, ancillam tuam secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II). Et seni dixit: Ignosce, abba, et aliud meae petitionis imple mandatum. Vade nunc ad monasterium, Dei pace gubernatus; recursu autem anni advenientis iterum veni in illo torrente, in quo tecum sum prius locuta. Per omnia non omittas, sed propter Deum veni: et videbis me iterum, qualiter Deus voluerit. Ille autem respondit ad eam: Utinam esset possibile nunc tua sequi vestigia, et sui pretiosissimi vultus visione frui! Oro, mater, ut unam senis petitiunculam facias, et modicum cibi ex eo quod huc attuli, digneris accipere. Et haec dicens, ostendit ei quod secum detulerat canistrum. Illa autem extremis digitis lenticulam contigit, et tria tollens grana proprio intulit ori, sufficere dicens gratiam Spiritus, ut custodiret animae substantiam immaculatam. Tunc dicit seni: Ora pro me propter Deum, et meae memor esto semper infelicitatis. Ille pedes ejus sanctos contingens, 391 cum lacrymis deprecabatur, ut oraret pro Ecclesia, et pro imperio, et pro se, et sic dimisit eam abire flens et ejulans. Non enim audebat eam multum detinere, quae nec, si vellet, poterat detineri.

CAP. XXIII.--Illa autem crucis iterum impressione Jordanem signans, ascendit ambulans super liquidum elementum, et transivit sicut ante veniens fecerat. Senex autem reversus est gaudio et tremore repletus. Et semetipsum reprehendebat, poenitens, quia nomen sanctae ut cognosceret, non inquisivit; sperabat tamen advenienti hoc consequi anno.

CAP. XXIV.--Transacto autem eodem anni cursu, venit iterum in vastam deserti solitudinem, expletis omnibus secundum consuetudinem, festinabat ad gloriosam illam visionem intuendam. Perambulans autem solitudinem, et non inveniens aliqua cupiti loci indicantia signa, dextra laevaque aspiciens, intuitum oculorum deducens, et lustrans ubique sicut citissimus venator, sicubi suavissimam comprehenderet feram. Ut autem nihil ullo modo vidit quoquam moventem, coepit seipsum lugens infundere lacrymis. Tunc elevans oculos, orabat dicens: Obsecro mihi ostende, Domine, in corpore angelum, cui totus comparari indignus est mundus.

CAP. XXV.--Haec orando, pervenit ad locum, qui in similitudine fuerat designatus torrentis, et in extrema ejus parte superiore vidit splendentem solem; et aspiciens, vidit sanctae mortuum jacens corpus, et manus, ut oportet, sic compositas, et ad Orientem jacens corpus aspiciens. Currens autem, lacrymis lavit beatissimae pedes, non enim aliud corporis membrum audebat contingere. Lacrymans autem aliquandiu, et psalmos dicens tempori et rei congruentes, fecit sepulturae orationem, et dicebat sibi ipsi: Forsitan non complacet sanctae haec fieri. Haec eo cogitante, designata scriptura erat in terra, ubi hoc legebatur: « Sepeli, abba Zosima, miserae Mariae corpusculum. Redde terrae, quod suum est, et pulveri adjice pulverem. Ora tantum pro me propter Dominum transeunte mense Parmothi secundum Aegyptios; qui est secundum Romanos Aprilis die nona, id est, V Idus Aprilis salutiferae passionis, post divinae et sacrae coenae communionem. »

CAP. XXVI.--Has senex cum legisset litteras, cogitabat quidem prius quisnam esset qui scripsit: illa enim, ut dixerat, litteras ignorabat. In hoc tamen valde exsultans gaudebat, quia ejus sanctum didicit nomen. Cogitavit vero quia mox ut divina in Jordane mysteria participavit, in eadem hora in locum illum venit, ubi mox de hoc mundo transivit, et idem iter, quod Zosimas per dies viginti ambulans vix consummavit laborans, unius horae cursu Maria consumpsit, et statim migravit ad Dominum. Glorificans autem Zozimas Dominum, et lacrymis corpus ejus infundens: Tempus est, inquit, miser Zosima, quod tuum est, perfice. Sed quid faciam infelix, quia unde fodore valeam, non habeo? Deest sarculum, non est rastrum, nihilque ex omnibus habeo prae manibus. Haec illo in corde suo dicente, vidit parvum lignum et modicum jacere: quod assumens, coepit fodere. Valde autem durior erat terra, et multum fortissima, et nequaquam valebat fodere, quia et jejunio confectus, et longi itineris fatigatione nimis erat defectus. Laborabat enim, et suspiriis nimiis urgebatur, et sudoribus madefactus, ingemuit graviter ex ipso cordis sui profundo. Et respiciens, vidit ingentis formae leonem juxta corpus sanctae stantem, et ejus plantas lambentem. Videns autem, contremunt praepavore grandissimae ferae illius, praecipue quia audierat sanctam feminam illam dicentem quia nunquam aliquam feram viderat. Signo autem se crucis confirmavit undique credens quia illaesum custodire valet eum virtus jacentis. Leo autem coepit innuere seni, blandis eum nutibus salutans. Zozimas autem dixit leoni: Quoniam a Deo missus venisti, maxime ferarum, ut hujus Dei famulae corpus terrae commendetur, exple opus officii, ut possit sepeliri ejus corpusculum. Ego enim senectute confectus non valeo fodere, sed nec congruum quid habeo ad hoc opus exercendum; et iterum tanti itineris longitudine properare non valeo ut afferam. Tu divino jussu hoc opus cum ungulis facito, ut commendemus terrae hoc sanctum corpusculum.

CAP. XXVII.--Continuo autem, juxta senis sermonem, leo cum brachiis fecit ipse foveam, quanta ad sepeliendum sanctae corpusculum sufficere posset. Senex vero lacrymis pedes sanctae abluens, et multipliciter effusa prece exorans pro omnibus eam tunc et amplius pro se exorare, operuit terra corpusculum nudum, astante leone, sicut eam prius repererat, et nihil aliud habens, nisi illud scissum vestimentum, quod ei jam ante projecerat Zosimas, ex quo Maria quaedam sui corporis texit membra. Deinde recedunt pariter; et leo quidem in interiora solitudinis quasi ovis mansueta abscessit; Zosimas autem reversus est, benedicens et laudans Deum, et hymnum laudis decantans Christo Domino 392 nostro. Veniens autem in coenobio, omnia eis ab initio retulit, et nihil abscondit ex omnibus quae vidit et audivit, ut omnes audientes magnalia Dei, nimio stupore admirarentur, et cum timore et amore magna fide celebrarent beatissimae sanctae transitus diem. Joannes autem abbas invenit quosdam indigentes emendari, juxta sanctae illius sermonem, et hos, miserante Domino Deo, convertit. Zosimas autem in eodem degens monasterio, implevit annos centum, et tunc migravit ad Dominum in pace, gratia Domini nostri Jesu Christi, cui cum Patre gloria et honor et imperium una cum sancto vivificatore et adorando Spiritu, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.