Jump to content

Vita S. Mariae meretricis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Mariae meretricis
saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73


EpEdAuI.ViSMaMe 73 Ephraem Edessensis; Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Vita S. Mariae meretricis

CAPUT PRIMUM.--Volo autem, dilectissimi, unanimitati vestrae etiam aliud admirandum negotium, quod in senectute sua vir beatus gessit, enarrare. Est enim sapientibus ac spiritalibus viris plenum aedificationis, nec non humilitatis atque compunctionis exemplum. Res vero gesta hujuscemodi est:

CAP. II.--Habuit vir beatus Abraham carnis propinquitate germanum: quo defuncto, unica filia ejus annorum septem relinquitur. Quam cum parentibus orbatam noti amicique patris ejus vidissent, patruo ejus sine mora producunt. Cumque eam senior cerneret, in cella sua exteriori jubet includi. Erat autem in medio utriusque cellulae fenestra permodica, per quam docebat eam psalterium aliasque scripturas, et cum eo 369 in laudibus Domini vigilabat, et psalmos nihilominus concinebat, atque in omni abstinentia aemulari suum patruum nitebatur. Alacriter quoque in arrepto instituto proficiens, universas virtutes animi festinabat implere. Vir namque sanctissimus incessanter pro ea cum lacrymis Dominum deprecabatur, ne mens ejus cura terrenorum actuum implicaretur, eo quod ejus pater moriens infinitas pecunias ei reliquisset: quas mortuo germano, et filia ejus ad se confugiente, confestim famulus Christi distribui jussit egenis atque orphanis. Haec quoque patruum suum precabatur quotidie, ut pro se Dominum oraret, quatenus a cogitationibus pessimis et diversorum laqueorum diaboli eriperetur insidiis. Constanter igitur instituti sui regulam obtinebat. Exsultabat autem patruus ejus, quod sic eam promptam sine ulla haesitatione in cunctis virtutibus cerneret promoveri, in lacrymis scilicet, in humilitate, in modestia, in quiete; et quod his sublimius est, erga Deum eximia charitate. Viginti siquidem annis cum eo in abstinentia degens, velut agna pudicissima atque incontaminata columba convixit. Quo tempore annorum expleto, saeviebat adversus eam diabolus, et insidias solitas praetendebat, quomodo eam posset suis cassibus irretire, ut saltem sic moestitiam sollicitudinemque beato viro posset incutere, et quantulumcunque mentem ipsius a Domino separare.

CAP. III.--Erat autem quidam professione tantummodo monachus, qui sub obtentu aedificationis ad eum saepius pergere solebat. Sed et illam beatam per fenestram nihilominus contemplando, luxuriae stimulis agitatus, cum ea colloqui cupiebat, amor namque libidinis cor ejus quasi ignis succenderat. Insidiabatur ei quoque multo temporis spatio, ita ut unius anni circulus volveretur, donec cogitationem ejus verborum suorum mollitie enervaret. Denique aperiens cellae suae fenestram, egreditur ad eum, qui eam protinus scelere iniquitatis atque libidinis contaminavit ac polluit. Postquam vero tanti peccati facinus perpetravit, expavit cor ejus; conscindensque cilicium quo erat induta, faciem suam manibus verberabat, cupiens nimio moerore se morti tradere. Atque anxietatis oppressa pondere, dum deliberationis portum non cerneret, diversis cogitationum aestibus fluctuabat; plangebatque se non esse quod fuerat, et cum ejulatu saepius proferens: Ego, inquit, jam me ex hoc mortuam sentio: perdidi dies meos et laborem abstinentiae meae, orationum lacrymae, vigiliarumque opera ad nihilum sunt deducta; Deum meum exacerbavi, et meipsam interemi. Heu me miseram! omni lacrymarum fonte plangendam! Sanctum patruum meum amarissimo moerore depressi, opprobrium animae meae operuit me, illusio diaboli facta sum. Quid mihi infelici jam ultra vivere? Heu me! quid egi? Heu me! quid factum est mihi? Heu me! quid mali perpessa sum? Heu me! unde et qualiter corrui? Quomodo obscurata est mens mea? Non intellexi quomodo lapsa sum, non cognovi quomodo contaminata sum, nescio quomodo cor meum nubes tenebrosa contexit, quomodo potui ignorare quid gererem? Ubi abscondar? vel quo pergam, aut in quam foveam memetipsam praecipitem? Ubi est magisterium sanctissimi patrui mei? Ubi monita collegae ejus Ephraem? qui me docebant in mea virginitate perdurare, exhortantes ut impollutam animam immortali sponso servarem. Sponsus etenim tuus, dicebant, sanctus et zelans est. Heu me! quid agam? Non audeo jam coelum aspicere, cum apud Deum et homines me mortuam esse cognoscam. Jam enim ad fenestram illam propinquare non audebo. Quomodo ego peccatrix et plena immunditiae sordibus rursum cum sancto patruo meo loqui tentabo? Quod et si ausa fuero, nonne ignis ex fenestra exsiliet, qui me confestim exuret? Melius est ergo mihi abire in aliam patriam, ubi nullus est qui me possit agnoscere, eo quod semel jam mortua sim, nec ultra mihi spes salutis relicta sit. Consurgens autem, protinus perrexit in aliam civitatem, atque in stabulo se quodam, mutato pristino habitu, collocavit.

CAP. IV.--Verum cum haec ruina praefatae feminae contigisset, hujusmodi visio beato viro ostenditur per soporem. Vidit namque draconem terribilem atque immanem, aspectuque ipso foetidissimum, et in fortitudine sibilantem, quasi exeuntem de quodam loco, et usque ad cellulam suam venientem, et reperisse ibi columbam, atque glutisse eam, et rursus in suam foveam remeasse. Expergefactus autem, contristatusque vehementer, flevit amare; existi mans Satanae persecutionem adversus Dei Ecclesiam concitari, et plerosque a fide veritatis averti, vel ne schisma aliquod in sancta Ecclesia gigneretur. Provolutus itaque genibus, precatus est Dominum, dicens: Tu qui es praescius universorum Deus, amator hominum, tu nosti quid sibi velit haec visio. Rursum post duos dies, vidit eumdem draconem simili modo ad cellam suam venisse, et posuisse caput sub pedibus ejus, fuisseque diruptum; columbam vero 370 illam quam devoraverat, vivam in ventre ejus repertam; et extendisse manum suam, vivamque eam recepisse. Expergefactus autem, vocabat beatam illam semel atque iterum, putans eam in cellula esse, et dicebat: Cur te piguit, filia Maria, sic etenim fuit vocitata, jam duobus diebus os tuum in Dei laudibus aperire? Sed cum responsum ei nullum daretur, et quod eam per biduum psallentem solito more non audiret, animadvertit visionem suam ad illam certissime pertinere. Tunc ingemuit ac flevit amare; et profundens lacrymas, ait: Heu me! quia agnam meam lupus crudelissimus rapuit, et filia mea captiva effecta est. Exaltans quoque vocem suam, cum lacrymis dixit: Salvator mundi Christe, converte ad me agnam meam Mariam, atque in ovile vitae eam restitue, ut non senectus mea cum moerore de hoc mundo recedat. Ne despicias deprecationem meam, Domine, sed mitte velocius gratiam tuam, ut ejicias eam de ore draconis incolumem. Itaque duo dies qui ei per visionem revelati sunt, duorum annorum curriculo finiuntur, quibus lubricam vitam neptis ejus, quasi in ventre atrocissimi draconis exegit; sed sanctus homo per omne tempus die noctuque nunquam pro ea Dominum deprecando animum relaxavit.

CAP. V.--Post duos vero annos, cum ubi esset et quemadmodum se gereret comperisset, rogabat quemdam sibi notissimum ut usque ad eam pergeret, et cuncta cognosceret diligenter. Pergens itaque ille quem miserat, et omnia sub veritate, et quia ipsam quoque vidisset, renuntians, rogatus a sancto viro, habitum ei detulit militarem, et equum ad sedendum. Ostio itaque patefacto egreditur, statimque habitu militari induitur, camelauchium quoque longum capiti suo, ut facies ejus velaretur, imposuit; sed et solidum denariorum unum secum portans, ascendensque equum, concitus properabat. Tanquam quispiam patriam cujuslibet vel civitatem cupiens explorare, habitum incolarum loci illius, ne facile agnoscatur, assumit: sic beatus iste Abraham inimici habitu, ut eum in fugam verteret, utebatur. Venite igitur, admiramini dilectissimi fratres, hunc secundum Abraham. Primus quidem Abraham egressus ad praelium regum, percutiensque eos, Loth nepotem suum reduxit: hic vero secundus Abraham contra diabolum profectus est ad bellum, ut eo devicto, neptem suam cum majori triumpho revocaret.

Itaque cum pervenisset ad locum, divertit in stabulum; ac sollicitis oculis huc atque illuc circumspiciens, ut eam videret, perquirebat. Deinde cum multa hora praeterisset, et videndi eam minime tribueretur occasio, subridens, ait ad stabularium: Audivi, inquit, o amice, quod habes puellam optimam; quam si juberes, libentissime perviderem. Qui cum aetatis ejus intueretur canitiem, et senectutem annorum numerositate jam fessam, quod ob luxuriam eam videre cuperet non sperans, sic responsum dedit: Est, inquit, ut tibi compertum est, etiam supra modum speciosa. Erat siquidem Maria haec pene supra quam natura exegit, formae pulchritudine decora. Cumque senior nomen ejus requireret, Mariam vocari ille respondit. Tunc hilari vultu: Quaeso, inquit, ut mihi praesentiam ejus exhibeas, ut possim cum ea hodie epulari, multum namque ex auditu comperi ipsam laudari puellam. Quae cum vocata adesset, atque in habitu meretricum sanctus eam patruus ejus vidisset, pene totum corpus ejus prae dolore solutum est, amaritudinemque animi laeto vultu celavit; et lacrymas erumpentes virili sexu retinuit, ne forte si eum femina cognovisset, fugae praesidium flagitaret.

CAP. VII.--Residentibus itaque eis atque bibentibus, coepit cum ea vir mirabilis ludere. Quae consurgens, complexa cervicem ejus, osculis demulcebat. Cumque oscularetur eum, odorata ejus corpusculum suavissimo odore abstinentiae fragrare, recordata est dierum quibus cum summa abstinentia vixerat; et quasi quodam telo percussa in animo vehementer ingemuit, lacrymasque profudit; et tanquam vim cordis non sufferens, in haec verba prorupit: Vae, vae mihi miserae soli! Tunc stabularius stupefactus, ait: Quid est, domina Maria, quod subito in tam gravissima suspiria prorupisti? Hodie duobus annis hic permanes, et nunquam ex te gemitus vel tristior sermo auditus est: nunc vero quid tibi contigerit, nescio. Quae respondit ad eum: Beata essem, si ante triennium fuissem defuncta. Ad haec beatus senior, ne agnosceretur, veluti cum quadam serenitate ait ad eam: Modo cum laetitiae nos intersumus, tu peccata tua commemorare venisti? O admiranda clementiae tuae dispensatio, Deus altissime! Putasne puella non dixit in corde suo, Quomodo aspectus viri hujus, patrui mei aspectum similat? Sed solus tu amator hominum, Deus, a quo est omnis bona sapientia, ita dispensasti, ne eum posset agnoscere, et fortasse confusione turbata effugeret. Hoc autem non ob aliud est credendum, nisi quia lacrymae famuli tui, patrui ejus, hujuscemodi apud 371 te obtinuere locum, ut ex impossibilibus possibilia facere dignareris. Proferens itaque sanctus vir solidum quem attulerat, stabulario dedit, dixitque ei: Fac nobis, quaeso, amice, optimam coenam, ut cum puella epulari possim; longi namque itineris intervallo, amore ejus adveni. O vera sapientia secundum Deum! o vere intellectus spiritalis! o vere praedicanda salutis discretio! quinquaginta annis abstinentiae suae nequaquam panem gustaverat; nunc carnes sine haesitatione, ut salvaret animam perditam, manducavit. Sanctorum angelorum chorus, super hoc discretione beati hujus ovans, vehementer stupuit, quae alacriter sine ulla dubitatione manducavit ac bibit, ut animam in limo defixam abstraheret. O sapientia sapientium, et intellectus intelligentium! O discretio discernentium! Venite, admiramini super hac imperitia, venite, expavescite super hac differentia, quomodo perfectus hic et sapiens ac discretor et prudens, idiota et indiscretor effectus est, ut ex ore leonis animam absorptam erueret, et ex vinculis et carcere tenebroso animam abstrusam ac vinctam absolveret.

CAP. VIII.--Igitur postquam epulati sunt, provocabat eum puella ad cubandum, ut in cubiculum introirent. At ille: Eamus, inquit. Cumque introisset, cernit lectum in sublime stratum, in quo statim resedit alacriter. Quomodo te appellem, vel quomodo te nominem, perfectissime athleta Christi, vehementer ignoro. Continentem te asseram, an incontinentem? sapientem, an insipientem? discretorem, an indiscretorem? Quinquaginta annos conversationis tuae, super psiathium cubitaveras; et quomodo nunc super hujuscemodi lectum constanter ascendis? Sed haec universa fecisti ad laudem et gloriam Christi, et mansionum iter longissimum arripiendo, et carnes comedendo, et vinum bibendo, et in stabulum divertendo, ut salvares animam perditam. Nos autem si saltem verbum utilitatis loqui cum proximo volumus, cuncta importune discernimus.

CAP. IX.--Sedente eo itaque super lectum, ait ad eum puella: Veni, domine, ut calceamenta de pedibus tuis auferam. At ille ait ad eam: Obsera, inquit, ostium diligenter, et abstrahes ea. Volebat vero puella primo discalceare eum; sed cum ille non pateretur, obseratis ostiis venit ad eum. Cui senior: Domina, inquit, Maria appropinqua mihi. Cumque appropinquasset, tenuit firmiter manum ejus, quasi qui putaretur osculari eam. Auferens quoque camelauchium a capite suo, et erumpens vocem in fletum, ait ad eam: Filia mea Maria, non me agnoscis? viscera mea, nonne ego sum qui te nutrivi? quid tibi factum est, o filia mea? quis te interfecit? ubi est ille habitus angelicus quem habebas, filia mea? ubi est continentia? ubi fletus? ubi vigiliae? ubi chameuniae? A celsitudine coeli in hanc foveam quomodo devoluta es, filia mea? cur, quando peccasti, non mihi indicasti? non mihi illico retulisti? et ego certe pro te poenitentiam agerem cum dilectissimo meo Ephraem. Quare sic fecisti? aut quare me ita deseruisti, et in hanc me moestitiam intolerabilem deduxisti? Quis autem sine peccato est, nisi solus Deus? Cumque haec aliaque multa dixisset, tanquam lapis immobilis in manibus ejus remansit, timore pariter et confusione suppleta. Rursus autem beatissimus vir cum lacrymis adjecit, dicens: Non loqueris mihi, o filia mea Maria? Non loqueris mihi, pars viscerum meorum? nonne propter te, filia mea, huc adveni? Super me sit hoc peccatum, o filia mea; ego in die judicii pro te reddam rationem Domino, ego pro peccato hoc satisfaciam Deo. Usque ad medium itaque noctis hujuscemodi verbis consolabatur eam, et cum lacrymis uberrimis admonebat. Cumque parumper fiduciam percepisset, taliter flens ad eum locuta est: Non valeo te, inquiens, propter confusionem vultus mei attendere. Et quomodo possum orationem Deo fundere, quando sic immunditia coeni hujus polluta sum? Et sanctus vir ad eam: Super me, inquit, sit iniquitas tua, o filia mea; ex manibus meis peccatum hoc Deus requirat: solummodo audi me, et veni, eamus in locum nostrum. Ecce enim et charissimus Ephraem pro te nimium dolet, tuique causa sedule Dominum deprecatur. Noli diffidere, filia, de clementia Domini; licet tua sint peccata velut montes, sed illius misericordia omnem supereminet creaturam. Sicut legimus, accessit mulier immunda ad mundum, et non eum inquinavit, sed ab eo potius ipsa mundata est: lacrymis pedes Domini lavit, capillisque suis extersit (Lucae VII). Si potest scintilla pelagus inflammare, possunt et peccata tua ejus munditiam inquinare: non est novum cadere in luctamine; sed malum est jacere dejectum. Revoca unde extuleras pedem fortiter: te cadente risit inimicus, sed fortiorem te sentiat resurgentem. Miserere, quaeso, senectutis meae; doleas pro canitiei meae labore, obsecro, et exsurgens, veni ad cellulam mecum. Noli timere; lubricum enim est genus mortalium: sed sicut citius cadit, sic iterum velocius per Dei adjutorium surgit, qui peccantes non vult mori, sed sanari et vivere (Ezech. XVIII). Illa vero 372 ait ad eum: Si scis quia poenitentiam agere possum, et satisfactionem meam suscipiat Deus, ecce ut jubes, veniam: praecede, et ego sequar sanctitatem tuam, et exosculor vestigia tua, quia sic super me doluisti, ut ex voragine immunditiae hujus educeres me. Et ponens caput suum ad pedes ejus, tota nocte flebat, dicens: Quid tibi, Domine, Deus meus pro omnibus his retribuam?

CAP. X.--Diluculo autem facto, ait ad eam beatus Abraham: Surge, filia, et eamus hinc ad cellulam nostram. Quae respondens, dixit ad eum: Habeo hic modicum auri, et aliquid vestimentorum, quid de his jubes fieri? Respondens autem beatus Abraham, dixit: Relinque hic omnia haec, quae ex parte maligni quaesita sunt. Et surgentes exierunt. Statimque imponens eam super equum, trahebat praecedens, quemadmodum pastor cum invenit ovem perditam, cum gaudio super humeros suos tollit (Luc. XIII); ita beatus Abraham gaudens in corde suo iter cum nepte faciebat. Cumque venisset ad proprium locum, illam quidem ubi ipse fuerat, interiori cellula reclusit, ipse vero in cella exteriori permansit. Haec itaque induta cilicio, in humilitate animi et cordis atque oculorum fletibus perdurabat, vigiliis quoque atque arctissimis abstinentiae laboribus semetipsam conficiens, et cum modestia et quiete ad Dominum indesinenter proclamans, facinus proprium spe firmissima veniae plangebat, tam sapienter jugiter obsecrationibus vacans, ut nullus, quamvis sine visceribus, non compungeretur, cum voces fletus ejus audiret. Quis enim sic immisericors est inventus, qui lamentantem eam agnoscens, ipse quoque non fleret? Aut quis de ejus vera cordis compunctione non egit gratias Deo nostro? Poenitentia siquidem ejus, si nostris supplicationibus comparetur, omnem mensuram doloris excedit. Sic enim impensius Dominum precabatur ut sibi ignosceretur quod gesserat, ut etiam signum, si suscepta fuisset ejus poenitentia, divinitus postularet. Clementissimus itaque Deus, qui neminem vult perire, sed omnes ad poenitentiam reverti (I Tim. II), ita condignam satisfactionem ejus recepit, ut orationibus ejus post triennii plenitudinem sanitas plurimis redderetur. Impensius namque ad eam turba populi confluebat, quae pro illorum salute Dominum efficaciter precabatur.

CAP. XI.--Beatus autem Abraham alios decem annos in hac vita perdurans, et cernens optimam poenitentiam ejus, glorificansque Deum, septuagesimo vitae suae anno quievit in pace. Quinquaginta siquidem annos magna cum devotione atque humilitate cordis et charitate non ficta, institutum suum implevit.

CAP. XII.--Personam hominis nunquam accepit, sicut apud plurimos fieri consuevit, ut unum quidem amore praeferant, alium vero despiciant, neque regulam abstinentiae suae mutavit, non pigritia obtorpuit, non segniter egit, sed ita semper exstitit quasi quotidie moriturus. Hic fuit modus beatissimi Abraham, et haec conversatio et certamina tolerantiae ejus. Ita enim in certaminis acie contra adversarium stetit, ut nequaquam se post tergum converteret; sed neque in tribulationibus quas in vico perpessus est, neque in praelio cum phantasiis daemonum dimicans, relaxavit animum suum, vel in aliquo trepidavit. Maximum autem atque admirabile certamen hoc fuit, quod erga beatissimam Mariam gessit, quomodo per sapientiam spiritualem, prudentiam, inquam, et imperitiam, per indifferentiam et incontinentiam de voragine iniquitatis eam abstraxit. O miraculum! In ipsum cubile draconis ingressus est, ibique eum pedibus conculcavit, et ex medio dentium ejus escam eripuit. Hi agones et sudores beati viri exstiterunt.

CAP. XIII.--Et hoc quidem ita conscribimus ad consolationem et devotionem omnium qui volunt pie et alacriter vitam suam instituere: et ad laudem et gloriam Dei, cujus gratia affluenter nobis cuncta quae opportuna sunt conceduntur; in alio vero volumine reliquas ejus virtutes descripsimus. Hora autem illa quando quievit migraturus ad Dominum, pene universa civitas congregata est. Et unusquisque eorum cum omni devotione castissimo ejus corpori appropinquans, benedictionem sibi ex vestimentis ejus diripuit. Et si in quocunque languore id quod direptum est contigit, sine aliqua mora sanitas subsecuta est.

CAP. XIV.--Vixit etiam Maria alios quinque annos, sicque supra modum vitam suam instituens, et diebus ac noctibus in lamentatione magna lacrymisque perseverans, Dominum precabatur, ut plerique praetereuntes locum illum per noctem, et audientes vocem fletuum ejus, nihilominus verterentur in planctum, et fletum suum ejus fletu copularent. Hora autem dormitionis ejus, qua ex hac vita assumpta est, omnes qui viderunt eam, propter splendorem vultus ejus, gloriam Domino retulerunt.

CAP. XV.--Heu mihi, dilectissimi, quoniam hi quidem dormierunt, et ad Dominum cum omni fiducia perrexerunt; quorum mens in nullo prorsus mundanis negotiis colligata est, sed in sola Domini charitate. Ego 373 vero impromptus atque imparatus mea voluntate permansi, et ecce comprehendit me hiems, et infinita tempestas nudum me atque spoliatum absque perfectione bonorum operum inveniet.

CAP. XVI.--Admiror in memetipso, charissimi, quomodo quotidie delinquo, et quotidie poenitentiam ago; per horas aedifico, et per horas constructa subverto. Ad vesperam dico: Sequenti die poeniteo; mane autem facto, elatus diem praetereo. Rursus ad vesperam dico: Noctu vigilabo, et cum lacrymis obsecrabo Dominum, ut peccatis meis propitius sit; cum autem nox advenerit, somno potius occupor. Ecce qui mecum acceperunt pecuniam die ac nocte negotiari contendunt, ut et laudem praeconii consequantur, et decem civitatibus praesint; ego ob pigritiam meam occultavi eam in terra, et Dominus meus propinquavit venire; et ecce contremiscit cor meum, et defleo dies negligentiae meae, non habens qualem excusationem obtendam.

CAP. XVII.--Miserere mei, qui solus sine peccato es Deus, et salvum me fac, qui solus benignus es et clemens; quia praeter te benedictum Patrem, et unigenitum Filium tuum qui incarnatus est propter nos, et Spiritum sanctum qui vivificat omnia, alium nescio, neque in alium credo. Et nunc memento mei, amator hominum, et deduc me de carcere iniquitatum mearum, quia utrumque tuum est, Domine, et quando voluisti me in hunc mundum intrare, et quando ex eo migrare praeceperis. Memorare mei indefensi, et salva me peccatorem; et gratia tua, quae mihi in hoc saeculo opitulatio, refugium, et gloriatio facta est, ipsa me sub alas in illa die horrenda atque terribili protegat. Tu enim agnoscis, qui es scrutator cordis et renum, quod multas pravitates et scandalorum tramites, impudentium vanitatem et haereticorum defensionem contempsi. Et hoc non ex me, sed ex gratia tua, per quam illuminata est mens mea. Unde obsecro, sancte Domine, salva me in regno tuo, et dignare me benedicere cum omnibus qui placuerunt ante te, quoniam decet te gloria, adoratio et magnificentia, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Amen.