Jump to content

Vita S. Martini

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Martini
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Vita S. Martini (Venantius Fortunatus), J. P. Migne

PROLOGUS FORTUNATI PRESBYTERI IN VITAM SANCTI MARTINI.

(0363A)Domno sancto atque apostolico piissimo in Christo et peculiari patri Gregorio papae, Fortunatus.

Apud pietatis animum, quod opere minus inscribitur, dilectionis intuitu dilatatur. Nam ΕΠΙΧΕΙΡΗΜΑΤΑ, ΛεΖΙΣ, ΔΙΑΙΡΕΣΙΣ, ΠΑΡΑΙΝΕΣΙΣ, et reliqua oratoribus et dialecticis permittantur, apud quos caeterae artes perplexis florent artibus: ista satagent suis affectare sirmatibus quae soliti sunt adsuere, vel proferre . . . Vos date pietatis et charitatis animo veniam, postposita pro parte metrica periti censura. Quia quidquid in his vel stropha veterum, vel praesentium sophisma plerumque dissertat, totum nobis tu praestabis, quod minus novimus: quod in opere messium, id est in ipsa messe, ut praesens explicare portitor poterit, nec expedire licuit, nec tentare (0363B)singula. Quapropter sanctae coronae ac dulcedini vestrae me peculiariter et instanter commendans, et ut pro humili tuo jugiter orare digneris, exspectans suggero. Cum jusseritis autem ut opus illud, Christo praestante, intercessionibus domni Martini, quod de suis virtutibus explicuisti, versibus debeat digeri, (0364A)id agite ut ipsum mihi relatum jubeatis trans mitti. Nam pietate Domini concedente, quod de vita ejus vir disertus domnus Sulpicius sub uno libello prosa descripsit, et reliquum, quod dialogi more subnectit, primum quidem opus a me duobus libellis et dialogus subsequens aliis duobus libellis complexus est; ita ut brevissime et juxta modulum paupertatis nostrae in quatuor libellis, totum illud opus versu, inter hoc bimestre spatium, audax magis, quam loquax, nec efficax, cursim et impolite inter frivolas occupationes sulcarim. Quos libellos domno meo, et pio domno Martino, si ipse commeatum obtinet, in quaternionibus, quos direxistis, ipsi per vos oblaturus conjunctim et confestim transcribendos curabo, illud certe postulans, ut ejus a vobis pietas reparata (0364B)pro nobis humilibus et suis peculiaribus intercedere non desistat. Date [Al. Dato], pater dulcis, veniam, quia lituram tantam in messe scribenti pluvia superlapsa suffudit, Ora pro me domne sancte, et mihi dulcis pater.

PRAEFATIO IN EOSDEM LIBROS.

(0363)
(0363C)Nauta rudis, tumido cum vult dare vela profundo,
Atque procellosas nescius intrat aquas,
Raucisono latrante salo, cum perstrepit aequor,
Et vaga terrifico murmurat unda freto:
Exsiliens pelagus colles ubi volvit aquosos,5
Planaque dorsa maris mobile rupe timet:
Naufragii cumulos capiens per confraga, Pontus,
Qua crepitat rapidus, monte natante, liquor:
(0364C)Certatim implicitam quatiunt vada caerula cymbam,
Cum liquidi campi pensile transit iter:10
Si fera crescat hiems, ut spumis verberet auras,
Et mare caeruleum tollat ad astra caput:
Fluctibus excussus per nubila navita currit,
Intrat et aerias pendula prora vias.
Pars subit una ratis, pars altera vergit arenis,15
Nutat et in dubio lubrica libra freto.
(0365A)Nunc sursum inspicitur pelagi furibunda ruina,
Pontus et iratas desuper armat aquas.
Nunc quoque prosiliens zephiri pelagique repulsu,
Fluctibus eximiis evolat acta ratis.20
Afficitur tremulis temerarius arbiter undis,
Et stupet, implicitas quas petat arte vias.
Attonitus, trepidus, hebetans, vagus, anxius, anceps,
Confuso ingenio mox ope nauta caret.
Jamque gubernaclum amittens ratione gerendi,25
Pondere victus aquae, nescius arte jacet.
Sic ego de modicis minimus, venerabilis Agnes,
Cum Radegunde sacra, quos colo sorte pia:
(0366A)Tendere pollicitum quia cogor ad ardua gressum,
Imperiis tantis viribus impar agor.30
Fluctuat ingenium, cui non natat unda camoenae
Sensus arenosus non rigat ore lacus.
Nam celsum meritis Martinum ad sidera notum,
Cum sint vota, mihi non valet arca loqui.
Poscendum est vobis, ne naufraga prora laboret,35
Flatibus ille suis sed mea vela juvet.
Credere tunc potero ad portum mea carbasa ferri
Aspirante fide, si sua labra favent.
Ferte precanter opem, et de verbo poscite verba,
Si fons ille rigat, rivulus iste meat.40
Vos date quod vobis cum fenore reddat alumnus,
Addam ut thesauris parva talenta suis.
LIBER PRIMUS.
(0365)
(0365B)Altithronus postquam repedavit ad aethera Christus,
Carne triumphali victricia signa reportans,
Inclytus inferni spoliato carcere dives,
Tartarei reprimens feralia jura tyranni,
(0365C)Et Stygis omnipotens adamantina claustra revellit,5
Sede fera populi, longa caligine tecti,
Captivum retrahens portis bipatentibus agmen,
Millibus ereptis, ergo est ut redditus astris,
Et Patris in solio sedit, sua dextera, dexter,
Quae conversatus dedit ad miracula terris,10
Multa evangelici reserante volumine libri,
Hebraicus cecinit stylus, Atticus, atque Latinus,
Prosaico digesta situ, commune rotatu.
Primus enim docili distinguens ordine carnem,
Majestatis opus metri canit arte Juvencus.15
(0366B)Hinc quoque conspicui radiavit lingua Seduli,
Paucaque perstrinxit florente Orontius ore,
Martyribusque piis sacra haec donaria mittens,
Prudens, prudenter Prudentius immolat actus.
Stemmate, corde, fide pollens Paulinus et arte,20
(0366C)Versibus explicuit Martini dogma magistri.
Sortis apostolicae, quae gesta vocantur, et actus,
Facundo eloquio vates sulcavit Arator.
Quod sacra explicuit serie genealogus olim,
Alcimus egregio digessit acumine praesul.25
Ast ego sensus inops, Italae quota portio linguae,
Faece gravis, sermone levis, ratione pigrescens,
Mente hebes, arte carens, usu rudis, ore nec expers,
Parvula grammaticae lambens refluamina guttae,
Rhetoricae exiguum praelibans gurgitis haustum,30
(0367A)Cole ex juridica, cui vix rubigo recessit.
Quae prius addidici, dediscens, et cui tantum
Artibus ex illis odor est in naribus istis.
Non praetexta mihi rutilat toga, pennula nulla.
Jam mea nuda fames superest de paupere lingua,35
Scilicet inter tot sanctorum culmina vatum,
Fulmina doctorum, et gemmantia prata loquentum,
Nullo flore virens ego tendam texere sertum,
Mellis et irrigui haec austera absinthia miscam.
Quod tamen ut facerem, fieri res illa coegit,40
Quo minus ipse reus pro crimine redderer amplo
Convenienter enim ratio quia vera poposcit,
Hujus pontificis solvi praeconia verbis,
Cujus causa fuit hac me regione venire.
(0367B)Ergone dignus ero Martini gesta beati,45
Pannoniae geniti, qua clara Sabaria vernat,
Attrectare manu, trepida vel pangere lingua?
Non eget ille meis tenebris, quia luce coruscans
Gallica celsa pharus fulgorem extendit ad Indos.
Qui puer in teneris vix pubescentibus annis,50
Frigore sub gelido, terras crispante pruina:
Cum undas tristis hiems freno glaciale ligasset,
Et vaga libertas fluviorum inclusa lateret,
Asperiore gelu de se sibi vincula nectens,
Plus aqua frigidior, tunica vestita rigoris:55
Occurrenti igitur portae Ambianensis egeno
Qui sibi restiterat chlamydis partitur amictum,
Et fervente fide, membris algentibus, offert.
Frigoris iste capit partem, capit ille teporis,
(0367C)Inter utrosque inopes partitur fervor et algor,60
Et nova mercandi fit nundina; frigus et aestus
Unaque paupertas satis est divisa duobus.
Hac se veste tamen tectum obtulit ipse Creator,
Martinique chlamys texit velamine Christum:
Nulla Augustorum meruit hunc vestis honorem,65
Militis alba chlamys plus est quam purpura regis;
(0368A)Prima haec virtutum fuit arrha, et pignus amoris.
Post fera barbaries peteret cum Gallica claustra,
Ac prope Vangionum premeret loca fervidus hostis,
Militiae sanctus cuncta emolumenta recusat.70
Hic cum Caesareas fremuit Julianus in iras,
Imperat ut clausum teneat custodia justum;
Ac veniente die primus properaret in agmen.
Quo tamen ante aciem sacer ire fatetur inermis.
Venerat ergo dies belli, pacem expetit hostis,75
Atque orante uno cecidit furor omnibus armis;
Innumerasque acies solus sine sanguine vicit.
Hinc loca latronum incedens, ratus ire per Alpes,
Vinctis post tergum manibus, deductus ab uno,
Tempore sub mortis, hostis compendia tractans,80
(0368B)Credit latro Deum, dum praedicat iste, colendum;
Et dare qui voluit mortem, capit ore salutem.
Ducitur ille ferox a relligione ligatus,
Atque suus praedo Martini praeda fit ultro:
Quam bonus ille isti! sed plus pius hic fuit illi.85
Servantur simul, ille fide, hic corpore vivens,
Ambo valent, dum nemo cadit, sic vivit uterque.
Hinc loca praeteriens pulcherrima Mediolani.
Florea rura terens, per amoena vireta viator,
Obvius occurrit vetus et temerarius hostis;90
Mentitus speciem humanae sub imagine formae,
Falsiloquax, pereunte fide, male doctus in arte,
Quod peteretur iter quaerit: cui cominus ille
Huc properare refert, qua se Deus ire vocaret;
Cui ferus hostis ait: Quocunque accedere tentes,95
(0368C)Tecum pergo nocens, vota in contraria currens.
Voce prophetali sanctus cui protinus infit:
Est meus adjutor Dominus, mala nulla verebor,
Ne timeam timidum, timor est Deus, arma timentum,
Tutus in adversis gradior, rectore superno:100
Insidiis via nulla patet sub tegmine divo.
(0369A)Haec ait, et validi transfixus cuspide verbi
Daemon abest; sic umbra fugit quam Christus obumbrat.
Interea matrem gentili errore resolvens,
Illa istum mundo, hic illam generavit Olympo,105
Decrepitamque senem sancto facit amne renasci,
Et meliore sinu generant sua viscera matrem.
Dogmaque, sacrilego quod fuderat Arrius ore,
Tempestate gravi totum populaverat orbem,
Per magis Illyricum male naufraga lingua natabat.110
Hinc quoque coeperunt nasci nova praelia justo,
Fortior ut fieret reparatis belliger armis;
Ad virtutis opus per multa pericula crescens.
Vir pius ergo sagax, fideique fidelis athleta,
(0369B)Sparsa venena heresis reprimens, dum dimicat hostis,115
Suppliciis lacerus, flagris datus, urbe repulsus:
Nam Patris ac Geniti aequalem, vel Flaminis almi
Vim, genus, et specimen, virtutem, lumen, honorem,
Unum velle trium, sua per tormenta, fatetur.
Dulcia membra viri per amara flagella cavantur,120
Et Christi juvenem veterata piacula torquent:
Sed gravior fit poena levis per nomen amantis.
Et quia summus apex fidei, virtutis, honoris,
Hilarius famae radios jaculabat in orbem,
Rite sacerdotis penetralia jura gubernans,125
Buccina terribilis, tuba legis, praeco Tonantis,
Pulchrior electro, ter cocto ardentior auro,
(0369C)Largior Eridano, Rhodano torrentior amplo,
Uberior Nilo, generoso sparsior Histro:
Cordis inundantis docilis ructare fluenta,130
Fontibus ingenii sitientia pectora rorans
Mens Evangelii bis bini plena libelli,
(0370A)Quattuor ore suo manans nova flumina mundo
Ornatum Ecclesiae, pollens diadema coruscum
In membris Christi capitis velut infula fulgens135
Pectore belligerans, adamantinus arte topazos
Ad virtutis opus mens inconcussa palaestris,
Gemmifer eloquiis, radiantior ore lapillis:
Doctor apostolicus, vacuans ratione sophistas
Dogmate, luce, fide, informans virtute sequaces140
Hostibus hic quoniam gravis insuperabilis esset
Ducitur exsilio, quia longa silentia tendit,
Regis et auxilio petit hic sua praemia miles.
Cujus in abscessu, errori vaga Gallia cedit,
Et regio titubat, tanta se turre movente.145
Hoc ubi praepropere Martinus comperit inde,
Constituit cellam sub vertice Mediolani,
(0370B)Expulit unde virum tum Auxentius, auctor iniquus
Hinc prius exsul adit qua Gallinaria turget
Insula, frugis inops, pascens radicibus herbae,150
Ergo venenatum elleborum mox sumpsit ab ore
Incipit inde mori queis vivere credidit escis.
Sed prave virus agens oratio sola fugavit,
Et vivente viro intra se sua mortua mors est.
Rursus ut Hilario redeundi est facta facultas.155
Excurrit properus sua per vestigia justus.
Excipit hic cupidum cupiens, et amator amantem,
Fitque monasterium Pictava cominus urbe.
Jungitur inde sacro catechumenus ore docendus,
(0370C)Atque absente viro, rapuit grave funus amicum.160
En subito Martinus adest, qui defuit absens.
Ecce redit pietas, redit et simul arca salutis.
Ergo ubi conspexit gelidum de febre cadaver,
Flet, gemit, accurrit, dolet, ejulat, uritur, angit,
(0371A)Conspiciensque fidem, cella omnes jussit abire.165
Exclusitque foras foribus, sine teste relictus;
Tunc super algentis corpus prosternitur ardens
Judicis exactor, revomant ut Tartara functum.
Interea geminis spatio remorante sub horis,
Ecce redit facies, saliunt per membra vapores,170
Stat rubor inde genis, oculos pupilla repingit;
Rursus et insertus renovat specularia visus,
Vena tumet rivis animato fonte cruoris.
Paulatim assurgit, fabrica titubante, columna:
Erigiturque jacens pariter domus et suus hospes,175
Ipse iterum post se vivens idem auctor et haeres,
Qui redivivus, ait, se judicis ante tribunal,
Ductum damnandum, Martino orante, reductum.
(0371B)Lupicini demum celerans dum praeterit agrum,
Comperit, heu! famulum crudeli funere raptum,180
Elidendo suum fera per suspendia collum;
Accessitque ubi sic mala pendula praeda jacebat,
Expulit hinc cunctos, solus solita arma requirens,
Incubuit super exanimis pallentia membra,
Et premit arca sacri, ne hunc deprimat arca sepulcri,185
Mox tamen ore precem ut viventis misit in aurem,
Mors pede versa retro, praedam fugitiva reliquit,
Evomuitque vorax avida de fauce rapinam:
(0371C)Protinus exsiliit lento conamine functi,
Jam levior se terra movens, animata calore;190
Languida colla levans, oculosque ex morte soporos
Vix reserans, gravido vigilantia lumina visu,
Mortis odore et adhuc remanente in naribus illis:
Sed praestante manu totos simul erigit artus;
Et stetit intrepidis membrorum machina plantis;195
Vivificatus enim, gressum meditando rediscens,
(0372A)Reddidit obsequium vitae pro munere sancto,
Usque ad vestibulumque domi illum ducere tendens
Defunctum eripuit subito qui ex limine mortis,
Pro mercede manens, haec compensatio justo.200
Gloria, Christe, tibi, facis haec qui mira per orbem.
Accidit ut Turonum praesul peteretur ad urbem,
Nec tamen educi posset de limine cellae;
Ruritius quidam, simulata febre jugalis,
Obtinet egressum sancti ad vestigia supplex.205
Urbibus ex reliquis nova conciliabula currunt
Laetificata simul sanctam se ferre rapinam.
Ne tamen effugiat, justum custodia vallat.
Interea paucis tunc obsistentibus, insons
(0372B)Eligitur, trahitur, sacratur, et arce locatur;210
Aemulus unus erat, defensor episcopus, obstans,
Ne Martinus oves pastor curaret alendas.
Nec mora, judicio Domini lectore canente,
Versiculo Psalmi Defensor sponte notatur.
Ex ore infantum et lactentum perfice laudem,215
Nunc defensorem qui sic bene destruis, inquit.
Mox fragor astra petit, clamor vagus atria complet
Et docet ille favor de Defensore reatum,
Addictusque vir est, se judice, teste propheta.
Inde monasterium sibi condit rupe sub alta,220
Vir monachus perstans in pontificatus honore.
Plurima conveniunt ubi sancta examina fratrum.
Ergo aderat proprius locus, et celeberrimus olim
Ampla vetustatis cum tempora transiluissent:
(0372C)Martyris esse pium spargebat opinio cultum:225
Quo sacer exorans tumulo salit umbra sepulcri
Laeva ex parte loquens, meritis res ipsa sinistra
Imperat ut nomen fateatur imago, vel actum,
Latronem se voce refert, pro crimine caesum;
Nil cum martyribus se participare beatis.230
His quia palma manet, nam se mala poena teneret
Omnibus auditur, Martino cernitur uni
Ista superstitio tali sub sorte vetatur,
Sic altare simul removetur, larva fugatur.
(0373A)Post iter arripiens, comitatu relligioso235
Exsequiis subito gentilibus obvius exit,
Dum putat inde vehi cultu simulacra profano,
Pingit in adversos signum crucis, illa cucurrit
Ante virum, sua bella gerens, pietatis amica.
Obvia turba riget gressuque extorpuit aegro,240
Atque immota gradu, vertigine rapta rotatur,
Additur illud onus, deponunt colla cadaver,
Nec jam ferre valent, et mors in pondere crescit,
Tunc sacer inspiciens opus hoc esse exsequiarum,
Jussit abire procul, digitis crucis arma repingens,245
Unde ligavit iter, miseratus et inde resolvit,
Una eademque manu mandata per aera mittens,
Hoc mirum faciens de suspicione sacerdos.
Protinus antiquum cupiens exurere fanum,
(0373B)Jussit et acclivem propius succidere pinum.250
Obvia congreditur cui rustica concio pugnax
Ne succidatur res nata et debita flammis;
Proinde paciscuntur hac lege excidere pinum,
Si Martinus eam valeat retinere ruentem,
Annuit hoc populus, hoc spondet sponte sacerdos.255
Mollia subduntur rigido sub stipite membra,
Et suspectatur pini peritura ruina.
Interea rapidis sonat icta bipennibus arbor,
Atque subincrepitans, casura, cacumine nutat.
Paulatim inclinans jam victa secure ruebat,260
Turbati monachi spectant extrema magistri,
Credentes ramis transfigere viscera justi.
Vir tamen intrepidus perstat, pinoque cadenti
Obtulit arma crucis, cumulans sua bella triumphis.
(0373C)Extimuit fugitiva virum repedabilis arbor,265
Et ruitura procul suspendit in aera lapsum,
Excutiens, retro versa, comas, sine more caducum
Continuit saltum sese per inania librans.
Contra naturam succisa, et curva repugnans,
Mox petit illud iter qua non sua pondera torquent.270
Hinc ad ruriculas vertigo infesta rotatur,
In montem exsiliens vindex ut puniat hostes,
Resque parata neci fuit ultro facta saluti.
Fit fragor in partes, monachi per gaudia deflent,
Gentiles stupidi nova per miracula pallent,
Judicio ligni est hominum mollita voluntas.
Expetit arma crucis conversa, errore relicto,
Et timor hic pini Martinum fecit amari,
(0373D)Majorem generans fructum, cum decidit arbor.
Hinc jubet alterius succendere culmina fani,280
Vicinamque domum cum flammea lingua voraret,
(0374A)Viribus ardor agens, totis laxatus habenis,
Obvius ipse volat, qua tunc globus igneus ibat,
Scandens tecta domus; hic verba precantia mittit,
Mox tota in ventos revoluta incendia fervent,285
Et contra Boream Vulcanius ardor anhelat.
Seditione movent elementa domestica rixas,
Adversis Zephyris videas pugnare favillas,
Hinc furor australis premit, hinc velocibus alis
Flamma volans borinas mordebat in aera pennas,290
Obluctata diu, tandemque evicta per auras,
Quas armare solent, fugiebant flamina flammas,
Conditione nova satis haec res mira per orbem.
Flabra timent ignem, timet ignis ligna vorare,
Atque avidae flammae sua nutrimenta pavescunt;295
Paulatimque foci se languida lingua resorbet,
(0374B)Urere qui solet, a se ipso consumitur ignis:
Martinique fides sine nubibus intulit imbres.
Rursus ut hinc aliud cuperet subvertere templum,
Rustica turba vetat divelli fana profana:300
Unde repulsus adit loca proxima, sed biduano
Contectus cinere, et setis jejunia ducens,
Numinis auxilium ad templa imminuenda precatur.
Militiae angelicae coram duo protinus adsunt,
Siderei proceres, hastas et scuta tenentes,305
Cominus hic sanctum compellant vocibus ultro:
Praesidiis, Martine, tuis delabimur astris,
Squallidus ipse sedes, sed fit tua cura Tonantis:
Suffragiisque tuis coeli fremit arduus axis,
Belliger et totis conspirat Olympus in armis,310
(0374C)Ut coepta efficias, per nos tibi militat aether,
Mittimur a Domino gemini, tua castra regentes;
Hac pro parte duces melior qua causa laborat.
Nunc, age, rumpe moras, neu rustica turba rebellet,
Arma ministra vides: nostrum est superare superbos.315
Irrue, ne trepides, ope nostra, ad templa ruenda,
Nec titubare decet, favor est tibi Numinis almi.
Tunc sacer aggrediens properus dissolvere templum,
Idola exstinxit, fana exuit, obruit aras;
Totaque sublimis jacuit sub pulvere moles,320
Rusticitas, inimica prius, favet ipsa ruinae,
(0374D)Instat et excidio, quae defendebat iniquum,
Idola ejiciens, numen confessa Tonantis;
Uno eodemque ictu hoc respuit, eligit illud.
(0375A)Post Heduorum dum templum divellere tentat,325
Obstant inculti cultores ruricolares
Ne colerent melius, sua si cultura periret;
Ex quibus audaci nixu male fortior unus,
Aggreditur gladio caput obtruncare sacratum,
Cui nuda cervice pater sese obtulit ultro.330
Ast ubi mente ferox totas collegerat iras,
Exacuens rabiem, sed cordis acumine tonsus,
Acrius insiliens totos suspenderat artus:
Bis furor armatus juguli ruiturus in ictum,
Tam gravius feriens, quantum alte educitur ensis,335
Astrictis capulo digitis, dum temperat ungues,
Noxius, horrifica meditatus vulnera dextra,
Mortis amicus, amans facinus, crudeliter ausus:
Jam ferro incumbens, capiti mucrone reducto,
(0375B)Sternitur ipse solo qui sic pendebat in ictum:340
Ac resupinus humi, qui pronior ibat in ausum,
Mittit et ore precem, cum membra superba jacerent.
Justo stante cadens, quo credit stare cadente,
Dum vice diversa stat inops, ruit ille superbus,
Rursus opus peragens, idola evertit: et ecce,345
Vir quidam tractans Martini de nece, cultrum
Dum rapit, eripitur rapienda rapina rapaci,
Excussumque fugit sine more volatile ferrum,
Jam leviore via, neque post comparuit usquam,
Sic cultro ablato, manibus latro exstitit insons;350
Redditur et mitis postquam fit nudus ab armis,
Nec furor ante animi periens, nisi tela perissent;
Invita haec pietas quae perdidit unde noceret.
(0375C)Saepe beatus item, contradicentibus ipsis
Agricolis, praestante fide, se orante, jubebat,355
Ut male culta suis caderent fera fana ministris;
Sic quoque pontificem soliti impugnare rebelles,
Dum templa evertunt, ipsi sunt arma beato,
Hostilique manu Martini bella geruntur.
Partibus atque suis alieno milite vincit.360
Tunc etiam fuerit curatio quanta patrono,
Quanta medelifero manavit gratia tactu,
Laudibus in tantis muta est facundia mundi.
Quem cunctis vidisse fuit meruisse salutem,
Est satis ipse suus generosus testis et auctor.365
Qui quondam ingrediens Trevirorum moenia mitis,
Qua resoluta diu per viscera fluxa, rigebat
(0375D)Turbida paralysis, gelido languore, puella,
Flatibus extremis quasi jam de funere vivens,
Cujus erant oculi vigilis custodia mortis,370
Funeris exsequias reddentia lumina membris,
Solvere festinans animatae vincula carnis,
Spiritus arcano vix mobilis ibat anhelo,
Fine trahens dubio perituram naribus auram:
Pes, manus, ora, genae, recubabat imago sepultae,375
(0376A)Nec tumulata quidem, sed portio tota sepulcri,
Cujus amore pio patris exanimata senectus,
Dilacerata genis, niveis male compta capillis,
Cum impatiens ageret, nec adesset cura medellae,
Comperit ut sanctum advectum dignanter ad urbem,380
Advolat inde senex vitulis juveniliter armis,
Impiger exsiliens, cursu sua tempora vincens.
Pontificum vallante choro, populoque frequente,
Irruit in medios clamoribus inverecundus;
Nam dolor insignis non respicit arma pudoris.385
Corruit ergo senex sancti ad vestigia pronus,
Genua, manus plantasque per oscula mollia lambens.
Vix gemitu laxante, loqui sic incipit aeger:
(0376B)Vir Martine Dei, populari nate saluti,
Vir cunctis bonitate parens, tibi suggero luctus,390
Nec miseri pereant lacrymae, pietatis amice.
Quem mea causa trahit, loca tam longinqua venire,
Ut labor iste viae tribuat compendia vitae,
Est mihi nata domi, decumbens vulnere morbi,
Exsequiis vicina suis, sine sorte medelae.395
Quae quondam incolumis stabat, mea sola voluptas,
Obsequiis intenta piis, placabilis, in qua
Vita meam haec mihi dulcis erat solando senectam,
Ecce perit secumque trahit mea viscera letho,
Canitiemque patris miseranda in tartara ducit.400
(0376C)Ire sed ipse prior cuperem, si forte liceret.
Quaenam vita seni, vel quo mihi vota parenti,
Spe pereunte patris, cum nomine prolis ademptae?
Qua nubente viro, per dona futura nepotum,
Aridus in ramis poteram revirescere prolis;405
Cum magis haec reputem praesentis damna salutis,
Me spectante, rapi natam mea lumina luci,
Ordine deposito melius cui causa placeret,
Ut senis illa patris oculorum clauderet orbes.
Unde sacer dignare avidam suspendere mortem,410
Atque minister opis, rapiendae occurre puellae:
Si mora sit, mea causa perit, succurre duobus:
Nam me cura necat, si illi curatio cessat.
Qua sacer erubuit confusus voce sacerdos,
(0376D)Indignum sese tali virtute ministrum.415
Sed pater instabat, compellens vocibus iisdem:
Debitus insanis medicus venis, exere curas.
Sentiat adventum medici purgatio morbi.
His impulsus adit qua lassa puella jacebat,
Turba astante foris faceret quid pastor ovili.420
Hinc sua bella gerens, orator ad arma recurrit,
Sternens membra solo; sensu super astra reducto,
(0377A)Hinc ubi consurgens, faciem respexit alumnae,
Illico vox rediit, peregrinis aedibus hospes.
Et rediviva suae cecinerunt organa linguae;425
Paulatimque artus liquor ut penetravit olivae,
Vivificata, pedum geminis stetit arca columnis,
Et fundata suo viguerunt culmina gressu.
Post quoque Tetradii famulus proconsulis expes,
Mancipium alterius sub hospite daemone factus,430
Dentibus ut rabies alienis frenderet armis,
Nec sua, sed hostis fieret se milite pugna:
Quem Dominus famulum supplex purgare precatur,
Sed duci ad sanctum vetuit ferus hospes et hostis
(0377B)Tetradius, rursus justi vestigia lambens,435
Supplicat ut pergant ubi saevus latro latebat,
Sed sacer ipse domum gentilis adire recusat:
Spondet Tetradius humilis cum fascibus altis,
Si eripiat hosti famulum, se credere Christo.
Imposita ergo manu puero, fera larva recedit,440
Et mala jucundum pastorem bestia fugit.
Tetradius pariter catechumenus esse meretur,
Atque salutiferi baptismatis amne novatur.
Sic puer et dominus maculis purgantur ademptis,
Iste hostis laqueis, erroribus ille solutis,445
Ille carens animae poenis, hic carnis erinnis.
Liber uterque manens gemino micuere triumpho:
Conditio famuli libertas facta patroni;
(0377C)Accipit iste fidem, cum de illo perfidus exit.
Nec longo spatio sub eodem tempore sanctus450
Forte domum ingrediens, in limine substitit ipso,
Terribilem referens se cernere daemonis umbram,
Arreptoque coco vexat fera bellua praedam,
Dentibus armatis lacerans se sive sodales;
Terga dabant socii, nec quisquam ire obvius audet,455
Vix loca tuta fugae capientes praepete saltu,
Hoc satis esse suum, vel se subducere morsu,
Martius ergo chalybs, Martinus belliger armis,
Nec pede diffugit, nec sivit abire fugacem;
Pestem stare jubens: acuit qui fauce molares,460
Cui digitos vir sanctus in os cum mitteret, infit:
(0377D)Si potes, ecce vora oblatam, lupe noxie, praedam.
Quam peteres alibi, datur ultro dentibus esca.
Quo dicto fauces geminae revocantur utrinque,
Ne violet digitos, suspendit bellua rictus,465
Et manibus tangi timuit, qui dente voraret,
Qui dum intra obsessum poenis ageretur acerbis,
(0378A)Nec tamen ob digitos exire per ora liceret,
Foeda ministerii, foedus, vestigia linquens.
Sordibus egreditur, qua sordibus est via fluxu,470
Tale iter arreptum sic te decet ire, viator.
Hinc cum barbariem sparsisset fama per urbem,
Proventumque trucem crudelia semina ferrent,
Pastor adesse jubet quemdam ex grege daemonis, illi
Imperat ut prodat, si nuncia vera vagarent,475
Tortus ut ore reus, veluti sub judice missus,
Gressibus humanis advectus, larva fatetur:
Hanc famam in populos bisquino daemone fusam
Ut cogente metu Martinus abiret ab urbe.
Barbara tempestas tranquilla lege quiescit,480
(0378B)Formidanda tibi nulla est irruptio gentis,
Nec causam armorum verearis, pacis amator.
Martino praesente, aditum fallacia perdit;
Mendax vera refert; et certum nuntiat error.
Insatiata malis, quae sic fremit ore cruento,485
Bestia, bella movens, revocavit munera pacis
Inde Parisiacam sacer intrans concite portam
Obviat in faciem leprosum versus euntem,
Qui sibi dispar erat, nec jam a se cognitus, ibat,
Vir maculis varius, cute nudus, vulnere tactus490
Tabe fluens, gressu aeger, inops visu, asper amictu
Mente hebes, ore putris, lacerus pede, voce refrictus
Induerat miserum peregrino tegmine pallor.
Improvisus enim hunc sanctus sua ad oscula traxit
(0378C)Astringensque virum fuso medicamine laxat.495
Nam simul ut tetigit benedictas ore salivas,
Effugit unguiferum languoris sarcina tactum,
Mersa figura redit, faciem cutis advena vestit,
Ad speculum remeat peregrina fronte character,
Et deleta diu describitur oris imago,500
Virtutum quam celsa fides, ubi concite sancti
Pacis ab officio perierunt praelia morbi!
Complexu res dira fuit, languoris iniqui
Peste cadente, novam gesserunt oscula pugnam.
Inclita relligio Martini, cujus honore,505
Foedera fida fides formosat, foeda fidelis.
Felix relligio, sancti pede, lumine, tactu
(0378D)Illustris, lustrante viro loca, lustra, ligustra,
Urbes, rura, domus, templa, oppida, moenia, villas,
Quaeque viri insignis tam insignia signa mereris,510
Cujus ab ore sacro, magnalia caetera vincens,
Leprosi ad curam Jordanis in oscula fluxit,
Et fontem fluidae maculae lavat unda salivae.
LIBER SECUNDUS.
(0379)
(0379A)Pendula jam dudum laxavi carbasa pinu,
Dum pelagus componit iter, dum nauta resumit,
Et restricta semel levius se sarcina ducit,
Me quoque jam primi finita parte libelli,
Ad cursum levis aura vocat; paro lintea ventis:5
Spiritus altevolans imple mea vela secundans,
Ne trepidam classem contraria fiabra flagellent;
Martinum mea prora vehat, sancta emptica nautae,
Dulcis apex, spes fida ratis, leve pondus amantis,
Mercis onus suave est, et sive haeretur in ulnis,10
Qui tetigit quodcunque manu, vel tactus ab illo est,
A digitis salit alta salus, fluit unguem ab ungue.
Fimbria quin etiam quod nobilis attigit unquam,
(0379B)Sparsit abundantem modica de veste salutem:
Fontis et hujus aquae restricta est unda cruoris,15
Siccavitque suo refluamina fluxa fluento.
Sumens aeger opem per furta salubria fili:
Dum nescit medicus, finit discrimina morbus.
Arbiter Arborius, vir praefectorius idem,
Quartano genitam graviter cruciante camino,20
Plurima dum faceret, neque cura mederet alumnae;
Missa beata viri restrinxit epistola febrem,
Quae super imposita charta recubante puella,
Mox sudoris aquas ubi littera sicca rigavit,
Febris ab internis extracta est arida membris,25
Axe serenato madidans sine vellere nimbi,
Rore atramenti restincta est flamma camini:
(0379C)Israelitarum veluti Moysiticus alter,
Ne vapor excutiat, protendit pagina nubem.
Quam mirum artificem dantem per scripta salutem!30
Sic operabatur praesens, ubi noverat ipse.
Quae patre ab Arborio Martino offertur opimo.
Consecranda manu qua salvificata sit ipsa.
Quam bene bis sanam cum virginitate puellam.
Reddit ipse patri proprio pater ille superno?35
(0380A)Sic meruit geminam, solo curante, medellam
Dum charam sobolem morti subduxit utraeque
Paulinique oculum tetra caligine mersum,
Impositis manibus, radius penetravit acutus,
Atque serena dies, detersa nube, refulsit,40
Lumen et emicuit facies non lusca gemellum
Martini digitis oleo manante lucernae,
Cuncta salutifero supernans collyria tactu.
Ipse etiam casu scalarum vertice lapsus,
Dinumeransque cadendo gradus, capite, ore relisus,45
Attritus membris, descendens saltibus amplis,
Multorum medicus, quamplurima vulnera portans,
Dum cellae recubat graviter sub nocte sopora,
(0380B)Pervigilis Domini venit angelus aere fusus,
Ulcera quaeque viri tractans, dum singula palpat,50
Tangens membra manu, solidat vestigia gressu,
Excutiturque lues, fugitivo tabida saltu,
Et sudibus laceros rediit cutis una per artus,
Crastinus incolumi processit corpore comptus:
Angelicamque fidem testes praesentia fecit.55
Nec perferre pium longinqua flagella decebat,
Quando flagellari graviter non pertulit ullum.
Praetereunda mihi neque sunt haec maxima rerum.
Maximus Augustus, nece regis, maximus armis,
Imperium nactus, civili clade superbus,60
Dum regit insolitas frenorum infrenus habenas:
Pontificum cui tunc adulatio laxa favebat,
(0380C)Principis et nutu, cleri cum circulus ibat,
Martino veniente, tamen rex ipse precatus
Ut sanctum ad mensam habeat; qui saepe repulsus,65
Tandem promeruit fieri conviva beati.
Imperio plaudente simul sedet, urbe favente,
Convivam coeli quod terrena excipit aula.
Conveniunt proceres, praefectus, consul, honores
Certatim acciti, regalia festa colentes,70
(0381A)Principe postposito miraturi acta sacrati.
Augusti obsequiis fremit undique concitus orbis:
Divitias pariter producens, deliciasque,
Quas habet Indus, Arabs, Geta, Thrax, Persa, Afer, Hiberus:
Quod fert meridies, arctos, occasus et ortus,75
Quod Boreas, Aquilo, Libs, Circius, Auster et Eurus.
Quod Geon et Phison, Tigris Euphratesque redundant,
Rhenus, Arar, Rhodanus, Tibris, Padus, Hister, Orontes,
Quod mare, terra, polus, pisce, alite, fruge ministrat,
(0381B)Emblema, gemma, lapis, toreumata, thura, falerna,80
Gazaque, Creta, Samos, Cyprus, Colophona, Sareptis,
Lucida perspicuis certantia vina lapillis,
Vix discernendis crystallina pocula potis,
Inde calix niveus variat per vina colores,
Hinc mentita bibunt, patera fucante, falerna,85
Hinc abacum picto bombycina flore decorant,
Arte laborata, vel qualia pensat aragne;
Serica purpureis sternuntur vellera villis,
Illita blatta toris, aurumque intermicat ostro.
Totaque permistis radiant velamina gemmis.90
Inde pari pariter rutilant aetate ministri,
In cunctis varius habitus, nitor omnibus unus,
(0381C)Quod valet ore loqui, potuit sub principe ferri.
Ordine Caesareo, Martino haec pompa paratur,
Qui modicis contentus erat, satiandus in uno.95
Accubat interea princeps, simul ordo, senatus.
Presbyter inde toro veneranda acclinat in ulna.
At juxta regem sella sacer assidet arcta:
Porrigit hinc regi mox pocula prima minister,
Qui sancto jubet ante dari, quo possit ab ipso100
Augustus calicem excipere, et potare secundus.
Martinus patera oblata ut bibit ore parumper,
Divino sitiens potius se fonte rigari,
Principe postposito, partem libaminis imam,
(0382A)Presbytero tribuit, noscens quod dignior esset105
Miratur princeps, proceres, conviva, ministri,
Judicioque suo se pensavere minores.
Illico percurrit res gesta, palatia complens,
Hoc, quod apud sanctum fuit ordine presbyteratus
Augustus conviva minor, vox una per urbem110
Martinum fecisse canit, sub principis ora,
Judicis in minimi mensa quod nemo valeret
Erubuitque aliud hinc dicere turba, satelles.
Si quid enim voluit pro supplice forte precari,
Induperatori Martinus et imperat ipsi.115
Qui tamen Augusto praedixit sorte futura,
Prospera quae meteret, quae mox contraria ferret.
Motibus Italiae pugnante Valentiniano,
(0382B)Maximus ut cecidit, post bella secunda, tyrannus,
Qui grave succubuit Aquileia protinus urbe,120
Martini dictis et verbo libra pependit.
Coetibus angelicis visus saepe, atque locutus
Miscuit humanas turmis coelestibus aures,
Voce salutatus, vel nutibus ipse salutans
Aligeros proceres, tenuata per aera lapsos,125
Mitibus alloquiis ageret quid saepe moverent,
Quid coelo expeterent, terrena sede, parentem,
Et consanguineum quasi longa in saecula civem,
Voce requirentes, et amore perenne vocantes,
Quid faceret terris anima haec tam libera culpis?130
Ut subeat coelis peregrinus, et hospes ab arvis.
Daemonicas etiam species, falsasque figuras,
(0382C)Quaslibet in formas se verteret inficiator,
Perspicuas habuit penetralis acumine visus:
Martinique oculos neque falsa fefellit imago,135
Nam quamvis varia tegeretur larva figura,
Sancto nuda fuit, cum non se absconderet umbra.
Et quod a perfidiis illusio nulla valebat,
Prensus in arte ferox, jaculabat probra beatum:
Et cum fraus cessat, hostis convicia jactat.140
Tempore nam quodam cornu bovis ecce cruentum
Ipse cruentus habens, infert ad tecta sacrati
(0383A)Irruit in cellam, causamque exponit iniquam:
Quo virtus, Martine, tua est? Hoc aspicis, inquit,
Unum namque tuum nuper hac caede peremi,145
Et mihi praeda jacet, pecuali capta ministro,
Injunctumque nefas sceleris bos armiger implet.
Damno cresco tuo, congaudens ubere fletu.
Protinus his dictis fratres sacer advocat omnes,
Et pater ore refert quidquid ferus indicat hostis.150
Sollicitus ne quid lupus abripuisset ovili.
Perquirunt socios monachi, numerumque recensent:
Sed grege de niveo modicus neque defuit agnus.
(0383B)Conductus mercede tamen deest rusticus unus:
Ligna trahenda focis nemorum vectore bubulco,155
Quo propero jubet ire gradu, causamque requirit,
Semianimum inveniunt missi, supremo gementem,
Indicat atque necem, dum adhuc super halitus errat,
Quod sua laxato taurus foret inguina cornu,
Explicataque fide, vitam cum voce reliquit.160
Nec sanctum hoc errare facit quod fecerat error.
Additur hinc etiam rerum mirabilis ordo,
(0383C)Mille nocendi artes dum perfidus exerit hostis,
Nunc Jovis in faciem, nunc se mentitus Anubem,
Saepe habitu Veneris, saepissime fronte Minervae:165
Sedulus insidiis sancto sua seria rumpens,
Diversis formis, ut terror cresceret, offert;
Et varius generet, specie variante, timorem,
Qui virtute nequit, superatus ut arte rebellet.
Sed tamen intrepidus persistit, inania temnens,170
Semper in adversos jaculans crucis arma beatus,
Belliger hoc clypeo hostilia tela relidens,
Qua penetrante acie, se machina falsa resolvit.
Saepe etiam in sanctum vacuos acuere tumultus,
(0383D)Inficiatores, falso minitante flagello.175
Sed fremitus fragilis per inania cymbala tinnit,
Oppositisque minis interritus ipse resistit,
Nec fundata decet contra evacuata moveri.
Hinc quoque lethiferi suffusus felle veneni,
Perfidus, horribilis, trux, lubricus, invidus anguis,180
(0384A)Ore cruentatus Martinum provocat armis:
Cur habeat monachos, oneroso crimine pressos:
Cur maculosa cohors habitet pia septa magistri?
Ne rea turba malis violet consortia justi:
Morbida neu reliquos vitii contagia fricent,185
Qui male polluerint lavacri venerabilis undam,
Ac sua perdiderint baptismata crimine mersi,
Nec via sit veniae, periit quibus orbita lapsis,
Cum semel in foveam vix est revocare ruentem,
Ac neque restitui vastato in corpore florem;190
Nec redeat miseris ultra indulgentia Christi.
Tunc Martinus ait haec contra daemonis iram:
Perfide, decipiens, quia non tua commoda cernis:
(0384B)Hostis inique tibi, tibi jam noxa pereunte,
Si nunc poeniteas, si nunc resipiscere velles,195
Praecipitare animas ut jam per crimina nolles
Nec tua saevirent alienae tela ruinae,
Erroresque tuos damnares, ultime judex,
De pietate Dei fidens, promittere possim,
Ut tibi tam misero misereri Christus haberet,200
Et cito donaret scelerata piacula cnlpae.
Ob hoc arce poli descendit ad arva Redemptor;
Perdita ut eriperet, peritura nec ipsa perirent,
Immaculatus enim maculas detergere venit,
Vulneribusque suis curaret ut ulcera mundi.205
(0384C)Funeris ordo sui nostrae fuit arrha salutis:
Sputa, flagella, chlamys, fel, acetum, lancea, clavi,
Crux pia, mors, tumulus, lapis, inferus, umbra, tyrannus
Victa simul triduo premit, et redit auctor ad astra,
Descensusque suus meus est ascensus in altum,210
Nec peccatoris mortem magis eligit ultor,
Quando suis poenis nobis dedit arma salutis.
Sic pius indomitam pestem mansuescere tentat,
Promisitque lupo bona pastor ovilia reddi.
Quanto magis homini reserari praemia Christi,215
(0384D)Propter quem ipse Deus homo fit, jacet atque resurgit?
O pietas et celsa fides, praesumptio dulcis,
Quae promittit opem deceptori et perituro!
Explicuit votum, si non valet ire juvandum,
Cui minus in posse est, satis ostendere velle.220
Nam totum impendit qui non abscondit amorem.
(0385A)Hinc Clarus, placidus adolescens moribus, expers,
Martinum amplectens patrem, et sua cuncta relinquens,
Tempore quique brevi micuit virtute fideque,
Cum prope pontificem habitacula constituisset,225
Ac sua complures peterent consortia fratres,
Huic se tunc monachus socians Anatolius addit:
In commune prius humilis censura, sodalis,
Qui rudis ingenii, versuto illusus ab hoste,
Post ait, ad sese quod coelitus angelus iret,230
Ac reserare sibi mysteria clausa Tonantis,
Et cito siderea volitent sua nuntia penna,
Atque remissa viri responsio nubila tangat,
Inter se et Dominum memorans iter esse propinquum,
(0385B)Ac sibi contigui jactat confinia coeli,235
Se secreta Dei noscendo jam esse prophetam.
Sed Clarum, ut credat, nec opinio falsa movebat.
Tunc sine more furens Anatolius asserit audax.
Quo sibi de coelo Dominus transmittat amictum.
Induat et vestem delatam nocte silenti,240
Ut signis stupeant cujus modo verba cavillant.
Elevat hinc varium monachorum turba tumultum,
Et suspensa tenet spectatio vana sodales.
Interea medias quasi nox transcurrerat horas,
Et rota flexa aequo gyrabat cardine metam:245
(0385C)Fit subito strepitus, quatitur locus, arma moventur:
Et concussa simul vario fremit aula susurro,
Murmure raucisono frangente lepore loquelas.
Credas pugnaces volitare per astra phalanges,
Et videas rapidas discurrere turbine turmas.250
Hic ubi concussis redierunt otia turbis,
Motaque tempestas tranquilla silentia sumpsit,
Advocat ex monachis confestim Anatolius unum,
Cominus et tunicam ostentat jactantior albam,
Qui vacuo tumidus falso umbrabatur honore,255
Candidus exuviis, sed nigri daemonis arte.
Inde ciet reliquos, occurrit Clarus et ipse,
(0385D)Palpat mollitiem vestis candore nivali,
Serica confingunt tenuato stamina filo,
(0386A)Nec contacta manu discerni vellera possunt.260
Ducitur interea monachis nox pervigil hymnis
Et compacta choris Davidica canna resultat,
Ut coram Altithronus velamina visa revelet.
Jam spumabat equis aurorae auriga rubores,
Sol quoque lucifluas circumflectebat habenas,265
Atque renata dies revocabat in arva labores,
Mox Clarus monachum Martino ostender tendit,
Noscens pontificem phantasmata nulla latere.
Cum sancti ante oculos vario fuit una figura,
Decipulamque suam deceptor perdit in illum.270
Coeperat his demens Anatolius ergo reniti,
Interdicta sibi Martini occurrere ovili,
Dum tamen invitis traheretur passibus haerens,
(0386B)Tegmina falsiloqui vanescunt alba nigelli,
Et male destituunt monachum vaga pallia nudum;275
Nec stat imagineis simulatilis umbra figuris,
Territa Martini sic nomine larva refugit.
Hostis iners majora suis dehinc viribus audens,
Perfidus et totiens elisus, nec sibi credens,
Debilis arma movens, et degener ardua tentans,280
Ut sua laus fieret vel sollicitasse potentem,
Cresceret et titulis, fortem pulsasse sagittis:
Denique cum sanctus recubaret in aggere fusus,
Insinuando preces Domino pro plebe sacerdos,
Constitit ante oculos deformis forma rebellis,285
Sulphurea sub luce micans radiatilis umbra,
(0386C)Lumine mentito tenebrosus, et atra vorago;
Fulgidus exuviis, regali veste satelles,
Tectus bracteolis, vacuo diademate pulcher;
Ordine gemmarum numerosa luce coruscus,290
Falsa veste potens; cui calceus illitus auro,
Latior et tumido jactans se pompa triumpho,
Cujus ad aspectum sanctus habet ora repressa,
Mutuaque ambo diu tenuere silentia fastu;
Mirans ille virum, dum despicit iste superbum.295
Quem prior alloquitur reus, et temerarius hostis:
Quae dudum, Martine, cupis penetrante precatu,
Jam pia vota tenes: ego sum gloria tua Christus,
(0386D)Exigis ut veniam validos recreare labores,
Et sudata tuis ut soler bella triumphis?300
(0387A)Debita militiae dare oportet munera regem,
Descensurus enim ad terras huc dirigo gressum,
Ut tua sollicitis requiescant pectora curis.
Hic sacer intrepidus, nolens responsa referre,
Despicit, et reticet, tractat, neque verba relaxat.305
Mens solidata manens, rimans alta atque profunda,
Cardine nec tremulo. vento neque flante rotatur.
Lubricus hinc repetit mordacia sibila serpens:
Credere quid dubitas, proprio quod lumine cernis?
Et ego sum Christus, tecum qui confero voces,310
Et loquor haec secreta palam dignando futura.
(0387B)Nec de me trepides, testis mihi fulgida lux est,
Spiritus ut verax Martini ignivit acumen,
Ac patefecit iter, ne clausa venena laterent,
Hostis et anguinei posset discernere fraudem,315
Libertate potens, sanctis sermonibus inquit:
Non ita se Dominus venturum dixit in orbem,
Se neque purpureum, nec sic diademate fultum,
Pandit apostolicis, voce insinuante, columnis,
Cum sua carnalis raperetur ad astra figura,320
Atque piis plantis straverunt flamina pennas,
Cum pede pressa sacro servirent aera regi,
Angelicis vectus manibus, celer aethera calcans,
(0387C)Ingrediens teneras, neque frangens gressibus auras,
Pendula planta volans cum nubila finderet intrans,325
Remige pennigero qua non facit ala sigillum,
Cum Galilaeis tunc spectantibus angelus astans,
Sic ait: Altithronum rediturum, qualiter ire
Vidistis, coetumque supra vestigia ferre.
Unda probanda probo, reprobo reprobantia probra,330
Non sunt signa mei regis, sed castra tyranni.
Ast ego tranfixas clavis nisi videro palmas,
Atque beata crucis tum stygmata carne gerentem,
(0387D)Ac latus, effossas trajecto missile costas,
(0388A)Unde cruentati pariunt baptismata rivi,335
Et sacra purpureo malas lavat unda fluento;
Quae dedit in pretio generosa talenta Redemptor;
Inde crucis trutina, pretii numismata pensans,
Totum auctor redimens thesauro corporis orbem,
Cum gemma una fuit, quae cuncta in vasa valeret,340
Hac nisi veste tegi videam qua pertulit auctor,
Indicio sine hoc Christum venisse negabo.
Nam decet ut victor doceat per signa triumphum,
Plagaque fixa potest laude accumulare tropaei.
Mox inimicus iners, vibratus verbere vitae,
(0388B)Pestifer aerius tenuata per aera lapsus,345
In propriam speciem rediens ad inane solutus,
Effugit ex oculis liquidas quasi fumus in auras,
Et levis umbriferae volitavit imago figurae,
Visibus exclusus, cellam pedore cruminans,350
Agnitus indiciis, sua per vestigia sordens,
Et fetore sibi comitante satellite fugit:
Martinique fidem neque fulgida forma fefellit,
Nec radium mentis delusit splendor inanis,
Luce superfusa, qua se nox tetra tegebat.355
Nunquid non poterat humilis superare superbum?
Aut non dejiceret tam mente benignus iniquum?
Pacificis armis, doctus domitare rebelles,
(0388C)Cujus dulcis erat favor et honor altus amoris,
Non solum abluere alterius, sed lambere plantas,360
Hospitis atque novi vestigia tergere lingua.
Semper aquam manibus tribuens venientibus ipse,
Coelestis cupiens homini servire minister,
Et manus alma pedes de peccatore luebat:
Cum sua porrigeret vel fimbria tacta salutem.365
Qui illecebras mundi fugiendas instituebat,
Et saeclo sua lucra dari, nil quaerere terris,
Ut censum fugeret qui ascendere vellet olympum,
Ut grave pondus agri, vel nummi nullus haberet,
(0389A)Nec retineret opes, qui coelo occurreret haeres,370
Namque onus ascensum vetat, et descendere praestat,
Imum versa tranunt, nec in altum pondera ducunt,
In montem gradiens titubat sub fasce columna,
Deficit et fragilis valido sub pondere planta:
Mergit in undosum cumulatam sarcina proram,375
Ut petat ad portum, rerum facit emptica jactum.
Qui pater illustris Paulini gesta beabat,
Floruit Italiae quo post antistite Nola,
Qua regio Campana sedet rectore supremo:
Dives agris, opulens, famulis, locupletus acervis,380
(0389B)Vir censu vastus, lare celsus, et ore rotundus;
Ditior ipse fide, pro Christo fit sibi pauper,
Et dedit innumeros redimentes crimina nummos,
Cujus sparsa solo migravit ad astra facultas;
Fecit et in coelum pigras ascendere terras,385
Uno stando loco, et dant bruta ad sidera saltum.
Ergo evangelicum Paulino implente relatum,
Martinus monitat cunctis talem esse sequendum,
Tramite difficili potuit qui pergere dives,
Depositoque onere ascendit qui liber in arcem,390
Exemploque monens vocat altius ire sequaces;
Jam quoque Martini quae fabula fluxerit ore,
(0389C)Quae gravitas fuerit, quam acer de lege disertus.
Quaestio nec latuit coelesti jure peritum,
Vir reserare valens quodcunque aenigma negaret;395
Ingenii dulcis prudentia larga redundans;
Fonte perenne bibens quod rivulus ille rigaret;
Sermo pius, promptus, placidus, catus, aptus, amandus,
In tantis animis coeli possessor in arvis,
Pervigil orator, mandando negotia Christo,400
Judicis in vultus inopum querimonia pandens,
Doctus in arte sacra, miserorum exponere causas,
(0389D)Assertor validus, superans fora, jura, togatos,
Nobilis astructor, facundus concionator,
Qui prece profusa Domini vadimonia placans,405
Quantum voce valens viduis atque orphanatrophis,
Cujus et ipsa polum taciturna silentia pulsant?
(0390A)Mens fundata Deo, sine fuco proxima coelo
Otia nulla terens, et nulla negotia carnis:
Quidquid agendum esset, totum velociter implens,410
Sed mora Christus erat, famulans sibi nocte dieque,
Nam cibus et somnus, nisi quod natura necessat,
Tardus edax, velox vigilans, sopor, esca sub ictu,
Nec faceret, nisi quod sine his caro vivere nescit;
Tempus utrumque dicans causis repetendo duabus,415
Lectio nunc resonans, sibi nunc oratio currens,
(0390B)Cujus erat requies tantum mutare labores,
Si foris isset, erat homo jugiter intimus orans,
Coelo non carnis, sed tendens lumina cordis.
Nec dolus inclusus latuit, nec ab ore refluxit,420
Vir sine mundanis, Domini possessio munda,
Nullum judicio damnans, mala nulla repensans;
Haec sua forte fuit, si facta injuria fratri est,
A minimis laeso non unquam erat ultio dulcis;
Deque gradu proprio neque reppulit officialem.425
Charus et adversis, pius aequis, blandus iniquis,
Ira, tumor, risus, moeror stetit exsul ab illo,
Non in fronte tenens nubem, nec in ore cachinnum.
Idem semper erat facie, cute, corde, colore.
Nec variabat opus, vir adhuc in corpore constans,430
(0390C)Immortale aliquid mortali ab imagine promens,
Ora Deus, sensum pietas, pax corda tenebat,
Pro se parva gerens, aliena misertus agebat,
Naturae ut seriem postponens angelus esset,
Alta supergrediens, mente ultra nubila tendens,435
Liber ab humanis intrabat sidera curis,
Inclyta signa gerens, et multa futura prophetans,
Stabat adhuc terris, coelestibus intimus haeres,
Noscens clausa Dei, quasi conciliator amici,
Cum sua participat caro se certa clienti,440
Vir cui Christus amor, Christus honor, omnia Christus,
(0390D)Flos, odor, esca, sapor, fons, lux gloria et Christus.
Hujus in affectu insertus, solidatus, adultus:
Ac velut arbor agri, secus est ubi cursus aquarum,
Floricomis foliis, et fluctu perpete gaudens,445
(0391A)Ornata aeternae fert poma perennia vitae
Inter apostolicas acies, sacrosque prophetas,
Martyriique choros, atque agmina fulgida coeli,
Rege sub invicto, qua exercitus ille coruscat,
Per turmas, proceres, legiones atque cohortes,450
Milite, seu comite, et gradibus duce, consule crescens,
Lacteus iste toga, rutilus micat ille corona,
Hunc praetexta nitens, illum diadema facetat.
Hos chlamys, ast illos armilla topaza decorat:
Balteus huic radiat, huic infula crine coruscat.455
Alter palmatae, trabeae nitet alter honore,
Pingit et ornatum gemma, aurum, purpura, byssus,
Nec videt hoc oculus quod habet super astra senatus.
(0391B)His frueris, Martine, bonis, sub principe coeli,
Coetibus angelicis sociabilis, et patriarchis460
Compar apostolicis, meritis aequande prophetis,
Addite martyribus, queis rubricat unda cruoris:
Fulgide confessor, candentia lilia vincens,
Lumine purpureo redimite, decore, corusce,
Liberius gradiens per celsa palatia regis.465
Vir transcripte, potens, aeterna in saecula civis,
Signifer arma crucis fers nobilitate triumphi,
Dulcis, adorande, et mihi pectore, voce colende,
Cujus prosaicus cecinit prius acta Severus,
(0392A)Versibus intonuit Paulinus deinde beatus,470
Aequiparare valens illustris uterque relator,
Materia victi sed et ipsi carmine cedunt.
Luminibus tantis ego nubilus inseror audax,
De minimis minimus, de magnis maxima tentans,
Qui pede subtitubo, balbutio faucis anhelo,475
Et rudis eloquio carpo quod condere certor.
Da veniam quia te cecinit rea lingua relatu.
Fer pietatis opem misero, miserando misertor,
Rector ut Altithronus cum venerit arbiter orbis,
Tum memor obtineas delicti oblivia nostri,480
Inter me ac Dominum mediator adesto benigne,
Quem sua culpa ligat, tua ut interventio solvat,
Spes Fortunati sit fida salutis egeni,
(0392B)Suppliciter humilem tibi se stravisse, patrone,
Qui leprae maculas medicata per oscula purgas,485
Mortis et extremae revocas in origine finem;
Carnis adhuc fragilis quondam sub imagine constans,
Nunc opus ut mites pietas tua commodet aures,
Nam prece posse vales apud illum, cujus haberis,
Quod peto tu poteris, quia totum praestat amicis,490
Sic tibi quaeque petis tribuat praesentia regis.
LIBER TERTIUS.
(0391)
(0391C)Hactenus in bibulis fixa stetit anchora terris,
Otia lenta trahens, et inerti dente quiescens,
Leniter alludens, dum sibilat aura soporem,
Et nos umbra tegit, viridante crepidine ripae,
Ecce serena dies rutilata crepuscula profert,5
Et pelagus rate nauta petit, jam solvo rudentes,
Littus arundineum liquens, levo carbasa ventis,
Ante per Adriacas spumas daret vela videbar,
Turbine raptus aquae per murmura rauca fragoris,
Cum duce Sulpitio, bene cujus ab ore venusto,10
Martini sacros dulcis stylus edidit actus:
Quos ego sub geminis, claudo pede, curro libellis,
(0391D)Infimus egregii contexens gesta patroni.
(0392C)Rursus in Oceani videor mihi tendere fluctus:
Majus iter gradiens, ubi se vada glauca relidunt,15
Et crescit terrore timor, rate, nube, profundo.
Dum tamen alta peto, resonet mihi Gallus in aure,
Gesta beata viri, qua mitigat unda tumorem,
Et sermone viam relevet sale fabula dulcis.
Deferor, ecce, freto, fugiunt et littora visum.20
Remiget hic Gallus, Martinus vela gubernet,
Flamina Christus agat, portum quibus unda reducat,
Nunc quoque gesta sacri, dum navigo nauta, loquatur.
Mensibus hibernis, dum Bosphorus alligat undas,
(0392D)Et liquidos campos vetat imber arare carinis,25
(0393A)Oceanusque negat commercia ferre Britannis:
Cum sata sub rigido sua germina frigore celant,
Ac penetrante gelu riget unda, et herba liquescit,
Astitit ante fores orans vestem aeger egenus,
Lingua ligata gelu, ne solveret ore loquelas.30
Ut tegeretur inops sacer imperat ergo ministro,
Ipse remota petens, populi caret arte tumultu.
Comperit ut sanctus nihil accepisse trementem,
Exuitur tunica, algentemque obtexit amictu;
Quam sine teste dedit latitans, et abire coegit.35
Ecce minister adest, rogitans procedere sanctum;
Sed sacer ante monet vestiri tegmine nudum.
Hoc memorante pio, stupidus hebet archidiacon:
Quid faceret, nudum dum non ibi cerneret ullum?
(0393B)Noscere nec poterat, residente antistite, nudum,40
Qui tunicae interius non aspiciebat amictum,
Amphibali exterius dum membra obtecta laterent,
Angit in ancipiti quod hoc aenigma beati;
Quaestio tanta ligat, neque problema solvit egeni.
Tunc ait ipse sacer, mihi tegmen defer abollae,45
Nec pauper desit, qui vestibus indiget illis,
Succensus graviter, tegmen fert vile minister,
Ante pedes jactans, ait: En sine paupere vestem.
Induitur sanctus hirsuta bigerrica palla,
Vix cui digna foret stola lactea, et aurea fulva,50
Processit tum summus honor, sed pauper amictu,
Despectus tunica, coelesti in sede senator.
Interea populis cerimonia sancta retractans,
(0394A)Cum holocausta sacrae manibus benediceret arae,
Protinus a capite emicuit globus ignis amici,55
Lambens colla comasque, et flamma benigna volabat,
Tactu mollis, honore potens, splendore coruscans,
Crinem ornans, meritum prodens, pro tegmine fulgens;
Praebuit obsequium, minus impendente ministro;
Gesta occulta index in lucem lumine mittens.60
O dives pauper, tunica contente nec una,
Qui nec habes aliam, neque vis retinere vel ipsam,
Dum superesse putas vestitum simplicis usus,
Cui gravis est vel palla levis, dum clamat egenus:
(0394B)Tegmine pro nudi cupiens procedere nudus;65
Nec partiris opem, sed totum cedis egenti:
Haec tua sola putans, petitus si nulla negasses,
Ut magis esses inops, inopi dum cuncta dedisses,
Nec puduit, verecunde pater, sine veste sedentem.
Sed nihil erubuit pietas impensa fidelis,70
Nec minimam retinens, fieret quo major honore.
Est mihi velle loqui speciosa negotia nudi,
Sed rapiunt avidum reliquarum insignia rerum.
Dum recubaret homo fluitans Evantius aeger,
Fessus et extremus cum jam super halitus iret,75
Pontificem precibus celer evocat, ut properaret,
Et via coepta sacri fieret sibi vita reducti.
(0395A)Nec cunctatur iter Martinus adire viator.
Vix medio spatio emensus gradiente senecta,
Ante salutis opem misit quam visus adesset,80
Atque medela aegro data nuntiat ire beatum.
Significans etiam cursor medicina sequentem:
Dum pede tardat heros, praecessit cura volatu,
Adventusque pii fert aura salubris odorem;
Ut cito succurrant, unguenta per aera tranant.85
Sol veluti radiis dat longius ore calores;
Sic Martinus opem, et quo non est, exhibet arte.
Admiranda nimis res est, ubi peste fugata.
Antea quam medicus pulsum tenet, exilit aeger.
Obvius occurrens sancto, obsequiumque rependit:90
Duxit et ipse domum, qui se sibi luce reduxit,
(0395B)Nunc alacer saltu, recubans paulo ante grabato,
Interea miris Evantius actibus expers,
Supplicat incolumis, Domini ut mora crastina tardet,
Hospitis et tanti tenet una diecula vultum,95
Sed mora tum fuit haec occasio danda salutis.
Illico percutitur puer atro dente chelydri,
Membraque percussi distenderat ira veneni.
Cum spatium vitae mors importuna negaret,
Flebile et in toto regnaret corpore virus,100
Exposuit puerum ante pedes Evantius almi,
Omnia confisus Martinum posse mereri.
Sanctus enim tactu mox singula membra pererrat,
Atque manu medica morientia viscera palpat;
(0395C)Inde super vulnus, qua bestia fixerat ictum,105
Ut posuit digitum, fluit undique vena veneni,
Et repedavit iter, dederat qua vipera virus.
Hinc sacer inspiciens collecta tabe tumorem,
Pollice subducto, quam fuderat ulcere serpens,
Cuncta veneni vis per hiatum vulneris exit,110
Sanguine concreto stillans velut ubere caprae.
Turgida plaga necem vomuit de vulnere filans;
Concretam saniem vena saliente relaxans:
Effert virus iners, refluente canale liquorem,
Et data lethiferum revocat retro fistula rivum,115
Expugnante fide, morsus vim perdidit anguis;
Et quia non perimunt, perierunt arma veneni.
Stat puer incolumis, remanet neque pallor in ore;
Miratur famulum dominus, stupet et domus omnis
(0396A)Currere servitio quem crederet ire sepulcro.120
Hinc pius antistes, loca singula more requirens,
Hispidus occurrit rhedae fiscalis amictu:
Quo jumenta, sacri dum pallia pendula cernunt,
Fervida subductum rapuere per invia currum.
Dimissis auriga rotis, et miles habenis,125
Martinum flagris et fustibus urget iniquis,
Sed de caede viri pecudis datur ultio tristis;
Ipse tamen patiens, jaculorum grandine pressus,
Atque flagellantum dum debacchatur erinnys,
Vulnera nulla refert manibus, nec ab ore susurros.130
(0396B)Hinc gravius cruciat caedens ignobilis ira:
Hic quia dum tolerat, se irrideri putat alter;
Et magis iste furit dum sustinet ille libenter.
Interea ad rhedam redeunt grassante querela.
Dum satiat vindicta famem limphatilis irae,135
Mulas ire movent, qua publicus advocat agger,
Voce premunt et fuste dolant, lacerantque flagello:
Sed neque compulsae rapiunt juga, lora quadrigae:
Fixa manent, nec fessa movent velut aerea signa,
Ceu liquefacta novo se glutine terra ligasset,140
A putre ut credas animalia pulvere nexa.
Agnovere viri se numinis arte teneri:
(0396C)Accurrunt celeres, inquirunt nomen euntis;
Martinum inveniunt a se crudeliter actum;
Confuse flentes, rubicante pudore reclini,145
Ante pedes sancti sternuntur, et ore precantur,
Ut veniam errori tribuat, sinat ire ligatos.
Quos tamen ante sacer praedixerat esse retentos.
Rem probat, ulcus amat, veniam dat abire perorat;
Quos virtus vinxit, pietas mollita resolvit,150
Ore pependit iter, verba arctant, verba relaxant;
Et juga, frena, rotas, mulas auriga recepit.
Carnotus hinc etiam dum praetereunda veniret,
Ethnica per campos passim obvia turba fluebat,
(0397A)Excita amore sacri, licet hoc non crederet ipsi,155
Ad speculare novum concurrens undique visum;
Cum nec dum his Christi radiaret honore character,
Nec sacra verbigenae flueret super unda Tonantis.
At Martinus ovans, Domino reserante profunda,
Sensit adesse locum quo fertile surgeret arvum.160
Incipit alloquiis fera pectora cultor arare,
Ore sacer nitido, dumosa novalia purgans,
Proscindens iterans, bis terque quaterque resulcans,
Paulatim ad fructus stupidos animaverat agros.
Hinc rudibus populis Christi nova semina jactat,165
Sensibus humanis lactantia germina surgunt,
(0397B)Leniter et rigidis coalescunt gramina sulcis.
Quid faceret sanctus, turbis coeuntibus amplis.
Messe in tam multa veniens operarius unus?
Excolit, includit, serit, inserit, alligat, ambit.170
Interea mulier defuncto pendula nato
Brachia distendens offert ante ora cadaver,
Funeris increpitans misero fera cantica planctum,
Dum dolor ad lacrymas trahit, haec vix explicat ore:
Fortis amice Dei, toto venerabilis orbe,175
Quem semper lamenta movent, pietate propinqua:
Ardens quid cupiam, corpus tibi nuntiet algens.
Ecce obiit miserae mihi filius, ubere raptus,
(0397C)In quo mater eram; nec spes, neque restitit haeres;
Occubuit genitus, cecidit domus, et mihi fructus.180
Nulla remanserunt uteri solatia duri,
Nec superest quod dulce vocem, quo fessa reclinem,
Ubere quod recreem, totus perit ordo parentis,
Qui restas, precor, affer opem medicamine verbi,
Redde genus, nec sit matris mihi nomen inane,185
Ni soboles redeat, secum mea funera ducat.
Adjuvat hanc populus clamans: Sacer, annue votis,
In cunctis vox una tonat: Miserere precanti.
Tunc pius antistes, genibus profusus in arvis,
(0397D)Sternitur ante oculos Domini, pro plebe satagens,190
Ut mereretur ovem, per quam grex plurimus esset.
(0398A)Annuit Omnipotens; famulo dans culmen honorum.
Mox bonus ore preces orator misit in aures:
Ordine deposito, postquam se oratio complet,
Erigitur senior, simul infans vivificatur,195
Porrigiturque suae populo sub teste mamillae.
Fit fragor, et populi nova pectore vota volutant,
Mirantes hominem laete mutasse vigorem;
Et qui in morte manet, morti sua jura tulisse.
Inde catervatim Christum, Dominumque, Deumque,200
Confessi, exorant fieri se lege beatos.
Fit subito in campos populus catechumenus omnis.
(0398B)Non templa exspectat, nec claustra dicata sacelli,
Ecclesiaeque typum campus generosior explet,
Quodque solet tectis, pratis adhibetur apertis.205
Unica mors pueri sic vitae parturit agmen,
Dumque unus terrae rediit, plebs astra recepit;
Sub duce Martino felix exercitus hic est.
Dum regeret princeps data jura Valentinianus,
Romuleis opibus mundo famulante, superbus,210
Tum pia causa sacrum ad comitatum compulit ire,
Quem quia praesensit se posci talia Caesar,
Quae nollet praestare viro, jubet arce repelli,
Et vetat a foribus, penetrare palatia justum.
Instat ad haec uxor, cui tunc erat Arrius auctor.215
(0398C)Sed sacer ut vidit tali se fraude repelli,
Hinc aula exclusus, redit arma domestica sumens,
Contegitur setis, respergitur atque favillis,
Ordine miles agens, removet potumque cibumque,
Nocte dieque vacans orandi jugiter usu.220
Septimus ergo dies aderat, quo sanctus amore,
Fortia castra movens, his desudabat in armis.
Angelus assistens jubet ire palatia justum,
Fretus in auxilio Martinus pergit ad arcem,
Limine nullus obest, ad principis ora perintrat,225
Qui sanctum inspiciens quod adesset, frenduit ore,
Atque astante pio, solio neque surgit ab alto.
(0398D)Regalem sellam mox ignibus ardor oberrat,
Et vaga flamma natat, qua molle sedile coruscat,
Undique fusa, furens, sed culpae Caesaris utrix,230
(0399A)Cervicis durae solvens ardore rigorem.
Inde flagella coquunt, hinc regem incendia caedunt.
Vapulat et rapinis flammis augusta potestas;
Hinc celer exsiliit rapiens se Caesar, et ardens,
Martini genua amplectens pedibusque volutans.235
Sicque superbum hominem se agnoscere poena coegit,
Vilia regna probans, et celsa cacumina curvans,
Imperiale caput sancti ad vestigia subdens.
Nec spectare preces patitur reverentia justi;
Praestitit ante tumens quam supplex danda rogasset;240
Regia rite parans convivia saepe beato;
Obtulit inde favens abeunti munera princeps:
(0399B)Paupertate potens sed reppulit omnia sanctus,
Donaque despiciens, meruit plus principe ab ipso,
Tantum maius habens quantum minus ambit avarus.245
Omnia sunt soli qui nulla requirit habendi.
Hinc quoque Romuleam regeret cum Maximus arcem,
Vir capiens apicem per publica gesta triumphis:
Saepius hic sanctum per celsa palatia duxit;
Hoc toto sermone loquens de luce futura:250
Quis sit honor justis laus gloria, palma, corona;
Nec regina pedes cessat lacrymosa rigare,
(0399C)Sternens membra solo, suspendens gaudia voto:
Inde precatur ovans, convivia ut ipsa pararet;
Obtinet hoc bonitas quod non valet alta potestas:255
Ipsa manu sellam posuit, mensamque paravit,
Dans manibus lymphas, rursus regina ministrat
Laeta, modesta suis palmis quas coxerat escas:
Quo residente sacro, stetit illa immobile planta:
Fercula subducens, et pocula porrigit ipsa,260
Una ministra viro suffecit ad omnia soli.
Coenula finitur, sed adhuc regina satagit,
Fragmina, reliquias, crustas, et frusta recondens;
(0400A)Omnia praeponens haec imperialibus escis.
Hoc Martinus agit, quo clausos carcere laxet,265
Exsilio ductos, laribusque reducat avitis,
Sed tibi, sancte pater, minus est, Augusta quod explet,
Hoc magis obsequio crevit regina peracto.
Est locus in Turonum fine et confine Biturgum,
Incola quem vicum vocitavit Claudiomagum,270
Mansio forte fuit Martino praetereunti,
Ecclesiae Domini qua secretaria pollent;
Virgineisque choris sancto abscedente, requirunt,
Quo stetit, aut sedit, jacuit genua atque reflexit;
(0400B)Lambunt cuncta simul, vel ad oscula singula ducunt.275
Divisere sui veneranda stramina lecti,
Atque leves paleas virtutis pondere pensant,
Quam tetigit stipulam sanctus, non ibat inanis.
Denique post fragilis confregit fortia culmus.
Nam graviter quemdam rabies invaserat hostis,280
Et truculentus agens erroris spiritus iret,
Dum rapiendo rotat vesano cardine praedam,
Hunc suspensa viri collo festuca fugavit,
Immanemque hostem palearis arista removit.
Tibia, fruge ferax, larvam jaculata, sagittat,285
Et stipula exilis, quasi dura phalarica fixit.
Nec sic ullius ferri expavisset acumen,
Spicula nec tantum timuisset, missa per arcum,
(0400C)Lubrica pennigero venientia tela volatu,
Parthica seu timidum si transfodisset arundo,290
Plaga ut vicino gravius lacerasset ab ictu,
Stramina sic metuit trepidans adamantinus hostis,
Ac velut ex stipulis coqueret se flamma camini,
Vir stetit incolumis, fugiente volucriter umbra
Deserit et praedam lupus ingens, et leo frendens295
Inde revertenti Trevirorum ex urbe beato,
Obvia forte datur medio fera buccula campo;
Quam daemon dorso incumbens agitabat anhelo,
Pendulus aerio quatiens auriga flagello,
Pestifer arte nova, cursu bove nempe verendo,300
Cornigeri pecudis propulsor mulio tristis
(0401A)Exagitatur iners, residens per terga bubulcus.
Hic ubi millimodas animalis adegerat iras,
Ibat ubique ferus, furibunda juvenca ministro,
Sub tortore gravi per curva, per invia cursans,305
Accessit propius sancto furiatile cornu,
Elataque manu pecudem consistere mandat:
Quae stetit affixo, minus improba, buccula gressu;
Quem sacer instantem mox vidit, comminus, inquit,
Perge ferox, fuge saeve, redi male, cede cruente,310
Innocuam pecudem desiste agitare nocive.
Tunc animalis enim linquit fera bellua tergum;
Et recipit proprium mitissima buccula sensum.
Sternitur ante pedes sancti, veneranter adorans,
Flexit et ipsa genu quae non habet intellectum,315
(0401B)Contra naturam discernens gesta beati.
Obsequiumque dedit meriti quae nescit honorem,
Inde magis humilis, quia libera colla gerebat.
Ante ligata tumens, a peste soluta reclinis;
Quae stetit ore fremens, cecidit post vincula supplex,320
Et sine voce favet, armo jactata priore.
Tum sacer antistes pecudem praecepit abire;
Moxque gregem repetit, pastoris voce revincta.
Id gestum est illo sub tempore, quando beati
Per medias flammas nec fimbria senserat ignis.325
De minimis etiam referantur maxima rerum.
Tempore nam quodam, dum vicos ambulat almus;
Obvia, venandi studio, volat agmen equorum,
(0401C)Nare sagace canum, fit praeda, reperta frutetis:
Transiliunt campos equites et voce sequuntur:330
Intendunt leporem fugitivum agitare molossi,
Saltibus excussi, latratu et dente minaci,
Diffusi excurrunt, celeres in amore rapinae,
Alter in alterius miscent vestigia saltus;
Iste sequax tacitus, petit hic clamoribus auras,335
Hic frutice in vacuo delusus odore rotatur,
Motibus arboreis saltu suspenditur alter,
Captu ex unius cunctorum frendet hiatus,
Saepe super leporem morsu deceptus inani,
Unguibus injectis dum praeda volubilis exit.340
Ac se turba premit, sic lubrica bestola fugit.
Non erat interea quo calle lepusculus iret;
(0402A)Mons, vallis, petra, sylva, frutex defecerat omnis,
Per patulos campos, fugienti tegmine nudo,
Poplite defecto, pede lasso, nare recliva:345
Totus ab ore canis, per singula murmura, pendens,
Sensit adesse tamen Martini signa beati,
Flexit iter trepidus hirsutas fraude per herbas,
Auribus acclivis, vagus, exagitatus, anhelus;
Corruit ante pedes titubans lepus, advena supplex,350
Si non voce potest, flatu pro voce precatur,
Sic fera parva jacet, Martini tegmine tuta,
Et recubat dulci defensa sub arboris umbra.
Tunc sacer ex solito miseratus more salubri,
Imperat ut catuli cessent, abeunte fugace.355
(0402B)At sacer ille canum mox sermo cucurrit in aures.
Torpescunt habiles, verbo figente, lyciscae,
Gressibus instabiles, pendentes saltibus ipsis,
Et rediere canes quasi per vestigia cancri;
Effugit incolumis per aperta lepusculus arva,360
Et cane seposito, tutus terit alta viator.
Hic fugit, ille redit, nullus perit, ecce salutem;
Sic quoque bestiolis pacem sacer intulit ipsis;
Debilitasque canum facta est pietatis imago,
Qui potius vetito didicerunt parcere morsu;365
Et quia defuerant homines, ubi mira facessit,
Nil de laude perit, miracula bestia sensit.
Quanta etiam sancti sermonis gratia fulsit?
Qui cum nuper ovem vidisset vellere tonsam,
Haec Evangelii, dicens, mandata peregit:370
(0402C)Namque duas tunicas gestans, unam obtulit insons
Et nudata suo de tegmine texit egentem.
Inspiciens itidem sanctus per rura subulcum,
Nudum pellicea tantum sub veste trementem,
Ecce Adam, quondam paradisi sede repulsus:375
Exsul ab Elysio, pascit gregis ora suilli:
Deposito veteris Adam carnalis amictu,
Adam nempe novi nos induere instar oportet.
Hinc iterum cernens vernantia prata beatus,
Pars pastus, pars fossus erat, pars floreus agger.380
Sed sue confossus, bove pastus, flore comatus.
Comparat ergo tribus sanctus tria nomina rebus:
Turpis adulterii species est fossa carectis:
Herbaque conjugii retinet detonsa figuram.
(0403A)Est par virginibus violis quae vernat imago,385
Herbis luxurians, feno apta, et flore decora.
Digna Deo, gemmis grata, et radiantior ostro.
Miles autem monachum professus, singula linquens,
Conjuge cum propria cuperet quia degere vitam,
Mutavit, meliore via, transcurrere metam,390
Jure sacerdotis monitor, hoc ordine discens:
Belligeratori valeat ne femina jungi?
Sola aciem melius componit mascula virtus,
Debilior teneat murorum claustra caterva,
Et sexus fragilis sese intra septa recondat:395
Hoc satis, ut mulier timeat, res ipsa timori.
Miles ad arma potens pergat galeatus in agmen,
Loricae triplicis squamma radiante coruscus,
(0403B)Thoraca ex humeris indutus, nixus in hasta:
Assuetus clypeo, transmittens vulnus ab arcu.400
Hinc capulum vibrans, hinc torquens missile telum,
Ferratae tunicae rivos sub pondere sudans.
His dictis mulcens juvenem resipiscere cogit,
Conjuge postposita, et repetit eremita coronam:
Jugiter interea quia falsa et sancta canebat,405
Nec serie recipi, neque possunt scripta teneri.
Quaenam vita sacri fuerit, quis singula currat?
Quanta fides animi, quam celsa et pura voluntas,
Ad quem non solum homines longo orbe venirent,
Verum etiam coelestis honor visebat amanter,410
Angelicusque chorus properabat ad ora frequenter,
(0403C)Colloquiis placidis ut fessum animaret amicum,
Et quasi complexum recreet per verba parentem:
Res probat ista sequens, quae gesta priora renarrat.
Concilium allectum fuerat synodale Nemausum,415
Quo sacer antistes mediator adesse recusat.
Ergo ratem scandens celerem, parat ire per amnem,
Coetibus in mediis habitans eremita remotus,
Ipse in puppe sedens: cunctos sua prora sequestrat,
Angelus ecce tamen Domini venit aliger alto,420
Ipsa nempe die qua se conventus abegit,
(0404A)Quidquid pontifices celebrabant ordine narrans,
Pro vice Martini peragens synodalia praesens,
Atque sui cura longinqua per aera tranat:
Quem, pendente via, nec in aera penna fatigat,425
Sed natat ala celer, donec nova nuntia portet.
Quae mandat Dominus nihil absconsurus amico,
Utque prius retulit sacer, haec post cuncta probavit:
Nec frangunt praedicta fidem, neque prodita fallunt.
Accidit hinc demum, foribus sedente Severo,430
Compare cum Gallo, doctis et amore ministris;
Murmure multivago completur cella beati:
Ostia clausa tenens, diei geminante sub hora,
Audivere loqui, sed quid? nescire fatentur:
(0404B)Senserunt strepitum, neque verba loquacia norunt,435
Pars fuit haec meriti, vel sic sensisse superna.
Agnita si non sunt, satis est audita mereri.
Post sacer egrediens cellam, majore Severo
Sulpitio poscente diu, quae gesta fuissent,
Vix motus precibus, tandem rem ex ordine pandit:440
Indicat hic Agnem, Teclam Mariamque locutam,
Sanctarum exponens vultus habitumque beatus,
Quae facies, oculi, gena, pes, manus, arca, figura,
Lumine tam puro vidit saepe ora sororum.
Quis color atque decus, quae forma et gratia quanta,445
Et sermone pari placidam dixisse salutem.
(0404C)Hic petit ad fratres, illae petiere sorores:
Sed redit iste gradu, illae nam rediere volatu.
Culmen apostolicum, celsas et honore columnas,
Saepe Petrum meruit Paulumque videre licenter.450
Daemonicas etiam tolerans saepissime pugnas,
Nomine quemque suo increpitans cogebat abire,
Maxime Mercurium infestum referebat adesse,
Brutum namque Jovem et hebetem memorabat haberi.
O sinceri oculi, nulla caligine pressi,455
Mens radiata sopho, retinens sine nube serenum!
Inspicis aeriam carnali lumine Teclam:
Atque vides Agnem, redimita fronte corona,
(0405A)Cernis et egregiam pretiosa luce Mariam.
Vidisti templum Domini diademate fultum,460
Vidisti thalamum sponsi, super omnia pulchri,
Compositum gemmis, auroque, ostroque decorum;
Qualis jaspis erat pedibus, laterique topazus.
Qui digitis anuli, viridi fulgore venusti?
Quales armillae, dextra ardescente hyacintho?465
Quanta zona die lapidum radiabat honore?
Cycladis aut qualis cataclistis effora rasis?
Quae palla ex humeris, mixto chrysopraso beryllis?
Quodve monile decens collo rutilabat in illo?
Forsan erat niveis amethystina vitta capillis,470
Sculptilis impressis et inauribus alta sigillis;
(0405B)Luminis ac varios spargens diadema virores.
Quae frons, ora, oculi, facies, gena, pes, manus, ulna,
Inde repercussis florebant gramina gemmis?
Sic bone pastor, ovi quae fabula vestra cucurrit?475
Quid rogo, quando Petrum ac Paulum tam saepe videbas,
Prima ministerii radiantia vasa superni,
Aurea, pulchra nimis, gemmata, venusta, corusca
Illa putas quanto radiabant ora sereno?
Dogmata quae Christi totum sparsere per orbem,480
Quae dixere prius: Tu es Christus Filius almi,
Altithronique Dei dominantis, et omnipotentis,
Ac super hac petra fundata Ecclesia regnat,
(0405C)Quam nec flabra movent, neque vertit turbo procellae,
Nec trahit undivagam pluvialibus imber arenam.485
Haec quia viva tenet petra fundamenta salutis;
Contra quam portae inferni nunquam arma valebunt.
Quid sacer ille simul Paulus, tuba gentibus ampla?
Per mare, per terras Christi praeconia fundens,
Europam, atque Asiam Lybiam sale, dogmate complens;490
(0406A)Et qua sol radiis tendit, stylus ille cucurrit,
Arctos, meridies, hinc plenus vesper et ortus:
Transit et Oceanum, vel qua facit insula portum;
Quasque Britannus habet terras, atque ultima Thyle,
Buccina concrepuit regiones una per omnes;495
Dogmate tantorum, Christi data munera pangit,
Hebraeus, Graecus, Romanus, Barbarus, Indus,
Israelita canit, simul Atticus, atque Quiritis?
Principibus geminis fidei sub principe Roma,
Carnis apostolicae quo sunt duo celsa sepulcra.500
Prima tenet terris, et utrique priora supernis,
Dogmatis ore pares, et sedis honore curiles;
(0406B)Ambo triumphantes spargunt nova dona per orbem,
Una nempe die quos passio sancta beavit,
Et sacra sic geminus signavit tempora consul:505
Queis splendor paribus rutilabat ab ore coruscus.
Lucifer in radiis premeretur vultibus illis,
Quippe nec ipsa micat tantum rota fulgida solis.
O dulces oculi, facies cernendo Beatas,
Vidistis Sion, speciosas ordine portas;510
Vidistis Sion, ternas quater ordine portas;
Quas amat omnipotens ultra omnia culmina Jacob,
Gemmarum vario redimitas lumine valvas,
Sculptas bracteolis, inscriptas arte smaragdis,
(0406C)Chrysolithis rutilas, niveas stillantibus albis;515
Quidquid amor potuit, quo totum gratia fudit.
Omnicolorque decens et in omnibus una topazus:
Per quas huic populi genus illud nobile regni,
Intrat sideream, meritorum gressibus, urbem,
Et sine fine manent conscripti in saecula cives;520
Inter quos proceres, et culmina celsa potentum,
Patriciis mixtus generosis, consulibusque,
Proximus et regi resides, Martine, senator.
Cui dedit arma fides, et cui fiducia rex est;
Miles amore cliens, et factus honore cohaeres,525
(0407A)Qui potes ore, mei veniam deposce reatus:
Et vitiata tibi quod lingua remurmurat, audi,
(0408A)Ut de fonte pio fluat indulgentia laeso,
Ac te orante, sacer, redeat medicata cicatrix.
LIBER QUARTUS.
(0407)
(0407A)Post mare fluctivagum repetens ad littora portum,
Floribus albicomis dum lilia pollice carpo,
Ungue recido rosas et per violaria curro,
Ruris amoeniferi varios situs inter odores,
Obripit inde sopor; fessus quoque colla reclino,5
Fultaque gramineo jacuerunt membra grabato,
Sed redit ecce dies, et jam lucescit, eundum est,
Dum matutino nos ore salutat hirundo,
Ac se nocte brevi celerata crepuscula rumpunt,
Quo torpore natent quamvis mea lumina, surgam;10
(0407B)Evigilansque oculis detergam pollice somnum,
Et quod iter repeti Gallus vocat, ibo, sodales.
Fluctibus in trifidis ignarus nauta libellis,
Ac velut ambiguas inter Symplegadis undas
Jonii Aegei, Maleique sequace procella;15
Me tamen in bibulis ne mergeret Auster arenis,
Summa gubernavit Martini vita patroni,
Quam nitor scabridis indignus carpere verbis,
Rusticus, arte rudis, tentans formare monile,
Quod nec lima polit, nec malleus addit acumen,20
Non incudo terit, fornaxque examinat igne,
Nec mordax gemino forceps trutinavit obunco,
Sed magis incomptum profert mea lingua metallum;
(0407C)Res tamen illa juvat sine qualibet ullius arte,
Quod per se pulchram praefert sua gratia gemmam,25
Attamen officii quae restant debita solvam;
Et cui magna nimis modo debeo, parva rependo,
Carnotis interea genitam pater anxius aegram,
Ex utero mutam profert, sacro ore medendam:
Sex geminos graviter hebetem sine voce per annos.30
(0408A)Nec differt Martinus opem pietatis amicam;
Sternitur ergo solo, tacitus prece sidera pulsans,
Corpore fusus humi, volitans super aethera sensu;
Sensit ut effectum fidei meruisse precatu,
Sanctificaturum ferri sibi poscit olivum,35
Infunditque ori benedictum fruge liquorem;
Atque tenens digito linguam miserando puellae,
Ipse patris nomen geniale requirit alumnae;
Mox resoluta movet faucis lyra tinnula plectrum.
Atque insueta canit camerati concha palati,40
Dente relisa cavo producens verba fritillo,
Responditque patris nomen pia filia dulce.
(0408B)Ventre prius genita, hic visa est quasi voce renata;
Reddit adulta, vetus lactantes ore susurros,
Incipiens tenero proscindere verba rotatu;
Motu pigra rudi decurrens lingua gradatim,
Implicito sonitu, rauca novitate, cicuta,
Donec plena suo cecinit symphonia flatu.
Tum genitor genua amplectens veneranda beati,
Vociferans, et voce data, sua gaudia plorans,50
Laetitiae voto reboat praeconia Christo.
Judicis inde feri conjux aegra Avitiani,
Dirigit ad sanctum, morbi sperando medellam,
Vas olei vitreum, lance aequa dimidiatum,
Unde salutifero depelleret unguine morbum.55
Mox super ampullam fecit crucis ipse sigillum,
(0408C)Surgit ad ora liquor, spumansque exaestuat unguem,
Ubertate nova vitreo sub cortice obortum,
Et vase in sicco generosus nascitur humor;
Currit in ascensum, qui vergere novit ad imum,60
Fluxibus et liquidis olei petit alveus altum;
Sed quem non genuit radix oleagina succum,
Nec Syrabracha dedit merito virtutis adulto,
Crescit et ad summum, patulo qua clauditur ore,
(0409A)Nec contentus agit liquor ut vas expleat illud,65
Nam cumulata olei mox defluit unda superne,
Nec sese urna capit; tanta est benedictio dextrae,
Exundansque omnes pueri madefecit amictus.
Et digiti de fonte rigans manavit olivum:
Ac postquam irrigue fluviali more cucurrit,70
Vas plenum fidei merito matrona recepit.
Nec minus inde subit rerum admiratio facti,
Idem vas vitreum benedictum nobile reddens,
Cum puer incautus posuisset in ore fenestrae,
Ut pote carbaseo venerans velamine tectum,75
Lintea dum retrahit fluitantia nescius alter,
Lapsa pavimento ampulla stat marmore tenso,
(0409B)Sed nec saxa vitrum perdunt nec vasa liquorem:
Integra servatur, volitans quasi pensile pluma.
Aut subvecta levis geminis descenderet alis;80
Nullaque rima patet, nec facta in vase cicatrix,
Sic liquor interius facit exteriora tueri,
Et quem tutari decuit, sua tegmina texit,
Ne vitra depereant, olei custodia servat,
Inclususque humor proprium defendit amictum,85
Ac fragmen fragile statuit benedictio forte.
Cujus discipuli pariter dum comminus irent,
Et canis horrificus latratu insisteret amplo;
Unus amore pio, Martini in nomine, dicit,
Praecipio, taceas, nec nos clamore fatiges,90
Mox praecisa canis rabidi vox ore pependit,
(0409C)Clamoremque vagum media de fauce resorbet;
Et fragor ille ferox avido sub gutture obhaesit,
Stans rictu stupido frenata voce molossus,
Cum furor urgeret, quia se nec hiare liceret,95
Sic redit incluso tremula sine voce susurro,
Profuit et nomen sancti, quo defuit ore.
Ergo iter incoeptum lento pede pergere tendam,
Dum licet ire viam, dum me vocat aura salubris
Et trahit hora dies vestigia tarda moventem.100
Moribus ut tumidus comes Avitianus agebat,
Terribile officio Toronos suffultus adivit.
Agmina conveniunt, et longa catena reorum,
Accrescente coma, quorum caro tota fluebat:
(0409D)Et consumpta arctum laxabat brachia ferrum,105
Confecta macie vix declarante figuram,
Poenarum genus ipse jubet plus more parari;
Deflentem videas populum spatiare per urbem,
Indixitque nefas processu ad triste tribunal,
Unde truces oculi spectarent membra cremari,110
(0410A)Comperit ut sanctus feralia jussa satagi,
Tempore sub noctis saeva ad praetoria tendit,
Et pietatis iter solus parat ire viator.
Pervenit ut senior gressu miseranter anhelo;
Sternitur ante fores, per limina dira benignus,115
Qua recubat judex, torpente sopore sepultus.
Angelus interea penetrat mox aliger aulam,
Intonat et comiti dormitanti ore minaci:
Te sopor hic retinet, Martinus stat foris, inquit,
Tu requie frueris, et sustinet ille labores:120
Molliter ipse toro, jacet ille in marmore diro.
Excutitur trepidus mox ex somno Avitianus,
Martinum exclamans, foribus recubare sacratum:
Imperat et famulis reserent ut claustra beato,
(0410B)Ne servum Christi venerandum injuria vexet.125
Hinc famuli illudunt domino, crepitante cachinno,
Dicentes stupidi se somnia vana videre:
Pro foribus nullum residere vel esse virorum.
Rursus praecipiti premitur somno Avitianus;
Angelus inde virum violentior excitat urgens,130
Concutit et graviter ne cederet ipse sopori;
Territus hinc judex, ultra neque credulus ulli,
Postpositis famulis, celer ad sua limina pergit:
Atque ibi Martinum reperit, ceu senserat olim,
Tunc ferus alloquitur sanctum, his vocibus, ultro:135
Quid Martine, mihi facis hoc, venerande sacerdos?
(0410C)Non mecum aequali, fateor, certamine pugnas,
Absolvendo reos venis, et me verbere torques.
An me pro cunctis poenas absolvere mavis,
Eligis aut facinus, mea per tormenta pacisci?140
Sub tortore novo mutantur tempora caedis:
Poena diurna reos cruciat, me nocte fatigas.
Serve Dei, patuit, quam sit tibi celsa potestas,
Quando flagellatur graviter, te judice, judex.
Hinc tamen ipse probas, mecum sit qualiter actum:145
Cum per me venio, nec amicum, nec rogo servum;
Non patitur differre moras, quem poena coercet:
Nil opus est verbis tacito te, nosco quod optas;
(0410D)Cede, precor, discede loco, concede quod oro,
Nec tua me graviter cito puniat ultio vindex.150
Haec ait, et propero pede, discedente patrono,
Avitianus, inops animi, vocat officiales,
Et reserare jubet tormenta, ergastula, claustra,
Cumque relaxasset, procul ipse recessit ab urbe.
(0411A)Et gravis ira fugit, sibi fit timor ipse timori;155
Ordine perverso et pacem fuga judicis auget,
Ac sine caede lupum, salvo grege, pastor abegit.
Quique monasterio quotiens properaret ad urbem,
Sive pedem cellae foris adveniendo tulisset,
Agmina larvarum trepidabant ore, rotatu,160
Et cum nescirent populi adventare patronum,
Designabatur gemitu quoque daemoniorum.
Propitiante sacro, pendentia membra videres,
In sublime procul sublata per aera duci.
Ast alios, pedibus superactis, vertit in altum,165
Et caput inferius, veluti de nube ruentes:
Nec tamen his vestes fluerent, verecunda tegentes:
Crimina vel merita edentes, sub judice missi,
(0411B)Et sua praecipites examine facta fatentes:
Ille Jovem stolidum, hic se fateatur Anubem,170
Vasa ministerii se daemonis esse nefandi:
Sed tortore pio feritas cruciata fugatur.
Nunc etiam Senonum pago quid gesserit, edam.
Cum compacta gelu premeret sata grando quot annis.
Cultoremque seges defraudaretur inanis.175
Nec messoris opus flavescens spica rogaret,
Agricolaeque manum tritura vetaret adempta,
Incola maturis totiens deceptus aristis,
Cum jejuna suo torperent jugera sulco,
Ac lapidata cibum populis seges aegra negaret,180
Mittitur ad sanctum legatio fida precatu,
Ut removeret humo furibunda procella flagellum;
(0411C)Celsa viri quae mox oratio sola peregit.
Nam statim atque preces fudit bonus ore sacerdos,
Tempestate graves siccarunt nubila nimbos,185
Et viduae segetes se fertilitate maritant.
Quaeque quater quinos, per quos super exstitit annos,
Intemerata sacri viguerunt dona patroni.
Vir tamen ipse Dei ut sublatus ad astra recessit,
Oblitae incubuit rediviva procella rapinae,190
Praesule subducto vastat fera clades agellum,
Ac male captivas imber populatur aristas:
(0412A)Defensorque obit, et mox praedam grando requirit,
Martini abscessu repetunt elementa flagellum.
Vir quoque justus item cum occurreret Avitiano,195
Aspicit instantem huic saevi daemonis umbram,
Horrificam faciem, truculentam corpore pestem;
Quam procul intendens sanctus, flatu oris abegit.
Judex dum in seipsum putat exsufflasse beatum.
Cur, bone pastor, ait, tua nos injuria vexat,200
Indignosque facit despectio flatilis aurae?
Quem pater egregius responso affatur amico;
Haec tibi non facimus probrosi sorte reatus,
Sed, male quae incubuit cervici, flavimus umbrae;
Mox tamen illa fugit subsellia larva, satelles,205
(0412B)Et cervice sedens invasa sedilia liquit,
Libertate nova surgunt colla Avitiani.
Exoneratus enim judex revocatur honori,
Mitior atque fuit, gravis, implacabilis olim.
Mirum aliud vico quod contigit Ambaciensi.210
Idola turrito fuerant educta metallo,
Eximie saxis moles onerata politis,
In sublime thronum procedens aede superba,
Falsa superstitio, deceptio vera precantum,
Grande opus ad facinus, faciens nihil esse colentes;215
Quod dum sanctus ovans mandasset rite, ruendam,
Humanis opibus neque hoc avelleret ullus,
Tum sacer antistes assueta per arma recurrens,
(0412C)Pervigil insistens nocturnis excubat horis,
Alloquiis Domini taciturna silentia rumpens.220
Sed cum mane recens auroram spargeret orbi,
Tenderet et croceum per nubila Phoebus amictum,
Ecce repens oritur, variante fragore, procella,
Stridula sidereo volitatu, et multa tumultu,
Auxiliis fremebunda tuis, Martine, satagens,225
Et tua castra movens, armata ferocibus austris:
Quae fanum ut tetigit, rapidae vertiginis ictu,
Impulit ac fabricam, furibundo impacta rotatu,
Idola comminuit, molemque in pulvere solvit;
(0413A)Altaque turrigero ceciderunt moenia fastu.230
O sacer antistes, dulce et memorabile nomen,
Quis se non subdat tibi, pro quo et nubila pugnant?
Haec quoque mira loquar, parili virtute peracta.
Stabat celsa, rigens, informis, forma columnae.
Immanis habitu, tractu insuperabilis amplo;235
Quae superimpositum simulacrum hostile gerebat.
Quam pius ut voluit, valuit neque solvere molem,
Rursus ad orandi victricia signa cucurrit;
Belliger eliciens ad se arma potentia coelis.
Stratus humo recubans, precibus supra astra relatus,240
Quo exorante diu, multoque in pulvere fuso,
(0413B)Coelitus est oculis descendere visa columna,
Molliter aerio disulcans nubila lapsu,
Quae molem oppositam ut vibrato perculit ictu,
Fragmine dissiluit compago soluta columnae;245
Laxaque disperso fregit simulacra metallo;
Et mentita novo feriuntur numina telo,
Falsa quidem veram sumentia numinis iram:
Quae subversa suis genuerunt lucra ruinis,
Ac resoluta feris creverunt templa favillis.250
Pandere quin etiam decet illud honore beati.
Pallida cum mulier stillante rubore cruoris,
Cujus se irriguo siccarunt viscera fluxu,
Naufraga membra trahens secum vaga sanguinis unda,
Tempestate suae pluviae defessa laborans,255
(0413C)Ipsa sibi generans secreti turbinis imbres,
Fluctibus et propriis jam submersura ruebat,
Nec super ullus erat portus sibi, norma salutis;
Cui semel ut tacta est benedicti fimbria fili,
Nobilis ac summi palpantur stamina panni,260
Exsilit inde salus, digitos prius unguine complens,
Transit in arcanum fiducia tanta medelae;
Protinus irrigui siccatur origo fluenti,
Prona etiam patulos damnantur fistula cursus,
Et restricta fluens redit insonti unda cruoris.265
Assidui fluxus fugiens cava vana meatus,
Veste sacra medici solidantur glutine rivi,
Et virtute viri senserunt frena liquores,
(0413D)Incolumisque redit de furto femina felix,
Atque salutis opem, medico ignorante, resumpsit,270
O Martine sacer, nescis, et munera donas.
(0414A)Inde procul gressum celerans antistes abibat;
Obvius ecce venit serpens adnando per amnem,
Pectoris impulsu sulcans vaga remige cauda,
Squammea terga movens, spiris vada caerula findens;275
Quem sacer inspiciens, ait haec in nomine Christi:
Impero dira tibi, pete cursum, bestia, retro.
Quae procul in fluvium sinuamina lenta reflexit,
Atque retorsit iter mox sarcina tanta veneni,
Inde petit bibulas ripae ulterioris arenas,280
Gurgite lapsa natans, totasque renavigat undas,
Obsequiis famulans, et vipera perdidit iras,
Imperiis justi nec iniqua venena repugnant.
Forte dies aderant paschalia festa gerentes,
(0414B)In quibus antistes partem quoque piscis edebat,285
Addebatque bonus tum fercula, reptile gustu,
Sollicitat monachos si copia piscis adesset;
Respondit, cui cura foret commissa, minister,
Se toto piscante die captura negasse:
Nil valuisse hamum, setis ab arundine jactum;290
Nec potuisse aliquam vel retia ducere praedam.
Cui constanter ais, placido moderamine pastor,
Perge modo ad fluvium, tibi nec captura negatur.
Artificem spes certa movet, petit impiger amnem,
Implentur pariter monachorum examine ripae,295
Ut sacra Martini spectarent dicta prophetae,
Quem scirent non cassa loqui, neque verba refelli;
(0414C)Projicit ut fluvio cassem de puppe magister,
Molliter ac vitreo Ligeri trahit humida lina,
Mox ingentem esocem modico sub rete coercet;300
Et trahitur cognatus aquis ad littora piscis,
Non rete artificis, sed Martini ore ligatus;
Usibus et sancti se praeda natatilis offert,
Tali morte magis vitae pro munere currens.
Nobile quin etiam ex praefecto Arborius effert:305
Signum, quod vidit, se teste, fidelis in urbe:
Immaculata Deo cum dona imponeret arae,
Et pater attonitus ceremonia diva sacraret,
Munera vel Christi benediceret ore sacerdos,
Imposita altari rata corporis atque cruoris,310
Emicuit subito manus alma decore superbo,
(0414D)Nobilium vario lapidum splendore coruscans.
Undique visa rotae spargens radiatile lumen,
Brachia purpureis vibrantia fulgura gemmis,
Lumen et ad solis radians, lux fulva metallis,315
(0415A)Credula quo potius fierent miracula rerum.
Vir simul ipse potens se tunc Arborius inquit,
Gemmarum gravium crepitantem audisse fragorem;
Sic geminante fide justi via dextera fulsit,
Inque loco manicae micuit translata smaragdus.320
O Martine decens, lapidum velamine compte,
Quam nova palla tibi, cujus textura coruscans,
Trama topazus erat rutilans, et stamen jaspis,
Et tunicae insignes currunt pro vellere gemmae.
Quae manus artificis cataclistica fila rotavit?325
Quis fuit hic opifex, ubi lana hyacinthina currit?
Quis potuit rigidas torquere ad licia gemmas?
Haec venerando magis poterunt quam fando referri.
(0415B)Quid secreta petis, nec in abdita luminis intras?
Est, homo, quod stupeas, ubi nectit gratia telas.330
Historiae nobis oritur hic longior ordo;
Sed breviore via data per compendia curram.
Maximus imperii moderans quasi rector habenas,
Praecipit Itachium tum armorum jure tueri;
Ne quis eum peteret damnandum lege forensi,335
Accusatorem veterati Prisciliani;
Mittit ad Hispanos armata sorte tribunos,
Reliquias heresis qui quaerant, et bona tollant,
Inventosque pares capitali crimine damnent;
Sic tamen, ut cunctos occasio saeva feriret.340
Pluribus ergo malis bonitas impulsa beati,
Leucadio pariter pro praeside prompta precatrix,
(0416A)Occurrit Treviros, aliis quoque mota querelis.
Pontifices adeunt praedicti principis aures,
Ne Martinus eat, synodi nisi pace recepta.345
Sed sacer asseruit Christi se in pace manere,
Qua prius abstinuit sanctus sic coetibus illis.
Pontifices iterum occurrunt ad Caesaris aulam,
Cogat ut innocuum se participare nocivis.
Provocat alloquio quem molliter induperator,350
Ut sociaretur reliquis communio justi;
His Theonistum etenim solum descisse querelis,
Cui non complacuit communio noxia fratrum.
Hinc quia non valuit flecti vehementia sancti,
Abripit ex oculis se principis alta potestas,355
Mox percussores, gladio minitante, relaxat,
(0416B)Qui semel offensos, jaculo figente, trucident.
Comperit ut sanctus reserandae fraudis amictum,
Pollicitus regis se participare ministris,
Et pietate calens, deponit amore rigorem,360
Mens rea cujus abest, par fit communio culpae.
Hinc se proripiens propere Martinus abegit,
Aestuat interea gradiens, gravis, anxius, augens,
Cur vel ad horale spatium consensit iniquis.
Inde iter emensum per vasta silentia ducens,365
Progressis sociis ibi se Andethanna propinquat.
Ecce viro insigni sacer obvius angelus astat,
Praesenti alloquio confessus publice vultus,
Atque revelata facie sic comminus infit:
Quam merito, Martine, loco compungeris isto,370
Nec properas exire aliter, nisi jussa facessis:
(0417A)Inter utrumque nefas mercatus acerba doloris
Nunc age constanter repara virtutis honorem,
Et tibi te revoca trepidum, ne noxia frangant;
Gloria ne pereat, neu prospera lubrica perdant,375
Utere more tuo, te deinde rediisse, magister,
Fortis athletae animos casus non obruit unus,
Acrius insequitur hostem manus icta dolore;
Plagaque fixa solet mentes armare viriles;
Atque pudore recens crescit diro ulcere virtus,380
Ac datur armigero victoria vulnere crebro.
Fraterno alloquio sic angelus explicat ore,
Et vice germani monitis animavit amantem,
Tanta est cura Dei, Martinum avellere lapsu.
Ulterius synodo nec se permiscuit insons,385
Virtutisque suae damnis nova lucra paravit.
(0417B)Res probat ipsa tamen, sacro venerabilis actu.
Namque ad pseudoforum cellae dum accederet aeger,
Quem male vexabat nimium fera daemonis ira,
Ingenioque gravi torquebat iniquior umbra,390
Ante monasterii qua limina tangeret almi,
Martini faciem refugit ferus hospitis hostis,
Et benedicta viri terror fuit ora videri,
Non sufferre valens res obscurissima lumen,
Nec vaga constantem, fugit infida corde fidelem,395
Saeva bonum, furiosa pium, truculenta benignum,
Sic quoque nigranti retinetur janua lucis;
Haec medicina sacri satis unica, cujus opimum
Hospitium vidisse, fuit meruisse salutem;
(0417C)Sanctus in aede latet, foris exit origo medelae;400
Et cura ante datur medici quam forma videtur.
Nec satis est mirum dederit quid corpore praesens,
Nomine sub cujus sparguntur dona per orbem.
Navita cum quidam Tyrrhenum curreret aequor,
Fert iter ad Romam quod velificante volatu,405
Turbinis impatiens oritur violentia venti,
Exsiliunt fluctus, feriunt cava vela rudentes:
Nutat pinus iners, rapiuntur signa ceruchis,
(0418A)Levis et antennae coeuntia cornua frendent;
Artis inops stupidus resilit de puppe magister,410
Stant undae, armatura cadit, fragor aequoris urget,
Prora bibit, dum nauta vomit; perit ars, jacet usus,
Spes fugit, ira premit, rapitur lux, morsque minatur;
Casibus in dubiis certi vergente salute,
Dum trepidant omnes, Aegyptius haec ait unus,415
Qui nec dum Christi charismata senserat exsors:
Martini Deus, eripe nos; mox dira procella
Corruit, et pelagi tumor altus ad ima resedit:
Sternitur unda rati, liquidi stetit area campi:
Atque immota loci jacuerunt murmura ponti;420
(0418B)Gurgitis optati trabe curritur aequor amicum,
Littoris ora legunt flabris data vota secundis;
Atque petens portum, vada, complet nauta celeuma,
Sic bene pro meritis famulo dat Christus honores,
Cujus eunte fide, terras, mare, sidera supplet.425
Pangere gesta libet reliquo veneranda relatu.
Indolis a patribus generosae Lycontius olim,
Clarus honore, fide locuples, ab origine currens,
Cumque domum propriam lues exitialis adisset,
Cunctaque tabifluus penetrasset acumine morbus,430
Quo miserabilium famulorum, sive clientum
Una strages erat, divisa per ulcera languens,
Dicere quo posses prostrata cadavera telis:
(0418C)Res extrema etenim nil nobilitatis honorat:
Praesidii spes sola manet, Martinus in orbe.435
Mittitur ad sanctum veneranter epistola cursu,
Auxilium rogitans, hoc corde, hoc flagitat ore,
Ni cito subveniat, rapit omnia pestis acerba,
Per spatium ferale trahens in tartara cunctos,
Et grassata diu, quid agant contagia perdunt;440
Qui potes affer opem pendenti in morte catervae,
Desperata salus solatia fida requirit.
Quae prius ut sensit divino illata flagello,
(0419A)Sed nec posse timet facili exorare precatu;
Attamen excipiens votum miserantis amici,445
Septem nempe dies, totidem sub sidere noctes,
Pervigil incubuit, jejunia nulla relaxans,
Continuata trahens per tempora multa precatus,
Nec prius absistit, nisi supplicis illa Lyconti
Vota recepta daret, domuique medela rediret,450
Et rediviva salus fugitivum expelleret ulcus.
Qui tamen ut didicit sancti obtinuisse laborem,
Advolat, et grates devoto corde rependit,
Exceptaque domo sua gaudia munere pensat,
Pro merito fidei donum, vice centurionis,455
Israeli Dominus quem praetulit ore potenti,
Et prius hausit opem genitae quam intraret in aedem,
(0419B)Denique sancto offert argenti pondera magna,
Ter tricena decem super addita merce patroni;
Addit et has voces, recreato pectore supplex:460
Quid tibi, celse pater, vitae pro munere solvam?
Cum pretio non possit emi haec lux, neque vendi.
Unius aut animae mercari vita valebit?
Cum vero illa meae domui lues una noceret,
Nec superesset opis reliquum quod redderet ullum,465
Praesidio ecce tuo mihi nempe tot agmina vivunt,
Sexus et aetatis numerosa caterva meorum;
Cum stupeam solidae revocata cadavera vitae,
Et quibus obsequerer morientibus, ecce ministrant.
Nam statim ut tua vox penetralis ad astra volavit,470
(0419C)Et visa est meritis curvare cacumina coeli,
Quo vicina tibi fierent oracula Christi,
Expositaeque preces ante ora fuere Tonantis,
Ac recitata fuit pia vox dominantis in aurem,
Mox bonitas indulsit, ope praesente, medelam,475
Corpora deseruit membratim tabida clades,
Qui potuere mori, subitae rediere saluti,
Et viguerunt spe, pede, viscere, lumine, voce,
Ac languor moritur, viventi in carne sepultus,
Unde pater modicum pro vivis sume tributum,480
Fenore vel minimo tolerans, dum debita solvo:
Sed neque suscepit, neque reppulit ille quod offert;
Ante monasterii sed quam bene limen adiret,
(0419D)Captivis tribui redimendis pondera jussit.
Sic uno ex casu fert dona gemella beatus,485
His libertatem, dedit illis unde salutem,
Ut modo captivis duris laxantia poenis,
Ac concordi animo cecinerunt gaudia plausu.
Hoc idem est mirum niteant si verba relatu.
Occurrit cellae cum quidam e fratribus algens,490
Carbone injecto ardebat fornacula sancti.
Considet ergo celer, rapiens quasi lucra vaporis,
(0420A)Inguine nudato, pede jacto, poplite panso.
Vir sacer inclusus de cella protinus inquit:
Quis foris incestat nudus habitacula nostra,495
Corpore detecto, puro genu, et inguine nudo?
Quid fuit hoc, docti vos dicite, quaeso, sophistae:
Martini ante oculos paries quasi lintea luci,
Aut quasi filo agiles contexit aranea telas,
Retia vel nexis per rara foramina filis?500
Unde hic tam tenuis structura patescit hiulca?
An se saxa levant, aut reddunt scissa fenestram?
Seu duri lapides lento se glutine solvunt,
An casa materiae vitreo se margine pandit?
An speculare dedit, quo sanctus lumine transit?505
An levior paries revoluto cessit in arcu?
Et stetit incolumis rapido suspensus in ictu?
(0420B)Nobilis aut acies oculorum et marmora transit,
Clarior ac visus per cuncta obstacula pergit?
Penniger an clausi volitavit ad ora minister,510
Ac per opertum aperit, et in invia nuntius intrat?
An quia lumen erat, totum foris, intus habebat?
Carne sedente, loco velox an spiritus ibat?
Pandite, doctiloqui, comprehendite clausa diserti,
Qui numeris, atomis, ratione potestis, et ore.515
Hic fugit ars oculos, nisi Christum, nulla videtis.
Quanta Dei virtus, Martini est gratia quanta,
Hac ope mirificus homo complet, quod homo nescit,
Explicat hac, fidei merito, quod et obstet origo.
Quod superest etiam, memoretur honore patroni,520
(0420C)Consummanda suo properat quia pagina textu
Forte sacer residens per dura sedilia ligno,
Prospicit hinc claras pendenti rupe gemellas,
Tegmine pullatas, tristi terrore severas,
Fraude laborantes, jaculantes spicula fellis,525
Nequitiae artifices, rebus gravia arma sinistris,
Voce venenata verba haec anguina rotabant:
Quid valet ira tumens, eia te, Brictio, monstres
Hoc iterum repetunt, donec male Brictio motus
Irruptis foribus, sancto et convicia vergit;530
Jurgia multa movens, turbata mente, satelles,
Se meriti melioris ovans quam sanctus haberet.
Sic gestu rabidus, neque se agnoscebat amarus
Vitae gesta suae temerarius arbiter inflans,
(0420D)Intolerabilium per inania bombica jactans,535
Vento motus iners simulans foliatilis umbrae,
Excussa cervice rigens, levitate rebellis,
Exagitans animum, pede jacto, pectore tenso,
Irrationalis, tumido gliscente cothurno,
Nec se mente capax, sensu spatiante vacillans;540
Inque sacerdotem truculenter acerba redundans.
Sed quid in abjectum Martinum haec turbida volvit?
Quid humili, placido tam dira, superba minatur,
(0421A)Cur animae nimium dulci tot amara ministrat?
Non decet haec audire pium, neque ferre benignum.545
Errant hi graviter qui melli absynthia miscent.
Ille tamen, pietate calens, nihil intulit hosti,
Excipit iratum placatus amanter amarum,
Oblectans rapidum, et per mollia famina mulcens,
Et nescit non esse pater sine felle vel hosti:550
Qui tamen, exorante viro, larvisque fugatis,
Dum redit ad mentem furiosus Brictio pridem:
Pontifici occurrit voto, prece, corpore supplex.
Sed bonitate pii celer indulgentia flexit.
Non apud hunc opus esse diu lacrymando rogari:555
Aut prece multiplici veniam sperare nocenti,
Qui magis expetiit culpas donare reatus,
Credidit et damnum, quidquid non praestitit ultro;
(0421B)Haec sua lucra putans dimittere debita noxae,
Obvius occurrens quaerenti munera pacis,560
Irasci nulli cupiens, ignoscere cunctis,
Foedera sola ligans celer, et delicta relaxans;
Effugiens ne quando sibi daret ultio damnum;
Rem pietatis agens; satis est clementia vindex
Quae pia dona metens, fieri non indiget ultrix,565
Omnibus aucta bonis, cui dos et gloria pax est.
Vir tamen ipse sacer, pietatis ab agmine miles,
Foedera semper amans, et pacis in arma triumphans.
Supplicis ad vocem miserantia viscera laxat,
Inque sinu veniae trepidum mulcendo reduxit,570
Atque reum solita patria pietate, recepit.
Haec tua, dulcis, erant holocausta, sacraria, templa,
(0421C)Haec tibi divitiae, thesauri, regna, talenta,
Flos, odor, esca, sapor, mera, cinnama, balsama, thura;
Haec sacer omnis erat, haec tota, haec unica cura.575
Christum corde pio, Christum meditarier actu,
Reddere nolle vicem, misereri et parcere culpae,
Criminis indultor, veniae memor, ara reorum.
Spes miserabilium, fuga larvarum, arma sequentum,
Praeda catervarum, errantum via, cura medentum,580
Omnibus una salus, amor omnibus, unus amator,
Quis tibi digna loqui valeat, quem mundus honorat?
(0421D)Quid, pie vir, satis est, cui laudis debitor orbis?
Quaeque referre volens, neque totus id explicat axis.
(0422A)Jugiter amplexu Christum corde, ore, retentans,585
Nec sine te patiens dominum discedere quoquam,
Tecum semper habens vinctum pietate Tonantem;
Astrictus precibus neque se solvebat amator,
Cujus amica fides tantum tibi contulit arcis,
Ut solem radiis et lunam cursibus aeques,590
Quis splendore nitens, pulcher, quasi lucifer axis,
Ab fulgore Dei vir fulgidus ipse coruscas,
Tegmine vir niveus, miro diademate fulvus:
Supplicis ergo memor, famuli exauditor opime,
Fortunati inopis, trepidi sibi sorte reatus,595
Morbida cui rabie circum sua crimina latrant,
Et fera delicti penetraliter ulcera mordent;
Intercede, precor, veniam, vir adepte coronam.
(0422B)Eripe, pastor, ovem, ne clauda, vel extera restet;
Porrige, celse, manum, rege gressum, dirige sensum,600
Excessusque graves leviori examine penses,
Ac potius pietas dives miserando precetur.
Mitis et exsortes placident fomenta medelae;
Inter et ipse Deum, atque reum mediator adesto,
Defixis genibus, tensis ad sidera palmis,605
Vocibus inclusis, animis penetrantibus auras,
Obtineas meritis; judex cum venerit orbis,
Tu quoque jussus eris dextro residere sedili,
Arbiter in populos, tribuum pavor ante tribunal:
Qualiter effugiam, flamma stridente, caminum;610
(0422C)Tunc precor, ut fragilem sacro velamine celes,
Et tua me trepidum defendat ab igne lacerna.
Nam scio posse reum quemvis tibi cedere Christum,
Quem sociat proprio, mansura in saecula, regno;
Sis precor in Domino famuli memor, alme per ipsum,615
Cujus erit tibimet lumen sine fine videndum.
Da veniam, dulcis, pie, blande, benigne patrone,
Condere dum volui, quia laesi carmine flores.
Sed tua laus nullo breviabitur ampla relatu,
Quam Deus in terris pariterque tetendit et astris.620
Pone, libelle, modum, tepido verecunde relatu,
(0422D)Multiplices faciens diffuso stamine rugas,
Nec bene fila ligans, nodo subit aspera tela,
Hispida, cameli rigido quasi vellere texta,
(0423A)Serica cum decuit Martini pallia duci,625
Aut praetexta micans, auro sub tortile, necti,
Vel toga permixtis hyacinthina curreret albis,
Pingere seu variam rosa, lilia, gemma coronam.
Marcida lingua tacet, veniam tibi posce, libelle:
Contentus tantum, Turonum pete moenia supplex:630
Qua Martinus habet veneranda sepulcra sacerdos;
Cujus honor tumuli faciat sua rura tueri;
Qui pietatis opem tribuat, nam largus ubique.
Scit nil esse meum, sua sed sibi dona recurrunt:
(0423B)Sic tamen urgebis, ut adhuc temerarius intres.635
Inde Parisiacam placide properabis ad arcem:
Quam modo Germanus regit, et Dionysius olim,
Si pede progrederis, venerato sepulcra Remedi,
Atque pii fratris complectere templa Medardi.
Si tibi barbaricos conceditur ire per amnes,640
(0424A)Ut placide Rhenum transcendere possis et Histrum,
Pergis ad Augustam, quam Vindo Lycusque fluentant.
Illic ossa sacrae venerabere martyris Afrae.
Si vacat ire viam, neque te Bajoarius obstat,
Qua vicina sedent Breonum loca, perge per Alpem,645
Ingrediens rapido qua gurgite volvitur Oenus.
Inde Valentini benedicti templa require;
Norica rura petens, ubi Byrrus vertitur undis;
Per Drauum itur iter, qua se castella supinant.
Hic montana sedens in colle superbit Aguntus,650
Hinc pete rapte vias, ubi Julia tenditur alpes,
Altius assurgens, et mons in nubila pergit.
(0424B)Inde Foro Juli de nomine principis exi,
Per rupes, Osope, tuas, qua labitur undis,
Et super instat aquis Reunia Tiliamenti,655
Hinc Venetum saltus, campestria perge per arva,
Sub montana quidem castella per ardua tendens.
Aut Aquilejensem si fortasse accesseris urbem,
Cantianos Domini nimium venereris amicos,
(0425A)Ac Fortunati benedictam martyris urnam:660
Pontificemque pium Paulum cupienter adora
Qui me primaevis converti optabat ab annis
Si petis illud iter, qua se Concordia cingit,
Augustinus adest pretiosus Basiliusque.
Qua mea Tarvisus residet, si molliter intras,665
Illustrem socium Felicem, quaeso, require,
Cui mecum lumen Martinus reddidit olim
Per Cenetam gradiens, et amicos Duplavenenses,
Qua natale solum est mihi, sanguine, sede parentum,
Prolis origo patrum, frater, soror, ordo nepotum,670
Quos colo corde, fide, breviter, peto, redde salutem,
Si Patavina tibi pateat via, pergis ad urbem;
(0425B)Hic sacra Justinae, rogo, lambe sepulcra beatae,
Cujus habet paries Martini gesta figuris:
Quove salutis opus celso depende Joanni,675
Atque suis genitis sociis per carmina nostris.
Hic tibi Brinta fluens, iter est Retenone secundo;
Ingrediens Athesim Padus excipit inde phaselo,
Mobilis unde tibi rapitur ratis amne citato.
Inde Ravennatum placitam pete dulcius urbem,680
Pulpita sanctorum per religiosa recurrens,
Martyris egregii tumulum Vitalis adora,
Mitis et Urcisini; Pauli sub sorte, beati;
Rursus Apollinaris pretiosi limina lambe,
Fusus humi supplex, et templa per omnia curre.685
Et pete Martini loculum, quo jure sacelli,
(0426A)Jam desperatum lumen mihi reddidit auctor,
Munera qui tribuit; saltem, rogo, verba repende.
Est ubi basilicae culmen Pauli atque Joannis,
Hic paries retinet sancti sub imagine formam.690
Amplectenda ipso dulci pictura colore.
Sub pedibus justi paries habet arte fenestram,
Lychnus adest, cujus vitrea natat ignis in urna.
Huc ego dum propero, valido torquente dolore,
Diffugiente, gemens, oculorum luce fenestris;695
Quo procul ut tetigi benedicto lumen olivo,
Igneus ille vapor marcenti fronte recessit,
Et praesens medicos blando fugat unguine morbos,
Non oblita mihi mea lumina, munera sancti,
Nam redit ante oculos oculorum cura fidelis,700
(0426B)Et memor illud ero, dum luce et corpore consto.
Promptius affectu, precor inde require sodales;
Si sociis loqueris, veniam pietate mereris,
Porrigo materiam quibus hanc ego, ut ore rotundo,
Martini gestis florentia carmina pangant;705
Et claro ingenio texant spargenda per ortum.
Vir radians meritis licet ille nec indiget istis,
Gratia cujus ovans ac fama iter occupat orbis,
Arva capax, pelagus intrans, super astra coruscans,
Distribuens miras populis pro stipe medelas,710
Qui Domino famulando suo capit omnia dono,
Et quo Christus habet nomen, Martinus honorem.