Jump to content

Vita S. Maximi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Maximi
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


DynPat.ViSMa6 80 Dynamius Patricius Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola dedicatoria.

Domino beatissimo Patri, Urbico papae, Dinamius Patricius salutem.

Cum apostolicae Pater fidei ardore succensus, universa de virtutibus sancti Maximi, quae fidelis relatio gestorum manifestat, sollicita indagatione perquiris, imperitiam meam pulsare non desinis; paternis etiam monitis praedicandi auctoritate confirmans, quod non parum ipsius delicti noxa reus efficiar, nisi omnia in Vita ejus, quam me ante aliquot annos rurali sermone conscripsisse constitit, studeam addere quaecunque vos de illius mirabilibus protinus manifestum est invenisse, unde ego gemino pudore confundor, cui nec loquendi facultas conceditur, nec silendi securitas indulgetur. Si loquar, sensum monstrat detecta rusticitas imperitum. Nam si licuisset, vel de succincta poteram dictione placere, cui non possunt dogmatis augmenta succurrere. Inter utramque ergo constitutus angustiam, praeceptis vestris parere disposui, placiturus obedientia, non doctrina. Vetera vos igitur chartarum indicasti revolvisse volumina, in quae quid ex ejus operibus beatissimi Fausti antistitis praedecessoris vestra solertia devota collegerat, unde pauca sensu potius, quam obtutu, vix discernere potuistis. Nam plurima aemulae vetustatis edacitas consumpserat, quae latebant. Quod nisi scriptorum meorum serie aeternae memoriae traderentur pauca de pluribus, satis esse impium censuistis. Unde me ex parte votis vestris satisfecisse censeo, quod in longam ducta propaginem lectio multiplicata subsequitur. Quae quoties audientibus fecerit dudum lecta fastidium, ad vestrum poterit pertinere delictum: si mercedis praemium contulerit, nihil exinde ad me similiter pertinebit, qui compulsus vestris imperiis, prolixiora conscripsi, quam volui, et refugium brevitatis omisi. Me ergo, quem silente peplo prudentissime pastor exspolias, et tegmine taciturnitatis enudas, supplico ut eum universo populo diffuso munias intercessionis praesidio. Quoties lectionis redigitur longitudo, nec dictio impolita displiceat, quam tenor relationis sanctae commendat. Nam dubium non est, quod quantum integra devotione cordis, ipsius sancti antistitis gesta praefers, tantum opera mediteris, ut ejus integra aviditate mentis coneris sequi vestigia, cujus actionum diligis ornamenta: dummodo divino beneficio, et ipsius patrocinio tibi concedatur temporalis vitae prolixa tranquillitas, et sancti operis expetita facultas, domine vere sancte, et beatissime papa.

INCIPIT VITA. 1. Beatissimi Maximi Rhegiensis urbis antistitis hodie dies sanctae solemnitatis colitur, qui quotannis redivivis temporum curriculis renovatur: cujus nos res gestas pondere pia animi devotio admonet, et prisca consuetudo compellit. Nisi enim ea quae perspicua et minime dubia aliorum ratione comperta sunt, litterarum monumentis consignentur, quae antiquitus gesta sunt plerumque a novis auctoribus varie referuntur. Nam ut mysticae actionis ejus insignia nihil habeant ambiguum, nihilque ex iis vulgaris affectio fabulosum efficiat, aut de vanitate suspectum, quae ab illo facta sunt et comprobata, veridico sermone narranda sunt. Ex quibus ipsis tamen, ne auditori nimia prolixitas afferret fastidium, permulta reticuimus, annotavimus pauca.

2. Beatus Maximus in vico proprio, cui Decomeco vocabulum est, vitae sumpsit exordium, Christianis parentibus editus, et factus illico Christianus. Ab ipsis vero infantiae rudimentis sublimi semper humilitate crescens, ita teneros aetatis annos morum maturitate castigavit, ut proprietatem nominis sui gratia sanctitatis sibi vindicaret. Postquam autem excessit ex ephebis luxuriae illecebras et blandimenta animi magisterio et censura edomabat, ut pollicitae virginitatis, palmam incorruptae integritatis obtineret, et in regnis coelestibus e carne sub jugum missa triumpharet. Fuit nimirum bonorum omnium ornamentis praeditus, estque merito laude ac praedicatione efferendus: quippe vultu venerabilis, blandus aspectu, ore placidus, animo serenus, patientia fortis, magnanimitate conspicuus, pacis amans, largus erga hostes, labentia fastidiens, coelestium ardens desiderio, temporalibus aeterna comparans, temporalia pro aeternis vilipendens atque contemnens. Et ut interius divinae legis praecepta cognosceret, naturali ingenii acumine tantum in litteris profecit, ut legendi aviditate pastum quaereret animae suae, et instar apum aeternae suavitatis nectar hauriret. Quamvis autem omnia vitiorum carnalium fomenta protereret, et omni ex parte praeclara conversatione fulgeret, at nihilominus vires corporis abstinentiae assiduitate frangebat, carnis vitia antequam nata essent, persequens et coercens, ita ut ei ad martyrium non nisi percussor defuisse videatur. Nam ipse procul dubio martyrem se fecit et cruciatu et merito. 3. Porro etiam omnem facultatum suarum copiam deserens, Lirinense monasterium petiit, ubi sempiternas divitias justus inveniret: evangelica secutus praecepta, sciens se perfectum fieri non posse, nisi venderet omnia sua, et a cunctis opibus alienum se faceret. In ea autem congregatione cum omnes perfecta charitate diligeret, ipse itidem ab omnibus amabatur. Tantus vero in eo fervor exstitit, ut antequam monasticam vivendi regulam complexus esset vel mystica instituta, jam conversatione praecipuus videretur, ac deinde sancto Honorato decessori suo, summis virtutibus ornatissimo, qui illic abbas fuerat, et honore succederet, et meritis aequaretur. Qua in functione cum gregem commissum pastorali solertia custodiret, et singulis noctibus, aliis somno occupatis, monasterium lustraret, praeter morem accidit ut monachus quidam adhuc puer, motus quadam curiositate vel sollicitudine, eum sequeretur. Ecce autem beatissimi viri conspectui diabolus insidiator forma ingenti atque terribili sese offert. Sed cum illum spiritualibus indutum armis terrere non posset, nec opinantem monachum tanto affecit terrore, ut trepido gradu ad cellam illico revertentem ardentissima febris mox corripuerit. 4. Rursus pertinax ille impostor, sperans se sanctum virum vel aliqua ratione perturbaturum, ignei draconis specie se illi ostendit. Sed confestim crucis signo territus, evanuit. Jam enim invictus athleta hostem saepius superatum minime formidabat. Postquam autem totius insulae Lirinensis peragravit ambitum, ocius accessit ad lectulum agrotantis monachi, quem diximus in febrem incidisse: clamque apud illum intra arcana pectoris sui preces Deo fundens, id effecit, ut mox restitutus sit incolumitati pristinae, et praeda sua frustratus sit hostis elusus. Itaque obtinuit gemina virtus invictam victoriam, quando et vires aegroto reddidit, et adversarium imperavit: deplorante inimico jacturam quam fecerat, laetante monacho salute quam recuperavit. 5. Sic autem singulis noctibus pastor egregius ovile dominicum circumlustrans, ne quid adversi accideret, ad littus aequoris, quod vocatur moles, quandoque accessit, moxque veterator ille praestigiis suis ausus est tanquam navem onustam oculis ocius repraesentare, nautasque suo more ferventes in opere, navisque instrumenta colligentes: duos vero ex illis ad beati viri latera accedentes, dicentesque se eo advenisse negociandi causa, quod non sine ingenti lucro id fore rei eventus declarasset. Se nosse illum Maximum, non minus sanctitate, quam nomine: cumque in locis transmarinis tantopere desiderari ab omnibus, ut si eum obtinere possint, nihil sint majori in pretio habituri. Nullum se igitur majus facturos compendium, quam si ipsum navi impositum possint abducere Hierosolymam, praeter opinionem successu prospero repertum. Id vero procul dubio magno ipsi honori et dignitati fore, si felici cursu eo adductus sit, ubi in tantum votis omnium exspectetur. Sed vir Dei insidias, et malum dolum inimici cognoscens, sanctae crucis signo se communit, coelestem implorat opem, ac deinde spiritali auctoritate sic respondet: Fallere non potest milites Christi nequitia plani et impostoris, nec suis fraudibus illis potest illudere malignus, quibus Deus id praestat, ut adversa praevidere queant. Hanc vero insulam usque adeo beatissimi Honorati communierunt preces, expulso per eum dracone ejus habitatore, ut nullus deinceps nocendi aditus in eam pateat diabolo. Sub his verbis ab oculis orantis evanuit navis commentitia, moxque ille reversus ad oratorium, hortatus est fratres, ut ad vigilias surgerent, unaque cum sancta illa congregatione ipse celeberrimas laudes persolvit ei per quem ab hoste victoriam reportarat. 6. Cum autem fama insignium virtutum ejus per orbem universum volitaret, ad Rhegiensis urbis episcopatum non modo civium, sed etiam sacerdotum sive praesulum omnium studio non minus raptus quam electus, et quamvis invitus, illico consecratus est. Etsi autem jam et re et nomine Maximus, vix habere videretur, in quo amplius cresceret, ne quid tamen nomini decederet, sicut opere et factis permansit Maximus, ita et in honore excelluit. Inter caetera igitur recte factorum, quae in illo refulgebant, ornamenta, patientia fortis, benevolentia patiens, libertate alacris, liberalitate abundans, magnanimitate beneficus, humanitate mitis, sedulitate diligens, charitate suavis, largitate communis, doctrina praestans, justitia singularis, humilitate sublimis, opum contemptor, dignitate copiosus et affluens fuit. Templum in Rhegiensi castello in beati Albini honorem, quanta animi potuit devotione, condidit, cujus columnas, quas hodieque illic cernere licet, juga boum eo pertraxerunt, sed ita tamen, ut nullam sentirent tanti ponderis molestiam, ejus sanctitate id efficiente, quandiu ille ad templi structuram operarius indefessus aderat. Quod si vero abesse eum contingeret, nequissimi daemonis occulta machinatione adeo eorum pondere premebantur boves universi, ut nullis stimulis adigi possent ad progrediendum. Etsi plures alii adjuncti essent, manebant immoti omnes, quantumvis atrociter caederentur atque sauciarentur. Id ubi celer nuntius beatissimo antitisti significavit, ille incunctanter atque fidenter veniebat ad locum, nec terrore trepidus, nec moerore perturbatus. Tum vero hostis nequitissimus ejus oculos fallere non potuit, nec se ab ejus conspectu subducere, qui totius populi oculis conspici non poterat. Ait autem vir sanctus ad illos: Frustra vexatis jumenta rationis expertia, dum inimici impedimenta cernere non potestis. Ego vero parvum Aethiopem video, bobus sese objicientem. Inde flexis genibus, orat supplex Deum, ut hostis insidias avertat. Ejus preces malignas ille ferre non sustinens, ocius non sine teterrimo fetore recedit. Mox amotis bobus, qui aliis adjuncti erant, columnae sine difficultate ulla ad locum destinatum pertrahuntur. 7. Neque illud ob confirmandos Rhegiensium animos ommittendum putavimus, quod cum beatissimus antistes ad basilicam ab ipso constructam sacras reliquias summo cum honore psallendo adduceret, ubi ad urbis portam ventum est, ab improviso versus ille ordine occurrit: Haec porta Domini, justi intrabunt in eam. Unde procul dubio colligi potest, ejus precibus urbem illam adeo esse munitam, ut sicut hactenus, Christo propitio nullos hostium incursus longo temporum intervallo pertulit, ita deinceps quoque Deo favente minime perpessura sit. Facile enim eximius ille pastor, quem vivere testantur facta ejus, post decessum suum apud Deum obtinere potuit, ut urbs illa in qua ipse fuisset antistes, praeclaris meritis suis perpetuis temporibus munita sit virtute corporis sui in templo sacratissimo, quod condidit, coruscante multis beneficiis, quae illic omnibus praestantur. 8. Cum aliquando in eadem basilica vir sanctus instantia pastorali vigilias celebraret, Ansani Diaconi Rhegiensis nepos, id est fratris ejus filius, quem parvulum parentes e vita abeuntes reliquerant, et ipse nutriendum susceperat, magisque quam si suus esset filius, diligebat, cum in muro urbis illius cum pueris luderet, e muro prolapsus, cervicibus fractis, exspiravit. Ejus rei nuntio valde consternatus Ansanus, accurrit celeriter, raptumque pueri cadaver operuit vestimentis, et ad beatum Antistitem clam deportavit, interim secum tractans, quemadmodum illum publice ad pedes ejus deponeret, et ut vitam ei restitueret, supplex obsecraret. Sed quia noverat probatissimum Christi militem omnino fugere jactantiam, maluit eum perferre ad cubiculum ejus, et in lectulo ejus repositum operimentis illius tegere, prorsus confidens, quod excitare eum posset precibus suis medicus spiritualis, quippe qui aegris consuevisset afferre salutem. Inde vero non sine multo quidem animi moerore, sed tamen fiducia plenus; episcopum adiit in templo vigilantem et stantem in loco suo. Eo viso, clementissimus praesul, ut ea quae gesta fuerant explicaret, silentium psallentibus indixit: precibusque solita devotione completis, diaconum illum Ansanum propter ea quae fecerat acriter objurgavit. Sed ille non solum terroribus abigi non potuit, sed magis etiam animo compunctus, ad pedes ejus se stravit, exclamavitque se illos minime laxaturum, nisi mortuum excitaret, dicens eum id posse facillime, quandoquidem nullo indicante jam cognovisset, quae de puero facta essent. Hac ille importunitate compulsus, et ratione constrictus, cum Ansano voluit ad lectulum suum secreto se conferre: sed populi frequentiam vitare non potuit, volentis tantae rei miraculo interesse. Postquam igitur venit ad exanime pueri corpusculum, divinam coepit toto corpore implorare opem, apprehensaque cum multa fiducia pueri manu, pristinae eum saluti restituit. Exclamavit autem populus universus: Gloria tibi Deus; nec quisquam eorum inde removeri se passus est, nisi videret moventem se puerum, et loquentem audiret. Ex quo populi tumultu vix opera clericorum suorum ad vigilias reduci potuit. In hoc miraculo et magna diaconi fides, et illustris episcopi virtus enituit. 9. Porro etiam cujusdam viduae unicam filiam adolescentem accidit e vita decedere; quam cum mater miserabilis in feretro pro more efferendam composuisset, ad beatum antistitem trepida properavit, causamque doloris sui lacrymis potius quam verbis ei indicavit, orans ut ad corpus exanime preces funderet. Id vero sanctus praesul, pietate motus, nec negare, nec differre potuit; sed ad cadaver accedens, sublatis in coelum manibus, Deum pronus implorat, et vitae redditur exstincta. Confestim enim illa, tanquam gravi soluta somno, exspergiscitur, oculos aperit praegravatos, appellata surgit, mater ejus immenso afficitur gaudio, populus omnis obstupescit: episcopus, qui virtutum meritis mortis jura resolverat, fugiens jactantiam, illico se subducit: sed populus magnis vocibus laudans Deum, maximam vestimenti ejus partem, reliquiarum loco eam habitura, civili quadam violentia diripit et discerpit: ita ut propter ejus declarandas virtutes, id quod aegre ad humeros ejus relictum fuit, hodierna fidelium devotione asservetur. 10. Adolescentulus quidam rabidi canis morsu praefocatus periit. Vidit id populus, vadit ad episcopum, orat ut ad exstinctum hominem veniat. At ille ancipiti cogitationi suspensus, dum hinc non potest contemnere lacrymas supplicantium, inde ab ostentatione sibi metuit, tandem pietate vincitur; facit quod rogabatur, venit ad mortuum hominem, tollit manus in coelum, pariterque stillantes oculos, aspectante populo excitat defunctum. Adsunt parentes, pugnis sua verberant pectora, ora lacrymis usque adeo rigant super filio, ut e terra surgere non valeret, licet etiam redivivus. Interim manum unam patri, alteram matri porrigens, nutantia membra illis erigentibus sustollit. Acclamat populus Deo gratias: ille vitae redditus, ad suum redit hospitium, cui jam sepulcrum parabatur, parentes incredibili exsultant gaudio: vivere hominem, qui mortuus fuerat, vix ipsis oculis suis credunt. Ecce autem canis ille qui et hunc adolescentem et multos alios infestis morsibus laniarat, in episcopi conspectum venit; commotus episcopus, projecto baculo, erectis sursum manibus orat Dominum, mox efflat in canem, isque vita destituitur. Non sane admirandum videtur beatum episcopum, dum sibi commissum cupit tueri gregem, ejus hostem ictu lethifero perdidisse: neque id gladio, aut armata manu, sed flatu oris sui. Porro vulnera, quae canis ille dentibus suis inflixerat multis e plebe, precibus et crucis signo adeo curavit beatus episcopus, ut nulla eorum vestigia apparerent. 11. Bos petulans cornu hominem misere lacerarat, ejus effusis intestinis. Mox illum adducunt quidam ad episcopum. Is tametsi in cunctis miraculis timebat sibi ne animi elatione pulsaretur, attamen tam male saucium hominem clementer excipit, calidis fomentis exta ejus manibus suis pertractata confovet, reponit in locum suum per vulnus a bove inflictum, ipsum vulnus adhibita spongia leniter obligat, serio hortatur, ne quis praeter ipsum, illud solvere ausus sit. Inde septimo die, ligamina auferens, tam sanum reperit hominem, ut vix ullum vulneris signum relictum videretur. 12. Teneros corporis sui artus vir sanctissimus perpetua cilicii asperitate domabat, quo pro interiori tunica utebatur, nec id crucis studio unquam deposuit, sed in illo etiam se jussit sepeliri. Lavacris uti nunquam voluit, ne animi constantia, qua calcatis carnis oblectamentis et illecebris martyrium sustinebat, emollesceret. Caecus quidam annis quindecim perpetua damnatus caligine, virum sanctissimum continenter deprecabatur, ut suis precibus lumen ipsi reformaret. Sed episcopo hoc ob vitandam ostentationem differente, Rusticum subdiaconum, qui ei servire consueverat, caecus rogavit, ut noctu episcopo ecclesias visitante, ipsum perduceret ad templi vestibulum, unde ille esset egressurus. Fecit id subdiaconus, et vir beatus dum vult excedere e templo, in caecum pedibus molliter impingit: caecus ejus veneranda vestigia supplex amplectitur, orat visum sibi ut restituat. Itaque episcopus fidenter obsecrat Dominum, crucis signum imprimit oculis ejus, et diu exstincta lumina mox reparantur. Osculatur hominem episcopus, obtestatur ut rem apud se tacitam habeat, quod tamen ille prae immensa animi exsultatione praestare non potuit; quanquam etiamsi celare ille voluisset quod secreto factum erat, non potuit tamen manere occultum, quod palam omnium oculis cernebatur. 13. Innumera sunt beatissimi antistitis miracula, nec possunt omnia commemorari, quantumvis prolixa texatur oratio. Facillimum ei erat illuminare caecos, sanare claudos, vita functos excitare. Denique nihil non efficere poterat, qui intra se manentem habebat Spiritum sanctum. Interea autem, dum tot claret miraculis et immensis mysteriis, diem obitus sui divina revelatione cognoscit. Tum vero publice summa humilitate ab omnibus contendit, ut ipsi permitterent prius natale solum et propinquos invisere suos. Quod etsi illis magnum afferret animi dolorem, attamen abiit ille ad suos, obitumque suum jam imminere illis praedixit. Itaque adventu suo eos mirum in modum exhilaratos, hoc tristissimo nuntio non mediocriter perturbavit. Et ecce dum ille se tanquam somnum capturus in lectulo reponit, inter psallendum sub officio divino, extremum halitum afflat, feliciterque commigrat in coelos quinto Kalendas Decembris, tanta autem illis tum suavissimi odoris copia exstitit, ac si universi flores verni temporis eum in locum comportati essent. Obitus ejus fama velox non modo urbem, sed orbem complevit universum. Occurrerunt undique fideles populorum catervae, certatim cupientes vel operimentum vehiculi ejus contingere, ejusmodi contactum salutaris praesidii loco habiturae. 14. Adolescentula quaedam e vico cui Decimae vocabulum est, mortua ad sepulcrum deportabatur, cadavere jam in capsa lignea composito, sed arca ipsa necdum cooperta. Ut autem audierunt illi qui eam efferebant voces psallentium et sacrum corpus beati episcopi prosequentium, cum lacrymis petierunt ut feretrum quod gestabant, super puellae corpus traheretur. Illi vero ardore fidei incensi, nec dubii de effectu, sanctas eorum preces minime rejicendas putarunt. Cumque id fieret quod illi petierant, homines inter se colloquebantur, virum apostolicum beatum Maximum, cui nunquam divina gratia defuisset, quamvis naturae jam persolvisset debitum, tamen virtutibus et meritis vivere. Simul igitur omnes fidissima animi devotione sese prostraverunt, prolixeque orantes, ac deinde surgentes, cum septies Kyrie eleison clamassent, puellam viderunt redivivam. Quamobrem ingens eos terror invasit, commixtemque stupore et gaudio complebantur. Puella, vestibus relictis funebribus, et aliis induta, populi frequentis adjuncta turmis, publica voce salutis suae testimonium in sancti episcopi laudem dicebat his verbis: O beatissima sacerdotis merita! O beatum virum, vitamque beatam pontificis, qui, ut se divina remuneratione aeternum vivere declararet, post mortem, mortuam suscitavit! 15. Importatum denique est corpus beatissimi antistitis in oppidum Rhegiense, et cum multa celebritate humatum in ecclesia beati Petri, quam ipse condiderat, quae postea ipsius nomine appellata est, ob crebra ejus patrocinia; ubi quidquid fidenter petitur, Christo auxiliante obtinetur. Non sit igitur fides dubia, cum sit virtus infinita. Non diu post, cum in sancti viri commemoratione multa referentur a multis, Cariatto subdiaconus, vita sanctissimus, publice haec testatus est: Nemo nostrum dubitet, inquit, beatissimum Maximum, de cujus virtutibus tam multa, suggerente veritate, feruntur, cum in mortali degeret corpore, non minus cum angelis quam cum hominibus versatum esse. Quem enim nobiscum tenebat humana conditio, eum beatis spiritibus assiduum exhibebat dignitas meritorum. Quadam nocte, imminente celeberrima beati Andreae solemnitate, cum deputatus ego essem, qui ad vigilias excitarem, et primo noctis tempore blandus me sollicitum oppressisset somnus, dulces psallentium audivi melodias; moxque excitatus, non sine perturbatione multa e lecto me proripui, quod putarem me opportunum excitandi tempus neglexisse. Tum vero longe etiam dulciores, quam humanis possint studiis effici, spiritalium cantionum melodias hausi auribus meis. Continuo igitur ad ipsius arcis vestibulum suspenso me gradu contuli, atque illis beatissimos apostolos Petrum et Andream, ad complendam eam sancto Maximo orationem, alternis honoribus se praevenientes ego peccator audivi. Cumque tandem jugi oblatione compulsus beatus Maximus, eos diutius differre non posset, his verbis complevit officium: Sit gloria Dei benedicta in aeternum et in saecula saeculorum; reliquis respondentibus, amen. Ego vero perquirendi studio propius accedens, neminem illic videre potui, praeter sacratissimum Maximum, prono vultu et corpore in templi pavimento prostratum. Ille autem surgens, meam indigni peccatoris curiositatem his verbis reprehendit: Arduum est humanae fragilitati sanctorum secreta cognoscere, et temerarium velle rimari; audi ergo quae tibi praescius ego jam dicturus sum: ea quae vidisti et audisti cave ne evulges. Quocunque enim die id feceris, ex hac luce migrabis. Id utrum jam eventurum sit, ex Dei pendet arbitrio. Ego quidem excellentis ejus virtutis memoriam et testimonium posteritati relinquo, ut ne quis mortalium ignoret quemadmodum justi homines sanctorum possint frui commercio et consuetudine. Huic autem narrationi abunde multam conciliavit fidem quod eodem die subdiaconus ille, sicut ei a beato Maximo praedicatum erat, desiit esse in humanis; et quia non potuit vivendi producere terminum, nec mysterium celare voluit. 16. Nos igitur tota devotione summoque animi studio rogemus omnipotentem Deum, ut beatissimi praesulis hujus patrocinio fretis nobis det veniam peccatorum, animumque nostrum a lethalibus vitiis purum semper conservet is cui praesens celebramus officium: in quo praestando tales nos exhibeamus praesentia corporum, ut mentes fulgeant lumine charitatis, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum coaeterno Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.