Migne Patrologia Latina Tomus 119
Vita S. Maximini
Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne 119.0679B
Vita S. Maximini 119.0665|
119.0665D| Lupus Waldoni suo salutem
Amicos honestis certare officiis, seque invicem 119.0666D| velle sinceris praevenire obsequiis, inter praecipua humanae vitae negotia non immerito deputatur. Quippe 119.0667A| nostra imbecillitas, mutuis freta subsidiis, cooperante divina gratia, nec laetis inaniter extollitur; et par effecta tristibus, ab eis haudquaquam facile superatur. Hujus tantae rei subtilis consideratio me tibi, Waldo charissime, suasit morigerari, et quod jam inde ab initio nostrae cognitionis magnopere flagitasti ne tibi negarem effecit, scilicet ut Vitam beati Maximini meo stylo elucubrarem, et res quae ad nos usque qualibuscunque litteris decurrerunt, accuratiori sermone convenienti restituerem dignitati. Huc accessit quod memoratum virum clementi apud Deum intercessione mihi plurimum confido profuturum, si ejus actus quanta possum diligentia celebrans, proponam nescientibus imitandos. Verum in hoc opere illud me admodum coarctat quod multis 119.0667B| quae dum adhuc viveret 276 egit, ut palam est, silentio suppressis, vix parva gestorum iilius monimenta exstant, et in his ipsis quaedam fabulosis inveniuntur similia. Quo fit ut amplissimi viri opinatissimae 119.0668A| majestati angusta scribendi materia parum respondere videatur. Omissis itaque his quae fidem caeteris poterant derogare, non ingenii mei, verum divinae gratiae fiducia, digna duntaxat memoratu hinc narrare aggrediar.
CAPUT PRIMUM.
Maximinus, urbis Aquitanicae Pictavorum indigena, clarissimis est ortus natalibus. Siquidem antiquam prosapiam, a majoribus senatorii ordinis deductam, ejus parentes sortiti, Maxentium atque hunc Maximinum felici auspicio procrearunt: qui nobiliter educati, sacris pariter litteris instruebantur, futuri quandoque Christiani dogmatis egregii defensores. Sed processu temporis Pictavorum Ecclesia 119.0668B| Maxentium sibi vindicavit pontificem; eamque idem postea florentissime gubernavit. Maximinus autem, divino instinctu genitale solum relinquens, atque in Belgicam Galliam commigrans, in Treverorum 119.0669A| urbe substitit, et spectati praesulis Agritii magisterio se informandum submisit; in quo tanta ubertas gratiae spiritualis eminebat, ut apicem dignitatis titulo sanctitatis ornaret: cujus rei fama cum et alios diversis ex partibus, tum etiam hunc Maximinum accierat. Ergo ad notitiam tanti viri deductus, et ecclesiasticis moribus aliquandiu diligenter assuefactus, clericatus honore donatus est. Cumque augmenta virtutum illi pararent incrementa consequentium dignitatum, 277 Quiriacus quidam, mira sanctitate praeditus, beati Eucharii ecclesiam nocturno tempore oratum de more ingressus, obversantem sibi angelum, non per quietem, sed vigilando intueri promeruit, ejusque vocem corporeis hausit auribus praecipientis ut Maximinum ex divina jussione redderet 119.0669B| certiorem quod, Agritio episcopo ad superna gaudia intromisso, mox esset ipse pastorale ministerium subiturus. Id Quiriacus propere dum complevisset, B. Maximinus huic oneri modis omnibus se imparem fatebatur. Ita quem jam secretorum inspector probaverat, fragilitatis propriae rigidus aestimator de se vilia sentiebat. Hoc utinam homines nunc et intueri vellent et imitari! Profecto nunquam ecclesiasticos honores, qui sanctis et eruditis tantummodo competunt, corruptelis vitiorum obnoxii, 119.0670A| oraculorumque coelestium nescii, pecunia mercatum irent, humerisque suis velut gravem seque oppressuram sarcinam nolentes ac reclamantes nequaquam prorsus imponerent. Verum ut ab his quo paululum deflexit nostra revocetur oratio, quod semel beatum Maximinum divinitatis immutabile consilium populo suo praeficiendum decreverat, Agritio per ministerium revelatur angelicum, ut sibi eum instituat successorem. Qui absque retractatione divino parens imperio, suis benedictionibus confirmatum, post se futurum designat pontificem. Nec multo post Agritius quidem momentaneam mortem sempiternae vitae felicitate mutavit, et in confessorum coetum gloriosissimum commigravit, Idibus Januarii.
CAPUT II.
119.0670B| Sanctus autem Maximinus cum consensu sacrorum 278 ordinum totiusque plebis adnisu a vicinis episcopis pontificali est excellentia sublimatus. Jam vero quam strenue sit eo functus officio summi auctoris Hieronymi testimonio, qui aut contemporalis ei, tametsi puer, fuit, aut proxime illius aetatem accessit, licet agnoscere. Namque his in praeclaro Chronicae opere, cum a secundo anno Constantini, Constantii atque Constantis Augustorum, Arianam impietatem 119.0671A| praefati Constantii regis fultam praesidio, persecutam exsiliis, carceribus, et variis afflictionum modis primum Athanasium, deinde omnes non suae partis episcopos declarasset, paucis interjectis, sexti anni, si quae forte fuissent, res memorabiles notaturus, Maximinus, inquit, Treverorum episcopus clarus habebatur.
- CAPUT III.
Hic si quis inspiciat insaniam Ariani principis tum quam maxime efferbuisse facile intelligit persecutionibus, quae vulgo veris importabantur praesulibus, sanctum quoque Maximinum alacriter participatum, ac violatae fidei non declinasse modo contagia, sed etiam assertorum ejus perversis ac violentis molitionibus obviasse. Nec adeo fuerat operosum eas celeriter 119.0671B| penitusque subvertere, nisi merito exsecrabilis impietatis miserabiliter excaecati illius nefarii sceleris vel inventores vel defensores lumen rationis nequaquam admittere consensissent. Nam quis unquam, quaeso, de consubstantialitate Patris et Filii vel per quietem sit ausus dubitare, nisi qui illam evidentissimam Dei sententiam surda praeterierit aure: Ego et Pater unum sumus? (Joan. X.) Unum enim dixit, tantum se profecto volens 279 intelligi quantus Pater esse cognoscitur. Scilicet mysterium baptismatis in nomine Patris et suo ac sancti Spiritus non aliter tradi jussisset fidelibus, nisi aeque ut Patri sanctoque Spiritui, sibi quoque voluisset deferri. Verum quis illos ferret non minus stultos quam impios? Denique cum ipse Filius dicat, Ut omnes honorificent 119.0671C| Filium sicut honorificant Patrem (Joan. V), in tantam imperitissimi homines proruperant audaciam ut minorem Patre Filium esse contenderent. Hi callidis argumentorum commentis sua nitebantur astruere. Contra per Athanasium, atque Maximinum caeterosque propugnatores ac duces clarissimos apostolicae doctrinae semper superabat auctoritas. Laboriose mendacium exquisitis ornabatur sententiis. Per se satis decora, simplex veritas eminebat. Postremo potestas humana fortissimis bellatoribus turbulentum minaxque bellum conflaverat. Divina majestas animum, vires, arma, quibus illi vincerent, ministrabat.
- CAPUT IV.
119.0671D| Ex his quae praemisimus beati Hieronymi verbis, etsi pauca sint, tamen satis Maximini sanctitas poterit 119.0672A| aestimari. Sed eis ille non contentus rem intulit maximis meo judicio laudibus prosequendam. A quo, inquit, haud dubium quin Maximino, Athanasius Alexandrinae Ecclesiae episcopus, cum a Constantio quaereretur ad poenam, honorifice susceptus est. O virum beatissimum, summisque principibus Ecclesiae merito coaequandum, qui regiae potestatis injustum spreverit impetum, et cum periculo, si non vitae, certe dignitatis, amplexus sit custodiam mandatae divinitus charitatis. Fac enim 280 imperatorem furiata mente proditionis praemia proponentem, si opinari potuisset fore aliquem qui, cum valeret, non solum Athanasium minime proderet, sed etiam studiose celaret, quas proscriptiones, quae exsilia, quae tormenta minaturus fuisset, deprehensoque postmodum 119.0672B| illaturus; et liquido apparebit quantum pondus justitiae tribui debeat huic S. Maximini constantiae. Profecto fiducia ex divinis eloquiis concepta docuit quatenus sit saecularibus potestatibus obsequendum. Neque enim ipse Deus justa praecipientes contemnendi hominibus aut quemquam imperatores injusta jubentes audiendi potestatem fecit. Nam etsi praescripsit ut Caesari quae sunt Caesaris et Deo quae sunt Dei reddamus (Matth. XXIX), quod tamen id citra violationem suorum fieri voluerit mandatorum Apostolus declaravit, qui dicturus Regem honorificate, Deum timete (I Petr. II), praemittendum curavit. Sed o nostri temporis mores degeneres! Omnes pene jam nervi pristini roboris conciderunt. Levibus terroribus fracta cessit constantia. Pluris pecunia 119.0672C| quam justitia, aestimatur. Quis jam imperatoribus divinorum praeceptorum reserare salutarem severitatem non reformidet? Quis eis sua pericula zelo divini timoris accensus absque fuco adulationis aperiat? Ego plane non sum dubius, aut neminem, aut rarum nunc esse, qui si quemlibet, ut quondam magnus fecit Athanasius, iniquos motus imperatorum fuga declinantem videret, ei, ut Maximinus, gremium charitatis, Deo fisus, aperiret; imo latebram praestare vel remotissimus quisque refugeret; ne, dum alium tegere moliretur, semetipsum laqueis calamitatis exponeret. At Maximinus in celeberrima 281 eademque tunc regia civitate fortissimum excipiens Confessorem, dum ejus ingenue communicavit periculo, participium sibi peperit 119.0672D| gloriae sempiternae
119.0673A| Quanto autem studio pro conservanda integritate fidei excubaret, alias etiam demonstravit, cum Agrippinae synodali evocato conventu, Euphratam episcopum, haeretica pravitate corruptum, cum nis, qui frequentes convenerant, pontificibus gradu movit, ecclesiastica usus censura. Is enim insanis accedens haereticis, Jesum Christum non esse verum Dei Filium praedicabat. Nec miraculorum gratia defuit sancto Maximino: quibus editis, suae praedicationis fidem tardioribus faciebat. Siquidem et caecis lucem infundebat optatam, et paralyticorum solutos artus in pristinum reformabat vigorem, et eos qui daemonum pervasione humanam mentem exuerant, foedo prorsus dominio liberabat. Quod si cui incredibile 119.0673B| dibile videatur, ex his quae multa ad ejus memoriam hactenus fiunt, poterit confirmari.
- CAPUT VI.
Erat ei solemnis consuetudo sanctorum lustrare memorias eorumque opem summissis precibus flagitare. Cujus rei gratia cum Romam tenderet, opinatissimum confessorem Martinum convenit; junctique summi pontifices, divinis rebus intenti, laborem itineris non ut alii sentiebant. Illis itaque in ulteriora progredientibus, forte asellum, qui sarcinas beatorum ferebat, ursus offendit, eumque protinus devoravit. Hic Maximinus in nomine 282 Domini ferae dicitur imperasse ut quia jumentum non abegerat, sed consumpserat, ipsa jumenti onus assumeret. Mira res 119.0674A| valde est, illam e vestigio successisse oneri, et quoad reversi ad locum qui Ursaria villa dicitur devenirent, subvectioni mansuetissime famulatam, ibi denique a sancto viro pristinam vagandi potestatem recepisse; prius tamen licentia quemquam laedendi erepta. Verum quia, ut pravi sibimet sunt graves, ita boni suo semper delectantur consortio, sanctus Maximinus beatum Martinum Treverorum urbem secum coegit invisere, suoque populo duplicata benedictionis revexit commercia. Ibi Martinus spiritualem sibi filium Lubentium Maximino erudiendum commisit; cujus ille parens voluntati, et eum sacris instituit litteris, et imposito gradu presbyterii, in vico cui Cubrino vocabulum est praefecit. Ipse autem, pie memor propinquorum, patriam repetivit; 119.0674B| suorumque usus contubernio, non multo post ibi vita excessit, sanctorumque laborum suorum fructum cumulata mercede a Domino est consecutus.
- CAPUT VII.
Succedens in episcopatu Paulinus, qui fidei suae veritatem exsilii perpessione firmavit, communicato cum clero et populo Treverorum consilio, sanctum Maximinum ab Aquitania, ubi situs fuerat, revehendum constituit. Itaque facto agmine clerus populusque Aquitaniam versum tendentes, emensis prolixis viarum spatiis, tandem haud longe a loco ubi ille claudebatur thesaurus admodum fatigati substiterunt. Ibi caeteris corpora curantibus, quidam seniorum prostratus humo Domino 283 supplicabat ut 119.0675A| illius exoptabilis loci, quem ipse cum sociis penitus ignoraret, aliquod mererentur indicium. Vix orationis verba finierat, cum puer gregem ovium sequens, nomine beati Maximini jurative assumpto, ovem, si quo ipse nollet, accederet, ictu repellendam minatus est. Hic senior stupefactus, ubinam, quem nominasset, Maximinus requiesceret, percontatur. Atque puer vicissim quisnam esset qui tam clari viri memoriam nesciret admirando perquirens, postquam rescivit aliunde adventantes, eos ad locum desideratum usque perduxit. Ita illi laudantes Deum beatumque Maximinum, etiam angelica revelatione certiores effecti sunt, illic ubi monstratum fuerat, inveniendum quod quaererent. Verum custos ecclesiae, suspicatus id quod evenit, ut eadem ecclesia excederent 119.0675B| qui advenerant, et eventum rei celaverant, imperavit. Mox celerrima fama rem dissipante, immanis excitata manus Aquitanorum Treveros moliebatur loco arcere; potuissetque committi facinus pessimum, ni Treveri Christianitatis fraternitatem opponentes orandi tantum studio se convenisse firmassent. Aquitani Treveros sui timore perculsos arbitrantes, hinc remissi laetitia, vino indulgent; et, quod erat consequens, somno graviori resolvuntur
- CAPUT VIII.
Interea beato Lubentio, cujus mentio facta est superius, imperat angelus ut clavem ecclesiae ad caput custodis accipiat, et absque strepitu ecclesiam introgressus exoptatum thesaurum asportet. Ille coetu aliorum presbyterorum adjuncto, 284 summa 119.0675C| cum properatione paret; ac prospero comitante successu, clavis unde sumpta fuerat cito refertur, et catervis exspectantibus quod tantopere cupiebant infertur. Treveris abitum maturantibus, Aquitani primo eos metu discessisse dictitant. At ubi rei veritatem comperiunt, magno coacto exercitu recedentes triduo insequuntur. Cumque intra mutuum conspectum uterque populus constitisset, Aquitani crebris coruscationibus tonitruisque atque frequenti emissione fulminum, quorum nihil Treviros contingebat, repulsi, non sine rubore ad propria rediere. Treveris coeptum iter carpentibus, caecus quidam spe recuperandi visus deduci se flagitabat ad feretrum: cujus ut eum umbra tetigit, mox caligo inolitae caecitatis abscessit. Ita unius incolumitate 119.0675D| gaudium multi ceperunt.
- CAPUT IX
Cumque Mosomagum castellum pervenissent, 119.0676A| paralyticus quidam beato Maximino sanandus offertur. Nec irrita vota fuere fidelium. Namque sine dilatione optatae redditus sanitati speciosissimum spectaculum intuentibus praebuit. Utque gratiam referre viderentur ejus loci habitatores, ecclesiam Deo sub honore beati Maximini, ubi ejus sacrae reliquiae fuerant positae, condiderunt. Evogium vocatur castellum, ad ditionem jam pertinens Treverorum. Hoc ingressis exsequiarum bajulis, quaedam femina maligno spiritu obsessa quaerebat quid ita Treverorum populus beatum illuc Maximinum deportasset, cum ei possent sufficere sancti Dei Eucharius, Valerius, et Maternus, necnon Agritius, quos daemones ut violentos 285 paterentur tortores. Nec diu teterrimus hostis miserae infelicitate laetatus est. Siquidem 119.0676B| post praemissas voces, meritis beati Maximini exire compulsus, ludibrii sui potestate privatus est. Inde ad castellum quod Ardonis dicitur sancti perlatis reliquiis, duo accedentes leprosi, jam quantum valeret Maximinus felici fama edocti, ejus imploravere credula mente suffragium. Nec spes eos sua fefellit. Denique mox divinam experti medicinam, adepti sunt integram sospitatem.
- CAPUT X.
Tot ac tantis divinis celebratis miraculis, Trevirorum quondam pontifex Maximinus, tunc autem apud Deum certissimus jam patronus, urbi quam olim rexerat propinquabat. Jam vero vix credibile fuerit, quanta tunc ad eum multitudo confluxerit. Obviam praesuli tota se civitas effudit, rusticorum 119.0676C| ex agris frequens turba convenit, multi quoque ex vicinis urbibus concurrerunt. Compulerat haec agmina in unum veneratio Maximini, quae Paulinus totius signifer pietatis sua gloriosa decorabat praesentia. Cremabantur thymiamata pretiosi odoris, cereorum copia resplendebat; distinctae sacrorum ordinum acies, festiva cantica personabant. Ita exceptum deductumque sacratissimum Maximinum insignis confessor Paulinus in ecclesia beatissimi Joannis evangelistae magnificae sepulturae tradidit. Huc postea caecus quidam a natavitate, ex territorio Beneventano deductus, Creton vocabulo, monitum se a principe apostolorum Petro, dum Romae spe recuperandi luminis moraretur 286 apud ejus memoriam, 119.0676D| fatebatur, ut Belgicam Galliam peteret, ubi sanctus requiesceret Maximinus, quod illius meritis possent ei optatae sanitatis gaudia provenire. Qui pergens, venit ad locum; et dum custodi narrasset 119.0677A| ecclesiae, nomine Gosberto, ad sepulcri penetralia intromissus, ibi se confestim lucis commercium reperisse miratus est. Poterat beatissimus Petrus caeco summa facilitate quod petebatur praestare, verum gloriam miraculi transferre ad Maximinum maluit, ut meritorum ejus evidenter cunctis panderet qualitatem.
- CAPUT XI.
Praeterea in crypta ubi ossa venerandi pontificis condita fuerant interjectu temporis aqua in latitudinem unius cubiti excrevit; dictuque mirabile, ita sepulcrum omne suo ambitu cinxit, ut tamen ab ejus crepidine absistens, non parvum intuentibus stuporem injiceret. Igitur venerabiles episcopi Hildulphus, Clemens atque Gosbertus, convenientes in unum, et 119.0677B| quod evenerat, diligenter examinantes, transferenda beati viri ossa ex memorata crypta, et in loco ubi nunc sunt sita judicavere ponenda. Quod quoniam ex divina voluntate decreverant procedens exitus indicavit. His, ut opinor, non inconvenienter adjicitur quod quaedam femina, Franca natione, domique nobilis, Rodoara vocabulo, cui tibiam atque pedem humor noxius arefecerat, ad memoriam beati viri accessit; ibique preces magna cum obstinatione continuans, ita ut a suis ad desperationem obtinendae sanitatis impulsa ut inde recederet moneretur, 287 diu desideratam sanitatem stupentibus cunctis recuperavit.
- CAPUT XII.
119.0677C| Jam vero illud quam est mirabile quod Carolo principi obtigit? Namque is cum longa febrium vexaretur molestia, et cibi potusque fastidio vitae periculum incurrisset, ei beatus Maximinus capienti somnum apparuit, utque se ad suam abeuntem sequeretur memoriam demonstravit. Exspergefactus Carolus satellitem qui sibi forte assidebat percontatur si viderit beatum Maximinum, qui secum paulo ante contulisset sermonem. Illo vero negante, Modo, inquit, foras egreditur, atque imperavit ut se continuo sequerer, apud ejus tumulum salutis compos futurus. Ita illo lectica deportatum et in soporem resolutum sanctus Maximinus iterum alloquitur, seque pro illo Domini postulasse clementiam ostendit, illum vero ne se ultra dedat vitiis admonet. 119.0677D| Mox igitur ut evigilavit Carolus, exsurrexit; et pro votis promissis in sacrarium secessit, sibique offerendos cibos poposcit; qui triginta diebus proximis, 119.0678A| sumendorum alimentorum sibi possibilitate sublata, vix vitam solius aquae haustu retinuerit. Escis itaque sumptis, amissas redire vires persensit; hujusque non immemor beneficii, coenobium sancti Maximini praediis auxit: quorum unum Patriosala, aliud Witmari ecclesia, tertium Comiciacus vocatur. Sancto autem Petro Andaclanam obtulit villam. 288
- CAPUT XIII.
Apud saepedictam memoriam etiam duae feminae, quarum altera Weltrudis, altera dicebatur Elithildis, olim manuum atque pedum debilitate inutiles, interventu gloriosissimi confessoris communia receperunt officia. Vir quidam oriundus Friso, cui nomen 119.0678B| Albo fuit, se suamque substantiam beato Maximino donavit. Quo facto, cum fratrum utilitatibus desudaret, necesse fuit ut negotiandi gratia transmarinam peteret regionem. Ita classi sex navium sociatus, ingressus est mare. In altum autem cum processissent, tempestas repente oborta easdem sex naves quassavit, ac undae tumentes protinus solutas involverunt. Hoc Albo deprehensus necessitatis articulo, nautas hortatus est ut secum sancti Maximini suffragium implorarent. Quibus, ut par erat, id submisse agentibus, Albo virum instar solis splendentem et supra mare non infusis pedibus ambulantem subito aspexit: qui fiduciam confitenti resumere iubens, cum formidinem voce pepulit, tum etiam sua praesentia tranquillitatem reduxit. Sic facti reduces, 119.0678C| auctori tam manifestae salutis Deo sanctoque Maximino laudes cum summa exsultatione fuderunt. Maxima sunt et Deo, qui per servos suos operatur, digna miracula, atque celebri praeconio ad posteros transmittenda. Verum illud scrupulosius est considerandum, quod praeter tantam ubertatem virtutum, perinde quasi speciali gratia, fugandorum daemonum potestas beato Maximino permissa est. Quod ex consequentibus facile apparebit. Dixerint hinc melius alii, quos vitae sinceritas coelestium fecit conscios 289 arcanorum. Caeterum meae tenuitati videtur hunc virum ea causa illud privilegium meruisse quod dum communem ageret vitam, ab his praecipue fuerit vitiis alienus quibus apostatae spiritus elegerunt inconvertibiliter mancipari, superbia 119.0678D| videlicet et invidia, aequumque visum fuisse divino consilio ut qui superbiam humilitate dejecerit, invidiamque charitate contriverit, dominium possideat 119.0679A| illorum qui suo depravati arbitrio, ad memoratas virtutes nunquam aspirare consentiant.
- CAPUT XIV.
Itaque rex Pipinus Magni Caroli genitor quemdam suum clericum, qui Bruncho vocabatur, impuris obsessum spiritibus, per Hellarium archidiaconum ad tumulum beati Maximini destinavit. Is per diversas reliquorum sanctorum fuerat circumductus memorias, nec illa horribili passione meruerat liberari. Porro ut beati viri limina tetigit, illico purgatus, Dei circa se clementiam glorificare et sancti Maximini potentiam coepit praedicare. Idem Pippinus denuo Herricum genere Alamannum eadem passione laborantem qua supra direxit: quem cum catena vinxissent, eamque perfacile alienis viribus confregisset, 119.0679B| vix altera cohibitum clarissimo confessori obtulerunt curandum. Ita diu fratribus pro miseri ereptione certantibus, quadam die, cum rem divinam agerent, ille confracta catena prorupit se ad tumulum sacri antistitis; et: « Non videtis (inquiens) adversarios qui me sibi vindicaverant ut in fugam versos beatus Maximinus persequitur. » Hic ei finis processit 290 insaniae. Ejusdem Pippini regis ex filia nepos, nomine Cunibertus, atrociter a daemone vexatus, multis ante locis circumitis, ultimo ad sanctum virum perductus tandem ab ea peste purgatus est.
- CAPUT XV.
Et ut a singulis ad turbam liberatorum transeamus, 119.0679C| quondam ad festivitatem beati pontificis (siquidem 119.0680A| tunc majorem solito depromit potentiam) triginta septem homines oppressi a daemonibus confluxere, qui omnes eodem die curati sunt. Ex eorum numero feminam illam fuisse accepimus quae ferebatur quadraginta septem annis polluto subjecta spiritui. Hac tandem tam diutina exclusus possessione, ipse vero cruciandus igni, simulatum oculis astantium objecit incendium, ita ut putaretur tota domus conflagrare; ac digno se odore, hoc est sulphureo, templum respersit. Jam speciosa suae praesentiae meritique monimenta praeclarus ille angelus dereliquit. Sequenti anno, eadem solemnitate, viginti et duo mundati sunt. Porro tertio anno tredecim a sancti viri coenobio salutis gaudia retulerunt.
His, ut arbitror, legere volentes satis superque 119.0680B| instruximus quam efficax in sacratissimo viro pellendi spiritus perditos sit gratia et emineat semper potentia. Caeterum si velimus et ac et multiplici aliarum virtutum specie quoties floruerit usque ad hunc annum, quo scribimus, hoc est, ab incarnatione Domini octingentesimum tricesimum nonum, styli officio designare, nec modum libri tenebimus, 291 et erudito lectori minus erimus grati, dum similia frequenter narrabimus. In fine igitur nostri opusculi in commune beati Maximini clementiam flagitemus, ut qui subinde ab aliis infirmitates depulit corporum, multo magis liberare nos dignetur a languoribus animarum, ostendens etiam in hac parte quantum praevaleat; quo nunc peccatorum veniam consecuti, quandoque illius gloriam conspicere, 119.0680C| gaudentes etiam propria sorte, mereamur. Amen.
(no apparatus)