Migne Patrologia Latina Tomus 133
Vita S. Odonis
Vita S. Odonis (Auctor incertus (Osbernus Cantuariensis?)), J. P. Migne 133.0942A
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
- 1.
133.0931B| Etsi hujus Vitae scriptor antiquitatem vel ex manuscripto codice sapiat, non tamen ejus nomen aetatemve signat codex Thuano-Colbertinus, ex quo hanc Vitam descripsimus. Is auctor mihi videtur esse Osbernus Cantuariensis monachus sub Lanfranco archiepiscopo, qui Osbernus de Vita Odonis Cantuariensis archiepiscopi librum unum scripsisse apud Pitseum memoratur. Incertum est an Willelmus Malmesburiensis hunc libellum prae oculis habuerit in concinnando Odonis elogio, quod libro I de Gestis pontificum Anglorum inseruit. Dubitandi ratio inde petitur quod Willelmus in nonnullis rebus, levioris tamen momenti, cum Osberno (sic eum vocare interim liceat) non convenit. Osbernus quippe ait, Odonem suae electioni in sedem Cantuariensem repugnantem non prius consensisse, quam missis Floriacum legatis abbatem arcessierit, quia eum ad monachatum indita cuculla initiatus fuisset: Willelmus habet Odonem, transito mari, apud Floriacum monachilia accepisse, Osberno Gervasius Dorobernensis 133.0931C| monachus, Willelmo Bromtonus suffragatur. Osbernus addit Odonem mortuum ecclesiae custodi apparuisse, ut Elfsinum, in Cantuariae cathedram simoniace intrusum, verbis suis compesceret: Willelmus Elfsino ipsi factum ostentum tradit. Ad haec quaedam Willelmus commemorat, ut de sancti Wilfridi facta per Odonem translatione, aliaque nonnulla, de quibus Osbernus silet.
- 2.
Ambo in id conveniunt, defuncto Vulfhelmo Cantuariorum antistite, cum regis ac populi vota in Odonem concurrissent, hanc constantius, ut qui nondum amicisset monachum, renisum fuisse, ne morem majorum ambitione sua turbare videretur. Nullum enim ad id tempus, nisi monachili schemate indutum, archiepiscopum fuisse, inquit Willelmus, quod aliis verbis tradit Osbernus. Godwinus sectarius errorem 133.0932B| vocat, aitque certum esse Nothelmum aliosque nonnullos saeculares, ut vocant, presbyteros Cantuariensi Ecclesiae ante Odonem praefuisse. Verum nullo argumento id certius rescire potest Godwinus, quam Odo ipse aut Willelmus, primorum temporum viciniores: nec constat Nothelmum monachatus expertem fuisse. Beda quidem in praefatione ad Historiam Anglorum Nothelmum duntaxat religiosum Londinensis Ecclesiae presbyterum vocat: at hoc nomine donare solebant monachi sacerdotes; et Beda ipse in epistola ad Nothelmum illum, venerabilem fratrem nostrum Nothelmum presbyterum appellat; quae verba monachum designant potius quam presbyterum saecularem. Monachum induit Odo, simulque ipsa monasticarum vestium susceptione professus est sub annum 937, quo tempore Floriacense monasterium ad strictiorem regulae cultum revocatum fuit opera Odonis abbatis Cluniacensis. Ab eo itaque Odo monasticum habitum susceperit, praetermissis Cantuaritis aliisque Anglicanis monachis, 133.0932C| quorum observantia in tanta opinione tunc non erat. Eadem causa Oswaldum aliosque Anglos illexit ad coenobium Floriacense, ex quo Abbo in Angliam missus est non minus causa pietatis quam eruditionis.
- 3.
Inter alia Odonis facta, quorum in sequenti libello nulla mentio est, praecipuum videtur illud quod de corporis sancti Wilfridi episcopi Eboracensis translatione ab eo Cantuariam procurata legitur tum apud Willelmum, ubi de nostro Odone, tum apud Eadmerum in libro de Vita S. Wilfridi, edita in parte prima Saeculi III Benedicti, pag. 226 et 227. Addit Willelmus curasse Odonem, ut heroico metro Wilfridi Vita texeretur; idque exsecutum fuisse Fridegodum quemdam, cujus poema Patrologiae nostrae, tom. CXXXIII damus. Subdit Willelmus 133.0933A| synodalem Odonis epistolam ad suffraganeos suos tempore Edmundi regis directam, qua eos hortatur, ut ne tepide et negligenter in regimine animarum conversentur, qua in epistola Odo non mediocre, ut Willelmo visum est, litterarum dedit indicium, sed majus pietatis ac sollicitudinis pastoralis. Haec epistola ab eo scripta est, ut puto, post constitutiones ab ipso latas sub eodem rege, apud Spelmannum editas, in quibus cavetur de officio regis, cleri et magistratuum. In capite 6, monachos hortatur ut in omni humilitate et obedientia die noctuque vota sua adimplere studeant, permanentes in timore Dei in ecclesiis, ubi se voto constrinxerunt. Non sint vagabundi, neque gyrovagi, qui nomen monachi desiderant, officium autem ejus contemnunt: sed secundum exempla apostolorum, per habitum humilitatis, laboribus manuum, et lectione sacra, et continuis orationibus se exercentes. Ad haec Eadmerus in prologo ad Vitam sancti Wilfridi memorat Odonis libellum nostri 133.0933B| de Vita et conversatione ipsius Wilfridi. Sed libellus iste sine dubio non alius est quam Fridegodi carmen, cui in codicibus nonnullis praemissa est Odonis epistola, in qua haec verba: Igitur venerabillimas beati confessoris Christi Wilfridi reliquias indecenti sentinosae voraginis situ marcidas, imo (quod dictu quoque 133.0934A| meticulosum est) praelatorum horripilatione neglectas, cum inde favente Deo, scilicet a loco sepulcri ejus, quidam transtulissent, reverenter excepi, atque intra ambitum metropolitanae, cui gratia Dei praesideo, collocavi. Itaque tantae tamque Deo dignae affinitatis delectatus vicinitate, et editiore eas entheca decusare, et excerptis de libro Vitae ejus flosculis novo opere pretium duxi carmine venustare, id est per Fridegodum: quod tamen Eadmerus, et forsan alii nonnulli, Odoni tribuerunt. Nescio an certiora sint quae de aliis Odonis scriptis habet Pitseus, qui ei insuper tribuit librum unum ad Floriacenses pro nepote suo Oswaldo; alium item de reali praesentia corporis Christi in Eucharistia, itemque librum unum epistolarum, et alium diversorum poematum.
- 4.
Quod superest, Eadmerus, Willelmus Malmesburiensis, Matthaeus Westmonasteriensis, aliique Odonem sanctum vocant, et post eos cardinalis Baronius in tomo X Annalium, tametsi in Martyrologio Romano locum non habet Odo. Eum die quarta 133.0934B| Julii ad Dominum migrasse ex Capgravio aliisque scriptoribus Anglicis Maiheuvius docet, non septima Februarii, qua die de sancto Odone agit Molanus in Additionibus ad Usuardum. Laudatur maxime in sequente Vita S. Dunstani per Osbernum.
Odo paganos parentes relinquit. 133.0933B|
- 1.
Venerabilis Christi confessor Odo, nobilibus sed paganis parentibus oriundus, sicut rosa e spinis floruit, vel quasi pretiosum de vilibus vasculis aroma processit. Nam ex impia illa senatorum multitudine fertur genus habuisse, quae olim sceleratissimum praedonem Inguarem comitata, navali manu in regnum Anglorum est advecta. Hos ille nativitatis principes sortitus, et eorum accuratissima educatione 133.0933C| pueriles annos translatus, festinabat Christianorum conventicula indesinenter adire, divinos qui ab illis dicebantur sermones magna animi oblectatione audire, domumque revertens quae audierat parentum auribus sedulo infundere. Super quibus bonorum studiorum primordiis pater impius impie irritatus, prohibeat omnino ne Christum nominaret, neve paternas institutiones Christianae religionis veneratione immutaret. Verum ille, prohibentis imperium penitus despiciens, magis ac magis Ecclesiae limina terere, et divini Verbi intento animo semina percipere, et quae coeperat absque pavore domi nuntiare. Hinc iterum pater supra humanum modum exasperatus, gravissima illum correptione affligit, jusque haereditatis, quod ad illum lege primogenitorum 133.0933D| venire debebat, subtrahit. Tum puer, exsultans in Domino quod talem pro ejus nomine proscriptionem subiret in terra propter quam ascribendum se esse consideret in coelo, dimissis parentibus, parentum divitiis, nudus et omni mundano decore privatus aufugit.
Athelmum adit; litteris studet.
- 2.
Adito itaque duce quodam, nomine Athelmo, qui tempore regis Eluvredi et Christianissimus, et inter caeteros optimates regni Anglorum unus de sublimioribus erat, postulabat se illius potentia et auctoritate a parentum suorum furore defendi. Qui bona adolescentis indole gaudens, nec dignum aliquatenus 133.0934B| esse judicans, ut tale decus paganis ritibus sub patris imperio deserviret, paterno affectu illum suscepit, defensione munivit, auxiliis necessariis simul et non necessariis fovit, deinde Graeca ac Latina lingua magistris edocendum tradidit, quarum linguarum plerisque tunc temporis in gente Anglorum usus erat, a discipulis beatae memoriae Theodori archiepiscopi profectus; factusque est in utraque lingua valde gnarus, ita ut posset poemata fingere, prosam concinnare, et omnino quidquid 133.0934C| ei animo sederet, luculentissimo sermone proferre.
Ordinibus initiatur.
- 3.
Post hac sacramento baptismatis renatus, clericali tonsura decoratus, usque ad subdiaconatus ministerium domini sui admonitione perductus est: in quo gradu per aliquot annos ita sanctitate vitae et praedicationis sinceritate pollebat, ut quicunque illum agnosceret, Spiritus sancti templum esse non dubitaret; omniumque testimonio dignus esset qui ad altiora Ecclesiae ministeria, licet aetas ejus (quantum ad instituta canonum spectat) hoc prohiberet, provehi deberet. Unde suasus a domino suo ut ad sacerdotium se sineret transferri, quatenus ab 133.0934D| illo divinum quotidie officium audiret, cujus vitam castissimam, manus vero munditiae plenas agnovisset, ille, objecta immatura aetate, quantum potuit obstitit. Postmodum vero, ratione simul et antiquorum exemplorum auctoritate victus, religioso desiderio cessit; leviticam stolam humero circumdedit, parvoque tempore elapso summorum quoque mysteriorum sacrator accessit. Ex quo tempore tam ipse dux quam caeteri pene omnes regalis palatii principes in summa eum veneratione habere; secreta male actae vitae ei aperire, et de his emendandis ejus consilio libenter credere.
Romam adit cum Athelmo, eumque sanat. In Angliam revertitur. 133.0935A|
- 4.
Interea dux regi suggessit habere se desiderium proficiscendi Roman et sanctis apostolis ibidem supplicandi: moxque regia licentia simul ac munificentia donatus, adjuncto sibi venerabili presbytero Odone, cum magno comitatu profectus est. Sed cum itineris aliquantulum peregissent, acerba tactus infirmitate acriter coepit aegrotare, adeo ut vix reciproci flatus posset aera spirare. Cumque per sex continuos dies et languor augmentum, et commeatus acciperet detrimentum, septimo jubet omnem turbam coepta via progredi, solo Odone secum retento, cujus ope in praesenti periculo maxime indigebat. Quem ad se post relictos 133.0935B| illos flebili voce clamatum, orat ut pro sui liberatione Domino preces effundat, referens se indubitanter credere quod nihil ei divina pietas denegaret, quem a puero magna gratia acceptum haberet. Tum venerabilis Odo, animo ad Deum erecto, toto corpore terra procumbit, magnosque divinae clementiae singultuum imbres effundit; surgensque de solo postulat sibi repletam vino phialam deferri; super quam invictae crucis signaculum edens, humiliter vinum viro porrexit, atque ut in Domino per omnia confideret fideliter admonuit. Bibit itaque homo quod erat in calice, et eodem momento cum redderet phialam, redditam sibi omnimodam sentiebat medelam. Proinde curvatus ad genua presbyteri, gratias refert, ascensoque equo praemissos comites 133.0935C| volucer insequitur, quos celeri cursu viam terentes sequenti die impigro et ipse volatu attingit. Viso autem illo omnes prae gaudio lacrymas fundunt; sed praestitae salutis auctorem cognoscentes amplius mirantur. Romuleam igitur ad urbem usque progressi, et inde ad patrios lares feliciter reversi, immensam tum regi, tum caeteris in palatio degentibus in adventu suo laetitiam praestant.
Ethelstano regi fit charus.
- 5.
Post dies duce ipso, ac post ducem praefato rege de praesenti vita sublato, Eduardus, filius ejusdem regis, in regnum successit, et illud pluribus annis prudentissime rexit: in cujus diebus venerabilis Odo presbyterii gradum officio simul ac 133.0935D| vitae sanctitate insignis administrabat, regi notus, et acceptus ei, et omnibus admirandus ad omnes benignitate ac mansuetudine diffusus, omnium moribus juxta apostolorum se contemperans, ut omnes Christo lucrifaceret. Ubi autem rex Eduardus huic vitae modum posuit, Ethelstanus filius ejus regni habenas sortitus est. Vir vero admirabilis Odo vitam, ut diximus, virtutum per omnia agens, magnus ab omni populo habebatur. Nec enim civitas super montem posita, vel lucerna in candelabro lucens poterat abscondi. Hinc processit ut sanctitatis ejus fama quotidie augmentando magnificata, ad aures quoque eximii regis Ethelstani mira cum laudis exaltatione perlata sit: qui hominem ad se evocatum, 133.0936A| et vere Dei famulum esse certissime agnitum, suis cum amicitiis jungit, ac secretorum suorum prae caeteris conscium facit.
Fit episcopus Schireburnensis.
- 6.
Inter haec sedes episcopalis, quae tunc temporis Scireburne, nunc autem Seriberic est, pastore viduata est. Sciens itaque rex Odonis vitam pontificatu omnino dignissimam, eum de suscipiendo episcopatu interpellare, ac ut ovium Dei pastor apostolicus loco defuncti fieri acquiesceret, magno coepit studio renitentem obsecrare. Quid moror? Tandem Ecclesiae ac regiis precibus victus, quod sibi nimium grave testabatur, pontificale officium in praefata Scireburnensi Ecclesia pontifex factus administrare 133.0936B| consensit. Praesidebat his diebus loco, dignitate, auctoritate et officio, Ecclesiae Cantuariensi vir bonus et strenuus, Wlfelmus nomine, qui huic regis, cleri ac plebis electioni animo libenti consensum attribuens, eum pro suo jure in illam, ad quam electus erat, pontificii dignitatem debito cum honore sacravit. Sacratus autem et insignibus sacerdotalibus sacerdotaliter infulatus, quam gloriosum Deo habitaculum se praebuerit, quam erga animarum sibi commissarum lucra sollicitus fuerit, nescio utrum aliquis digne valeat eloqui, quantacunque sagacitate praeditus ingenii. Unde quid de illis simplicitas purae mentis advertere possit, scribere nolo: tantum opera miserentis Dei quae in servis suis placita sibi simplicitate inhaerentibus operari in beneplacito suo 133.0936C| dignatur, eis consideranda propono.
Anno 938 paganis superiorem praestat Ethelstanum.
- 7.
Anno inter haec Dominicae incarnationis nongentesimo tricesimo octavo, regni autem Ethelstani victoriosissimi regis quartodecimo, congregatus est adversus regnum Anglorum immensus paganorum exercitus profanis legibus suis subjugando enervare, et enervando volens annihilare sacratissimas quas Angli servabant leges Christianorum: quibus nominatus princeps valida armatorum manu stipatus occurrens, pugnae se dedit, et diutissime ac atrocissime pugnatum utrinque est. Duxerat autem secum in aciem rex sanctum Odonem, ejus meritis se multo maxime 133.0936D| quam militum copiis confidens hostem victurum. Dum igitur hinc inde strages gravissima fureret, et aerumnosa res luctuosa contigit. Quo etenim rex ipse pugnabat, juxta capulum gladius confractus est, et regem quasi inermem hostibus exposuit. Inter haec Odo a pugna remotus longiuscule stabat, ore et corde pro salute Christiani exercitus Christo supplicans, et vultum manus ac lumina coelestibus pro hoc ipso indefessus extendens. Quid itaque rex vitali eventu facere posset fluctuabat, ut se armaret suorum quemquam exarmare nefas judicabat. Pars igitur adversariorum ubi regem fracto ense stare advertit inermem, fugam quam inire coeperat, versis vultibus in pugnam acriori caede vindicare aggreditur. 133.0937A| Tum subito intonat aether a clamore multitudinis, ut Deus succurreret, et celeri gressu Odo venerandus accurreret vociferantis. Advolat et quidnam sibi velit rex a se fieri lassabundus interrogat. Audit, et statim regi taliter inquit: Quid est hoc? quo intendis? Ensis tuus in latere tuo integer pendet, et tu eum fractum esse conquereris? Redi ad te, ad vaginam manum extende, exsere illum, et ecce dextera Domini erit tecum. Nec formides, quia non prius continget solis occubitus, quam adversarios Domini tui, qui contra te insurrexerunt, fuga involvat aut interitus. Ad haec quique audientium grandi stupore attoniti deflexis luminibus viderunt, quem prius non viderant, ensem in latere regis pendentem: quem rex in Deo confortatus arripiens, 133.0937B| dextera laevaque cunctos occursantes, aut debilitavit, aut fugavit, aut morti funditus tradidit. Itaque juxta verbum famuli Dei factum est, ut simul et sol occumberet, et regi de hostibus victoria proveniret. Quid hinc gratiarum, quid laudum, quid votorum Deo per fidelem servum suum Odonem, per regem, per victorem exercitum, per totum regnum quo magnitudo istius victoriae perlata est, sit persolutum quis enarret? Magnificentia facti docebit audientes, quia non facile quisquam. Gloriosus autem Odo magnae dehinc admirationis apud omnes habitus est, et vere praeclarus Israelita comprobatus. Eadmundo cogente ad Cantuariae pontificatum non acquiescit translationi nisi prius sit monachus.
- 8.
Post paucos hujus insignis victoriae annos 133.0937C| Ethelstanus bono fine praesentem vitam finivit, et frater ejus Eadmundus locum decedentis rex factus obtinuit. Hinc germani sui vestigia in bono aemulans, bonos quosque summo studio diligebat, et eos sibi familiares effectos, in his quae Christianum regem decebant, sincero ac libenti animo audiebat. Praeclare igitur inter alios beatus Odo ejus familiaritate potitus est, et ab eo pura mente dilectus. His diebus Wlfelmus pontifex Cantuariorum cunctis mo talibus debitum vitae finem sortitus est. Ne itaque tanta sedes plus aequo pastore careret, reverendum Odonem rex convenit, suadens quatenus desolatae Ecclesiae per susceptionem super illam curae pastoralis subveniret. Obstat ille, nec ullum suadenti praebet assensum. Dicit enim et indignum se tanta re; et 133.0937D| si dignitas aliquatenus aspiraret, tamen ne pontifex Ecclesia sua relicta ad aliam migret, canonum auctoritate fatetur prohiberi. Contra quae et notam omnibus probitatem illius rex edisserit, et quod beatus apostolorum princeps Petrus de Antiochia Romam translatus fuerit, multique alii juxta veterum monumenta, librorum sedes suas ratione cogente mutaverint, luculento sermone proponit; et adjecit: Hujus quoque rei exemplum penes nos satis idoneum et clarum habemus, viros videlicet sanctos, Melitum dico antistitem Lundoniensem, et Justum Rofensem Cantuariam simili ratione, qua te sedem mutare 133.0938A| suademus, fuisse translatos. Victus in his pontifex sanctus, aliud suae contradictionis argumentum opponit. Cum primi, inquit, Patres ipsius Ecclesiae, qui et Christianitatem regno Anglorum attulerunt, et omnes qui eis successerunt usque in praesens monachi, ut omnibus constat, exstiterint; ego tam antiquam, tam sanctam, tam Deo acceptam, et tantorum Patrum auctoritate roboratam consuetudinem mutarem, infringerem, annihilarem? absit; imo noverit tota Britannia, et quae adjacent insulae omnes, me nullo unquam pacto consensurum ut ipse in clericali habitu constitutus per pontificatum Ecclesiae Cantuariensi praesideam, cui nullus antehac qui monachus non fuerit, scitur praesedisse. Attamen quia me, ut intelligi datur, non tu solus, sed 133.0938B| multi vocant, ut ibi pontifex fiam, nec meum est illis reluctando penitus contradicere, ne eum qui in ipsis habitat Deum offendam, commendans conscientiam meam ab omni istius honoris ambitione vacuam Deo, sanctum propositum monachicae religionis, quod ab ineunte aetate desideravi, nec adipisci variis causis impedientibus merui, hac saltem, ut interim ita putetur, occasione assumam. Postmodum vero de pontificatu quo de agitis, ipse cui cuncta cordium secreta patescunt, agat, et hunc in eo constituat, quem idoneum ad hoc sua sapientia probat.
Monachi vestem a Floriacensibus accipit; fit dein archiepiscopus.
- 9.
Hac viri sententia rex non modice exhilaratus, laudat sanctum propositum ejus, laudat admirandum 133.0938C| et imitandum exemplum magnae humilitatis ejus, laudat constantem virtutem animi ejus. Destinantur igitur post haec sub celeritate nuntii ad abbatem coenobii sancti Benedicti Floriacensis, sanctae religionis habitum ad opus episcopi juxta praescriptum negotium exquisituri. Fama siquidem religiosissimae conversationis, quae apud Floriacum ipsis diebus, quaque terrarum ferebatur omnimodo fervere; et econtra studium ejusdem religionis, quod ob multiplices diversorum eventuum casus in Anglia usquequaque coeperat defervere, illuc mitti et inde cupitae religionis effectum persuasit expleri: quod et factum est. Abbas quippe loci ipsius audito nuntio laetissimus efficitur, assumptisque secum nonnullis e fratribus suis, prospero cursu mare transvectus, Angliam 133.0938D| ingreditur; antistitem Odonem Deo in cunctis placere studentem alacer adit, et ei quam desiderabat sancti propositi vestem devotissime tradit. Spectabilis igitur pontifex Odo monachus habitu factus, qui jam olim monachicae vitae sacris fuerat actibus decoratus, quin jugum Domini super totam Angliam a rege et regno invitatus, imo compulsus susciperet, factus antistes Cantuariensis recusare ultra non potuit. Qualiter ergo suscepti regiminis officio usus sit qui nosse desiderant, ex vita ejus quae et qualis ante sacerdotium et in sacerdotio fuerit paucis supra digessimus, sicut aestimo, possunt 133.0939A| advertere. Exstitit enim et sanctitate laudabilis, et sapientia admirabilis, et constantia singularis.
Edredum regem ungit. Eucharistiae adversarios miraculo convertit.
- 10.
Rege autem Eadmundo in domo sua malitiose interfecto, frater ejus Edredus imperii dignitate functus, a glorioso Odone Cantuariorum summo pontifice in regem sacra est unctione perfusus. His diebus vir praecipuae probitatis Dunstanus, Glastoniensis coenobii dignissimus abbas, magnus apud regem, et honorabilis omni populo habebatur. Beatus autem Odo moribus et aetate grandaevus, religione et industria pollens, auctoritate et modestia praestans, Christianis legibus totum regnum prudentissime nobilitabat. Rex ipse Deum timens, bonos 133.0939B| quosque speciali amoris dulcedine fovens, malos vero, ne sua tyrannide bene agentes conturbarent, fortiter premens, boni principis mores et actus exsequebatur. Hoc ferme tempore quidam clerici, maligno errore seducti, asseverare conabantur panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem in priori substantia permanere, et figuram tantummodo esse corporis et sanguinis Christi, non verum Christi corpus et sanguinem. Quorum enormem perfidiam beatus Odo destruere cupiens, dum quadam die in conspectu totius populi sacrosanctis missarum solemniis devotus intenderet, expressis lacrymis Dei omnipotentis clementiam in suo ministerio adfore postulavit, quae ad depellendos hominum errores substantivam divinorum mysteriorum declararet proprietatem. 133.0939C| Cumque ad confractionem vivifici panis ventum fuisset, o ineffabilem Dei miserationem, o praesentem aeternae majestatis ostensionem! confestim namque inter manus pontificis, fragmenta corporisoris Christi tenentis, sanguis guttatim defluere coepit. Stans itaque pontifex, et prae gaudio uberes lacrymas fundens, innuit astantibus ministris ut illi potissimum propius accedant qui nuper in fide titubaverant. Vocati igitur celeriter adsunt, atque in tantarum rerum consideratione perterrefacti, pavitanti voce exclamant: O te inter homines felicissimum hodie, cui Filius Dei semetipsum in carne dignatus est revelare! Et rursum: Exora, inquiunt, paululum, Pater, exora Domini majestatem, ut in pristinam formam praesens sanguis commutetur, ne 133.0939D| nos propter infidelitatis errorem divina ultio sequatur. Oravit ergo sacerdos; post orationem ad aram respexit, et ubi dimiserat sanguinem, consuetam vini reperit speciem. Sumptis autem coelestibus sacramentis, laetantibus cunctis qui tantis interfuere spectaculis, praecepit pontifex pro testimonio tantae virtutis omnes undecunque pauperes aggregari, et solemne convivium eisdem praeparari. Ipse autem cum suis in magna gratiarum actione laetitiam agebat, propterea quod omnis error de Dominico corpore in pectore suorum abolitus fuisset; nec ultra panem in altari positum verum Christi corpus esse 133.0940A| diffiderent, qui verum sanguinem inde manare conspexissent. Mirum in restauratione ecclesiae. 11. Aliud quoque divinum re vera miraculum in ecclesia cui praeerat fecit; imo ipse non fecit, sed qui solus habet divinitatem in illo fecit. Nam tectum ejusdem ecclesiae, nimia vetustate corruptum, semiruptis per totum partibus pendebat. Quod ille renovare cupiens, murumque in porrectiorem celsitudinem exaltare desiderans, congregatis artificibus praecepit et quod dissolutum desuper eminebat penitus tolli, et quod minus in altitudine murus habebat jussit extolli. Sed quia clerus ac populus absque servitio divino esse non valebat, et tantae magnitudinis templum non reperiebatur quae ad capiendam 133.0940B| numerosae plebis multitudinem sufficere videretur, deprecatus est pontifex Dominum ut quousque opus incoeptum consummatum fuisset, nulla aut infusio imbrium, aut vis ventorum infra parietes ecclesiae descenderet, quae eos a divino opere prohibere valeret. Factumque est ut in tribus annis quibus ecclesiae muri in altum porrigebantur, tota fabrica desuper pateret, nec tamen, non dico infra ambitum solius ecclesiae, sed nec intra muros totius civitatis imber aliquando descenderet, qui vel clerum in ecclesia consistentem ab officio praepediret, vel populum ad ecclesiam concurrentem aliquatenus posset ab incoepto cohibere. Eratque res digna spectaculo, cum videres omnia civitatis pomeria aquis infundi, et ejus moenia nulla pluviarum inundatione 133.0940C| madefieri. Edwium, regem libidinosum, per Dunstanum, tum per se emendare conatur. 12. Cum autem rex Edredus transitoriam vitam vita perenni permutasset, Edwis filius supra memorati regis Eadmundi, in regem electus est. Qui moribus et aetate juvenculus, juvenum quos sibi comites atque satellites associaverat mox coepit consiliis uti, spretis senibus, quos vita, moribus et aetate magna praeditos industria et auctoritate constabat. Unde correptus a fortissimo milite Christi Odone, aliquantisper se temperabat, verens ne si illum omnimodis non audiret, regiae dignitatis benedictionem ultra votum suum sibi dare differret. At ubi eadem benedictione potitus est, illico quasi effrenis effectus, 133.0940D| omnes cordis sui sequebatur affectus. Factus est igitur voluptatum magis quam Dei, luxuriae quam sobrietatis, libidinum quam castitatis amator. Ibat itaque juxta desideria cordis sui, et iniqua gerens a suis benedicebatur. Super haec ea die qua regni coronam in conspectu totius Ecclesiae in capite gessit, gravis infamiae notam tantae gloriae et sibi ingessit. Cum enim post officium ecclesiasticum una cum archiepiscopis, episcopis, abbatibus caeterisque principibus regni jam pransus sederet, subito exsilivit, et relicto consortio omnium, in secretiorem sese cameram contulit, duarum feminarum illic eum operientium 133.0941A| stupri ardore succensus infandum consortium expetens: quae res confidentium mentes magni pudoris moerore dejecit. Habito autem consilio inter eos quid facto opus esset, missus est ab archiepiscopo et primoribus is, cujus superius mentio facta est, venerabilis abbas Dunstanus, regem ab illicitis amplexibus abstrahere, et ad regiam sedem inter principes revocare; quod et factum est. Quapropter rex vehementi furore turbatus, Dunstanum suis omnibus spoliatum exsilio damnavit, et extra Angliam trans mare fugavit. Fecit et alia innumera mala, quae quoniam alias latius, licet non omnia, digesta sunt, hic tantummodo paucis ea tetigisse sufficere ratus sum.
- 13.
Quae miles Dei omnipotentis Odo aequanimiter 133.0941B| ferre non valens, iniquitatum illius publicus hostis effectus est. Siquidem ubi eum nec admonitionibus suis, nec obsecrationibus suis, nec increpationibus suis acquiescere velle ut se corrigeret vidit; pontificali auctoritate usus, unam de praescriptis mulieribus, quam et amplior potentia et obscenior impudentia dehonestabat, et notiorem hominibus fecerat, quaque nimium contumeliosis amplexibus rex frequentius abutebatur, missis militibus a curia regis, in qua mansitabat, violenter abduxit, et eam in facie deturpatam, ac candenti ferro denotatam, perpetua in Hiberniam exsilii relegatione detrusit. Quae tamen post nonnullum temporis intervallum, jam obducta in cicatricem corporis forma, sed adhuc hiante impudicae mentis deformitate, relicta Hibernia 133.0941C| Angliam rediit, et Glocestram caecati cordis obscuritate imbuta pervenit: ubi ab hominibus servi Dei comprehensa, et, ne meretricio more ulterius vaga discurreret, subenervata, post dies aliquot mala morte praesenti vitae sublata est. Erat quippe summus pontifex Odo vir virtutum robore et grandaevitatis maturitate ac constantia fultus, et omnium iniquitatum inflexibilis adversarius. Non hunc alicujus gaudii saecularis illecebrae, non hominum minae, non cujusvis damni perpessio poterat a rectitudine deterrere. Quapropter quia nec sperabat aliquid, nec expavescebat, omnium impotentium iram exarmabat.
Eadgaro rege Dunstanum sacrat.
- 14.
Eadwio autem rege (si rex nominandus est, 133.0941D| qui nec se nec alios regere novit), Eadwio, inquam, rege regno pro suis criminibus eliminato, et misera morte damnato, Eadgaro fratri ejus thronus regius super totam Angliam confirmatus est. Hic omnes pene antecessores suos morum probitate praecedens, cunctas iniquitates quae diebus fratris sui emerserant compressit, evertit, et pro posse in nihilum egit. Praeterea mox ubi regnum obtinuit, reverendum abbatem Dunstanum ab exsilio revocavit, 133.0942A| et eum in episcopatum Wigornensem promovit. Qui electus pontifex in gradum suscepti honoris consecrandus, Cantuariam pro more advenit, seque ab ipsius sedis antistite, beato videlicet Odone, sacrari expetiit. Annuit ipse libens. Verum ut sanctum episcopum spiritu prophetiae pollere in dubium nulli veniret, hominem qui ad Wiciorum pontificatum promovendus advenerat, in pontificem Cantuariorum sancti Spiritus operatione promovit. Super quo a circumstantibus cur sic ageret inquisitus, Scio, inquit, filii, scio quid operetur in me Deus. Et hunc quidem Wigornensis provincia me vivente pastorem habebit, sed tota Britannia eodem, me defuncto, rectore gaudebit; nec enim lege stringitur sancti Spiritus donum. Quae prophetia quam vera 133.0942B| exstiterit, Ecclesia Dei, quae ejus regimine, sicut praedixit episcopus sanctus, diu postmodum gloriata est, et usque hodie sacratissima illius intercessione munitur, optime novit.
Moritur.
- 15.
Talibus igitur bonorum gratiis spectabilis vir Odo a Domino sublimatus, nequaquam se propter merita operum suorum extulit, sed semper ad meliora proficere studuit: quae retro sunt oblitus, et in ea quae ante sunt extensus, sequebatur ad palmam supernae vocationis Dei, populumque sibi commissum more segetum feracium coelesti doctrina, quasi pluviali gratia, quotidie irrigavit, quousque animam illius rex in cubiculum suum introduceret, et torrente voluptatis suae inebriaret. Raptum igitur 133.0942C| ex hoc saeculo luculentissimum sidus urbis Cantuariae Odo, gaudentibus angelis, sedem petiit supernae ac gloriosissimae civitatis, ubi sempiterna exsultatione laetatur, et Christi faciem ineffabilis suavitatis dulcedine contemplatur, securus jam de praemio sui, atque de filiorum suorum salute sollicitus. Obiit autem praesentibus universis Ecclesiae Christi filiis, quibus etiam flentibus promittebat quod bonum illis pastorem post obitum suum Dominus esset provisurus.
Elfsinus simoniacus ei succedit; qui mortuo insultat; S. Odo custodi ecclesiae dat mandata in Elfsinum, qui misere interit.
- 16.
Post cujus transitum obtinuit locum summi sacerdotii Elfsinus Wentanus episcopus, cognomento 133.0942D| Lippe, data pecunia principibus qui primi erant in palatio regis Eadgari. Nam et ante Odonem magna ad rapiendum sacerdotium cupidine agebatur, sed bonorum constantia episcoporum impediebatur. Unde cum die adventus sui Cantuariam solemni processione susceptus fuisset, accessit ad sepulcrum viri Dei, stansque super illud ita furialibus verbis defuncto exprobravit, dicens: Inepte, ecce tu mortuus es, et sub tellure putridus jaces, et 133.0943A| ego cum voluero de te potenter triumphabo. Te vivente summus Anglorum pontifex esse nequivi, te obeunte factus idipsum sum juxta quod olim esse concupivi. Et inde, male ac decrepite senex, nullas gratias habeas, quia si ultra vivere potuisses, nec mihi, nec ulli vel participium habiti honoris tui concedere voluisses. Ita ille palam in praesentia eorum qui aderant dixit, et baculo tumbam sancti percutiens, trisulco furore quo tenebatur accensus inde recessit. Sed eadem nocte, dum mortalibus concessa requies esset, apparuit beatus Odo ecclesiae Salvatoris digno custodi, vultum lacteum habens, vestimentum vero rosei coloris, ita virum alloquens: Dormis an vigilas? Dormivi, inquit ille, senior venerande, sed ecce vigilo, te loquente. At ille, 133.0943B| Vade, inquit, ad electum sed non a Deo episcopum Elfsinum, et hanc illi legationem ex meo nomine defer: Haec mandat tibi servus Christi Odo. Non sum mortuus, sed vivo regi meo omnipotenti Deo. Atque ut hoc certissime experiaris, noveris quia sicut tu causa mei adhuc in carne viventis non evaluisti ad archiepiscopatum Cantuariensem pervenire, ita per me in coelesti regno nunc viventem invasum honorem in proximo perdes. Audi ergo quae dico, quoniam hesterno die verbis mihi derisoriis exprobrasti, baculo tuo sepulcrum meum percussisti: praedico tibi quia mare transfretabis, Alpes ascendes, sed nequaquam pallium patriarchatus sanctae Dorobernensis Ecclesiae obtinebis, nec unquam in apostolica ejus sede sedebis. Ille autem qui 133.0943C| haec viderat, timens episcopi saevitiam, dissimulabat ista nuntiare. Sequenti nocte apparuit ei iterum sanctus Dei quae ante dixerat dicens: sed nec tunc quae audierat homo nuntiare audebat. Item tertia nocte adveniens vir Dei pontificali dignitate redimitus, increpavit praefati hominis socordiam, dicens: Si vitae tuae prosperitatem gnarus retinere desideras, moneo ne quod a me secundo audisti episcopo tuo revelare dissimules. Nam si feceris, in poena tua te bene fecisse probabis. Tum ille experrectus, et admodum perterritus, mane facto perrexit ad episcopum incurvatusque toto corpore ante illum ait: Venit ad me, Pater honorande, speciosus ut angelus Dei gloriosus Odo praedecessor tuus, qui haec tibi praecepit denuntiari: Quoniam, inquit mihi die nudiustertiano 133.0943D| verbis illusoriis exprobrasti, baculo tuo sepulcrum meum percussisti, praedico tibi quia mare transfretabis, Alpes ascendes, sed nequaquam pallium patriarchatus sanctae Dorobernensis Ecclesiae obtinebis, nec unquam in apostolica ejus sede sedebis. Quibus dictis dimisit a se episcopus relatorem visionis, parvipendens ea quae audierat verba ineptae, ut dicebat, comminationis. Sed evolutis aliquantis diebus, omnia evenerunt quae a sancto Dei praedicta fuerunt. Mari namque propter pallium deferendum transito, itinere aliquandiu prospere decurso, mox ut montana conscendit, nimio frigore resolutus, equos qui in ejus comitatu erant necari praecepit, pedesque suos eorum ventribus immisit, 133.0944A| existimans nimietatem frigoris tali posse remedio propelli. Sed non cessante qui illum cruciabat divino furore, Domini majestatem impius blasphemavit, et sic pollutum suum spiritum in mediis ignibus exhalavit. Ita se demonstravit felix Odo Christo vivere, quem penitus mortuum infelix Elfsinus ausus est credere.
Birthelmo remoto, succedit Dunstanus; Columba super sepulcrum S. Odonis, qui Segode dictus.
- 17.
Hoc ita mortuo Birthelmus, Dorsetensis provinciae praesul, homo nimiae pietatis ac simplicitatis, in pontificatum Cantuariorum substituitur. Verum ubi comprobatus est in exercendis ecclesiasticis disciplinis omnino quam oportebat minus vigere, jussus quod susceperat onus deseruit, et ad suum ovile 133.0944B| quieturus humilis rediit. Igitur ut sententia Domini et prophetia beati Odonis servi sui veritas esse probaretur, Dunstanus, jam tunc Lundoniensis Ecclesiae pontifex, a rege et regno eligitur, ac in patriarchatum totius Britanniae glorioso Odoni dignissimus successor subrogatur. Cujus Dunstani, et hujus de quo agimus Patris Odonis illud inter alia non parvo cognoscendae sanctitatis et beatitudinis illorum indicio est, quod Dunstano in die sancto Pentecostes missam ad altare Domini Salvatoris Cantuariae celebrante, Spiritus sanctus qui super ipsum in specie columbae apparuit, consumpto sacrificio in australem altaris partem, ubi venerabilis Odo tumulatus jacebat, divertit, et super tumbam ejus multis intuentibus requievit. Quae res in tanta 133.0944C| reverentia ab ipso Dunstano habita est, ut nunquam post hoc ante sepulcrum illius transiret nisi genua flecteret. Cognomine quoque boni in materna lingua illum deinceps vocare solebat, videlicet Odo Segode [ al., Thegood], quod interpretatur Odo bonus. Quo cognomine etiam usque hodie ab Anglis, sed maxime a Cantuaritis appellatur. His ita descriptis, gestae rei series narrandi finem expostulat, quem hic quidem ponimus, et in eo Deum qui est finis et complementum omnium bonorum, consona voce laudamus, qui nomen suum in omni gente ita glorificat, ut quicunque illum timet et operatur justitiam, acceptus sit illi. Illi ergo sit laus et gratiarum actio per infinita saecula saeculorum, amen.
Ut rosa de spinis, sic prodiit Odo paganis,
133.0944D| Stigmata perfidiae nulla parente trahens.
Contra vota patrum fidei complexus aratrum,
Ut bonus agricola cordis arabat humum.
Sanguine sublimis, sublimior ordine morum,
Clarus progenie, clarior ore fuit.
Vir sceleris purus occursabat sceleratis,
Summi regna Patris amplificare studens.
Virtutumque phalanx illi praecordia tutans,
Non in eo vitium passa tenere locum.
Hic precibus fusis hostilia tela fugavit,
Qui nos dente petit, hic prece caedet aprum.
Qui super astra cluis, pro nobis, Odo, preceris,
Multimodae cladis in regione sitis.
(no apparatus)